, patrēs cōnscrīptī, prō vestrīs immortālibus in frātremque meum līberōsque nostrōs meritīs parum vōbīs cumulātē grātiās ēgerō, quaesō obtestorque meae nātūrae potius quam magnitūdinī vestrōrum beneficiōrum id tribuendum pūtētis. quae tanta enim potest exsistere ūbertās ingeniī, quae tanta dīcendī cōpia, quod tam dīvīnum atque incrēdibile genus ōrātiōnis quō quisquam possit vestra in nōs ūniversa prōmerita nōn dīcam complectī ōrandō, sed percēnsēre numerandō? quī mihi frātrem optātissimum, frātrī amantissimō, līberīs nostrīs parentēs, nōbīs līberōs, quī dignitātem, quī ōrdinem, quī fortūnās, quī amplissimam rem pūblicam, quī patriam quā nihil potest esse iūcundius, quī dēnique nōsmet ipsōs nōbīs reddidistis. 2 quod parentēs cārissimōs habēre dēbēmus, quod ab iīs nōbīs vīta, patrimōnium, lībertās, cīvitās trādita est; deōs immortālīs, quōrum beneficiō et haec tenuimus et cēterīs rēbus auctī sumus; populum Rōmānum, cuius honōribus in amplissimō cōnsiliō et in altissimō gradū dignitātis atque in hāc omnium terrārum arce collocātī sumus; hunc ipsum ōrdinem, ā quō saepe magnificentissimīs dēcrētīs sumus honestātī, immēnsum quiddam et īnfīnītum est quod vōbīs dēbeāmus, quī vestrō singulārī studiō atque cōnsēnsū parentum beneficia, deōrum immortālium mūnera, populī Rōmānī honōrēs, vestra multa iūdicia nōbīs ūnō tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vōbīs, magna populō Rōmānō, innumerābilia parentibus, omnia dīs immortālibus dēbeāmus, haec anteā singula per illōs habuerīmus, nunc ūniversa per vōs reciperārīmus.

3 itaque, patrēs cōnscrīptī, quod optandum quidem est hominī, immortālitātem quandam per vōs esse adeptī vidēmur. quod enim tempus erit umquam, cum vestrōrum in nōs beneficiōrum memoria ac fāma moriātur? quī illō ipsō tempore, cum , ferrō, metū, minīs obsessī tenērēminī, nōn multō post discessum meum ūniversī revocāvistis referente L. Ninniō, fortissimō atque optimō virō, quem habuit ille pestifer annus et maximē fidēlem et minimē timidum, dīmicāre placuisset, dēfēnsōrem salūtis meae. posteā quam vōbīs dēcernendī potestās facta nōn est per eum tribūnum plēbis quī, cum per rem pūblicam lacerāre nōn posset, sub aliēnō scelere dēlituit, numquam siluistis, numquam meam salūtem nōn ab iīs cōnsulibus quī vēndiderant flāgitāvistis.

4 itaque vestrō studiō atque auctōritāte perfectum est ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae mālueram esse fātālem, octo tribūnōs habēret quī et prōmulgārent salūte meā et ad vōs saepenumerō referrent. nam cōnsulēs modestī lēgumque metuentēs impediēbantur lēgenōn quae , sed quae ipsīs lāta eratquam meus inimīcus prōmulgāvit ut, revīxissent quī haec paene dēlērunt, tum ego redīrem; quō factō utrumque cōnfessus est, et illōrum vītam dēsīderāre et magnō in perīculō rem pūblicam futūram, , cum hostēs atque interfectōrēs reī pūblicae revīxissent, ego nōn revertissem. itaque illō ipsō tamen annō, cum ego cessissem, prīnceps autem cīvitātis nōn lēgum praesidiō, sed parietum vītam suam tuērētur, rēs pūblica sine cōnsulibus esset neque sōlum parentibus perpetuīs, vērum etiam tūtōribus annuīs esset orbāta, sententiās dīcere prohibērēminī, caput meae prōscrīptiōnis recitārētur, numquam dubitāstis meam salūtem cum commūnī salūte coniungere.

5 posteā vērō quam singulārī et praestantissimā virtūte P. Lentulī cōnsulis ex superiōris annī cālīgine et tenebrīs lūcem in pūblicā Kalendīs Iānuāriīs dispicere coepistis, cum Q. Metellī, nōbilissimī hominis atque optimī virī, summa dignitās, cum praetōrum, tribūnōrum plēbis paene omnium virtūs et fidēs reī pūblicae subvēnisset, cum virtūte, glōriā, rēbus gestīs Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculōrum, omnis memoriae facile prīnceps tūtō venīre in senātum arbitrārētur, tantus vester cōnsēnsus salūte meā fuit ut corpus abesset meum, dignitās iam in patriam revertisset.

6 quō quidem mēnse quid inter et meōs inimīcōs interesset exīstimāre potuistis. ego meam salūtem dēseruī, propter cīvium vulneribus rēs pūblica cruentārētur; illī meum reditum nōn populī Rōmānī suffrāgiīs, sed flūmine sanguinis interclūdendum putāvērunt. itaque posteā nihil vōs cīvibus, nihil sociīs, nihil rēgibus respondistis; nihil iūdicēs sententiīs, nihil populus suffrāgiīs, nihil hic ōrdō auctōritāte dēclārāvit; mūtum forum, ēlinguem cūriam, tacitam et frāctam cīvitātem vidēbātis. 7 quō quidem tempore, cum is excessisset quī caedī et flammae vōbīs auctōribus restiterat, cum ferrō et facibus hominēs tōtā urbe volitantīs, magistrātuum tēcta impugnāta, deōrum templa īnflammāta, summī virī et clārissimī cōnsulis fascēs frāctōs, fortissimī atque optimī tribūnī plēbis sānctissimum corpus nōn tāctum ac violātum manū, sed vulnerātum ferrō cōnfectumque vīdistis. quā strāge nōnnūllī permōtī magistrātūs partim metū mortis, partim dēspērātiōne reī pūblicae paululum ā meā causā recessērunt; reliquī fuērunt quōs neque terror nec vīs, nec spēs nec metus, nec prōmissa nec minae, nec tēla nec facēs ā vestrā auctōritāte, ā populī Rōmānī dignitāte, ā meā salūte dēpellerent.

8 prīnceps P. Lentulus, parēns ac deus nostrae vītae, fortūnae, memoriae, nōminis, hoc specimen virtūtis, hoc indicium animī, hoc lūmen cōnsulātūs suī fore putāvit, mihi, meīs, vōbīs, reī pūblicae reddidisset. quī ut est dēsignātus, numquam dubitāvit sententiam salūte meā et pūblicā dignam dīcere. cum ā tribūnō plēbis vetārētur, cum praeclārum caput recitārētur quis ad vōs referret, quis dēcerneret, disputāret, loquerētur, pedibus īret, scrībendō adesset, tōtam illam, ut ante dīxī, prōscrīptiōnem nōn lēgem putāvit, quā cīvis optimē pūblicā meritus nōminātim sine iūdiciō ūnā cum senātū reī pūblicae esset ēreptus.

ut vērō iniit magistrātum, nōn dīcam. quid ēgit prius, sed quid omnīnō ēgit aliud, nisi ut cōnservātō vestram in posterum dignitātem auctōritātemque sancīret? 9 immortālēs, quantum mihi beneficium dedisse vidēminī, quod hōc annō P. Lentulus cōnsul est! quantō maius dedissētis, superiōre annō fuisset! nec enim eguissem medicīnā cōnsulārī, nisi cōnsulārī vulnere concidissem. audieram ex sapientissimō homine atque optimō cīve et virō, Q. Catulō, nōn saepe ūnum cōnsulem improbum, duo vērō numquam post Rōmam conditam exceptō illō Cinnānō tempore fuisse. quā meam causam semper fore firmissimam dīcere solēbat, dum vel ūnus in pūblicā cōnsul esset. quod vērē dīxerat, illud quod ante in pūblicā fuerat perenne ac proprium manēre potuisset. quod Q. Metellus illō tempore cōnsul fuisset, dubitātis quō animō fuerit in cōnservandō futūrus, cum in restituendō auctōrem fuisse ascrīptōremque videātis? 10 sed fuērunt cōnsulēs quōrum mentēs angustae, humilēs, prāvae, opplētae tenebrīs ac sordibus nōmen ipsum cōnsulātūs, splendōrem illīus honōris, magnitūdinem tantī imperiī nec intuērī nec sustinēre nec capere potuēruntnōn cōnsulēs, sed mercātōrēs prōvinciārum ac vēnditōrēs vestrae dignitātis. quōrum alter Catilīnam, amātōrem suum, multīs audientibus, alter Cethēgum cōnsobrīnum reposcēbat; quī duo scelerātissimī post hominum memoriam nōn cōnsulēs, sed latrōnēs nōn modo dēseruērunt in causā praesertim pūblicā et cōnsulārī, sed prōdidērunt, oppugnārunt, omnī auxiliō nōn sōlum suō, sed etiam vestrō cēterōrumque ōrdinum spoliātum esse voluērunt.

11 quōrum alter tamen neque neque quemquam fefellit. quis enim ūllam ūllīus bonī spem habēret in cuius prīmum tempus aetātis palam fuisset ad omnium libīdinēs dīvulgātum, quī ā sānctissimā quidem parte corporis potuisset hominum impūram intemperantiam prōpulsāre? quī, cum suam rem nōn minus strēnuē quam posteā pūblicam cōnfēcisset, egestātem et luxuriem domesticō lēnōciniō sustentāvit, quī nisi in āram tribūnātūs cōnfūgisset, neque vim praetōris nec multitūdinem crēditōrum nec bonōrum prōscrīptiōnem effugere potuissetquō in magistrātū nisi rogātiōnem pīrāticō bellō tulisset, profectō egestāte et improbitāte coāctus pīrāticam ipse fēcisset, ac minōre quidem cum reī pūblicae dētrīmentō quam quō intrā moenia nefārius hostis praedōque versātus estquō īnspectante ac sedente lēgem tribūnus plēbis tulit auspiciīs obtemperārētur, obnūntiāre conciliō aut comitiīs, lēgī intercēdere licēret, ut lēx Aelia et Fūfia valēret, quae nostrī maiōrēs certissima subsidia reī pūblicae contrā tribūnīciōs furōrēs esse voluērunt.

12 īdemque posteā, cum innumerābilis multitūdō bonōrum Capitōliō supplex ad eum sordidāta vēnisset, cumque adulēscentēs nōbilissimī cūnctīque equitēs Rōmānī ad lēnōnis impudīcissimī pedēs abiēcissent, quō vultū cincinnātus gāneō nōn sōlum cīvium lacrimās, vērum etiam patriae precēs repudiāvit! neque contentus fuit, sed etiam in contiōnem ēscendit eaque dīxit quae, eius vir Catilīna revīxisset, dīcere nōn esset ausus, Nōnārum Decembrium, quae cōnsule fuissent, clivīque Capitōlīnī poenās ab equitibus Rōmānīs esse repetītūrum. neque sōlum id dīxit, sed quōs commodum fuit compellāvit; Lūcium vērō Lamiam, equitem Rōmānum, praestantī dignitāte hominem et salūtī meae prō familiāritāte, reī pūblicae prō fortūnīs suīs amīcissimum, cōnsul imperiōsus exīre ex urbe iussit. et cum vōs vestem mūtandam cēnsuissētis cūnctīque mūtāssētis atque idem omnēs bonī iam ante fēcissent, ille unguentīs oblitus cum togā praetextā, quam omnēs praetōrēs aedīlēsque tum abiēcerant, irrīsit squālōrem vestrum et lūctum grātissimae cīvitātis fēcitque, quod nēmō umquam tyrannus, ut quō minus occultē vestrum malum gemerētis nihil intercēderet, apertē incommoda patriae lūgērētis ēdīceret. 13 cum vērō in circō Flāminiō nōn ā tribūnō plēbis cōnsul in contiōnem, sed ā latrōne archipīrāta prōductus esset, prīmum prōcessit quā auctōritāte vir! vīnī, somnī, stuprī plēnus, madentī comā, compositō capillō, gravibus oculīs, fluentibus buccīs, pressā vōce et tēmulentā, quod in cīvīs indemnātōs esset animadversum, id sibi dīxit gravis auctor vehementissimē displicēre. ubi nōbīs haec auctōritās tam diū tanta latuit? cūr in lustrīs et helluātiōnibus huius calamistrātī tam eximia virtūs tam diū cessāvit?

nam ille alter, Caesōnīnus Calventius, ab adulēscentiā versātus est in forō, cum eum praeter simulātam versūtamque trīstitiam nūlla rēs commendāret, nōn iūris nōtitia, nōn dīcendī vīs, nōn scientia reī mīlitāris, nōn cognōscendōrum hominum studium, nōn līberālitās. quem praeteriēns cum incultum, horridum maestumque vīdissēs, etiam agrestem et inhūmānum exīstimārēs, tamen libīdinōsum et perditum nōn putārēs. 14 cum hōc homine an cum stīpite in forō cōnstitissēs, nihil crēderēs interesse; sine sēnsū, sine sapōre, ēlinguem, tardum, inhūmānum negōtium, Cappadocem modo abreptum grege vēnālium dīcerēs. īdem domī quam libīdinōsus, quam impūrus, quam intemperāns, nōn iānuā receptīs sed pseudothyrō intrōmissīs voluptātibus! cum vērō litterās studēre incipit et bēlua immānis cum Graeculīs philosophārī, tum est Epicūrēus, nōn penitus illī disciplīnae, quaecumque est, dēditus, sed captus ūnō verbō voluptātis. habet autem magistrōs nōn ex istīs ineptīs quī diēs tōtōs officiō ac virtūte disserunt, quī ad labōrem, ad industriam, ad perīcula prō patriā subeunda adhortantur, sed eōs quī disputent hōram nūllam vacuam voluptāte esse dēbēre, in omnī parte corporis semper oportēre aliquod gaudium dēlectātiōnemque versārī. 15 hīs ūtitur quasi praefectīs libīdinum suārum, voluptātēs omnēs vestīgant atque odōrantur, sunt conditōrēs īnstrūctōrēsque convīviī, īdem expendunt atque aestimant voluptātēs sententiamque dīcunt et iūdicant quantum cuique libīdinī tribuendum esse videātur.

hōrum ille artibus ērudītus ita contempsit hanc prūdentissimam cīvitātem ut omnīs suās libīdinēs, omnia flāgitia latēre posse arbitrārētur, modo vultum importūnum in forum dētulisset. is nēquāquam quidemcognōram enim propter Pīsōnum affīnitātem quam longē hunc ab hōc genere cognātiō māterna Trānsalpīnī sanguinis abstulissetsed vōs populumque Rōmānum nōn cōnsiliō neque ēloquentiā, quod in multīs saepe accidit, sed rūgīs superciliōque dēcēpit.

16 Lūcī Pīsō, ne ausus es istō oculōnōn dīcam istō animōistā frontenōn vītātantō superciliōnōn enim possum dīcere tantīs rēbus gestīscum A. Gabīniō cōnsociāre cōnsilia pestis meae? nōn illīus unguentōrum odor, nōn vīnī anhēlitus, nōn frōns calamistrī notāta vestīgiīs in eam cōgitātiōnem addūcēbat ut, cum illīus similis fuissēs, frontis tibi integumentō ad occultanda tanta flāgitia diūtius utī nōn licēret? cum hōc coīre ausus es, ut cōnsulārem dignitātem, ut reī pūblicae statum, ut senātūs auctōritātem, ut cīvis optimē meritī fortūnās prōvinciārum foedere addīcerēs? cōnsule tuīs ēdictīs et imperiīs senātuī populī Rōmānī nōn est licitum nōn modo sententiīs atque auctōritāte suā, sed lūctū quidem ac vestītū reī pūblicae subvenīre? 17 Capuaene putābās, in quā urbe domicilium quondam superbiae fuit, cōnsulem esse, sīcut erās tempore, an Rōmae, in quā cīvitāte omnēs ante vōs cōnsulēs senātuī pāruērunt? es ausus in circō Flāminiō prōductus cum tuō illō parī dīcere semper misericordem fuisse? quō verbō senātum atque omnīs bonōs tum cum ā patriā pestem dēpulissem crūdēlīs dēmōnstrābās fuisse. misericors , affīnem tuum, quem comitiīs tuīs praerogātīvae prīmum custōdem fēcerās, quem Kalendīs Iānuāriīs tertiō locō sententiam rogārās, cōnstrictum inimīcīs reī pūblicae trādidistī, meum generum, propinquum tuum, affīnem tuam, fīliam meam, superbissimīs et crūdēlissimīs verbīs ā genibus tuīs reppulistī; īdemque clēmentiā ac misericordiā singulārī, cum ego ūnā cum pūblicā nōn tribūnīciō sed cōnsulārī ictū concidissem, tantō scelere tantāque intemperantiā fuistī ut ūnam quidem hōram interesse paterēre inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticīsceret illa lāmentātiō et gemitus urbis! 18 nōndum palam factum erat occidisse rem pūblicam, cum tibi arbitria fūneris solvēbanturūnō eōdemque tempore domus mea dīripiēbātur, ārdēbat, bona ad vīcīnum cōnsulem Palātiō, Tusculānō ad item vīcīnum alterum cōnsulem dēferēbanturcum īsdem operis suffrāgium ferentibus eōdem gladiātōre lātōre, vacuō nōn modō ā bonīs sed etiam ā līberīs atque inānī forō, ignārō populō Rōmānō quid agerētur, senātū vērō oppressō et afflīctō, duōbus impiīs nefāriīsque cōnsulibus aerārium, prōvinciae, legiōnēs, imperia dōnābantur. hōrum cōnsulum ruīnās vōs cōnsulēs vestrā virtūte fulsistis, summā tribūnōrum plēbis praetōrumque fidē et dīligentiā sublevātī.

19 quid ego praestantissimō virō, T. Anniō, dīcam, aut quis tālī cīve satis dignē umquam loquētur? quī cum vidēret scelerātum cīvemaut domesticum potius hostem lēgibus ūtī licēret, iūdiciō esse frangendum, sīn ipsa iūdicia vīs impedīret ac tolleret, audāciam virtūte, furōrem fortitūdine, temeritātem cōnsiliō, manum cōpiīs, vim esse superandam, prīmō postulāvit; posteā quam ab eōdem iūdicia sublāta esse vīdit, ille omnia posset efficere cūrāvit. quī docuit neque tēcta neque templa neque forum nec cūriam sine summā virtūte ac maximīs opibus et cōpiīs ab intestīnō latrōciniō posse dēfendī; quī prīmus post meum discessum metum bonīs, spem audācibus, timōrem huic ōrdinī, servitūtem dēpulit cīvitātī.

20 quam ratiōnem parī virtūte, animō, fidē P. Sestius secūtus prō meā salūte, prō vestrā auctōritāte, prō statū cīvitātis nūllās sibi inimīcitiās, nūllam vim, nūllōs impetūs, nūllum vītae discrīmen vītandum umquam putāvit. quī causam senātūs exagitātam contiōnibus improbōrum sīc suā dīligentiā multitūdinī commendāvit ut nihil tam populāre quam vestrum nōmen, nihil tam omnibus cārum aliquandō quam vestra auctōritās vidērētur; quī cum omnibus rēbus quibus tribūnus plēbis potuit dēfendit, tum reliquīs officiīs, iuxtā ac meus frāter esset, sustentāvit; cuius ego clientibus, lībertīs, familiā, cōpiīs, litterīs ita sum sustentātus ut meae calamitātis nōn adiūtor sōlum, vērum etiam socius vidērētur.

21 iam cēterōrum officia ac studia vīdistis, quam cupidus meī C. Cestilius, quam studiōsus vestrī, quam nōn varius fuerit in causā. quid M. Cispius? cui ego ipsī, parentī, frātrīque eius sentiō quantum dēbeam; quī, cum ā voluntās eōrum in prīvātō iūdiciō esset offēnsa, pūblicī meī beneficiī memoriā prīvātam offēnsiōnem oblitterāvērunt. iam T. Fadius, quī mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patrī quaestor fuī, studiō, amōre, animō huic necessitūdinī nōn dēfuērunt. multa C. Messius et amīcitiae et reī pūblicae causā dīxit, lēgem sēparātim initiō salūte meā prōmulgāvit. 22 Q. Fabricius , quae agere cōnātus est, ea contrā vim et ferrum perficere potuisset, mēnse Iānuāriō nostrum statum reciperāssēmus; quem ad salūtem meam voluntās impulit, vīs retardāvit, auctōritās vestra revocāvit.

iam vērō praetōrēs quō animō in fuerint vōs exīstimāre potuistis, cum L. Caecilius prīvātim suīs omnibus cōpiīs studuerit sustentāre, pūblicē prōmulgārit meā salūte cum collēgīs paene omnibus, dīreptōribus autem bonōrum meōrum in iūs adeundī potestātem nōn fēcerit. M. autem Calidius statim dēsignātus sententiā suā quam esset cāra sibi mea salūs dēclārāvit. 23 omnia officia C. Septimī, Q. Valerī, P. Crassī, Sex. Quīnctilī, C. Cornūtī summa et in et in rem pūblicam cōnstitērunt.

quae cum libenter commemorō, tum nōn invītus nōnnūllōrum in nefāriē commissa praetereō. nōn est meī temporis iniūriās meminisse quās ego, etiam ulcīscī possem, tamen oblīvīscī māllem. aliō trānsferenda mea tōta vīta est, ut bene meritīs referam grātiam, amīcitiās ignī perspectās tuear, cum apertīs hostibus bellum geram, timidīs amīcīs ignōscam, prōditōrēs nōn indicem, dolōrem profectiōnis meae reditūs dignitāte cōnsōler. 24 quod mihi nūllum aliud esset officium in omnī vītā reliquum, nisi ut ergā ducēs ipsōs et prīncipēs atque auctōrēs salūtis meae satis grātus iūdicārer, tamen exiguum reliquae vītae tempus nōn modo ad referendam, vērum etiam ad commemorandam grātiam mihi relictum putārem.

quandō enim ego huic hominī ac līberīs eius, quandō omnēs meī grātiam referent? quae memoria, quae vīs ingeniī, quae magnitūdō observantiae tot tantīsque beneficiīs respondēre poterit? quī mihi prīmus afflīctō et iacentī cōnsulārem fidem dextramque porrēxit, quī ā morte ad vītam, ā dēspērātiōne ad spem, ab exitiō ad salūtem vocāvit, quī tantō amōre in , studiō in rem pūblicam fuit ut excōgitāret quem ad modum calamitātem meam nōn modo levāret, sed etiam honestāret. quid enim magnificentius, quid praeclārius mihi accidere potuit quam quod illō referente vōs dēcrēvistis, ut cūnctī ex omnī Ītaliā quī rem pūblicam salvam vellent ad ūnum hominem frāctum et prope dissipātum restituendum et dēfendendum venīrent, ut, quā vōce ter omnīnō post Rōmam conditam cōnsul ūsus esset prō ūniversā pūblicā apud eōs sōlum quī eius vōcem exaudīre possent, eādem vōce senātus omnīs ex omnibus agrīs atque oppidīs cīvīs tōtamque Ītaliam ad ūnīus salūtem dēfendendam excitāret? 25 quid ego glōriōsius meīs posterīs potuī relinquere quam hoc, senātum iūdicāsse, quī cīvis nōn dēfendisset, eum rem pūblicam salvam nōluisse? itaque tantum vestra auctōritās, tantum eximia cōnsulis dignitās valuit ut dēdecus et flāgitium committere putāret, quī nōn venīret.

īdemque cōnsul, cum illa incrēdibilis multitūdō Rōmam et paene Ītalia ipsa vēnisset, vōs frequentissimōs in Capitōlium convocāvit. quō tempore quantam vim nātūrae bonitās habēret et vēra nōbilitās intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimīcus et frāter inimīcī, perspectā vestrā voluntāte omnia prīvāta odia dēposuit; quem P. Servīlius, vir cum clārissimus tum vērō optimus mihique amīcissimus, et auctōritātis et ōrātiōnis suae dīvīnā quādam gravitāte ad suī generis commūnisque sanguinis facta virtūtēsque revocāvit, ut habēret in cōnsiliō et frātrem, socium rērum meārum, et omnīs Metellōs, praestantissimōs cīvīs, paene ex Acherunte excitātōs, in quibus Numidicum illum Metellum, cuius quondam patriā discessus honestus omnibus sāne, lūctuōsus tamen vīsus est. 26 itaque exstitit nōn modo salūtis dēfēnsor, quī ante hoc summum beneficium fuerat inimīcus, vērum etiam ascrīptor dignitātis meae.

quō quidem diē, cum vōs quadringentī decem septem essētis, magistrātūs autem omnēs adessent, dissēnsit ūnus is quī suā lēge coniūrātōs etiam ab īnferīs excitandōs putārat. atque illō diē, cum rem pūblicam meīs cōnsiliīs cōnservātam gravissimīs verbīs et plūrimīs iūdicāssētis, īdem cōnsul cūrāvit ut eadem ā prīncipibus cīvitātis in contiōne posterō diē dīcerentur, cum quidem ipse ēgit ōrnātissimē meam causam perfēcitque astante atque audiente Ītaliā tōtā ut nēmō cuiusquam conductī aut perditī vōcem acerbam atque inimīcam bonīs posset audīre. 27 ad haec nōn modo adiūmenta salūtis, sed etiam ōrnāmenta dignitātis meae reliqua vōs īdem addidistis: dēcrēvistis quis ūllā ratiōne rem impedīret; quī id impedīsset, vōs graviter molestēque lātūrōs; illum contrā rem pūblicam salūtemque bonōrum concordiamque cīvium factūrum, et ut ad vōs statim referrētur; que, etiam diūtius calumniārentur, redīre iussistis. quid, ut agerentur grātiae, quī ē mūnicipiīs vēnissent? quid, ut ad illam diem, rēs cum redīssent, rogārentur ut parī studiō convenīrent?

quid dēnique ille diēs, quem P. Lentulus mihi frātrīque meō līberīsque nostrīs nātālem cōnstituit nōn modo ad nostram, vērum etiam ad sempiternī memoriam temporis? quō diē nōs comitiīs centuriātīs, quae maximē maiōrēs comitia iūsta dīcī habērīque voluērunt, arcessīvit in patriam, ut eaedem centuriae quae cōnsulem fēcerant cōnsulātum meum comprobārent. 28 quō diē quis cīvis fuit quī fās esse putāret, quācumque aut aetāte aut valētūdine esset, nōn salūte meā sententiam ferre? quandō tantam frequentiam in campō, tantum splendōrem Ītaliae tōtīus ōrdinumque omnium, quandō illā dignitāte rogātōrēs, diribitōrēs custōdēsque vīdistis? itaque P. Lentulī beneficiō excellentī atque dīvīnō nōn reductī sumus in patriam sīcut nōnnūllī clārissimī cīvēs, sed equīs īnsignibus et currū aurātō reportātī.

29 possum ego satis in Cn. Pompeium umquam grātus vidērī? quī nōn sōlum apud vōs, quī omnēs idem sentiēbātis, sed etiam apud ūniversum populum salūtem populī Rōmānī et cōnservātam per et coniūnctam esse cum meā dīxerit; quī causam meam prūdentibus commendārit, imperītōs ēdocuerit eōdemque tempore improbōs auctōritāte suā compresserit, bonōs excitārit; quī populum Rōmānum prō tamquam prō frātre aut prō parente nōn sōlum hortātus sit, vērum etiam obsecrārit; quī, cum ipse propter metum dīmicātiōnis et sanguinis domō tenēret, iam ā superiōribus tribūnīs petierit ut salūte meā et prōmulgārent et referrent; quī in colōniā nūper cōnstitūtā, cum ipse gereret magistrātum, in quā nēmō erat ēmptus intercessor, vim et crūdēlitātem prīvilēgiī auctōritāte honestissimōrum hominum et pūblicīs litterīs cōnsignārit prīncepsque Ītaliae tōtīus praesidium ad meam salūtem implōrandum putārit; quī, cum ipse mihi semper amīcissimus fuisset, etiam ut suōs necessāriōs mihi amīcōs redderet ēlabōrārit.

30 quibus autem officiīs T. Annī beneficia remūnerābor? cuius omnis ratiō, cōgitātiō, tōtus dēnique tribūnātus nihil aliud fuit nisi cōnstāns, perpetua, fortis, invicta dēfēnsiō salūtis meae. quid P. Sestiō loquar? quī suam ergā benevolentiam et fidem nōn sōlum animī dolōre, sed etiam corporis vulneribus ostendit.

vōbīs vērō, patrēs cōnscrīptī, singulīs et ēgī et agam grātiās; ūniversīs ēgī initiō, quantum potuī, satis ōrnātē agere nūllō modō possum. et quamquam sunt in praecipua merita multōrum, quae silērī nūllō modō possunt, tamen huius temporis ac timōris meī nōn est cōnārī commemorāre beneficia in singulōrum; nam difficile est nōn aliquem, nefās quemquam praeterīre. ego vōs ūniversōs, patrēs cōnscrīptī, deōrum in numerō colere dēbeō. sed ut in ipsīs dīs immortālibus nōn semper eōsdem atque aliās aliōs solēmus et venerārī et precārī, sīc in hominibus dīvīnitus meritīs omnis erit aetās mihi ad eōrum ergā merita praedicanda atque recolenda. 31 hodiernō autem diē nōminātim ā magistrātibus statuī grātiās esse agendās et prīvātīs ūnī, quī prō salūte meā mūnicipia colōniāsque adīsset, populum Rōmānum supplex obsecrāsset, sententiam dīxisset eam quam vōs secūtī mihi dignitātem meam reddidistis.

vōs flōrentem semper ōrnāstis, labōrantem mūtātiōne vestis et prope lūctū vestrō, quoad licuit, dēfendistis. nostrā memoriā senātōrēs in suīs quidem perīculīs mūtāre vestem solēbant; in meō perīculō senātus veste mūtātā fuit, quoad licuit per eōrum ēdicta quī mea perīcula nōn modo suō praesidiō, sed etiam vestrā dēprecātiōne nūdārunt.

32 quibus ego rēbus obiectīs, cum mihi prīvātō cōnflīgendum vidērem cum eōdem exercitū quem cōnsul nōn armīs, sed vestrā auctōritāte superāram, multa cum ipse reputāvī. dīxerat in contiōne cōnsul clivī Capitōlīnī poenās ab equitibus Rōmānīs repetītūrum; nōminātim aliī compellābantur, aliī citābantur, aliī relēgābantur; aditūs templōrum erant nōn sōlum praesidiīs et manū, vērum etiam dēmōlītiōne sublātī. alter cōnsul, ut et rem pūblicam nōn modo dēsereret, sed etiam hostibus reī pūblicae prōderet, pactiōnibus eōs suōrum praemiōrum obligārat. erat alius ad portās cum imperiō in multōs annōs magnōque exercitū, quem ego inimīcum mihi fuisse nōn dīcō, tacuisse cum dīcerētur esse inimīcus sciō. 33 duae partēs esse in pūblicā cum putārentur, altera dēposcere propter inimīcitiās, altera timidē dēfendere propter suspīciōnem caedis putābātur. quī autem dēposcere vidēbantur hōc auxērunt dīmicātiōnis metum, quod numquam īnfitiandō suspīciōnem hominum cūramque minuērunt. quā cum vidērem senātum ducibus orbātum, ā magistrātibus partim oppugnātum, partim prōditum, partim dērelictum, servōs simulātiōne collēgiōrum nōminātim esse cōnscrīptōs, cōpiās omnīs Catilīnae paene īsdem ducibus ad spem caedis et incendiōrum esse revocātās, equitēs Rōmānōs prōscrīptiōnis, mūnicipia vāstitātis, omnīs caedis metū esse permōtōs, potuī, potuī, patrēs cōnscrīptī, multīs auctōribus fortissimīs virīs armīsque dēfendere, nec mihi ipsī ille animus īdem meus vōbīs nōn incognitus dēfuit.

sed vidēbam, vīcissem praesentem adversārium, nimium multōs mihi aliōs esse vincendōs; victus essem, multīs bonīs et prō et cum etiam post esse pereundum, tribūnīciīque sanguinis ultōrēs esse praesentīs, meae mortis poenās iūdiciō et posteritātī reservārī. 34 nōluī, cum cōnsul commūnem salūtem sine ferrō dēfendissem, meam prīvātus armīs dēfendere, bonōsque virōs lūgēre māluī meās fortūnās quam suīs dēspērāre. ac sōlus essem interfectus, mihi turpe, cum multīs, reī pūblicae fūnestum fore vidēbātur. quod mihi aeternam esse aerumnam prōpositam arbitrārer, morte ipse potius quam sempiternō dolōre multāssem. sed cum vidērem nōn diūtius quam ipsam rem pūblicam ex hāc urbe āfutūrum, neque ego illā exterminātā mihi remanendum putāvī, et illa, simul atque revocāta est, cum pariter reportāvit. cum lēgēs, cum quaestiōnēs, cum iūra magistrātuum, cum senātūs auctōritās, cum lībertās, cum etiam frūgum ūbertās, cum deōrum et hominum sānctitātēs omnēs et religiōnēs āfuērunt. quae semper abessent, magis vestrās fortūnās lūgērem quam dēsīderārem meās; sīn aliquandō revocārentur, intellegēbam mihi cum illīs ūnā esse redeundum. 35 cuius meī sēnsūs certissimus testis est hic īdem quī custōs capitis fuit, Cn. Plancius, quī omnibus prōvinciālibus ōrnāmentīs commodīsque dēpositīs tōtam suam quaestūram in sustentandō et cōnservandō collocāvit. quī mihi quaestor imperātōrī fuisset, in fīliī locō fuisset; nunc certē erit in parentis, cum fuerit quaestor nōn imperiī, sed dolōris meī.

36 quāpropter, patrēs cōnscrīptī, quoniam in rem pūblicam sum pariter cum pūblicā restitūtus, nōn modo in dēfendendā nihil minuam lībertāte meā prīstinā, sed etiam adaugēbō. etenim eam tum dēfendēbam, cum mihi aliquid illa dēbēbat, quid nunc facere oportet, cum ego illī plūrimum dēbeō? nam quid est quod animum meum frangere aut dēbilitāre possit, cuius ipsam calamitātem nōn modo nūllīus dēlictī, sed etiam duōrum in rem pūblicam beneficiōrum testem esse videātis? nam et importāta est quia dēfenderam cīvitātem, et meā voluntāte suscepta est, ā dēfēnsa rēs pūblica per eundem extrēmum in discrīmen vocārētur.

37 prō nōn, ut prō P. Popiliō, nōbilissimō homine, adulēscentēs fīliī, nōn propinquōrum multitūdō populum Rōmānum est dēprecāta, nōn, ut prō Q. Metellō, summō et clārissimō virō, spectātā iam adulēscentiā fīlius, nōn L. et C. Metellī cōnsulārēs, nōn eōrum līberī, nōn Q. Metellus Nepōs, quī tum cōnsulātum petēbat, nōn Lūcullī, Servīliī, Scīpiōnēs, Metellārum fīliī flentēs ac sordidātī populō Rōmānō supplicāvērunt, sed ūnus frāter, quī in pietāte fīlius, cōnsiliīs parēns, amōre, ut erat, frāter inventus est, squālōre et lacrimīs et cotīdiānīs precibus dēsīderium meī nōminis renovārī et rērum gestārum memoriam ūsūrpārī coēgit. quī cum statuisset, nisi per vōs reciperāsset, eandem subīre fortūnam atque idem sibi domicilium et vītae et mortis dēposcere, numquam nec magnitūdinem negōtiī nec sōlitūdinem suam nec vim inimīcōrum ac tēla pertimuit.

38 alter fuit prōpugnātor meārum fortūnārum et dēfēnsor assiduus summā virtūte et pietāte C. Pīsō gener, quī minās inimīcōrum meōrum, quī inimīcitiās affīnis meī, propinquī suī, cōnsulis, quī Pontum et Bīthȳniam quaestor prae meā salūte neglēxit. nihil umquam senātus P. Popiliō dēcrēvit, numquam in hōc ōrdine Q. Metellō mentiō facta est; tribūnīciīs sunt illī rogātiōnibus interfectīs inimīcīs dēnique restitūtī, cum alter eōrum senātuī pāruisset, alter vim caedemque fūgisset. nam C. quidem Marius, quī hāc hominum memoriā tertius ante cōnsulāris tempestāte cīvīlī expulsus est, nōn modo ā senātū nōn est restitūtus, sed reditū suō senātum cūnctum paene dēlēvit. nūlla illīs magistrātuum cōnsēnsiō, nūlla ad rem pūblicam dēfendendam populī Rōmānī convocātiō, nūllus Ītaliae mōtus, nūlla dēcrēta mūnicipiōrum et colōniārum exstitērunt. 39 quā , cum vestra auctōritās arcessierit, populus Rōmānus vocārit, rēs pūblica implōrārit, Ītalia cūncta paene suīs umerīs reportārit, nōn committam, patrēs cōnscrīptī, ut, cum ea mihi sint restitūta quae in potestāte meā nōn fuērunt, ea nōn habeam quae ipse praestāre possim, praesertim cum illa āmissa reciperārim, virtūtem et fidem numquam āmīserim.