diuturnī silentī, patrēs cōnscrīptī, quō eram hīs temporibus ūsus — nōn timōre aliquō, sed partim dolōre, partim verēcundia — fīnem hodiernus diēs attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentīrem meō prīstinō mōre dīcendī. tantam enim mānsuētūdinem, tam inūsitātam inaudītamque clēmentiam, tantum in summā potestāte rērum omnium modum, tam dēnique incrēdibilem sapientiam ac paene dīvīnam, tacitus praeterīre nūllō modō possum.
2 M. enim Mārcellō vōbīs, patrēs cōnscrīptī, reīque pūblicae redditō, nōn illīus sōlum, sed etiam meam vōcem et auctōritātem et vōbīs et reī pūblicae cōnservātam ac restitūtam putō. dolēbam enim, patrēs cōnscrīptī, et vehementer angēbar, virum tālem, cum in eādem causā in quā ego fuisset, nōn in eadem esse fortūna; nec mihi persuādēre poteram, nec fās esse dūcēbam, versārī mē in nostrō vetere curriculō, illō aemulō atque imitātōre studiōrum ac labōrum meōrum, quasi quōdam sociō ā mē et comite distractō. ergō et mihi meae prīstinae vītae cōnsuētūdinem, C. Caesar, interclūsam aperuistī, et hīs omnibus ad bene dē [omnī] rē pūblicā spērandum quasi signum aliquod sustulistī.
3 intellēctum est enim mihi quidem in multīs, et maximē in mē ipsō, sed paulō ante [in] omnibus, cum M. Mārcellum senātuī reīque pūblicae concessistī, commemorātis praesertim offēnsiōnibus, tē auctōritātem huius ōrdinis dignitātemque reī pūblicae tuīs vel dolōribus vel suspīciōnibus anteferre. ille quidem frūctum omnis ante āctae vītae hodiernō diē maximum cēpit, cum summō cōnsēnsū senātūs, tum iūdiciō tuō gravissimō et maximō. ex quō profectō intellegis quanta in datō beneficiō sit laus, cum in acceptō sit tanta glōria.
4 est vērō fortūnātus ille, cuius ex salūte nōn minor paene ad omnīs quam ad ipsum ventūra sit laetitia pervēnerit. quod quidem eī meritō atque optimō iūre contigit. quis enim est illō aut nōbilitāte aut probitāte aut optimārum artium studiō aut innocentiā aut ūllō laudis genere praestantior? nūllīus tantum flūmen est ingenī, nūllīus dīcendī aut scrībendī tanta vīs, tanta cōpia, quae nōn dīcam exōrnāre, sed ēnarrāre, C. Caesar, rēs tuās gestās possit. tamen affirmō, et hoc pāce dīcam tua, nūllam in hīs esse laudem ampliōrem quam eam quam hodiernō diē cōnsecūtus es.
5 soleō saepe ante oculōs pōnere, idque libenter crēbrīs ūsūrpāre sermōnibus, omnīs nostrōrum imperātōrum, omnīs exterārum gentium potentissimōrumque populōrum, omnīs clārissimōrum rēgum rēs gestās, cum tuīs nec contentiōnum magnitūdine nec numerō proeliōrum nec varietāte regiōnum nec celeritāte cōnficiendī nec dissimilitūdine bellōrum posse cōnferrī; nec vērō disiūnctissimās terrās citius passibus cuiusquam potuisse peragrārī, quam tuīs nōn dīcam cursibus, sed victōriīs lūstrātae sunt.
6 quae quidem ego nisi ita magnā esse fatear, ut ea vix cuiusquam mēns aut cōgitātiō capere possit, āmēns sim: sed tamen sunt alia maiōra. nam bellicās laudēs solent quīdam extenuāre verbīs, eāsque dētrahere ducibus, commūnicāre cum multīs, nē propriae sint imperātōrum. et certē in armīs mīlitum virtūs, locōrum opportūnitās, auxilia sociōrum, classēs, commeātūs multum iuvant: maximam vērō partem quasi suō iūre Fortūna sibi vindicat, et quicquid prosperē gestum est, id paene omne dūcit suum.
7 at vērō huius glōriae, C. Caesar, quam es paulō ante adeptus, socium habēs nēminem: tōtum hoc quantumcumque est (quod certē maximum est) tōtum est, inquam, tuum. nihil sibi ex istā laude centuriō, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma dēcerpit: quīn etiam illa ipsa rērum hūmānārum domina, Fortūna, in istīus societātem glōriae sē nōn offert: tibi cēdit; tuam esse tōtam et propriam fatētur. numquam enim temeritās cum sapientia commiscētur, neque ad cōnsilium cāsus admittitur.
8 domuistī gentīs immānitāte barbarās, multitūdine innumerābilis, locīs īnfīnitās, omnī cōpiārum genere abundantīs: sed tamen ea vīcistī, quae et nātūram et condiciōnem ut vincī possent habēbant. nūlla est enim tanta vīs, quae nōn ferrō et vīribus dēbilitārī frangīque possit. animum vincere, īrācundiam cohibēre, victōriam temperāre, adversārium nōbilitāte, ingeniō, virtūte praestantem nōn modo extollere iacentem, sed etiam amplificāre eius prīstinam dignitātem, haec quī fēcit, nōn ego eum cum summīs virīs comparō, sed simillimum deō iūdicō.
9 itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudēs celebrābuntur illae quidem nōn sōlum nostrīs, sed paene omnium gentium litterīs atque linguīs, nec ūlla umquam aetās dē tuīs laudibus conticēscet. sed tamen eius modī rēs nesciō quō modo etiam cum leguntur, obstrepī clāmōre mīlitum videntur et tubārum sonō. at vērō cum aliquid clēmenter, mānsuētē, iūstē, moderātē, sapienter factum — in īrācundiā praesertim, quae est inimīca cōnsiliō, et in victōriā, quae nātūra īnsolēns et superba est — audīmus aut legimus, quō studiō incendimur, nōn modo in gestīs rēbus, sed etiam in fictīs, ut eōs saepe, quōs numquam vīdimus, dīligāmus!
10 tē vērō, quem praesentem intuēmur, cuius mentem sēnsūsque et os cernimus, ut, quicquid bellī fortūna reliquum reī pūblicae fēcerit, id esse salvum velīs, quibus laudibus efferēmus? quibus studiīs prōsequēmur? quā benevolentiā complectēmur? parietēs (mē dīus fīdius) ut mihi vidētur huius cūriae tibi grātiās agere gestiunt, quod brevī tempore futūra sit illa auctōritās in hīs maiōrum suōrum et suīs sēdibus. equidem cum C. Mārcellī, virī optimī et commemorābilī pietāte praeditī, lacrimās modo vōbīscum vidērem, omnium Mārcellōrum meum pectus memoriā obfūdit, quibus tū etiam mortuīs, M. Mārcellō cōnservātō, dignitātem suam reddidistī, nōbilissimamque familiam iam ad paucōs redāctam paene ab interitū vindicāstī.
11 hunc tū igitur diem tuīs maximīs et innumerābilibus grātulātiōnibus iūre antepōnēs. haec enim rēs ūnīus est propria C. Caesaris: cēterae duce tē gestae magnae illae quidem, sed tamen multō magnōque comitātū. huius autem reī tū idem es et dux et comes: quae quidem tanta est, ut tropaeīs et monumentīs tuīs allātūra fīnem sit aetās — nihil est enim opere et manū factum, quod nōn [aliquandō] cōnficiat et cōnsūmat ventustās:
12 at haec [tua iūstitia et lēnitās animī] flōrēscet cotīdiē magis, ita ut quantum tuīs operibus diuturnitās dētrahet, tantum afferat laudibus. et cēterōs quidem omnīs victōrēs bellōrum cīvīlium iam ante aequitāte et misericordiā vīcerās: hodiernō vērō diē tē ipsum vīcistī. vereor ut hoc, quod dīcam, perinde intellegī possit audītum atque ipse cōgitāns sentiō: ipsam victōriam vīcisse vīderīs, cum eā quae illa erat adeptā victīs remīsistī. nam cum ipsīus victōriae condiciōne omnēs victī occīdissēmus, clēmentiae tuae iūdiciō cōnservātī sumus. rēctē igitur ūnus invictus es, ā quō etiam ipsīus victōriae condiciō vīsque dēvicta est.
13 atque hoc C. Caesaris iūdicium, patrēs cōnscrīptī, quam lātē pateat attendite. omnēs enim, quī ad illa arma fātō sumus nesciō quō reī pūblicae miserō fūnestōque compulsī, etsī aliquā culpā tenēmur errōris hūmānī, scelerē certē līberātī sumus. nam cum M. Mārcellum dēprecantibus vōbīs reī pūblicae cōnservāvit, mē et mihi et item reī pūblicae, nūllō dēprecante, reliquōs amplissimōs virōs et sibi ipsōs et patriae reddidit: quōrum et frequentiam et dignitātem hoc ipsō in cōnsessū vidētis. nōn ille hostis indūxit in cūriam, sed iūdicāvit ā plērīsque ignōrātiōne potius et falsō atque inānī metū quam cupiditāte aut crūdēlitāte bellum esse susceptum.
14 quō quidem in bellō semper dē pāce audiendum putāvī, semperque doluī nōn modo pācem, sed etiam ōrātiōnem cīvium pācem flāgitantium repudiārī. neque enim ego illa nec ūlla umquam secūtus sum arma cīvīlia; semperque mea cōnsilia pācis et togae socia, nōn bellī atque armōrum fuērunt. hominem sum secūtus prīvātō cōnsiliō, nōn pūblicō; tantumque apud mē grātī animī fidēlis memoriā valuit, ut nūlla nōn modo cupiditāte, sed nē spē quidem, prūdēns et sciēns tamquam ad interitum ruerem voluntārium.
15 quod quidem meum cōnsilium minimē obscūrum fuit. nam et in hōc ōrdine integrā rē multa dē pāce dīxī, et in ipsō bellō eadem etiam cum capitis meī perīculō sēnsī. ex quō nēmō iam erit tam iniūstus exīstimātor rērum, quī dubitet quae Caesaris dē bellō voluntās fuerit, cum pācis auctōrēs cōnservandōs statim cēnsuerit, cēterīs fuerit īrātior. atque id minus mīrum fortasse tum, cum esset incertus exitus et anceps fortūna bellī: quī vērō victor pācis auctōrēs dīligit, is profectō dēclārat sē māluisse nōn dīmicāre quam vincere.
16 atque huius quidem reī M. Mārcellō sum testis. nostrī enim sēnsūs ut in pāce semper, sīc tum etiam in bellō congruēbant. quotiēns ego eum et quantō cum dolōre vīdī, cum īnsolentiam certōrum hominum tum etiam ipsīus victōriae ferōcitātem extimēscentem! Quō grātior tua līberālitās, C. Caesar, nōbīs, quī illa vīdimus, dēbet esse. nōn enim iam causae sunt inter sē, sed victōriae comparandae.
17 vīdimus tuam victōriam proeliōrum exitū terminātam: gladium vāgīnā vacuum in urbe nōn vīdimus. quōs āmīsimus cīvīs, eōs Mārtis vīs perculit, nōn īra victōriae; ut dubitāre dēbeat nēmō quīn multōs, sī fierī posset, C. Caesar ab īnferīs excitāret, quoniam ex eādem aciē cōnservat quōs potest. alterīus vērō partīs nihil amplius dīcam quam (id quod omnēs verēbāmur) nimis īrācundam futūram fuisse victōriam.
18 quīdam enim nōn modo armātīs, sed interdum etiam ōtiōsīs minābantur; nec quid quisque sēnsisset, sed ubi fuisset cōgitandum esse dīcēbant: ut mihi quidem videantur dī immortālēs, etiam sī poenās ā populō Rōmānō ob aliquod dēlictum expetīvērunt, quī cīvīle bellum tantum et tam lūctuōsum excitāvērunt, vel plācātī iam vel satiātī aliquandō, omnem spem salūtis ad clēmentiam victōris et sapientiam contulisse.
19 quā rē gaudē tuō istō tam excellentī bonō, et fruere cum fortūnā et glōriā, tum etiam nātūrā et mōribus tuīs: ex quō quidem maximus est frūctus iūcunditāsque sapientī. cētera cum tua recordābere, etsī persaepe virtūtī, tamen plērumque fēlīcitātī tuae grātulābere: dē nōbīs, quōs in rē pūblicā tēcum simul esse voluistī, quotiēns cōgitābis, totiēns dē maximīs tuīs beneficiīs, totiēns dē incrēdibilī līberālitāte, totiēns dē singulārī sapientia tua cōgitābis: quae nōn modo summa bona, sed nīmīrum audēbō vel sōla dīcere. tantus est enim splendor in laude vērā, tanta in magnitūdine animī et cōnsilī dignitās, ut haec ā virtūte dōnātā, cētera ā fortūnā commodāta esse videantur.
20 nōlī igitur in cōnservandīs bonīs virīs dēfetīgārī — nōn cupiditāte praesertim aliquā aut prāvitāte lāpsīs, sed opīniōne officī stulta fortasse, certē nōn improbā, et speciē quādam reī pūblicae: nōn enim tua culpa est sī tē aliquī timuērunt, contrāque summā laus, quod minimē timendum fuisse sēnsērunt.
21 nunc veniō ad gravissimam querēlam et atrōcissimam suspīciōnem tuam, quae nōn tibi ipsī magis quam cum omnibus cīvibus tum maximē nōbīs, quī ā tē cōnservātī sumus, prōvidenda est: quam etsī spērō falsam esse, tamen numquam extenuābō verbīs. tua enim cautiō nostra cautiō est, ut sī in alterutrō peccandum sit, mālim vidērī nimis timidus quam parum prūdēns. sed quisnam est iste tam dēmēns? dē tuīsne?— tametsī quī magis sunt tuī quam quibus tū salūtem īnspērantibus reddidistī?— an ex hōc numerō, quī ūna tēcum fuērunt? nōn est crēdibilis tantus in ūllō furor, ut quō duce omnia summa sit adeptus, huius vītam nōn antepōnat suae. an sī nihil tuī cōgitant sceleris, cavendum est nē quid inimīcī? quī? omnēs enim, quī fuērunt, aut suā pertināciā vītam āmīsērunt, aut tuā misericordiā retinuērunt; ut aut nūllī supersint dē inimīcīs, aut quī fuērunt sint amīcissimī.
22 sed tamen cum in animīs hominum tantae latebrae sint et tantī recessūs, augeāmus sānē suspīciōnem tuam; simul enim augēbimus dīligentiam. nam quis est omnium tam ignārus rērum, tam rudis in rē pūblicā, tam nihil umquam nec dē suā nec dē commūnī salūte cōgitāns, quī nōn intellegat tuā salūte continērī suam, et ex ūnīus tuā vītā pendēre omnium? equidem dē tē diēs noctīsque (ut dēbeō) cōgitāns, cāsūs dumtaxat hūmānōs et incertōs ēventūs valētūdinis et nātūrae commūnis fragilitātem extimēscō; doleōque, cum rēs pūblica immortālis esse dēbeat, eam in ūnīus mortālis anima cōnsistere.
23 sī vērō ad hūmānōs cāsūs incertōsque mōtūs valētūdinis sceleris etiam accēdit īnsidiārumque cōnsēnsiō, quem deum, sī cupiat, posse opitulārī reī pūblicae crēdāmus? omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, ūnī, quae iacere sentīs, bellī ipsīus impetū, quod necesse fuit, perculsa atque prōstrāta: cōnstituenda iūdicia, revocanda fidēs, comprimendae libīdinēs, propāganda subolēs: omnia, quae dīlāpsa iam difflūxērunt, sevērīs lēgibus vincienda sunt.
24 nōn fuit recūsandum in tantō cīvīlī bellō, tantō animōrum ārdōre et armōrum, quīn quassāta rēs pūblica, quīcumque bellī ēventūs fuisset, multa perderet et ōrnāmenta dignitātis et praesidia stabilitātis suae; multaque uterque dux faceret armātus, quae idem togātus fierī prohibuisset. quae quidem tibi nunc omnia bellī volnera sānanda sunt, quibus praeter tē nēmō medērī potest.
25 itaque illam tuam praeclārissimam et sapientissimam vōcem invītus audīvī: “satis diū vel nātūrae vīxī vel glōriae.” satis, sī ita vīs, fortasse nātūrae, addō etiam, sī placet, glōriae: at, quod maximum est, patriae certē parum. quā rē omitte istam, quaesō, doctōrum hominum in contemnenda morte prōdentiam: nōlī nostrō perīculō esse sapiēns. saepe enim venit ad aurīs meās tē īdem istud nimis crēbrō dīcere, tibi satis tē vīxisse. crēdō: sed tum id audīrem, sī tibi sōlī vīverēs, aut sī tibi etiam sōlī nātus essēs. omnium salūtem cīvium cūnctamque rem pūblicam rēs tuae gestae complexae sunt: tantum abes ā perfectiōne maximōrum operum, ut fundāmenta nōndum quae cōgitās iēcerīs. hīc tū modum vītae tuae nōn salūte reī pūblicae, sed aequitāte animī dēfīniēs? quid, sī istud nē glōriae tuae quidem satis est? cuius tē esse avidissimum, quamvīs sīs sapiēns, nōn negābis.
26 parumne igitur, inquiēs, magna relinquēmus? immō vērō aliīs quamvīs multīs satīs, tibi ūnī parum. quicquid est enim, quamvīs amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. quod sī rērum tuārum immortālium, C. Caesar, hic exitus futūrus fuit, ut dēvictīs adversāriīs rem pūblicam in eō statū relinquerēs in quō nunc est, vidē, quaesō, nē tua dīvīna virtūs admīrātiōnis plūs sit habitūra quam glōriae: sī quidem glōria est illūstris ac pervagāta magnōrum vel in suōs vel in patriam vel in omne genus hominum fāma meritōrum.
27 haec igitur tibi reliqua pars est: hic restat āctus, in hōc ēlabōrandum est, ut rem pūblicam cōnstituās, eāque tū in prīmīs summā tranquillitāte et ōtiō perfruāre: tum tē, sī volēs, cum et patriae quod dēbēs solverīs, et nātūram ipsam explēverīs satietāte vīvendī, satis diū vīxisse dīcitō. quid est enim [omnīnō] hoc ipsum diū, in quō est aliquid extrēmum? quod cum venit, omnis voluptās praeterita prō nihilō est quia posteā nūlla est futūra. quamquam iste tuus animus numquam hīs angustiīs, quās nātūrā nōbīs ad vīvendum dedit, contentus fuit: semper immortālitātis amōre flagrāvit.
28 nec vērō haec tua vīta dūcenda est, quae corpore et spīritū continētur. illa, inquam, illa vīta est tua, quae vigēbit memoriā saeculōrum omnium, quam posteritās alet, quam ipsa aeternitās semper tuēbitur. huic tū īnserviās, huic tē ostentēs oportet, quae quidem quae mīrētur iam prīdem multa habet: nunc etiam quae laudet exspectat. obstupēscent posterī certē imperia, prōvinciās, Rhēnum, Ōceanum, Nīlum, pugnās innumerābilīs, incrēdibilīs victōriās, monimenta, mūnera, triumphōs audientēs et legentēs tuōs.
29 sed nisi haec urbs stabilīta tuīs cōnsiliīs et īnstitūtīs erit, vagābitur modo tuum nōmen longē atque lātē: sēdem stabilem et domicilium certum nōn habēbit. erit inter eōs etiam quī nāscentur, sīcut inter nōs fuit, magna dissēnsiō, cum aliī laudibus ad caelum rēs tuās gestās efferent, aliī fortasse aliquid requīrent, idque vel maximum, nisi bellī cīvīlis incendium salūte patriae restīnxerīs, ut illud fātī fuisse videātur, hoc cōnsilī. servī igitur eīs etiam iūdicibus, quī multīs post saeculīs dē tē iūdicābunt, et quidem haud sciō an incorruptius quam nōs. nam et sine amōre et sine cupiditāte et rūrsus sine odiō et sine invidiā iūdicābunt.
30 id autem etiam sī tum ad tē, ut quīdam falsō putant, nōn pertinēbit, nunc certē pertinet esse tē tālem, ut tuās laudēs obscūrātūra nūlla umquam sit oblīviō. dīversae voluntātēs cīvium fuērunt, distractaeque sententiae. nōn enim cōnsiliīs sōlum et studiīs, sed armīs etiam et castrīs dissīdēbāmus. erat enim obscūritās quaedam; erat certāmen inter clārissimōs ducēs: multī dubitābant quid optimum esset, multī quid sibi expedīret, multī quid decēret, nōn nūllī etiam quid licēret.
31 perfūncta rēs pūblica est hōc miserō fātālīque bellō: vīcit is, quī nōn fortūna īnflammāret odium suum, sed bonitāte lēnīret; neque omnīs quibus īrātus esset, eōsdem [etiam] exsiliō aut morte dignōs iūdicāret. arma ab aliīs posita, ab aliīs ērepta sunt. ingrātus est iniūstusque cīvis, quī, armōrum perīculō līberātus, animum tamen retinet armātum; ut etiam ille melior sit quī in aciē cecidit, quī in causā animam profūdit. quae enim pertināciā quibusdam, eadem aliīs cōnstantia vidērī potest.
32 sed iam omnis frāctā dissēnsiō est armīs, exstīnctā aequitāte victōris: restat ut omnēs ūnum velint, quī modo habent aliquid nōn sōlum sapientiae, sed etiam sānitātis. nisi tē, C. Caesar, salvō, et in istā sententia qua cum anteā tum hodiē vel maximē ūsus es manente, salvī esse nōn possumus. quā rē omnēs tē, quī haec salva esse volumus, et hortāmur et obsecrāmus, ut vītae tuae et salūtī cōnsulās; omnesquēs tibi, ut prō aliīs etiam loquar quod dē mē ipse sentiō, quoniam subēsse aliquid putās quod cavendum sit, nōn modo excubiās et custōdiās, sed etiam laterum nostrōrum oppositūs et corporum pollicēmur.
33 sed, ut unde est ōrsa, in eōdem terminētur ōrātiō — maximās tibi omnēs grātiās agimus, C. Caesar, maiōrēs etiam habēmus. nam omnēs īdem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimīs sentīre potuistī: sed quia nōn est omnibus stantibus necesse dīcere, ā mē certē dīcī volunt, cui necesse est quōdam modo, et quod fierī decet — M. Mārcellō ā tē huic ōrdinī populōque Rōmānō et reī pūblicae redditō — fierī id intellegō. nam laetārī omnis nōn dē ūnīus sōlum, sed dē commūnī omnium salūte sentiō.
34 quod autem summae benevolentiae est, quae mea ergā illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Mārcellō, optimō et amantissimō frātrī, praeter eum quidem cēderem nēminī, cum id sollicitūdine, cūrā, labōre tam diū praestiterim, quam diū est dē illīus salūte dubitātum, certē hōc tempore, magnīs cūrīs, molestiīs, dolōribus līberātus, praestāre dēbeō. itaque, C. Caesar, sīc tibi grātiās agō, ut omnibus mē rēbus ā tē nōn cōnservātō solum, sed etiam ōrnātō, tamen ad tuā in mē ūnum innumerābilia merita, quod fierī iam posse nōn arbitrābar, maximus hoc tuō factō cumulus accesserit.