[praefātiō] rērum gestārum dīvī Augustī quibus orbem terrārum imperiō populī Rōmānī subiēcit et impēnsārum quās in rem pūblicam populumque Rōmānum fēcit incīsārum in duābus ahēneīs pīlīs quae sunt Rōmae positae exemplar subiectum.

[1] annōs ūndēvīgintī nātus exercitum prīvātō cōnsiliō et prīvātā impēnsā comparāvī, per quem rem pūblicam ā dominātiōne factiōnis oppressam in lībertātem vindicāvī. 2 nōmine senātūs dēcrētīs honōrificīs in ōrdinem suum allēgit Gāiō Pānsā et Aulō Hirtiō cōnsulibus cōnsulārem locum sententiae dīcendae simul dāns et imperium mihi dedit. 3 rēs pūblica quid dētrīmentī caperet, prō praetōre simul cum cōnsulibus prōvidēre iussit. 4 populus autem eōdem annō cōnsulem, cum cōnsul uterque in bellō cecidisset, et triumvirum reī pūblicae cōnstituendae creāvit.

[2] quī parentem meum interfēcērunt, eōs in exilium expulī iūdiciīs lēgitimīs ultus eōrum facinus, et posteā bellum īnferentīs reī pūblicae vīcī bis aciē.

[3] bella terrā et marī cīvīlia externaque tōtō in orbe terrārum saepe gessī, victorque omnibus veniam petentibus cīvibus pepercī. 2 externās gentēs, quibus tūtō ignōscī potuit, cōnservāre quam excīdere māluī. 3 mīlia cīvium Rōmānōrum sub sacrāmentō meō fuērunt circiter quīngenta. ex quibus dēdūxī in colōniās aut remīsī in mūnicipia sua stīpendīs ēmeritīs mīlia aliquantō plūra quam trecenta, et iīs omnibus agrōs assignāvī aut pecūniam prō praemiīs mīlitiae dedī. 4 nāvēs cēpī sēscentās praeter eās, sīquae minōrēs quam trirēmēs fuērunt.

[4] bis ovāns triumphāvī, trīs ēgī curūlīs triumphōs et appellātus sum vīciēns et semel imperātor, dēcernente plūrīs triumphōs mihi senātū, quibus omnibus supersēdī. laurum fascibus dēposuī in Capitōliō, vōtīs quae quōque bellō nuncupāveram solūtīs. 2 ob rēs ā aut per lēgātōs meōs auspiciīs meīs terrā marīque prosperē gestās quīnquāgiēns et quīnquiēns dēcrēvit senātus supplicandum esse dīs immortālibus. diēs autem, per quōs ex senātūs cōnsultō supplicātum est, fuēre octingentī nōnāgintā. 3 in triumphīs meīs ductī sunt ante currum meum rēgēs aut rēgum līberī novem. 4 cōnsul fueram terdeciēns cum scrībēbam haec, et eram septimum et trīcēnsimum tribūniciae potestātis.

[5] dictātūram et absentī et praesentī mihi dēlātam et ā populō et ā senātū, Mārcō Mārcellō et Lūciō Arruntiō cōnsulibus, nōn recēpī. 2 nōn sum dēprecātus in summā frūmentī pēnūriā cūrātiōnem annōnae, quam ita administrāvī ut intrā diēs paucōs metū et perīclō praesentī cīvitātem ūniversam līberārem impēnsā et cūrā meā. 3 cōnsulātum quoque tum annuum et perpetuum mihi dēlātum nōn recēpī.

[6] cōnsulibus Mārcō Vīniciō et Quīntō Lucrētiō et posteā Pūbliō Lentulō et Gnaeō Lentulō et tertium Paullō Fabiō Maximō et Quīntō Tūberōne senātū populōque Rōmānō cōnsentientibus ut cūrātor lēgum et mōrum summā potestāte sōlus creārer, nūllum magistrātum contrā mōrem maiōrum dēlātum recēpī. 2 quae tum per gerī senātus voluit, per tribūniciam potestātem perfēcī; cuius potestātis collēgam et ipse ultrō quīnquiēns ā senātū dēpoposcī et accēpī.

[7] triumvirum reī pūblicae cōnstituendae fuī per continuōs annōs decem. 2 prīnceps senātūs fuī ūsque ad eum diem quō scrīpseram haec per annōs quadrāgintā. 3 pontifex maximus, augur, quīndecimvirum sacrīs faciundīs, septemvirum epulōnum, frāter arvālis, sodālis Titius, fētiālis fuī.

[8] patriciōrum numerum auxī cōnsul quīntum iussū populī et senātūs. 2 senātum ter lēgī, et in cōnsulātū sextō cēnsum populī collēgā Mārcō Agrippā ēgī. lustrum post annum alterum et quadrāgēnsimum fēcī, quō lustrō cīvium Rōmānōrum cēnsa sunt capita quadrāgiēns centum mīlia et sexāgintā tria mīlia. 3 tum iterum cōnsulārī cum imperiō lustrum sōlus fēcī Gāiō Cēnsōrīnō et Gāiō Asiniō cōnsulibus, quō lustrō cēnsa sunt cīvium Rōmānōrum capita quadrāgiēns centum mīlia et ducenta trīgintā tria mīlia. 4 et tertium cōnsulārī cum imperiō lustrum collēgā Tiberiō Caesare fīliō meō fēcī, Sextō Pompeiō et Sextō Āppuleiō cōnsulibus, quō lustrō cēnsa sunt cīvium Rōmānōrum capitum quadrāgiēns centum mīlia et nōngenta trīgintā septem mīlia. 5 lēgibus novīs auctōre lātīs multa exempla maiōrum exolēscentia iam ex nostrō saeculō redūxī et ipse multārum rērum exempla imitanda posterīs trādidī.

[9] vōta prō salūte meā suscipī per cōnsulēs et sacerdōtēs quīntō quōque annō senātus dēcrēvit. ex iīs vōtīs saepe fēcērunt vīvō lūdōs aliquotiēns sacerdōtum quattuor amplissima collēgia, aliquotiēns cōnsulēs. 2 prīvātim etiam et mūnicipātim ūniversī cīvēs ūnanimiter continenter apud omnia pulvīnāria prō valētūdine meā supplicāvērunt.

[10] nōmen meum senātūs cōnsultō inclūsum est in Saliāre carmen, et sacrōsānctus in perpetuum ut essem et quoad vīverem tribūnicia potestās mihi esset per lēgem statūtum est. 2 pontifex maximus fierem in vīvī collēgae meī locum, populō id sacerdōtium dēferente mihi quod pater meus habuerat, recūsāvī. quod sacerdōtium aliquot post annōs, mortuō dēmum quī cīvīlis tumultūs occāsiōne occupāverat, cūnctā ex Italiā ad comitia mea cōnfluente multitūdine quanta Rōmae numquam fertur ante id tempus fuisse, recēpī, Pūbliō Sulpiciō Gāiō Valgiō cōnsulibus.

[11] āram Fortūnae Redūcis ante aedēs Honōris et Virtūtis ad portam Capēnam prō reditū meō senātus cōnsacrāvit, in quā pontificēs et virginēs Vestālēs anniversārium sacrificium facere iussit diē quō, cōnsulibus Quīntō Lucrētiō et Mārcō Vīniciō, in urbem ex Syriā redieram, et diem Augustālia ex cognōmine nostrō appellāvit.

[12] ex senātūs auctōritāte pars praetōrum et tribūnōrum plēbis cum cōnsule Quīntō Lucrētiō et prīncipibus virīs obviam mihi missa est in Campāniam, quī honōs ad hoc tempus nēminī praeter est dēcrētus. 2 cum ex Hispāniā Galliāque, rēbus in iīs prōvincīs prosperē gestīs, Rōmam redī, Tiberiō Nerōne Pūbliō Quīnctiliō cōnsulibus, āram Pācis Augustae senātus prō reditū meō cōnsacrandam cēnsuit ad campum Mārtium, in quā magistrātūs et sacerdōtēs virginēsque Vestālēs anniversārium sacrificium facere iussit.

[13] Iānum Quirīnum, quem clausum esse maiōrēs nostrī voluērunt, cum per tōtum imperium populī Rōmānī terrā marīque esset parta victōriīs pāx, cum, priusquam nāscerer, ā conditā urbe bis omnīnō clausum fuisse prōdātur memoriae, ter prīncipe senātus claudendum esse cēnsuit.

[14] fīliōs meōs, quōs iuvenēs mihi ēripuit fortūna, Gāium et Lūcium Caesarēs, honōris meī causā senātus populusque Rōmānus annum quīntum et decimum agentīs cōnsulēs dēsignāvit, ut eum magistrātum inīrent post quīnquennium, et ex diē quō dēductī sunt in forum ut interessent cōnsiliīs pūblicīs dēcrēvit senātus. 2 equitēs autem Rōmānī ūniversī prīncipem iuventūtis utrumque eōrum parmīs et hastīs argenteīs dōnātum appellāvērunt.

[15] plēbēī Rōmānae virītim sēstertiōs trecēnōs numerāvī ex testāmentō patris meī, et nōmine meō sēstertiōs quadringēnōs ex bellōrum manibiīs cōnsul quīntum dedī, iterum autem in cōnsulātū decimō ex patrimōniō meō sēstertiōs quadringēnōs congiārī virītim pernumerāvī, et cōnsul ūndecimum duodecim frūmentātiōnēs frūmentō prīvātim coēmptō ēmēnsus sum, et tribūniciā potestāte duodecimum quadringēnōs nummōs tertium virītim dedī. quae mea congiāria pervēnērunt ad hominum mīlia numquam minus quīnquāgintā et ducenta. 2 tribūniciae potestātis duodēvīcēnsimum, cōnsul duodecimum, trecentīs et vīgintī mīlibus plēbis urbānae sexāgēnōs dēnāriōs virītim dedī. 3 et colōnīs mīlitum meōrum cōnsul quīntum ex manibiīs virītim mīlia nummum singula dedī; accēpērunt id triumphāle congiārium in colōnīs hominum circiter centum et vīgintī mīlia. 4 cōnsul tertium decimum sexāgēnōs dēnāriōs plēbēī, quae tum frūmentum pūblicum accipiēbat, dedī; ea mīlia hominum paullō plūra quam ducenta fuērunt.

[16] pecūniam prō agrīs quōs in cōnsulātū meō quārtō et posteā cōnsulibus Mārcō Crassō et Gnaeō Lentulō Augure assignāvī mīlitibus, solvī mūnicipiīs; ea summa sēstertium circiter sexiēns mīliēns fuit quam prō Italicīs praediīs numerāvī, et circiter bis mīliēns et sescentiēns quod prō agrīs prōvinciālibus solvī. id prīmus et sōlus omnium quī dēdūxērunt colōniās mīlitum in Italiā aut in prōvincīs ad memoriam aetātis meae fēcī. 2 et posteā, Tiberiō Nerōne et Gnaeō Pīsōne cōnsulibus, itemque Gāiō Antistiō et Decimō Laeliō cōnsulibus et Gāiō Calvisiō et Lūciō Passiēnō cōnsulibus et Lūciō Lentulō et Mārcō Messallā cōnsulibus et Lūciō Canīniō et Quīntō Fābriciō cōnsulibus, mīlitibus, quōs ēmeritīs stīpendīs in sua mūnicipia dēdūxī, praemia numerātō persolvī; quam in rem sēstertium quater mīliēns circiter impendī.

[17] quater pecūniā meā iūvī aerārium ita ut sēstertium mīliēns et quīngentiēns ad eōs quī praeerant aerāriō dētulerim. 2 et Mārcō Lepidō et Lūciō Arruntiō cōnsulibus in aerārium mīlitāre, quod ex cōnsiliō meō cōnstitūtum est, ex quō praemia darentur mīlitibus quī vīcēna aut plūra stīpendia ēmeruissent, sēstertium mīliēns et septingentiēns ex patrimōniō meō dētulī.

[18] ab illō annō quō Gnaeus et Pūblius Lentulī cōnsulēs fuērunt, cum dēficerent vectīgālia, tum centum mīlibus hominum tum plūribus multō frūmentāriōs et nummāriōs tribūtūs ex horreō et patrimōniō meō ēdidī.

[19] cūriam et continēns chalcidicum templumque Apollinis in Palātiō cum porticibus, aedem dīvī Iūlī, lupercal, porticum ad circum Flāminium, quam sum appellārī passus ex nōmine eius quī priōrem eōdem in solō fēcerat Octāviam, pulvīnar ad circum maximum, aedēs in Capitōliō Iovis Feretrī et Iovis Tonantis, aedem Quirīnī, aedēs Minervae et Iūnōnis Rēgīnae et Iovis Lībertātis in Aventīnō, aedem Larum in summā sacrā viā, aedem deum Penātium in Veliā, aedem Iuventātis, aedem Mātris Magnae in Palātiō fēcī.

[20] Capitōlium et Pompeium theātrum utrumque opus impēnsā grandī refēcī sine ūllā īnscrīptiōne nōminis meī. 2 rīvōs aquārum complūribus locīs vetustāte lābentēs refēcī, et aquam quae Mārcia appellātur duplicāvī fonte novō in rīvum eius immissō. 3 forum Iūlium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Sāturnī, coepta prōflīgātaque opera ā patre meō, perfēcī, et eandem basilicam cōnsūmptam incendiō, ampliātō eius solō, sub titulō nōminis fīliōrum meōrum incohāvī et, vīvus nōn perfēcissem, perficī ab hērēdibus meīs iussī. 4 duo et octōgintā templa deum in urbe cōnsul sextum ex auctōritāte senātūs refēcī, nūllō praetermissō quod tempore reficī dēbēbat. 5 cōnsul septimum viam Flāminiam ab urbe Arīminum mūnīvī pontēsque omnēs praeter Mulvium et Minucium.

[21] in prīvātō solō Mārtis Ultōris templum forumque Augustum ex manibiīs fēcī. theātrum ad aedem Apollinis in solō magnā ex parte ā prīvātīs ēmptō fēcī, quod sub nōmine Mārcī Mārcellī generī meī esset. 2 dōna ex manibiīs in Capitōliō et in aede dīvī Iūlī et in aede Apollinis et in aede Vestae et in templō Mārtis Ultōris cōnsacrāvī, quae mihi cōnstitērunt sēstertium circiter mīliēns. 3 aurī corōnārī pondō trīgintā et quīnque mīlia mūnicipiīs et colōnīs Italiae cōnferentibus ad triumphōs meōs quīntum cōnsul remīsī, et posteā, quotiēnscumque imperātor appellātus sum, aurum corōnārium nōn accēpī, dēcernentibus mūnicipiīs et colōnīs aequē benignē atque anteā dēcrēverant.

[22] ter mūnus gladiātōrium dedī meō nōmine et quīnquiēns fīliōrum meōrum aut nepōtum nōmine; quibus mūneribus dēpugnāvērunt hominum circiter decem mīlia. bis āthlētārum undique accītōrum spectāculum populō praebuī meō nōmine et tertium nepōtis meī nōmine. 2 lūdōs fēcī meō nōmine quater, aliōrum autem magistrātuum vicem ter et vīciēns. prō collēgiō quīndecimvirōrum magister collēgiī collēgā Mārcō Agrippā lūdōs saeclārēs Gāiō Furniō Gāiō Sīlānō cōnsulibus fēcī. cōnsul tertium decimum lūdōs Mārtiālēs prīmus fēcī, quōs post id tempus deinceps īnsequentibus annīs senātūs cōnsultō et lēge fēcērunt cōnsulēs. 3 vēnātiōnēs bēstiārum Āfricānārum meō nōmine aut fīliōrum meōrum et nepōtum in circō aut in forō aut in amphitheātrīs populō dedī sexiēns et vīciēns, quibus cōnfecta sunt bēstiārum circiter tria mīlia et quīngentae.

[23] nāvālis proeliī spectāculum populō dedī trāns Tiberim, in quō locō nunc nemus est Caesarum, cavātō solō in longitūdinem mīlle et octingentōs pedēs, in lātitūdinem mīlle et ducentōs; in quō trīgintā rōstrātae nāvēs trirēmēs aut birēmēs, plūrēs autem minōrēs inter cōnflīxērunt; quibus in classibus pugnāvērunt praeter rēmigēs mīlia hominum tria circiter.

[24] in templīs omnium cīvitātium prōvinciae Asiae victor ōrnāmenta reposuī quae spoliātīs templīs is cum quō bellum gesseram prīvātim possēderat. 2 statuae meae pedestrēs et equestrēs et in quadrigīs argenteae stetērunt in urbe octōgintā circiter, quās ipse sustulī, exque pecūniā dōna aurea in aede Apollinis meō nōmine et illōrum quī mihi statuārum honōrem habuērunt posuī.

[25] mare pācāvī ā praedōnibus. bellō servōrum quī fūgerant ā dominīs suīs et arma contrā rem pūblicam cēperant trīgintā ferē mīlia capta dominīs ad supplicium sūmendum trādidī. 2 iūrāvit in mea verba tōta Italia sponte suā et bellī quō vīcī ad Actium ducem dēpoposcit. iūrāvērunt in eadem verba prōvinciae Galliae, Hispāniae, Āfrica, Sicilia, Sardinia. 3 quī sub signīs meīs tum mīlitāverint fuērunt senātōrēs plūrēs quam septingentī, in iīs quī vel anteā vel posteā cōnsulēs factī sunt ad eum diem quō scrīpta sunt haec octōgintā, trēs, sacerdōtēs circiter centum septuāgintā.

[26] omnium prōvinciārum populī Rōmānī quibus fīnitimae fuērunt gentēs quae nōn pārērent imperiō nostrō fīnēs auxī. 2 Galliās et Hispāniās prōvinciās, item Germāniam, quā inclūdit Ōceanus ā Gādibus ad ōstium Albis flūminis, pācāvī. 3 Alpēs ā regiōne quae proxima est Hadriānō marī ad Tuscum pācārī fēcī nūllī gentī bellō per iniūriam illātō. 4 classis mea per Ōceanum ab ōstiō Rhēnī ad sōlis orientis regiōnem ūsque ad fīnēs Cimbrōrum nāvigāvit, quō neque terrā neque marī quisquam Rōmānus ante id tempus adit, Cimbrīque et Charydēs et Semnonēs et eiusdem tractūs aliī Germānōrum populī per lēgātōs amīcitiam meam et populī Rōmānī petiērunt. 5 meō iussū et auspiciō ductī sunt duo exercitūs eōdem ferē tempore in Aethiopiam et in Arabiam quae appellātur Eudaemōn, magnaeque hostium gentis utriusque cōpiae caesae sunt in aciē et complūra oppida capta. in Aethiopiam ūsque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroē. in Arabiam ūsque in fīnēs Sabaeōrum prōcessit exercitus ad oppidum Mariba.

[27] Aegyptum imperiō populī Rōmānī adiēcī. 2 Armeniam maiōrem interfectō rēge eius Artaxe, cum possem facere prōvinciam, māluī maiōrum nostrōrum exemplō rēgnum id Tigrānī, rēgis Artavasdis fīliō, nepōtī autem Tigrānis rēgis, per Tiberium Nerōnem trādere, quī tum mihi prīvignus erat. et eandem gentem posteā dēscīscentem et rebellantem domitam per Gāium fīlium meum rēgī Ariobarzānī, rēgis Mēdōrum Artabazī fīliō, regendam trādidī, et post eius mortem fīliō eius, Artavasdī; quō interfectō Tigrānem, quī erat ex rēgiō genere Armeniōrum oriundus, in id rēgnum mīsī. 3 prōvinciās omnīs quae trāns Hadriānum mare vergunt ad orientem Cȳrēnāsque, iam ex parte magnā rēgibus eās possidentibus et anteā Siciliam et Sardiniam occupātās bellō servīlī reciperāvī.

[28] colōniās in Āfricā, Siciliā, Macedoniā, utrāque Hispāniā, Achaiā, Asiā, Syriā, Galliā Narbōnēnsī, Pisidiā mīlitum dēdūxī. 2 Italia autem duodētrīgintā colōniās, quae vīvō celeberrimae et frequentissimae fuērunt, meā auctōritāte dēductās habet.

[29] signa mīlitāria complūra per aliōs ducēs āmissa dēvictīs hostibus reciperāvī ex Hispāniā et Galliā et ā Dalmatīs. 2 Parthōs trium exercituum Rōmānōrum spolia et signa reddere mihi supplicēsque amīcitiam populī Rōmānī petere coēgī. ea autem signa in penetrālī quod est in templō Mārtis Ultōris reposuī.

[30] Pannoniōrum gentēs, quās ante prīncipem populī Rōmānī exercitus numquam adit, dēvictās per Tiberium Nerōnem, quī tum erat prīvignus et lēgātus meus, imperiō populī Rōmānī subiēcī, prōtulīque fīnēs Illyricī ad rīpam flūminis Dānuvī. 2 citrā quod Dācōrum trānsgressus exercitus meīs auspiciīs victus prōflīgātusque est, et posteā trāns Dānuvium ductus exercitus meus Dācōrum gentēs imperia populī Rōmānī perferre coēgit.

[31] ad ex Indiā rēgum lēgātiōnēs saepe missae sunt nōn vīsae ante id tempus apud quemquam Rōmānōrum ducem. 2 nostram amīcitiam appetīvērunt per lēgātōs Bastarnae Scythaeque et Sarmatārum quī sunt citrā flūmen Tanaim et ultrā rēgēs, Albānōrumque rēx et Hibērōrum et Mēdōrum.

[32] ad supplicēs cōnfūgērunt rēgēs Parthōrum Tīridātēs et posteā Phrātēs, regis Phrātis fīlius, Mēdōrum Artavasdēs, Adiabēnōrum Artaxarēs, Britannōrum Dumnobellaunus et Tincomarus, Sugambrōrum Maelō, Marcomannōrum Suēbōrum *  *  *rus. 2 ad rēx Parthōrum Phrātēs, Orōdis fīlius, fīliōs suōs nepōtēsque omnēs mīsit in Italiam nōn bellō superātus, sed amīcitiam nostram per līberōrum suōrum pignora petēns. 3 plūrimaeque aliae gentēs expertae sunt populī Rōmānī fidem prīncipe, quibus anteā cum populō Rōmānō nūllum exstiterat lēgātiōnum et amīcitiae commercium.

[33] ā gentēs Parthōrum et Mēdōrum per lēgātōs prīncipēs eārum gentium rēgēs petītōs accēpērunt: Parthī Vonōnem, rēgis Phrātis fīlium, regis Orōdis nepōtem, Mēdī Ariobarzānem, rēgis Artavazdis fīlium, rēgis Ariobarzānis nepōtem.

[34] in cōnsulātū sextō et septimō, postquam bella cīvīlia exstīnxeram, per cōnsēnsum ūniversōrum potēns rērum omnium, rem pūblicam ex meā potestāte in senātūs populīque Rōmānī arbitrium trānstulī. 2 quō prō meritō meō senātūs cōnsultō Augustus appellātus sum et laureīs postēs aedium meārum vestītī pūblicē corōnaque cīvica super iānuam meam fīxa est, et clupeus aureus in cūriā Iūliā positus, quem mihi senātum populumque Rōmānum dare virtūtis clēmentiaeque iūstitiae et pietātis causā testātum est per eius clupeī īnscrīptiōnem. 3 post id tempus auctōritāte omnibus praestitī, potestātis autem nihilō amplius habuī quam cēterī quī mihi quoque in magistrātū collēgae fuērunt.

[35] tertium decimum cōnsulātum cum gerēbam, senātus et equester ōrdō populusque Rōmānus ūniversus appellāvit patrem patriae, idque in vestibulō aedium meārum īnscrībendum et in cūriā Iūliā et in forō Augustō sub quadrīgīs quae mihi ex senātūs cōnsultō positae sunt cēnsuit. 2 cum scrīpsī haec, annum agēbam septuāgēnsimum sextum.

[appendix] summa pecūniae quam dedit vel in aerārium vel plēbēī Rōmānae vel dīmissīs mīlitibus dēnārium sexiēns mīliēns. 2 opera fēcit nova aedem Mārtis, Iovis Tonantis et Feretrī, Apollinis, dīvī Iūlī, Quirīnī, Minervae, Iūnōnis Rēgīnae, Iovis Lībertātis, Larum, deum Penātium, Iuventātis, Mātris Magnae; lupercal, pulvīnar ad circum, cūriam cum chalcidicō, forum Augustum, basilicam Iūliam, theātrum Mārcellī, porticum Octāviam, nemus trāns Tiberim Caesarum. 3 refēcit Capitōlium sacrāsque aedēs numerō octōgintā duās, theātrum Pompeī, aquārum rīvōs, viam Flāminiam. 4 impēnsa praestita in spectācula scaenica et mūnera gladiātōrum atque āthlētās et vēnātiōnēs et naumachiam et dōnāta pecūnia colōnīs, mūnicipiīs, oppidīs terrae mōtū incendiōque cōnsūmptīs, aut virītim amīcīs senātōribusque quōrum cēnsūs explēvit, innumerābilis.