diuturnī silentī, patrēs cōnscrīptī, quō eram hīs temporibus ūsus — nōn timōre aliquō, sed partim dolōre, partim verēcundiā — fīnem hodiernus diēs attulit, īdemque initium quae vellem quaeque sentīrem meō prīstinō mōre dīcendī. tantam enim mānsuētūdinem, tam inūsitātam inaudītamque clēmentiam, tantum in summā potestāte rērum omnium modum, tam dēnique incrēdibilem sapientiam ac paene dīvīnam, tacitus praeterīre nūllō modō possum. 2 M. enim Mārcellō vōbīs, patrēs cōnscrīptī, reīque pūblicae redditō, nōn illīus sōlum, sed etiam meam vōcem et auctōritātem vōbīs et reī pūblicae cōnservātam ac restitūtam putō. dolēbam enim, patrēs cōnscrīptī, et vehementer angēbar, cum vidērem virum tālem, cum in eādem causā in quā ego fuisset, nōn in eādem esse fortūnā; nec mihi persuādēre poteram, nec fās esse dūcēbam, versārī mē in nostrō vetere curriculō, illō aemulō atque imitātōre studiōrum ac labōrum meōrum, quasi quōdam sociō ā mē et comite distractō.
ergō et mihi meae prīstinae vītae cōnsuētūdinem, C. Caesar, interclūsam aperuistī, et hīs omnibus ad bene dē rē pūblicā spērandum quasi signum aliquod sustulistī. 3 intellēctum est enim mihi quidem in multīs, et maximē in mē ipsō, sed paulō ante omnibus, cum M. Mārcellum senātuī reīque pūblicae concessistī, commemorātīs praesertim offēnsiōnibus, tē auctōritātem huius ōrdinis dignitātemque reī pūblicae tuīs vel dolōribus vel suspīciōnibus anteferre.
ille quidem frūctum omnis ante āctae vītae hodiernō diē maximum cēpit, cum summō cōnsēnsū senātūs, tum iūdiciō tuō gravissimō et maximō. ex quō profectō intellegis quanta in datō beneficiō sit laus, cum in acceptō sit tanta glōria. 4 est vērō fortūnātus cuius ex salūte nōn minor paene ad omnīs quam ad illum ventūra sit laetitia pervēnerit. quod quidem meritō atque optimō iūre contigit. quis enim est illō aut nōbilitāte aut probitāte aut optimārum artium studiō aut innocentiā aut ūllō in laudis genere praestantior?
nūllīus tantum flūmen est ingenī, nūlla dīcendī aut scrībendī tanta vīs tantaque cōpia quae nōn dīcam exōrnāre, sed ēnarrāre, C. Caesar, rēs tuās gestās possit. tamen hoc affirmō, et pāce dīcam tuā, nūllam in hīs esse laudem ampliōrem quam eam quam hodiernō diē cōnsecūtus es. 5 soleō saepe ante oculōs pōnere, idque libenter crēbrīs ūsūrpāre sermōnibus, omnīs nostrōrum imperātōrum, omnīs exterārum gentium potentissimōrumque populōrum, omnīs rēgum clārissimōrum rēs gestās cum tuīs nec contentiōnum magnitūdine nec numerō proeliōrum nec varietāte regiōnum nec celeritāte cōnficiendī nec dissimilitūdine bellōrum posse cōnferrī; nec vērō disiūnctissimās terrās citius passibus cuiusquam potuisse peragrārī quam tuīs nōn dīcam cursibus, sed victōriīs lūstrātae sunt.
6 quae quidem ego nisi ita magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mēns aut cōgitātiō capere possit, āmēns sim; sed tamen sunt alia maiōra. nam bellicās laudēs solent quīdam extenuāre verbīs, eāsque dētrahere ducibus, commūnicāre cum multīs, nē propriae sint imperātōrum. et certē in armīs mīlitum virtūs, locōrum opportūnitās, auxilia sociōrum, classēs, commeātūs multum iuvant: maximam vērō partem quasi suō iūre Fortūna sibi vindicat, et quicquid est, prosperē gestum id paene omne dūcit suum. 7 at vērō huius glōriae, C. Caesar, quam es paulō ante adeptus, socium habēs nēminem: tōtum hoc quantumcumque est, quod certē maximum est, tōtum est, inquam, tuum. nihil sibi ex istā laude centuriō, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma dēcerpit; quīn etiam illa ipsa rērum hūmānārum domina, Fortūna, in istīus sē societātem glōriae nōn offert. tibi cēdit, tuam esse tōtam et propriam fatētur. numquam enim temeritās cum sapientiā commiscētur, neque ad cōnsilium cāsus admittitur.
8 domuistī gentīs immānitāte barbarās, multitūdine innumerābilīs, locīs īnfīnitās, omnī cōpiārum genere abundantīs: ea tamen vīcistī quae et nātūram et condiciōnem ut vincī possent habēbant. nūlla est enim tanta vīs quae nōn ferrō et vīribus dēbilitārī frangīque possit. animum vincere, īrācundiam cohibēre, victōriam temperāre, adversārium nōbilitāte, ingeniō, virtūte praestantem nōn modo extollere iacentem, sed etiam amplificāre eius prīstinam dignitātem, haec quī faciat, nōn ego eum cum summīs virīs comparō, sed simillimum deō iūdicō.
9 itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudēs celebrābuntur illae quidem nōn sōlum nostrīs, sed paene omnium gentium litterīs atque linguīs, neque ūlla umquam aetās dē tuīs laudibus conticēscet. sed tamen eiusmodī rēs nesciō quō modō etiam cum leguntur, obstrepī clāmōre mīlitum videntur et tubārum sonō. at vērō cum aliquid clēmenter, mānsuētē, iūstē, moderātē, sapienter factum — in īrācundiā praesertim, quae est inimīca cōnsiliō, et in victōriā, quae nātūrā īnsolēns et superba est — audīmus aut legimus, quō studiō incendimur, nōn modo in gestīs rēbus sed etiam in fictīs, ut eōs saepe quōs numquam vīdimus dīligāmus! 10 tē vērō, quem praesentem intuēmur, cuius mentem sēnsūsque et ōs cernimus, ut quicquid bellī fortūna reliquum reī pūblicae fēcerit, id esse salvum velīs, quibus laudibus efferēmus? quibus studiīs prōsequēmur? quā benevolentiā complectēmur? parietēs — mē dīus fidius — ut mihi vidētur huius cūriae tibi grātiās agere gestiunt, quod brevī tempore futūra sit illa auctōritās in hīs maiōrum suōrum et suīs sēdibus. equidem cum C. Mārcellī, virī optimī et commemorābilī pietāte praeditī, lacrimās modo vōbīscum vidērem, omnium Mārcellōrum meum pectus memoria offūdit, quibus tū etiam mortuīs, M. Mārcellō cōnservātō, dignitātem suam reddidistī, nōbilissimamque familiam iam ad paucōs redāctam paene ab interitū vindicāstī.
11 hunc tū diem tuīs maximīs et innumerābilibus grātulātiōnibus iūre antepōnis. haec enim rēs ūnīus est propria C. Caesaris; cēterae duce tē gestae magnae illae quidem, sed tamen multō magnōque comitātū. huius autem reī tū īdem dux es et comes; quae quidem tanta est, ut tropaeīs et monumentīs tuīs allātūra fīnem sit aetās — nihil est enim opere et manū factum, quod nōn cōnficiat et cōnsūmat vetustās — 12 at haec tua iūstitia et lēnitās flōrēscet cotīdiē magis. ita quantum operibus tuīs diuturnitās dētrahet, tantum afferet laudibus. et cēterōs quidem omnīs victōrēs bellōrum cīvīlium iam anteā aequitāte et misericordiā vīcerās, hodiernō vērō diē tē ipse vīcistī. vereor ut hoc quod dīcam perinde intellegī possit audītū atque ipse cōgitāns sentiō: ipsam victōriam vīcisse vīderis, cum ea quae erant adēmpta victīs remīsistī. nam cum ipsīus victōriae iūre omnēs victī occidissēmus, clēmentiae tuae iūdiciō cōnservātī sumus. rēctē igitur ūnus invictus es, ā quō etiam ipsīus victōriae condiciō vīsque dēvicta est.
13 atque hoc C. Caesaris iūdicium, patrēs cōnscrīptī, quam lātē pateat attendite. omnēs enim, quī ad illa arma fātō sumus nesciō quō reī pūblicae miserō fūnestōque compulsī, etsī aliquā culpā tenēmur errōris hūmānī, ab scelere certē līberātī sumus. nam cum M. Mārcellum dēprecantibus vōbīs reī pūblicae cōnservāvit, mē et mihi et item reī pūblicae, nūllō dēprecante, reliquōs amplissimōs virōs et sibi ipsōs et patriae reddidit, quōrum et frequentiam et dignitātem hōc ipsō in cōnsessū vidētis. nōn ille hostīs indūxit in cūriam, sed iūdicāvit ā plērīsque ignōrātiōne potius et falsō atque inānī metū quam cupiditāte aut crūdēlitāte bellum esse susceptum.
14 quō quidem in bellō semper dē pāce audiendum putāvī, semperque doluī nōn modo pācem, sed etiam ōrātiōnem cīvium pācem flāgitantium repudiārī. neque enim ego illa nec ūlla umquam secūtus sum arma cīvīlia; semperque mea cōnsilia pācis et togae socia, nōn bellī atque armōrum fuērunt. hominem sum secūtus prīvātō officiō nōn pūblicō; tantumque apud mē grātī animī fidēlis memoria valuit ut nūllā nōn modo cupiditāte, sed nē spē quidem, prūdēns et sciēns tamquam ad interitum ruerem voluntārium. 15 quod quidem meum cōnsilium minimē obscūrum fuit. nam et in hōc ōrdine integrā rē multa dē pāce dīxī, et in ipsō bellō eadem etiam cum capitis meī perīculō sēnsī. ex quō nēmō erit tam iniūstus rērum exīstimātor quī dubitet quae Caesaris dē bellō voluntās fuerit, cum pācis auctōrēs cōnservandōs statim cēnsuerit, cēterīs fuerit īrātior. atque id minus mīrum fortasse tum cum esset incertus exitus et anceps fortūna bellī: quī vērō victor pācis auctōrēs dīligit, is profectō dēclārat māluisse sē nōn dīmicāre quam vincere.
16 atque huius quidem reī M. Mārcellō sum testis. nostrī enim sēnsūs ut in pāce semper, sīc tum etiam in bellō congruēbant. quotiēns ego eum et quantō cum dolōre vīdī cum īnsolentiam certōrum hominum tum etiam ipsīus victōriae ferōcitātem extimēscentem! quō grātior tua līberālitās, C. Caesar, nōbīs, quī illa vīdimus, dēbet esse. nōn enim iam causae sunt inter sē, sed victōriae comparandae. 17 vīdimus tuam victōriam proeliōrum exitū terminātam; gladium vāgīnā vacuum in urbe nōn vīdimus. quōs āmīsimus cīvīs, eōs vīs Mārtis perculit, nōn īra victōriae, ut dubitāre dēbeat nēmō quīn multōs, sī posset, C. Caesar ab īnferīs excitāret, quoniam ex eādem aciē cōnservat quōs potest. alterīus vērō partis nihil amplius dīcō quam, id quod omnēs verēbāmur, nimis īrācundam futūram fuisse victōriam. 18 quīdam enim nōn modo armātīs, sed interdum etiam ōtiōsīs minābantur, nec quid quisque sēnsisset sed ubi fuisset cōgitandum esse dīcēbant; ut mihi quidem videantur dī immortālēs, etiam sī poenās ā populō Rōmānō ob aliquod dēlictum expetīvērunt quī cīvīle bellum tantum et tam lūctuōsum excitāvērunt, vel plācātī iam vel satiātī aliquandō, omnem spem salūtis ad clēmentiam victōris et sapientiam contulisse.
19 quā rē gaudē tuō istō tam excellentī bonō, et fruere cum fortūnā et glōriā, tum etiam nātūrā et mōribus tuīs; ex quō quidem maximus est frūctus iūcunditāsque sapientī. cētera cum tua recordābere, etsī persaepe virtūtī, tamen plērumque fēlīcitātī tuae grātulābere: dē nōbīs, quōs in rē pūblicā tēcum simul esse voluistī, quotiēns cōgitābis, totiēns dē maximīs tuīs beneficiīs, totiēns dē incrēdibilī līberālitāte, totiēns dē singulārī sapientiā cōgitābis, quae nōn modo summa bona, sed nīmīrum audēbō vel sōla dīcere. tantus est enim splendor in laude vērā, tanta in magnitūdine animī et cōnsilī dignitās, ut haec ā virtūte dōnāta, cētera ā fortūnā commodāta esse videantur.
20 nōlī igitur in cōnservandīs virīs bonīs dēfatīgārī nōn cupiditāte praesertim aliquā aut prāvitāte lāpsīs, sed opīniōne officī stultā fortasse, certē nōn improbā, et speciē quādam reī pūblicae. nōn enim tua ūlla culpa est, sī tē aliquī timuērunt, contrāque summa laus quod minimē timendum fuisse sēnsērunt.
21 nunc veniō ad gravissimam querēlam et atrōcissimam suspīciōnem tuam, quae nōn tibi ipsī magis quam cum omnibus cīvibus tum maximē nōbīs, quī ā tē cōnservātī sumus, prōvidenda est, quam etsī spērō falsam esse, numquam tamen extenuābō; tua enim cautiō nostra cautiō est. quod sī in alterutrō peccandum sit, mālim vidērī nimis timidus quam parum prūdēns. sed quisnam est iste tam dēmēns? dē tuīsne? tametsī quī magis sunt tuī quam quibus tū salūtem īnspērantibus reddidistī? anne ex eō numerō quī ūnā tēcum fuērunt? nōn est crēdibilis tantus in ūllō furor ut, quō duce omnia summa sit adeptus, huius vītam nōn antepōnat suae. an sī nihil tuī cōgitant sceleris, cavendum est nē quid inimīcī? quī? omnēs enim quī fuērunt aut suā pertināciā vītam āmīsērunt, aut tuā misericordiā retinuērunt; ut aut nūllī supersint dē inimīcīs, aut quī fuērunt sint amīcissimī.
22 sed tamen cum in animīs hominum tantae latebrae sint et tantī recessūs, augeāmus sānē suspīciōnem tuam; simul enim augēbimus dīligentiam. nam quis est omnium tam ignārus rērum, tam rudis in rē pūblicā, tam nihil umquam nec dē suā nec dē commūnī salūte cōgitāns, quī nōn intellegat tuā salūte continērī suam, et ex ūnīus tuā vītā pendēre omnium? equidem dē tē diēs noctīsque, ut dēbeō, cōgitāns, cāsūs dumtaxat hūmānōs et incertōs ēventūs valētūdinis et nātūrae commūnis fragilitātem extimēscō; doleōque, cum rēs pūblica immortālis esse dēbeat, eam in ūnīus mortālis animā cōnsistere. 23 sī vērō ad hūmānōs cāsūs incertōsque mōtūs valētūdinis sceleris etiam accēdit īnsidiārumque cōnsēnsiō, quem deum, sī cupiat, posse opitulārī reī pūblicae crēdimus?
omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, ūnī, quae iacere sentīs, bellī ipsīus impetū, quod necesse fuit, perculsa atque prōstrāta: cōnstituenda iūdicia, revocanda fidēs, comprimendae libīdinēs, propāganda subolēs; omnia quae dīlāpsa iam difflūxērunt sevērīs lēgibus vincienda sunt. 24 nōn fuit recūsandum in tantō cīvīlī bellō, tantō animōrum ārdōre et armōrum, quīn quassāta rēs pūblica, quīcumque bellī ēventus fuisset, multa perderet et ōrnāmenta dignitātis et praesidia stabilitātis suae, multaque uterque dux faceret armātus quae īdem togātus fierī prohibuisset. quae quidem tibi nunc omnia bellī vulnera sānanda sunt, quibus praeter tē medērī nēmō potest.
25 itaque illam tuam praeclārissimam et sapientissimam vōcem invītus audīvī: “satis diū vel nātūrae vīxī vel glōriae.” satis, sī ita vīs, fortasse nātūrae; addam etiam, sī placet, glōriae. at, quod maximum est, patriae certē parum. quā rē omitte, quaesō, istam doctōrum hominum in contemnendā morte prudentiam: nōlī nostrō perīculō esse sapiēns. saepe enim venit ad meās aurīs tē idem istud nimis crēbrō dīcere, satis tē tibi vīxisse. crēdō, sed tum id audīrem, sī tibi sōlī vīverēs, aut sī tibi etiam sōlī nātus essēs: omnium salūtem cīvium cūnctamque rem pūblicam rēs tuae gestae complexae sunt. tantum abes ā perfectiōne maximōrum operum ut fundāmenta nōndum quae cōgitās iēcerīs.
hīc tū modum vītae tuae nōn salūte reī pūblicae, sed aequitāte animī dēfīniēs? quid, sī istud nē glōriae quidem satis est? cuius tē esse avidissimum, quamvīs sīs sapiēns, nōn negābis. 26 parumne, inquiēs, magna relinquēmus? immō vērō aliīs quamvīs multīs satis, tibi ūnī parum; quicquid est enim, quamvīs amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. quod sī rērum tuārum immortālium, C. Caesar, hic exitus futūrus fuit, ut dēvictīs adversāriīs rem pūblicam in eō statū relinquerēs in quō nunc est, vidē, quaesō, nē tua dīvīna virtūs admīrātiōnis plūs sit habitūra quam glōriae, sī quidem glōria est illūstris et pervagāta magnōrum vel in suōs cīvīs vel in patriam vel in omne genus hominum fāma meritōrum. 27 haec igitur tibi reliqua pars est, hic restat āctus, in hōc ēlabōrandum est, ut rem pūblicam cōnstituās, eāque tū in prīmīs summā tranquillitāte et ōtiō perfruāre. tum tē, sī volēs, cum et patriae quod dēbēs solverīs, et nātūram ipsam explēverīs satietāte vīvendī, satis diū vīxisse dīcitō.
quid enim est omnīnō hoc ipsum “diū” in quō est aliquid extrēmum? quod cum venit, omnis voluptās praeterita prō nihilō est quia posteā nūlla est futūra. quamquam iste tuus animus numquam hīs angustiīs quās nātūrā nōbīs ad vīvendum dedit contentus fuit: semper immortālitātis amōre flagrāvit. 28 nec vērō haec tua vīta dūcenda est, quae corpore et spīritū continētur. illa, inquam, illa vīta est tua quae vigēbit memoriā saeculōrum omnium, quam posteritās alet, quam ipsa aeternitās semper tuēbitur. huic tū īnserviās, huic tē ostentēs oportet, quae quidem quae mīrētur iam prīdem multa habet, nunc etiam quae laudet exspectat.
obstupēscent posterī certē imperia, prōvinciās, Rhēnum, Ōceanum, Nīlum, pugnās innumerābilīs, incrēdibilīs victōriās, monumenta, mūnera, triumphōs audientēs et legentēs tuōs. 29 sed nisi haec urbs stabilīta tuīs cōnsiliīs et īnstitūtīs erit, vagābitur modo tuum nōmen longē atque lātē, sēdem stabilem et domicilium certum nōn habēbit. erit inter eōs etiam quī nāscentur, sīcut inter nōs fuit, magna dissēnsiō, cum aliī laudibus ad caelum rēs tuās gestās efferent, aliī fortasse aliquid requīrent, idque vel maximum, nisi bellī cīvīlis incendium salūte patriae restīnxerīs, ut illud fātī fuisse videātur, hoc cōnsilī. servī igitur eīs iūdicibus quī multīs post saeculīs dē tē iūdicābunt, et quidem haud sciō an incorruptius quam nōs; nam et sine amōre et sine cupiditāte et rūrsus sine odiō et sine invidiā iūdicābunt. 30 id autem etiam sī tum ad tē, ut quīdam falsō putant, nōn pertinēbit, nunc certē pertinet esse tē tālem ut tuās laudēs obscūrātūra nūlla umquam sit oblīviō.
dīversae voluntātēs cīvium fuērunt, distractaeque sententiae. nōn enim cōnsiliīs sōlum et studiīs, sed armīs etiam et castrīs dissīdēbāmus. erat obscūritās quaedam, erat certāmen inter clārissimōs ducēs; multī dubitābant quid optimum esset, multī quid sibi expedīret, multī quid decēret, nōnnūllī etiam quid licēret. 31 perfūncta rēs pūblica est hōc miserō fātālīque bellō: vīcit is quī nōn fortūnā īnflammāret odium suum, sed bonitāte lēnīret; neque omnīs quibus īrātus esset, eōsdem etiam exiliō aut morte dignōs iūdicāret. arma ab aliīs posita, ab aliīs ērepta sunt. ingrātus est iniūstusque cīvis quī, armōrum perīculō līberātus, animum tamen retinet armātum; ut etiam ille melior sit quī in aciē cecidit, quī in causā animam profūdit. quae enim pertinācia quibusdam, eadem aliīs cōnstantia vidērī potest.
32 sed iam omnis frācta dissēnsiō est armīs, exstīncta aequitāte victōris: restat ut omnēs ūnum velint quī habent aliquid nōn sapientiae modo, sed etiam sānitātis. nisi tē, C. Caesar, salvō et in istā sententiā quā cum anteā tum hodiē maximē ūsus es manente, salvī esse nōn possumus. quā rē omnēs tē quī haec salva esse volumus et hortāmur et obsecrāmus ut vītae, ut salūtī tuae cōnsulās; omnesque tibi, ut prō aliīs etiam loquar quod dē mē ipsō sentiō, quoniam subesse aliquid putās quod cavendum sit, nōn modo excubiās et custōdiās, sed etiam laterum nostrōrum oppositūs et corporum pollicēmur.
33 sed ut unde est ōrsa, in eōdem terminētur ōrātiō, maximās tibi omnēs grātiās agimus, C. Caesar, maiōrēs etiam habēmus. nam omnēs idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimīs sentīre potuistī. sed quia nōn est omnibus stantibus necesse dīcere, ā mē certē dīcī volunt, cui necesse est quōdam modō, et quod fierī decet M. Mārcellō ā tē huic ōrdinī populōque Rōmānō et reī pūblicae redditō, fierī id intellegō. nam laetārī omnīs nōn ut dē ūnīus sōlum, sed ut dē omnium salūte sentiō.
34 quod autem summae benevolentiae est, quae mea ergā illum omnibus nota semper fuit, ut vix C. Mārcellō, optimō et amantissimō frātrī, praeter eum quidem cēderem nēminī, cum id sollicitūdine, cūrā, labōre tam diū praestiterim quam diū est dē illīus salūte dubitātum, certē hōc tempore magnīs cūrīs, molestiīs, dolōribus līberātus, praestāre dēbeō. itaque, C. Caesar, sīc tibi grātiās agō, ut mē omnibus rēbus ā tē nōn cōnservātō sōlum, sed etiam ōrnātō, tamen ad tuā in mē ūnum innumerābilia merita, quod fierī iam posse nōn arbitrābar, maximus hoc tuō factō cumulus accesserit.