1 quō ūsque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā? quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra vultūsque mōvērunt? patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? quid proximā, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsilī cēperīs quem nostrum ignōrāre arbitrāris? 2 ō tempora, ō mōrēs! senātus haec intellegit, cōnsul videt; hic tamen vīvit. vīvit? immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītāmus.
ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem istam quam tū in nōs omnēs iam diū māchināris. 3 an vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit: Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vāstāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus? nam illa nimis antīqua praetereō, quod C. Servīlius Ahāla Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. habēmus enim senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave, nōn dēest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis. nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.
4 dēcrēvit quondam senātus utī L. Opīmius cōnsul vidēret nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. nox nūlla intercessit: interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs C. Gracchus, clārissimō patre, avō, maiōribus, occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsulāris. similī senātūs cōnsultō C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica. num ūnum diem posteā L. Sāturnīnum tribūnum plēbis et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? at vērō nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. habēmus enim eius modī senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna, convēnit. vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfirmandam audāciam. cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clēmentem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī, sed iam mē ipse inertiae nēquitiaeque condemnō.
5 castra sunt in Ītaliā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus collocāta, crēscit in diēs singulōs hostium numerus; eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intrā moenia atque adeō in senātū vidēmus intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae mōlientem. sī tē iam, Catilīna, comprehendī, sī interficī iusserō, crēdō, erit verendum mihi nē nōn hoc potius omnēs bonī sērius ā mē quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. vērum ego hoc quod iam prīdem factum esse oportuit certā dē causā nōndum addūcor ut faciam. tum dēnique interficiēre, cum iam nēmō tam improbus, tam perditus, tam tuī similis invenīrī poterit quī id nōn iūre factum esse fateātur. 6 quam diū quisquam erit quī tē dēfendere audeat, vīvēs, et vīvēs ita ut vīvis, multīs meīs et firmīs praesidiīs obsessus nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs. multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sīcut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque custōdient.
etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius exspectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coeptūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs coniūrātiōnis potest, sī illūstrantur, sī ērumpunt omnia? mūtā iam istam mentem, mihi crēde, oblīvīscere caedis atque incendiōrum. tenēris undique; lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia, quae iam mēcum licet recognōscās.
7 meministīne mē ante diem XII Kalendās Novembrēs dīcere in senātū fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem VI Kalendās Novembrēs, C. Manlium, audāciae satellitem atque administrum tuae? num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta, tam atrōx tamque incrēdibilis, vērum id quod multō magis est admīrandum, diēs? dīxī ego īdem in senātū caedem tē optimātium contulisse in ante diem V Kalendās Novembrēs, tum cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmā nōn tam suī cōnservandī quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā profūgērunt. num īnfitiārī potes tē illō ipsō diē meīs praesidiīs, meā dīligentiā circumclūsum commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum nostrā tamen quī remānsissēmus caede contentum tē esse dīcēbās? 8 quid? cum tū tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfīderēs, sēnsistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, custōdiīs, vigiliīs esse mūnītam? nihil agis, nihil mōlīris, nihil cōgitās quod nōn ego nōn modo audiam sed etiam videam plānēque sentiam.
recognōsce mēcum tandem noctem illam superiōrem; iam intellegēs multō mē vigilāre ācrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae. dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē — in M. Laecae domum; convēnisse eōdem complūrēs eiusdem āmentiae scelerisque sociōs. num negāre audēs? quid tacēs? convincam, sī negās. videō enim esse hīc in senātū quōsdam quī tēcum ūnā fuērunt. 9 ō dī immortālēs! ubinam gentium sumus? quam rem pūblicam habēmus? in quā urbe vīvimus? hīc, hīc sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō, quī dē nostrō omnium interitū, quī dē huius urbis atque adeō dē orbis terrārum exitiō cōgitent. hōs ego videō cōnsul et dē rē pūblicā sententiam rogō, et quōs ferrō trucīdārī oportēbat, eōs nōndum vōce vulnerō!
fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna, distribuistī partēs Ītaliae, statuistī quō quemque proficīscī placēret, dēlēgistī quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs, discrīpsistī urbis partēs ad incendia, cōnfirmāstī tē ipsum iam esse exitūrum, dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego vīverem. repertī sunt duo equitēs Rōmānī quī tē istā cūrā līberārent et sē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicērentur. 10 haec ego omnia vixdum etiam coetū vestrō dīmissō comperī; domum meam maiōribus praesidiīs mūnīvī atque firmāvī, exclūsī eōs quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.
quae cum ita sint, Catilīna, perge quō coepistī: ēgredere aliquandō ex urbe; patent portae; proficīscere. nimium diū tē imperātōrem tua illa Manliāna castra dēsīderant. ēdūc tēcum etiam omnēs tuōs, sī minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. magnō mē metū līberāveris, modo inter mē atque tē mūrus intersit. nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam.
11 magna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō custōdī huius urbis, grātia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus. nōn est saepius in ūnō homine summa salūs perīclitanda reī pūblicae. quam diū mihi cōnsulī dēsignātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā dīligentiā dēfendī. cum proximīs comitiīs cōnsulāribus mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs nūllō tumultū pūblicē concitātō; dēnique, quotiēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum magnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam.
12 nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis; templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, Ītaliam tōtam ad exitium et vāstitātem vocās. quārē, quoniam id quod est prīmum, et quod huius imperī disciplīnaeque maiōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id quod est ad sevēritātem lēnius, ad commūnem salūtem ūtilius. nam sī tē interficī iusserō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manus; sīn tū, quod tē iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna reī pūblicae.
13 quid est, Catilīna? num dubitās id mē imperante facere quod iam tuā sponte faciēbās? exīre ex urbe iubet cōnsul hostem. interrogās mē, num in exilium? nōn iubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō.
quid est enim, Catilīna, quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit? in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum quī tē nōn metuat, nēmō quī nōn ōderit. quae nota domesticae turpitūdinis nōn inusta vītae tuae est? quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā? quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? cui tū adulēscentulō quem corruptēlārum illecebrīs irrētīssēs nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī?
14 quid vērō? nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāvistī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur. praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum quās omnēs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs.
ad illa veniō quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent. 15 potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut huius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciās esse hōrum nēminem quī nesciat tē prīdiē Kalendās Iānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et prīncipum cīvitātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum sed fortūnam populī Rōmānī obstitisse? ac iam illa omittō, neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā; quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns vērō cōnsulem interficere cōnātus es! quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur parvā quādam dēclīnātiōne et, ut aiunt, corpore effūgī! nihil agis, nihil assequeris, neque tamen cōnārī ac velle dēsistis. 16 quotiēns iam tibi extorta est ista sīca dē manibus, quotiēns vērō excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est! tamen eā carēre diūtius nōn potes. quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.
nunc vērō quae tua est ista vīta? sīc enim iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur. vēnistī paulō ante in senātum. quis tē ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit? sī hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus? quid quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque assēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt, quō tandem animō hoc tibi ferendum putās?
17 servī mehercule meī sī mē istō pactō metuerent ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putārem: tū tibi urbem nōn arbitrāris? et sī mē meīs cīvibus iniūriā suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem: tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentēs sēnsūsque vulnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre? sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ratiōne ūllā plācāre possēs, ut opīnor, ab eōrum oculīs aliquō concēderēs. nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et iam diū nihil tē iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre: huius tū neque auctōritātem verēbere nec iūdicium sequēre nec vim pertimēscēs?
18 quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modō tacita loquitur: “nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera; tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen ut potuī tulī: nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē; quicquid increpuerit, Catilīnam timērī; nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat nōn est ferendum. quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe; sī est vērus, nē opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.” 19 haec sī tēcum, ita ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit?
quid quod tū tē ipse in custōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad M’. Lepidum tē habitāre velle dīxistī? ā quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es, atque ut domī meae tē asservārem rogāstī. cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quia magnō in perīculō essem quod īsdem moenibus continērēmur, ad Q. Metellum praetōrem vēnistī. ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, M. Metellum dēmigrāstī, quem tū vidēlicet et ad custōdiendum tē dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre quī sē ipse iam dignum custōdiā iūdicārit?
20 quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam fugae sōlitūdinīque mandāre?
“refer” inquis “ad senātum”; id enim postulās et, sī hic ōrdō placēre sibi dēcrēverit tē īre in exilium, obtemperātūrum tē esse dīcis. nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus, et tamen faciam ut intellegās quid hī dē tē sentiant. ēgredere ex urbe, Catilīna, līberā rem pūblicam metū, in exilium, sī hanc vōcem exspectās, proficīscere. quid est? ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis?
21 at sī hoc idem huic adulēscentī optimō P. Sestiō, sī fortissimō virō M. Mārcellō dīxissem, iam mihi cōnsulī hōc ipsō in templō senātus iūre optimō vim et manūs intulisset. dē tē autem, Catilīna, cum quiēscunt, probant, cum patiuntur, dēcernunt, cum tacent, clāmant, neque hī sōlum quōrum tibi auctōritās est vidēlicet cāra, vīta vīlissima, sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimī atque optimī virī, cēterīque fortissimī cīvēs quī circumstant senātum, quōrum tū et frequentiam vidēre et studia perspicere et vōcēs paulō ante exaudīre potuistī. quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam ut tē haec quae vāstāre iam prīdem studēs relinquentem ūsque ad portās prōsequantur.
22 quamquam quid loquor? tē ut ūlla rēs frangat, tū ut umquam tē colligās, tū ut ūllam fugam meditēre, tū ut ūllum exilium cōgitēs? utinam tibi istam mentem dī immortālēs duint! tametsī videō, sī meā vōce perterritus īre in exilium animum indūxerīs, quanta tempestās invidiae nōbīs, sī minus in praesēns tempus recentī memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem impendeat. sed est tantī, dummodo tua ista sit prīvāta calamitās et ā reī pūblicae perīculīs sēiungātur. sed tū ut vitiīs tuīs commoveāre, ut lēgum poenās pertimēscās, ut temporibus reī pūblicae cēdās nōn est postulandum. neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor ā turpitūdine aut metus ā perīculō aut ratiō ā furōre revocārit.
23 quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficīscere ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invidiam, rēctā perge in exilium; vix feram sermōnēs hominum, sī id fēceris, vix mōlem istīus invidiae, sī in exilium iussū cōnsulis ieris, sustinēbō. sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū, cōnfer tē ad Manlium, concitā perditōs cīvēs, sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō latrōciniō, ut ā mē nōn ēiectus ad aliēnōs, sed invītātus ad tuōs īsse videāris.
24 quamquam quid ego tē invītem, ā quō iam sciam esse praemissōs quī tibi ad forum Aurēlium praestōlārentur armātī, ā quō sciam pactam et cōnstitūtam cum Manliō diem, ā quō etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuīs omnibus cōnfīdō perniciōsam ac fūnestam futūram, cui domī tuae sacrārium scelerātum cōnstitūtum fuit, sciam esse praemissam? tū ut illā carēre diūtius possīs quam venerārī ad caedem proficīscēns solēbās, ā cuius altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī?
25 ībis tandem aliquandō quō tē iam prīdem tua ista cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat; neque enim tibi haec rēs affert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem. ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit. numquam tū nōn modo ōtium sed nē bellum quidem nisi nefārium concupīstī. nactus es ex perditīs atque ab omnī nōn modo fortūnā vērum etiam spē dērelictīs cōnflātam improbōrum manum. 26 hīc tū quā laetitiā perfruēre, quibus gaudiīs exsultābis, quantā in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis! ad huius vītae studium meditātī illī sunt quī feruntur labōrēs tuī, iacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stuprum vērum etiam ad facinus obeundum, vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum vērum etiam bonīs ōtiōsōrum. habēs ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, frīgoris, inopiae rērum omnium quibus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs. 27 tantum prōfēcī, cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id quod esset ā tē scelerātē susceptum latrōcinium potius quam bellum nōminārētur.
nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, percipite, quaesō, dīligenter quae dīcam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte. etenim sī mēcum patria, quae mihi vītā meā multō est cārior, sī cūncta Ītalia, sī omnis rēs pūblica sīc loquātur: “M. Tullī, quid agis? tūne eum quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs, quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem coniūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? nōnne hunc in vincla dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis? 28 quid tandem tē impedit? mōsne maiōrum? at persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvēs morte multārunt. an lēgēs quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? at numquam in hāc urbe quī ā rē pūblicā dēfēcērunt cīvium iūra tenuērunt. an invidiam posteritātis timēs? praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam quī tē, hominem per tē cognitum, nūllā commendātiōne maiōrum, tam mātūrē ad summum imperium per omnēs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiam aut alicuius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis. 29 sed sī quis est invidiae metus, nōn est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidia quam inertiae ac nēquitiae pertimēscenda. an, cum bellō vāstābitur Ītalia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?”
hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum quī hoc idem sentiunt mentibus pauca respondēbō. ego sī hoc optimum factū iūdicārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem. etenim sī summī virī et clārissimī cīvēs Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāminārunt sed etiam honestārunt, certē verendum mihi nōn erat nē quid hōc parricīdā cīvium interfectō invidiae mihi in posteritātem redundāret. quod sī ea mihi maximē impendēret, tamen hōc animō fuī semper ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem.
30 quamquam nōnnūllī sunt in hōc ōrdine quī aut ea quae imminent nōn videant aut ea quae vident dissimulent; quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborāvērunt; quōrum auctōritātem secūtī multī nōn sōlum improbī vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. nunc intellegō, sī iste quō intendit, in Manliāna castra, pervēnerit, nēminem tam stultum fore quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum quī nōn fateātur.
hōc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse. quod sī sēsē ēiēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique collēctōs naufragōs aggregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium. 31 etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. hīc sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. ut saepe hominēs aegrī morbō gravī, cum aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque afflīctantur, sīc hic morbus quī est in rē pūblicā relevātus istīus poenā vehementius reliquīs vīvīs ingravēscet.
32 quārē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque quid dē rē pūblicā sentiat. polliceor vōbīs hoc, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, illūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.
33 hīsce ōminibus, Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitiō quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium. tū, Iuppiter, quī īsdem quibus haec urbs auspiciīs ā Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem huius urbis atque imperī vērē nōmināmus, hunc et huius sociōs ā tuīs cēterīsque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque cīvium omnium arcēbis et hominēs bonōrum inimīcōs, hostēs patriae, latrōnēs Ītaliae scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniūnctōs aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.