[1] at ego tibi sermōne istō Mīlēsiō variās fābulās cōnseram aurēsque tuās benevolās lepidō susurrō permulceam, modo papȳrum Aegyptiam argūtiā Nīlōticī calamī īnscrīptam nōn sprēverīs īnspicere. 2 figūrās fortūnāsque hominum in aliās imāginēs conversās et in rūrsum mūtuō nexū refectās ut mīrēris 3 exōrdior. quis ille ego paucīs accipe: Hymettos Attica et Isthmos Ephyrēa et Taenaros Spartiātica, glēbae fēlīcēs aeternum librīs fēlīciōribus conditae, mea vetus prōsāpia est; 4 ibi linguam Atthidem prīmīs pueritiae stīpendiīs meruī. mox in urbe Latiā advena studiōrum Quirītium indigenam sermōnem aerumnābilī labōre nūllō magistrō praeeunte aggressus excoluī. 5 ēn ecce praefāmur veniam, quid exōticī ac forēnsis sermōnis rudis locūtor offenderō. 6 iam haec equidem ipsa vōcis immūtātiō dēsultōriae scientiae stilō quem accessimus respondet. fābulam Graecānicam incipimus. lēctor, intendelaetāberis.

[2] Thessaliamnam et illīc orīginis māternae nostrae fundāmenta ā Plūtarchō illō inclutō ac mox Sextō philosophō nepōte eius prōdita glōriam nōbīs faciunteam Thessaliam ex negōtiō petēbam. 2 postquam ardua montium et lūbrica vallium et rōscida caespitum et glēbōsa campōrum ēmersī, in equō indigenā peralbō vehēns, iam quoque admodum fessō, 3 ut ipse etiam fatīgātiōnem sedentāriam incessūs vegetātiōne discuterem in pedēs dēsiliō, equī sūdōram frontem cūriōsē effrīcō, aurēs remulceō, frēnōs dētrahō, in gradum lēnem sēnsim prōvehō, quoad lassitūdinis incommodum alvī solitum ac nātūrāle praesidium ēliquāret. 4 ac dum is ientāculum ambulātōrium, prāta quae praeterit, ōre in latus dētortō prōnus affectat, duōbus comitum quī forte paululum prōcesserant tertium faciō. 5 ac dum auscultō quid sermōnis agitārent, alter exsertō cachinnōparceinquitin verba ista haec tam absurda tamque immānia mentiendō.”

6 istō acceptō, sitītor aliōquīn novitātis, “immō vērōinquamimpertīte sermōnēs nōn quidem cūriōsum sed quī velim scīre vel cūncta vel certē plūrima; simul iugī quod īnsurgimus aspritūdinem fābulārum lepida iūcunditās lēvigābit.” [3] at ille quī coeperatinquitistud mendācium tam vērum est quam quī velit dīcere magicō susurrāmine amnēs agilēs revertī, mare pigrum colligārī, ventōs inanimēs exspīrāre, sōlem inhibērī, lūnam dēspūmārī, stēllās ēvellī, diem tollī, noctem tenērī.” 2 tunc ego in verba fīdentiorheus ,” inquamquī sermōnem iēcerās priōrem, pigeat vel taedeat reliqua pertexere”; et ad alium: “ vērō crassīs auribus et obstinātō corde respuis quae forsitan vērē perhibeantur. 3 minus hercule callēs prāvissimīs opīniōnibus ea putārī mendācia quae vel audītū nova vel vīsū rudia vel certē suprā captum cōgitātiōnis ardua videantur; quae paulō accūrātius explōrārīs, nōn modo compertū ēvidentia vērum etiam factū facilia sentiēs. [4] ego dēnique vesperā, dum polentae cāseātae modicō secus offulam grandiōrem in convīvās aemulus contruncāre gestiō, mollitiē cibī glūtinōsī faucibus inhaerentis et meācula spīritūs distinentis minimō minus interiī. 2 et tamen Athēnīs proximē et ante Poecilēn porticum istō geminō obtūtū circulātōrem aspexī equestrem spatham praeacūtam mucrōne īnfēstō dēvorāsse, 3 ac mox eundem invītāmentō exiguae stipis vēnātōriam lanceam, quā parte minātur exitium, in īma vīscera condidisse. 4 et ecce pōne lanceae ferrum, quā bacillum inversī tēlī ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decōrus īnsurgit inque flexibus tortuōsīs ēnervam et exossam saltātiōnem explicat cum omnium quī aderāmus admīrātiōne. 5 dīcerēs deī medicī baculō, quod rāmulīs sēmiamputātīs nōdōsum gerit, serpentem generōsum lūbricīs amplexibus inhaerēre. 6 sed iam cedo sōdēs, quī coeperās, fābulam remētīre. ego tibi sōlus haec prō istō crēdam, et quod ingressuī prīmum fuerit stabulum prandiō participābō; haec tibi mercēs dēposita est.”

[5] at ille: “istud quidem quod pollicēris aequī bonīque faciō, vērum quod incohāveram porrō exōrdiar. sed tibi prius dēierābō Sōlem istum omnividentem deum vēra comperta memorāre, 2 nec vōs ulterius dubitābitis, Thessaliae proximam cīvitātem pervēnerītis, quod ibīdem passim per ōra populī sermō iactētur quae palam gesta sunt. 3 sed ut prius nōrītis cuiātis sim, quī sim: Aristomenēs sum Aegiēnsis. audīte et quō quaestū teneam: melle vel cāseō et huiuscemodī caupōnārum mercibus per Thessaliam, Aetōliam, Boeōtiam ultrō citrō discurrēns. 4 compertō itaque Hypatae, quae cīvitās cūnctae Thessaliae antepollet, cāseum recēns et scītī sapōris admodum commodō pretiō distrahī, festīnus accucurrī id omne praestinātūrus. 5 sed ut fierī assolet, sinistrō pede prōfectum spēs compendiī frūstrāta est; omne enim prīdiē Lupus negōtiātor magnārius coēmerat.

ergō igitur inefficācī celeritāte fatīgātus commodum vesperā oriente ad balneās prōcesseram[6] ecce Sōcratēn contubernālem meum cōnspiciō. humī sedēbat scissilī palliastrō sēmiamictus, paene alius lūrōre, ad miseram maciem dēfōrmātus, quālia solent Fortūnae dēcermina stipēs in triviīs ērogāre. 2 hunc tālem, quamquam necessārium et summē cognitum, tamen dubiā mente propius accessī. ‘hem,’ inquam Sōcratēs, quid istud? quae faciēs? quod flāgitium? at vērō domī tuae iam dēflētus et conclāmātus es, līberīs tuīs tūtōrēs iūridicī prōvinciālis dēcrētō datī, 3 uxor persolūtīs fērālibus officiīs lūctū et maerōre diuturnō dēfōrmāta, difflētīs paene ad extrēmam captīvitātem oculīs suīs, domūs īnfortūnium novārum nūptiārum gaudiīs ā suīs sibi parentibus hilarāre compellitur. at hīc lārvāle simulācrum cum summō dēdecore nostrō vīseris.’

4Aristomenē,’ inquit fortūnārum lūbricās ambāgēs et īnstabilēs incursiōnēs et reciprocās vicissitūdinēs ignōrās,’ et cum dictō sūtilī centunculō faciem suam iamdūdum pūnicantem prae pudōre obtēxit ita ut ab umbilīcō pūbe tenus cētera corporis renūdāret. 5 nec dēnique perpessus ego tam miserum aerumnae spectāculum, iniectā manū ut assurgat ēnītor. [7] at ille ut erat capite vēlātō: ‘sine, sineinquitfruātur diūtius tropaeō Fortūna quod fīxit ipsa.’ 2 effēcī sequātur, et simul ūnam ē duābus laciniīs meīs exuō eumque properē vestiō dīcam an contegō et īlicō lavācrō trādō; quod ūnctuī, quod tersuī ipse praeministrō, sordium ēnormem illuviem operōsē effricō, 3 probē cūrātō ad hospitium lassus ipse fatīgātum aegerrimē sustinēns perdūcō, lectulō refoveō, cibō satiō, pōculō mītigō, fābulīs permulceō.

4 iam allubentia prōclīvis est sermōnis et iocī, et scītum cavillum, iam dicācitās timida, cum ille īmō pectore cruciābilem suspīritum dūcēns, dextrā saeviente frontem replaudēns: 5 miserumīnfitquī, dum voluptātem gladiātōriī spectāculī satis fāmigerābilis cōnsector, in hās aerumnās incidī. 6 nam, ut scīs optimē, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mēnse decimō ibīdem attentus nummātior revertor, modicō priusquam Lārīssam accēderem, per trānsitum spectāculum obitūrus, in quādam aviā et lacūnōsā convallī ā vāstissimīs latrōnibus obsessus atque omnibus prīvātus tandem ēvādō, 7 et utpote ultimē affectus ad quandam caupōnam Meroēn, anum sed admodum scītulam, dēvertō, que causās et peregrīnātiōnis diuturnae et domuitiōnis ānxiae et spoliātiōnis miserae referō; 8 quae nimis quam hūmānē tractāre adorta cēnae grātae atque grātuītae ac mox ūrīgine percita cubīlī suō applicat. 9 et statim miser, ut cum illā acquiēvī, ab ūnicō congressū noxam annōsam ac pestilentem contrahō 10 et ipsās etiam laciniās quās bonī latrōnēs contegendō mihi concesserant in eam contulī, operulās etiam quās adhūc vegetus saccāriam faciēns merēbam, quoad ad istam faciem quam paulō ante vīdistī bona uxor et mala Fortūna perdūxit.’

[8]pol quidem dignusinquames extrēma sustinēre, quid est tamen novissimō extrēmius, quī voluptātem Veneriam et scortum scorteum Lārī et līberīs praetulistī.’ 2 at ille digitum ā pollice proximum ōrī suō admovēns et in stupōrem attonitustacē, tacēinquit, et circumspiciēns tūtāmenta sermōnisparceinquitin fēminam dīvīnam, quam tibi linguā intemperante noxam contrahās.’ 3ain tandem?’ inquampotēns illa et rēgīna caupōna quid mulieris est?’ 4sāgainquitet dīvīna, potēns caelum dēpōnere, terram suspendere, fontēs dūrāre, montēs dīluere, mānēs sublīmāre, deōs īnfimāre, sīdera exstinguere, Tartarum ipsum illūmināre.’ 5ōrō inquamaulaeum tragicum dīmovētō et sīparium scaenicum complicātō et cedo verbīs commūnibus.’ 6vīsinquitūnum vel alterum, immō plūrima eius audīre facta? nam ut ament efflīctim nōn modo incolae vērum etiam Indī vel Aethiopēs utrīque vel ipsī Antichthones folia sunt artis et nūgae merae. sed quod in cōnspectum plūrium perpetrāvit, audī.

[9] amātōrem suum, quod in aliam temerāsset, ūnicō verbō mūtāvit in feram castorem, 2 quod ea bēstia captīvitātis metuēns ab īnsequentibus praecīsiōne genitālium līberat, ut illī quoque simile prōvenīret. 3 caupōnem quoque vīcīnum atque ob id aemulum dēfōrmāvit in rānam, et nunc senex ille dōliō innatāns vīnī suī adventōrēs prīstinōs in faece summissus officiōsīs ronchīs raucus appellat. 4 alium forō, quod adversus eam locūtus esset, in arietem dēfōrmāvit, et nunc ariēs ille causās agit. 5 eadem amātōris suī uxōrem, quod in eam dicāculē probrum dīxerat iam in sarcinā praegnātiōnis obsaeptō uterō et repigrātō fētū perpetuā praegnātiōne damnāvit, 6 et ut cūnctī numerant, iam octo annōrum onere misella illa velut elephantum paritūra distenditur.

[10] quae cum subinde ac multīs nocēret, pūblicitus indignātiō percrēbruit statūtumque ut in eam diē alterā sevērissimē saxōrum iaculātiōnibus vindicārētur. 2 quod cōnsilium virtūtibus cantiōnum antevertit et, ut illa Mēdēa ūnīus diēculae ā Creōne impetrātīs indūtiīs tōtam eius domum fīliamque cum ipsō sene flammīs corōnālibus deusserat, 3 sīc haec dēvōtiōnibus sepulcrālibus in scrobem prōcūrātīs, ut mihi tēmulenta narrāvit proximē, cūnctōs in suīs sibi domibus tacitā nūminum violentiā clausit, ut tōtō bīduō nōn claustra perfringī, nōn forēs ēvellī, nōn dēnique parietēs ipsī quīverint perforārī, 4 quoad mūtuā hortātiōne cōnsonē clāmitārent quam sānctissimē dēierantēs sēsē neque manūs admōlītūrōs, et quis aliud cōgitārit salūtāre lātūrōs subsidium. 5 et sīc illa propitiāta tōtam cīvitātem absolvit. at vērō coetūs illīus auctōrem nocte intempestā cum tōtā domōid est parietibus et ipsō solō et omnī fundāmentōut erat clausa ad centēsimum lapidem in aliam cīvitātem summō vertice montis exasperātī sitam et ob id ad aquās sterilem trānstulit. 6 et quoniam dēnsa inhabitantium aedificia locum novō hospitī nōn dabant, ante portam prōiectā domō discessit.’

[11]mīrainquamnec minus saeva, Sōcratēs, memorās. 2 dēnique mihi quoque nōn parvam incussistī sollicitūdinem, immō vērō formīdinem, iniectō nōn scrūpulō sed lanceā, quō nūminis ministeriō similiter ūsa sermōnēs istōs nostrōs anus illa cognōscat. 3 itaque mātūrius quiētī nōs repōnāmus et somnō levātā lassitūdine noctis antelūciō aufugiāmus istinc quam pote longissimē.’ 4 haec adhūc suādente īnsolitā vīnolentiā ac diuturnā fatīgātiōne pertemptātus bonus Sōcratēs iam sōpītus stertēbat altius. 5 ego vērō adductā fore pessulīsque firmātīs grabātulō etiam pōne cardinem suppositō et probē aggestō super eum recipiō. 6 ac prīmum prae metū aliquantisper vigilō, dein circā tertiam fermē vigiliam paululum cōnīveō. 7 commodum quiēveram, et repente impulsū maiōre quam ut latrōnēs crēderēs iānuae reserantur, immō vērō frāctīs et ēvulsīs funditus cardinibus, prōsternuntur. 8 grabātulus aliōquīn breviculus et ūnō pede mutilus ac putris impetūs tantī violentia prōsternitur, quoque ēvolūtum atque excussum humī recidēns in inversum cooperit ac tegit.

[12] tunc ego sēnsī nātūrālitus quōsdam affectūs in contrārium prōvenīre; nam ut lacrimae saepiculē gaudiō prōdeunt, ita et in illō nimiō pavōre rīsum nequīvī continēre, Aristomenē testūdō factus. 2 ac dum in humum dēiectus oblīquō aspectū quid reī sit grabātulī sollertia mūnītus opperior, videō mulierēs duās altiōris aetātis; 3 lucernam lūcidam gerēbat ūna, spongiam et nūdum gladium altera. hōc habitū Sōcratēn bene quiētum circumstetēre. 4 īnfit illa cum gladiō: ‘hic est, soror Panthia, cārus Endymiōn, hic Catamītus meus, quī diēbus ac noctibus illūsit aetātulam meam, 5 hic quī meīs amōribus subterhabītīs nōn sōlum diffāmat probrīs vērum etiam fugam īnstruit. 6 at ego scīlicet Ulixī āstū dēserta vice Calypsōnis aeternam sōlitūdinem flēbō.’ et porrēctā dexterā que Panthiae suae dēmōnstrātō 7at hic bonusinquitcōnsiliātor Aristomenēs, quī fugae huius auctor fuit et nunc mortī proximus iam humī prōstrātus grabātulō succubāns iacet et haec omnia cōnspicit, impūne relātūrum meās contumēliās putat. 8 faxō eum sērō, immō statim, immō vērō iam nunc, ut et praecēdentis dicācitātis et īnstantis cūriōsitātis paeniteat.’

[13] haec ego ut accēpī, sūdōre frīgidō miser perfluō, tremōre vīscera quatior, ut grabātulus etiam succussū meō inquiētus super dorsum meum palpitandō saltāret. 2 at bona Panthia: ‘quīn igitur,’ inquitsoror, hunc prīmum bacchātim discerpimus vel membrīs eius dēstinātīs virīlia dēsecāmus?’ 3 ad haec Meroēsīc enim rēapse nōmen eius tunc fābulīs Sōcratis convenīre sentiēbam — ‘immōaitsupersit hic saltem quī misellī huius corpus parvō contumulet humō,’ 4 et capite Sōcratis in alterum dīmōtō latus per iugulum sinistrum capulō tenus gladium tōtum dēmergit 5 et sanguinis ēruptiōnem utriculō admōtō excipit dīligenter, ut nūlla stilla compārēret usquam. haec ego meīs oculīs aspexī. 6 nam etiam, quid dēmūtāret, crēdō, ā victimae religiōne, immissā dexterā per vulnus illud ad vīscera penitus cor miserī contubernālis meī Meroē bona scrūtāta prōtulit, cum ille impetū tēlī praesecātā gulā vōcem, immō strīdōrem incertum, per vulnus effunderet et spīritum rebullīret. 7 quod vulnus quā maximē patēbat spongiā offulciēns Panthiaheus ,’ inquitspongia, cavē in marī nāta per fluvium trānseās.’ 8 hīs ēditīs ambae ūnā remōtō grabātulō vāricus super faciem meam residentēs vēsīcam exonerant, quoad ūrīnae spurcissimae madōre perluerent.

[14] commodum līmen ēvāserant, et forēs ad prīstinum statum integrae resurgunt: cardinēs ad forāmina resīdunt, postēs ad repāgula redeunt, ad claustra pessulī recurrunt. 2 at ego ut eram etiamnunc humī prōiectus, inanimis, nūdus et frīgidus et lōtiō perlūtus, quasi recēns uterō mātris ēditus, immō vērō sēmimortuus, vērum etiam ipse mihi supervīvēns et postumus vel certē dēstinātae iam crucī candidātus 3quidinquam fīet, ubi iste iugulātus māne pāruerit? cui vidēbor vērī similia dīcere prōferēns vēra? — 4prōclāmārēs saltem suppetiātum, resistere vir tantus mulierī nequībās. sub oculīs tuīs homō iugulātur, et silēs? 5 cūr autem simile latrōcinium nōn perēmit? cūr saeva crūdēlitās vel propter indicium sceleris arbitrō pepercit? ergō, quoniam ēvāsistī mortem, nunc illō redī.’ —

6 haec identidem cum replicābam, et nox ībat in diem. optimum itaque factū vīsum est antelūculō fūrtim ēvādere et viam licet trepidō vestīgiō capessere. 7 sūmō sarcinulam meam, subditā clāvī pessulōs redūcō; at illae probae et fidēlēs iānuae, quae suā sponte reserātae nocte fuerant, vix tandem et aegerrimē tunc clāvis suae crēbrā immissiōne patefīunt. [15] etheus , ubi es?’ inquam, ‘valvās stabulī absolve, antelūciō volō īre.’ iānitor pōne stabulī ōstium humī cubitāns etiamnunc sēmisomnus 2quid? inquitignōrās latrōnibus īnfēstārī viās, quī hoc noctis iter incipis? nam etsī alicuius facinoris tibi cōnscius scīlicet morī cupis, nōs cucurbitae caput nōn habēmus ut prō moriāmur.’ ‘nōn longēinquamlūx abest. 3 et praetereā quid viātōrī summā pauperiē latrōnēs auferre possunt? an ignōrās, inepte, nūdum nec ā decem palaestrītīs dēspoliārī posse?’ 4 ad haec ille marcidus et sēmisōpītus in alterum latus revolūtusunde auteminquitsciō an convectōre illō tuō cum quō sērō dēverterās iugulātō fugae mandēs praesidium?’

5 illud hōrae meminī terrā dēhīscente īma Tartara inque hīs canem Cerberum prōrsus ēsurientem meī prōspexisse, ac recordābar profectō bonam Meroēn nōn misericordiā iugulō meō pepercisse, sed saevitiā crucī reservāsse. [16] in cubiculum itaque reversus genere tumultuāriō mortis cum dēlīberābam. 2 sed cum nūllum aliud tēlum mortiferum Fortūna quam sōlum mihi grabātulum subministrāretiam iam grabātuleinquam, ‘animō meō cārissime, quī cum tot aerumnās exanclāstī cōnscius et arbiter quae nocte gesta sunt, 3 quem sōlum in meō reātū testem innocentiae citāre possum, mihi ad īnferōs festīnantī subministrā tēlum salūtāre.’ 4 et cum dictō restim quā erat intextus aggredior expedīre, ac tigillō quod fenestrae subditum altrīnsecus prōminēbat iniectā atque obditā parte fūniculī et alterā firmiter in nōdum coactā, ascēnsō grabātulō ad exitium sublīmātus et immissō capite laqueum induō. 5 sed dum pede alterō fulcīmentum quō sustinēbar repellō, ut ponderis dēductū restis ad ingluviem astricta spīritus officia disclūderet, repente putris aliōquīn 6 et vetus fūnis dīrumpitur, atque ego altō recidēns Sōcratēn, nam iuxtā iacēbat, superruō cumque in terram devolvor. [17] et ecce in ipsō mōmentō iānitor intrōrumpit exsertē clāmitāns: ‘ubi es quī altā nocte immodicē festīnābās et nunc stertis involūtus?’ 2 ad haec nesciō an cāsū nostrō an illīus absonō clāmōre experrēctus Sōcratēs exsurgit prior etnōninquitimmeritō stabulāriōs hōs omnēs hospitēs dētestantur. 3 nam iste cūriōsus dum importūnē irrumpitcrēdō studiō rapiendī aliquidclāmōre vāstō marcidum aliōquīn altissimō somnō excussit.’

4 ēmergō laetus atque alacer īnspērātō gaudiō perfūsus et: ‘ecce, iānitor fidēlissime, comes et frāter meus, quem nocte ēbrius occīsum ā calumniābāris,’ et cum dictō Sōcratēn deōsculābar amplexus. 5 at ille, odōre aliōquīn spurcissimī hūmōris percussus quō Lamiae illae īnfēcerant, vehementer aspernātur. 6apage inquitfoetōrem extrēmae lātrīnae,’ et causās coepit huius odōris cōmiter inquīrere. 7 at ego miser affictō ex tempore absurdō iocō in alium sermōnem intentiōnem eius dēnuō dērīvō et iniectā dextrāquīn īmusinquamet itineris mātūtīnī grātiam capimus?’ 8 sūmō sarcinulam et pretiō mānsiōnis stabulāriō persolūtō capessimus viam.

[18] aliquantum prōcesserāmus et iam iubaris exortū cūncta collūstrantur. et ego cūriōsē, sēdulō arbitrābar iugulum comitis, quā parte gladium dēlāpsum vīderam, 2 et cumvēsāne,’ aiōquī pōculīs et vīnō sepultus extrēma somniāstī. 3 ecce Sōcratēs integer, sānus, incolumis. ubi vulnus, ubi spongia, ubi postrēmum cicātrīx tam alta, tam recēns?’ 4 et ad illumnōninquamimmeritō medicī fīdī cibō et crāpulā distentōs saeva et gravia somniāre autumant: 5 mihi dēnique, quod pōculīs vesperī minus temperāvī, nox acerba dīrās et trucēs imāginēs obtulit, ut adhūc crēdam cruōre hūmānō aspersum atque impiātum.’ 6 ad haec ille subrīdēnsat inquitnōn sanguine, sed lōtiō perfūsus es. 7 vērum tamen et ipse per somnium iugulārī vīsus sum mihi, nam et iugulum istum doluī et cor ipsum mihi āvellī putāvī, et nunc etiam spīritū dēficior et genua quatior et gradū titubō et aliquid cibātūs refovendō spīritū dēsīderō.’ 8ēninquamparātum tibi adest ientāculum,’ et cum dictō manticam meam umerō exuō, cāseum cum pāne properē porrigō, etiuxtā platanum istam resīdāmusaiō.

[19] quō factō et ipse aliquid indidem sūmō, eumque avidē ēsitantem aspiciēns aliquantō intentiōre maciē atque pallōre buxeō dēficientem videō. 2 sīc dēnique eum vītālis color turbāverat ut mihi prae metū nocturnās etiam Fūriās illās imāginantī frustulum pānis 3 quod prīmum sūmpseram, quamvīs admodum modicum, mediīs faucibus inhaerēret ac neque deorsum dēmeāre neque sūrsum remeāre posset. 4 nam et brevitās ipsa commeantium metum mihi cumulābat. 5 quis enim duōbus comitum alterum sine alterīus noxā perēmptum crēderet? 6 vērum ille, ut satis dētruncāverat cibum, sitīre impatienter coeperat. 7 nam et optimī cāseī bonam partem avidē dēvorāverat, et haud ita longē rādīcēs platanī lēnis fluvius in speciem placidae palūdis ignāvus ībat, argentō vel vitrō aemulus in colōrem. 8ēninquamexplēre latice fontis lacteō.’ assurgit et oppertus paululum plāniōrem rīpae marginem complicitus in genua apprōnat avidus affectāns pōculum. 9 necdum satis extrēmīs labiīs summum aquae rōrem attigerat, et iugulō eius vulnus dēhīscit in profundum patōrem et illa spongia repente dēvolvitur eamque parvus admodum comitātur cruor. 10 dēnique corpus exanimātum in flūmen paene cernuat, nisi ego alterō eius pede retentō vix et aegrē ad rīpam superiōrem attrāxī, 11 ubi dēflētum prō tempore comitem misellum harēnōsā humō in amnis vīcīniā sempiternā contēxī. 12 ipse trepidus et eximiē metuēns mihi per dīversās et āviās sōlitūdinēs aufūgī, et quasi cōnscius mihi caedis hūmānae relictā patriā et lare ultrōneum exilium amplexus nunc Aetōliam novō contractō mātrimōniō colō.”

[20] haec Aristomenēs. at ille comes eius, quī statim initiō obstinātā incrēdulitāte sermōnem eius respuēbat 2nihilinquithāc fābulā fābulōsius, nihil istō mendāciō absurdius”; et ad conversus autem,” inquitvir ut habitus et habitūdō dēmōnstrat ōrnātus, accēdis huic fābulae?” 3ego vērōinquamnihil impossibile arbitror, sed utcumque fāta dēcrēverint, ita cūncta mortālibus prōvenīre, 4 nam et mihi et tibi et cūnctīs hominibus multa ūsū venīre mīra et paene īnfecta, quae tamen ignārō relāta fidem perdant. 5 sed ego huic et crēdō herculēs et grātās grātiās meminī, quod lepidae fābulae fēstīvitāte nōs āvocāvit, asperam dēnique ac prōlixam viam sine labōre ac taediō ēvāsī. 6 quod beneficium etiam illum vectōrem meum crēdō laetārī, sine fatīgātiōne suī ūsque ad istam cīvitātis portam nōn dorsō illīus sed meīs auribus pervectō.”

[21] is fīnis nōbīs et sermōnis et itineris commūnis fuit. nam comitēs uterque ad vīllulam proximam laevorsum abiērunt. 2 ego vērō quod prīmum ingressuī stabulum cōnspicātus sum accessī, et quādam anū caupōnā īlicō percontor: “estneinquamHypata haec cīvitās?” annuit. 3nōstīne Milōnem quendam ē prīmōribus?” arrīsit etvērēinquitprīmus istic perhibētur Milō, quī extrā pōmērium et urbem tōtam colit.” 4remōtōinquamiocō, parēns optima, dīc ōrō et cuiātis sit et quibus dēversētur aedibus.” “vidēsneinquitextrēmās fenestrās, quae urbem prōspiciunt, et altrīnsecus forēs proximum respicientēs angiportum? 5 inibi iste Milō dēversātur ampliter nummātus et longē opulentus, vērum extrēmae avāritiae et sordis īnfimae īnfāmis homō, 6 faenus dēnique cōpiōsum sub arrabōne aurī et argentī crēbriter exercēns, exiguō lare inclūsus et aerūginī semper intentus, cum uxōre etiam calamitātis suae comite habet, 7 neque praeter ūnicam pāscit ancillulam et habitū mendīcantis semper incēdit.”

8 ad haec ego rīsum subiciōbenignēinquamet prōspicuē Dēmeās meus in cōnsuluit, quī peregrīnātūrum tālī vīrō conciliāvit, in cuius hospitiō nec fūmī nec nīdōris nebulam verērer”; [22] et cum dictō modicō secus prōgressus ōstium accēdō et iānuam firmiter oppessulātam pulsāre vōcāliter incipiō. 2 tandem adulēscentula quaedam prōcēdēnsheus inquitquī tam fortiter forēs verberāstī, sub quā speciē mūtuārī cupis? an sōlus ignōrās praeter aurum argentumque nūllum nōs pignus admittere?” 3meliōrainquamōmināre et potius respondē an intrā aedēs erum tuum offenderim.” “plānē,” inquitsed quae causa quaestiōnis huius?” 4litterās ā Corinthiō Dēmeā scrīptās ad eum reddō.” “dum annūntiō,” inquithic ibīdem opperimīnō,” 5 et cum dictō rūrsum foribus oppessulātīs intrō capessit. modicō deinde regressa patefactīs aedibusrogat inquit.

6 intulī , eumque accumbentem exiguō admodum grabātulō et commodum cēnāre incipientem inveniō. 7 assīdēbat pedēs uxor et mēnsa vacua posita, cuius mōnstrātūēninquithospitium.” 8beneego, et īlicō litterās Dēmeae trādō. quibus properiter lēctīsamōinquitmeum Dēmeān, quī mihi tantum conciliāvit hospitem,” [23] et cum dictō iubet uxōrem dēcēdere utque in eius locum assīdam iubet que etiam nunc verēcundiā cūnctantem arrēptā laciniā dētrahēnsassīdeinquitistīc. 2 nam prae metū latrōnum nūlla sessibula ac sufficientem supellectilem parāre nōbīs licet.” fēcī. 3 et sīcego inquitetiam istā corporis speciōsā habitūdine que hāc virginālī prōrsus verēcundiā generōsā stirpe prōditum et rēctē conicerem. 4 sed et meus Dēmeās eadem litterīs prōnūntiat. ergō brevitātem gurgustiolī nostrī spernās petō. 5 erit tibi adiacēns ecce illud cubiculum honestum receptāculum. fac libenter dēversēris in nostrō. 6 nam et maiōrem domum dignātiōne tuā fēceris et tibi specimen glōriōsum arrogāris, contentus lare parvulō Thēseī illīus cognōminis patris tuī virtūtēs aemulāveris, quī nōn est aspernātus Hecalēs anūs hospitium tenue.” 7 et vocātā ancillulāPhōtis,” inquitsarcinulās hospitis susceptās cum fidē conde in illud cubiculum 8 ac simul ex prōmptuāriō oleum ūnctuī et lintea tersuī et cētera hōc eīdem ūsuī prōfer ōciter et hospitem meum prōdūc ad proximās balneās; satis arduō itinere atque prōlixō fatīgātus est.”

[24] hīs ego audītīs mōrēs atque parsimōniam ratiōcināns Milōnis volēnsque artius conciliāre: “nihilinquamrērum istārum, quae itineris ubīque nōs comitantur, indigēmus, 2 sed et balneās facile percontābimur. plānē quod est mihi summē praecipuum, equō, quī strēnuē pervēxit, faenum atque hordeum acceptīs istīs nummulīs , Phōtis, emitō.” 3 hīs āctīs et rēbus meīs in illō cubiculō conditīs pergēns ipse ad balneās, ut prius aliquid nōbīs cibātuī prōspicerem, forum cuppēdinis petō, 4 inque piscātum opiparem expositum videō et percontātō pretiō, quod centum nummīs indicāret, aspernātus vīgintī dēnāriīs praestināvī. 5 inde commodum ēgredientem continātur Pȳthiās condiscipulus apud Athēnās Atticās meus, quī post aliquantum multum temporis amanter agnitum invādit amplexusque ac cōmiter deōsculātus 6 Lūcī,” aitsat pol diū est quod intervīsimus , at herculēs exinde cum ā Clytiō magistrō dīgressī sumus. 7 quae autem tibi causa peregrīnātiōnis huius?” “crāstinō diē sciēsinquam. “sed quid istud? vōtī gaudeō. nam et lixās et virgās et habitum prōrsus magistrātuī congruentem in videō.” 8annōnam cūrāmusaitet aedīlem gerimus et quid obsōnāre cupis utique commodābimus.” abnuēbam, quippe quī iam cēnae affatim piscātum prōspexerāmus. 9 sed enim Pȳthias vīsā sportulā succussīsque in aspectum plāniōrem piscibus: “at hās quisquiliās quantī parāstī?” “vixinquampiscātōrī extorsimus accipere vīgintī denarium.”

[25] quō audītō statim arrēptā dexterā postlīminiō in forum cuppēdinis redūcēnset ā quōinquitistōrum nūgāmenta haec comparāstī?” dēmōnstrō seniculumin angulō sedēbat2 quem cōnfestim prō aedīlitātis imperiō vōce asperrimā increpāns 3iam iaminquitnec amīcīs quidem nostrīs vel omnīnō ūllīs hospitibus parcitis, quod tam magnīs pretiīs piscēs frīvolōs indicātis et flōrem Thessalicae regiōnis ad īnstar sōlitūdinis et scopulī edūlium cāritāte dēdūcitis? sed nōn impūne. 4 iam enim faxō sciās quem ad modum sub meō magisteriō malī dēbeant coercērī,” et profūsā in medium sportulā iubet officiālem suum īnsuper piscēs īnscendere ac pedibus suīs tōtōs obterere. 5 quā contentus mōrum sevēritūdine meus Pȳthias ac mihi ut abīrem suādēnssufficit mihi, Lūcī,” inquitseniculī tanta haec contumēlia.” 6 hīs āctīs cōnsternātus ac prōrsus obstupidus ad balneās referō prūdentis condiscipulī validō cōnsiliō et nummīs simul prīvātus et cēnā, lautusque ad hospitium Milōnis ac dehinc cubiculum reporto.

[26] et ecce Phōtis ancillarogat inquithospes.” at ego iam inde Milōnis abstinentiae cognitor excūsāvī cōmiter, quod viae vexātiōnem nōn cibō sed somnō cēnsērem dīluendam. 2 istō acceptō pergit ipse et iniectā dexterā clēmenter trahere adorītur. ac dum cūnctor, dum modestē renītor, “nōn priusinquitdiscēdam quam sequāris,” 3 et dictum iūreiūrandō secūtus iam obstinātiōnī suae ingrātīs oboedientem perdūcit ad illum suum grabātulum et residentīquam salvē agitinquitDēmeās noster? quid uxor? quid līberī? quid vernāculī?” narrō singula. 4 percontātur accūrātius causās etiam peregrīnātiōnis meae. 5 quās ubi probē prōtulī, iam et patriā nostrā et eius prīmōribus ac dēnique ipsō praeside scrūpulōsissimē explōrāns, 6 ubi post itineris tam saevī vexātiōnem sēnsit fābulārum quoque sēriē fatīgātum in verba media somnolentum dēsinere ac nēquīquam, dēfectum iam, incertā verbōrum salebrā balbūtīre, tandem patitur cubitum concēderem. 7 ēvāsī aliquandō rancidī senis loquāx et famēlicum convīvium somnō nōn cibō gravātus, cēnātus sōlīs fābulīs, et in cubiculum reversus optātae quiētī reddidī.