Exordium: my enemy is Rome’s enemy (1–2)
1 quōnam meō fātō, patrēs cōnscrīptī, fierī dīcam ut nēmō hīs annīs vīgintī reī pūblicae fuerit hostis quī nōn bellum eōdem tempore mihi quoque indīxerit? nec vērō necesse est quemquam ā mē nōminārī: vōbīscum ipsī recordāminī. mihi poenārum illī plūs quam optāram dedērunt: tē mīror, Antōnī, quōrum facta imitēre, eōrum exitūs nōn perhorrēscere. atque hoc in aliīs minus mīrābar; nēmō enim illōrum inimīcus mihi fuit voluntārius, omnēs ā mē reī pūblicae causā lacessītī. tū nē verbō quidem violātus, ut audācior quam Catilīna, furiōsior quam Clōdius vidērēre, ultrō mē maledictīs lacessīstī, tuamque ā mē aliēnātiōnem commendātiōnem tibi ad impiōs cīvīs fore putāvistī. 2 quid putem? contemptumne mē? nōn videō nec in vītā nec in grātiā nec in rēbus gestīs nec in hāc meā mediocritāte ingenī quid dēspicere possit Antōnius. an in senātū facillimē dē mē dētrahī posse crēdidit? quī ōrdō clārissimīs cīvibus bene gestae reī pūblicae testimōnium multīs, mihi ūnī cōnservātae dedit. an dēcertāre mēcum voluit contentiōne dīcendī? hoc quidem est beneficium. quid enim plēnius, quid ūberius mihi quam et prō mē et contrā Antōnium dīcere? illud profectō est: nōn exīstimāvit suī similibus probārī posse sē esse hostem patriae, nisi mihi esset inimīcus.
Refutatio: @@ (3–43)
3 cui priusquam dē cēterīs rēbus respondeō, dē amīcitiā quam ā mē violātam esse crīminātus est, quod ego gravissimum crīmen iūdicō, pauca dīcam.
contrā rem suam mē nesciō quandō vēnisse questus est. an ego nōn venīrem contrā aliēnum prō familiārī et necessāriō, nōn venīrem contrā grātiam nōn virtūtis spē, sed aetātis flōre collēctam, nōn venīrem contrā iniūriam quam iste intercessōris inīquissimī beneficiō optinuit, nōn iūre praetōriō? sed hoc idcircō commemorātum ā tē putō, ut tē īnfimō ōrdinī commendārēs, cum omnēs tē recordārentur lībertīnī generum et līberōs tuōs nepōtēs Q. Fadī, lībertīnī hominis fuisse.
at enim tē in disciplīnam meam trādiderās (nam ita dīxistī), domum meam ventitārās. nē tū, sī id fēcissēs, melius fāmae, melius pudīcitiae tuae cōnsuluissēs. sed neque fēcistī nec, sī cuperēs, tibi id per C. Cūriōnem facere licuisset.
4 augurātus petītiōnem mihi tē concessisse dīxistī. ō incrēdibilem audāciam, ō impudentiam praedicandam! quō enim tempore mē augurem ā tōtō collēgiō expetītum Cn. Pompeius et Q. Hortēnsius nōmināvērunt (nec enim licēbat ā plūribus nōminārī), tū nec solvendō erās nec tē ūllō modō nisi ēversā rē pūblicā fore incolumem putābās. poterās autem eō tempore augurātum petere, cum in Ītaliā Cūriō nōn esset, aut tum, cum es factus, ūnam tribum sine Cūriōne ferre potuissēs? cuius etiam familiārēs dē vī condemnātī sunt, quod tuī nimis studiōsī fuissent.
5 at beneficiō sum tuō ūsus. quō? quamquam illud ipsum, quod commemorās, semper prae mē tulī; māluī mē tibi dēbēre cōnfitērī quam cuiquam minus prūdentī nōn satis grātus vidērī. sed quō beneficiō? quod mē Brundisī nōn occīderīs? quem ipse victor, quī tibi, ut tūtē glōriārī solēbās, dētulerat ex latrōnibus suīs prīncipātum, salvum esse voluisset, in Ītaliam īre iussisset, eum tū occīderēs? fac potuisse. quod est aliud, patrēs cōnscrīptī, beneficium latrōnum, nisi ut commemorāre possint iīs sē dedisse vītam, quibus nōn adēmerint? quod sī esset beneficium, numquam, quī illum interfēcērunt, ā quō erant cōnservātī, quōs tū clārissimōs virōs sōlēs appellāre, tantam essent glōriam cōnsecūtī. quāle autem beneficium est, quod tē abstinuerīs nefāriō scelere? quā in rē nōn tam iūcundum mihi vidērī dēbuit nōn interfectum mē ā tē quam miserum tē id impūne facere potuisse.
6 sed sit beneficium, quandōquidem maius accipī ā latrōne nūllum potuit; in quō potes mē dīcere ingrātum? an dē interitū reī pūblicae querī nōn dēbuī, nē in tē ingrātus vidērer? at in illā querēlā miserā quidem et lūctuōsa, sed mihi prō hōc gradū, in quō mē senātus populusque Rōmānus collocāvit, necessāria quid est dictum ā mē cum contumēliā, quid nōn moderātē, quid nōn amīce? quod quidem cuius temperantiae fuit, dē M. Antōniō querentem abstinēre maledictīs! praesertim cum tū reliquiās reī pūblicae dissipāvissēs, cum domī tuae turpissimō mercātū omnia essent vēnālia, cum lēgēs eās, quae numquam prōmulgātae essent, et dē tē et ā tē lātās cōnfitērēre, cum auspicia augur, intercessiōnem cōnsul sustulissēs, cum esse foedissimē stīpātus armātīs, cum omnīs impūritātēs impudīca in domō cotīdiē susciperēs vīnō lustrīsque cōnfectus. 7 at ego, tamquam mihi cum M. Crassō contentiō esset, quōcum multae et magnae fuērunt, nōn cum ūnō gladiātōre nēquissimō, dē rē pūblicā graviter querēns dē homine nihil dīxī. itaque hodiē perficiam, ut intellegat, quantum ā mē beneficium tum accēperit.
at etiam litterās, quās mē sibi mīsisse dīceret, recitāvit homō et hūmānitātis expers et vītae commūnis ignārus. quis enim umquam, quī paulum modo bonōrum cōnsuētūdinem nōsset, litterās ad sē ab amīcō missās offēnsiōne aliquā interposita in medium prōtulit palamque recitāvit? quid est aliud tollere ex vītā vītae societātem, tollere amīcōrum colloquia absentium? quam multa ioca solent esse in epistulīs, quae prōlātā sī sint, inepta videantur, quam multa sēria neque tamen ūllō modō dīvulganda!
8 sit hoc inhūmānitātis [tuae]; stultitiam incrēdibilem vidēte. quid habēs quod mihi oppōnās, homō disertē, ut Mustēlae et Tīrōnī Numisiō vidēris? quī cum hōc ipsō tempore stent cum gladiīs in cōnspectū senātūs, ego quoque tē disertum putābō, sī ostenderīs, quō modo sīs eōs inter sīcāriōs dēfēnsūrus. sed quid oppōnās tandem, sī negem mē umquam ad tē istās litterās mīsisse, quō mē teste convincās? an chīrographō? in quō habēs scientiam quaestuōsam. quī possīs? sunt enim lībrāriī manū. iam invideō magistrō tuō, quī tē tantā mercēde, quantam iam prōferam, nihil sapere doceat. 9 quid enim est minus nōn dīcō ōrātōris, sed hominis quam id obicere adversāriō, quod ille sī verbō negārit, longius prōgredī nōn possit, quī obiēcerit?
at ego nōn negō tēque in istō ipsō convincō nōn inhūmānitātis solum, sed etiam āmentiae. quod enim verbum in istīs litterīs est nōn plēnum hūmānitātis, officiī, benivolentiae? omne autem crīmen tuum est, quod dē tē in hīs litterīs nōn male exīstimem, quod scrībam tamquam ad cīvem, tamquam ad bonum virum, nōn tamquam ad scelerātum et latrōnem. at ego tuās litterās, etsī iūre poteram ā tē lacessītus, tamen nōn prōferam; quibus petis, ut tibi per mē liceat quendam dē exiliō redūcere, adiūrāsque id tē invītō mē nōn esse factūrum. idque ā mē impetrāstī. quid enim mē interpōnerem audāciae tuae, quam neque auctōritās huius ōrdinis neque exīstimātiō populī Rōmānī neque lēgēs ūllae possent coercēre? 10 vērum tamen quid erat, quod mē rogārēs, sī erat is, dē quō rogābās, Caesaris lēge reductus? sed vidēlicet meam grātiam voluit esse, in quō nē ipsīus quidem ūlla esse poterat lēge lātā.
sed cum mihi, patrēs cōnscrīptī, et prō mē aliquid et in M. Antōnium multa dīcenda sint, alterum petō ā vōbīs, ut mē prō mē dīcentem benignē, alterum ipse efficiam, ut, contrā illum cum dīcam, attentē audiātis. simul illud ōrō: sī meam cum in omnī vītā, tum in dīcendō moderātiōnem modestiamque cognōstis, nē mē hodiē, cum istī, ut prōvocāvit, responderō, oblītum esse pūtētis meī. nōn tractābō ut cōnsulem; nē ille quidem mē ut cōnsulārem. etsī ille nūllō modō cōnsul, vel quod ita vīvit vel quod ita rem pūblicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ūllā contrōversiā cōnsulāris.
11 ut igitur intellegerētis, quālem ipse sē cōnsulem profitērētur, obiēcit mihi cōnsulātum meum. quī cōnsulātūs verbō meus, patrēs cōnscrīptī, rē vester fuit. quid enim ego cōnstituī, quid gessī, quid ēgī nisi ex huius ōrdinis cōnsiliō, auctōritāte, sententiā? haec tū homō sapiēns, nōn sōlum ēloquēns, apud eōs quōrum cōnsiliō sapientiāque gesta sunt, ausus es vituperāre? quis autem, meum cōnsulātum praeter tē Pūbliumque Clōdium quī vituperāret, inventus est? cuius quidem tibi fātum sīcut C. Cūriōnī manet, quoniam id domī tuae est, quod fuit illōrum utrīque fātāle.
12 nōn placet M. Antōniō cōnsulātus meus. at placuit P. Servīliō, ut eum prīmum nōminem ex illīus temporis cōnsulāribus, quī proximē est mortuus, placuit Q. Catulō, cuius semper in hāc rē pūblicā vīvet auctōritās; placuit duōbus Lūcullīs, M. Crassō, Q. Hortēnsiō, C. Cūriōnī, C. Pīsōnī, M’. Glabriōnī, M’. Lepidō, L. Volcātiō, C. Figulō, D. Sīlānō, L. Mūrēnae, quī tum erant cōnsulēs dēsignātī, placuit idem quod cōnsulāribus M. Catōnī; quī cum multā vītā excēdēns prōvīdit, tum quod tē cōnsulem nōn vīdit. maximē vērō cōnsulātum meum Cn. Pompeius probāvit, quī ut mē prīmum dēcēdēns ex Syriā vīdit, complexus et grātulāns meō beneficiō patriam sē vīsūrum esse dīxit. sed quid singulōs commemorō? frequentissimō senātuī sīc placuit ut esset nēmō quī mihi nōn ut parentī grātiās ageret, quī mihi nōn vītam suam, fortūnās, līberōs, rem pūblicam referret acceptam.
13 sed quoniam illīs, quōs nōmināvī, tot et tālibus vīrīs rēs pūblica orbāta est, veniāmus ad vīvōs, quī duo dē cōnsulārium numerō reliquī sunt. L. Cottā, vir summō ingeniō summāque prūdentiā, rēbus iīs gestīs, quās tū reprehendis, supplicātiōnem dēcrēvit verbīs amplissimīs, eīque illī ipsī, quōs modo nōmināvī, cōnsulārēs senātusque cūnctus assēnsus est, quī honōs post conditam hanc urbem habitus est togātō ante mē nēminī. 14 L. Caesar, avunculus tuus, quā ōrātiōne, qua cōnstantia, quā gravitāte sententiam dīxit in sorōris suae virum, vitricum tuum! hunc tū cum auctōrem et praeceptōrem omnium cōnsiliōrum tōtīusque vītae dēbuissēs habēre, vitricī tē similem quam avunculī māluistī. huius ego aliēnus cōnsiliīs cōnsul ūsus sum, tū sorōris fīlius ecquid ad eum umquam dē rē pūblicā rettulistī? at ad quōs refert?
dī immortālēs! ad eōs scīlicet, quōrum nōbīs etiam diēs nātālēs audiendī sunt. 15 hodiē nōn dēscendit Antōnius. cūr? dat nātāliciam in hortīs. cui? nēminem nōminābō; putātē tum Phormiōnī alicui, tum Gnathōnī, tum etiam Balliōnī. ō foeditātem hominis flāgitiōsam, ō impudentiam, nēquitiam, libīdinem nōn ferendam! tū cum prīncipem senātōrem, cīvem singulārem tam propinquum habeās, ad eum dē rē pūblicā nihil referās, referās ad eōs quī suam rem nūllam habent, tuam exhauriunt?
tuus vidēlicet salūtāris cōnsulātus, perniciōsus meus. adeōne pudōrem cum pudīcitiā perdidistī, ut hoc in eō templō dīcere ausus sīs, in quō ego senātum illum quī quondam flōrēns orbī terrārum praesidēbat, cōnsulēbam, tū hominēs perditissimōs cum gladiīs collocāvistī? 16 at etiam ausus es (quid autem est, quod tū nōn audeās?) clīvum Capitōlīnum dīcere mē cōnsule plēnum servōrum armātōrum fuisse. ut illa, crēdō, nefāria senātūs cōnsulta fierent, vim afferēbam senātuī. ō miser, sīve illa tibi nota nōn sunt (nihil enim bonī nōstī) sīve sunt, quī apud tālīs virōs tam impudenter loquāre! quis enim eques Rōmānus, quis praeter tē adulēscēns nōbilis, quis ūllius ōrdinis, quī sē cīvem esse meminisset, cum senātus in hōc templō esset, in clīvō Capitōlīnō nōn fuit, quis nōmen nōn dedit? quamquam nec scrībae sufficere nec tabulae nōmina illōrum capere potuērunt. 17 etenim, cum hominēs nefāriī dē patriae parricīdiō cōnfitērentur cōnsciōrum indiciīs, suā manū, vōce paene litterārum coāctī sē urbem īnflammāre, cīvēs trucīdāre, vastāre Ītaliam, dēlēre rem pūblicam cōnsēnsisse, quis esset, quī ad salūtem commūnem dēfendendam nōn excitārētur, praesertim cum senātus populusque Rōmānus habēret ducem, quālis sī quī nunc esset, tibi īdem, quod illīs accidit, contigisset?
ad sepultūram corpus vitricī suī negat ā mē datum. hoc vērō nē P. quidem Clōdius dīxit umquam; quem, quia iūre eī inimīcus fuī, doleō ā tē omnibus vitiīs iam esse superātum. 18 quī autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram tē domī P. Lentulī esse ēducātum? an verēbāre, nē nōn putārēmus nātūrā tē potuisse tam improbum ēvādere, nisi accessisset etiam disciplīna? tam autem erat excors, ut tōta in ōrātiōne tuā tēcum ipse pugnārēs, nōn modo nōn cohaerentia inter sē dīcerēs, sed maximē disiūncta atque contrāria, ut nōn tanta mēcum quanta tibi tēcum esset contentiō. vitricum tuum fuisse in tantō scelere fatēbāre, poenā affectum querēbāre. ita, quod propriē meum est, laudāstī, quod tōtum est senātus, reprehendistī. nam comprehēnsiō sontium mea, animadversiō senātūs fuit. homō disertus nōn intellegit eum, quem contrā dīcit, laudārī ā sē, eōs, apud quōs dīcit, vituperārī.
19 iam illud cuius est nōn dīcō audāciae (cupit enim sē audācem), sed, quod minimē vult, stultitiae, quā vincit omnis, clīvī Capitōlīnī mentiōnem facere, cum inter subsellia nostra versentur armātī, cum in hāc cellā Concordiae, dī immortālēs! in quā mē cōnsule salūtārēs sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem vīximus, cum gladiīs hominēs collocātī stent? accūsā senātum, accūsā equestrem ōrdinem, quī tum cum senātus cōpulātus fuit, accūsā omnīs ōrdinēs, omnīs cīvīs, dum cōnfiteāre hunc ōrdinem hoc ipsō tempore ab Ityraeīs circumsedērī. haec tū nōn propter audāciam dīcis tam impudenter, sed, quī tantam rērum repugnantiam nōn videās, nihil profectō sapis. quid est enim dēmentius quam, cum reī pūblicae perniciōsa arma ipse cēperīs, obicere alterī salūtāria?
20 at etiam quōdam locō facētus esse voluistī. quam id tē, dī bonī, nōn decēbat! in quō est tua culpa nōn nūlla. aliquid enim salīs ā mīmā uxōre trahere potuistī. “cēdant arma togae.” quid? tum nōnne cessērunt? at posteā tuīs armīs cessit togā. quaerāmus igitur, utrum melius fuerit, lībertātī populī Rōmānī scelerātōrum arma an lībertātem nostram armīs tuīs cēdere. nec vērō tibi dē versibus plūra respondēbō; tantum dīcam breviter, tē neque illōs neque ūllās omnīnō litterās nōsse, mē nec reī pūblicae nec amīcīs umquam dēfuisse et tamen omnī genere monimentōrum meōrum perfēcisse, ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventūtī ūtilitātis et nōminī Rōmānō laudis aliquid afferrent. sed haec nōn huius temporis; maiōra videāmus.
21 P. Clōdium meō cōnsiliō interfectum esse dīxistī. quidnam hominēs putārent, sī tum occīsus esset, cum tū illum in forō spectante populō Rōmānō gladiō īnsecūtus es negōtiumque trānsēgissēs, nisi sē ille in scālās tabernae lībrāriae coniēcisset iīsque oppīlātīs impetum tuum compressisset? quod quidem ego fāvisse mē tibi fateor, suāsisse nē tū quidem dīcis. at Milōnī nē favēre quidem potuī; prius enim rem trānsēgit quam quisquam eum factūrum id suspicārētur. at ego suāsī. scīlicet is animus erat Milōnis, ut prōdesse reī pūblicae sine suāsōre nōn posset. at laetātus sum. quid ergō? in tantā laetitiā cūnctae cīvitātis mē ūnum trīstem esse oportēbat? 22 quamquam dē morte Clōdī fuit quaestiō nōn satis prūdenter illa quidem cōnstitūtā (quid enim attinēbat novā lēge quaerī dē eō, quī hominem occīdisset, cum esset lēgibus quaestiō cōnstitūtā?), quaesītum est tamen. quod igitur, cum rē agēbātur, nēmō in mē dīxit, id tot annīs post tū es inventus quī dīcerēs?
23 quod vērō dīcere ausus es, idque multīs verbīs, opera mea Pompeium ā Caesaris amīcitiā esse dīiūnctum ob eamque causam culpā meā bellum cīvīle esse nātum, in eō nōn tū quidem tōtā rē, sed, quod maximum est, temporibus errāstī. ego M. Bibulō, praestantissimō cīve, cōnsule, nihil praetermīsī, quantum facere ēnītīque potuī, quīn Pompeium ā Caesaris coniūnctiōne āvocārem. in quō Caesar fēlīcior fuit. ipse enim Pompeium ā meā familiāritāte dīiūnxit. posteā vērō quam sē tōtum Pompeius Caesarī trādidit, quid ego illum ab eō distrahere cōnārer? stultī erat spērāre, suādēre impudentīs. 24 duo tamen tempora incīdērunt, quibus aliquid contrā Caesarem Pompeiō suāserim. ea velim reprehendās, sī potes, ūnum, nē quīnquenniī imperium Caesarī prōrogāret, alterum, nē paterētur ferrī, ut absentis eius ratiō habērētur. quōrum sī utrumvīs persuāsissem, in hās miseriās numquam incīdissēmus.
atque īdem ego, cum iam opēs omnīs et suās et populī Rōmānī Pompeius ad Caesarem dētulisset sērōque eā sentīre coepisset, quae multō ante prōvīderam, īnferrīque patriae bellum vidērem nefārium, pācis, concordiae, compositiōnis auctor esse nōn dēstitī, meaque illa vōx est nōta multīs: “utinam, Pompeiī, cum Caesare societātem aut numquam coīssēs aut numquam dirēmissēs! fuit alterum gravitātis, alterum prūdentiae tuae.” haec mea, M. Antōnī, semper et dē Pompeiō et dē rē pūblica cōnsilia fuērunt. quae sī valuissent, rēs pūblica stāret, tū tuīs flāgitiīs, egestāte, īnfāmiā concidissēs.
25 sed haec vetera, illud vērō recēns, Caesarem meō cōnsiliō interfectum. iam vereor, patrēs cōnscrīptī, nē, quod turpissimum est, praevāricātōrem mihi apposuisse videar, quī mē nōn sōlum meīs laudibus ōrnāret, sed etiam aliēnīs. quis enim meum in istā societāte glōriōsissimī factī nōmen audīvit? cuius autem, quī in eō numerō fuisset, nōmen est occultātum? occultātum dīcō; cuius nōn statim dīvulgātum? citius dīxerim iactāsse sē aliquōs, ut fuisse in eā societāte vidērentur, cum cōnsciī nōn fuissent, quam ut quisquam cēlārī vellet, quī fuisset. 26 quam vērī simile porrō est in tot hominibus partim obscūrīs, partim adulēscentibus nēminem occultantibus meum nōmen latēre potuisse?
etenim, sī auctōrēs ad līberandam patriam dēsīderārentur illīs āctōribus, Brūtōs ego impellerem, quōrum uterque L. Brūtī imāginem cotīdiē vidēret, alter etiam Ahālae? hī igitur hīs maiōribus ab aliēnīs potius cōnsilium peterent quam ā suīs et foris potius quam domō? quid? C. Cassius in eā familiā nātus quae nōn modo dominātum, sed nē potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, mē auctōrem, crēdō, dēsīderāvit; quī etiam sine hīs clārissimīs virīs hanc rem in Ciliciā ad ōstium flūminis Cydnī cōnfēcisset, sī ille ad eam rīpam, quam cōnstituerat, nōn ad contrāriam nāvis appulisset. 27 Cn. Domitium nōn patris interitus, clārissimī virī, nōn avunculī mors, nōn spoliātiō dignitātis ad reciperandam lībertātem, sed mea auctōritās excitāvit? an C. Trebōniō ego persuāsī? cui nē suādēre quidem ausus essem. quō etiam maiōrem eī rēs pūblica grātiam dēbet, quī lībertātem populī Rōmānī ūnīus amīcitiae praeposuit dēpulsorque dominātus quam particeps esse māluit. an L. Tillius Cimber mē est auctōrem secūtus? quem ego magis fēcisse illam rem sum admīrātus, quam factūrum putāvī, admīrātus autem ob eam causam, quod immemor beneficiōrum, memor patriae fuisset. quid? duōs Servīliōs — Cascās dīcam an Ahālās? et hōs auctōritāte meā cēnsēs excitātōs potius quam cāritāte reī pūblicae? longum est persequī cēterōs, idque reī pūblicae praeclārum, fuisse tam multōs, ipsīs glōriōsum.
28 at quemadmodum mē coarguerit homō acūtus, recordāminī. “Caesare interfectō” inquit “statim cruentum altē extollēns Brūtus pūgiōnem Cicerōnem nōminātim exclāmāvit atque eī recuperātam lībertātem est grātulātus.” cūr mihi potissimum? quia sciēbam? vidē, nē illa causa fuerit appellandī meī, quod, cum rem gessisset cōnsimilem rēbus iīs, quās ipse gesseram, mē potissimum testātus est sē aemulum meārum laudium exstitisse.
29 tū autem, omnium stultissimē, nōn intellegis, sī, id quod mē arguis, voluisse interficī Caesarem crīmen sit, etiam laetātum esse morte Caesaris crīmen esse? quid enim interest inter suāsōrem factī et probātōrem? aut quid refert, utrum voluerim fierī an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptīs iīs, quī illum rēgnāre gaudēbant, quī illud aut fierī nōluerit aut factum improbārit? omnēs ergō in culpā. etenim omnēs bonī, quantum in ipsīs fuit, Caesarem occīdērunt; aliīs cōnsilium, aliīs animus, aliīs occāsiō dēfuit, voluntās nēminī.
30 sed stupōrem hominis vel dīcam pecudis attendite. sīc enim dīxit: “Brūtus, quem ego honōris causā nōminō, cruentum pūgiōnem tenēns Cicerōnem exclāmāvit; ex quō intellegī dēbet eum cōnscium fuisse.” ergō ego scelerātus appellor ā tē, quem tū suspicātum aliquid suspicāris; ille, quī stillantem prae sē pūgiōnem tulit, is ā tē honōris causa nōminātur? ēsto, sit in verbīs tuīs hīc stupor; quantō in rēbus sententiīsque maior! cōnstitue hoc, cōnsul, aliquandō, Brūtōrum, C. Cassī, Cn. Domitī, C. Trebōnī, reliquōrum quam vēlīs esse causam; ēdormī crāpulam, inquam, et exhālā. an facēs admovendae sunt, quae [tē] excitent tantae causae indormientem? numquamne intellegēs statuendum tibi esse, utrum illī, quī istam rem gessērunt, homicīdae sint an vindicēs lībertātis?
31 attende enim paulisper cōgitātiōnemque sōbriī hominis pūnctum temporis suscipe. ego, quī sum illōrum, ut ipse fateor, familiāris, ut ā tē arguor, socius negō quicquam esse medium; cōnfiteor eōs, nisi līberātōrēs populī Rōmānī cōnservātōrēsque reī pūblicae sint, plūs quam sīcāriōs, plūs quam homicīdās, plūs etiam quam parricīdās esse, siquidem est atrōcius patriae parentem quam suum occīdere. tū, homō sapiēns et cōnsīderāte, quid dīcis? sī parricīdās, cūr honōris causa ā tē sunt et in hōc ōrdine et apud populum Rōmānum semper appellātī? cūr M. Brūtus referente tē lēgibus est solūtus, sī ab urbe plūs quam decem diēs āfuisset? cūr lūdī Apollinārēs incrēdibilī M. Brūtī honōre celebrātī? cūr prōvinciae Brūtō, Cassiō datae, cūr quaestōrēs additī, cūr lēgātōrum numerus auctus? atquī haec ācta per tē. nōn igitur homicīdās. sequitur, ut līberātōrēs tuō iūdiciō, quandōquidem tertium nihil potest esse. 32 quid est? num conturbō tē? nōn enim fortasse satis, quae dīiūnctius dīcuntur, intellegis. sed tamen haec summā est conclūsiōnis meae, quoniam scelere ā tē līberātī sunt, ab eōdem amplissimīs praemiīs dignissimōs iūdicātōs.
itaque iam retexō ōrātiōnem meam. scrībam ad illōs, ut, sī quī forte, quod ā tē mihi obiectum est, quaerent sitne vērum, nē cui negent. etenim vereor, nē aut cēlātum mē illīs ipsīs nōn honestum aut invītātum refūgisse mihi sit turpissimum. quae enim rēs umquam, prō sānctē Iuppiter! nōn modo in hāc urbe, sed in omnibus terrīs est gesta maior, quae glōriōsior, quae commendātior hominum memoriae sempiternae? in huius mē tū cōnsilī societātem tamquam in equum Trōiānum cum prīncipibus inclūdis; 33 nōn recūsō; agō etiam grātiās, quōquō animō facis. tanta enim rēs est, ut invidiam istam, quam tū in mē vīs concitāre, cum laude nōn comparem. quid enim beātius illīs, quōs tū expulsōs ā tē praedicās et relēgātōs? quī locus est aut tam dēsertus aut tam inhūmānus, quī illōs, cum accesserint, nōn affārī atque appetere videātur? quī hominēs tam agrestēs, quī sē, cum eōs aspexerint, nōn maximum cēpisse vītae frūctum pūtent? quae vērō tam immemor posteritās, quae tam ingrātae litterae reperientur, quae eōrum glōriam nōn immortālitātis memoriā prōsequantur? tū vērō ascrībe mē tālem in numerum.
34 sed ūnam rem vereor nē nōn probēs. sī enim fuissem, nōn sōlum rēgem, sed etiam rēgnum dē rē pūblicā sustulissem et, sī meus stilus ille fuisset, ut dīcitur, mihi crēde, nōn sōlum ūnum āctum, sed tōtam fābulam cōnfēcissem.
quamquam, sī interficī Caesarem voluisse crīmen est, vidē, quaesō, Antōnī, quid tibi futūrum sit, quem et Narbōne hoc cōnsilium cum C. Trebōniō cēpisse nōtissimum est, et ob eius cōnsilī societātem, cum interficerētur Caesar, tum tē ā Trebōniō vīdimus sēvocārī. ego autem (vidē, quam tēcum agam nōn inimīcē!), quod bene cōgitāstī aliquandō, laudō, quod nōn indicāstī, grātiās agō, quod nōn fēcistī, ignōscō. virum rēs illa quaerēbat.
35 quodsī tē in iūdicium quis addūcat ūsūrpetque illud Cassiānum, “cui bonō” fuerit, vidē, quaesō, nē haereās. quamquam illud quidem fuit, ut tū dīcēbās, omnibus bonō, quī servīre nōlēbant, tibi tamen praecipuē, quī nōn modo nōn servīs, sed etiam rēgnās, quī maximō tē aere aliēnō ad aedem Ōpis līberāvistī, quī per eāsdem tabulās innumerābilem pecūniam dissipāvistī, ad quem ē domō Caesaris tam multa dēlāta sunt, cuius domī quaestuōsissima est falsōrum commentāriōrum et chīrographōrum officīnā, agrōrum, oppidōrum, immūnitātium, vectīgālium flāgitiōsissimae nūndinae. 36 etenim quae rēs egestātī et aerī aliēnō tuō praeter mortem Caesaris subvenīre potuisset? nesciō quid conturbātus esse vidēris; numquid subtimēs, nē ad tē hoc crīmen pertinēre videātur? līberō tē metū; nēmō crēdet umquam; nōn est tuum dē rē pūblicā bene merērī; habet istīus pulcherrimī factī clārissimōs virōs rēs pūblica auctōrēs; ego tē tantum gaudēre dīcō, fēcisse nōn arguō.
respondī maximīs crīminibus; nunc etiam reliquīs respondendum est.
37 castra mihi Pompeiī atque illud omne tempus obiēcistī. quō quidem tempore sī, ut dīxī, meum cōnsilium auctōritāsque valuisset, tū hodiē ēgerēs, nōs līberī essēmus, rēs pūblica nōn tot ducēs et exercitus āmīsisset. fateor enim mē, cum eā, quae accidērunt, prōvidērem futūra, tanta in maestitiā fuisse, quanta cēterī optimī cīvēs, sī īdem prōvīdissent, fuissent. dolēbam, dolēbam, patrēs cōnscrīptī, rem pūblicam vestrīs quondam meīsque cōnsiliīs cōnservātam brevī tempore esse peritūram. nec vērō eram tam indoctus ignārusque rērum, ut frangerer animō propter vītae cupiditātem, quae mē manēns cōnficeret angōribus, dīmissā molestiīs omnibus līberāret. illōs ego praestantissimōs virōs, lūmina reī pūblicae, vīvere volēbam, tot cōnsulāris, tot praetōriōs, tot honestissimōs senātōrēs, omnem praetereā flōrem nōbilitātis ac iuventūtis, tum optimōrum cīvium exercitus; quī sī vīverent, quamvīs inīquā condiciōne pācis (mihi enim omnis pāx cum cīvibus bellō cīvīlī ūtilior vidēbātur) rem pūblicam hodiē tenērēmus. 38 quae sententia sī valuisset ac nōn eī maximē mihi, quōrum ego vītae cōnsulēbam, spē victōriae ēlātī obstitissent, ut alia omittam, tū certē numquam in hōc ōrdine vel potius numquam in hāc urbe mānsissēs.
at vērō Cn. Pompeiī voluntātem ā mē aliēnābat ōrātiō mea. an ille quemquam plūs dīlēxit, cum ūllō aut sermōnēs aut cōnsilia contulit saepius? quod quidem erat magnum, dē summā rē pūblicā dissentientis in eādem cōnsuētūdine amīcitiae permanēre. ego, quid ille, et contrā ille, quid ego sentīrem et spectārem, vidēbat. ego incolumitātī cīvium prīmum, ut posteā dignitātī possēmus, ille praesentī dignitātī potius cōnsulēbat. quod autem habēbat uterque, quid sequerētur, idcircō tolerābilior erat nostra dissēnsiō. 39 quid vērō ille singulāris vir ac paene dīvīnus dē mē sēnserit, sciunt, quī eum dē Pharsāliā fugā Paphum persecūtī sunt. numquam ab eō mentiō dē mē nisi honōrifica, nisi plēnā amīcissimī dēsīderiī, cum mē vīdisse plūs fatērētur, sē spērāvisse meliōra. et eius virī nōmine mē īnsectārī audēs, cuius mē amīcum, tē sectōrem esse fateāre?
sed omittātur bellum illud, in quō tū nimium fēlīx fuistī. nē dē iocīs quidem respondēbō, quibus mē in castrīs ūsum esse dīxistī. erant quidem illa castra plēna cūrae; vērum tamen hominēs, quamvīs in turbidīs rēbus sint, tamen, sī modo hominēs sunt, interdum animīs relaxantur. 40 quod autem īdem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magnō argūmentō est mē in utrōque fuisse moderātum.
hērēditātēs mihi negāstī venīre. utinam hoc tuum vērum crīmen esset! plūrēs amīcī meī et necessāriī vīverent. sed quī istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sēstertium ducentiēns acceptum hērēditātibus rettulī. quamquam in hōc genere fateor fēlīciōrem esse tē. mē nēmō nisi amīcus fēcit hērēdem, ut cum illō commodō, sī quod erat, animī quīdam dolor iungerētur; tē is, quem tū vīdistī numquam, L. Rubrius Casinās fēcit hērēdem. 41 et quidem vidē, quam tē amārit is, quī albus āterne fuerit ignōrās. frātris fīlium praeterit, Q. Fūfī, honestissimī equitis Rōmānī suīque amīcissimī, quem palam hērēdem semper factitārat, nē nōminat quidem: tē, quem numquam vīderat aut certē numquam salūtāverat, fēcit hērēdem. velim mihi dīcās, nisi molestum est, L. Turselius quā faciē fuerit, quā statūrā, quō mūnicipiō, quā tribū. “nihil sciō,” inquiēs, “nisi quae praedia habuerit.” is igitur frātrem exhērēdāns tē faciēbat hērēdem? in multās praetereā pecūniās aliēnissimōrum hominum vī ēiectīs vērīs hērēdibus, tamquam hērēs esset, invāsit. 42 quamquam hoc maximē admīrātus sum, mentiōnem tē hērēditātum ausum esse facere, cum ipse hērēditātem patris nōn adīssēs.
haec ut colligerēs, homō āmentissimē, tot diēs in aliēna villa dēclāmāstī? quamquam tū quidem, ut tuī familiārissimī dictitant, vīnī exhālandī, nōn ingeniī acuendī causā dēclāmās. at vērō adhibēs iocī causā magistrum suffrāgiō tuō et compōtōrum tuōrum rhētorem, cui concessistī, ut in tē, quae vellet, dīceret, salsum omnīnō hominem, sed māteria facilis in tē et in tuōs dicta dīcere. vidē autem, quid intersit inter tē et avum tuum. ille sēnsim dīcēbat, quod causae prōdesset; tū cursim dīcis aliēna. 43 at quanta mercēs rhētorī data est! audītē, audītē, patrēs cōnscrīptī, et cognōscite reī pūblicae vulnera. duo milia iūgerum campī Leontīnī Sex. Clōdiō rhētorī assignāstī, et quidem immūnia, ut populī Rōmānī tantā mercēde nihil sapere discerēs. num etiam hoc, homō audācissime, ex Caesaris commentāriīs? sed dīcam aliō locō et dē Leontīnō agrō et dē Campānō, quōs iste agrōs ēreptōs reī pūblicae turpissimīs possessōribus inquināvit.
iam enim, quoniam crīminibus eius satis respondī, dē ipsō ēmendātōre et corrēctōre nostrō quaedam dīcenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, sī saepius dēcertandum sit, ut erit, semper novus veniam; quam facultātem mihi multitūdō istīus vitiōrum peccātōrumque largītur.
Confirmatio: @@ (44–114)
44 vīsne igitur tē īnspiciāmus ā puerō? sīc opīnor; ā prīncipiō ōrdiāmur. tenēsne memoriā praetextātum tē dēcoxisse? “patris,” inquiēs, “ista culpa est.” concēdō. etenim est pietātis plēna dēfēnsiō. illud tamen audāciae tuae, quod sēdistī in quattuordecim ōrdinibus, cum esset lēge Roscīā dēcoctōribus certus locus cōnstitūtus, quamvīs quis fortūnae vitiō, nōn suō dēcoxisset.
sūmpsistī virīlem, quam statim muliebrem togam reddidistī. prīmō vulgāre scortum, certa flāgitiī mercēs, nec ea parvā; sed cito Cūriō intervenit, quī tē ā meretrīciō quaestū abdūxit et, tamquam stolam dedisset, in mātrimōniō stabilī et certō collocāvit. 45 nēmō umquam puer ēmptus libīdinis causā tam fuit in dominī potestāte quam tū in Cūriōnis. quotiēns tē pater eius domū suā ēiēcit, quotiēns cūstōdēs posuit, nē līmen intrārēs! cum tū tamen nocte sociā, hortante libīdine, cōgente mercēde, per tēgulās dēmitterēre. quae flāgitia domūs illa diūtius ferre nōn potuit. scīsne mē dē rēbus mihi nōtissimīs dīcere? recordāre tempus illud, cum pater Cūriō maerēns iacēbat in lectō, fīlius sē ad pedēs meōs prōsternēns lacrimāns tē mihi commendābat, ōrābat, ut sē contrā suum patrem, sī sēstertium sexāgiēns peteret, dēfenderem; tantum enim sē prō tē intercessisse dīcēbat. ipse autem amōre ārdēns cōnfirmābat, quod dēsīderium tuī discidiī ferre nōn posset, sē in exilium itūrum. 46 quō tempore ego quanta mala flōrentissimae familiae sēdāvī vel potius sustulī! patrī persuāsī, ut aes aliēnum fīliī dissolveret, redimeret adulēscentem summā spē et animī et ingeniī praeditum reī familiāris facultātibus eumque nōn modo tuā familiāritāte, sed etiam congressiōne patriō iūre et potestāte prohibēret. haec tū cum per mē ācta meminissēs, nisi illīs, quōs vidēmus, gladiīs cōnfīderēs, maledictīs mē prōvocāre ausus essēs?
47 sed iam stupra et flāgitia omittāmus: sunt quaedam, quae honestē nōn possum dīcere; tū autem eō līberior, quod ea in tē admīsistī, quae ā verēcundō inimīcō audīre nōn possēs. sed reliquum vītae cursum vidēte; quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim, quae in cīvīlī bellō, in maximīs reī pūblicae miseriīs fēcit, et ad eā, quae cotīdiē facit, festīnat animus. quae petō ut, quamquam multō nōtiōra vōbīs quam mihi sunt, tamen ut facitis, attentē audiātis. dēbet enim tālibus in rēbus excitāre animōs nōn cognitiō solum rērum, sed etiam recordātiō; etsī incīdāmus, opīnor, media nē nimis sērō ad extrēma veniāmus.
48 intimus erat in tribūnātū Clōdiō, quī sua ergā mē beneficia commemorat; eius omnium incendiōrum fax, cuius etiam domī iam tum quiddam mōlītus est. quid dīcam, ipse optimē intellegit. inde iter Alexandrīam contrā senātūs auctōritātem, contrā rem pūblicam et religiōnēs; sē habēbat ducem Gabīnium, quīcum quidvīs rēctissimē facere posset. quī tum inde reditus aut quālis? prius in ultimam Galliam ex Aegyptō quam domum. quae autem domus? suam enim quisque domum tum optinēbant, nec erat usquam tua. domum dīcō; quid erat in terrīs, ubi in tuō pedem pōnerēs praeter ūnum Mīsēnum, quod cum sociīs tamquam Sisapōnem tenēbās?
49 vēnistī ē Galliā ad quaestūram petendam. audē dīcere tē prius ad parentem tuam vēnisse quam ad mē. accēperam iam ante Caesaris litterās, ut mihi satis fierī paterer ā tē; itaque nē loquī quidem sum tē passus dē grātiā. posteā sum cultus ā tē, tū ā mē observātus in petītiōne quaestūrae; quō quidem tempore P. Clōdium, approbante populō Rōmānō in forō es cōnātūs occīdere, cumque eam rem tuā sponte cōnārēre, nōn impulsū meō, tamen ita praedicābās, tē nōn exīstimāre, nisi illum interfēcissēs, umquam mihi prō tuīs in mē iniūriīs satis esse factūrum. in quō dēmīror, cūr Milōnem impulsū meō rem illam ēgisse dīcās, cum tē ultrō mihi īdem illud dēferentem numquam sim adhortātūs. quamquam, sī in eō persevērārēs, ad tuam glōriam rem illam referrī mālēbam quam ad meam grātiam.
50 quaestor es factus; deinde continuō sine senātūs cōnsultō, sine sorte, sine lēge ad Caesarem cucurristī. id enim ūnum in terrīs egestātis, āeris aliēnī, nēquitiae, perditīs vītae ratiōnibus, perfugium esse dūcēbās. ibi tē cum et illīus largītiōnibus et tuīs rapīnīs explēvissēs, sī hoc est explēre, haurīre, quod statim effundās, advolāstī egēns ad tribūnātum, ut in eō magistrātū, sī possēs, virī tuī similis essēs.
accipite nunc, quaesō, nōn ea, quae ipse in sē atque in domesticum dēdecus impūrē et intemperanter, sed quae is nōs fortūnāsque nostrās, id est in ūniversam rem pūblicam, impiē ac nefāriē fēcerit. ab huius enim scelere omnium malōrum prīncipium nātum reperiētis.
51 nam cum L. Lentulō C. Mārcellō cōnsulibus Kalendīs Iānuāriīs lābentem et prope cadentem rem pūblicam fulcīre cuperētis ipsīque C. Caesarī, sī sānā mente esset, cōnsulere vellētis, tum iste vēnditum atque ēmancipātum tribūnātum cōnsiliīs vestrīs opposuit cervīcēsque suās eī subiēcit secūrī, quā multī minōribus in peccātīs occīdērunt. in tē, M. Antōnī, id dēcrēvit senātus, et quidem incolumīs nōndum tot lūminibus exstīnctīs, quod in hostem togātum dēcernī est solitum mōre maiōrum. et tū apud patrēs cōnscrīptōs contrā mē dīcere ausus es, cum ab hōc ōrdine ego cōnservātor essem, tū hostis reī pūblicae iūdicātus?
commemorātiō illīus tuī sceleris intermissa est, nōn memoria dēlēta. dum genus hominum, dum populī Rōmānī nōmen exstābit (quod quidem erit, sī per tē licēbit, sempiternum), tua illa pestifera intercessiō nōminābitur. 52 quid cupidē ā senātū, quid temere fīēbat, cum tū ūnus adulēscēns ūniversum ōrdinem dēcernere dē salūte reī pūblicae prohibuistī, neque id semel, sed saepius, neque tū tēcum dē senātūs auctōritāte agī passūs es? quid autem agēbātur, nisi nē dēlērī et ēvertī rem pūblicam funditus vellēs? cum tē neque prīncipēs cīvitātis rogandō neque maiōrēs nātū monendō neque frequēns senātus agendō dē vēndita atque addicta sententia movēre potuisset, tum illud multīs rēbus ante temptātīs necessāriō tibi vulnus īnflīctum est, quod paucīs ante tē, quōrum incolumis fuit nēmō; 53 tum contrā tē dedit arma hīc ōrdō cōnsulibus reliquīsque imperiīs et potestātibus; quae nōn effūgissēs, nisi tē ad arma Caesaris contulissēs.
tū, tū, inquam, M. Antōnī, prīnceps C. Caesarī omnia perturbāre cupientī causam bellī contrā patriam īnferendī dedistī. quid enim aliud ille dīcēbat, quam causam suī dēmentissimī cōnsiliī et factī afferēbat, nisi quod intercessiō neglēcta, iūs tribūnīcium sublātum, circumscrīptus ā senātū esset Antōnius? omittō, quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnīnō nūlla causa iūsta cuiquam esse possit contrā patriam arma capiendī. sed nihil dē Caesare; tibi certē cōnfitendum est causam perniciōsissimī bellī in persōnā tuā cōnstitisse. 54 ō miserum tē, sī haec intellegis, miseriōrem, sī nōn intellegis hoc litterīs mandārī, hoc memoriae prōdī, huius reī nē posteritātem quidem omnium saeculōrum umquam immemorem fore, cōnsulēs ex Ītaliā expulsōs cumque iīs Cn. Pompeium, quod imperī populī Rōmānī decus ac lūmen fuit, omnīs cōnsulārēs, quī per valētūdinem exequī clādem illam fugamque potuissent, praetōrēs, praetōriōs, tribūnōs pl.@, magnam partem senātūs, omnem subolem iuventūtis ūnōque verbō rem pūblicam expulsam atque exterminātam suīs sēdibus! 55 ut igitur in sēminibus est causa arborum et stirpium, sīc huius lūctuōsissimī bellī sēmen tū fuistī. dolētis trīs exercitūs populī Rōmānī interfectōs; interfēcit Antōnius. dēsīderātis clārissimōs cīvīs; eōs quoque vōbīs ēripuit Antōnius. auctōritās huius ōrdinis afflīctā est; afflīxit Antōnius. omnia dēnique, quae posteā vīdimus (quid autem malī nōn vīdimus?), sī rēctē ratiōcinābimur, ūnī acceptā referēmus Antōniō. ut Helena Trōiānīs, sīc iste huic reī pūblicae [bellī] causā pestis atque exitiī fuit.
reliquae partēs tribūnātūs prīncipiī similēs. omnia perfēcit quae senātus salva rē pūblicā nē fierī possent prōvīderat. cuius tamen scelus in scelere cognōscite. 56 restituēbat multōs calamitōsōs. in iīs patruī nūlla mentiō. sī sevērus, cūr nōn in omnīs? sī misericors, cūr nōn in suōs? sed omittō cēterōs; Licinium Denticulum dē āleā condemnātum, collūsōrem suum, restituit; quasi vērō lūdere cum condemnātō nōn licēret; sed ut, quod in āleā perdiderat, beneficiō lēgis dissolveret. quam attulistī ratiōnem populō Rōmānō, cūr in eum restituī oportēret? absentem, crēdō, in reōs relātum; rem indictā causā iūdicātam; nūllum fuisse dē āleā lēge iūdicium; vī oppressum et armīs; postrēmō, quod dē patruō tuō dīcēbātur, pecūniā iūdicium esse corruptum. nihil hōrum. at vir bonus et rē pūblicā dignus. nihil id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnātum esse prō nihilō est, ita ignōscerem. hominem omnium nēquissimum, quī nōn dubitāret vel in forō āleā lūdere, lēge, quae est dē āleā, condemnātum quī in integrum restituit, is nōn apertissimē studium suum ipse profitētur?
57 in eōdem vērō tribūnātū, cum Caesar in Hispāniam proficīscēns huic conculcandam Ītaliam trādidisset, quae fuit eius peragrātiō itinerum, lūstrātiō mūnicipiōrum! sciō mē in rēbus celebrātissimīs omnium sermōne versārī eaque, quae dīcō dictūrusque sum, nōtiōra esse omnibus, quī in Ītaliā tum fuērunt, quam mihi, quī nōn fuī; notābō tamen singulās rēs, etsī nūllō modo poterit ōrātiō mea satis facere vestrae scientiae. etenim quod umquam in terrīs tantum flāgitium exstitisse audītum est, tantam turpitūdinem, tantum dēdecus? 58 vehēbātur in essedō tribūnus pl.@; līctōrēs laureātī antecēdēbant, inter quōs aperta lectīca mīma portābātur, quam ex oppidīs mūnicipālēs hominēs honestī ob viam necessāriō prōdeuntēs nōn notō illō et mīmicō nōmine, sed Volumniam cōnsalūtābant. sequēbātur raeda cum lēnōnibus, comitēs nēquissimī; reiecta māter amīcam impūrī fīliī tamquam nurum sequēbātur. ō miserae mulieris fēcunditātem calamitōsam! hōrum flāgitiōrum iste vestīgiīs omnia mūnicipia, praefectūrās, colōniās, tōtam dēnique Ītaliam impressit.
59 reliquōrum factōrum eius, patrēs cōnscrīptī, difficilis est sānē reprehēnsiō et lūbrica. versātus in bellō est; saturāvit sē sanguine dissimillimōrum suī cīvium: fēlīx fuit, sī potest ūlla in scelere esse fēlīcitās. sed quoniam veterānīs cautum esse volumus, quamquam dissimilis est mīlitum causa et tua (illī secūtī sunt, tū quaesīstī ducem), tamen, nē apud illōs mē in invidiam vōcēs, nihil dē genere bellī dīcam.
victor ē Thessaliā Brundisium cum legiōnibus revertistī. ibi mē nōn occīdistī. magnum beneficium! potuisse enim fateor. quamquam nēmō erat eōrum, quī tum tēcum fuērunt, quī mihi nōn cēnsēret parcī oportēre. 60 tanta est enim cāritās patriae, ut vestrīs etiam legiōnibus sānctus essem, quod eam ā mē servātam esse meminissent. sed fac id tē dedisse mihi, quod nōn adēmistī, mēque tē habēre vītam, quia nōn ā tē sit ērepta; licuitne mihi per tuās contumēliās hoc tuum beneficium sīc tuērī, ut tuēbar, praesertim cum tē haec audītūrum vidērēs?
61 vēnistī Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mīmulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negāre nōn posse, quod sit turpissimum cōnfitērī! sī tē mūnicipiōrum nōn pudēbat, nē veterānī quidem exercitūs? quis enim mīles fuit, quī Brundisī illam nōn vīderit? quis quī nescierit vēnisse eam tibi tot diērum viam grātulātum? quis, quī nōn indoluerit tam sērō sē, quam nēquam hominem secūtus esset, cognōscere? 62 Ītaliae rūrsus percursātiō eadem comite mīma, in oppida mīlitum crūdēlis et misera dēductiō, in urbe aurī, argentī maximēque vīnī foeda dīreptiō.
accessit ut Caesare ignārō, cum esset ille Alexandrīae, beneficiō amīcōrum eius magister equitum cōnstituerētur. tum exīstimāvit sē suō iūre cum Hippiā vīvere et equōs vectīgālīs Sergiō mīmō trādere. tum sibi nōn hanc, quam nunc male tuētur, sed M. Pīsōnis domum, ubi habitāret, lēgerat. quid ego istīus dēcrēta, quid rapīnās, quid hērēditātum possessiōnēs datās, quid ēreptās prōferam? cōgēbat egestās; quō sē vertere nōn habēbat; nōndum eī tanta ā L. Rubriō, nōn ā L. Turseliō hērēditās vēnerat; nōndum in Cn. Pompeiī locum multōrumque aliōrum, quī aberant, repentīnus hērēs successerat. erat eī vīvendum latrōnum rītū, ut tantum habēret, quantum rapere potuisset.
63 sed haec, quae rōbustiōris improbitātis sunt, omittāmus; loquāmur potius dē nēquissimō genere levitātis. tū istīs faucibus, istīs lateribus, ista gladiātōria tōtīus corporis firmitāte tantum vīnī in Hippiae nūptiīs exhauserās, ut tibi necesse esset in populī Rōmānī cōnspectū vomere postrīdiē. ō rem nōn modo vīsū foedam, sed etiam audītū! sī inter cēnam in ipsīs tuīs immānibus illīs pōculīs hoc tibi accidisset, quis nōn turpe dūceret? in coetū vērō populī Rōmānī negōtium pūblicum gerēns, magister equitum, cui ructāre turpe esset, is vomēns frustīs esculentīs vīnum redolentibus gremium suum et tōtum tribūnal implēvit! sed haec ipse fatētur esse in suīs sordibus; veniāmus ad splendidiōra.
64 Caesar Alexandrīā sē recēpit fēlīx, ut sibi quidem vidēbātur; mea autem sententia, quī reī pūblicae sit hostis, fēlīx esse nēmō potest. hasta posita prō aede Iovis Statōris bona Cn. Pompeiī (miserum mē! cōnsūmptīs enim lacrimīs tamen īnfīxus haeret animō dolor), bona, inquam, Cn. Pompeiī Magnī vōcī acerbissimae subiecta praecōnis! ūna in illā rē servitūtis oblīta cīvitās ingemuit, servientibusque animīs, cum omnia metū tenērentur, gemitus tamen populī Rōmānī liber fuit. exspectantibus omnibus, quisnam esset tam impius, tam dēmēns, tam dīs hominibusque hostis, quī ad illud scelus sectiōnis audēret accēdere, inventus est nēmō praeter Antōnium, praesertim cum tot essent circum hastam illam, quī alia omnia audērent; ūnus inventus est, quī id audēret, quod omnium fūgisset et reformīdāsset audācia.
65 tantus igitur tē stupor oppressit vel, ut vērius dīcam, tantus furor, ut prīmum, cum sector sīs istō locō nātus, deinde cum Pompeiī sector, nōn tē exsecrātum populō Rōmānō, nōn dētestābilem, nōn omnīs tibi deōs, nōn omnīs hominēs et esse inimīcōs et futūrōs sciās? at quam īnsolenter statim helluō invāsit in eius virī fortūnās, cuius virtūte terribilior erat populus Rōmānus exterīs gentibus, iūstitiā cārior!
in eius igitur virī cōpiās cum sē subitō ingurgitāsset, exsultābat gaudiō persōna dē mīmō modo egēns, repente dīves. sed, ut est apud poētam nesciō quem, “male parta male dīlābuntur.” 66 incrēdibile ac simile portentī est, quōnam modo illa tam multa quam paucīs nōn dīcō mēnsibus, sed diēbus effūderit. maximus vīnī numerus fuit, permagnum optimī pondus argentī, pretiōsa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multīs locīs nōn illa quidem luxuriōsī hominis, sed tamen abundantīs. hōrum paucīs diēbus nihil erat. 67 quae Charybdis tam vorāx? Charybdim dīcō, quae sī fuit, animal ūnum fuit; Ōceanus medius fīdius vix vidētur tot rēs tam dissipātās, tam distantibus in locīs positās tam cito absorbēre potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignātum, nihil scrīptum. apothēcae tōtae nēquissimīs hominibus condōnābantur; alia mīmī rapiēbant, alia mīmae; domus erat āleātōribus referta, plēna ēbriōrum; tōtōs diēs pōtābātur, atque id locīs plūribus; suggerābantur etiam saepe (nōn enim semper iste fēlīx) damna āleātōria; conchȳliātīs Cn. Pompeiī peristrōmatis servōrum in cellīs lēctōs strātōs vidērēs. quam ob rem dēsinite mīrārī haec tam celeriter esse cōnsūmpta. nōn modo ūnīus patrimōnium quamvīs amplum, ut illud fuit, sed urbīs et rēgna celeriter tanta nēquitia dēvorāre potuisset.
at īdem aedis etiam et hortōs — 68 ō audāciam immānem! tū etiam ingredī illam domum ausus es, tū illud sānctissimum līmen intrāre, tū illārum aedium dīs penātibus os impūrissimum ostendere? quam domum aliquamdiū nēmō aspicere poterat, nēmō sine lacrimīs praeterīre, hāc tē in domō tam diū dēversārī nōn pudet, in quā, quamvīs nihil sapiās, tamen nihil tibi potest esse iūcundum? an tū, illa vestibulō rōstra [spolia] cum aspexistī, domum tuam tē introīre putās? fierī nōn potest. quamvīs enim sine mente, sine sēnsū sīs, ut es, tamen et tē et tua et tuōs nōstī. nec vērō tē umquam neque vigilantem neque in somnīs crēdō posse mente cōnsistere. necesse est, quamvīs sīs, ut es, violentus et furēns, cum tibi obiecta sit speciēs singulāris virī, perterritum tē dē somnō excitārī, furere etiam saepe vigilantem.
69 mē quidem miseret parietum ipsōrum atque tēctōrum. quid enim umquam domus illa vīderat nisi pudīcum, quid nisi ex optimō mōre et sānctissima disciplīna? fuit enim ille vir, patrēs cōnscrīptī, sīcuti scītis, cum foris clārus, tum domī admīrandus neque rēbus externīs magis laudandus quam īnstitūtīs domesticīs. huius in sēdibus prō cubiculīs stabula, prō conclāvibus popīnae sunt. etsī iam negat. nōlīte quaerere; frūgī factus est; mīmulam suam suās rēs sibi habēre iussit, ex duodecim tabulīs clāvis adēmit, exēgit. quam porrō spectātus cīvis, quam probātus! cuius ex omnī vītā nihil est honestius, quam quod cum mīmā fēcit dīvortium.
70 at quam crēbrō ūsūrpat: “et cōnsul et Antōnius!” hoc est dīcere: et cōnsul et impudīcissimus, et cōnsul et homō nēquissimus. quid est enim aliud Antōnius? nam, sī dignitās significārētur in nōmine, dīxisset, crēdō, aliquandō avus tuus sē et cōnsulem et Antōnium. numquam dīxit. dīxisset etiam collēga meus, patruus tuus, nisi sī tū es sōlus Antōnius.
sed omittō ea peccāta quae nōn sunt eārum partium propria, quibus tū rem pūblicam vexāvistī; ad ipsās tuās partīs redeō, id est ad cīvīle bellum, quod nātum, cōnflātum, susceptum opera tua est.
71 cui bellō cum propter timiditātem tuam, tum propter libīdinēs dēfuistī. gustārās cīvīlem sanguinem vel potius exorbuerās; fuerās in aciē Pharsālicā antesignānus; L. Domitium, clārissimum et nōbilissimum virum, occīderās multōsque praetereā, quī ē proeliō effūgerant, quōs Caesar ut nōn nūllōs fortasse servāsset, crūdēlissimē persecūtus trucīdārās. quibus rēbus tantīs ac tālibus gestīs quid fuit causae, cūr in Āfricam Caesarem nōn sequerēre, cum praesertim bellī pars tanta restāret? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Āfricā reditum obtinuistī? quō numerō fuistī? cuius tū imperātōris quaestor fuerās, dictātōris magister equitum, bellī prīnceps, crūdēlitātis auctor, praedae socius, testāmentō, ut dīcēbās ipse, fīlius, appellātus es dē pecūniā, quam prō domō, prō hortīs, prō sectiōne dēbēbās.
72 prīmō respondistī plānē ferōciter et, nē omnia videar contrā tē, prope modum aequa et iūsta dīcēbās: “ā mē C. Caesar pecūniam? cūr potius quam ego ab illō? an sine mē ille vīcit? at nē potuit quidem. ego ad illum bellī cīvīlis causam attulī, ego lēgēs perniciōsās rogāvī, ego arma contrā cōnsulēs imperātōrēsque populī Rōmānī, contrā senātum populumque Rōmānum, contrā deōs patriōs ārāsque et focōs, contrā patriam tulī. num sibi sōlī vīcit? quōrum facinus est commūne, cūr nōn sit eōrum praeda commūnis?” iūs postulābās, sed quid ad rem? plūs ille poterat.
73 itaque excussīs tuīs vōcibus et ad tē et ad praedēs tuōs mīlitēs mīsit, cum repente ā tē praeclārā illa tabulā prōlātā est. quī rīsus hominum, tantam esse tabulam, tam variās, tam multās possessiōnēs, ex quibus praeter partem Mīsēnī nihil erat, quod, quī auctiōnārētur, posset suum dīcere! auctiōnis vērō miserābilis aspectus; vestis Pompeiī nōn multa, eaque maculōsa, eiusdem quaedam argentea vāsa collīsa, sordidāta mancipia, ut dolērēmus quicquam esse ex illīs reliquiīs, quod vidēre possēmus.
74 hanc tamen auctiōnem hērēdēs L. Rubrī dēcrētō Caesaris prohibuērunt. haerēbat nebulō; quō sē verteret, nōn habēbat. quīn hīs ipsīs temporibus domī Caesaris percussor ab istō missus dēprehēnsus dīcēbātur esse cum sīcā; dē quō Caesar in senātū apertē in tē invehēns questus est. proficīscitur in Hispāniam Caesar paucīs tibi ad solvendum propter inopiam tuam prōrogātīs diēbus. nē tum quidem sequeris. tam bonus gladiātor rudem tam cito? hunc igitur quisquam, quī in suīs partibus, id est in suīs fortūnīs, tam timidus fuerit, pertimēscat?
75 profectus est aliquandō tandem in Hispāniam; sed tūtō, ut ait, pervenīre nōn potuit. quōnam modo igitur Dolābella pervēnit? aut nōn suscipienda fuit ista causa, Antōnī, aut, cum suscēpissēs, dēfendenda ūsque ad extrēmum. ter dēpugnāvit Caesar cum cīvibus, in Thessaliā, Āfricā, Hispāniā. omnibus adfuit hīs pugnīs Dolābellā, in Hispāniēnsī etiam vulnus accēpit. sī dē meō iūdiciō quaeris, nōllem; sed tamen cōnsilium ā prīmō reprehendendum, laudanda cōnstantia. tū vērō quid es? Cn. Pompeiī līberī tum prīmum patriam repetēbant. ēsto, fuerit haec partium causa commūnis. repetēbant praetereā deōs patriōs, ārās, focōs, larem suum familiārem, in quae tū invāserās. haec cum peterent armīs iī, quōrum erant lēgibus (etsī in rēbus inīquissimīs quid potest esse aequī?), tamen quem erat aequissimum contrā Cn. Pompeiī līberōs pugnāre, quem? tē sectōrem. 76 an, cum tū Narbōne mēnsās hospitum convomerēs, Dolābella prō tē in Hispāniā dīmicāret?
quī vērō Narbōne reditus! etiam quaerēbat, cūr ego ex ipsō cursū tam subitō revertissem. euī nūper, patrēs cōnscrīptī, causam reditūs meī. voluī, sī possem, etiam ante Kalendās Iānuāriās prōdesse reī pūblicae. nam quod quaerēbās, quō modo redīssem: prīmum lūce, nōn tenebrīs, deinde cum calceīs et togā, nūllīs nec Gallicīs nec lacernā. at etiam aspicis mē, et quidem, ut vīderīs, īrātus. nē tū iam mēcum in grātiam redeās, sī sciās, quam mē pudeat nēquitiae tuae, cuius tē ipsum nōn pudet. ex omnium omnibus flāgitiīs nūllum turpius vīdī, nūllum audīvī. quī magister equītum fuisse tibi vidērēre, in proximum annum cōnsulātum peterēs vel potius rogārēs, per mūnicipia colōniāsque Galliae, ē quā nōs tum, cum cōnsulātus petēbātur, nōn rogābātur, petere cōnsulātum solēbāmus, cum Gallicīs et lacernā cucurristī.
77 at vidēte levitātem hominis. cum hōrā diēī decima ferē ad Saxā rubrā vēnisset, dēlituit in quādam caupōnulā atque ibi sē occultāns perpōtāvit ad vesperam; inde cisiō celeriter ad urbem advectūs domum venit capite obvolūtō. iānitor: “quis tū?” “ā Mārcō tabellārius.” cōnfestim ad eam, cuius causa vēnerat, [dēdūcitur] eīque epistulam trādidit. quam cum illa legeret flēns (erat enim scrīpta amātōriē; caput autem litterārum sibi cum illā mīmā posthāc nihil futūrum; omnem sē amōrem abiēcisse illim atque in hanc trānsfūdisse), cum mulier flēret ūberius, homō misericors ferre nōn potuit, caput aperuit, in collum invāsit. ō hominem nēquam! quid enim aliud dīcam? magis propriē nihil possum dīcere. ergō, ut tē Catamītum, nec opīnātō cum tē ostendissēs, praeter spem mulier aspiceret, idcircō urbem terrōre nocturnō, Ītaliam multōrum diērum metū perturbāstī? 78 et domī quidem causam amōris habuistī, foris etiam turpiōrem, nē L. Plancus praedēs tuōs vēnderet. prōductus autem in contiōnem ā tribūnō pl.@ cum respondissēs tē reī tuae causā vēnisse, populum etiam dīcācem in tē reddidistī. sed nimis multa dē nūgīs; ad maiōra veniāmus.
C. Caesarī ex Hispāniā redeuntī obviam longissimē prōcessistī. celeriter istī, redistī, ut cognōsceret tē sī minus fortem, at tamen strēnuum. factus es eī rūrsus nesciō quō modo familiāris. habēbat hoc omnīnō Caesar: quem plānē perditum āere aliēnō egentemque, sī eundem nēquam hominem audācemque cognōrat, hunc in familiāritātem libentissimē recipiēbat. 79 hīs igitur rēbus praeclāre commendātus iussus es renūntiārī cōnsul, et quidem cum ipsō. nihil queror dē Dolābellā, quī tum est impulsus, inductus, ēlūsus. quā in rē quantā fuerit uterque vestrum perfidia in Dolābellam, quis ignōrat? ille [indūxit, ut peteret,] prōmissum et receptum intervertit ad sēque trānstulit; tū eius perfidiae voluntātem tuam ascrīpsistī.
veniunt Kalendae Iānuāriae; cōgimur in senātum: invectus est cōpiōsius multō in istum et parātius Dolābella quam nunc ego. 80 hic autem īrātus quae dīxit, dī bonī! prīmum cum Caesar ostendisset sē, priusquam proficīscerētur, Dolābellam cōnsulem esse iussūrum (quem negant rēgem, quī et faceret semper eius modī aliquid et dīceret) — sed cum Caesar ita dīxisset, tum hic bonus augur eō sē sacerdōtiō praeditum esse dīxit, ut comitia auspiciīs vel impedīre vel vitiāre posset, idque sē factūrum esse assevērāvit.
in quō prīmum incrēdibilem stupiditātem hominis cognōscite. 81 quid enim? istud, quod tē sacerdōtī iūre facere posse dīxistī, sī augur nōn essēs et cōnsul essēs, minus facere potuissēs? vidē, nē etiam facilius; nōs enim nūntiātiōnem sōlum habēmus, cōnsulēs et reliquī magistrātūs etiam spectiōnem. ēsto, hoc imperītē; nec enim est ab homine numquam sōbriō postulanda prūdentiā; sed vidēte impudentiam. multīs ante mēnsibus in senātū dīxit sē Dolābellae comitia aut prohibitūrum auspiciīs aut id factūrum esse, quod fēcit. quisquamne dīvīnāre potest, quid vitiī in auspiciīs futūrum sit, nisi quī dē caelō servāre cōnstituit? quod neque licet comitiīs per lēgēs, et, sī quī servāvit, nōn comitiīs habitīs, sed priusquam habeantur, dēbet nūntiāre. vērum implicātā īnscientiā impudentiā est; nec scit, quod augurem, nec facit quod pudentem decet.
82 itaque ex illō diē recordāminī eius ūsque ad Īdūs Mārtiās cōnsulātum. quis umquam appāritor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat, omnia rogābat, caput in āversam lectīcam īnserēns beneficia, quae vēnderet, ā collēgā petēbat.
ecce Dolābellae comitiōrum diēs! sortītiō praerogātīvae; quiēscit. renūntiātur; tacet. prīma classis vocātur, renūntiātur; deinde, ita ut assolet, suffrāgia; tum secunda classis vocātur; quae omnia sunt citius facta, quam dīxī. 83 cōnfectō negōtiō bonus augur (C. Laelium dīcerēs) “ALIŌ DIĒ” inquit. ō impudentiam singulārem! quid vīderās, quid sēnserās, quid audierās? neque enim tē dē caelō servāsse dīxistī nec hodiē dīcis. id igitur obvenit vitium, quod tū iam Kalendīs Iānuāriīs futūrum esse prōvīderās et tantō ante praedīxerās. ergō hercule magna, ut spērō, tua potius quam reī pūblicae calamitāte ēmentītus es auspicia, obstrīnxistī religiōne populum Rōmānum, augur augurī, cōnsul cōnsulī obnūntiāstī.
nōlō plūra, nē ācta Dolābellae videar convellere, quae necesse est aliquandō ad nostrum collēgium dēferantur. 84 sed arrogantiam hominis īnsolentiamque cognōscite. quamdiū tū volēs, vitiōsus cōnsul Dolābella; rūrsus, cum volēs, salvīs auspiciīs creātus. sī nihil est, cum augur iīs verbīs nūntiat, quibus tū nūntiāstī, cōnfitēre tē, cum “ALIŌ DIĒ” dīxerīs, sōbrium nōn fuisse; sīn est aliquā vīs in istīs verbīs, ea quae sit, augur ā collēgā requīrō.
sed nē forte ex multīs rēbus gestīs M. Antōnī rem ūnam pulcherrimam trānsiliat ōrātiō, ad Lupercālia veniāmus. nōn dissimulat, patrēs cōnscrīptī, appāret esse commōtum; sūdat, pallet. quidlibet, modo nē nauseet, faciat, quod in porticū Minuciā fēcit. quae potest esse turpitūdinis tantae dēfēnsiō? cupiō audīre, ut videam, ubi rhētoris sit tanta mercēs [id est ubi campus Leontīnus appāreat].
85 sedēbat in rōstrīs collēga tuus amictus togā purpureā in sellā aureā corōnātus. ēscendis, accēdis ad sellam, (ita erās Lupercus, ut tē cōnsulem esse meminisse dēbērēs) diadēmā ostendis. gemitus tōtō forō. unde diadēma? nōn enim abiectum sustulerās, sed adtulerās domō meditātum et cōgitātum scelus. tū diadēma impōnēbās cum plangōre populī, ille cum plausū reiciēbat. tū ergō ūnus, scelerātē, inventus es, quī cum auctor rēgnī esse eumque, quem collēgam habēbās, dominum habēre vellēs, īdem temptārēs, quid populus Rōmānus ferre et patī posset.
86 at etiam misericordiam captābās; supplex tē ad pedēs abiciēbās quid petēns? ut servīrēs? tibi ūnī peterēs, quī ita ā puerō vīxerās, ut omnia paterēre, ut facile servīrēs; ā nōbīs populōque Rōmānō mandātum id certē nōn habēbās. ō praeclāram illam ēloquentiam tuam, cum es nūdus contiōnātus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciīs omnibus dignius? num exspectās, dum tē stimulīs fodiāmus? haec tē, sī ūllam partem habēs sēnsus, lacerat, haec cruentat ōrātiō. vereor, nē imminuam summōrum virōrum glōriam; dīcam tamen dolōre commōtus: quid indignius quam vīvere eum, quī imposuerit diadēma, cum omnēs fateantur iūre interfectum esse, quī abiēcerit?
87 at etiam ascribī iussit in fāstīs ad Lupercālia C. Caesarī dictātōrī perpetuō M. Antōnium cōnsulem populī iussū rēgnum dētulisse; Caesarem ūtī nōluisse. iam iam minimē mīror tē ōtium perturbāre, nōn modo urbem ōdisse, sed etiam lūcem, cum perditissimīs latrōnibus nōn sōlum dē diē, sed etiam in diem bibere. ubi enim tū in pāce cōnsistēs? quī locus tibi in lēgibus et in iūdiciīs esse potest, quae tū, quantum in tē fuit, dominātū rēgiō sustulistī? ideōne L. Tarquinius exāctus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Mānlius necātī, ut multīs post saeculīs ā M. Antōniō [quod fās nōn est] rēx Rōmae cōnstituerētur?
88 sed ad auspicia redeāmus, dē quibus Īdibus Mārtiīs fuit in senātū Caesar āctūrus. quaerō: tum tū quid ēgissēs? audiēbam equidem tē parātum vēnisse, quod mē dē ēmentītīs auspiciīs, quibus tamen pārēre necesse erat, putārēs esse dictūrum. sustulit illum diem fortūna reī pūblicae; num etiam tuum dē auspiciīs iūdicium interitūs Caesaris sustulit? sed incīdī in id tempus, quod iīs rēbus, in quās ingressa erat ōrātiō, praevertendum est.
quae tua fuga, quae formīdō praeclārō illō diē, quae propter cōnscientiam scelerum dēspērātiō vītae, cum ex illā fugā beneficiō eōrum, quī tē, sī sānus essēs, salvum esse voluērunt, clam tē domum recēpistī! 89 ō mea frūstrā semper vērissima auguria rērum futūrārum! dīcēbam illīs in Capitōliō līberātōribus nostrīs, cum mē ad tē īre vellent, ut ad dēfendendam rem pūblicam tē adhortārer, quoad metuerēs, omnia tē prōmissūrum; simul ac timēre dēsīssēs, similem tē futūrum tuī. itaque, cum cēterī cōnsulārēs īrent, redīrent, in sententiā mānsī; neque tē illō diē neque posterō vīdī neque ūllam societātem optimīs cīvibus cum importūnissimō hoste foedere ūllō cōnfirmārī posse crēdidī.
post diem tertium vēnī in aedem Tellūris, et quidem invītus, cum omnis aditūs armātī obsīderent. 90 quī tibi diēs ille, M. Antōnī, fuit! quamquam mihi inimīcus subitō exstitistī, tamen mē tuī miseret, quod tibi invīderīs. quī tū vir, dī immortālēs, et quantus fuissēs, sī illīus diēī mentem servāre potuissēs! pācem habērēmus, quae erat facta per obsidem puerum nōbilem, M. Bambaliōnis nepōtem. quamquam bonum tē timor faciēbat, nōn diuturnus magister officiī, improbum fēcit ea, quae, dum timor abest, ā tē nōn discēdit, audācia.
etsī tum, cum optimum tē putābant mē quidem dissentiente, fūnerī tyrannī, sī illud fūnus fuit, scelerātissimē praefuistī. tua illa pulchra laudātiō, tua miserātiō, tua cohortātiō; 91 tū, tū, inquam, illās facēs incendistī, et eās, quibus sēmustulātus ille est, et eās, quibus incēnsa L. Belliēnī domus dēflagrāvit; tū illōs impetus perditōrum hominum et ex maximā parte servōrum, quōs nōs vī manūque reppulimus, in nostrās domōs immīsistī. īdem tamen quasi fūlīgine abstersā reliquīs diēbus in Capitōliō praeclāra senātūs cōnsulta fēcistī, nē quā post Īdūs Mārtiās immūnitātis tabulā nēve cuius beneficī fīgerētur. meministī ipse, dē exulibus, scīs, dē immūnitāte quid dīxerīs. optimum vērō, quod dictātūrae nōmen in perpetuum dē rē pūblicā sustulistī; quō quidem factō tantum tē cēpisse odium rēgnī vidēbātur, ut eius ōmen omne propter proximum dictātōris metum tollerēs.
92 cōnstitūtā rēs pūblica vidēbātur aliīs, mihi vērō nūllō modō, quī omnia tē gubernante naufragia metuēbam. num igitur mē fefellit, aut num diūtius suī potuit dissimilis esse? īnspectantibus vōbīs tōtō Capitōlō tabulae fīgēbantur, neque sōlum singulīs venībant immūnitātēs, sed etiam populīs ūniversīs; cīvitās nōn iam singillātim, sed prōvinciīs tōtīs dabātur. itaque, sī haec manent, quae stante rē pūblicā manēre nōn possunt, prōvinciās ūniversās, patrēs cōnscrīptī, perdidistis, neque vectīgālia sōlum, sed etiam imperium populī Rōmānī huius domesticīs nūndinīs dēminūtum est.
93 ubi est septiēns mīliēns, quod est in tabulīs, quae sunt ad Ōpīs? fūnestae illīus quidem pecūniae, sed tamen quae nōs, sī iīs, quōrum erat, nōn redderētur, ā tribūtīs posset vindicāre. tū autem quadringentiēns sēstertium, quod Īdibus Mārtiīs dēbuistī, quōnam modo ante Kalendās Aprīlēs dēbēre dēsistī?
sunt ea quidem innumerābilia, quae ā tuīs emēbantur nōn īnsciente tē, sed ūnum ēgregium dē rēge Dēiotarō populī Rōmānī amīcissimō dēcrētum in Capitōliō fīxum; quō prōpositō nēmō erat quī in ipsō dolōre rīsum posset continēre. 94 quis enim cuiquam inimīcior quam Dēiotarō Caesar? aequē atque huic ōrdinī, ut equestrī, ut Massiliēnsibus, ut omnibus, quibus rem pūblicam populī Rōmānī cāram esse sentiēbat. igitur, ā quō vīvō nec praesēns nec absēns rēx Dēiotarus quicquam aequī bonī impetrāvit, apud mortuum factus est grātiōsus. compellarat hospitem praesēns, computārat, pecūniam imperārat, in eius tetrarchia ūnum ex Graecīs comitibus suīs collocārat, Armeniam abstulerat ā senātū datam. haec vīvus ēripuit, reddit mortuus. 95 at quibus verbīs? modo aequum sibi vidērī, modo nōn inīquum. mīra verbōrum complexiō! at ille numquam (semper enim absentī adfuī Dēiotarō) quicquam sibi, quod nōs prō illō postulārēmus, aequum dīxit vidērī.
syngrapha sēstertiī centiēns per lēgātōs, virōs bonōs, sed timidōs et imperītōs, sine nostrā, sine reliquōrum hospitum rēgis sententia facta in gynaeciō est, quō in locō plūrimae rēs vēniērunt et vēneunt. quā ex syngraphā quid sīs āctūrus, meditēre cēnseō. rēx enim ipse suā sponte nūllīs commentāriīs Caesaris, simul atque audīvit eius interitum, suō Mārte rēs suās reciperāvit. 96 sciēbat homō sapiēns iūs semper hoc fuisse ut, quae tyrannī ēripuissent, eā tyrannīs interfectīs iī, quibus ērepta essent, reciperārent. nēmō igitur iūre cōnsultus, nē iste quidem, quī tibi ūnī est iūre cōnsultus, per quem haec agis, ex istā syngraphā dēbērī dīcit prō iīs rēbus, quae erant ante syngrapham reciperātae. nōn enim ā tē emit, sed, priusquam tū suum sibi vēnderēs, ipse possēdit. ille vir fuit; nōs quidem contemnendī, quī āctōrem ōdimus, ācta dēfendimus.
97 quid ego dē commentāriīs īnfīnītīs, quid dē innumerābilibus chīrographīs loquar? quōrum etiam īnstitōrēs sunt, quī ea tamquam gladiātōrum libellōs palam vēnditent. itaque tantī acervī nummōrum apud istum cōnstruuntur, ut iam expendantur, nōn numerentur pecūniae. at quam caeca avāritia est! nūper fīxā tabulā est, quā cīvitātēs locuplētissimae Crētēnsium vectīgālibus līberantur statuiturque, nē post M. Brūtum prō cōnsule sit Crēta prōvinciā. tū mentīs [es] compos, tū nōn cōnstringendus? an Caesaris dēcrētō Crēta post M. Brūtī dēcessum potuit līberārī, cum Crēta nihil ad Brūtum Caesare vīvō pertinēret? at huius vēnditiōne dēcrētī, nē nihil āctum pūtētis, prōvinciam Crētam perdidistis. omnīnō nēmō ūllius reī fuit ēmptor, cui dēfuerit hic vēnditor.
98 et dē exulibus lēgem, quam fīxistī Caesar tulit? nūllius īnsector calamitātem; tantum queror, prīmum eōrum reditūs exaequātōs, quōrum causam Caesar dissimilem iūdicārit; deinde nesciō, cūr nōn reliquīs īdem tribuās: neque enim plūs quam trēs aut quattuor reliquī sunt. quī similī in calamitāte sunt, cūr tuā misericordiā nōn similī fruuntur, cūr eōs habēs in locō patruī? dē quō ferre, cum dē reliquīs ferrēs, nōluistī; quem etiam ad cēnsūram petendam impulistī eamque petītiōnem comparāstī, quae et rīsus hominum et querēlās movēret. 99 cūr autem ea comitia nōn habuistī? an quia tribūnus pl.@ sinistrum fulmen nūntiābat? cum tua quid interest, nūlla auspicia sunt, cum tuōrum, tum fīs religiōsus. quid? eundem in septemvirātū nōnne dēstituistī? intervenit enim, cui metuistī, crēdō, nē salvō capite negāre nōn possēs. omnibus eum contumēliīs onerāstī, quem patris locō, sī ūlla in tē pietās esset, colere dēbēbās. fīliam eius sorōrem tuam ēiēcistī aliā condiciōne quaesīta et ante perspectā. nōn est satis; probrī īnsimulāstī pudīcissimam fēminam. quid est, quod addī possit? contentus eō nōn fuistī; frequentissimō senātū Kalendīs Iānuāriīs sedente patruō hanc tibi esse cum Dolābellā causam odī dīcere ausus es, quod ab eō sorōrī et uxōrī tuae stuprum oblātum esse comperissēs. quis interpretārī potest, impudentiorne, quī in senātū, an improbior, quī in Dolābellam, an impūrior, quī patruō audiente, an crūdēlior, quī in illam miseram tam spurcē, tam impiē dīxerīs?
100 sed ad chīrographa redeāmus. quae tua fuit cognitiō? acta enim Caesaris pācis causā cōnfirmāta sunt ā senātū; quae quidem Caesar ēgisset, nōn ea, quae ēgisse Caesarem dīxisset Antōnius. unde ista ērumpunt, quō auctōre prōferuntur? sī sunt falsa, cūr probantur? sī vēra, cūr vēneunt? at sīc placuerat, ut ex Kalendīs Iūniīs dē Caesaris actīs cum cōnsiliō cognōscerētis. quod fuit cōnsilium, quem umquam convocāstī, quās Kalendās Iūniās exspectāstī? an eās, ad quās tē peragrātīs veterānōrum colōniīs stīpātum armīs rettulistī?
ō praeclāram illam percursātiōnem tuam mēnse Aprīlī atque Maiō, tum cum etiam Capuam colōniam dēdūcere cōnātus es! quemadmodum illinc abierīs vel potius paene nōn abierīs, scīmus. 101 cui tū urbī minitārīs. utinam cōnēre, ut aliquandō illud “paene” tollātur! at quam nōbilis est tua illa peregrīnātiō! quid prandiōrum apparātus, quid furiōsam vīnolentiam tuam prōferam? tua ista dētrīmenta sunt, illa nostra. agrum Campānum, quī cum dē vectīgālibus eximēbātur, ut mīlitibus darētur, tamen īnflīgī magnum reī pūblicae vulnus putābāmus, hunc tū comprānsōribus tuīs et collūsōribus dīvidēbās. mīmōs dīcō et mīmās, patrēs cōnscrīptī, in agrō Campānō collocātōs. quid iam querar dē agrō Leontīnō? quoniam quidem hae quondam arātiōnēs Campāna et Leontīna in populī Rōmānī patrimōniō grandiferae et frūctuōsae ferēbantur. medicō tria mīlia iūgerum; quid, sī tē sānāsset? rhētorī duo; quid, sī tē disertum facere potuisset?
sed ad iter Ītaliamque redeāmus. 102 dēdūxistī colōniam Casilīnum, quō Caesar ante dēdūxerat. cōnsuluistī mē per litterās dē Capuā tū quidem, sed īdem dē Casilīnō respondissem, possēsne, ubi colōnia esset, eō colōniam novam iūre dēdūcere. negāvī in eam colōniam, quae esset auspicātō dēductā, dum esset incolumīs, colōniam novam iūre dēdūcī; colōnōs novōs ascribī posse rescrīpsī. tū autem īnsolentiā ēlātus omnī auspiciōrum iūre turbātō Casilīnum colōniam dēdūxistī, quō erat paucīs annīs ante dēductā, ut vēxillum tollerēs, ut arātrum circumdūcerēs; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrīnxistī, ut flōrentis colōniae territōrium minuerētur.
103 ab hāc perturbātiōne religiōnum advolās in M. Varrōnis, sānctissimī atque integerrimī virī, fundum Casinātem, quō iūre, quō ōre? “eōdem,” inquiēs, “quō in hērēdum L. Rubrī, quō in hērēdum L. Tursēlī praedia, quō in reliquās innumerābilēs possessiōnēs.” et is ab hastā, valeat hastā, valeant tabulae modō Caesaris, nōn tuae, quibus dēbuistī, nōn quibus tū tē līberāvistī. Varrōnis quidem Casinātem fundum quis vēnisse dīcit, quis hastam istīus vēnditiōnis vīdit, quis vōcem praecōnis audīvit? mīsisse [tē] dīcis Alexandrīam, quī ēmeret ā Caesare; ipsum enim exspectāre magnum fuit.
104 quis vērō audīvit umquam (nūllius autem salūs cūrae plūribus fuit) dē fortūnīs Varrōnis rem ūllam esse dētractam? quid? sī etiam scrīpsit ad tē Caesar, ut redderēs, quid satis potest dīcī dē tantā impudentiā? removē gladiōs parumper illōs, quōs vidēmus: iam intellegēs aliam causam esse hastae Caesaris, aliam cōnfīdentiae et temeritātis tuae. nōn enim tē dominus modo illīs sēdibus, sed quīvīs amīcus, vīcīnus, hospes, prōcūrātor arcēbit.
at quam multōs diēs in eā vīllā turpissimē es perbacchātus! ab hōrā tertiā bibēbātur, lūdēbātur, vomēbātur. ō tēcta ipsa misera, “quam disparī dominō” (quamquam quō modo iste dominus?) — sed tamen quam ab disparī tenēbantur! studiōrum enim suōrum M. Varrō voluit illud, nōn libīdinum dēversōrium. 105 quae in illā vīllā anteā dīcēbantur, quae cōgitābantur, quae litterīs mandābantur! iūra populī Rōmānī, monimenta maiōrum, omnis sapientiae ratiō omnisque doctrīnae. at vērō tē inquilīnō (nōn enim dominō) personābant omnia vōcibus ēbriōrum, natābant pavīmenta vīnō, madēbant parietēs ingenuī puerī cum meritōriīs, scorta inter mātrēs familiās versābantur. Casīnō salūtātum veniēbant, Aquīnō, Interamnā; admissus est nēmō. iūre id quidem; in homine enim turpissimō obsolefiēbant dignitātis īnsignia.
106 cum inde Rōmam proficīscēns ad Aquīnum accēderet, ob viam eī prōcessit, ut est frequēns mūnicipium, magna sānē multitūdō. at iste opertā lectīcā latus per oppidum est ut mortuus. stultē Aquīnātēs; sed tamen in viā habitābant. quid Anagnīnī? quī cum essent dēviī, dēscendērunt, ut istum, tamquam sī esset, cōnsul salūtārent. incrēdibile dictū + sed cum vīnus inter omnīs cōnstābat nēminem esse resalūtātum, praesertim cum duōs sēcum Anagnīnōs habēret, Mustēlam et Lacōnem, quōrum alter gladiōrum est prīnceps, alter pōculōrum. 107 quid ego illās istīus minās contumēliāsque commemorem, quibus invectus est in Sidicīnōs, vexāvit Puteolānōs, quod C. Cassium et Brūtōs patrōnōs adoptāssent? magnō quidem studiō, iūdiciō, benivolentiā, cāritāte, nōn ut tē et Basilum vī et armīs et aliōs vestrī similēs, quōs clientīs nēmō habēre velit, nōn modo illōrum cliēns esse.
intereā dum tū abes, quī diēs ille collēgae tuī fuit, cum illud, quod venerārī solēbās, bustum in forō ēvertit! quā rē tibi nūntiāta, ut cōnstābat inter eōs, quī ūna fuērunt, concidistī. quid ēvēnerit posteā nesciō; metum crēdō valuisse et arma; collēgam quidem dē caelō dētrāxistī effēcistīque nōn tū quidem etiam nunc, ut similis tuī, sed certē ut dissimilis esset suī.
108 quī vērō inde reditus Rōmam, quae perturbātiō tōtīus urbis! meminerāmus Cinnam nimis potentem, Sullam posteā dominantem, modo Caesarem rēgnantem vīderāmus. erant fortasse gladiī, sed absconditī nec ita multī. ista vērō quae et quanta barbaria est! agmine quadrātō cum gladiīs secuntur, scūtōrum lectīcās portārī vidēmus. atque hīs quidem iam inveterātis, patrēs cōnscrīptī, cōnsuētūdine obdūruimus.
Kalendīs Iūniīs cum in senātum, ut erat cōnstitūtum, venīre vellēmus, metū perterritī repente diffūgimus. 109 at iste, quī senātū nōn egēret, neque dēsīderāvit quemquam et potius discessū nostrō laetātus est statimque illa mīrābilia facinora effēcit. quī chīrographa Caesaris dēfendisset lucrī suī causa, is lēgēs Caesaris, eāsque praeclārās, ut rem pūblicam concutere posset, ēvertit. numerum annōrum prōvinciīs prōrogāvit, īdemque, cum āctōrum Caesaris dēfēnsor esse dēbēret, et in pūblicīs et in prīvātīs rēbus ācta Caesaris rescidit. in pūblicīs nihil est lēge gravius, in prīvātīs firmissimum est testāmentum. lēgēs aliās sine prōmulgātiōne sustulit, aliās ut tolleret, prōmulgāvit. testāmentum irritum fēcit, quod etiam īnfimīs cīvibus semper optentum est. signa, tabulās, quās pōpulō Caesar ūna cum hortīs lēgāvit, eās hīc partim in hortōs Pompeiī dēportāvit, partim in vīllam Scīpiōnis.
110 et tū in Caesaris memoriā dīligēns, tū illum amās mortuum? quem is honōrem maiōrem cōnsecūtus erat, quam ut habēret pulvīnar, simulācrum, fastīgium, flāminem? est ergō flāmen, ut Iovī, ut Mārtī, ut Quirīnō, sīc dīvō Iūliō M. Antōnius. quid igitur cessās? cūr nōn inaugurārīs? sūme diem, vidē, quī tē inauguret; collēgae sumus; nēmō negābit. ō dētestābilem hominem, sīve [eō] quod Caesaris sacerdōs es sīve quod mortuī!
quaerō deinceps, num, hodiernus diēs quī sit, ignōrēs. nescīs heri quārtum in Circō diem lūdōrum Rōmānōrum fuisse? tē autem ipsum ad populum tulisse, ut quīntus praetereā diēs Caesarī tribuerētur? cūr nōn sumus praetextātī? cūr honōrem Caesaris tuā lēge datum dēserī patimur? an supplicātiōnēs addendō diem contāminārī passus es, pulvīnāria nōluistī? aut undique religiōnem tolle aut ūsquequāque cōnservā.
111 quaeris, placeatne mihi pulvīnar esse, fastīgium, flāminem. mihi vērō nihil istōrum placet; sed tū, quī ācta Caesaris dēfendis, quid potes dīcere, cūr alia dēfendās, alia nōn cūrēs? nisi forte vīs fatērī tē omnia quaestū tuō, nōn illīus dignitāte mētīrī.
quid ad haec tandem? exspectō enim ēloquentiam tuam. disertissimum cognōvī avum tuum, at tē etiam apertiōrem in dīcendō. ille numquam nūdus est contiōnātus, tuum hominis simplicis pectus vīdimus. respondēbisne ad haec aut omnīnō hīscere audēbis? ecquid reperiēs ex tam longā ōrātiōne mea, cui tē respondēre posse cōnfīdās?
112 sed praeterita omittāmus: hunc ūnum diem, ūnum, inquam, hodiernum diem, hoc pūnctum temporis, quō loquor, dēfende, sī potes. cūr armātōrum corōna senātūs saeptus est, cūr mē tuī satellitēs cum gladiīs audiunt, cūr valvae Concordiae nōn patent, cūr hominēs omnium gentium maximē barbarōs, Ityraeōs, cum sagittīs dēducis in forum? praesidiī suī causa sē facere dīcit. nōn igitur mīliēns perīre est melius quam in suā cīvitāte sine armātōrum praesidiō nōn posse vīvere? sed nūllum est istud, mihi crēde, praesidium; cāritāte tē et benivolentia cīvium saeptum oportet esse, nōn armīs. 113 ēripiet et extorquēbit tibi ista populus Rōmānus, utinam salvīs nōbīs!
sed quōquō modō nōbīscum ēgerīs, dum istīs cōnsiliīs ūteris, nōn potes, mihi crēde, esse diuturnus. etenim ista tua minimē avāra coniūnx, quam ego sine contumēliā dēscrībō, nimium diū dēbet populō Rōmānō tertiam pēnsiōnem. habet populus Rōmānus, ad quōs gubernācula reī pūblicae dēferat; quī ubicumque terrārum sunt, ibi omne est reī pūblicae praesidium vel potius ipsa rēs pūblica, quae sē adhūc tantum modo ulta est, nōndum reciperāvit. habet quidem certē rēs pūblica adulēscentīs nōbilissimōs parātōs dēfēnsōrēs. quam volent illī cēdant ōtiō cōnsulentēs, tamen ā rē pūblicā revocābuntur. et nōmen pācis dulce est et ipsa rēs salūtāris, sed inter pācem et servitūtem plūrimum interest. pāx est tranquilla lībertās, servitūs postrēmum malōrum omnium nōn modo bellō, sed morte etiam repellendum.
114 quodsī sē ipsōs illī nostrī līberātōrēs ē cōnspectū nostrō abstulērunt, at exemplum factī relīquērunt. illī, quod nēmō fēcerat, fēcērunt. Tarquinium Brūtus bellō est persecūtus, quī tum rēx fuit, cum esse Rōmae licēbat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Mānlius propter suspīciōnem rēgnī appetendī sunt necātī; hī prīmum cum gladiīs nōn in rēgnum appetentem, sed in rēgnantem impetum fēcērunt. quod cum ipsum factum per sē praeclārum est atque dīvīnum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illī eam glōriam cōnsecūtī sint, quae vix caelō cāpī posse videātur. etsī enim satis in ipsā cōnscientiā pulcherrimī factī frūctūs erat, tamen mortālī immortālitātem nōn arbitror esse contemnendam.
Peroratio: @@ (115–119)
115 recordāre igitur illum, M. Antōnī, diem, quō dictātūram sustulistī; pōne ante oculōs laetitiam senātūs populīque Rōmānī, cōnfer cum hāc nūndinātiōne tua tuōrumque; tum intellegēs, quantum inter lucrum et laudem intersit. sed nīmīrum, ut quīdam morbō aliquō et sēnsus stupōre suāvitātem cibī nōn sentiunt, sīc libīdinōsī, avārī, facinerōsī vērae laudis gustātum nōn habent. sed sī tē laus allicere ad rēctē faciendum nōn potest, nē metus quidem ā foedissimīs factīs potest āvocāre? iūdicia nōn metuis, sī propter innocentiam, laudō, sīn propter vim, nōn intellegis, quī istō modō iūdicia nōn timeat, eī quid timendum sit? 116 quodsī nōn metuis virōs fortīs ēgregiōsque cīvīs, quod ā corpore tuō prohibentur armīs, tuī tē, mihi crēde, diūtius nōn ferent.
quae est autem vītā diēs et noctēs timēre ā suīs? nisi vērō aut maiōribus habēs beneficiīs obligātōs, quam ille quōsdam habuit ex iīs, ā quibus est interfectus, aut tū es ūllā rē cum eō comparandus. fuit in illō ingenium, ratiō, memoria, litterae, cūra, cōgitātiō, dīligentiā; rēs bellō gesserat, quamvīs reī pūblicae calamitōsās, at tamen magnās; multōs annōs rēgnāre meditātus, magnō labōre, magnīs perīculīs, quod cōgitārat effēcerat; mūneribus, monumentīs, congiāriīs, epulīs multitūdinem imperītam dēlēnierat; suōs praemiīs, adversāriōs clēmentiae speciē dēvīnxerat; quid multa? attulerat iam līberae cīvitātī partim metū, partim patientia cōnsuētūdinem serviendī. 117 cum illō ego tē dominandī cupiditāte cōnferre possum, cēterīs vērō rēbus nūllō modō comparandus es.
sed ex plūrimīs malīs, quae ab illō reī pūblicae sunt inusta, hoc tamen bonī exstitit, quod didicit iam populus Rōmānus, quantum cuique crēderet, quibus sē committeret, ā quibus cavēret. haec nōn cōgitās, neque intellegis satis esse virīs fortibus didicisse, quam sit rē pulchrum, beneficiō grātum, fāma glōriōsum tyrannum occīdere? an, cum illum hominēs nōn tulerint, tē ferent? 118 certātim posthāc, mihi crēde, ad hōc opus currētur neque occāsiōnis tarditās exspectābitur.
resipīsce, quaesō, aliquandō; quibus ortūs sīs, nōn quibuscum vīvās, cōnsīderā; mēcum, ut volēs, redī cum rē pūblicā in grātiam. sed dē tē tū vīderīs, ego dē mē ipse profitēbor. dēfendī rem pūblicam adulēscēns, nōn dēseram senex; contempsī Catilīnae gladiōs, nōn pertimēscam tuōs. 119 quīn etiam corpus libenter optulerim, sī repraesentārī morte mea lībertās cīvitātis potest, ut aliquandō dolor populī Rōmānī pariat, quod iam diū parturit. etenim, sī abhinc annōs prope vīgintī hoc ipsō in templō negāvī posse mortem immātūram esse cōnsulārī, quantō vērius nōn negābō senī! mihi vērō, patrēs cōnscrīptī, iam etiam optanda mors est perfūnctō rēbus iīs, quās adeptus sum quāsque gessī. duo modo haec optō, ūnum ut moriēns populum Rōmānum līberum relinquam (hoc mihi maius ad dīs immortālibus darī nihil potest), alterum, ut ita cuique ēveniat, ut dē rē pūblicā quisque mereātur.