cuius quaestiōnis explicātiō cum in diem cōnsequentem dīlāta esset, in tertiō librō magnā cōnfictiōne rēs ācta est. suscēpit enim Philus ipse disputātiōnem eōrum quī sentīrent sine iniūstitiā gerī nōn posse rem pūblicam, pūrgāns praecipuē nē hoc ipse sentīre crēderētur, ēgitque sēdulō prō iniūstitiā contrā iūstitiam, ut hanc esse ūtilem reī pūblicae, illam vērō inūtilem, vērī similibus ratiōnibus et exemplīs velut cōnārētur ostendere. tum Laelius rogantibus omnibus iūstitiam dēfendere aggressus est, asseruitque quantum potuit nihil tam inimīcum quam iniūstitiam cīvitātī, nec omnīnō nisi magnā iūstitiā gerī aut stāre posse rem pūblicam.
quā quaestiōne quantum satis vīsum est pertractātā, Scīpiō ad intermissa revertitur recolitque suam atque commendat brevem reī pūblicae dēfīnītiōnem, quā dīxerat eam esse rem populī; populum autem nōn omnem coetum multitūdinis, sed coetum iūris cōnsēnsū et ūtilitātis commūniōne sociātum esse dēterminat. docet deinde quanta sit in disputandō dēfīnītiōnis ūtilitās, atque ex illīs suīs dēfīnītiōnibus colligit tunc esse rem pūblicam, id est rem populī, cum bene ac iūstē geritur sīve ab ūnō rēge sīve ā paucīs optimātibus sīve ab ūniversō populō. cum vērō iniūstus est rēx, quem tyrannum mōre Graecō appellāvit, aut iniūstī optimātēs, quōrum cōnsēnsum dīxit esse factiōnem, aut iniūstus ipse populus, cui nōmen ūsitātum nōn repperit nisi ut etiam ipsum tyrannum vocāret, nōn iam vitiōsam, sīcut prīdiē fuerat disputātum, sed sīcut ratiō ex illīs dēfīnītiōnibus cōnexa docuisset, omnīnō nūllam esse rem pūblicam, quoniam nōn esset rēs populī, cum tyrannus eam factiōve capesseret, nec ipse populus iam populus esset, sī esset iniūstus, quoniam nōn esset multitūdō iūris cōnsēnsū et ūtilitātis commūniōne sociāta, sīcut populus fuerat dēfīnītus.
in librō tertiō dē rē pūblicā īdem Tullius hominem dīcit nōn ut ā mātre sed ut ā novercā nātūrā ēditum in vītam, corpore nūdō, fragilī, et īnfirmō, animō autem ānxiō ad molestiās, humilī ad timōrēs, mollī ad labōrēs, prōnō ad libīdinēs; in quō tamen inesset tamquam obrutus quīdam dīvīnus ignis ingeniī et mentis.
quid enim nōbīs miserius, quī tamquam spoliātī et nūdī prōicimur in hanc vītam, corpore fragilī, corde lūbricō, imbēcillō animō, ānxiī ad sollicitūdinēs, dēsidiōsī ad labōrēs, prōnī ad voluptātēs?
[homō] cum fragilis imbēcillusque nāscātur, tamen et ā mūtīs omnibus tūtus est, et ea omnia quae firmiōra nāscuntur, etiamsī vim caelī fortiter patiuntur, ab homine tamen tūta esse nōn possunt. ita fit ut plūs hominī cōnferat ratiō quam nātūra mūtīs, quoniam in illīs neque magnitūdō vīrium neque firmitās corporis efficere potest quōminus aut opprimantur ā nōbīs, aut nostrae subiecta sint potestātī. … Platō ut hōs, crēdō, ingrātōs refelleret, nātūrae grātiās ēgit quod homō nātus esset.
* * (4) * *
[3] … et vehiculīs tarditātī, eademque cum accēpisset hominēs inconditīs vōcibus inchoātum quiddam et cōnfūsum sonantēs, incīdit hās et distīnxit in partīs, et ut signa quaedam sīc verba rēbus impressit, hominēsque anteā dissociātōs iūcundissimō inter sē sermōnis vinculō colligāvit. ā similī etiam mente vōcis quī vidēbantur īnfīnītī sonī, paucīs nōtīs inventīs, sunt omnēs signātī et expressī, quibus et colloquia cum absentibus et indicia voluntātum et monumenta rērum praeteritārum tenērentur. accessit eō numerus, rēs cum ad vītam necessāria tum ūna immūtābilis et aeterna, quae prīma impulit etiam ut suspicerēmus in caelum, nec frūstrā sīderum mōtūs intuērēmur, dīnumerātiōnibusque noctium ac diē[rum …
* * (4) * *
[4] … quōrum animī altius sē extulērunt, et aliquid dignum dōnō, ut ante dīxī, deōrum aut efficere aut excōgitāre potuērunt. quārē sint nōbīs istī quī dē ratiōne vīvendī disserunt magnī hominēs, ut sunt; sint ērudītī, sint vēritātis et virtūtis magistrī, dummodo sit haec quaedam, sīve ā virīs in rērum pūblicārum varietāte versātīs inventa, sīve etiam in istōrum ōtiō ac litterīs tractāta, rēs, sīcut est, minimē quidem contemnenda, ratiō cīvīlis et disciplīna populōrum, quae perficit in bonīs ingeniīs, id quod iam persaepe perfēcit, ut incrēdibilis quaedam et dīvīna virtūs exsisteret.
[5] quodsī quis ad ea īnstrūmenta animī, quae nātūrā quaeque cīvīlibus īnstitūtīs habuit, adiungendam sibi etiam doctrīnam et ūberiōrem rērum cognitiōnem putāvit, ut iī ipsī quī in hōrum librōrum disputātiōne versantur, nēmō est quīn eōs anteferre omnibus dēbeat. quid enim potest esse praeclārius quam cum rērum magnārum tractātiō atque ūsus cum illārum artium studiīs et cognitiōne coniungitur? aut quid P. Scīpiōne, quid C. Laeliō, quid L. Philō perfectius cōgitārī potest? quī, nē quid praetermitterent quod ad summam laudem clārōrum virōrum pertinēret, ad domesticum maiōrumque mōrem etiam hanc ā Sōcrate adventīciam doctrīnam adhibuērunt.
[6] quārē quī utrumque voluit et potuit, id est, ut cum maiōrum īnstitūtīs tum doctrīnā sē īnstrueret, ad laudem hunc omnia cōnsecūtum putō. sīn altera sit utra via prūdentiae dēligenda, tamen, etiamsī cui vidēbitur illa in optimīs studiīs et artibus quiēta vītae ratiō beātior, haec cīvīlis laudābilior est certē et illūstrior, ex quā vītā sīc summī virī ōrnantur ut vel M’. Curius, “quem nēmō ferrō potuit superāre nec aurō,” vel …
deinde [scil. grammaticus ex Cicerōnis librō dē rep.] Enniānōs colligit versūs et in prīmīs illōs dē Āfricānō scrīptōs: “cui nēmō cīvis neque hostis / quībit prō factīs reddere opis pretium.”
[7] … fuisse sapientiam, tamen hoc in ratiōne utriusque generis interfuit, quod illī verbīs et artibus aluērunt nātūrae prīncipia, hī autem īnstitūtīs et lēgibus. plūrīs vērō haec tulit ūna cīvitās, sī minus sapientīs, quoniam id nōmen illī tam restrictē tenent, at certē summā laude dignōs, quoniam sapientium praecepta et inventa coluērunt. atque etiam, quot et sunt laudandae cīvitātēs et fuērunt — quoniam id est in rērum nātūrā longē maximī cōnsilī, cōnstituere eam rem pūblicam quae possit esse diuturna — sī singulōs numerēmus in singulās, quanta iam reperiātur virōrum excellentium multitūdō! quodsī aut Italiae Latium, aut eiusdem Sabīnam aut Volscam gentem, sī Samnium, sī Etrūriam, sī magnam illam Graeciam collūstrāre animō voluerimus, sī deinde Assyriōs, sī Persās, sī Poenōs, sī haec …
* * (6) * *
[8] … ]cātī” et Philus “praeclāram vērō causam ad mē dēfertis, cum mē improbitātis patrōcinium suscipere vultis.” “atquī id tibi” inquit Laelius “verendum est, sī ea dīxerīs quae contrā iūstitiam dīcī solent, nē sīc etiam sentīre videāre! cum et ipse sīs quasi ūnicum exemplum antīquae probitātis et fideī, nec sit ignōta cōnsuētūdō tua contrāriās in partīs disserendī, quod ita facillimē vērum invenīrī putēs.”
et Philus “heia vērō” inquit, “geram mōrem vōbīs et mē oblinam sciēns; quod quoniam quī aurum quaerunt nōn putant sibi recūsandum, nōs cum iūstitiam quaerāmus, rem multō omnī aurō cāriōrem, nūllam profectō molestiam fugere dēbēmus. atque utinam, quemadmodum ōrātiōne sum ūsūrus aliēnā, sīc mihi ōre ūtī licēret aliēnō! nunc ea dīcenda sunt L. Fūriō Philō quae Carneadēs, Graecus homō et cōnsuētus quod commodum esset verbīs …”
ut Carneadī respondeātis, quī saepe optimās causās ingeniī calumniā lūdificārī solet
Carneadēs Acadēmicae sectae philosophus, cuius in disserendō quae vīs fuerit, quae ēloquentia, quod acūmen quī nescit, ipsum ex praedicātiōne Cicerōnis intelleget aut Lūcīliī, apud quem disserēns Neptūnus dē rē difficillimā ostendit nōn posse id explicārī, “nōn Carneadēn sī ipsum Orcus remittat” — is cum lēgātus ab Athēniēnsibus Rōmam missus esset, disputāvit dē iūstitiā cōpiōsē audiente Galbā et Catōne Cēnsōriō, maximīs tunc ōrātōribus. sed īdem disputātiōnem suam postrīdiē contrāriā disputātiōne subvertit, et iūstitiam quam prīdiē laudāverat sustulit, nōn quidem philosophī gravitāte, cuius firma et stabilis dēbet esse sententia, sed quasi ōrātōriō exercitiī genere in utramque partem disserendī; quod ille facere solēbat ut aliōs quidlibet asserentēs posset refūtāre. eam disputātiōnem quā iūstitia ēvertitur apud Cicerōnem Lūcius Fūrius recordātur, crēdō, quoniam dē rē pūblicā disserēbat ut dēfēnsiōnem laudātiōnemque eius indūceret, sine quā putābat regī nōn posse rem pūblicam. Carneadēs autem ut Aristotelēn refelleret ac Platōnem iūstitiae patrōnōs, prīmā illā disputātiōne collēgit ea omnia quae prō iūstitiā dīcēbantur, ut posset illa, sīcut fēcit, ēvertere.
plūrimī quidem philosophōrum, sed maximē Platō et Aristotelēs, dē iūstitiā multa dīxērunt, asserentēs et extollentēs eam summā laude virtūtem, quod suum cuique tribuat, quod aequitātem in omnibus servet; et cum cēterae virtūtēs quasi tacitae sint et intus inclūsae, sōlam esse iūstitiam quae nec sibi tantum conciliāta sit nec occulta, sed forās tōta prōmineat et ad bene faciendum prōna sit, ut quam plūrimīs prōsit. quasi vērō in iūdicibus sōlīs atque in potestāte aliquā cōnstitūtīs iūstitia esse dēbeat et nōn in omnibus!
atquīn nūllus est hominum nē īnfimōrum quidem ac mendīcōrum in quem iūstitia cadere nōn possit. sed quia ignōrābant quid esset, unde prōflueret, quid operis habēret, summam illam virtūtem, id est, commūne omnium bonum, paucīs tribuērunt, eamque nūllās ūtilitātēs propriās aucupārī, sed aliēnīs tantum commodīs studēre dīxērunt. nec immeritō exstitit Carneadēs, homō summō ingeniō et acūmine, quī refelleret istōrum ōrātiōnem, et iūstitiam quae fundāmentum stabile nōn habēbat ēverteret, nōn quia vituperandam esse iūstitiam sentiēbat, sed ut illōs dēfēnsōrēs eius ostenderet nihil certī, nihil firmī dē iūstitiā disputāre.
iūstitia forās spectat et prōiecta tōta est quae ēminet
quae virtūs praeter cēterās tōtam sē ad aliēnās ūtilitātīs porrigit atque explicat
[12] PHIL “… et reperīret et tuērētur, alter autem dē ipsā iūstitiā quattuor implēvit sānē grandīs librōs. nam ab Chrȳsippō nihil magnum nec magnificum dēsīderāvī, quī suō quōdam mōre loquitur, ut omnia verbōrum mōmentīs, nōn rērum ponderibus exāminet. illōrum fuit hērōum eam virtūtem, quae est ūna, sī modo est, maximē mūnifica et līberālis, et quae omnīs magis quam sēpse dīligit, aliīs nāta potius quam sibi, excitāre iacentem et in illō dīvīnō soliō nōn longē ā sapientiā collocāre. [13] nec vērō illīs aut voluntās dēfuit — quae enim iīs scrībendī alia causa aut quod omnīnō cōnsilium fuit? — aut ingenium, quō omnibus praestitērunt, sed eōrum et voluntātem et cōpiam causa vīcit. iūs enim dē quō quaerimus cīvīle est aliquod, nātūrāle nūllum; nam sī esset, ut calida et frīgida et amāra et dulcia, sīc essent iūsta et iniūsta eadem omnibus.
[14] nunc autem, sī quis illō Pācuviānō ‘invehēns ālitum anguium currū’ multās et variās gentīs et urbēs dēspicere et oculīs collūstrāre possit, videat prīmum in illā incorruptā maximē gente Aegyptiōrum, quae plūrimōrum saeculōrum et ēventōrum memoriam litterīs continet, bovem quendam putārī deum, quem Āpim Aegyptiī nōminant, multaque alia portenta apud eōsdem et cuiusque generis bēluās numerō cōnsecrātās deōrum; deinde Graeciae sīcut apud nōs dēlūbra magnifica hūmānīs cōnsecrāta simulācrīs, quae Persae nefāria putāvērunt, eamque ūnam ob causam Xerxēs īnflammārī Athēniēnsium fāna iussisse dīcitur, quod deōs, quōrum domus esset hic omnis mundus, inclūsōs parietibus continērī nefās esse dūceret. [15] post autem cum Persīs et Philippus, quī cōgitāvit, et Alexander, quī gessit, hanc bellandī causam īnferēbat, quod vellet Graeciae fāna poenīre; quae nē reficienda quidem Graiī putāvērunt, ut esset posterīs ante ōs documentum Persārum sceleris sempiternum. quam multī, ut Taurī in Axīnō, ut rēx Aegyptī Busīris, ut Gallī, ut Poenī, hominēs immolāre et pium et dīs immortālibus grātissimum esse dūxērunt! vītae vērō īnstitūta sīc distant, ut Crētēs et Aetōlī latrōcinārī honestum pūtent, Lacedaemoniī suōs omnīs agrōs esse dictitārint quōs spīculō possent attingere. Athēniēnsēs iūrāre etiam pūblicē solēbant omnem suam esse terram quae oleam frūgēsve ferret. Gallī turpe esse dūcunt frūmentum manū quaerere, itaque armātī aliēnōs agrōs dēmetunt. [16] nōs vērō iūstissimī hominēs, quī Trānsalpīnās gentīs oleam et vītem serere nōn sinimus, quō plūris sint nostra olīvēta nostraeque vīneae; quod cum faciāmus, prūdenter facere dīcimur, iūstē nōn dīcimur, ut intellegātis discrepāre ab aequitāte sapientiam. Lycūrgus autem, ille lēgum optimārum et aequissimī iūris inventor, agrōs locuplētium plēbī ut servitiō colendōs dedit.
[17] genera vērō sī velim iūris, īnstitūtōrum, mōrum, cōnsuētūdinumque dēscrībere, nōn modo in tot gentibus varia, sed in ūnā urbe, vel in hāc ipsā, mīliēns mūtāta dēmōnstrem, ut hic iūris noster interpres alia nunc Mānīlius iūra dīcat esse dē mulierum lēgātīs et hērēditātibus, alia solitus sit adulēscēns dīcere nōndum Vocōniā lēge lātā. quae quidem ipsa lēx ūtilitātis virōrum grātiā rogāta in mulierēs plēna et iniūriae. cūr enim pecūniam nōn habeat mulier? cūr virginī Vestālī sit hērēs, nōn sit mātrī suae? cūr autem, sī pecūniae modus statuendus fuit fēminīs, P. Crassī fīlia posset habēre, sī ūnica patrī esset, aeris mīliēns salvā lēge, mea trīciēns nōn posset …”
* * *
[18] PHIL “… sānxisset iūra nōbīs, et omnēs īsdem et īdem nōn aliās aliīs ūterentur. quaerō autem, sī iūstī hominis et sī bonī est virī pārēre lēgibus, quibus? an quaecumque erunt? at nec incōnstantiam virtūs recipit, nec varietātem nātūra patitur, lēgēsque poenā, nōn iūstitiā nostrā comprobantur. nihil habet igitur nātūrāle iūs; ex quō illud efficitur, nē iūstōs quidem esse nātūrā. an vērō in lēgibus varietātem esse dīcunt, nātūrā autem virōs bonōs eam iūstitiam sequī quae sit, nōn eam quae pūtētur? esse enim hoc bonī virī et iūstī, tribuere id cuique quod sit quōque dignum. [19] ecquid ergō prīmum mūtīs tribuēmus bēluīs? nōn enim mediocrēs virī sed maximī et doctī, Pȳthagorās et Empedoclēs, ūnam omnium animantium condiciōnem iūris esse dēnūntiant, clāmatque inexpiābilīs poenās impendēre iīs ā quibus violātum sit animal. scelus est igitur nocēre bēstiae, quod scelus quī velit …”
* * (9) * *
vel sī iūstitiam sequī volet, dīvīnī tamen iūris ignārus, gentis suae lēgēs tamquam vērum iūs amplectētur, quās nōn utique iūstitia sed ūtilitās repperit. cūr enim per omnēs populōs dīversa et varia iūra sunt condita, nisi quod ūna quaeque gēns id sibi sānxit quod putāvit rēbus suīs ūtile? quantum autem ab iūstitiā recēdat ūtilitās populus ipse Rōmānus docet, quī per fētiālēs bella indīcendō et lēgitimē iniūriās faciendō semperque aliēna cupiendō atque rapiendō possessiōnem sibi tōtīus orbis comparāvit.
nī fallor enim, omne rēgnum vel imperium bellīs quaeritur et victōriīs propāgātur. porrō bella et victōriae captīs et ēversīs plūrimum urbibus cōnstant. id negōtium sine deōrum iniūriā nōn est: eadem strāgēs moenium et templōrum, parēs caedēs cīvium et sacerdōtum, nec dissimilēs rapīnae sacrārum dīvitiārum et profānārum. tot igitur sacrilegia Rōmānōrum quot tropaea, tot dē deīs quot dē gentibus triumphī, tot manubiae quot manent adhūc simulācra captīvōrum deōrum.
Carneadēs ergō, quoniam erant īnfirma quae ā philosophīs asserēbantur, sūmpsit audāciam refellendī, quia refellī posse intellēxit. eius disputātiōnis summa haec fuit: iūra sibi hominēs prō ūtilitāte sānxisse, scīlicet varia prō mōribus et apud eōsdem prō temporibus saepe mūtāta; iūs autem nātūrāle esse nūllum; omnēs et hominēs et aliās animantēs ad ūtilitātēs suās nātūrā dūcente ferrī; proinde aut nūllam esse iūstitiam, aut sī sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi nocēret aliēnīs commodīs cōnsulēns.
et īnferēbat haec argūmenta: omnibus populīs quī flōrērent imperiō, et Rōmānīs quoque ipsīs quī tōtīus orbis potīrentur, sī iūstī velint esse, hoc est, sī aliēna restituant, ad casās esse redeundum et in egestāte ac miseriīs iacendum.
“commoda praetereā patriāī prīma putāre” sublātā hominum discordiā nihil est omnīnō. quae sunt enim patriae commoda nisi alterīus cīvitātis aut gentis incommoda? id est, fīnēs propāgāre aliīs violenter ēreptōs, augēre imperium, vectīgālia facere maiōra. … haec itaque ut ipsī appellant bona quisquis patriae acquīsīverit, hoc est, quī ēversīs cīvitātibus gentibusque dēlētīs aerārium pecūniā referserit, agrōs cēperit, cīvēs suōs locuplētiōrēs fēcerit, hic laudibus fertur in caelum, in hōc putātur summa et perfecta esse virtūs; quī error nōn modo populī et imperītōrum, sed etiam philosophōrum est, quī praecepta quoque dant ad iniūstitiam, nē stultitiae ac malitiae disciplīna et auctōritās dēsit.
[23] PHIL “… sunt enim omnēs quī in populum vītae necisque potestātem habent tyrannī, sed sē Iovis optimī nōmine mālunt rēgēs vocārī. cum autem certī propter dīvitiās aut genus aut aliquās opēs rem pūblicam tenent, est factiō, sed vocantur illī optimātēs. sī vērō populus plūrimum potest, omniaque eius arbitriō geruntur, dīcitur illa lībertās, est vērō licentia. sed cum alius alium timet, et homō hominem et ōrdō ōrdinem, tum quia sibi nēmō cōnfīdit, quasi pactiō fit inter populum et potentīs; ex quō exsistit id quod Scīpiō laudābat coniūnctum cīvitātis genus; etenim iūstitiae nōn nātūra nec voluntās sed imbēcillitās māter est. nam cum dē tribus ūnum est optandum, aut facere iniūriam nec accipere, aut et facere et accipere, aut neutrum, optimum est facere impūne sī possīs, secundum nec facere nec patī, miserrimum dīgladiārī semper tum faciendīs tum accipiendīs iniūriīs. ita quī prīmum illud assequī …”
nam cum quaererētur ex eō quō scelere impulsus mare habēret īnfēstum ūnō myoparōne, “eōdem” inquit “quō tū orbem terrae.”
[24] PHIL “… omnī mementōte. sapientia iubet augēre opēs, amplificāre dīvitiās, prōferre fīnēs — unde enim esset illa laus in summōrum imperātōrum incīsa monumentīs “fīnīs imperiī propāgāvit,” nisi aliquid dē aliēnō accessisset? — imperāre quam plūrimīs, fruī voluptātibus, pollēre, rēgnāre, dominārī; iūstitia autem praecipit parcere omnibus, cōnsulere generī hominum, suum cuique reddere, sacra, pūblica, aliēna nōn tangere. quid igitur efficitur sī sapientiae pāreās? dīvitiae, potestātēs, opēs, honōrēs, imperia, rēgna vel prīvātīs vel populīs. sed quoniam dē rē pūblicā loquimur, suntque illūstriōra quae pūblicē fīunt, quoniamque eadem est ratiō iūris in utrōque, dē populī sapientiā dīcendum putō. et ut iam omittam aliōs, noster hic populus, quem Āfricānus hesternō sermōne ā stirpe repetīvit, cuius imperiō iam orbis terrae tenētur, iūstitiā an sapientiā est ē minimō omnium [maximus factus? …”
* * (10) * *
[25] PHIL “… praeter Arcadas et Athēniēnsīs, quī, crēdō, timentēs hoc interdictum iūstitiae nē quandō exsisteret, commentī sunt sē dē terrā tamquam hōs ex arvīs mūsculōs exstitisse.
[26] ad haec illa dīcī solent prīmum ab iīs quī minimē sunt in disserendō malī; quī in hāc causā eō plūs auctōritātis habent, quia cum dē virō bonō quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse, nōn sunt in disputandō vafrī, nōn veterātōrēs, nōn malitiōsī. negant enim sapientem idcircō virum bonum esse, quod eum suā sponte ac per sē bonitās et iūstitia dēlectet, sed quod vacua metū, cūrā, sollicitūdine, perīculō, vīta bonōrum virōrum sit, contrā autem improbīs semper aliquī scrūpus in animīs haereat, semper iīs ante oculōs iūdicia et supplicia versentur; nūllum autem ēmolumentum esse, nūllum iniūstitiā partum praemium tantum semper ut timeās, semper ut adesse, semper ut impendēre aliquam poenam putēs, damna …”
* * (4) * *
[27] PHIL “quaerō, sī duo sint, quōrum alter optimus vir, aequissimus, summā iūstitiā, singulārī fidē, alter īnsignī scelere et audāciā, et sī in eō sit errōre cīvitās ut bonum illum virum scelerātum, facinerōsum, nefārium putet, contrā autem eum quī sit improbissimus exīstimet esse summā probitāte ac fidē, prōque hāc opīniōne omnium cīvium bonus ille vir vexātur, rapiātur, manūs eī dēnique auferantur, effodiantur oculī, damnētur, vinciātur, ūrātur, exterminētur, egeat, postrēmō iūre etiam optimō omnibus miserrimus esse videātur, contrā autem ille improbus laudētur, colātur, ab omnibus dīligātur, omnēs ad eum honōrēs, omnia imperia, omnēs opēs, omnēs undique cōpiae cōnferantur, vir dēnique optimus omnium exīstimātiōne et dignissimus fortūnā optimā iūdicētur — quis tandem erit tam dēmēns quī dubitet utrum sē esse mālit?
[28] quod in singulīs, idem est in populīs: nūlla est tam stulta cīvitās quae nōn iniūstē imperāre mālit quam servīre iūstē. nec vērō longius abībō: cōnsul ego quaesīvī, cum vōs mihi essētis in cōnsiliō, dē Numantīnō foedere. quī ignōrābat Q. Pompeium fēcisse foedus, eādem in causā esse Mancīnum? alter vir optimus etiam suāsit rogātiōnem mē ex senātūs cōnsultō ferente, aliter ācerrimē sē dēfendit. sī probitās, sī fidēs, Mancīnus haec attulit; sī ratiō, cōnsilium, prūdentia, Pompeius antistat. utrum …”
* * (?) * *
tum omissīs commūnibus ad propria veniēbat [Carneadēs]. “bonus vir,” inquit, “sī habeat servum fugitīvum vel domum īnsalūbrem ac pestilentem, quae vitia sōlus sciat, et ideō prōscrībat ut vēndat, utrumne profitēbitur fugitīvum sē servum vel pestilentem domum vēndere, an cēlābit ēmptōrem? sī profitēbitur, bonus quidem, quia nōn fallet, sed tamen stultus iūdicābitur, quia vel parvō vēndet vel omnīnō nōn vēndet; sī cēlābit, erit quidem sapiēns, quia reī cōnsulet, sed īdem malus, quia fallet. rūrsus sī reperiat aliquem quī orichalcum sē putet vēndere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacēbitne ut id parvō emat, an indicābit ut magnō? stultum plānē vidētur mālle magnō.” unde intellegī volēbat et eum quī sit iūstus ac bonus stultum esse, et eum quī sapiēns malum, et tamen sine perniciē fierī posse ut sint hominēs paupertāte contentī.
trānscendēbat ergō ad maiōra, in quibus nēmō posset sine perīculō vītae iūstus esse; dīcēbat enim “nempe iūstitia est hominem nōn occīdere, aliēnum prōrsus nōn attingere. quid ergō iūstus faciet, sī forte naufragium fēcerit, et aliquis imbēcillior vīribus tabulam cēperit? nōnne illum tabulā dēturbābit, ut ipse cōnscendat eāque nīxus ēvādat, maximē cum sit nūllus mediō marī testis? sī sapiēns est, faciet; ipsī enim pereundum est nisi fēcerit. sī autem morī māluerit quam manūs īnferre alterī, iam iūstus ille, sed stultus est, quī vītae suae nōn parcat, dum parcit aliēnae. item sī aciē suōrum fūsā hostēs īnsequī coeperint, et iūstus ille nānctus fuerit aliquem saucium equō īnsidentem, eīne parcet ut ipse occīdātur, an dēiciet ex equō ut ipse hostem possit effugere? quod sī fēcerit, sapiēns, sed īdem malus, sī nōn fēcerit, iūstus, sed īdem stultus sit necesse est.” ita ergō iūstitiam cum in duās partēs dīvīsisset, alteram cīvīlem esse dīcēns, alteram nātūrālem, utramque subvertit, quod illa cīvīlis sapientia sit quidem, sed iūstitia nōn sit, nātūrālis autem illa iūstitia sit quidem, sed nōn sit sapientia. argūta haec plānē ac venēnāta sunt, et quae M. Tullius nōn potuerit refellere; nam cum faciat Laelium Fūriō respondentem prō iūstitiāque dīcentem, irrefūtāta haec tamquam foveam praetergressus est, ut videātur īdem Laelius nōn nātūrālem, quae in crīmen stultitiae vēnerat, sed illam cīvīlem dēfendisse iūstitiam, quam Fūrius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniūstam.
[32] PHIL “… nōn gravārer, Laelī, nisi et hōs velle putārem et ipse cuperem tē quoque aliquam partem huius nostrī sermōnis attingere, praesertim cum heri ipse dīxerīs tē nōbīs etiam superfutūrum. vērum quidem id fierī nōn potest: nē dēsīs omnēs tē rogāmus.”
sed iuventūtī nostrae minimē audiendus; quippe sī ita sēnsit ut loquitur, est homō impūrus; sīn aliter, quod mālō, ōrātiō est tamen immānis.
[33] LAE “est quidem vēra lēx rēcta ratiō, nātūrae congruēns, diffūsa in omnīs, cōnstāns, sempiterna, quae vocet ad officium iubendō, vetandō ā fraude dēterreat, quae tamen neque probōs frūstrā iubet aut vetat, nec improbōs iubendō aut vetandō movet. huic lēgī nec obrogārī fās est, neque dērogārī aliquid ex hāc licet, neque tōta abrogārī potest, nec vērō aut per senātum aut per populum solvī hāc lēge possumus, neque est quaerendus explānātor aut interpres Sextus Aelius, nec erit alia lēx Rōmae, alia Athēnīs, alia nunc, alia posthāc, sed et omnīs gentīs et omnī tempore ūna lēx et sempiterna et immūtābilis continēbit, ūnusque erit commūnis quasi magister et imperātor omnium deus; ille lēgis huius inventor, disceptātor, lātor. cui quī nōn pārēbit, ipse sē fugiet, ac nātūram hominis aspernātus hōc ipsō luet maximās poenās, etiamsī cētera supplicia quae putantur effūgerit.”
sciō in librō Cicerōnis tertiō, nisi fallor, dē rē pūblicā disputārī nūllum bellum suscipī ā cīvitāte optimā nisi aut prō fidē aut prō salūte. quid autem dīcat prō salūte, vel intellegī quam salūtem velit, aliō locō dēmōnstrāns:
[34] “sed hīs poenīs quās etiam stultissimī sentiunt — egestāte, exiliō, vinculīs, verberibus — ēlābuntur saepe prīvātī oblātā mortis celeritāte; cīvitātibus autem mors ipsa poena est, quae vidētur ā poenā singulōs vindicāre, dēbet enim cōnstitūta sīc esse cīvitās ut aeterna sit. itaque nūllus interitus est reī pūblicae nātūrālis ut hominis, in quō mors nōn modo necessāria est, vērum etiam optanda persaepe. cīvitās autem cum tollitur, dēlētur, exstinguitur, simile est quōdam modō, ut parva magnīs cōnferāmus, ac sī omnis hic mundus intereat et concitat.
quattuor autem sunt genera bellōrum, id est, iūstum, iniūstum, cīvīle et plūs quam cīvīle. iūstum bellum est quod ex praedictō geritur dē rēbus repetītīs aut prōpulsandōrum hostium causā. iniūstum bellum est quod dē furōre, nōn dē lēgitimā ratiōne inītur; dē quō in rē pūblicā Cicerō dīcit: “illa iniūsta bella sunt quae sunt sine causā suscepta. nam extrā quam ulcīscendī aut prōpulsandōrum hostium causā bellum gerī iūstum nūllum potest.” et hoc īdem Tullius parvīs interiectīs subdidit: “nūllum bellum iūstum habētur nisi dēnūntiātum, nisi indictum, nisi dē repetītīs rēbus.”
noster autem populus sociīs dēfendendīs terrārum iam omnium potītus est.
disputātur certē ācerrimē atque fortissimē in eīsdem ipsīs dē rē pūblicā librīs adversus iniūstitiam prō iūstitiā; et quoniam, cum prius agerētur prō iniūstitiae partibus contrā iūstitiam, et dīcerētur nisi per iniūstitiam rem pūblicam stāre augērīque nōn posse, hoc velutī validissimum positum erat, iniūstum esse ut hominēs hominibus dominantibus serviant; quam tamen iniūstitiam nisi sequātur imperiōsa cīvitās, cuius est magna rēs pūblica, nōn eam posse prōvinciīs imperāre. respōnsum est ā parte iūstitiae id eō iūstum esse, quod tālibus hominibus sit ūtilis servitūs, et prō ūtilitāte eōrum fierī cum rēctē fit, id est, cum improbīs aufertur iniūriārum licentia, et domitī melius sē habēbunt, quia indomitī dēterius sē habuērunt. subditumque est, ut ista ratiō firmārētur, velutī ā nātūrā sūmptum nōbile exemplum, atque dictum est: “an nōn cernimus optimō cuique dominātum ab ipsā nātūrā cum summā ūtilitāte īnfirmōrum datum? cūr igitur deus hominī, animus imperat corporī, ratiō libīdinī īrācundiaeque et cēterīs vitiōsīs eiusdem animī partibus?”
sed et imperandī et serviendī sunt dissimilitūdinēs cognōscendae; nam ut animus corporī dīcitur imperāre, dīcitur etiam libīdinī, sed corporī ut rēx cīvibus suīs aut parēns līberīs, libīdinī autem ut servīs dominus, quod eam coercet et frangit, sīc rēgum, sīc imperātōrum, sīc magistrātuum, sīc patrum, sīc populōrum imperia cīvibus sociīsque praesunt ut corporibus animus, dominī autem servōs ita fatīgant ut optima pars animī, id est sapientia, eiusdem animī vitiōsās imbēcillāsque partēs, ut libīdinēs, ut īrācundiās, ut perturbātiōnēs cēterās.
est enim genus iniūstae servitūtis, cum iī sunt alterīus quī suī possunt esse; cum autem iī famulantur …
sī scierīs, inquit Carneadēs, aspidem occultē latēre uspiam, et velle aliquem imprūdentem super eam assidēre cuius mors tibi ēmolumentum futūra sit, improbē fēceris nisi monueris nē assīdat, sed impūnītē tamen; scīsse enim tē quis coarguere possit? sed nimis multa.
perspicuum est enim, nisi aequitās, fidēs, iūstitia proficīscantur ā nātūrā, et sī omnia haec ad ūtilitātem referantur, virum bonum nōn posse reperīrī; dēque hīs rēbus satis multa in nostrīs dē rē pūblicā librīs sunt dicta ā Laeliō.
et sī, ut nōs ā tē admonēmur, rēctē in illīs librīs dīximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit …
fīliolā tuā tē dēlectārī laetor et probārī tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸς τὰ τέκνα. etenim sī hoc nōn est, nūlla potest hominī esse ad hominem nātūrae adiūnctiō; quā sublātā vītae societās tollitur. “bene ēveniat” inquit Carneadēs spurcē, sed tamen prūdentius quam Lūcius noster et Patrōn; quī cum omnia ad sē referant, numquam quicquam alterīus causā fierī pūtent, et cum eā rē bonum virum oportēre esse dīcant, nē malum habeat, nōn quod id nātūrā rēctum sit, nōn intellegant sē dē callidō homine loquī, nōn dē bonō virō. sed haec, opīnor, sunt in iīs librīs quōs tū laudandō animōs mihi addidistī.
in quibus assentior sollicitam et perīculōsam iūstitiam nōn esse sapientis.
apud Cicerōnem īdem ille iūstitiae dēfēnsor Laelius “vult” inquit “paene virtūs honōrem, nec est virtūtis ūlla alia mercēs.” est plānē, et quidem virtūte dignissima, quam tū, Laelī, numquam poterās suspicārī: nihil enim dīvīnārum nōverās litterārum. “quam tālem illa” inquit “accipit facile, exigit nōn acerbē.” errās vehementer, sī putās ab homine praemium solvī posse virtūtī, cum ipse aliō locō vērissimē dīxerīs: “huic tū virō quās dīvitiās obiciēs? quae imperia? quae rēgna? quī ista putat hūmāna, sua bona dīvīna iūdicat.” quis ergō tē sapientem, Laelī, putet, cum ipse tibi loquāre contrāria, et paulō post virtūtī adimās quae dedistī? sed vidēlicet ignōrantia vērī facit incertam labantemque sententiam. deinde quid adiungis? “sed sī aut ingrātī ūniversī aut invidī multī aut inimīcī potentēs suīs virtūtem praemiīs spoliant —” ō quam fragilem, quam inānem virtūtem indūxistī, sī spoliārī praemiō suō potest! quae sī bona sua dīvīna iūdicat, ut aiēbās, quī possunt exsistere tam ingrātī, tam invidī, tam potentēs, quī virtūtem spoliāre valeant iīs bonīs quae fuerint in eam collāta dīvīnitus? “nē illa sē” inquit “multīs sōlāciīs oblectat, maximēque suō decōre sē ipsa sustentat.”
sed vidēlicet hominēs doctī atque sapientēs contrā vim tantae auctōritātis … acūtē sibi argūmentārī videntur adversus corporum resurrēctiōnem et dīcere quod in tertiō dē rē pūblicā librō ā Cicerōne commemorātum est. nam cum Herculem et Rōmulum ex hominibus deōs esse factōs assevērāret, “quōrum nōn corpora” inquit “sunt in caelum ēlāta; neque enim nātūra paterētur ut id quod esset ā terrā nisi in terrā manēret.”
numquam virī fortissimī fortitūdinis, impigritātis, patientiae …
Pyrrhī vidēlicet largitās Fābriciō aut Samnītium cōpiae Curiō dēfuērunt.
cuius etiam focum Catō ille noster, cum vēnerat ad sē in Sabīnōs, ut ex ipsō audiēbāmus, vīsere solēbat, apud quem sedēns ille Samnītium, quondam hostium, iam clientium suōrum, dōna relēgāverat.
[41] LAE “… Asiā Ti. Gracchus persevērāvit in cīvibus, sociōrum nōminisque Latīnī iūra neglēxit ac foedera. quae sī cōnsuētūdō ac licentia mānāre coeperit lātius, imperiumque nostrum ad vim ā iūre trādūxerit, ut quī adhūc voluntāte nōbīs oboediunt terrōre teneantur, etsī nōbīs quī id aetātis sumus ēvigilātum ferē est, tamen dē posterīs nostrīs et dē illā immortālitāte reī pūblicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, sī patriīs vīverētur īnstitūtīs et mōribus.”
[42] quae cum dīxisset Laelius, etsī omnēs quī aderant significābant ab eō sē esse admodum dēlectātōs, tamen praeter cēterōs Scīpiō quasi quōdam gaudiō ēlātus “multās tū quidem” inquit, “Laelī, saepe causās ita dēfendistī ut ego nōn modo tēcum Servium Galbam collēgam nostrum, quem tū quoad vīxit omnibus antepōnēbās, vērum nē Atticōrum quidem ōrātōrum quemquam aut suā[vitāte …
duās sibi rēs quōminus in vulgus et in forō dīceret, cōnfīdentiam et vōcem, dēfuisse
dē quō [taurō Phalaridis] Cicerō dīcit: inclūsōrum hominum gemitū mūgiēbat taurus
[43] SCIP “… reportāre. ergō illam rem populī, id est, rem pūblicam, quis dīceret tum cum crūdēlitāte ūnīus oppressī essent ūniversī, neque esset ūnum vinculum iūris nec cōnsēnsus ac societās coetūs, quod est populus? atque hoc idem Syrācūsīs. urbs illa praeclāra, quam ait Tīmaeus Graecārum maximam, omnium autem esse pulcherrimam — arx vīsenda, portūs ūsque in sinūs oppidī et ad urbis crepīdinēs īnfūsī, viae lātae, porticūs, templa, mūrī nihilō magis efficiēbant Dionȳsiō tenente ut esset illa rēs pūblica. nihil enim populī, et ūnīus erat populus ipse. ergō ubi tyrannus est, ibi nōn vitiōsam, ut heri dīcēbam, sed ut nunc ratiō cōgit, dīcendum est plānē nūllam esse rem pūblicam.”
[44] “praeclārē quidem dīcis” Laelius; “etenim videō iam quō pergat ōrātiō.”
SCIP “vidēs igitur nē illam quidem quae tōta sit in factiōnis potestāte posse vērē dīcī rem pūblicam.”
LAE “sīc plānē iūdicō.”
SCIP “et rēctissimē quidem iūdicās; quae enim fuit tum Athēniēnsium rēs, cum post magnum illud Peloponnēsiacum bellum trīgintā virī illī urbī iniūstissimē praefuērunt? num aut vetus glōria cīvitātis, aut speciēs praeclāra oppidī, aut theātrum, gymnasia, porticūs, aut propylaea nōbilia aut arx aut admīranda opera Phīdiae, aut Pīraeus ille magnificus rem pūblicam efficiēbat?
“minimē vērō” Laelius, “quoniam quidem populī rēs nōn erat.”
SCIP “quid, cum decemvirī Rōmae sine prōvocātiōne fuērunt tertiō illō annō, cum vindiciās āmīsisset ipsa lībertās?” LAE “populī nūlla rēs erat, immō vērō id populus ēgit ut rem suam reciperāret.”
[45] SCIP “veniō nunc ad tertium genus illud, in quō esse vidēbuntur fortasse angustiae. cum per populum agī dīcuntur et esse in populī potestāte omnia, cum dē quōcumque vult supplicium sūmit multitūdō, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant quae volunt, potesne tum, Laelī, negāre rem esse illam pūblicam? cum populī sint omnia, quoniam quidem populī esse rem volumus rem pūblicam.”
tum Laelius “ac nūllam quidem citius negāverim esse rem pūblicam quam istam quae tōta plānē sit in multitūdinis potestāte. nam sī nōbīs nōn placēbat Syrācūsīs fuisse rem pūblicam, neque Agrigentī neque Athēnīs cum essent tyrannī, neque hīc cum decemvirī, nōn videō quī magis in multitūdinis dominātū reī pūblicae nōmen appāreat, quia prīmum mihi populus nōn est, ut tū optimē dēfīnīstī, Scīpiō, nisi quī cōnsēnsū iūris continētur, sed est tam tyrannus iste conventus quam sī esset ūnus; hōc etiam taetrior, quia nihil istā quae populī speciem et nōmen imitātur immānius bēluā est. nec vērō convenit, cum furiōsōrum bona lēgibus in agnātōrum potestāte sint, quod eōrum iam …”
* * (4) * *
[46] SCIP … dīcī possint, cūr illa sit rēs pūblica rēsque populī, quae sunt dicta dē rēgnō.”
“et multō etiam magis” inquit Mummius; “nam in rēgem potius cadit dominī similitūdō, quod est ūnus; plūrēs vērō bonī in quā rē pūblicā rērum potientur, nihil poterit esse illā beātius. sed tamen vel rēgnum mālō quam līberum populum; id enim tibi restat genus vitiōsissimae reī pūblicae tertium.”
[47] hīc Scīpiō “agnōscō” inquit “tuum mōrem istum, Spurī, āversum ā ratiōne populārī; et quamquam potest id lēnius ferrī quam tū solēs ferre, tamen assentior nūllum esse dē tribus hīs generibus quod sit probandum minus. illud tamen nōn assentior, iūstō praestāre rēgī optimātēs; sī enim sapientia est quae gubernet rem pūblicam, quī tandem interest haec in ūnōne sit an in plūribus? sed errōre quōdam fallimur ita disputandō. cum enim optimātēs appellantur, nihil potest vidērī praestābilius; quid enim optimō melius cōgitārī potest? cum autem rēgis est facta mentiō, occurrit animīs rēx etiam iniūstus. nōs autem dē iniūstō rēge nihil loquimur nunc, cum dē ipsā rēgālī rē pūblicā quaerimus. quārē cōgitātō Rōmulum aut Pompilium aut Tullium rēgem: fortasse nōn tam illīus tē reī pūblicae paenitēbit.”
[48] MUMM “quam igitur relinquis populārī reī pūblicae laudem?”
tum ille “quid? tibi tandem, Spurī, Rhodiōrum, apud quōs nūper fuimus ūnā, nūllane vidētur esse rēs pūblica?”
MUMM “mihi vērō vidētur, et minimē quidem vituperanda.”
SCIP “rēctē dīcis. sed sī meministī, omnēs erant īdem tum dē plēbe tum senātōrēs, vicissitūdinēsque habēbant quibus mēnsibus populārī mūnere fungerentur, quibus senātōriō; utrubīque autem conventīcium accipiēbant, et in theātrō et in cūriā rēs capitālīs et reliquās omnīs iūdicābant īdem. tantum poterat tantīque erat quantī multitūdō senātus …”
Fragments
est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulīs, quod vel exsultat voluptāte, vel molestiā frangitur.
sed ut ipsī †seu animum perīclitentur† sum vident quid sē pūtent esse factūrōs
Poenī prīmī mercātūrīs et mercibus suīs avāritiam et magnificentiam et inexplēbilēs cupiditātēs omnium rērum importāvērunt in Graeciam.
Sardanapallus ille vitiīs multō quam nōmine ipsō dēfōrmior.
“Athōs Athōnis” prōtulit Cicerō in III dē rē pūblicā: “nisi sī quis Athōnem prō monumentō vult funditus effingere. quis enim est Athōs aut Olympus tantus?”
ēnītar enim suō locō ut ostendam secundum dēfīnītiōnēs ipsīus Cicerōnis, quibus quid sit rēs pūblica et quid sit populus loquente Scīpiōne breviter exposuit, attestantibus etiam multīs sīve ipsīus sīve eōrum quōs loquī fēcit in eādem disputātiōne sententiīs, numquam illam fuisse rem pūblicam, quia numquam in eā fuerit vēra iūstitia. secundum probābiliōrēs autem dēfīnītiōnēs prō suō modō quōdam rēs pūblica fuit, et melius ab antīquiōribus Rōmānīs quam ā posteriōribus administrāta est.