Disregard of temples and statues is not impiety (1–3)

[1] nunc quoniam summātim ostendimus quam impiās diīs vestrīs opīniōnum cōnstituerītis īnfāmiās, sequitur ut templīs, simulācrīs etiam sacrificiīsque dīcāmus que aliā seriē quae hīs rēbus annexa est et vīcīnā cōpulātiōne coniūncta. 2 in hāc enim cōnsuēstis parte crīmen nōbīs maximum impietātis affīgere, quod neque aedēs sacrās venerātiōnis ad officia cōnstruāmus, nōn deōrum alicuius simulācrum cōnstituāmus aut fōrmam, nōn altāria fabricēmus, nōn ārās, nōn caesōrum sanguinem animantium dēmus, nōn tūra neque frūgēs salsās, nōn dēnique vīnum liquēns paterārum effūsiōnibus īnferāmus. 3 quae quidem nōs cessāmus nōn ideō vel exaedificāre vel facere, tamquam impiās gerāmus et scelerōsās mentēs aut aliquem sūmpserīmus temerāriā in deōs dēspērātiōne contemptum, sed quod eōs arbitrāmur et crēdimus, modo diī certī sunt et nōminis huius ēminentiā praeditī, honōrum haec genera aut rīsuī habēre, rīdeant, aut indignē perpetī, mōtibus exasperentur īrārum.

[2] ut enim nōscātis quid istō nōmine sentiāmus iūdiciīque sīmus cuius, exīstimāmus nōs eōs, modo diī certī sunt, ut eadem rūrsus satiātēque dīcantur, cūnctārum esse dēbēre perfectārumque virtūtum, sapientēs, iūstōs, gravēs, modo nūlla est culpa quod eōs laudibus accumulāmus hūmānīs, intestīnīs pollentēs bonīs; nec extrāneīs adminiculīs addīcere quō illīs integritās inoffēnsae beātitūdinis compleātur; 2 ab affectibus cūnctīs et cūnctīs perturbātiōnibus līberōs nōn īrā effervēre, nōn ūllīs cupiditātibus excitārī, calamitātem irrogāre nūllīs, nōn ex malīs hominum crūdēlem accipere voluptātem; nōn terrēre portentīs, nōn prōdigiōsās ostentāre formīdinēs; nōn vōtōrum dēbitīs habēre obnoxiōs et obligātōs nec piāculārēs hostiās signīs minācibus postulāre; nōn pestilentiās, nōn morbōs corruptiōne āeris indūcere, nōn adūrere siccitātibus frūgēs; nōn caedibus interesse bellōrum, nōn urbium strāgibus; nōn adversa hīs velle, nōn illōrum commoditātibus suffrāgārī sed, quod magnārum est mentium, parī pendere cūnctōs lance et indīviduās cūnctīs benivolentiās exhibēre. 3 cadūcī enim generis et īnfirmitātis hūmānae est contrāriīs agere; eōsque quōs tangat affectiō patī dolēre dēminuī sapientium scīta et prōnūntiāta dēfīniunt nec posse aliter fierī quīn lēgibus mortālitātis astrictī sint quī sint ūllīs perturbātiōnibus mancipātī. 4 quod cum ita habeat, quī possumus iūdicārī deōs habēre contemptuī, quōs, nisi sunt rēctī et magnārum mentium admīrātiōne laudābilēs, deōs negāmus exsistere nec potestātibus posse caelitibus applicārī?

[3] sed templa illīs exstruimus nūlla nec eōrum effigiēs adōrāmus, nōn mactāmus hostiās, nōn tūra ac vīna lībāmus. 2 et quid amplius possumus vel honōris eīs attribuere vel dignitātis, quam quod eōs in pōnimus parte quā rērum caput ac dominum summumque ipsum rēgem, cui dēbent diī ūnā nōbīscum, quod esse sentiunt et vītālī in substantiā continērī? 3 numquid enim dēlūbrīs aut templōrum eum cōnstrūctiōnibus honōrāmus? numquid hostiās caedimus? numquid aliās rēs damus, quās lībāre, profundere nōn est ratiōnis expēnsae sed tractī per cōnsuētūdinem mōris? 4 etenim plēna dēmentia est necessitātibus tuīs potentiōra mētīrī et quae tibi sint ūsuī datōribus diīs dare, et honōrem istum, nōn contumēliam dūcere. 5 templa igitur, quaerimus, in deōrum quōs ūsūs aut in reī cuius necessitātem aut dīcitis esse cōnstrūcta aut esse rūrsus aedificanda cēnsētis? 6 hiemālia sentiunt frīgora aut sōlibus torrentur aestīvīs, pluviālibus nimbīs perfluuntur, ventōrum eōs aut turbinēs vexant, incursiōnem patī perīclitantur hostīlem ferārum aut rabidōs appetītūs, ut meritō illōs conveniat tēctōrum mūnītiōnibus claudere, saxōrum aut obiectiōne tūtārī? 7 templa enim haec quid sunt? hūmānam īnfirmitātem rogēs, nesciōquid immāne atque amplum; deōrum potentiam mētiāris, successūs quīdam parvī atque, ut vērius ēloquar, genus angustissimum cavernārum paupertīnī cordis excōgitātiōne suspēnsum. 8 quōrum quaeris audīre quis prior fuerit īnstitūtor, quis fabricātor, aut Phorōnēus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse mōnstrābitur aut, ut trādit in Admīrandīs Varrō, Iovis prōgeniēs Aeacus. 9 sint ergō haec licet aut ex mōlibus marmoreīs strūcta, laqueāribus aut renīdeant aureīs, splendeant hīc gemmae et sīdereōs ēvomant variāta interstīnctiōne fulgōrēs, terra sunt haec omnia et ex faece ultimā vīliōris māteriae concrēta. 10 neque enim vōs ea pretiīs cāriōribus penditis, dēlectārī crēdendum est hīs deōs nec recūsāre nec spernere quōminus saepiant et eōrum obiectibus coerceantur inclūsī. 11templuminquithoc Mārtis est, hoc Iūnōnis et Veneris, hoc Herculis, Apollinis, Dītis.” 12 quid est aliud dīcere quam domus haec Mārtis est, haec Iūnōnis et Veneris, Apollō hīc habitat, in hāc manet Herculēs, illā Summānus? 13 ita nōn prīma et maxima contumēlia est habitātiōnibus deōs habēre districtōs, tuguriola hīs dare, conclāvia et cellulās fabricārī, et eīs exīstimārī necessāriās rēs esse quae hominibus, fēlibus, quae sunt formīculīs et lacertīs, quae fugācibus, pavidīs, atque exiguīs mūribus?

Aren’t gods omnipresent? (4–5)

[4]sed nōninquitidcircō attribuimus diīs templa tamquam ūmidōs ab hīs imbrēs, ventōs, pluviās arceāmus aut sōlēs, sed ut eōs possīmus coram et comminus contuērī, affārī proximō et cum praesentibus quōdammodo venerātiōnum colloquia miscēre.” 2 sub axe enim nūdō et sub aetheriō tegmine invocātī fuerint, nihil audiunt, et nisi proximō admoveantur hīs precēs, tamquam nihil dīcātur, obstrūctī atque immōbilēs stābunt. 3 atquīn nōs arbitrāmur omnem deum omnīnō, modo nōminis huius pollet, ex quācumque mundī parte quod quisque fuerit locūtus, tamquam sit praesēns, audīre dēbēre, immō quod quisque concēperit sub obscūrīs et tacitīs sēnsibus cognitiōne anticipātā praesūmere, atque ut astra, sōl, lūna, cum suprā terrās meant, omnibus omnīnō cernentibus statim sunt et ubīque praesentēs, ita aequē convenit audientiam nūminum nūllī esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamvīs ad eam vōcēs regiōnibus ex distantibus cōnfluant. 4 hoc est enim proprium deōrum, complēre omnia suā, nōn partīliter uspiam sed ubīque esse tōtōs, nōn adesse, nōn abesse, nōn cēnātum ad Aethiōpas pergere et post diēs bis sēnōs prīvātum ad domicilium redīre.

[5] quod ita nōn erit, tollitur omnis spēs opis et erit in dubiō, audiāminī ab diīs necne, quandō rēs sacrās caerimōniārum cōnficitis dēbitīs. 2 cōnstituāmus enim nōscendae reī causā templum nūminis alicuius esse apud Canāriās īnsulās, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furvōs Garamantas et sīquī sunt aliī quōs ab suī nōtitiā maria, montēs, silvae, et quadrīnī disterminant cardinēs: 3 omnēs ūnō in tempore, rēbus dīvīnīs factīs, quod sua quōsque necessitās rogitāre compellit postulent poscantque nūmine, referendī beneficiī quaenam omnibus spēs erit, nōn undique ad missam vōcem deus exaudiet et erit ūlla longinquitās, quō penetrāre nōn possit auxilium poscentis ōrātiō? 4 aut enim nūllīs erit in partibus praesēns, uspiam poterit aliquandō nōn esse, aut aderit ūnīs tantum, quoniam praebēre commūniter suum nōn potest atque indiscrētus audītum. 5 atque ita perficitur ut aut nūllīs deus opitulētur omnīnō, occupātus aliquā ad audiendās vōcēs nōn quīverit advolāre, aut exaudītī tantummodo ūnī abeant sōlī, nihil ēgerint cēterī.

Temples on burial sites (6–7)

[6] quid quod multa ex hīs templa, quae tholīs sunt aureīs et sublīmibus ēlāta fastīgiīs, auctōrum cōnscrīptiōnibus comprobātur contegere cinerēs atque ossa et fūnctōrum esse corporum sepultūrās? 2 nōnne patet et prōmptum est aut prō diīs immortālibus mortuōs vōs colere aut inexpiābilem fierī nūminibus contumēliam, quōrum dēlūbra et templa mortuōrum superlāta sunt bustīs? 3 in Historiārum Antiochus nōnō Athēnīs in Minerviō memorat Cecropem esse mandātum terrae; in templō rūrsus eiusdem, quod in arce Lārīsae, esse conditus scrībitur atque indicātur Ācrisius, Ericthōnius Poliadis in fānō, Dairās et Immaradus frātrēs in Eleusīniō cōnsaeptō, quod cīvitātī subiectum est. 4 quid Celeī virginēs? nōn in Cerēris Eleusīniae humātiōnis habuisse perhibentur officia? nōn in Diānae dēlūbrō, quod in Apollinis cōnstitūtum est Dēliī, Hyperochē Lāodicēque, quās advectās illūc esse fīnibus ex Hyperboreīs indicātur? 5 in Didymaeō Mīlēsiō Cleochum dīcit habuisse suprēma Lēandrius fūneris. Leucophrynae monumentum in fānō apud Magnēsiam Diānae esse Myndius profitētur ac memorat Zēnō. 6 sub Apollinis ārulā, quae Telmēssī apud oppidum vīsitur, Telmēssum esse conditum vātem nōn scrīptīs cōnstantibus indicātur? 7 Ptolomaeus Agēsarchī Philopatore quem ēdidit prīmō Cinyram rēgem Paphī cum familiā omnī suā, immō cum omnī prōsāpiā in Veneris templō situm esse litterārum auctōritāte dēclārat. 8 īnfīnītum est et immēnsum, quibus quīque in fānīs tōtō sint in orbe dēscrībere, nec exāctam dēsīderat cūramquamvīs poenam cōnstituerit Aegyptus in eum quī pūblicāsset quibus Āpis iacēret abscondituspolyandria illa Varrōnis quibus templīs contegantur quāsque in habeant superlātī ponderis mōlēs.

[7] sed quid ego haec parva? rēgnātōris populī Capitōlium quī est hominum quī ignōret Ōlī esse sepulchrum Vulcentānī? 2 quis est, inquam, quī nōn sciat ex fundāminum sēdibus caput hominis ēvolūtum nōn ante plūrimum temporis aut sōlum sine partibus cēterīshoc enim quīdam feruntaut cum membrīs omnibus humātiōnis officia sortītum? 3 quod plānum fierī testimōniīs postulātis auctōrum, Sammōnicus, Grānius, Valeriānus vōbīs et Fabius indicābunt, cuius Aulus fuerit fīlius gentis et nātiōnis, cuius per manūs servulī vītā fuerit spoliātus et lūmine, quid suīs commeruerit cīvibus ut sit abnegāta tellūris patriae sepultūra. 4 condiscētis etiam, quamvīs nōlle istud pūblicāre fingant, quid sit capite retēctō factum vel in parte quā arcis cūriōsā fuerit obscūritāte conclūsum, ut immōbilis vidēlicet atque fīxa obsignātī ōminis perpetuitās stāret. 5 quod cum opprimī pār esset et vetustātis oblitterātiōne cēlārī, compositiō nōminis iēcit in medium et cum suīs causīs per data sibi tempora inexstinguibilī fēcit testificātiōne prōcēdere, nec ērubuit cīvitās maxima et nūminum cūnctōrum cultrīx, cum vocābulum templō daret, ex Ōlī capiteCapitōliumquam ex nōmine Ioviō nuncupāre.

The uselessness of representations (8–10)

[8] satis igitur, ut opīnor, ostendimus templa diīs immortālibus aut ināniter iīs esse cōnstrūcta aut contrā decus et potentiam crēditam contumēliōsīs opīnātiōnibus fabricāta. 2 sequitur ut signīs aliquid simulācrīsque dīcāmus, quae multā arte compōnitis et religiōsā observātiōne cūrātīs. 3 quā in parte fidēs est ūlla, cōnstituere apud nōs ipsōs nūllīs cōnsīderātiōnibus possumus utrumne istud sēriō et cum prōpositō faciātis gravī an rīdendō rēs ipsās puerīlī ālūcinātiōne lūdātis. 4 enim certum est apud vōs deōs esse, quōs rēminī atque in summīs caelī regiōnibus dēgere, quae causa, quae ratiō est ut simulācra ista fingantur ā vōbīs, cum habeātis rēs certās quibus precēs possītis effundere et auxilium rēbus in exigentibus postulāre? 5 sīn autem nōn crēditis aut, ut mediocriter dīcātur, ambigitis, etiam sīc ratiō quaenam est dubiōrum fingere atque īnstituere simulācra et quod esse nōn crēdās ventōsā imitātiōne fōrmāre? 6 an numquid dīcitis forte praesentiam vōbīs quandam hīs nūminum subexhibērī simulācrīs, et quia deōs vidēre nōn datum est, eōs ita colī et mūnia officiōsa praestārī? 7 hoc quī dīcit et asserit, deōs esse nōn crēdit nec habēre convincitur suīs religiōnibus fidem, cui opus est vidēre quod teneat, ināne forte sit quod obscūrum nōn vidētur.

[9]deōsinquitisper simulācra venerāmur.” quid ergō? haec nōn sint, colī diī nesciunt nec impertīrī ā vōbīs ūllum sibi exīstimābunt honōrem? 2 per trāmitēs ergō quōsdam et per quaedam fideicommissa, ut dīcitur, vestrās sūmunt atque accipiunt cultiōnēs, et antequam sentiant quibus illud dēbētur obsequium, simulācrīs litātis prius et velut reliquiās quāsdam aliēnā ad illōs ex auctōritāte trānsmittitis. 3 et quid fierī potis est iniūriōsius, contumēliōsius, dūrius quam deum alterum scīre et reī alterī supplicāre, opem spērāre nūmine et nūllīus sēnsūs ad effigiem dēprecārī? 4 nōnne illud est, quaesō, quod in vulgāribus prōverbiīs dīcitur, fabrum caedere cum fēriās fullōnem, et cum hominis cōnsilium quaerās, ab asellīs et porculīs agendārum rērum sententiās postulāre?

[10] et unde novissimē scītis an simulācra haec omnia quae diīs immortālibus vicāriā substitūtiōne fōrmātis similitūdinem referant habeantque dīvīnam? 2 potest enim fierī ut barbātus in caelō sit quī esse ā vōbīs effingitur lēvis; potest ut senectūte prōvectior cui puerīlem commodātis aetātem; potest ut hic rāvus sit quī in vēritāte habeat oculōs caesiōs; displōsās ut gestitet nārēs quem esse vōs facitis figūrātisque nāsīcam. 3 neque enim rēctum est dīcere aut appellāre simulācrum quod nōn parilēs līneās prīncipālī ab ōre trādūcat; quod esse plānum et certum manifēstīs poterit ab rēbus agnōscī. 4 nam cum omnēs hominēs teretem esse sōlem indubitābilī lūminum contemplātiōne videāmus, ōs illī vōs hominis et mortālium corporum līniāmenta dōnāstis. 5 lūna semper in mōtū est et ter dēnās faciēs in restitūtiōne accipit mēnstruā: vōbīs ducibus et figūrātōribus fēmina est, vultūque est ūnō quae per habitūs mīlle cottīdiānā īnstabilitāte mūtātur. 6 intellegimus omnēs ventōs āeris esse fluōrem pulsī et mundānīs ratiōnibus concitātī: per vōs hominum fōrmae sunt būcinārum animantēs tortūs intestīnīs et domesticīs flātibus. 7 inter deōs vidēmus vestrōs leōnis torvissimam faciem merō oblitam miniō et nōmine Frugiferī nuncupārī. 8 simulācra haec omnia superōrum sunt imāginēs nūminum, ergō et in caelō habitāre dīcendus est deus tālis, ad cuius fōrmam et speciem simulācrī huius similitūdō dīrēcta est, et vidēlicet ut hīc iste, ita illīc ille sine reliquō corpore persōna est et faciēs sōla, fremebundus hiātibus torvidīs, dīrus sanguineō colōre, mālam dentibus suīs comprimēns atque ut ōlim fēta canis linguam ōre patulō perpetuitāte prōiciēns. 9 quod utique nōn est, ita ut omnēs exīstimāmus nōn esse, quaenam tanta audācia est fōrmam tibi quam voluerīs fingere ac dīcere esse simulācrum deī quem probāre nōn possīs ūllā esse in parte nātūrae?

The absurdity of gods in human form (11–13)

[11] rīdētis temporibus prīscīs Persās fluviōs coluisse, memoriālia ut indicant scrīpta, īnfōrmem Arabās lapidem, acīnacem Scythiae nātiōnēs, rāmum prō Cīnxiā Thespiōs, lignum Īcariōs prō Diānā indolātum, Pessinuntiōs silicem prō deum mātre, prō Mārte Rōmānōs hastam, Varrōnis ut indicant Mūsae, atque, ut Aethlius memorat, ante ūsum disciplīnamque fictōrum pluteum Samiōs prō Iūnōne: et abstinētis ā rīsū, cum prō diīs immortālibus sigilliolīs hominum et fōrmīs supplicātis hūmānīs? 2 quīn immō deōs esse sigillāria ipsa cēnsētis, nec praeter haec quicquam vim crēditis habēre dīvīnam. 3 quid dīcitis, ō istī? ergōne diī caelitēs habent aurēs et tempora, cervīcēs, occipitium, spīnam, lumbōs, latera, poplitēs, natēs, suffrāginēs, tālōs, membraque alia cētera quibus cōnstrūctī nōs sumus et quae prīmā in parte paulō plēnius dicta sunt et scrīptō ūberiōre prōlāta? 4 utinam licēret intrōspicere sēnsūs vestrōs recessūsque ipsōs mentis, quibus variās volvitis atque inītis obscūrissimās cōgitātiōnēs: reperīrēmus et vōs ipsōs eadem sentīre quae nōs neque aliās gerere super nūminum figūrātiōne sententiās. 5 sed studiīs facere quid pervicācibus possumus, quid intentantibus gladiōs novāsque excōgitantibus poenās? 6 minitantēs asseritis malam scientissimī causam, et quod semel sine ratiōne fēcistis, videāminī aliquandō nescīsse, dēfenditis meliusque putātis nōn vincī quam cōnfessae cēdere atque annuere vēritātī.

[12] ex huiusmodī causīs illud etiam vōbīs cōnīventibus cōnsecūtum est ut in deōrum corporibus lascīviae artificum lūderent darentque hīs fōrmās quae cuilibet trīstī possent esse dērīsuī. 2 itaque Hammōn cum cornibus iam fōrmātur et fingitur arietīnīs; Sāturnus cum obuncā falce custōs rūris, ut aliquis rāmōrum luxuriantium tōnsor; cum petasō nātus Maiae, tamquam viās aggredī praeparet et sōlem pulveremque dēclīnet; Līber membrīs cum mollibus et liquōris fēmineī dissolūtissimus laxitāte; Venus nūda et aperta, tamquam illam dīcās pūblicāre, dīvendere meritōriī corporis fōrmam; cum pilleō Vulcānus et malleō, manū līber sed dexterā et fabrīlī expedītiōne succīnctus; cum plēctrō et fidibus Dēlius, citharistae gestus servāns, cantātūrī et nēniās histriōnis; cum fuscinā rēx maris, tamquam illī pugna sit gladiātōriī obeunda certāminis; 3 neque ūllum est reperīre figmentum alicuius nūminis quod nōn habitūs certōs ferat fabrōrum līberālitāte dōnātōs. 4 ecce aliquis vōbīs nescientibus et ignārīs rēx urbānus et callidus ex foribus suīs Sōlem tollat et in Mercuriī trānsferat sēdem, Mercurium rūrsus arripiat atque in Sōlis faciat commigrāre dēlūbrumuterque enim ā vōbīs glaber atque ōre compingitur lēvīdetque huic radiōs, Solīs capitī petasunculum superpōnat, 5 quibus modīs internōscere poteritis, utrumne Sōl iste sit an ille Mercurius, cum habitus vōbīs deōs, nōn ōris soleat proprietās indicāre? 6 cōnsimilī rūrsus trānslātiōne nūdō Iovī cornua dētrahat et Mārtis temporibus affīgat, Mārtem armīs spoliet et hīs rūrsus circumclūdat Hammōnem, 7 interstīnctiō fierī quae poterit singulōrum, cum quī Iuppiter fuerat īdem possit exīstimārī Mārs esse et quī Māvors fuerat subintroīre speciem Iovis possit Hammōnis? 8 ūsque adeō lūdus est simulācra ista cōnfingere, nōmina illīs tamquam propria dēdicāre, quibus habitum dētrahās, tollātur cognitiō singulōrum, deus prō deō crēdī, alter vidērī prō alterō, immō prō utrōque uterque possit exīstimārī.

[13] sed quid ego diīs datās falcēs et fuscinās rīdeō, quid cornua, malleōs et galērōs, cum simulācra quaedam sciam certōrum ferre hominum fōrmās et īnfāmium līniāmenta meretrīcum? 2 quis est enim quī ignōret Athēniēnsēs illōs Hermās Alcibiadī ad corporis similitūdinem fabricātōs? quis Praxitelēn nescit, Posidippī relēgat, ad fōrmam Cratīnae meretrīcis, quam īnfēlīx perditē dīligēbat, ōs Veneris Cnidiae sollertiārum coēgisse certāmine? 3 sed sōla est haec Venus cui scortī vultū trānslātīcium decus auctum est? Phrȳna illa Thespiaca, sīcut illī referunt quī negōtia Thespiaca scrīptitārunt, cum in acūmine ipsō esset pulchritūdinis, venustātis, et flōris, exemplārium fuisse perhibētur cūnctārum quae in opīniōne sunt Venerum sīve per urbēs Graiās sīve iste quō flūxit amor tālium cupiditāsque signōrum. 4 itaque artificēs omnēs ipsīs īsdem quī temporibus exstitērunt quibusque prīmās dabat exprimendārum similitūdinum vēritās omnī cūrā studiōque certābant fīlum capitis prōstitūtī Cytherēia in simulācra trādūcere, ārdēbant artificum scīta alterque alterum vincere contentiōsā aemulātiōne quaerēbant, nōn Venus ut augustior fieret sed ut Phrȳna prō Venere stāret. 5 atque ita perducta est rēs ut prō diīs immortālibus sacra meretrīcibus fierent et īnfēlīx religiō signōrum fabricātiōnibus fallerētur. 6 inter significēs ille memorātus Phīdiās est prīmus: cum Olympiī fōrmam Iovis mōlīmine operis extulisset immēnsī, super deī digitō PANTARCĒS īnscrīpsit PULCHERnōmen autem fuerat amātī ab puerī atque obscēnā cupiditāte dīlēctīneque ūllō metū est aut religiōne commōtus deum nōmine prōstibulī nuncupāre, quīn immō exolētō Iovis nūmen simulācrumque sacrāre. 7 ūsque adeō lūdus est et puerīlis affectiō sigillāria ista fōrmāre, adōrāre prō diīs ea, sānctitātibus accumulāre dīvīnīs, cum ipsōs videāmus artificēs in effingendīs hīs lūdere et libīdinum propriārum monumenta sancīre. 8 quid est enim, quaerās, cūr Phīdiās lūdere ac lascīvīre dubitāret, cum ante paululum temporis Iovem ipsum quem fēcerat scīret aurum fuisse, lapidēs, atque ossa īnfōrmia, disparāta, cōnfūsa, que hōrum omnium congregātōrem atque vīnctōrem, habitūs eīs per datōs in membrōrum similitūdine fabricātā et, quod inter omnia prīmum est, suī esse beneficium mūneris quod nātus ipse esset atque in rēbus adōrārētur hūmānīs?

The meaningless of precious materials (14–16)

[14] libet in hōc locō, tamquam omnēs adsint terrārum ex orbe nātiōnēs, ūnam facere contiōnem atque in aurēs haec omnium commūniter audienda dēprōmere: 2quidnam est istud, hominēs, quod ipsī vōs ultrō in tam prōmptīs ac perspicuīs rēbus voluntāriā fallitis et circumscrībitis caecitāte? 3 discutite aliquandō cālīginem regressīque ad lūmen mentis intuēminī propius et vidēte istud quod agitur quāle sit, modo retinētis iūs vestrum atque in fīnibus hīs datae ratiōnis cōnsiliīque versāminī. 4 simulācra ista quae vōs terrent quaeque templīs in omnibus prōstrātī atque humilēs adōrātis ossa, lapidēs, aera sunt, argentum, aurum, testa, lignum sūmptum ex arbore aut commixtum glūtinum gypsō, ex ōrnātibus fortasse meretrīciīs aut ex muliebrī mundō, camēlīnīs ex ossibus aut ex Indicī animālis dente, ex caccabūlīs, ollulīs, ex candēlābrīs et lucernīs aut ex aliīs obscēniōribus vāsculīs congesta, cōnflāta in hās speciēs ducta sunt atque in fōrmās quās cernitis exiērunt, fornācibus incocta figulīnīs, ex incūdibus et malleīs nāta, grosīs rāsa, discobīnāta līmīs, serrīs, furfurāculīs, asciīs secta, dolāta, effossa, terebrārum excavāta vertīgine, runcīnārum lēvigāta plānīs. 5 ita iste nōn error est, nōn, ut propriē dīcātur, āmentia, deum crēdere quem tūte ipse fōrmāris, supplicāre tremibundum fabricātae abs reī, et cum sciās et certus sīs tuī esse operis et digitōrum partum, prōnum in faciem ruere, opem rogāre suppliciter adversīsque in rēbus atque in temporibus asperīs propitiī nūminis favōre succurrere?”

[15] ecce aliquis pōnat in mediō aes rude atque in opera nūlla cōnfectum, argentī massās indomitī īnfectumque aurum, lignum, lapidēs atque ossa rēsque aliās cēterās quibus signa cōnsuēta sunt et nūminum simulācra cōnstāre, immō aliquis pōnat in mediō collīsōrum deōrum vultūs, cōnfracta atque imminūta simulācra iubeatque vōs īdem frustīs hostiās et fragminibus caedere, īnfōrmibus massīs sacra et mūnia impertīre dīvīna, audīre ā vōbīs exposcimus factūrīne istud sītis an contrā quam imperābitur recūsātūrī? 2 fortasse dīcētisquā causā?” quia nēmō est in rēbus hūmānīs tam stolidē caecus quī argentum, aes, aurum, gypsum, ebur, argillam deōrum in numerum referat, ipsaque per dīcat vim habēre atque obtinēre dīvīnam. 3 quaenam est ergō ratiō ut, omnia haec corpora intācta atque īnfecta permānserint, careant nūminis atque auctōritāte caelestī; ea fōrmās accipiant hominum, auriculās, nāsōs, buccās, labra, oculōs, cilia, continuō diī fīant et in ōrdinem caelitum referantur et cēnsum? 4 novitātis aliquid fictiō corporibus hīs addit ut adiectiōne ipsā cōgāminī aliquid eīs crēdere dīvīnitātis maiestātisque collātum? 5 in aurum aes mūtat aut testulae vīlitātem in argenteam cōgit dēgenerāre māteriam? quae īnsēnsilia fuērunt paulō ante, facit ut sint vīva et spīritālī agitātiōne moveantur? 6 quās forīs habuēre nātūrās, eās omnēs retinent simulācrōrum in corporibus cōnstitūta, stupiditās quae tanta estdētrectō enim dīcere caecitātemrērum exīstimāre nātūrās fōrmārum quālitāte mūtārī et accipere nūmen ex habitū quod in prīmigeniō corpore iners fuerit et brūtum et sēnsūs mōbilitāte prīvātum.

[16] itaque immemorēs et oblītī simulācrōrum substantiae atque orīginis quae sit hominis, ratiōnāle animal et sapientiae mūnere cōnsiliīque dōnātum, coctilibus testīs succumbitis, aeris lāminās adōrātis, elephantōrum ab dentibus secundās poscitis valētūdinēs, magistrātūs, imperia, potestātēs, victōriās, acquīsītiōnēs, lucra, messēs optimās ferācissimāsque vīndēmiās, et cum pateat, lūceat, rēbus fierī verba cum brūtīs, exaudīrī vōs rēminī ipsīque vōs ultrō crēdulitātis vacuae circumscrīptiōne trādūcitis? 2 ō utinam licēret in simulācrī alicuius mediās introīre pendīginēs, immō utinam licēret Olympiacōs illōs et Capitōlīnōs Iovēs dīdūcere in membra resolūtōs omnēsque illās partēs quibus summa conclūditur corporum discrētās ac singulās contuērī: 3 iamdūdum istōs vidērētis deōs, quōs exterior lēvitās lēnōciniō fulgōris augustat, lāminārum flātilium esse crātēs, particulārum coagmenta dēfōrmium, ab ruīnārum cāsibus et dissolūtiōnis metū subscudibus et catēnīs, uncīs atque ānsulīs retentārī interque omnēs sinūs commissūrārumque iūnctūrās plumbum īre suffūsum et salūtārēs morās signōrum diuturnitātibus commodāre. 4 vidērētis, inquam, iamdūdum sōlās sine occipitiīs faciēs, manūs sine bracchiīs sēmiplēnās, ventrēs cum lateribus dīmidiātōs, plantārum imperfecta vestīgia, et, quod maximē rīsum ferat, parte ligneōs deōs ex ūnā, at ex alterā saxeōs, inaequābilī corporum cōnstrūctiōne contractōs. 5 quae utique perspicī obscūritātis arte nōn quīrent, vel ipsa vōs saltem quae in mediō sita sunt docēre atque monēre dēbuērunt agere vōs nihil et circā rēs cassās officiōrum impendēre vānitātēs. 6 ita enim nōn vidētis spīrantia haec signa, quōrum plantās et genua contingitis et contrectātis ōrantēs, modo cāsibus stillicidiōrum lābī, putrēdinis modo cariē relaxārī, ut nīdōribus atque fūmō suffīta ac dēcolōrāta nigrēscant, quemadmodum saeclī longiōris incūriā perdant sitū speciēs et rōbīgine convulnerentur exēsa? 7 ita, inquam, nōn vidētis sub istōrum simulācrōrum cavīs stēlliōnēs, sōricēs, mūrēs, blattāsque lūcifugās nīdāmenta pōnere atque habitāre, spurcitiās hūc omnēs atque alia ūsibus accommodāta condūcere, sēmirōsī dūritiās pānis, ossa in spem tracta, pannōs, lānūginem, chartulās nīdulōrum in mollitiem scīlicet et miserōrum fōmenta pullōrum; 8 nōn in ōre aliquandō simulācrī ab arāneīs ōrdīrī rētia atque īnsidiōsōs cassēs, quibus volātūs innectere strīdulārum possint impudentiumque muscārum; 9 nōn hirundinēs dēnique intrā ipsōs aedium circumvolantēs tholōs iaculārier stercoris plēnās et modo ipsōs vultūs, modo nūminum ōra dēpingere, barbam, oculōs, nāsōs, aliāsque omnēs partēs in quāscumque dētulerit deonerātī prōluviēs pōdicis? 10 ērubēscite ergō vel sērō atque ab animantibus mūtīs viās, ratiōnēs accipite doceantque vōs eadem nihil nūminis inesse simulācrīs, in quae obscēna dēicere neque metuunt neque vītant lēgēs suās sequentia et īnstīncta vēritāte nātūrae.

Gods confined to statues? (17–19)

[17]sed errāsinquitet lāberis; nam neque nōs aera neque aurī argentīque māteriās neque aliās quibus signa cōnfīunt eās esse per deōs et religiōsa dēcernimus nūmina, sed eōs in hīs colimus eōsque venerāmur quōs dēdicātiō īnfert sacra et fabrīlibus efficit inhabitāre simulācrīs. 2 nōn improba neque aspernābilis ratiō, quā possit quīvīs tardus necnōn et prūdentissimus crēdere deōs, relictīs sēdibus propriīs, id est caelō, nōn recūsāre nec fugere habitācula inīre terrēna, quīn immō iūre dēdicātiōnis impulsōs simulācrōrum coalēscere vīnctiōnī.” 3 in gypsō ergō mānsitant atque in testulīs diī vestrī, quīn immō testulārum et gypsī mentēs, spīritūs, atque animae diī sunt? 4 atque ut fierī augustiōrēs vīlissimae rēs possint, conclūdī patiuntur et in sēdis obscūrae coercitiōne latitāre? 5 ergō illud ā vōbīs parte in hāc prīmum dēsīderāmus et postulāmus audīre: invītīne hoc faciunt, id est, iūre dēdicātiōnis attractī simulācrōrum ineunt mānsiōnēs, an prōnī et facilēs neque ūllīs necessitātibus irrogātī? 6 invītī hoc faciunt? et quī fierī potis est ut in aliquam necessitātem imminūtā maiestāte cōgantur? 7 voluntāriae obsecūtiōnis assēnsū? et quid in testulīs diī petunt, ut eās sēdibus sīdereīs antepōnant vīnctiōnēs et propemodum colligātī mōbilitātī testulās et cētera quibus signa cōnfīunt?

[18] quid ergō? in māteriīs tālibus semperne diī mānsitant neque abeunt uspiam, etiam rēs postulāverit maxima, an habent itūs līberōs, cum libuerit abīre quōcumque et ab suīs sēdibus simulācrīsque discēdere? 2 permanendī necessitātem patiuntur, quid miserius hīs esse aut quid īnfēlīcius poterit, quam eōs in basibus ita uncī retinent et plumbeae vīnctiōnēs? 3 sed concēdāmus ut ea caelō et sīdereīs sēdibus antepōnant: dīvīnitātis suae perdiderint potestātem; sīn autem, cum voluerint, ēvolant et absolūtum iūs habent inānia relinquere simulācra, ergō aliquō tempore dēsinent esse diī signa, et in dubiō stābit quandō sacra dēbeant reddī, quandō hīs conveniat atque oporteat abstinēre. 4 saepenumerō vidēmus ab artificibus haec signa modo parvula fierī et palmārem in minūtiem contrahī, modo in immēnsum tollī et admīrābilem in amplitūdinem sublevārī. 5 ratiōne hāc ergō sequitur ut intellegere dēbeāmus in sigilliolīs parvulīs contrahere deōs et aliēnī ad corporis similitūdinem coartārī, at vērō in vāstīs porrigere longius atque in maximitāte prōdūcere. 6 ergō hoc ita est, et in sedentibus signīs deum sedēre dīcendum est et in stantibus stāre, in prōcurrentibus currere, iaculārier in iacientibus tēla, ad illōrum fōrmāre atque aptāre vultūs et ad reliquōs habitūs figūrātī corporis similitūdinem commodāre.

[19]in simulācrīs diī habitant.” singulīne in singulīs tōtī an partiliter atque in membra dīvīsī? nam neque ūnus deus in complūribus potis est ūnō tempore inesse simulācrīs neque rūrsus in partēs sectiōne interveniente dīvīsus. 2 cōnstituāmus enim decem mīlia simulācrōrum tōtō esse in orbe Vulcānī: numquid esse, ut dīxī, decem omnibus in mīlibus potis est ūnus ūnō in tempore? nōn opīnor. 3 quā causā? quia quae sunt prīvāta singulāriaque nātūrā multa fierī nequeunt simplicitātis suae integritāte servātā, et hōc amplius nequeunt, hominum fōrmās diī habent, opīnātiō ut vestra dēclārat. 4 neque enim manūs ā capite sēparāta aut pēs dīvīsus ā corpore summam possunt praestāre tōtīus, aut dīcendum est portiōnēs idem posse quod tōtum, tōtum cum cōnsistere nequeat, nisi fuerit partium congregātiōne cōnflātum. 5 autem in cūnctīs īdem esse dīcētur, perit omnis ratiō atque integritās vēritātis, hoc fuerit sūmptum, posse ūnum in omnibus ūnō tempore permanēre: aut deōrum est ūnusquisque dīcendus ita ipsum met ab ipsō sēsē dīvidere, ut et ipse sit et alter, nōn aliquō discrīmine sēparātus sed ipse īdem et alius. 6 quod quoniam recūsat et respuit aspernāturque nātūra, aut innumerōs dīcendum est cōnfitendumque esse Vulcānōs, in cūnctīs volumus eum dēgere atque inesse simulācrīs, aut erit in nūllō, quia esse dīvīsus nātūrā prohibētur in plūrimīs.

What gods need protecting? (20–23)

[20] et tamen, ō istī, apertum vōbīs et liquidum est in signōrum vīsceribus deōs vīvere atque habitāre caelitēs, cūr eōs sub validissimīs clāvibus ingentibusque sub claustrīs, sub repāgulīs, pessulīs, aliīsque huiusmodī rēbus custōdītis, cōnservātis, atque habētis inclūsōs, ac forte fūr aliquis aut nocturnus irrēpat latrō, aedituīs mīlle prōtegitis atque excubitōribus mīlle? 2 cūr canēs in Capitōliīs pāscitis? cūr ānseribus vīctum alimōniaque praebētis? 3 quīn immō fīditis deōs istīc esse nec ab signīs uspiam simulācrīsque discēdere, permittite illīs cūram suī, reserāta sint semper atque aperta dēlūbra, ac quid ā quōpiam temerāriā fuerit fraude surreptum, vim nūminis mōnstrent et sub ipsō fūrtī atque operis nōmine sacrilegōs poenīs convenientibus fīgant. 4 indigna enim rēs est et potentiam dēstruēns auctōritātemque, summōrum custōdiam nūminum canum sollicitūdinibus crēdere, et cum aliquam quaerās prohibendīs formīdinem fūribus, nōn ab ipsīs petere sed in ānserum pōnere et collocāre gingrītibus.

[21] Antiochum Cȳzicēnum ferunt decem cubitōrum Iovem ex dēlūbrō aureum sustulisse et ex aere bratteolīs substituisse fūcātum. 2 in simulācrīs praestō sunt atque habitant diī suīs, quibus negōtiīs Iuppiter, quibus cūrīs fuerat illigātus quōminus prīvātās persequerētur iniūriās et suppositum sibi vīliōre in māteriā vindicāret? 3 Dionȳsius ille sed iūnior, cum vēlāmine aureō spoliāret Iovem et prō illō lāneum subderet, ioculāribus etiam facētiīs lūdēns, cum esse illud in rigōribus algidum, hoc vapōrum, onerōsum illud in aestātibus dīceret, hoc rūrsus sub ārdōribus flābile, ubinam fuerat rēx polī, ut praesentem esse formīdine aliquā comprobāret et urbānum scurrulam cruciātibus revocāret ad sēria? 4 nam quid Aesculāpiī gravitātem ab esse commemorem rīsam? quem cum barbā spoliāret amplissimā bonī ponderis et philosophae dēnsitātis, facinus esse dīcēbat indignum ex Apolline prōcreātum patre levī et glabrō simillimōque impubērī ita barbātum fīlium fingī ut in ancipitī relinquātur uter eōrum pater sit, uter fīlius, immō an sint generis et cognātiōnis ūnīus. 5 quae cum omnia fierent et cum sacrilegīs praedō irrīsiōnibus loquerētur, suberat nūmen in statuā nōminī eius maiestātīque sacrātā, cūr ōris contumēliam lēvigātī et dehonestātī vultūs nōn iūstā et meritā persecūtus est ultiōne dēmōnstrāvitque hōc factō et esse praesentem et custōdiā pertinācī suās aedēs simulācraque tūtārī?

[22] nisi forte neglegere deōs dīcētis haec damna nec putāre esse idōneam causam propter quam exserant et nocentibus poenam violātae religiōnis īnflīgant. 2 ergō haec ita sunt, nec simulācra ipsī habēre dēsīderant, quae convellī et dīripī perpetiuntur impūne, immō ē contrāriō perdocent aspernārī illa, in quibus sprētōs ultiōne in aliquā significāre nōn cūrant. 3 Philostephānus in Cypriacīs auctor est Pygmaliōnem rēgem Cyprī simulācrum Veneris, quod sānctitātis apud Cypriōs et religiōnis habēbātur antīquae, adamāsse ut fēminam mente, animā, lūmine ratiōnis iūdiciōque caecātīs solitumque dēmentem, tamquam uxōria rēs esset, sublevātō in lectulum nūmine cōpulārier amplexibus atque ōre rēsque aliās agere libīdinis vacuae imāginātiōne frūstrābilēs. 4 cōnsimilī ratiōne Posidippus in librō quem scrīptum super Cnidō indicat superque rēbus eius, adulēscentem haud ignōbilem memoratsed vocābulum eius obscūratcorreptum amōribus Veneris propter quam Cnidus in nōmine est amātōriās et ipsum miscuisse lascīviās cum eiusdem nūminis signō geniālibus ūsum torīs et voluptātum cōnsequentium fīnēs. 5 ut similiter rūrsum interrogem, in aere atque in māteriīs cēterīs quibus signa fōrmāta sunt superōrum potentiae dēlitēscunt, ubinam gentium fuerant ūna atque altera Venerēs, ut impudīcam petulantiam iuvenum prōpulsārent ab longē et contāctūs impiōs cruciābilī coercitiōne pūnīrent? 6 aut quoniam mītēs et ingeniīs tranquilliōribus deae sunt, quantum fuerat, miserīs furiālia ut restinguerent gaudia mentemque in sānam recreātīs redūcerent sēnsibus?

[23] nisi forte, ut vōs fertis, libīdinis et voluptātum deae contumēliās istās habuēre grātissimās nec ultiōne facinus exīstimāvēre condignum quod suās quoque mulcēret mentēs et quod ab subdī hūmānīs cupiditātibus scīrent. 2 sed deae Venerēs ingeniīs placidiōribus praeditae gerendum esse mōrem īnfortūniīs iūdicāvēre caecōrum, cum Capitōlium totiēns edāx ignis absūmeret Iovemque ipsum Capitōlīnum cum uxōre corripuisset ac fīliā, ubinam Fulminātor tempore illō fuit, ut scelerātum illud arcēret incendium et ā pestiferō cāsū rēs suās ac met et cūnctam familiam vindicāret? 3 ubi Iūnō rēgīna, cum inclutum eius fānum sacerdōtemque Chrȳsidem eadem vīs flammae Argīvā in cīvitāte dēlēret? ubi Serāpis Aegyptius, cum cōnsimilī cāsū iacuit solūtus in cinerem cum mystēriīs omnibus atque Īside? ubi Līber Eleutherius, cum Athēnīs? ubi Diāna, cum Ephesī? ubi Dōdōnaeus Iuppiter, cum Dōdōnae? 4 ubi dēnique Apollō dīvīnus, cum ā pīrātīs maritimīsque praedōnibus et spoliātus ita est et incēnsus ut ex tot aurī ponderibus, quae īnfīnīta congesserant saecula, ūnum quidem habuerit scrīpulum quod hirundinibus hospitīs, Varrō ut dīcit in Menippeīs, ostenderet? 5 īnfīnītī operis rēs est tōtō in orbe dēscrībere quae sint fāna convulsa terrae mōtibus et tempestātibus, quae incēnsa ab hostibus, quae ab rēgibus et tyrannīs, quae antistitēs, et sacerdōtēs et ipsī suspīciōne āversa nūdāverint, quae, ad ultimum, fūrēs et obserāta pandentēs tenebrārum obscūritāteCanachēnī: quae tūta utique permanērent et nūllīs obnoxia fortuitīs, adessent diī praesidēs aut habērent aliquās templōrum quemadmodum dīcitur cūrās. 6 nunc vērō, quia cassa sunt et nūllīs habitātōribus tēcta, habet in illīs fortūna iūs suum, et perinde cūnctīs obiecta sunt cāsibus quam sunt omnia cētera mōtū interiōre prīvāta.

To strike fear in the rabble? (24–26)

[24] in parte hāc eādem illud etiam dīcere simulācrōrum assertōrēs solent, nōn ignōrāsse antīquōs nihil habēre nūminis signa neque ūllum omnīnō inesse hīs sēnsum, sed propter indomitum atque imperītum vulgus, quae pars in populīs atque in cīvitātibus maxima est, salūtāriter ea cōnsiliōque fōrmāsse, ut velut quādam speciē obiectā hīs nūminum abicerent asperitātem metū arbitrātīque praesentibus sēsē sub diīs agere facta impia dēputārent et ad hūmāna officia mōrum immūtātiōne trānsīrent; 2 nec propter aliam causam venerābilēs fōrmās aurō eīs argentōque quaesītās, nisi ut adesse vīs quaedam ipsīs in fulgōribus crēderētur, quae nōn oculōrum tantum perstringeret sēnsum, vērum etiam mentēs ipsās augustissimae lūcis radiātiōnibus territāret. 3 quod ratiōne cum aliquā vidērētur forsitan dīcī, post condita deōrum templa atque īnstitūta simulācra nūllus esset in mundō malus, nūlla omnīnō nēquitia, iūstitia, pāx, fidēs mortālium pectora possidēret neque quisquam in terrīs nocēns neque innocēns dīcerētur scelerōsa opera nescientibus cūnctīs. 4 nunc vērō cum contrā malīs omnia plēna sint, innocentiae paene interierit nōmen, per mōmenta, per pūncta exāmina maleficiōrum nova noxiōrum improbitāte pariantur, dīcere quī convenit ad incutiendās formīdinēs vulgō deōrum īnstitūta simulācra, cum praeter innumerās crīminum et facinorum fōrmās ipsa etiam videāmus templa sacrilegīs violātiōnibus appetī ab tyrannīs, ab rēgibus, ab latrōnibus et nocturnīs ā fūribus, ipsōsque illōs deōs quōs ad metūs faciendōs vetus fīnxit et cōnsecrāvit antīquitās vādere in antra praedōnum cum ipsīs suīs aureīs metuendīsque fulgōribus?

[25] quid enim, vērum et sine ūllā grātificātiōne perspiciās, signa ista quae dīcunt habent in magnum, ut meritō spērārit atque exīstimārit antīquitās cōnspectū in illōrum posse frangī hominum vitia et mōrēs et maleficia temperārī? 2 falx messōria scīlicet, quae est attribūta Sāturnō, metum fuerat iniectūra mortālibus, vītam vellent ut pācificam dēgere ac malitiōsās abicere voluntātēs; fronte Iānus ancipitī aut dentāta illa quā īnsignītus est clāvis; rīcīniātus Iuppiter atque barbātus, dextrā fōmitem sustinēns perdolātum in fulminis mōrem; Iūnōnius ille cestus, aut mīlitārī sub galeā puellula delitēscēns; deum Māter cum tympanō; cum tībiīs et cum psaltēriīs Mūsae; 3 Mercurius pinnātus; anguiferō nītēns Aesculāpius baculō; Cerēs mammīs cum grandibus, aut in Līberī dexterā pendēns pōtōrius cantharus; Mulciber fabrīlī cum habitū, aut Fortūna cum cornū pōmīs, fīcīs, aut frūgibus autumnālibus plēnō; sēmitēctīs femōribus Diāna aut ad libīdinem concitāns Venus nūda; Anubis canīnā cum faciē aut genitālibus propriīs īnferior Priāpus.

[26] ō speciēs formīdinum dīrae metuendīque terrōrēs, propter quōs genus hominum torpēdine in perpetuā affīgerētur, nihil mōlīrētur attonitum ab omnīque āctū scelerōsō flāgitiōsōque frēnāret: falciculae, clāvēs, caliandria, fōmitēs, tālāria, baculī, tympaniola, tībiae, psaltēria, mammae prōmptae atque ingentēs, cantharulī, forcipēs, cornuaque pōmifera, nūda corpora fēminārum, et verētrōrum magnitūdinēs pūblicātae! 2 nōnne satius fuerat saltitāre, cantāre quam sub titulō gravitātis et sevēritātis obtentū tam frīgida tamque inepta narrāre simulācra ab antīquīs ad peccāta cohibenda et ad nocentium fōrmāta impiōrumque formīdinēs? 3 ūsque adeōne mortālēs saeculī illīus ac temporis corde fuerant vacuī, ratiōnis sēnsūsque nūllīus, ut ab āctiōnibus improbīs tamquam parvulī pūsiōnēs persōnārum mōnstruōsissimā torvitāte, sannīs etiam cōnstringerentur et Māniīs? 4 et unde est in contrārium rēs versa, ut cum tam multa, in cīvitātibus templa sint plēna omnium simulācrīs deōrum, tot lēgibus et generibus suppliciōrum tantīs, īrī obviam nequeat multitūdinī noxiōrum, neque ūllīs remediīs audācia possit abscīdī, tantōque magis maleficia congemināta multiplicent quantō lēgibus iūdiciīsque contenditur imminuere facta crūdēlia et poenārum coercitiōne sēdāre? 5 quod metūs aliquōs īnflīgerent simulācra mortālibus, lēgum lātiō cessāret nec tam dīversae crucēs facinerōsōrum cōnstituerentur audāciae. 6 nunc vērō quia cōnstitit comprobātumque est ipsā inānem esse opīniōnem timōris quī ab signīs dīcātur effluere, ad lēgum dēcursum est sānctiōnēs, ā quibus esset formīdō certissima et iam fīxa cōnstitūtaque damnātiō, quibus dēbent et ipsa simulācra quod incolumia adhūc perstant et honōris alicuius concessiōne mūnīta sunt.

(?) Prologue to book 7 (27)

[27] quoniam satis ut rēs tulit quam ināniter fīant simulācra mōnstrātum est, sacrificiīs deinceps, caedibus atque immolātiōnibus hostiārum, merō, tūre que aliīs omnibus quae in parte istā cōnfīunt poscit ōrdō quam paucīs et sine ūllīs circumlocūtiōnibus dīcere. 2 in hāc enim cōnsuēstis parte invidiās nōbīs tumultuōsissimās concitāre, appellāre nōs atheos et, quod minimē mūnia tribuāmus diīs, poenās etiam capitis bēluārum crūdēlitātibus irrogāre. 3 quod quidem nōs fatēmur nōn contemptū facere atque aspernātiōne dīvīnā, sed quod exīstimēmus huius potentiās nōminis nihil tāle dēposcere neque rērum huiusmodī cupiditātibus attinērī.