1

cui dōnō lepidum novum libellum

āridō modo pūmice expolītum?

Cornēlī, tibi; namque solēbās

meās esse aliquid putāre nūgās

iam tum, cum ausus es ūnus Ītalōrum

omne aevum tribus explicāre chartīs

doctīs, Iuppiter, et labōriōsīs.

quārē habē tibi quicquid hoc libellī

quālecumque; quod, ō patrōna virgō,

plūs ūnō maneat perenne saeclō.

2

passer, dēliciae meae puellae,

quīcum lūdere, quem in sinū tenēre,

cui prīmum digitum dare appetentī

et ācrīs solet incitāre morsūs,

cum dēsīderiō meō nitentī

cārum nescioquid lubet iocārī

et sōlāciolum suī dolōris,

crēdō ut tum gravis acquiēscat ārdor.

cum lūdere, sīcut ipsa, possem

et trīstīs animī levāre cūrās!

2b

*    *    *

tam grātum est mihi quam ferunt puellae

pernīcī aureolum fuisse mālum,

quod zōnam soluit diū ligātam.

3

lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque,

et quantum est hominum venustiōrum:

passer mortuus est meae puellae,

passer, dēliciae meae puellae,

quem plūs illa oculīs suīs amābat.

nam mellītus erat suamque nōrat

ipsam tam bene quam puella mātrem,

nec sēsē ā gremiō illius movēbat,

sed circumsiliēns modo hūc modo illūc

ad sōlam dominam ūsque pīpiābat.

quī nunc it per iter tenebricōsum

illūc, unde negant redīre quemquam.

at vōbīs male sit, malae tenebrae

Orcī, quae omnia bella dēvorātis:

tam bellum mihi passerem abstulistis

ō factum male, quod, miselle passer,

tuā nunc operā meae puellae

flendō turgidulī rubent ocellī.

4

phasēlus ille quem vidētis, hospitēs,

aït fuisse nāvium celerrimus,

neque ūllius natantis impetum trabis

nequīsse praeterīre, sīve palmulīs

opus foret volāre sīve linteō.

et hoc negat minācis Hadriāticī

negāre lītus īnsulāsve Cycladas

Rhodumque nōbilem horridamque Thrāciam

Propontida trucemve Ponticum sinum,

ubi iste post phasēlus anteā fuit

comāta silva; nam Cytōriō in iugō

loquente saepe sībilum ēdidit comā.

Amastri Pontica et Cytōre buxifer,

tibi haec fuisse et esse cognitissima

aït phasēlus: ultimā ex orīgine

tuō stetisse dīcit in cacūmine,

tuō imbuisse palmulās in aequore,

et inde tot per impotentia freta

erum tulisse, laeva sīve dextera

vocāret aura, sīve utrumque Iuppiter

simul secundus incidisset in pedem;

neque ūlla vōta lītorālibus deīs

sibi esse facta, cum venīret ā marī

novissimē hunc ad ūsque limpidum lacum.

sed haec prius fuēre: nunc reconditā

senet quiēte que dēdicat tibī,

gemelle Castor et gemelle Castoris.

5

vīvāmus mea Lesbia, atque amēmus,

rūmōrēsque senum sevēriōrum

omnēs ūnius aestimēmus assis!

sōlēs occidere et redīre possunt:

nōbīs cum semel occidit brevis lūx,

nox est perpetua ūna dormienda.

bāsia mīlle, deinde centum,

dein mīlle altera, dein secunda centum,

deinde ūsque altera mīlle, deinde centum.

dein, cum mīlia multa fēcerīmus,

conturbābimus illa, sciāmus,

aut quis malus invidēre possit,

cum tantum sciat esse bāsiōrum.

6

Flāvī, dēliciās tuās Catullō,

sint illepidae atque inēlegantēs,

vellēs dīcere nec tacēre possēs.

vērum nescioquid febrīculōsī

scortī dīligis: hoc pudet fatērī.

nam nōn viduās iacēre noctēs

nēquīquam tacitum cubīle clāmat

sertīs ac Syriō fragrāns olīvō,

pulvīnusque peraequē et hic et ille

attrītus, tremulīque quassa lectī

argūtātiō inambulātiōque.

nam inista prevaletnihil tacēre.

cūr? nōn tam latera ecfutūta pandās,

quid faciās ineptiārum.

quārē quicquid habēs bonī malīque

dīc nōbīs. volŏ ac tuōs amōrēs

ad caelum lepidō vocāre versū.

7

quaeris quot mihi bāsiātiōnēs

tuae, Lesbia, sint satis superque?

quam magnus numerus Libyssae harēnae

lāserpīciferīs iacet Cyrēnīs

ōrāclum Iovis inter aestuōsī

et Battī veteris sacrum sepulcrum;

aut quam sīdera multa, cum tacet nox,

fūrtīvōs hominum vident amōrēs:

tam bāsia multa bāsiāre

vēsānō satis et super Catullō est,

quae nec pernumerāre cūriōsī

possint nec mala fascināre lingua.

8

miser Catulle, dēsinās ineptīre,

et quod vidēs perīsse perditum dūcās.

fulsēre quondam candidī tibī sōlēs,

cum ventitābās quō puella dūcēbat

amāta nōbīs quantum amābitur nūlla.

ibi illa multa tum iocōsa fīēbant,

quae volēbās nec puella nōlēbat.

[fulsēre vērē candidī tibī sōlēs]

nunc iam illa nōn vult: quoque impotēns nōlī,

nec quae fugit sectāre, nec miser vīve,

sed obstinātā mente perfer, obdūrā.

valē puella, iam Catullus obdūrat,

nec requīret nec rogābit invītam.

at dolēbis, cum rogāberis nūlla.

scelesta, vae ! quae tibī manet vīta?

quis nunc adībit? cui vidēberis bella?

quem nunc amābis? cuius esse dīcēris?

quem bāsiābis? cui labella mordēbis?

at , Catulle, dēstinātus obdūrā.

9

Vērānī, omnibus ē meīs amīcīs

antistāns mihi mīlibus trecentīs,

vēnistīne domum ad tuōs penātēs

frātrēsque ūnanimōs bonumque mātrem?

vēnistī. ō mihi nūntiī beātī!

vīsam incolumem audiamque Hibērum

narrantem loca, facta, nātiōnēs,

ut mōs est tuus, applicānsque collum

iūcundum ōs oculōsque suāviābor.

ō quantum est hominum beātiōrum,

quid laetius est beātiusve?

10

Vārus meus ad suōs amōrēs

vīsum dūxerat ē forō ōtiōsum,

scortillum, ut mihi tum repente vīsum est,

nōn sānē illepidum neque invenustum.

hūc ut vēnimus, incidēre nōbīs

sermōnēs variī, in quibus, quid esset

iam Bīthȳnia, quō modō habēret,

et quōnam mihi prōfuisset aere.

respondī, id quod erat, nihil neque ipsīs

nec praetōribus esse nec cohortī,

cūr quisquam caput ūnctius referret,

praesertim quibus esset irrumātor

praetor, nec faceret pilī cohortem.

at certē tamen,” inquiuntquod illīc

nātum dīcitur esse, comparāstī

ad lectīcam hominēs.” ego, ut puellae

ūnum facerem beātiōrem,

nōninquammihi tam fuit malignē

ut, prōvincia quod mala incidisset,

nōn possem octō hominēs parāre rēctōs.”

at nūllus erat nec hīc neque illīc

frāctum quī veteris pedem grabātī

in collō sibi collocāre posset.

hīc illa, ut decuit cinaediōrem,

quaesōinquit mihi, “ Catulle, paulum

istōs commodă: nam volō ad Serāpim

dēferrī.” “minimēinquiī puellae,

istud quod modo dīxeram habēre

fūgit ratiōmeus sodālis,

Cinna est Gāius, is sibī parāvit.

vērum utrum illius an meī, quid ad ?

ūtor tam bene quam mihī parārim.

sed īnsulsa male et molesta vīvis,

per quam nōn licet esse neglegentem.”

11

Fūrī et Aurēlī, comitēs Catullī,

sīve in extrēmōs penetrābit Indōs,

lītus ut longē resonante Eōā

tunditur undā,

sīve in Hyrcānōs Arabēsve mollēs,

seu Sacās sagittiferōsve Parthōs,

sīve quae septemgeminus colōrat

aequora Nīlus,

sīve trāns altās gradiētur Alpēs,

Caesaris vīsēns monimenta magnī,

Gallicum Rhēnumhorribilēsque ulti-

mōsque Britannōs,

omnia haec, quaecumque feret voluntās

caelitum, temptāre simul parātī,

pauca nūntiāte meae puellae

nōn bona dicta.

cum suīs vīvat valeatque moechīs,

quōs simul complexa tenet trecentōs,

nūllum amāns vērē, sed identidem omnium

īlia rumpēns;

nec meum respectet, ut ante, amōrem,

quī illius culpā cecidit velut prātī

ultimī flōs, praetereunte postquam

tāctus arātrō est.

12

Marrūcīne Asinī, manū sinistrā

nōn bellē ūteris: in iocō atque vīnō

tollis lintea neglegentiōrum.

hoc salsum esse putās? fugit , inepte:

quamvīs sordida rēs et invenusta est.

nōn crēdis mihi? crēde Polliōnī

frātrī, quī tua fūrta vel talentō

mūtārī velit: est enim lepōrum

differtus puer ac facētiārum.

quārē aut hendecasyllabōs trecentōs

exspectā, aut mihi linteum remitte,

quod nōn movet aestimātiōne,

vērum est mnēmosynum meī sodālis.

nam sūdāria Saetaba ex Hibērīs

mīsērunt mihi mūnerī Fabullus

et Vērānius: haec amem necesse est

ut Vērāniolum meum et Fabullum.

13

cēnābis bene, Fabulle, apud

paucīs, tibi favent, diēbus,

cum attuleris bonam atque magnam

cēnam, nōn sine candidā puellā

et vīnō et sale et omnibus cachinnīs.

haec , inquam, attuleris, venuste noster,

cēnābis bene; nam tuī Catullī

plēnus sacculus est arāneārum.

sed contrā accipiēs merōs amōrēs

seu quid suāvius ēlegantiusve est;

nam unguentum dabŏ quod meae puellae

dōnārunt Venerēs Cupīdinēsque,

quod cum olfaciēs, deōs rogābis

tōtum ut faciant, Fabulle, nāsum.

14

plūs oculīs meīs amārem,

iūcundissime Calve, mūnere istō

ōdissem odiō Vatīniānō:

nam quid fēcī ego quidve sum locūtus,

cūr tot male perderēs poētīs?

istī mala multa dent clientī

quī tantum tibi mīsit impiōrum.

quod , ut suspicor, hoc novum ac repertum

mūnus dat tibi Sulla litterātor,

nōn est male, sed bene ac beātē,

quod nōn dispereunt tuī labōrēs.

magnī, horribilem et sacrum libellum!

quem scīlicet ad tuum Catullum

mīstī, continuō ut diē perīret,

Sāturnālibus, optimō diērum!

nōn, nōn hoc tibi, false, sīc abībit.

nam lūxerit ad librāriōrum

curram scrīnia, Caesiōs, Aquīnōs,

Suffēnum, omnia colligam venēna.

ac hīs suppliciīs remūnerābor.

vōs hinc intereā valēte, abīte

illūc, unde malum pedem attulistis,

saeclī incommoda, pessimī poētae.

14b

quī forte meārum ineptiārum

lēctōrēs eritis manūsque vestrās

nōn horrēbitis admovēre nōbīs

*    *    *

15

commendō tibi ac meōs amōrēs,

Aurēlī. veniam petō pudentem,

ut, quicquam animō tuō cupīstī,

quod castum expeterēs et integellum,

cōnservēs puerum mihī pudīcē,

nōn dīcō ā populōnihil verēmur

istōs quī in plateā modo hūc modo illūc

in praetereunt suā occupātī

vērum ā metuō tuōque pēne

īnfēstō puerīs bonīs malīsque.

quem quā lubet, ut lubet movētō

quantum vīs, ubi erit forīs parātum:

hunc ūnum excipiō, ut putō, pudenter.

quod mala mēns furorque vēcors

in tantam impulerit, sceleste, culpam,

ut nostrum īnsidiīs caput lacessās,

āh tum miserum malīque fātī!

quem attractīs pedibus patente portā

percurrent raphanīque mūgilēsque.

16

pēdīcābō ego vōs et irrumābō,

Aurēlī pathice et cinaede Fūrī,

quī ex versiculīs meīs putāstis,

quod sunt molliculī, parum pudīcum.

nam castum esse decet pium poētam

ipsum, versiculōs nihil necesse est;

quī tum dēnique habent salem ac lepōrem,

sunt molliculī ac parum pudīcī,

et quod prūriat incitāre possunt,

nōn dīcō puerīs, sed hīs pilōsīs

quī dūrōs nequeunt movēre lumbōs.

vōs, quod mīlia multa bāsiōrum

lēgistis, male marem putātis?

pēdīcābō ego vōs et irrumābō.

17

ō Colōnia, quae cupis ponte lūdere longō,

et salīre parātum habēs, sed verēris inepta

crūra ponticulī axiclīs stantis in redivīvīs,

supīnus eat cavāque in palūde recumbat:

sīc tibī bonus ex tuā pōns libīdine fīat,

in quō vel Salisubsalī sacra suscipiantur,

mūnus hoc mihi maximī , Colōnia, rīsūs.

quendam mūnicipem meum tuō volŏ ponte

īre praecipitem in lutum per caputque pedēsque,

vērum tōtius ut lacūs pūtidaeque palūdis

līvidissima maximēque est profunda vorāgō.

īnsulsissimus est homō, nec sapit puerī īnstar

bīmulī tremulā patris dormientis in ulnā.

cui cum sit viridissimō nupta flōre puella

et puella tenellulō dēlicātior haedō,

asservanda nigerrimīs dīligentius ūvīs,

lūdere hanc sinit ut lubet, nec pilī facit ūnī,

nec sublevat ex suā parte, sed velut alnus

in fossā Ligurī iacet suppernāta secūrī,

tantundem omnia sentiēns quam nūlla sit usquam;

tālis iste meus stupor nīl videt, nihil audit,

ipse quī sit, utrum sit an nōn sit, id quoque nescit.

nunc eum volŏ tuō ponte mittere prōnum,

pote stolidum repente excitāre veternum,

et supīnum animum in gravī dērelinquere caenō,

ferream ut soleam tenācī in vorāgine mūla.

21

Aurēlī, pater ēsurītiōnum,

nōn hārum modo, sed quot aut fuērunt

aut sunt aut aliīs erunt in annīs,

pēdīcāre cupis meōs amōrēs.

nec clam; nam simul es, iocāris ūnā,

haerēns ad latus omnia experīris.

frūstrā: nam īnsidiās mihi īnstruentem

tangam prior irrumātiōne.

atque id facerēs satur, tacērem:

nunc ipsum id doleō, quod ēsurīre

ā puer et sitīre discet.

quārē dēsine, dum licet pudīcō,

fīnem faciās, sed irrumātus.

22

Suffēnus iste, Vāre, quem probē nōstī,

homō est venustus et dicāx et urbānus,

īdemque longē plūrimōs facit versūs:

putō esse ego illī mīlia aut decem aut plūra

perscrīpta, nec sīc ut fit in palimpsēstō

relātachartae rēgiae, novī librī,

novī umbilīcī, lōra rubra, membrānae,

dērēcta plumbō et pūmice omnia aequāta.

haec cum legās, tum bellus ille et urbānus

Suffēnus ūnus caprimulgus aut fossor

rūrsus vidētur, tantum abhorret ac mūtat.

hoc quid putēmus esse? quī modo scurra

aut quid hāc scītius vidēbātur,

īdem īnfacētō est īnfacētior rūre,

simul poēmata attigit, neque īdem umquam

aequē est beātus ac poēma cum scrībit,

tam gaudet in tamque ipse mīrātur.

nīmīrum idem omnēs fallimur, neque est quisquam

quem nōn in aliquā vidēre Suffēnum

possīs. suus cuique attribūtus est error;

sed nōn vidēmus manticae quod in tergō est.

23

Fūrī, cui neque servus est neque arca

nec cīmex neque arāneus neque ignis,

vērum est et pater et noverca, quōrum

dentēs vel silicem comēsse possunt,

est pulchrē tibi cum tuō parente

et cum coniuge ligneā parentis.

nec mīrum; bene nam valētis omnēs,

pulchrē concoquitis, nihil timētis

nōn incendia, nōn gravēs ruīnās,

nōn facta impia, nōn dolōs venēnī,

nōn cāsūs aliōs perīculōrum.

atquī corpora sicciōra cornū

aut sīquid magis āridum est habētis

sōle et frīgore et ēsurītiōne.

quārē nōn tibi sit bene ac beātē?

ā sūdor abest, abest salīva,

mūcusque et mala pītuīta nāsī.

hanc ad munditiem adde mundiōrem,

quod cūlus tibi pūrior salīllō est,

nec tōtō deciēs cacās in annō;

atque id dūrius est fabā et lapillīs.

quod manibus terās fricēsque,

nōn umquam digitum inquināre possēs.

haec commoda tam beāta, Fūrī,

nōlī spernere nec putāre parvī,

et sēstertia quae solēs precārī

centum dēsine; nam sat es beātus.

24

ō quī flōsculus es Iuventiōrum,

nōn hōrum modo, sed quot aut fuērunt

aut posthāc aliīs erunt in annīs,

māllem dīvitiās Midae dedissēs

istī, cui neque servus est neque arca,

quam sīc sinerēs ab illō amārī.

quī? nōn est homŏ bellus?” inquiēs. est:

sed bellō huic neque servus est neque arca.

hoc quam lubet abice ēlevāque:

nec servum tamen ille habet neque arcam.

25

cinaede Thalle, mollior cunīculī capillō

vel ānseris medullulā vel īmulā auricillā

vel pēne languidō senis sitūque arāneōsō,

īdemque, Thalle, turbidā rapācior procellā,

cumdīva mulier āriēsostendit ōscitantēs,

remitte pallium mihī meum quod involāstī,

sūdāriumque Saetabum catagraphōsque Thȳnōs,

inepte, quae palam solēs habēre tamquam avīta.

quae nunc tuīs ab unguibus reglūtinā et remitte,

lāneum latusculum manūsque mollicellās

inusta turpiter tibi flagella cōnscrĭbillent,

et īnsolenter aestuēs, velut minūta magnō

dēprēnsa nāvis in marī, vēsāniente ventō.

26

Fūrī, vīllula vestra nōn ad Austrī

flātūs opposita est neque ad Favōnī

nec saevī Boreae aut Aphēliōtae,

vērum ad mīlia quīndecim et ducenta.

ō ventum horribilem atque pestilentem!

27

minister vetulī, puer, Falernī,

inger calicēs amāriōrēs,

ut lēx Postumiae iubet magistrae

ēbriōsō acinō ēbriōsiōris.

at vōs quō lubet hinc abīte, lymphae,

vīnī perniciēs, et ad sevērōs

migrāte. hic merus est Thyōniānus.

28

Pīsōnis comitēs, cohors inānis,

aptīs sarcinulīs et expedītīs,

Vērānī optime que Fabulle,

quid rērum geritis? satisne cum istō

vappā frīgoraque et famem tulistis?

ecquidnam in tabulīs patet lucellī

expēnsum, ut mihi, quī meum secūtus

praetōrem referō datum lucellō?

ō Memmī, bene ac diū supīnum

tōtā istā trabe lentus irrumāstī.

sed, quantum videō, parī fuistis

cāsū; nam nihilō minōre verpā

fartī estis. pete nōbilēs amīcōs!

at vōbīs mala multa deaeque

dent, opprobria Rōmulī Remīque.

29

quis hoc potest vidēre, quis potest patī,

nisi impudīcus et vorāx et āleō,

Māmurram habēre quod comāta Gallia

habēbat ante et ultima Britannia?

cinaede Rōmule, hoc vidēbis et ferēs?

et ille nunc superbus et superfluēns

perambulābit omnium cubīlia,

ut albulus columbus autidōneus?

cinaede Rōmule, hoc vidēbis et ferēs?

es impudīcus et vorāx et āleō.

ne nōmine, imperātor ūnice,

fuistī in ultimā occidentis īnsulā,

ut ista vestra diffutūta mentula

ducentiēs comēsset aut trecentiēs?

quid est alid sinistra līberālitās?

parum expatrāvit an parum helluātus est?

paterna prīma lancināta sunt bona,

secunda praeda Pontica, inde tertia

Hibēra quam scit amnis aurifer Tagus.

[nunc Galliae timētur et Britanniae]

quid hunc malum fovētis? aut quid hic potest

nisi ūncta dēvorāre patrimōnia?

ne nōmine, urbisopulentissimē

socer generque, perdidistis omnia?

30

Alfēne immemor atque ūnanimīs false sodālibus,

iam nīl miseret, dūre, tuī dulcis amīculī?

iam prōdere, iam nōn dubitās fallere, perfide?

num facta impia fallācum hominum caelicolīs placent?

cum neglegis ac miserum dēseris in malīs,

heu heu quid faciant, dīc, hominēs cuive habeant fidem?

certē tūte iubēbās animam trādere, inīque,

indūcēns in amōrem, quasi tūta omnia forent.

īdem nunc retrahis ac tua dicta omnia factaque

ventōs irrita ferre ac nebulās āeriās sinis.

oblītus es, at meminērunt, meminit Fidēs,

quae ut paeniteat postmodo factī faciet tuī.

31

paene īnsulārum, Sirmiō, īnsulārumque

ocelle, quāscumque in liquentibus stāgnīs

marīque vāstō fert uterque Neptūnus,

quam libenter quamque laetus invīsō,

vix ipse crēdēns Thȳniam atque Bīthȳnōs

līquisse campōs et vidēre in tūtō.

ō quid solūtīs est beātius cūrīs,

cum mēns onus repōnit, ac perēgrīnō

labōre fessī vēnimus larem ad nostrum,

dēsīderātōque acquiēscimus lectō?

hoc est quod ūnum est prō labōribus tantīs.

salvē, venusta Sirmiō, atque erō gaudē

gaudente, vōsque, lūcidae lacūs undae,

rīdēte quicquid est domī cachinnōrum.

32

amābō, mea dulcis Ipsitilla,

meae dēliciae, meī lepōrēs,

iubē ad veniam merīdiātum.

et iusseris, illud adiuvātō,

quis līminis obseret tabellam,

neu tibī lubeat forās abīre,

sed domī maneās parēsque nōbīs

novem continuās futūtiōnēs.

vērum quid agēs, statim iubētō:

nam prānsus iaceō et satur supīnus

pertundō tunicamque palliumque.

33

ō fūrum optime balneāriōrum

Vibennī pater et cinaede fīlī

(nam dextrā pater inquinātiōre,

cūlō fīlius est vorāciōre),

cūr nōn exilium malāsque in ōrās

ītis? quandoquidem patris rapīnae

nōtae sunt populō, et natīs pilōsās,

fīlī, nōn potes asse vēnditāre.

34

Dīānae sumus in fidē

puellae et puerī integrī:

Dīānam puerī integrī

puellaeque canāmus.

ō Lātōnia, maximī

magna prōgeniēs Iovis,

quam māter prope Dēliam

dēposīvit olīvam,

montium domina ut forēs

silvārumque virentium

saltuumque reconditōrum

amniumque sonantum:

Lūcīna dolentibus

Iūnō dicta puerperīs,

potēns Trivia et nothō es

dicta lūmine Lūna.

cursū, dea, mēnstruō

mētiēns iter annuum,

rūstica agricolae bonīs

tēcta frūgibus explēs.

sīs quōcumque tibī placet

sāncta nōmine, Rōmulīque,

antīquē ut solita es, bonā

sospitēs ope gentem.

35

poētae tenerō, meō sodālī,

velim Caeciliō, papȳre, dīcās

Vērōnam veniat, Novī relinquēns

Cōmī moenia Lāriumque lītus.

nam quāsdam volŏ cōgitātiōnēs

amīcī accipiat suī meīque.

quārē, sapiet, viam vorābit,

quamvīs candida mīliēs puella

euntem revocet, manūsque collō

ambās iniciēns roget morārī.

quae nunc, mihi vēra nūntiantur,

illum dēperit impotente amōre.

nam quō tempore lēgit incohātam

Dindymī dominam, ex misellae

ignēs interiōrem edunt medullam.

ignōscō tibi, Sapphicā puella

mūsā doctior; est enim venustē

Magna Caeciliō incohāta Māter.

36

annālēs Volusī, cacāta charta,

vōtum solvite prō meā puellā.

nam sānctae Venerī Cupīdinīque

vōvit, sibi restitūtus essem

dēsīssemque trucēs vibrāre iambōs,

ēlēctissima pessimī poētae

scrīpta tardipedī deō datūram

īnfēlīcibus ustulanda lignīs.

et hoc pessima puella vīdit

iocōsē ac lepidē vovēre dīvīs.

nunc ō caeruleō creāta pontō,

quae sānctum Īdalium Ūriōsque apertōs

quaeque Ancōna Cnidumque harundinōsam

colis quaeque Amathūnta quaeque Golgōs

quaeque Dyrrachium Hadriae tabernam,

acceptum face redditumque vōtum,

nōn illepidum neque invenustum est.

at vōs intereā venīte in ignem,

plēnī rūris et īnfacētiārum,

annālēs Volusī, cacāta charta.

37

salāx taberna vōsque contubernālēs,

ā pilleātīs nōna frātribus pīla,

sōlīs putātis esse mentulās vōbīs,

sōlīs licēre quicquid est puellārum

[cōnfutǔere et putāre cēterōs hircōs]?

an, continenter quod sedētis īnsulsī

centum an ducentī, nōn putātis ausūrum

ūnum ducentōs irrumāre sessōrēs?

atquī putāte; namque tōtius vōbīs

frontem tabernae sōpiōnibus scrībam.

puella nam , quae meō sinū fūgit,

amāta tantum quantum amābitur nūlla,

prō quā mihī sunt magna bella pugnāta,

cōnsēdit istīc. hanc bonī beātīque

omnēs amātis, et quidem, quod indignum est,

omnēs pusillī et sēmitāriī moechī

praeter omnēs ūne capillātīs,

cunīculōsae Celtibēriae fīlī,

Egnātī, opāca quem bonum facit barba

et dēns Hibērā dēfricātus ūrīnā.

38

male est, Cornificī, tuō Catullō,

male est, hercule, | et labōriōsē,

et magis magis in diēs et hōrās.

quem , quod minimum facillimumque est,

quā sōlātus es allocūtiōne?

īrāscor tibi. sīc tuōs amōrēs?

paulum quidlubet allocūtiōnis,

maestius lacrimīs Simōnidēīs.

39

Egnātius, quod candidōs habet dentēs,

renīdet ūsquequāque. ad reī ventum est

subsellium, cum ōrātor excitat flētum,

renīdet ille; ad piī rogum fīlī

lūgētur, orba cum flet ūnicum māter,

renīdet ille. quicquid est, ubīcumque est,

quodcumque agit, renīdet: hunc habet morbum,

neque ēlegantem, ut arbitror, neque urbānum.

quārē monendum est mihī, bone Egnātī.

urbānus essēs aut Sabīnus aut Tīburs

aut pinguis Umber aut obēsus Ētrūscus

aut Lānuvīnus āter atque dentātus

aut Trānspadānus, ut meōs quoque attingam,

aut quīlubet, quī pūriter lavit dentēs,

tamen renīdēre ūsquequāque nōllem;

nam rīsū ineptō rēs ineptior nūlla est.

nunc Celtibēr es: Celtibēriā in terrā,

quod quisque mīnxit, hōc sibī solet māne

dentem atque russam dēfricāre gingīvam,

ut quō iste vester expolītior dēns est,

hōc amplius bibisse praedicet lōtī.

40

quaenam mala mēns, miselle Raude,

agit praecipitem in meōs iambōs?

quis deus tibi nōn bene advocātus

vēcordem parat excitāre rixam?

an ut perveniās in ōra vulgī?

quid vīs? quālubet esse nōtus optās?

eris, quandoquidem meōs amōrēs

cum longā voluistī amāre poenā.

41

Anneiāna puella dēfutūta

tōta mīlia decem poposcit,

ista turpiculō puella nāsō,

dēcoctōris amīca Formiānī.

propinquī, quibus est puella cūrae,

amīcōs medicōsque convocāte:

nōn est sāna puella, nec rogāre

quālis sit solet aes imāginōsum.

42

adeste, hendecasyllabī, quot estis

omnēs undique, quotquot estis omnēs.

iocum putat esse moecha turpis,

et negat mihi nostra redditūram

pugillāria, patī potestis.

persequāmur eam et reflāgitēmus.

quae sit quaeritis? illa, quam vidētis

turpe incēdere, mīmicē ac molestē

rīdentem catulī ōre Gallicānī.

circumsistite eam, et reflāgitāte,

moecha pūtida, redde cōdicillōs,

redde pūtida moecha, cōdicillōs!”

nōn assis facit. ō lutum, lupānar,

aut perditius potest quid esse!

sed nōn est tamen hoc satis putandum.

quod nōn aliud potest, rubōrem

ferreō canis exprimāmus ōre.

conclāmāte iterum altiōre vōce,

moecha pūtida, redde cōdicillōs,

redde, pūtida moecha, cōdicillōs!”

sed nīl prōficimus, nihil movētur.

mūtanda est ratiō modusque vōbīs,

quid prōficere amplius potestis:

pudīca et proba, redde cōdicillōs.”

43

salvē, nec minimō puella nāsō

nec bellō pede nec nigrīs ocellīs

nec longīs digitīs nec ōre siccō

nec sānē nimis ēlegante linguā,

dēcoctōris amīca Formiānī.

n prōvincia narrat esse bellam,

cum Lesbia nostra comparātur?

ō saeclum īnsipiēns et īnfacētum!

44

ō funde noster seu Sabīne seu Tīburs

nam esse Tīburtem autumant quibus nōn est

cordī Catullum laedere, at quibus cordī est

quōvīs Sabīnum pignore esse contendunt

sed seu Sabīne sīve vērius Tīburs,

fuī libenter in tuā suburbānā

vīllā, malamque pectore expulī tussim,

nōn immerentī quam mihī meus venter,

dum sūmptuōsās appetō, dedit, cēnās.

nam Sēstiānus dum volō esse convīva,

ōrātiōnem in Antium petītōrem

plēnam venēnī et pestilentiae lēgī.

hīc gravēdo frīgida et frequēns tussis

quassāvit ūsque dum in tuum sinum fūgī

et recūrāvī ōtiōque et urtīcā.

quārē refectus maximās tibī grātēs

agō, meum quod nōn es ultu’ peccātum.

nec dēprecor iam, nefāria scrīpta

Sēstī recepsō, quīn gravēdinem et tussim

nōn , sed ipsī Sēstiō ferat frīgus,

quī tunc vocat , cum malum librum lēgī.

45

Acmēn Septimius suōs amōrēs

tenēns in gremiōmeainquitAcmē,

perditē amō atque amāre porrō

omnēs sum assiduē parātus annōs,

quantum quī pote plūrimum perīre,

sōlus in Libyā Indiāque tostā

caesiō veniam obvius leōnī.”

hoc ut dīxit, Amor sinistrā ut ante

dextrā sternuit approbātiōnem.

at Acmē leviter caput reflectēns

et dulcis puerī ēbriōs ocellōs

illō purpureō ōre suāviāta,

sīcinquitmea vīta Septimille,

huic ūnī dominō ūsque serviāmus,

ut multō mihi maior ācriorque

ignis mollibus ārdet in medullīs.”

hoc ut dīxit, Amor sinistrā ut ante

dextrā sternuit approbātiōnem.

nunc ab auspiciō bonō profectī

mūtuīs animīs amant amantur.

ūnam Septimius misellus Acmēn

māvult quam Syriās Britanniāsque;

ūnō in Septimiō fidēlis Acmē

facit dēliciās libīdinēsque.

quis ūllōs hominēs beātiōrēs

vīdit, quis venerem auspicātiōrem?

46

iam vēr ēgelidōs refert tepōrēs,

iam caelī furor aequinoctiālis

iūcundīs Zephyrī silēscit aurīs.

linquantur Phrygiī, Catulle, campī

Nīcaeaeque ager ūber aestuōsae:

ad clārās Asiae volēmus urbēs.

iam mēns praetrepidāns avet vagārī,

iam laetī studiō pedēs vigēscunt.

ō dulcēs comitum valēte coetūs,

longē quōs simul ā domō profectōs

dīversae variē viae reportant.

47

Porcī et Sōcratiōn, duae sinistrae

Pīsōnis, scabiēs famēsque mundī,

vōs Vērāniolō meō et Fabullō

verpus praeposuit Priāpus ille?

vōs convīvia lauta sūmptuōsē

diē facitis, meī sodālēs

quaerunt in triviō vocātiōnēs?

48

mellītōs oculōs tuōs, Iuventī,

quis sinat ūsque bāsiāre,

ūsque ad mīlia bāsiem trecenta

nec umquam videar satur futūrus,

nōn dēnsior āridīs aristīs

sit nostrae seges ōsculātiōnis.

49

disertissime Rōmulī nepōtum,

quot sunt quotque fuēre, Mārce Tullī,

quotque post aliīs erunt in annīs,

grātiās tibi maximās Catullus

agit pessimus omnium poēta

tantō pessimus omnium poēta,

quantō optimus omnium patrōnus.

50

hesternō, Licinī, diē ōtiōsī

multum lūsimus in meīs tabellīs,

ut convēnerat esse dēlicātōs:

scrībēns versiculōs uterque nostrum

lūdēbat numerō modo hōc modo illōc,

reddēns mūtua per iocum atque vīnum.

atque illinc abiī tuō lepōre

incēnsus, Licinī, facētiīsque

ut nec miserum cibus iuvāret

nec somnus tegeret quiēte ocellōs,

sed tōtō indomitus furōre lectō

versārer, cupiēns vidēre lūcem,

ut cum loquerer, simulque ut essem.

at dēfessa labōre membra postquam

sēmimortua lectulō iacēbant,

hoc, iūcunde, tibī poēma fēcī,

ex quō perspicerēs meum dolōrem.

nunc audāx cave sīs, precēsque nostrās,

ōrāmus, cave dēspuās, ocelle,

poenās Nemesis reposcat ā .

est vēmēns dea: laedere hanc cavētō.

51

ille pār esse deō vidētur,

ille, fās est, superāre dīvōs,

quī sedēns adversus identidem

spectat et audit

dulce rīdentem, miserō quod omnīs

ēripit sēnsūs mihi: nam simul ,

Lesbia, aspexī, nihil est super

*    *    *    *

lingua sed torpet, tenuis sub artūs

flamma dēmānat, sonitū suōpte

tintinant aurēs, geminā teguntur

lūmina nocte.

ōtium, Catulle, tibī molestum est;

ōtiō exsultās nimiumque gestīs;

ōtium et rēgēs prius et beātās

perdidit urbēs.

52

quid est, Catulle? quid morāris ēmorī?

sellā in curūli strūma Nōnius sedet,

per cōnsulātum pēierat Vatīnius.

quid est, Catulle? quid morāris ēmorī?

53

rīsī nescioquem modo ē corōnā,

quī, cum mīrificē Vatīniāna

meus crīmina Calvus explicāsset,

admīrāns ait haec manūsque tollēns,

magnī, salapūtium disertum!”

54

Othōnis caput oppidō pusillum

et erirūstice, sēmilauta crūra,

subtīle et leve pēditum Libōnis,

nōn omnia, displicēre vellem

tibi et Sufficiō senī recoctō.

īrāscēre iterum meīs iambīs

immerentibus, ūnice imperātor.

55

ōrāmus, forte nōn molestum est,

dēmōnstrēs ubi sint tuae tenebrae.

in campō quaesīvimus minōre,

in circō, in omnibus sacellīs,

in templō summī Iovis sacrātō.

in Magnī simul ambulātiōne

fēmellās omnēs, amīce, prēndī,

quās vultū vīdī tamen serēnō.

avelte sīc ipse flāgitābam,

Camerǐum mihi pessimae puellae.

ēn hīc in roseīs latet papillīs,”

quaedam inquit, “nūdum reclūde pectus.”

sed iam ferre Herculī labōs est:

nōn custōs fingar ille Crētum,

nōn Lādās ego pinnipēsve Perseus,

nōn Pēgaseō ferar volātū,

nōn Rhēsī niveae citaeque bīgae;

adde hūc plūmipedās volātilēsque,

ventōrumque simul requīre cursum,

quōs iūnctōs, Camerī, mihī dicārēs,

dēfessus tamen omnibus medullīs

et multīs languōribus perēsus

essem mihi, amīce, quaeritandō.

tantō in fastū negās, amīce.

dīc nōbīs ubi sīs futūrus, ēde

audācter, committe, crēde lūcī.

num lacteolae tenent puellae?

linguam clausō tenēs in ōre,

frūctūs prōiciēs amōris omnēs;

verbōsā gaudet Venus loquēlā.

vel, vīs, licet obserēs palātum,

dum vestrī sim particeps amōris.

56

ō rem rīdiculam, Catō, et iocōsam,

dignamque auribus et tuō cachinnō!

rīdē quicquid amās, Catō, Catullum:

rēs est rīdicula et nimis iocōsa.

dēprēndī modo pūpulum puellae

trūsantem; hunc ego, placet Diōnae,

prōtēlō rigidā meā cecīdī.

57

pulchrē convenit improbīs cinaedīs,

Māmurrae pathicōque Caesarīque.

nec mīrum: maculae parēs utrīsque,

urbāna altera et illa Formiāna,

impressae resident nec ēluentur:

morbōsī pariter, gemellī utrīque,

ūnō in lecticulō ērudītulī ambō,

nōn hic quam ille magis vorāx adulter,

rīvālēs sociī puellulārum.

pulchrē convenit improbīs cinaedīs.

58

Caelī, Lesbia nostra, Lesbia illa.

illa Lesbia, quam Catullus ūnam

plūs quam atque suōs amāvit omnēs,

nunc in quadriviīs et angiportīs

glūbit magnanimī Remī nepōtēs.

59

Bonōniēnsis Rūfa Rūfulum fellat,

uxor Menēnī, saepe quam in sepulcrētīs

vīdistis ipsō rapere rogō cēnam,

cum dēvolūtum ex igne prōsequēns pānem

ab sēmirāsō tunderētur ustōre.

60

num leaena montibus Libystīnīs

aut Scylla lātrāns īnfimā inguinum parte

tam mente dūrā prōcreāvit ac taetrā

ut supplicis vōcem in novissimō cāsū

contemptam habērēs, āh nimis ferō corde?