Cicero’s prologue (1–17)
cum multae rēs in philosophiā nēquāquam satis adhūc explicātae sint, tum perdifficilis, Brūte, quod tū minimē ignōrās, et perobscūra quaestiō est dē nātūrā deōrum, quae et ad cognitiōnem animī pulcherrima est et ad moderandam religiōnem necessāria. dē quā tam variae sunt doctissimōrum hominum tamque discrepantēs sententiae ut nōn magnō argūmentō esse dēbeat prīncipium philosophiae esse īnscientiam, prūdenterque Acadēmicōs ā rēbus incertīs assēnsiōnem cohibuisse. quid est enim temeritāte turpius aut quid tam temerārium tamque indignum sapientis gravitāte atque cōnstantiā quam aut falsum sentīre aut quod nōn satis explōrātē perceptum sit et cognitum sine ūllā dubitātiōne dēfendere? 2 velut in hāc quaestiōne plērīque, quod maximē vērī simile est et quō omnēs fere duce nātūrā venimus, deōs esse dīxērunt, dubitāre sē Prōtagorās, nūllōs esse omnīnō Diagorās Mēlius et Theodōrus Cȳrēnaicus putāvērunt. quī vērō deōs esse dīxērunt tantā sunt in varietāte et dissēnsiōne ut eōrum īnfīnītum sit ēnumerāre sententiās. nam et dē figūrīs deōrum et dē locīs atque sēdibus et dē āctiōne vītae multa dīcuntur, dēque eīs summā philosophōrum dissēnsiōne certātur. quod vērō maximē rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil mōliantur, omnī cūrātiōne et administrātiōne rērum vacent, an contrā ab eīs et ā prīncipiō omnia facta et cōnstitūta sint et ad īnfīnītum tempus regantur atque moveantur, imprīmīs magna dissēnsiō est; eaque nisi dīiūdicātur, in summō errōre necesse est hominēs atque in maximārum rērum ignōrātiōne versārī.
3 sunt enim philosophī et fuērunt quī omnīnō nūllam habēre cēnsērent rērum hūmānārum prōcūrātiōnem deōs. quōrum sī vēra sententia est, quae potest esse pietās, quae sānctitās, quae religiō? haec enim omnia pūrē atque castē tribuenda deōrum nūminī ita sunt, sī animadvertuntur ab eīs et sī est aliquid ā deīs immortālibus hominum generī tribūtum; sīn autem deī neque possunt nōs iuvāre nec volunt nec omnīnō cūrant nec quid agāmus animadvertunt nec est quod ab eīs ad hominum vītam permānāre possit, quid est quod ūllōs deīs immortālibus cultūs, honōrēs, precēs adhibeāmus? in speciē autem fictae simulātiōnis, sīcut reliquae virtūtēs, item pietās inesse nōn potest, cum quā simul sānctitātem et religiōnem tollī necesse est; quibus sublātīs perturbātiō vītae sequitur et magna cōnfūsiō, 4 atque haud sciō an pietāte adversus deōs sublātā fidēs etiam et societās generis hūmānī et ūna excellentissima virtūs iūstitia tollātur.
sunt autem aliī philosophī, et hī quidem magnī atque nōbilēs, quī deōrum mente atque ratiōne omnem mundum administrārī et rēgī cēnseant, neque vērō id sōlum, sed etiam ab īsdem hominum vītae cōnsulī et prōvidērī; nam et frūgēs et reliqua quae terra pariat et tempestātēs ac temporum varietātēs caelīque mūtātiōnēs quibus omnia quae terra gignat mātūrāta pūbēscant ā dīs immortālibus tribuī generī hūmānō putant, multaque, quae dīcentur in hīs librīs, colligunt, quae tālia sunt ut ea ipsī deī immortālēs ad ūsum hominum fabricātī paene videantur. contrā quōs Carneadēs ita multa disseruit ut excitāret hominēs nōn socordēs ad vērī investīgandī cupiditātem. 5 rēs enim nūlla est dē quā tantopere nōn sōlum indoctī, sed etiam doctī dissentiant; quōrum opīniōnēs cum tam variae sint tamque inter sē dissīdentēs, alterum fierī profectō potest ut eārum nūlla, alterum certē nōn potest, ut plūs ūnā vēra sit.
quā quidem in causā et benevolōs obiūrgātōrēs plācāre et invidōs vituperātōrēs cōnfūtāre possumus, ut alterōs reprehendisse paeniteat, alterī didicisse sē gaudeant; nam quī admonent amīcē docendī sunt, quī inimīcē īnsectantur repellendī. 6 multum autem flūxisse videō dē librīs nostrīs, quōs complūrēs brevī tempore ēdidimus, variumque sermōnem, partim admīrantium unde hoc philosophandī nōbīs subitō studium exstitisset, partim quid quāque dē rē certī habērēmus scīre cupientium. multīs etiam sēnsī mīrābile vidērī eam nōbīs potissimum probātam esse philosophiam quae lūcem ēriperet et quasi noctem quandam rēbus offunderet, dēsertaeque disciplīnae et iamprīdem relictae patrōcinium necopīnātum ā nōbīs esse susceptum. nōs autem nec subitō coepimus philosophārī nec mediocrem ā prīmō tempore aetātis in eō studiō operam cūramque cōnsūmpsimus, et cum minimē vidēbāmur, tum maximē philosophābāmur. quod et ōrātiōnēs dēclārant refertae philosophōrum sententiīs, et doctissimōrum hominum familiāritātēs, quibus semper domus nostra flōruit, et prīncipēs illī Diodotus, Philō, Antiochus, Posīdōnius, ā quibus īnstitūtī sumus. 7 et sī omnia philosophiae praecepta referuntur ad vītam, arbitrāmur nōs et pūblicīs et prīvātīs in rēbus ea praestitisse quae ratiō et doctrīna praescrīpserit.
sīn autem quis requīrit quae causa nōs impulerit ut haec tam sērō litterīs mandārēmus, nihil est quod expedīre tam facile possīmus. nam cum ōtiō languērēmus et is esset reī pūblicae status ut eam ūnīus cōnsiliō atque cūrā gubernārī necesse esset, prīmum ipsīus reī pūblicae causā philosophiam nostrīs hominibus explicandam putāvī magnī exīstimāns interesse ad decus et ad laudem cīvitātis rēs tam gravēs tamque praeclārās Latīnīs etiam litterīs continērī. 8 eōque mē minus īnstitūtī meī paenitet, quod facile sentiō quam multōrum nōn modo discendī, sed etiam scrībendī studia commōverim. complūrēs enim Graecīs īnstitūtiōnibus ērudītī ea quae didicerant cum cīvibus suīs commūnicāre nōn poterant, quod illa quae ā Graecīs accēpissent Latīnē dīcī posse diffīderent; quō in genere tantum prōfēcisse vidēmur ut ā Graecīs nē verbōrum quidem cōpiā vincerēmur. 9 hortāta etiam est ut mē ad haec cōnferrem animī aegritūdō, fortūnae magnā et gravī commōta iniūriā; cuius sī maiōrem aliquam levātiōnem reperīre potuissem, nōn ad hanc potissimum cōnfūgissem. eā vērō ipsā nūllā ratiōne melius fruī potuī quam sī mē nōn modo ad legendōs librōs, sed etiam ad tōtam philosophiam pertractandam dedissem. omnēs autem eius partēs atque omnia membra tum facillimē nōscuntur, cum tōtae quaestiōnēs scrībendō explicantur. est enim admīrābilis quaedam continuātiō seriēsque rērum, ut alia ex aliā nexa et omnēs inter sē aptae colligātaeque videantur.
10 quī autem requīrunt quid quāque dē rē ipsī sentiāmus, cūriōsius id faciunt quam necesse est; nōn enim tam auctōritātis in disputandō quam ratiōnis mōmenta quaerenda sunt. quīn etiam obēst plērumque eīs quī discere volunt auctōritās eōrum quī sē docēre profitentur; dēsinunt enim suum iūdicium adhibēre, id habent ratum quod ab eō quem probant iūdicātum vident. nec vērō probāre soleō id quod dē Pȳthagorēīs accēpimus, quōs ferunt, sī quid affirmārent in disputandō, cum ex eīs quaererētur quārē ita esset, respondēre solitōs “ipse dīxit” — ipse autem erat Pȳthagorās. tantum opīniō praeiūdicāta poterat ut etiam sine ratiōne valēret auctōritās.
11 quī autem admīrantur nōs hanc potissimum disciplīnam secūtōs, hīs quattuor Acadēmicīs lībrīs satis respōnsum vidētur. nec vērō dēsertārum relictārumque rērum patrōcinium suscēpimus. nōn enim hominum interitū sententiae quoque occīdunt, sed lūcem auctōris fortasse dēsīderant; ut haec in philosophiā ratiō contrā omnia disserendī nūllamque rem apertē iūdicandī profecta ā Sōcrate, repetīta ab Arcesilā, cōnfirmāta ā Carneade ūsque ad nostram viguit aetātem. quam nunc propemodum orbam esse in ipsā Graeciā intellegō, quod nōn Acadēmiae vitiō, sed tarditāte hominum arbitror contigisse. nam sī singulās disciplīnās percipere magnum est, quantō maius omnēs; quod facere iīs necesse est quibus prōpositum est vērī reperiendī causā et contrā omnēs philosophōs et prō omnibus dīcere. 12 cuius reī tantae tamque difficilis facultātem cōnsecūtum esse mē nōn profiteor, secūtum esse prae mē ferō. nec tamen fierī potest ut quī hāc ratiōne philosophentur, hī nihil habeant quod sequantur. dictum est omnīnō dē hāc rē aliō locō dīligentius, sed quia nimis indocilēs quīdam tardīque sunt, admonendī videntur saepius. nōn enim sumus iī quibus nihil vērum esse videātur, sed iī quī omnibus vērīs falsa quaedam adiūncta esse dīcāmus tantā similitūdine ut in iīs nūlla īnsit certa iūdicandī et assentiendī nōta. ex quō exsistit et illud, multa esse probābilia quae, quamquam nōn perciperentur, tamen, quia vīsum quendam habērent īnsignem et illūstrem, hīs sapientis vīta regerētur.
13 sed iam, ut omnī mē invidiā libērem, pōnam in mediō sententiās philosophōrum dē nātūrā deōrum. quō quidem locō convocandī omnēs videntur, quī quae sit eārum vēra iūdicent. tum dēmum mihi procāx Acadēmia vidēbitur, sī aut cōnsēnserint omnēs aut erit inventus aliquis quī quid vērum sit invēnerit. itaque mihi libet exclāmāre ut in Synephēbīs:
prōh deum! populārium omnium, omnium adulēscentium
clāmō, postulō, obsecrō, ōrō, plōrō, atque implōrō fidem,
nōn levissimā dē rē, ut queritur ille in cīvitāte fierī facinora capitālia,
ab amīcō amante argentum accipere meretrīx nōn vult,
14 sed ut adsint, cognōscant, animadvertant quid dē religiōne, pietāte, sānctitāte, caerimōniīs, fidē, iūre iūrandō, quid dē templīs, dēlūbrīs sacrificiīsque sollemnibus, quid dē ipsīs auspiciīs quibus nōs praesumus exīstimandum sit — haec enim omnia ad hanc dē dīs immortālibus quaestiōnem referenda sunt. profectō eōs ipsōs quī sē aliquid certī habēre arbitrantur, addubitāre cōget doctissimōrum hominum dē maximā rē tanta dissēnsiō.
15 quod cum saepe aliās, tum maximē animadvertī, cum apud C. Cottam familiārem meum accūrātē sānē et dīligenter dē dīs immortālibus disputātum est. nam cum fēriīs Latīnīs ad eum ipsīus rogātū arcessītūque vēnissem, offendī eum sedentem in exedrā et cum C. Velleiō senātōre disputantem, ad quem tum Epicūrēī prīmās ex nostrīs hominibus dēferēbant. aderat etiam Q. Lūcīlius Balbus, quī tantōs prōgressūs habēbat in Stōicīs ut cum excellentibus in eō genere Graecīs comparārētur.
tum, ut mē Cotta vīdit, “peropportūnē” inquit “venīs; oritur enim mihi magnā dē rē altercātiō cum Velleiō, cui prō tuō studiō nōn est aliēnum tē interesse.”
16 “atquī mihi quoque videor” inquam “vēnisse, ut dīcis, opportūnē; trēs enim trium disciplīnārum prīncipēs convēnistis. M. enim Pīsō sī adesset, nūllīus philosophiae — eārum quidem quae in honōre sunt — vacāret locus.”
tum Cotta “sī” inquit “liber Antiochī nostrī, quī ab eō nūper ad hunc Balbum missus est, vēra loquitur, nihil est quod Pīsōnem familiārem tuum dēsīderēs: Antiochō enim Stōicī cum Peripatēticīs rē concinere videntur, verbīs discrepāre. quō dē librō, Balbe, velim scīre quid sentiās.”
“egone?” inquit ille “mīror Antiochum, hominem imprīmīs acūtum, nōn vīdisse interesse plūrimum inter Stōicōs, quī honesta ā commodīs nōn nōmine, sed genere tōtō dīiungerent, et Peripatēticōs, quī honesta commiscērent cum commodīs ut ea inter sē magnitūdine et quasi gradibus, nōn genere, differrent. haec enim est nōn verbōrum parva, sed rērum permagna dissēnsiō. 17 vērum hoc aliās. nunc quod coepimus, sī vidētur.”
“mihi vērō” inquit Cotta “vidētur. sed ut hic quī intervenit,” mē intuēns, “nē ignōret quae rēs agātur, dē nātūrā agēbāmus deōrum; quae cum mihi vidērētur perobscūra, ut semper vidērī solet, Epicūrī ex Velleiō scīscitābar sententiam. quam ob rem” inquit “Velleī, nisi molestum est, repete quae coeperās.”
“repetam vērō, quamquam nōn mihi, sed tibi hic vēnit adiūtor. ambō enim” inquit arrīdēns “ab eōdem Philōne nihil scīre didicistis.”
tum ego: “quid didicerīmus Cotta vīderit, tū autem nōlō exīstimēs mē adiūtōrem huic vēnisse sed audītōrem, et quidem aequum, līberō iūdiciō, nūllā eiusmodī astrictum necessitāte ut mihi velim nōlim sit certa quaedam tuenda sententia.”
Velleius: the Epicurean position (18–56)
18 tum Velleius fīdenter sānē, ut solent istī, nihil tam verēns quam nē dubitāre aliquā dē rē vidērētur, tamquam modo ex deōrum conciliō et ex Epicūrī intermundiīs dēscendisset, “audīte” inquit “nōn futtilēs commentīciāsque sententiās, nōn opificem aedificātōremque mundī Platōnis dē Tīmaeō deum, nec anum fātidicam Stōicōrum Pronoeam, quam Latīnē licet Prōvidentiam dīcere, neque vērō mundum ipsum animō et sēnsibus praeditum, rotundum, ārdentem, volūbilem deum, portenta et mīrācula nōn disserentium philosophōrum, sed somniantium. 19 quibus enim oculīs animī intuērī potuit vester Platō fabricam illam tantī operis, quā cōnstruī ā deō atque aedificārī mundum facit? quae mōlītiō, quae ferrāmenta, quī vectēs, quae māchinae, quī ministrī tantī mūneris fuērunt? quem ad modum autem oboedīre et pārēre voluntātī architectī āēr, ignis, aqua, terra potuērunt? unde vērō ortae illae quīnque fōrmae ex quibus reliqua fōrmantur, aptē cadentēs ad animum afficiendum pariendōsque sēnsūs? longum est ad omnia, quae tālia sunt ut optāta magis quam inventa videantur; 20 sed illa palmāris, quod quī nōn modo nātum mundum intrōdūxerit sed etiam manū paene factum, is eum dīxerit fore sempiternum. hunc cēnsēs prīmīs, ut dīcitur, labrīs gustāsse physiologiam, id est nātūrae ratiōnem, quī quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse? quae est enim coagmentātiō nōn dissolūbilis? aut quid est cuius prīncipium aliquod sit, nihil sit extrēmum? Pronoea vērō sī vestra est, Lūcīlī, eadem, requīrō, quae paulō ante, ministrōs, māchinās, omnem tōtīus operis dissignātiōnem atque apparātum; sīn alia est, cūr mortālem fēcerit mundum, nōn, quem ad modum Platōnicus deus, sempiternum.
21 ab utrōque autem scīscitor cūr mundī aedificātōrēs repente exstiterint, innumerābilia saecla dormierint. nōn enim, sī mundus nūllus erat, saecla nōn erant — saecla nunc dīcō nōn ea quae diērum noctiumque numerō annuīs cursibus cōnficiuntur, nam fateor ea sine mundī conversiōne efficī nōn potuisse, sed fuit quaedam ab īnfīnītō tempore aeternitās quam nūlla circumscrīptiō temporum mētiēbātur, spatiō tamen quālis ea fuerit intellegī nōn potest, quod nē in cōgitātiōnem quidem cadit ut fuerit tempus aliquod, nūllum cum tempus esset. 22 istō igitur tam immēnsō spatiō, quaerō, Balbe, cūr Pronoea vestra cessāverit. labōremne fugiēbat? at iste nec attingit deum nec erat ūllus, cum omnēs nātūrae nūminī dīvīnō — caelum, ignēs, terrae, maria — pārērent. quid autem erat quod concupīsceret deus mundum signīs et lūminibus tamquam aedīlis ōrnāre? sī ut deus ipse melius habitāret, anteā vidēlicet tempore īnfīnītō in tenebrīs tamquam in gurgustiō habitāverat, post autem varietātene eum dēlectārī putāmus quā caelum et terrās exōrnātās vidēmus? quae ista potest esse oblectātiō deō? quae sī esset, nōn eā tamdiū carēre potuisset. 23 an haec, ut ferē dīcitis, hominum causā ā deō cōnstitūta sunt? sapientiumne? propter paucōs igitur tanta est rērum facta mōlītiō. an stultōrum? at prīmum causa nōn fuit cūr dē improbīs bene merērētur; deinde quid est assecūtus, cum omnēs stultī sint sine dubiō miserrimī, maximē quod stultī sunt — miserius enim stultitiā quid possumus dīcere? — deinde quod ita multa sunt incommoda in vītā ut ea sapientēs commodōrum compēnsātiōne lēniant, stultī nec vītāre venientia possint nec ferre praesentia. quī vērō mundum ipsum animantem sapientemque esse dīxērunt, nūllō modō vīdērunt animī nātūra intellegentis in quam figūram cadere posset. dē quō dīcam equidem paulō post, nunc autem hāctenus: 24 admīrābor eōrum tarditātem quī animantem immortālem et eundem beātum rotundum esse velint, quod ea fōrma neget ūllam esse pulchriōrem Platō. at mihi vel cylindrī vel quadrātī vel cōnī vel pȳramidis vidētur esse fōrmōsior. quae vērō vīta tribuitur istī rotundō deō? nempe ut eā celeritāte contorqueātur cui pār nūlla nē cōgitārī quidem possit, in quā nōn videō ubinam mēns cōnstāns et vīta beāta possit īnsistere. quodque in nostrō corpore, sī minimā in parte sentiātur, molestum sit, cūr hoc idem nōn habeātur molestum in deō? terra enim profectō, quoniam mundī pars est, pars est etiam deī; atquī terrae maximās regiōnēs inhabitābilēs atque incultās vidēmus, quod pars eārum appulsū sōlis exārserit, pars obriguerit nive pruīnāque longinquō sōlis abscessū. quae, sī mundus est deus, quoniam mundī partēs sunt, deī membra partim ārdentia partim refrīgerāta dūcenda sunt.
25 atque haec quidem vestra, Lūcīlī; quālia vērō * * * ab ultimō repetam superiōrum. Thalēs enim Mīlēsius, quī prīmus dē tālibus rēbus quaesīvit, aquam dīxit esse initium rērum, deum autem eam mentem quae ex aquā cūncta fingeret — sī deī possunt esse sine sēnsū. et mentem cūr aquae adiūnxit, sī ipsa mēns cōnstāre potest vacāns corpore?
Anaximandrī autem opīniō est nātīvōs esse deōs longīs intervallīs orientis occidentisque, eōsque innumerābilēs esse mundōs. sed nōs deum nisi sempiternum intellegere quī possumus?
26 post Anaximenēs āera deum statuit, eumque gignī esseque immēnsum et īnfīnītum et semper in mōtū — quasi aut āēr sine ūllā fōrmā deus esse possit, cum praesertim deum nōn modo aliquā, sed pulcherrimā speciē deceat esse, aut nōn omne quod ortum sit mortālitās cōnsequātur.
inde Anaxagorās, quī accēpit ab Anaxīmēne disciplīnam, prīmus omnium rērum dīscrīptiōnem et mōtum mentis īnfīnītae vī ac ratiōne dēsignārī et cōnficī voluit. in quō nōn vīdit neque mōtum sēnsū iūnctum et continentem in īnfīnītō ūllum esse posse, neque sēnsum omnīnō quō nōn ipsa nātūra pulsa sentīret. deinde sī mentem istam quasi animal aliquod voluit esse, erit aliquid interius, ex quō illud animal nōminētur; quid autem interius mente? cingātur igitur corpore externō. 27 quod quoniam nōn placet, aperta simplexque mēns, nūllā rē adiūnctā quā sentīre possit, fugere intellegentiae nostrae vim et nōtiōnem vidētur.
Crotōniātēs autem Alcmaeō, quī sōlī et lūnae reliquīsque sīderibus animōque praetereā dīvīnitātem dedit, nōn sēnsit sēsē mortālibus rēbus immortālitātem dare.
nam Pȳthagorās, quī cēnsuit animum esse per nātūram rērum omnem intentum et commeantem, ex quō nostrī animī carperentur, nōn vīdit distractiōne hūmānōrum animōrum discerpī et lacerārī deum; et cum miserī animī essent, quod plērīsque contingeret, tum deī partem esse miseram, quod fierī nōn potest. 28 cūr autem quicquam ignōrāret animus hominis, sī esset deus? quōmodo porrō deus iste, sī nihil esset nisi animus, aut īnfīxus aut īnfūsus esset in mundō?
tum Xenophanēs, quī mente adiūnctā omne praetereā quod esset ūnum et īnfīnītum deum voluit esse, dē ipsā mente item reprehendētur ut cēterī, dē īnfīnitāte autem vehementius, in quā nihil neque sentiēns neque coniūnctum potest esse.
nam Parmenidēs quidem commentīcium quiddam corōnae simile efficit — στεφάνην appellat — continentem ārdōrum orbem, quī cingit caelum, quem appellat deum. in quō neque figūram dīvīnam neque sēnsum quisquam suspicārī potest. multaque eiusdem mōnstra, quippe quī bellum, quī discordiam, quī cupiditātem cēteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbō vel somnō vel oblīviōne vel vetustāte dēlentur; eademque dē sīderibus, quae reprehēnsa in aliō iam in hōc omittantur.
29 Empedoclēs autem multa alia peccāns in deōrum opīniōne turpissimē lābitur. quattuor enim nātūrās, ex quibus omnia cōnstāre cēnset, dīvīnās esse vult; quās et nāscī et exstinguī perspicuum est et sēnsū omnī carēre.
nec vērō Prōtagorās, quī sēsē negat omnīnō dē deīs habēre quod liqueat — sint, nōn sint, quālēsve sint — quicquam vidētur dē nātūrā deōrum suspicārī.
quid Dēmocritus, quī tum imāginēs eārumque circumitūs in deōrum numerō refert, tum illam nātūram quae imāginēs fundat ac mittat, tum sententiam intellegentiamque nostram? nōnne in maximō errōre versātur? cum īdem omnīnō, quia nihil semper suō statū maneat, neget esse quicquam sempiternum, nōnne deum omnīnō ita tollit ut nūllam opīniōnem eius reliquam faciat?
quid āēr, quō Diogenēs Apollōniātēs ūtitur deō? quem sēnsum habēre potest aut quam fōrmam deī?
30 iam dē Platōnis incōnstantiā longum est dīcere, quī in Tīmaeō patrem huius mundī nōminārī neget posse, in Lēgum autem librīs quid sit omnīnō deus anquīrī oportēre nōn cēnseat. quod vērō sine corpore ūllō deum vult esse (ut Graecī dīcunt ἀσώματον), id quāle esse possit intellegī nōn potest; careat enim sēnsū necesse est, careat etiam prūdentiā, careat voluptāte; quae omnia ūnā cum deōrum nōtiōne comprehendimus. īdem et in Tīmaeō dīcit et in Lēgibus et mundum deum esse et caelum et astra et terram et animōs et eōs quōs maiōrum īnstitūtīs accēpimus. quae et per sē sunt falsa perspicuē et inter sē vehementer repugnantia.
31 atque etiam Xenophōn pauciōribus verbīs eadem ferē peccat; facit enim in iīs quae ā Sōcrate dicta rettulit Sōcratem disputantem fōrmam deī quaerī nōn oportēre, eundemque et sōlem et animum deum dīcere, et modo ūnum, tum autem plūrēs deōs. quae sunt īsdem in errātīs ferē quibus ea quae dē Platōne dīximus.
32 atque etiam Antisthenēs in eō librō quī Physicus īnscrībitur populārēs deōs multōs, nātūrālem ūnum esse dīcēns tollit vim et nātūram deōrum.
nec multō secus Speusippus Platōnem avunculum subsequēns et vim quandam dīcēns quā omnia regantur, eamque animālem, ēvellere ex animīs cōnātur cognitiōnem deōrum.
33 Aristotelēsque in tertiō dē Philosophiā librō multa turbat ā magistrō suō Platōne dissentiēns; modo enim mentī tribuit omnem dīvīnitātem, modo mundum ipsum deum dīcit esse, modo alium quendam praeficit mundō eīque eās partēs tribuit ut replicātiōne quādam mundī mōtum regat atque tueātur. tum caelī ārdōrem deum dīcit esse, nōn intellegēns caelum mundī esse partem quem aliō locō ipse dēsignārit deum. quōmodo autem caelī dīvīnus ille sēnsus in celeritāte tantā cōnservārī potest? ubi deinde illī tot dī, sī numerāmus etiam caelum deum? cum autem sine corpore īdem vult esse deum, omnī illum sēnsū prīvat, prīvat etiam prūdentiā. quō porrō modō mundus movērī cārēns corpore aut quōmodo semper sē movēns esse quiētus et beātus potest?
34 nec vērō eius condiscipulus Xenocratēs in hōc genere prūdentior, cuius in librīs quī sunt dē nātūrā deōrum nūlla speciēs dīvīna dēscrībitur. deōs enim octo esse dīcit: quīnque eōs quī in stēllīs vagīs nōminantur, ūnum quī ex omnibus sīderibus quae īnfīxa caelō sunt ex dispersīs quasi membrīs simplex sit putandus deus, septimum sōlem adiungit, octāvamque lūnam. quī quō sēnsū beātī esse possint intellegī nōn potest.
ex eādem Platōnis scholā Ponticus Hēraclīdēs puerīlibus fabulīs refersit librōs, et tamen modo mundum, tum mentem dīvīnam esse putat, errantibus etiam stēllīs dīvīnitātem tribuit sēnsūque deum prīvat et eius fōrmam mūtābilem esse vult; eōdemque in librō rūrsus terram et caelum refert in deōs.
35 nec vērō Theophrastī incōnstantia ferenda est; modo enim mentī dīvīnum tribuit prīncipātum, modo caelō, tum autem signīs sīderibusque caelestibus.
nec audiendus eius audītor Stratō, is quī physicus appellātur, quī omnem vim dīvīnam in nātūrā sitam esse cēnset, quae causās gignendī, augendī, minuendī habeat sed careat omnī et sēnsū et figūrā.
36 Zēnō autem — ut iam ad vestrōs, Balbe, veniam — nātūrālem lēgem dīvīnam esse cēnset, eamque vim obtinēre rēcta imperantem prohibentemque contrāria. quam lēgem quōmodo efficiat animantem intellegere nōn possumus; deum autem animantem certē volumus esse. atque hic īdem aliō locō aethera deum dīcit — sī intellegī potest nihil sentiēns deus, quī numquam nōbīs occurrit neque in precibus neque in optātīs neque in vōtīs. aliīs autem librīs ratiōnem quandam per omnium nātūram rērum pertinentem vī dīvīnā esse affectam putat. īdem astrīs hoc idem tribuit, tum annīs, mēnsibus, temporumque mūtātiōnibus. cum vērō Hēsiodī Theogoniam, id est orīginem deōrum, interpretātur, tollit omnīnō ūsitātās perceptāsque cognitiōnēs deōrum; neque enim Iovem neque Iūnōnem neque Vestam neque quemquam quī ita appellētur in deōrum habet numerō, sed rēbus inanimīs atque mūtīs per quandam significātiōnem haec docet tribūta nōmina.
37 cuius discipulī Aristōnis nōn minus magnō in errōre sententia est, quī neque fōrmam deī intellegī posse cēnseat neque in dīs sēnsum esse dīcat dubitetque omnīnō deus animāns necne sit.
Cleanthēs autem, quī Zēnōnem audīvit ūnā cum eō quem proximē nōmināvī, tum ipsum mundum deum dīcit esse, tum tōtīus nātūrae mentī atque animō tribuit hoc nōmen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfūsum et extrēmum omnia cingentem atque complexum ārdōrem, quī aether nōminātur, certissimum deum iūdicat. īdemque quasi dēlīrāns in hīs librīs quōs scrīpsit contrā voluptātem, tum fingit fōrmam quandam et speciem deōrum, tum dīvīnitātem omnem tribuit astrīs, tum nihil ratiōne cēnset esse dīvīnius. ita fit ut deus ille quem mente nōscimus atque in animī nōtiōne tamquam in vestīgiō volumus repōnere nusquam prōrsus appāreat.
38 at Persaeus eiusdem Zēnōnis audītor eōs dīcit esse habitōs deōs ā quibus aliqua magna ūtilitās ad vītae cultum esset inventa, ipsāsque rēs ūtilēs et salūtārēs deōrum esse vocābulīs nuncupātās, ut nē hoc quidem dīceret, illa inventa esse deōrum, sed ipsa dīvīna. quō quid absurdius, quam aut rēs sordidās atque dēfōrmēs deōrum honōre afficere aut hominēs iam morte dēlētōs repōnere in deōs, quōrum omnis cultus esset futūrus in lūctū?
39 iam vērō Chrȳsippus, quī Stōicōrum somniōrum vaferrimus habētur interpres, magnam turbam congregat ignōtōrum deōrum, atque ita ignōtōrum ut eōs nē coniectūrā quidem īnfōrmāre possīmus, cum mēns nostra quidvīs videātur cōgitātiōne posse dēpingere. ait enim vim dīvīnam in ratiōne esse positam et in ūniversae nātūrae animō atque mente, ipsumque mundum deum dīcit esse et eius animī fūsiōnem ūniversam, tum eius ipsīus prīncipātum, quī in mente et ratiōne versētur, commūnemque rērum nātūram atque omnia continentem, tum εἱμαρμένην et fātālem necessitātem rērum futūrārum; ignem praetereā et eum quem ante dīxī aethera, tum ea quae nātūrā fluerent atque mānārent, ut et aquam et terram et āera, sōlem, lūnam, sīdera, ūniversitātemque rērum quā omnia continērentur, atque etiam hominēs eōs quī immortālitātem essent cōnsecūtī. 40 īdemque disputat aethera esse eum quem hominēs Iovem appellārent; quīque āēr per maria mānāret, eum esse Neptūnum; terramque eam esse, quae Cerēs dīcerētur; similīque ratiōne persequitur vocābula reliquōrum deōrum. īdemque etiam lēgis perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vītae et magistra officiōrum sit, Iovem dīcit esse, eandemque fātālem necessitātem appellat sempiternam rērum futūrārum vēritātem. quōrum nihil tāle est ut in eō vīs dīvīna inesse videātur. 41 et haec quidem in prīmō librō dē nātūrā deōrum; in secundō autem vult Orpheī, Mūsaeī, Hēsiodī Homērīque fābellās accommodāre ad ea quae ipse prīmō librō dē deīs immortālibus dīxerit, ut etiam veterrimī poētae, quī haec nē suspicātī quidem sint, Stōicī fuisse videantur.
quem Diogenēs Babylōnius cōnsequēns in eō librō quī īnscrībitur dē Minervā partum Iovis ortumque virginis ad physiologiam trādūcēns dēiungit ā fābulā.
42 exposuī ferē nōn philosophōrum iūdicia, sed dēlīrantium somnia. nec enim multō absurdiōra sunt ea quae poētārum vōcibus fūsa ipsā suāvitāte nocuērunt, quī et īrā īnflammātōs et libīdine furentēs indūxērunt deōs fēcēruntque ut eōrum bella, proelia, pugnās, vulnera vidērēmus, odia, praetereā discidia, discordiās, ortūs, interitūs, querēlās, lāmentātiōnēs, effūsās in omnī intemperantiā libīdinēs, adulteria, vincula, cum hūmānō genere concubitūs mortālēsque ex immortālī prōcreātōs. 43 cum poētārum autem errōre coniungere licet portenta magōrum Aegyptiōrumque in eōdem genere dēmentiam, tum etiam vulgī opīniōnēs quae in maximā incōnstantiā vēritātis ignōrātiōne versantur.
ea quī cōnsīderet quam incōnsultē ac temere dīcantur venerārī Epicūrum et in eōrum ipsōrum numerō dē quibus haec quaestiō est habēre dēbeat. sōlus enim vīdit prīmum esse deōs, quod in omnium animīs eōrum nōtiōnem impressisset ipsa nātūra. quae est enim gēns, aut quod genus hominum quod nōn habeat sine doctrīnā anticipātiōnem quandam deōrum — quam appellat πρόληψιν Epicūrus, id est, anteceptam animō reī quandam īnfōrmātiōnem — sine quā nec intellegī quicquam nec quaerī nec disputārī potest. cuius ratiōnis vim atque ūtilitātem ex illō caelestī Epicūrī dē Rēgulā et Iūdiciō volūmine accēpimus. 44 quod igitur fundāmentum huius quaestiōnis est, id praeclārē iactum vidētis. cum enim nōn īnstitūtō aliquō aut mōre aut lēge sit opīniō cōnstitūta maneatque ad ūnum omnium firma cōnsēnsiō, intellegī necesse est esse deōs, quoniam īnsitās eōrum vel potius innātās cognitiōnēs habēmus. dē quō autem omnium nātūra cōnsentit, id vērum esse necesse est; esse igitur deōs cōnfitendum est. quod quoniam ferē cōnstat inter omnēs nōn philosophōs sōlum, sed etiam indoctōs, fatēmur cōnstāre illud etiam, hanc nōs habēre sīve anticipātiōnem, ut ante dīxī, sīve praenōtiōnem deōrum — sunt enim rēbus novīs nova pōnenda nōmina, ut Epicūrus ipse πρόληψιν appellāvit quam anteā nēmō eō verbō nōminārat — 45 hanc igitur habēmus ut deōs beātōs et immortālēs pūtēmus. quae enim nōbīs nātūra īnfōrmātiōnem ipsōrum deōrum dedit, eadem īnsculpsit in mentibus ut eōs aeternōs et beātōs habērēmus. quod sī ita est, vērē exposita illa sententia est ab Epicūrō, quod beātum aeternumque sit id nec habēre ipsum negōtī quicquam nec exhibēre alterī, itaque neque īrā neque grātiā tenērī, quod quae tālia essent imbēcilla essent omnia.
sī nihil aliud quaererēmus nisi ut deōs piē colerēmus et ut superstitiōne līberārēmur, satis erat dictum; nam et praestāns deōrum nātūra hominum pietāte colerētur, cum et aeterna esset et beātissima — habet enim venerātiōnem iūstam quicquid excellit — et metus omnis ā vī atque īrā deōrum pulsus esset — intellegitur enim ā beātā immortālīque nātūrā et īram et grātiam sēgregārī, quibus remōtīs nūllōs ā superīs impendēre metūs. sed ad hanc cōnfirmandam opīniōnem anquīrit animus et fōrmam et vītam et āctiōnem mentis atque agitātiōnem in deō.
46@ ac dē fōrmā quidem partim nātūra nōs admonet, partim ratiō docet. nam ā nātūrā habēmus omnēs omnium gentium speciem nūllam aliam nisi hūmānam deōrum; quae enim fōrma alia occurrit umquam aut vigilantī cuiquam aut dormientī? sed nē omnia revocentur ad prīmās nōtiōnēs, ratiō hoc idem ipsa dēclārat. 47 nam cum praestantissimam nātūram, vel quia beāta est vel quia sempiterna, convenīre videātur eandem esse pulcherrimam, quae compositiō membrōrum, quae cōnfōrmātiō līniāmentōrum, quae figūra, quae speciēs hūmāna potest esse pulchrior? vōs quidem, Lūcīlī, solētis (nam Cotta meus modo hoc, modo illud), cum artificium effingitis fabricamque dīvīnam, quam sint omnia in hominis figūrā nōn modo ad ūsum, vērum etiam ad venustātem aptā, dēscrībere; 48 quod sī omnium animantium fōrmam vincit hominis figūrā, deus autem animāns est, eā figūrā profectō est, quae pulcherrima est omnium. quoniamque deōs beātissimōs esse cōnstat, beātus autem esse sine virtūte nēmō potest nec virtūs sine ratiōne cōnstāre nec ratiō usquam inesse nisi in hominis figūra, hominis esse speciē deōs cōnfitendum est. 49 nec tamen ea speciēs corpus est, sed quasi corpus, nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem.
haec quamquam et inventa sunt acūtius et dicta subtīlius ab Epicūrō, quam ut quīvīs eā possit agnōscere, tamen frētus intellegentia vestra disserō brevius, quam causa dēsīderat. Epicūrus autem, quī rēs occultās et penitus abditās nōn modo videat animō, sed etiam sīc tractet ut manū, docet eam esse vim et nātūram deōrum, ut prīmum nōn sēnsū, sed mente cernātur, nec soliditāte quādam nec ad numerum, ut ea, quae ille propter firmitātem steremnia appellat, sed imāginibus similitūdine et trānsitiōne perceptīs, cum īnfīnīta simillimārum imāginum speciēs ex innumerābilibus indīviduīs existat et ad deōs affluat, cum maximīs voluptātibus in eās imāginēs mentem intentam īnfīxamque nostram intellegentiam capere, quae sit et beāta nātūra et aeterna. 50 summa vērō vīs īnfīnitātis et magna ac dīligentī contemplātiōne dignissima est. in quā intellegī necesse est eam esse nātūram, ut omnia omnibus paribus pariā respondeant; hanc isonomian appellat Epicūrus, id est aequābilem tribūtiōnem. ex hāc igitur illud efficitur, sī mortālium tanta multitūdō sit, esse immortālium nōn minōrem, et sī, quae interimant, innumerābilia sint, etiam ea, quae cōnservent īnfīnīta esse dēbēre.
et quaerere ā nōbīs, Balbe, solētis, quae vīta deōrum sit quaeque ab is dēgātur aetās. 51 ea vidēlicet, quā nihil beātius, nihil omnibus bonīs affluentius cōgitārī potest. nihil enim agit, nūllīs occupātiōnibus est implicātus, nūlla opera mōlītur, suā sapientiā et virtūte gaudet, habet explōrātum fore sē semper cum in maximīs tum in aeternīs voluptātibus. 52 hunc deum rīte beātum dīxerīmus, vestrum vērō labōriōsissimum. sīve enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quiētum, quam nūllō pūnctō temporis intermissō versārī circum axem caelī admīrābilī celeritāte: nisi quiētum autem, nihil beātum est; sīve in ipsō mundō deus inest aliquis, quī regat, quī gubernet, quī cursus astrōrum, mūtātiōnēs temporum, rērum vicissitūdinēs ōrdinēsque cōnservet, terrās et maria contemplāns hominum commoda vītāsque tueātur, nē ille est implicātus molestīs negōtiīs et operōsīs. 53 nōs autem beātam vītam in animī sēcūritāte et in omnium vacātiōne mūnerum pōnimus. docuit enim nōs īdem, quī cētera, nātūra effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vōs efficī negētis sine dīvīna posse sollertia, ut innumerābilēs nātūra mundōs effectūra sit, efficiat, effēcerit. quod quia, quem ad modum nātūrā efficere sine aliquā mente possit, nōn vidētis, ut tragicī poētae cum explicāre argūmentī exitum nōn potestis, cōnfugitis ad deum. 54 cuius operam profectō nōn dēsīderārētis, sī immēnsam et interminātam in omnīs partīs magnitūdinem regiōnum vidērētis, in quam sē iniciēns animus et intendēns ita lātē longēque peregrīnātur, ut nūllam tamen ōram ultimī videat, in quā possit īnsistere. in hāc igitur immēnsitāte lātitūdinum, longitūdinum, altitūdinum īnfīnīta vīs innumerābilium volitat atomōrum, quae interiectō inānī cohaerēscunt tamen inter sē et aliae aliās apprehendentēs continuantur; ex quō efficiuntur eae rērum fōrmae et figūrae, quās vōs efficī posse sine follibus et incūdibus nōn putātis. itaque imposuistis in cervīcibus nostrīs sempiternum dominum, quem diēs et noctēs timērēmus. quis enim nōn timeat omnia prōvidentem et cōgitantem et animadvertentem et omnia ad sē pertinēre putantem cūriōsum et plēnum negōtiī deum? 55 hinc vōbīs exstitit prīmum illa fātālis necessitās, quam heimarmenen dīcitis, ut, quicquid accidat, id ex aeternā vēritāte causārumque continuātiōne flūxisse dīcātis. quantī autem haec philosophia aestimanda est, cui tamquam aniculīs, et hīs quidem indoctīs, fātō fierī videantur omnia. sequitur mantikē vestra, quae Latīnē dīvīnātiō dīcitur, quā tantā imbuerēmur superstitiōne, sī vōs audīre vellēmus, ut haruspicēs, augurēs, hariolī, vātēs, coniectōrēs nōbīs essent colendī. 56 hīs terrōribus ab Epicūrō solūtī et in lībertātem vindicātī nec metuimus eōs, quōs intellegimus nec sibi fingere ūllam molestiam nec alterī quaerere, et piē sānctēque colimus nātūram excellentem atque praestantem.
sed ēlātus studiō vereor, nē longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclāram inchoātam relinquere; quamquam nōn tam dīcendī ratiō mihi habenda fuit quam audiendī.”
Cotta: refutation of the Epicurean position (57–124)
57 tum Cotta cōmiter, ut solēbat, “atquī,” inquit “Velleī, nisi tū aliquid dīxissēs, nihil sānē ex mē quidem audīre potuissēs. mihi enim nōn tam facile in mentem venīre solet, quārē vērum sit aliquid, quam quārē falsum; idque cum saepe, tum, cum tē audīrem paulō ante, contigit. rogēs mē, quālem nātūram deōrum esse, dīcam: nihil fortasse respondeam; quaerās, putemne tālem esse, quālis modo ā tē sit exposita: nihil dīcam mihi vidērī minus.
sed ante quam aggrediar ad eā, quae ā tē disputāta sunt, dē tē ipsō dīcam, quid sentiam. 58 saepe enim dē Lūciō Crassō, illō familiārī tuō, videor audīsse, cum tē togātīs omnibus sine dubiō anteferret, paucōs tēcum Epicūrēōs ē Graeciā comparāret, sed, quod ab eō tē mīrificē dīligī intellegēbam, arbitrābar illum propter benevolentiam ūberius id dīcere. ego autem, etsī vereor laudāre praesentem, iūdicō tamen dē rē obscūrā atque difficilī ā tē dictum esse dīlūcidē, neque sententiīs sōlum cōpiōsē, sed verbīs etiam ōrnātius, quam solent vestrī. 59 Zēnōnem, quem Philō noster coryphaeum appellāre Epicūrēōrum solēbat, cum Athēnīs essem, audiēbam frequenter, et quidem ipsō auctōre Philōne, crēdō, ut facilius iūdicārem, quam illa bene refellerentur, cum ā prīncipe Epicūrēōrum accēpissem, quem ad modum dīcerentur. nōn igitur ille ut plērīque, sed istō modō ut tū: distīnctē, graviter, ōrnāte. sed quod in illō mihi ūsū saepe venit, idem modo, cum tē audīrem, accidēbat, ut molestē ferrem tantum ingenium (bona venia mē audiēs) in tam levēs, nē dīcam, in tam ineptās sententiās incīdisse. 60 nec ego nunc ipse aliquid afferam melius. ut enim modo dīxī, omnibus ferē in rēbus, sed maximē in physicīs, quid nōn sit, citius, quam quid sit, dīxerim. rogēs mē, quid aut quāle sit deus: auctōre ūtar Simōnide, dē quō cum quaesīvisset hoc idem tyrannus Hierō, dēlīberandī sibi ūnum diem postulāvit; cum īdem ex eō postrīdiē quaereret, bīduum petīvit; cum saepius duplicāret numerum diērum admīrānsque Hierō requīreret, cūr ita faceret, “quia, quantō diūtius cōnsīderō,” inquit “tantō mihi spēs vidētur obscūrior.” sed Simōniden arbitror (nōn enim poēta sōlum suāvis, vērum etiam cēterōquī doctus sapiēnsque trāditur), quia multa venīrent in mentem acūtā atque subtīlia, dubitantem, quid eōrum esset vērissimum, dēspērāsse omnem vēritātem. 61 Epicūrus vērō tuus (nam cum illō mālō disserere quam tēcum) quid dīcit, quod nōn modo philosophia dignum esset, sed mediocrī prūdentiā?
quaeritur prīmum in eā quaestiōne, quae est dē nātūrā deōrum, sintne deī necne sint. “difficile est negāre.” crēdō, sī in contiōne quaerātur, sed in huiusmodī sermōne et in cōnsessū [familiārī] facillimum. itaque ego ipse pontifex, quī caerimōniās religiōnēsque pūblicās sānctissimē tuendās arbitror, is hoc, quod prīmum est, esse deōs persuādērī mihi nōn opīniōne sōlum, sed etiam ad vēritātem plānē velim. multa enim occurrunt, quae conturbent, ut interdum nūllī esse videantur. 62 sed vidē, quam tēcum agam līberāliter: quae commūnia sunt vōbīs cum cēterīs philosophīs nōn attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus ferē mihique ipsī imprīmīs deōs esse. itaque nōn pugnō; ratiōnem tamen eam, quae ā tē affertur, nōn satis firmam putō. quod enim omnium gentium generumque hominibus ita vidērētur, id satis magnum argūmentum esse dīxistī, cūr esse deōs cōnfitērēmur. quod cum leve per sē, tum etiam falsum est. prīmum enim unde tibi nōtae sunt opīniōnēs nātiōnum? equidem arbitror multās esse gentēs sīc immānitāte efferātās, ut apud eās nūlla suspīciō deōrum sit. 63 quid Diagorās, Atheōs quī dictus est, posteāque Theodōrus nōnne apertē deōrum nātūram sustulērunt? nam Abderītēs quidem Prōtagorās, cuius ā tē modō mentiō facta est, sophistēs temporibus illīs vel maximus, cum in prīncipiō librī sīc posuisset “dē dīvīs neque, ut sint neque ut nōn sint, habeō dīcere,” Athēniēnsium iussū urbe atque agrō est exterminātus librīque eius in contiōne combustī; ex quō equidem exīstimō tardiōris ad hanc sententiam profitendam multōs esse factōs, quippe cum poenam nē dubitātiō quidem effugere potuisset. quid dē sacrilegīs, quid dē impiīs periūrīsque dīcēmus?
“Tubulus sī Lūcius umquam,
sī Lupus aut Carbō aut Neptūnī fīlius,”
ut ait Lūcīlius, putāsset esse deōs, tam periūrus aut tam impūrus fuisset? 64 nōn est igitur tam explōrāta ista ratiō ad id, quod vultis cōnfirmandum, quam vidētur. sed quia commūne hoc est argūmentum aliōrum etiam philosophōrum, omittam hōc tempore; ad vestra propria venīre mālō.
65 concēdō esse deōs; docē mē igitur, unde sint, ubi sint, quālēs sint corpore, animō, vītā; haec enim scīre dēsīderō. abūteris ad omnia atomōrum rēgnō et licentia; hinc quodcumque in solum venit, ut dīcitur, effingis atque efficis. quae prīmum nūllae sunt. nihil est enim, * * quod vacet corpore. corporibus autem omnis obsidētur locus; ita nūllum ināne nihil esse indīviduum potest. 66 haec ego nunc physicōrum ōrācla fundō, vēra an falsa nesciō, sed vērī [simile] tamen similiōra quam vestra. ista enim flāgitia Dēmocritī sīve etiam ante Leucippī esse corpuscula quaedam levia, alia aspera, rotunda alia, partim autem angulāta et hāmāta, curvāta quaedam et quasi aduncā, ex eīs effectum esse caelum atque terram nūllā cōgente nātūrā, sed concursū quōdam fortuitō — hanc tū opīniōnem, Gāī Velleī, ūsque ad hanc aetātem perdūxistī, priusque tē quis dē omnī vītae statū quam dē istā auctōritāte dēiēcerit; ante enim iūdicāstī Epicūrēum tē esse oportēre, quam ista cognōvistī: ita necesse fuit aut haec flāgitia concipere animō aut susceptae philosophiae nōmen āmittere. 67 quid enim mereās, ut Epicūrēus esse dēsinās? “nihil equidem,” inquis “ut ratiōnem vītae beātae vēritātemque dēseram.” ista igitur est vēritās? nam dē vītā beātā nihil repugnō, quam tū nē in deō quidem esse cēnsēs, nisi plānē ōtiō langueat. sed ubi est vēritās? in mundīs, crēdō, innumerābilibus omnibus minimīs temporum pūnctīs aliīs nāscentibus, aliīs cadentibus; an in indīviduīs corpusculīs tam praeclāra opera nūlla moderante nātūrā, nūllā ratiōne fingentibus? sed oblītus līberālitātis meae, quā tēcum paulō ante ūtī coeperam, plūra complector. concēdam igitur ex indīviduīs cōnstāre omnia; quid ad rem? 68 deōrum enim nātūra quaeritur. sint sānē ex atomīs; nōn igitur aeternī. †quia enim ex atomīs, id nātum aliquandōst; sī nātum, nūllī deī ante quam nātī; et sī ortus est deōrum, interitus sit, necesse est, ut tū paulō ante dē Platōnis mundō disputābās. ubi igitur illud vestrum beātum et aeternum, quibus duōbus verbīs significātīs deum? quod cum efficere vultis, in dūmēta corrēpitis. ita enim dīcēbās, nōn corpus esse in deō, sed quasi corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem.
69 hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid nōn vērī simile dīcātis et effūgēre reprehēnsiōnem vēlitis, afferātis aliquid, quod omnīnō nē fierī quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum, dē quō ambigēbātur, concēdere quam tam impudenter resistere. velut Epicūrus, cum vidēret, sī atomī ferrentur in locum īnferiōrem suōpte pondere, nihil fore in nostrā potestāte, quod esset eārum mōtus certus et necessārius, invēnit, quō modo necessitātem effugeret, quod vidēlicet Dēmocritum fūgerat: ait atomum, cum pondere et gravitāte dīrēctō deorsus ferātur, dēclīnāre paululum. 70 hoc dīcere turpius est quam illud, quod vult nōn posse dēfendere. īdem facit contrā dialecticōs; ā quibus cum trāditum sit in omnibus dīiūnctiōnibus, in quibus “aut etiam aut nōn” pōnerētur, alterum utrum esse vērum, pertimuit, nē, sī concessum esset huiusmodī aliquid “aut vīvet crās aut nōn vīvet Epicūrus,” alterutrum fieret necessārium: tōtum hoc “aut etiam aut nōn” negāvit esse necessārium; quō quid dīcī potuit obtūsius? urguēbat Arcesilās Zēnōnem, cum ipse falsa omnia dīceret, quae sēnsibus vidērentur, Zēnōn autem nōn nūlla vīsa esse falsa, nōn omnia; timuit Epicūrus, nē, sī ūnum vīsum esset falsum, nūllum esset vērum: omnēs sēnsūs vērī nūntiōs dīxit esse. nihil hōrum nisi †valdē; graviōrem enim plāgam accipiēbat, ut leviōrem repelleret.
71 īdem facit in nātūrā deōrum: dum indīviduōrum corporum concrētiōnem fūgit, nē interitus et dissipātiō cōnsequātur, negat esse corpus deōrum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. mīrābile vidētur quod nōn rīdeat haruspex, cum haruspicem vīderit; hoc mīrābilius, quam vōs inter vōs rīsum tenēre possītis? “nōn est corpus, sed quasi corpus”: hoc intellegerem, quāle esset, sī in cēreīs fingerētur aut fictilibus figūrīs; in deō quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis, intellegere nōn possum. nē tū quidem Velleī, sed nōn vīs fatērī.
72 ista enim ā vōbīs quasi dictāta redduntur, quae Epicūrus ōscitāns halucīnātus est, cum quidem glōriārētur, ut vidēmus in scrīptīs, sē magistrum habuisse nūllum. quod et nōn praedicantī tamen facile equidem crēderem, sīcut malī aedificiī dominō glōriantī sē architectum nōn habuisse; nihil enim olet ex Acadēmiā, nihil [nē] ex Lycīō, nihil nē ē puerīlibus quidem disciplīnīs. Xenocraten audīre potuit (quem virum, diī immortālēs), et sunt, quī pūtent, audīsse; ipse nōn vult: crēdō, plūs nēminī. Pamphilum, quendam Platōnis audītōrem, ait ā sē Samī audītum (ibi enim adulēscēns habitābat cum patre et frātribus, quod in eam pater eius Neoclēs agripeta vēnerat, sed cum agellus eum nōn satis aleret, ut opīnor, lūdī magister fuit); 73 sed hunc Platōnicum mīrificē contemnit Epicūrus: ita metuit, nē quid umquam didicisse videātur. in Nausiphane Dēmocritēō tenētur; quem cum ā sē nōn neget audītum, vexat tamen omnibus contumēliīs. atquī sī haec Dēmocritēa nōn audīsset, quid audierat, quid est in physicīs Epicūrī nōn ā Dēmocritō? nam etsī quaedam commūtāvit, ut quod paulō ante dē inclīnātiōne atomōrum dīxī, tamen plēraque dīcit eadem: atomōs, ināne, imāginēs, īnfīnitātem locōrum innumerābilitātemque mundōrum, eōrum ortūs, interitūs, omnia ferē, quibus nātūrae ratiō continētur.
74 nunc istūc quasi corpus et quasi sanguinem quid intellegis? ego enim tē scīre ista melius quam mē nōn fateor sōlum, sed etiam facile patior; cum quidem semel dicta sunt, quid est, quod Velleius intellegere possit, Cotta nōn possit? itaque corpus quid sit, sanguis quid sit intellegō, quasi corpus et quasi sanguis quid sit, nūllō prōrsus modo intellegō. neque tū mē cēlās, ut Pȳthagorās solēbat aliēnōs, nec cōnsultō dīcis occultē tamquam Hērāclītus, sed, quod inter nōs liceat, nē tū quidem intellegis. 75 illud videō pugnāre tē, speciēs ut quaedam sit deōrum quae nihil concrētī habeat, nihil solidī, nihil expressī, nihil ēminentis, sitque pūra, levis, perlūcida. dīcēmus igitur idem quod in Venere Cōā: corpus illud nōn est, sed simile corporis, nec ille fūsus et candōre mixtus rubor sanguis est, sed quaedam sanguinis similitūdō; sīc in Epicūrēō deō nōn rem, sed similitūdinēs esse rērum. fac id, quod nē intellegī quidem potest, mihi esse persuāsum; cēdō mihi istōrum adumbrātōrum deōrum līniāmenta atque fōrmās. 76 nōn deest hōc locō cōpia ratiōnum, quibus docēre vēlitis hūmānās esse fōrmās deōrum; prīmum quod ita sit īnfōrmātum anticipātum[que] mentibus nostrīs, ut hominī, cum dē deō cōgitet, fōrma occurrat hūmāna; deinde cum, quoniam rēbus omnibus excellat nātūra dīvīna, fōrma quoque esse pulcherrima dēbeat, nec esse hūmānā ūllam pulchriōrem; tertiam ratiōnem affertis, quod nūlla in aliā figūrā domicilium mentis esse possit. 77 prīmum igitur quicque cōnsīderā, quāle sit; arripere enim mihi vidēminī quasi vestrō iūre rem nūllō modō probābilem. [Prīmum] omnium quis tam caecus in contemplandīs rēbus umquam fuit, ut nōn vidēret speciēs istās hominum collātās in deōs aut cōnsiliō quōdam sapientium, quō facilius animōs imperītōrum ad deōrum cultum ā vītae prāvitāte converterent aut superstitiōne, ut essent simulācra, quae venerantēs deōs ipsōs sē adīre crēderent. auxērunt autem haec eadem poētae, pictōrēs, opificēs; erat enim nōn facile agentis aliquid et mōlientēs deōs in aliārum fōrmārum imitātiōne servāre. accessit etiam ista opīniō fortasse, quod hominī homine pulchrius nihil videātur. sed tū hoc, physice, nōn vidēs, quam blanda conciliātrīx et quasi suī sit lēna nātūrā? an putās ūllam esse terrā marīque bēluam, quae nōn suī generis bēlua maximē dēlectētur? quod nī ita esset, cūr nōn gestīret taurus equae contrectātiōne, equus vaccae? an tū aquilam aut leōnem aut delphīnum ūllam anteferre cēnsēs figūram suae? quid igitur mīrum, sī hoc eōdem modo hominī nātūra praescrīpsit, ut nihil pulchrius quam hominem putāret? * * eam esse causam, cūr deōs hominum similis putārēmus:
78 quid cēnsēs, sī ratiō esset in bēluīs nōn suō quāsque generī plūrimum tribūtūrās fuisse? at mehercule ego (dīcam enim, ut sentiō), quamvīs amem ipse mē, tamen nōn audeō dīcere pulchriōrem esse mē, quam ille fuerit taurus, quī vēxit Eurōpam; nōn enim hōc locō dē ingeniīs aut dē ōrātiōnibus nostrīs, sed dē speciē figūrāque quaeritur. quod sī fingere nōbīs et iungere fōrmās velimus, quālis ille maritimus Trītōn pingitur, natantibus invehēns bēluīs adiūnctīs hūmānō corporī, nolīs esse. difficilī in locō versor; est enim vīs tanta nātūrae, ut homō nēmō velit nisi hominis similis esse — et quidem formīca formīcae. 79 sed tamen cuius hominis? quotus enim quisque fōrmōsus est, Athēnīs cum essem, ē gregibus ephēbōrum vix singulī reperiēbantur — videō, quid arrīserīs, sed ita tamen sē rēs habet. deinde nōbīs, quī concēdentibus philosophīs antīquīs adulēscentulīs dēlectāmur, etiam vitia saepe iūcunda sunt. Naevōs in articulō puerī dēlectat Alcaeum; at est corporis maculā naevōs; illī tamen hoc lūmen vidēbātur. Quīntus Catulus, huius collēgae et familiāris nostrī pater, dīlēxit mūnicipem tuum Rōscium, in quem etiam illud est eius:
“cōnstiteram exorientem Aurōram forte salūtāns,
cum subitō ā laevā Rōscius exorītur.
pāce mihi liceat caelestēs dīcere vestra:
mortālis vīsus pulchrior esse deō.”
huic deō pulchrior; at erat, sīcutī hodiē est, perversissimīs oculīs: quid refert, sī hoc ipsum salsum illī et venustum vidēbātur?
80 redeō ad deōs. ecquōs sī nōn tam strabōnēs at paetulōs esse arbitrāmur, ecquōs naevum habēre, ecquōs sīlōs, flaccōs, frontōnēs, capitōnēs, quae sunt in nōbīs, an omnia ēmendāta in illīs? dētur id vōbīs; num etiam ūna est omnium faciēs? nam sī plūrēs, aliam esse alia pulchriōrem necesse est, igitur aliquis nōn pulcherrimus deus; sī ūna omnium faciēs est, flōrēre in caelō Acadēmiam necesse est: sī enim nihil inter deum et deum differt, nūlla est apud deōs cognitiō, nūlla perceptiō.
81 quid sī etiam, Velleī, falsum illud omnīnō est nūllam aliam nōbīs dē deō cōgitantibus speciem nisi hominis occurrēre: tamenne ista tam absurda dēfendēs? nōbīs fortasse sīc occurrit, ut dīcis; ā parvīs enim Iovem, Iūnōnem, Minervam, Neptūnum, Vulcānum, Apollinem, reliquōs deōs eā faciē nōvimus, quā pictōrēs fictōrēsque voluērunt, neque sōlum faciē, sed etiam ōrnātū, aetāte, vestītū. at nōn Aegyptiī nec Syrī nec ferē cūncta barbaria; firmiōrēs enim videās apud eōs opīniōnēs esse dē bēstiīs quibusdam quam apud nōs dē sānctissimīs templīs et simulācrīs deōrum. 82 etenim fāna multa spoliāta et simulācra deōrum dē locīs sānctissimīs ablāta vidēmus ā nostrīs, at vērō nē fandō quidem audītumst crocodīlum aut ibin aut faēlem violātum ab Aegyptiō. quid igitur cēnsēs Āpim illum sānctum Aegyptiōrum bovem nōnne deum vidērī Aegyptiīs? tam, hercle, quam tibi illam vestram Sospitam. quam tū numquam nē in somnīs quidem vidēs nisi cum pelle caprīnā, cum hastā, cum scūtulō, cum calceolīs repandīs. at nōn est tālis Argīa nec Rōmāna Iūnō. ergō alia speciēs Iūnōnis Argīvīs, alia Lanuīnīs. et quidem alia nōbīs Capitōlīnī, alia Āfrīs Hammōnis Iovis. 83 nōn pudet igitur physicum, id est speculātōrem vēnātōremque nātūrae, ab animīs cōnsuētūdine imbūtīs petere testimōnium vēritātis? istō enim modo dīcere licēbit Iovem semper barbātum, Apollinem semper imberbem, caesiōs oculōs Minervae, caeruleōs esse Neptūnī. et quidem laudāmus esse Athēnīs Vulcānum eum, quem fēcit Alcamenēs, in quō stante atque vestītō leviter appāret claudicātiō nōn dēfōrmis: claudum igitur habēbimus deum, quoniam dē Vulcānō sīc accēpimus. age et hīs vocābulīs esse deōs facimus, quibus ā nōbīs nōminantur? 84 at prīmum quot hominum linguae, tot nōmina deōrum; nōn enim ut tū, Velleius, quōcumque vēnerīs, sīc īdem in Ītaliā Vulcānus, īdem in Āfricā, īdem in Hispāniā. deinde nōminum nōn magnus numerus nē in pontificiīs quidem nostrīs, deōrum autem innumerābilīs. an sine nōminibus sunt? istud quidem ita vōbīs dīcere necesse est; quid enim attinet, cum ūna faciēs sit, plūra esse nōmina? quam bellum erat, Velleī, cōnfitērī potius nescīre, quod nescīrēs, quam ista effūtientem nauseāre atque ipsum sibi displicēre. an tū meī simile putās esse aut tuī deum? profectō nōn putās.
“quid ergō, sōlem dīcam aut lūnam aut caelum deum? ergō etiam beātum: quibus fruentem voluptātibus? et sapientem: quī potest esse in eiusmodī truncō sapientia?” haec vestra sunt. 85 sī igitur nec hūmānō *, quod docuī, nec tālī aliquō, quod tibi ita persuāsum est, quid dubitās negāre deōs esse? nōn audēs. sapienter id quidem, etsī hōc locō nōn populum metuis, sed ipsōs deōs. nōvī ego Epicūrēōs omnia sigilla venerantēs. quamquam videō nōn nūllīs vidērī Epicūrum, nē in offēnsiōnem Athēniēnsium caderet, verbīs relīquisse deōs, rē sustulisse. itaque in illīs sēlēctīs eius brevibusque sententiīs, quās appellātīs kurīās doxās, haec, ut opīnor, prīma sententia est: “quod beātum et immortāle est, id nec habet nec exhibet cuiquam negōtium”; in hāc ita eīta sententia sunt, quī exīstiment, quod ille īnscītia plānē loquendī fēcerit, fēcisse cōnsultō: dē homine minimē vafrō male exīstimant. 86 dūbium est enim, utrum dīcat aliquid esse beātum et immortāle an, sī quod sit, id esse tāle. nōn animadvertunt hic eum ambiguē locūtum esse, sed multīs aliīs locīs et illum et Mētrodōrum tam apertē quam paulō ante tē. ille vērō deōs esse putat, nec quemquam vīdī, quī magis ea, quae timenda esse negāret, timēret, mortem dīcō et deōs: quibus mediocrēs hominēs nōn ita valdē moventur, hīs ille clāmat omnium mortālium mentēs esse perterritās; tot mīlia latrōcinantur morte prōposita, aliī omnia, quae possunt, fāna compīlant: crēdō aut illōs mortis timor terret aut hōs religiōnis.
87 sed quoniam nōn audēs (iam enim cum ipsō Epicūrō loquar) negāre esse deōs, quid est, quod tē impediat aut sōlem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deōrum numerō pōnere? “numquam vīdī” inquit “animam ratiōnis cōnsilīque participem in ūllā aliā nisi hūmānā figūrā.” quid sōlis numquidnam aut lūnae aut quīnque errantium sīderum simile vīdistī? sōl duābus ūnīus orbis ultimīs partibus dēfīniēns mōtum cursūs annuōs cōnficit; huius hanc lūstrātiōnem eiusdem incēnsa radiīs mēnstruō spatiō lūna complet; quīnque autem stēllae eundem orbem tenentēs, aliae propius ā terrīs, aliae remōtius, ab īsdem prīncipiīs disparibus temporibus eadem spatia cōnficiunt. num quid tāle, Epicūre, vīdistī? 88 nē sit igitur sōl, nē lūna, nē stēllae, quoniam nihil esse potest nisi, quod attigimus aut vīdimus. quid deum ipsum numne vīdistī? cūr igitur crēdis esse? omnia tollāmus ergō, quae aut historia nōbīs aut ratiō nova affert. ita fit, ut mediterrāneī mare esse nōn crēdant. quae sunt tantae animī angustiae, ut, sī Serīphī nātus essēs nec umquam ēgressus ex īnsulā, in quā lepusculōs vulpēculāsque saepe vīdissēs, nōn crēderēs leōnēs et panthērās esse, cum tibi, quālēs essent, dīcerentur, sī vērō dē elephantō quis dīceret, etiam rīdērī tē putārēs.
89 et tū quidem, Velleī, nōn vestrō mōre, sed dialecticōrum, quae funditus gēns vestra nōn nōvit, [angustia] argūmentī sententiam conclūsistī. beātōs esse deōs sūmpsistī: concēdimus. beātum autem esse sine virtūte nēminem posse: id quoque damus, et libenter quidem, virtūtem autem sine ratiōne cōnstāre nōn posse: conveniat id quoque necesse est. adiungis nec ratiōnem esse nisi in hominis figūra. quem tibi hoc datūrum putās? sī enim ita esset, quid opus erat tē gradātim istūc pervenīre? sūmpsissēs tuō iūre. quod autem est istuc gradātim? nam ā beātīs ad virtūtem, ā virtūte ad ratiōnem videō tē vēnisse gradibus; ā ratiōne ad hūmānam figūram quō modo accēdis? praecipitāre istūc quidem est, nōn dēscendere.
90 nec vērō intellegō, cūr māluerit Epicūrus deōs hominum similēs dīcere quam hominēs deōrum. quaerēs, quid intersit: sī enim hoc illī simile sit, esse illud huic. videō, sed hoc dīcō nōn ab hominibus fōrmae figūram vēnisse ad deōs; dī enim semper fuērunt, nātī numquam sunt, sī quidem aeternī sunt futūrī; at hominēs nātī; ante igitur hūmāna fōrma quam hominēs, eaque erant fōrma diī immortālēs: nōn ergō illōrum hūmāna fōrma, sed nostra dīvīna dīcenda est.
vērum hoc quidem, ut volētis; illud quaerō, quae fuerit tanta fortūna (nihil enim ratiōne in rērum nātūrā factum esse vultis)— 91 sed tamen quis iste tantus cāsus, unde tam fēlīx concursus atomōrum, ut repente hominēs deōrum fōrmā nāscerentur? sēmināne deōrum dēcidisse dē caelō putāmus in terrās et sīc hominēs patrum similēs exstitisse? vellem dīcerētis; deōrum cognātiōnem agnōscerem nōn invītus. nihil tāle dīcitis, sed cāsū esse factum, ut essēmus similēs deōrum. et nunc argūmenta quaerenda sunt, quibus hoc refellātur, utinam tam facile vēra invenīre possim quam falsa convincere.
etenim ēnumerāstī memoriter et cōpiōsē, ut mihi quidem admīrārī lubēret in homine esse Rōmānō tantam scientiam, ūsque ā Thāle Mīlēsiō dē deōrum nātūra philosophōrum sententiās. 92 omnēsne tibi illī dēlīrāre vīsī sunt, quī sine manibus et pedibus cōnstāre deum posse dēcrēverint?
nē hoc quidem vōs movet cōnsīderantis, quae sit ūtilitās quaeque oportunitās in homine membrōrum, ut iūdicētis membrīs hūmānīs deōs nōn egēre? quid enim pedibus opus est sine ingressū, quid manibus, sī nihil comprehendendum est, quid reliquā dīscrīptiōne omnium corporis partium, in quā nihil ināne, nihil sine causā, nihil supervacuāneum est, itaque nūlla ars imitārī sollertiam nātūrae potest. habēbit igitur linguam deus et nōn loquētur, dentēs, palātum, faucēs nūllum ad ūsum, quaeque prōcreātiōnis causā nātūra corporī affīnxit, ea frūstrā habēbit deus; nec externa magis quam interiōra, cor, pulmōnēs, iecur, cētera — quae dētractā ūtilitāte quid habent venustātis (quandō quidem haec esse in deō propter pulchritūdinem vultis)?
93 istīsne fīdentēs somniīs nōn modo Epicūrus et Mētrodōrus et Herinarchus contrā Pȳthagoram, Platōnem Empedoclemque dīxērunt, sed meretrīcula etiam Leontium contrā Theophrastum scrībere ausa est — scītō illa quidem sermōne et Atticō, sed tamen: tantunn Epicūrī hortus habuit licentiae. et solētis querī; Zēnō quidem etiam lītigābat; quid dīcam Albucium; nam Phaedrō nihil ēlegantius, nihil hūmānius, sed stomachābātur senex, sī quid asperius dīxeram, cum Epicūrus Aristotelem vexārit contumēliōsissimē, Phaedōnī Sōcraticō turpissimē male dīxerit, Mētrodōrī sodālis suī frātrem Tīmocratēn, quia nesciō quid in philosophiā dissentīret, tōtīs volūminibus conciderit, in Dēmocritum ipsum, quem secūtus est, fuerit ingrātus, Nausiphanem magistrum suum, ā quō [nōn] nihil didicerat, tam male accēperit. Zēnō quidem nōn eōs sōlum, quī tum erant, Apollodōrum, Sillim, cēterōs, fīgēbat maledictīs, sed Sōcratēn ipsum, parentem philosophiae, Latīnō verbō ūtēns scurram Atticum fuisse dīcēbat, Chrȳsippum numquam nisi Chrysippam vocābat. 94 tū ipse paulō ante cum tamquam senātum philosophōrum recitārēs, summōs virōs dēsipere, dēlīrāre, dēmentīs esse dīcēbās. quōrum sī nēmō vērum vīdit dē nātūrā deōrum, verendum est, nē nūlla sit omnīnō.
nam ista, quae vōs dīcitis, sunt tōta commentīcia, vix dignā lūcubrātiōne aniculārum. nōn enim sentītis, quam multa vōbīs suscipienda sint, sī impetrārītis, ut concēdāmus eandem hominum esse et deōrum figūram. omnis cultus et cūrātiō corporis erit eadem adhibendā deō, quae adhibētur hominī, ingressus, cursus, accubitiō, inclīnātiō, sessiō, comprehēnsiō, ad extrēmum etiam sermō et ōrātiō. 95 nam quod et maris deōs et fēminās esse dīcitis, quid sequātur, vidētis. equidem mīrārī satis nōn possum, unde ad istās opīniōnēs vester ille prīnceps vēnerit.
sed clāmāre nōn dēsinitis retinendum hoc esse, deus ut beātus immortālīsque sit. quid autem obstat, quō minus sit beātus, sī nōn sit bipēs, aut ista sīve beātitās sīve beātitūdō dīcenda est (utrumque omnīnō dūrum, sed ūsū mollienda nōbīs verba sunt)— vērum ea, quaecumque est, cūr aut in sōlem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figūrā membrīsque corporis vacuam cadere nōn potest? 96 nihil aliud dīcis nisi “numquam vīdī sōlem aut mundum beātum.” quid, mundum praeter hunc umquamne vīdistī? negābis. cūr igitur nōn sēscenta milia esse mundōrum, sed innumerābilia ausus es dīcere? “ratiō docuit.” ergō hoc tē ratiō nōn docēbit, cum praestantissima nātūra quaerātur eaque beāta et aeterna, quae sōla dīvīna nātūra est, ut immortālitāte vincāmur ab eā nātūrā, sīc animī praestantiā vincī, atque ut animī item corporis? cūr igitur, cum cēterīs rēbus īnferiōrēs sīmus, fōrma parēs sumus; ad similitūdinem enim deōrum propius accēdēbat hūmāna virtūs quam figūra. 97 [An quicquam tam puerīle dīcī potest (ut eundem locum diūtius urgeam) quam, sī ea genera bēluārum, quae in rubrō marī Indiāve gignantur, nūlla esse dīcāmus? atquī nē cūriōsissimī quidem hominēs exquīrendō audīre tam multa possunt, quam sunt multa, quae terrā, marī, palūdibus, flūminibus existunt; quae negēmus esse, quia numquam vīdimus?]
ipsa vērō quam nihil ad rem pertinet, quae vōs dēlectat maximē, similitūdō. quid, canis nōnne similis lupō (atque, ut Ennius, “sīmia quam similis turpissima bēstia nōbīs”); at mōrēs in utrōque disparēs. elephantō bēluārum nūlla prūdentior; ad figūram quae vāstior? 98 dē bēstiīs loquor; quid, inter ipsōs hominēs nōnne et simillimīs fōrmīs disparēs mōrēs et mōribus [paribus] figūra dissimilis?
etenim sī semel, Velleī, suscipimus genus hoc argūmentī, attende, quō serpat. tū enim sūmēbās nisi in hominis figūra ratiōnem inesse nōn posse; sūmet alius nisi in terrestrī, nisi in eō, quī nātus sit, nisi in eō, quī adolēverit, nisi in eō, quī didicerit, nisi in eō, quī ex animō cōnstet et corpore cadūcō et īnfirmō, postrēmō nisi in homine atque mortālī. quod sī in omnibus hīs rēbus obsistis, quid est, quod tē fōrma ūna conturbet? hīs enim omnibus, quae prōposuī, adiūnctīs in homine ratiōnem esse et mentem vidēbās; quibus dētractīs deum tamen nōsse tē dīcis, modo līniāmenta maneant. hoc est nōn cōnsīderāre, sed quasi sortīrī, quid loquāre.
99 nisi forte nē hoc quidem adtendis nōn modo in homine, sed etiam in arbore, quicquid supervacuāneum sit aut ūsum nōn habeat, obstāre. quam molestum est ūnō digitō plūs habēre; quid ita? quia nec speciem nec ūsum alium quīnque dēsīderant. tuus autem deus nōn digitō ūnō redundat, sed capite, collō, cervīcibus, lateribus, alvō, tergō, poplitibus, manibus, pedibus, feminibus, crūribus. sī ut immortālīs sit, quid haec ad vītam membra pertinent, quid ipsa faciēs? magis illa, cerebrum, cor, pulmōnēs, iecur: haec enim sunt domicilia vītae; ōrīs quidem habitus ad vītae firmitātem nihil pertinet. 100 et eōs vituperābās, quī ex operibus magnificīs atque praeclārīs, cum ipsum mundum, cum eius membra, caelum, terrās, maria, cumque hōrum īnsignia, sōlem, lūnam, stēllāsque vīdissent, cumque temporum mātūritātēs, mūtātiōnēs, vicissitūdinēsque cognōvissent, suspicātī essent aliquam excellentem esse praestantemque nātūram, quae haec effēcisset, movēret, regeret, gubernāret. quī etiam sī aberrant ā coniectūrā, videō tamen, quid sequantur: tū quod opus tandem magnum et ēgregium habēs, quod effectum dīvīnā mente videātur, ex quō esse deōs suspicere? “habēbam” inquis “in animō īnsitam īnfōrmātiōnem quandam deī.” et barbātī quidem Iovis, galeātae Minervae: num igitur esse tālis putās? 101 quantō melius haec vulgus imperītōrum, quī nōn membra sōlum hominis deō tribuant, sed ūsum etiam membrōrum; dant enim arcum, sagittās, hastam, clipeum, fuscinam, fulmen, et sī āctiōnēs, quae sint deōrum, nōn vident, nihil agentem tamen deum nōn queunt cōgitāre. ipsī, quī irrīdentur, Aegyptiī nūllam bēluam nisi ob aliquam ūtilitātem, quam ex ea caperent, cōnsecrāvērunt; velut ibēs maximam vim serpentium cōnficiunt, cum sint avēs excelsae crūribus rigidīs, corneō prōcērōque rōstrō; āvertunt pestem ab Aegyptō, cum volucris anguis ex vāstitāte Libyae ventō Āfricō invectās interficiunt atque cōnsūmunt, ex quō fit, ut illae nec morsū vīvae noceant nec odōrē mortuae. possum dē ichneumonum ūtilitāte, dē crocodīlōrum, dē faēlium dīcere, sed nōlō esse longus. ita conclūdam tamen bēluās ā barbarīs propter beneficium cōnsecrātās, vestrōrum deōrum nōn modo beneficium nūllum exstāre, sed nē factum quidem omnīnō. 102 “nihil habet” inquit “negōtiī.” profectō Epicūrus quasi puerī dēlicātī nihil cessātiōne melius exīstimat, at ipsī tamen puerī etiam, cum cessant exercitātiōne aliquā lūdicra, dēlectantur: deum sīc fēriātum volumus cessātiōne torpēre, ut, sī sē commōverit, vereāmur nē beātus esse nōn possit? haec ōrātiō nōn modo deōs spoliat mōtū et āctiōne dīvīnā, sed etiam hominēs inertīs efficit, sī quidem agēns aliquid nē deus quidem esse beātus potest.
103 vērum sit sānē, ut vultis, deus effigiēs hominis et imāgō: quod eius est domicilium, quae sēdēs, quī locus, quae deinde āctiō vītae, quibus rēbus, id quod vultis, beātus est? ūtātur enim suīs bonīs oportet [et] fruātur, quī beātus futūrus est. nam locus quidem hīs etiam nātūrīs, quae sine animīs sunt, suus est cuique propris, ut terra īnfimum teneat, hanc inundet aqua, superior [āerī], aetheriīs ignibus altissima ōra reddātur; bēstiārum autem terrēnae sunt aliae, partim aquātilēs, aliae quasi ancipitēs in utrāque sēde vīventēs, sunt quaedam etiam, quae igne nāscī pūtentur, appāreantque in ārdentibus fornācibus saepe volitantēs. 104 quaerō igitur, vester deus prīmum ubi habitet, deinde quae causa eum locō moveat, sī modo movētur aliquandō, post, cum hōc proprium sit animantium, ut aliquid appetant, quod sit nātūrae accommodātum, deus quid appetat, ad quam dēnique rem mōtū mentis ac ratiōnis ūtātur, postrēmō quō modo beātus sit, quō modo aeternus. quicquid enim hōrum attigeris ulcus est: ita male īnstitūta ratiō exitum reperīre nōn potest.
105 sīc enim dīcēbās speciem deī percipī cōgitātiōne, nōn sēnsū nec esse in eā ūllam soliditātem neque eandem ad numerum permanēre eamque esse eius vīsiōnem, ut similitūdine et trānsitiōne cernātur, neque dēficiat umquam ex īnfīnītīs corporibus similium accessiō, ex eōque fierī, ut in haec intenta mēns nostra beātam illam nātūram et sempiternam putet. hoc, per ipsōs deōs, dē quibus loquimur, quāle tandem est? nam sī tantum modo ad cōgitātiōnem valent nec habent ūllam soliditātem nec ēminentiam, quid interest, utrum dē hippocentaurō an dē deō cōgitēmus; omnem enim tālem cōnfōrmātiōnem animī cēterī philosophī mōtum inānem vocant, vōs autem adventum in animōs et introitum imāginum dīcitis. 106 ut igitur, Ti. Gracchum cum videor contiōnantem in Capitōliō vidēre dē Marcō Octāviō dēferentem sitellam, tum eum mōtum animī dīcō esse inānem, tū autem et Gracchī et Octāvī imāginēs remanēre, quae, in Capitōlium cum pervēnerint, tum ad animum meum referantur — hoc īdem fierī in deō, cuius crēbrā faciē pellantur animī, ex quō esse beātī atque aeternī intellegantur. 107 fac imāginēs esse, quibus pulsentur animī: speciēs dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cūr ea beāta sit, cūr aeterna?
quae autem istae imāginēs vestrae aut unde? ā Dēmocritō omnīnō haec licentia; sed et ille reprehēnsus ā multīs est, nec vōs exitum reperītis, tōtaque rēs vacillat et claudicat. nam quid est, quod minus probārī possit, omnium in mē incīdere imāginēs, Homērī, Archilochī, Rōmulī, Numae, Pȳthagorae, Platōnis — nec ea fōrma, quā illī fuerant: quō modo illī ergō? et quōrum imāginēs: Orphēum poētam docet Aristotelēs numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pȳthagorēī ferunt cuiusdam fuisse Cercōnis; at Orpheus, id est imāgō eius, ut vōs vultis, in animum meum saepe incurrit. 108 quid, quod eiusdem hominis in meum, aliae aliae in tuum; quid, quod eārum rērum, quae numquam omnīnō fuērunt neque esse potuērunt, ut Scyllae, ut Chimaerae; quid, quod hominum, locōrum, urbium eārum, quās numquam vīdimus; quid, quod, simul ac mihi collibitum est, praestō est imāgō; quid, quod etiam ad dormientem veniunt invocātae. tōta rēs, Velleī, nūgātōria est. vōs autem nōn modo oculīs imāginēs, sed etiam animīs inculcātīs: tanta est impūnitās garriendī. at quam licenter. 109 “fluentium frequenter trānsitiō fit vīsiōnum, ut ē multīs ūnā videātur.” pudēret mē dīcere nōn intellegere, sī vōs ipsī intellegerētis, quī ista dēfenditis. quō modo enim probās continenter imāginēs ferrī, aut sī continenter, quō modo aeternē? “innumerābilitās” inquit “suppeditat atomōrum.” num eadem ergō ista faciet, ut sint omnia sempiterna? cōnfugis ad aequilībritātem (sīc enim isonomian, sī placet, appellēmus) et ais, quoniam sit nātūra mortālīs, immortālem etiam esse oportēre. istō modō, quoniam hominēs mortālēs sunt, sint aliquī immortālēs, et quoniam nāscuntur in terrā, nāscantur in aquā. “et quia sunt, quae interimant, sint, quae cōnservent.” sint sānē, sed ea cōnservent, quae sunt; deōs istōs esse nōn sentiō. 110 omnīs tamen ista rērum effigiēs ex indīviduīs quō modo corporibus oritur? quae etiam sī essent, quae nūlla sunt, pellere sepse et agitārī inter sē concursū fortasse possent, fōrmāre, figūrāre, colōrāre, animāre nōn possent. nūllō igitur modo immortālem deum efficitis.
videāmus nunc dē beātō. sine virtūte certē nūllō modō; virtūs autem āctuōsa; et deus vester nihil agēns; expers virtūtis igitur; ita nē beātus quidem. 111 quae ergō vītā? “suppeditātiō” inquis “bonōrum nūllō malōrum interventū.” quōrum tandem bonōrum? voluptātum crēdō, nempe ad corpus pertinentium; nūllam enim nōvistis nisi profectam ā corpore et redeuntem ad corpus animī voluptātem. nōn arbitror tē velle similem esse Epicūrēōrum reliquōrum, quōs pudeat quārundam Epicūrī vōcum, quibus ille testātur sē [nē] intellegere quidem ūllum bonum, quod sit sēiūnctum ā dēlicātīs et obscēnīs voluptātibus; quās quidem nōn ērubēscēns persequitur omnis nōminātim. 112 quem cibum igitur aut quās pōtiōnēs aut quās vōcum aut flōrum varietātēs aut quōs tāctūs, quōs odōrēs adhibēbis ad deōs, ut eōs perfundās voluptātibus? ac poētae quidem nectar, ambrosiam epulās comparant et aut Iuventātem aut Ganymēdem pōcula ministrantem, tū autem, Epicūre, quid faciēs? neque enim, unde habeat ista deus tuus, videō, nec quō modo ūtātur. locuplētior igitur hominum nātūra ad beātē vīvendum est quam deōrum, quod plūribus generibus fruitur voluptātum. 113 at hās leviōris ducis voluptātēs, quibus quasi tītillātiō (Epicūrī enim hoc verbum est) adhibētur sēnsibus. quō ūsque lūdis? nam etiam Philō noster ferre nōn poterat aspernārī Epicūrēōs mollīs et dēlicātās voluptātēs. summā enim memoriā prōnūntiābat plūrimās Epicūrī sententiās is ipsīs verbīs, quibus erant scrīptae. Mētrodōrī vērō, quī est Epicūrī collēga sapientiae, multa impudentiōra recitābat; accūsat enim Tīmocratēm, frātrem suum, Mētrodōrus, quod dubitet omnia, quae ad beātam vītam pertineant, ventre mētīrī, neque id semel dīcit, sed saepius. annuere tē videō, nota enim tibi sunt; prōferrem librōs, sī negārēs. neque nunc reprehendō, quod ad voluptātem omnia referantur (alia est eā quaestiō), sed doceō deōs vestrōs esse voluptātis expertēs, ita vestrō iūdiciō nē beātōs quidem. 114 “at dolōre vacant.” satin est id ad illam abundantem bonīs vītam beātissimam? “cōgitat” inquiunt “assiduē beātum esse sē; habet enim nihil aliud, quod agitet in mente.” comprehende igitur animō et prōpōne ante oculōs deum nihil aliud in omnī aeternitāte nisi “mihi pulchrē est” et “ego beātus sum” cōgitantem. nec tamen videō, quō modo nōn vereātur iste deus beātus, nē intereat, cum sine ūllā intermissiōne pulsētur agitēturque atomōrum incursiōne sempiternā, cumque ex ipsō imāginēs semper afluant. ita nec beātus est vester deus nec aeternus.
115 “at etiam dē sānctitāte, dē pietāte adversus deōs librōs scrīpsit Epicūrus.” at quō modo in hīs loquitur: ut [Tiberium] Coruncānium aut Pūblium Scaevolam pontificēs maximōs tē audīre dīcās, nōn eum, quī sustulerit omnem funditus religiōnem nec manibus ut Xersēs, sed ratiōnibus deōrum immortālium templa et ārās ēverterit. quid est enim, cūr deōs ab hominibus colendōs dīcās, cum deī nōn modo hominēs nōn cōlant, sed omnīnō nihil cūrent, nihil agant? 116 “at est eōrum eximia quaedam praestānsque nātūrā, ut ea dēbeat ipsa per sē ad sē colendam ēlicere sapientem.” an quicquam eximium potest esse in eā nātūrā, quae suā voluptāte laetāns nihil nec āctūra sit umquam neque agat neque ēgerit? quae porrō pietās eī dēbētur, ā quō nihil accēperīs, aut quid omnīnō, cuius nūllum meritum sit, eī dēbērī potest? est enim pietās iūstitiā adversum deōs; cum quibus quid potest nōbīs esse iūris, cum hominī nūlla cum deō sit commūnitās? sānctitās autem est scientiā colendōrum deōrum; quī quam ob rem colendī sint, nōn intellegō nūllō nec acceptō ab hīs nec spērātō bonō. 117 quid est autem, quod deōs venerēmur propter admīrātiōnem eius nātūrae, in quā ēgregium nihil vidēmus?
nam superstitiōne, quod glōriārī solētis, facile est līberāre, cum sustulerīs omnem vim deōrum. nisi forte Diagoram aut Theodōrum, quī omnīnō deōs esse negābant, cēnsēs superstitiōsōs esse potuisse; ego nē Prōtagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deōs nec nōn esse. hōrum enim sententiae omnium nōn modo superstitiōnem tollunt, in quā inest timor inānis deōrum, sed etiam religiōnem, quae deōrum cultū piō continētur. 118 quid iī, quī dīxērunt tōtam dē dīs immortālibus opīniōnem fictam esse ab hominibus sapientibus reī pūblicae causa, ut, quōs ratiō nōn posset, eōs ad officium religiō dūceret, nōnne omnem religiōnem funditus sustulērunt? quid Prodicus Cius, quī ea, quae prōdessent hominum vītae, deōrum in numerō habitā esse dīxit, quam tandem religiōnem relīquit? 119 quid, quī aut fortīs aut clārōs aut potentīs virōs trādunt post mortem ad deōs pervēnisse eōsque esse ipsōs, quōs nōs colere, precārī venerārīque soleāmus, nōnne expertēs sunt religiōnum omnium? quae ratiō maximē tractāta ab Euhēmerō est, quem noster et interpretātus est et secūtus praeter cēterōs Ennius; ab Euhēmerō autem et mortēs et sepultūrae dēmōnstrantur deōrum; utrum igitur hīc cōnfirmāsse vidētur religiōnem an penitus tōtam sustulisse? omittō Eleusinem sānctam illam et augustam, “ubi initiantur gentēs ōrārum ultimae,” praetereō Samothrāciam eaque, quae Lemnī “nocturnō aditū occulta coluntur silvestribus saepibus dēnsa”; quibus explicātīs ad ratiōnemque revocātis rērum magis nātūra cognōscitur quam deōrum.
120 mihi quidem etiam Dēmocritus, vir magnus imprīmīs, cuius fontibus Epicūrus hortulōs suōs irrigāvit, nūtāre vidētur in nātūrā deōrum. tum enim cēnset imāginēs dīvīnitāte praeditās inesse in ūniversitāte rērum, tum prīncipia mentis, quae sunt in eōdem ūniversō, deōs esse dīcit, tum animantēs imāginēs, quae vel prōdesse nōbīs solent vel nocēre, tum ingentēs quāsdam imāginēs tantāsque, ut ūniversum mundum complectantur extrīnsecus, quae quidem omnia sunt patria Dēmocritī quam Dēmocritō digniōra; 121 quis enim istās imāginēs comprehendere animō potest, quis admīrārī, quis aut cultū aut religiōne dignās iūdicāre?
Epicūrus vērō ex animīs hominum extrāxit rādīcitus religiōnem, cum dīs immortālibus et opem et grātiam sustulit. cum enim optimam et praestantissimam nātūram deī dīcat esse, negat idem esse in deō grātiam: tollit id, quod maximē proprium est optimae praestantissimaeque nātūrae. quid enim melius aut quid praestantius bonitāte et beneficentiā; qua cum carēre deum vultis, nēminem deō, nec deum nec hominem cārum, nēminem ab eō amārī, nēminem dīligī vultis: ita fit, ut nōn modo hominēs ā deīs, sed ipsī deī inter sē ab aliīs aliī neglegantur. quantō Stōicī melius, quī ā vōbīs reprehenduntur: cēnsent autem sapientēs sapientibus etiam ignōtīs esse amīcōs; nihil est enim virtūte amābilius, quam quī adeptus erit, ubicumque erit gentium, ā nōbīs dīligētur. 122 vōs autem quid malī datis, cum imbēcillitāte grātificātiōnem et benevolentiam pōnitis. ut enim omittam vim et nātūram deōrum, nē hominēs quidem cēnsētis, nisi imbēcillī essent, futūrōs beneficōs et benignōs fuisse? nūlla est cāritās nātūrālīs inter bonōs? cārum ipsum verbum est amōris, ex quō amīcitiae nōmen est ductum; quam sī ad frūctum nostrum referēmus, nōn ad illīus commoda, quem dīligēmus, nōn erit ista amīcitia, sed mercātūra quaedam ūtilitātum suārum. prāta et arva et pecudum gregēs dīliguntur istō modō, quod frūctus ex is capiuntur, hominum cāritās et amīcitia grātuīta est; quantō igitur magis deōrum, quī nūllā rē egentēs et inter sē dīligunt et hominibus cōnsulunt. quod nī ita sit, quid venerāmur, quid precāmur deōs, cūr sacrīs pontificēs, cūr auspiciīs augurēs praesunt, quid optāmus ā deīs immortālibus, quid vovēmus? “at etiam līber est Epicūrī dē sānctitāte.” 123 lūdimur ab homine nōn tam facētō quam ad scrībendī licentiam līberō. quae enim potest esse sānctitās, sī diī hūmāna nōn cūrant, quae autem animāns nātūrā nihil cūrāns? vērius est igitur nīmīrum illud, quod familiāris omnium nostrum Posīdōnius disseruit in librō quīntō dē nātūrā deōrum, nūllōs esse deōs Epicūrō vidērī, quaeque is dē deīs immortālibus dīxerit invidiae dētestandae grātiā dīxisse; neque enim tam dēsipiēns fuisset, ut homunculī similem deum fingeret, līniāmentīs dumtaxat extrēmīs, nōn habitū solidō, membrīs hominis praeditum omnibus ūsū membrōrum nē minimō quidem, exīlem quendam atque perlūcidum, nihil cuiquam tribuentem, nihil grātificantem, omnīnō nihil cūrantem, nihil agentem. quae nātūra prīmum nūlla esse potest, idque vidēns Epicūrus rē tollit, ōrātiōne relinquit deōs; 124 deinde sī maximē tālis est deus, ut nūlla grātia, nūlla hominum cāritāte teneātur, valeat — quid enim dīcam “propitius sit”; esse enim propitius potest nēminī, quoniam, ut dīcitis, omnis in imbēcillitāte est et grātia et cāritās.”