etsī, Quirītēs, nōn est meae cōnsuētūdinis initiō dīcendī ratiōnem reddere quā causā quemque dēfendam, proptereā quod cum omnibus cīvibus in eōrum perīculīs semper satis iūstam mihi causam necessitūdinis esse dūxī, tamen in hāc dēfēnsiōne capitis, fāmae, fortūnārumque omnium C. Rabīrī prōpōnenda ratiō vidētur esse officī meī, proptereā quod, quae iūstissima mihi causa ad hunc dēfendendum esse vīsa est, eadem vōbīs ad absolvendum dēbet vidērī.

2 nam cum amīcitiae vetustās, cum dignitās hominis, cum ratiō hūmānitātis, cum meae vītae perpetua cōnsuētūdō ad C. Rabīrium dēfendendum est adhortāta, tum vērō, ut id studiōsissimē facerem, salūs reī pūblicae, cōnsulāre officium, cōnsulātus dēnique ipse mihi ūnā ā vōbīs cum salūte reī pūblicae commendātus coēgit.

nōn enim C. Rabīrium culpa dēlictī, nōn invidia vītae, Quirītēs, nōn dēnique veterēs iūstae gravēsque inimīcitiae cīvium in discrīmen capitis vocāvērunt, sed ut illud summum auxilium maiestātis atque imperī quod nōbīs ā maiōribus est trāditum pūblicā tollerētur, ut nihil posthāc auctōritās senātūs, nihil cōnsulāre imperium, nihil cōnsēnsiō bonōrum contrā pestem ac perniciem cīvitātis valēret, idcircō in hīs rēbus ēvertendīs ūnīus hominis senectūs, īnfirmitās, sōlitūdōque temptāta est.

3 quam ob rem est bonī cōnsulis, cum cūncta auxilia reī pūblicae labefactārī convellīque videat, ferre opem patriae, succurrere salūtī fortūnīsque commūnibus, implōrāre cīvium fidem, suam salūtem posteriōrem salūte commūnī dūcere, est etiam bonōrum et fortium cīvium, quālēs vōs omnibus reī pūblicae temporibus exstitistis, interclūdere omnīs sēditiōnum viās, mūnīre praesidia reī pūblicae, summum in cōnsulibus imperium, summum in senātū cōnsilium putāre, ea quī secūtus sit laude potius et honōre quam poenā et suppliciō dignum iūdicāre. 4 quam ob rem labor in hōc dēfendendō praecipuē meus est, studium vērō cōnservandī hominis commūne mihi vōbīscum esse dēbēbit.

sīc enim exīstimāre dēbētis, Quirītēs, post hominum memoriam rem nūllam maiōrem, magis perīculōsam, magis ab omnibus vōbīs prōvidendam neque ā tribūnō plēbis susceptam neque ā cōnsule dēfēnsam neque ad populum Rōmānum esse dēlātam. agitur enim nihil aliud in hāc causā, Quirītēs, nisi ut nūllum sit posthāc in pūblicā pūblicum cōnsilium, nūlla bonōrum cōnsēnsiō contrā improbōrum furōrem et audāciam, nūllum extrēmīs reī pūblicae temporibus perfugium et praesidium salūtis.

5 quae cum ita sint, prīmum, quod in tantā dīmicātiōne capitis, fāmae, fortūnārumque omnium fierī necesse est, ab Iove Optimō Maximō cēterīsque dīs deābusque immortālibus, quōrum ope et auxiliō multō magis haec rēs pūblica quam ratiōne hominum et cōnsiliō gubernātur, pācem ac veniam petō precorque ab eīs ut hodiernum diem et ad huius salūtem cōnservandam et ad rem pūblicam cōnstituendam illūxisse patiantur. deinde vōs, Quirītēs, quōrum potestās proximē ad deōrum immortālium nūmen accēdit, ōrō atque obsecrō, quoniam ūnō tempore vīta C. Rabīrī, hominis miserrimī atque innocentissimī, salūs reī pūblicae vestrīs manibus suffrāgiīsque permittitur, adhibeātis in hominis fortūnīs misericordiam, in reī pūblicae salūte sapientiam quam solētis.

6 nunc quoniam, T. Labiēne, dīligentiae meae temporis angustiīs obstitistī que ex comparātō et cōnstitūtō spatiō dēfēnsiōnis in sēmihōrae articulum coēgistī, pārēbitur et, quod inīquissimum est, accūsātōris condiciōnī et, quod miserrimum, inimīcī potestātī. quamquam in hāc praescrīptiōne sēmihōrae patrōnī mihi partīs relīquistī, cōnsulis adēmistī, proptereā quod ad dēfendendum propemodum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vērō parum.

7 nisi forte locīs religiōsīs ac lūcīs quōs ab hōc violātōs esse dīxistī plūribus verbīs tibi respondendum putās; quō in crīmine nihil est umquam abs dictum, nisi ā C. Macrō obiectum esse crīmen id C. Rabīriō. in quō ego dēmīror meminisse quid obiēcerit C. Rabīriō Macer inimīcus, oblītum esse quid aequī et iūrātī iūdicēs iūdicārint.

8 an pecūlātū factō aut tabulāriō incēnsō longa ōrātiō est exprōmenda? quō in crīmine propinquus C. Rabīrī iūdiciō clārissimō, C. Curtius, prō virtūte suā est honestissimē līberātus, ipse vērō Rabīrius nōn modo in iūdicium hōrum crīminum, sed in tenuissimam quidem suspīciōnem verbō est umquam vocātus.

an sorōris fīliō dīligentius respondendum est? quem ab hōc necātum esse dīxistī, cum ad iūdiciī moram familiāris fūneris excūsātiō quaererētur. quid enim est tam vērī simile quam cāriōrem huic sorōris marītum quam sorōris fīlium fuisse, atque ita cāriōrem ut alter vītā crūdēlissimē prīvārētur, cum alterī ad prōlātiōnem iūdiciī bīduum quaererētur?

an servīs aliēnīs contrā lēgem Fabiam retentīs, aut cīvibus Rōmānīs contrā lēgem Porciam verberātīs aut necātīs plūra dīcenda sunt, cum tantō studiō C. Rabīrius tōtīus Āpūliae, singulārī voluntāte Campāniae ōrnētur, cumque ad eius prōpulsandum perīculum nōn modo hominēs sed prope regiōnēs ipsae convēnerint, aliquantō etiam lātius excitātae quam ipsīus vīcīnitātis nōmen ac terminī postulābant? nam quid ego ad id longam ōrātiōnem comparem quod est in eādem multae irrogātiōne praescrīptum, hunc nec suae nec aliēnae pudīcitiae pepercisse?

9 quīn etiam suspicor mihi sēmihōram ab Labiēnō praestitūtam esse ut plūra pudīcitiā dīcerem. ergō ad haec crīmina quae patrōnī dīligentiam dēsīderant intellegis mihi sēmihōram istam nimium longam fuisse: illam alteram partem nece Sāturnīnī nimis exiguam atque angustam esse voluistī, quae nōn ōrātōris ingenium sed cōnsulis auxilium implōrat et flāgitat.

10 nam perduelliōnis iūdiciō, quod ā sublātum esse crīminārī solēs, meum crīmen est, nōn Rabīrī. quod utinam, Quirītēs, ego id aut prīmus aut sōlus ex hāc pūblicā sustulissem! utinam hoc, quod ille crīmen esse vult, proprium testimōnium meae laudis esset! quid enim optārī potest quod ego māllem quam in cōnsulātū meō carnificem forō, crucem campō sustulisse? sed ista laus prīmum est maiōrum nostrōrum, Quirītēs, quī expulsīs rēgibus nūllum in līberō populō vestīgium crūdēlitātis rēgiae retinuērunt, deinde multōrum virōrum fortium quī vestram lībertātem nōn acerbitāte suppliciōrum īnfēstam sed lēnitāte lēgum mūnītam esse voluērunt.

11 quam ob rem uter nostrum tandem, Labiēne, populāris est? ne, quī cīvibus Rōmānīs in contiōne ipsā carnificem, quī vincla adhibērī putās oportēre, quī in campō Mārtiō comitiīs centuriātīs auspicātō in locō crucem ad cīvium supplicium dēfīgī et cōnstituī iubēs, an ego, quī fūnestārī contiōnem contāgiōne carnificis vetō, quī expiandum forum populī Rōmānī ab illīs nefāriī sceleris vestīgiīs esse dīcō, quī castam contiōnem, sānctum campum, inviolātum corpus omnium cīvium Rōmānōrum, integrum iūs lībertātis dēfendō servārī oportēre?

12 populāris vērō tribūnus plēbis, custōs dēfēnsorque iūris et lībertātis! Porcia lēx virgās ab omnium cīvium Rōmānōrum corpore āmōvit, hic misericors flagella rettulit; Porcia lēx lībertātem cīvium līctōrī ēripuit, Labiēnus, homō populāris, carnificī trādidit; C. Gracchus lēgem tulit capite cīvium Rōmānōrum iniussū vestrō iūdicārētur, hic populāris ā duumvirīs iniussū vestrō nōn iūdicārī cīve Rōmānō sed indictā causā cīvem Rōmānum capitis condemnārī coēgit.

13 mihi etiam lēgis Porciae, C. Gracchī, hōrum lībertātis, cuiusquam dēnique hominis populāris mentiōnem facis, quī nōn modo suppliciīs inūsitātīs sed etiam verbōrum crūdēlitāte inaudītā violāre lībertātem huius populī, temptāre mānsuētūdinem, commūtāre disciplīnam cōnātus es? namque haec tua, quae , hominem clēmentem populāremque, dēlectant, “ī, līctor, colligā manūs,” nōn modo huius lībertātis mānsuētūdinisque nōn sunt sed Rōmulī quidem aut Numae Pompilī; Tarquinī, superbissimī atque crūdēlissimī rēgis, ista sunt cruciātūs carmina quae , homō lēnis ac populāris, libentissimē commemorās: “caput obnūbitō, arborī īnfēlīcī suspenditō.” quae verba, Quirītēs, iam prīdem in hāc pūblicā nōn sōlum tenebrīs vetustātis vērum etiam lūce lībertātis oppressa sunt.

14 an vērō, āctiō ista populāris esset et ūllam partem aequitātis habēret aut iūris, C. Gracchus eam relīquisset? scīlicet tibi graviōrem dolōrem patruī tuī mors attulit quam C. Gracchō frātris, et tibi acerbior eius patruī mors est quem numquam vīdistī quam illī eius frātris quīcum concordissimē vīxerat; et similī iūre ulcīsceris patruī mortem atque ille persequerētur frātris, istā ratiōne agere voluisset; et pār dēsīderium suī relīquit apud populum Rōmānum Labiēnus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus relīquerat. an pietās tua maior quam C. Gracchī, an animus, an cōnsilium, an opēs, an auctōritās, an ēloquentia? quae in illō minima fuissent, tamen prae tuīs facultātibus maxima putārentur.

15 cum vērō hīs rēbus omnibus C. Gracchus omnīs vīcerit, quantum intervallum tandem inter atque illum interiectum putās? sed morerētur prius acerbissimā morte mīliēns C. Gracchus quam in eius contiōne carnifex cōnsisteret; quem nōn modo forō sed etiam caelō hōc ac spīritū cēnsōriae lēgēs atque urbis domiciliō carēre voluērunt.

hic populārem dīcere audet, aliēnum ā commodīs vestrīs, cum iste omnīs et suppliciōrum et verbōrum acerbitātēs nōn ex memoriā vestrā ac patrum vestrōrum sed ex annālium monumentīs atque ex rēgum commentāriīs conquīsierit, ego omnibus meīs opibus, omnibus cōnsiliīs, omnibus dictīs atque factīs repugnārim et restiterim crūdēlitātī? nisi forte hanc condiciōnem vōbīs esse vultis quam servī, lībertātis spem prōpositam nōn habērent, ferre nūllō modō possent.

16 misera est ignōminia iūdiciōrum pūblicōrum, misera multātiō bonōrum, miserum exilium; sed tamen in omnī calamitāte retinētur aliquod vestīgium lībertātis. mors dēnique prōpōnitur, in lībertāte moriāmur. carnifex vērō et obductiō capitis et nōmen ipsum crucis absit nōn modo ā corpore cīvium Rōmānōrum sed etiam ā cōgitātiōne, oculīs, auribus. hārum enim omnium rērum nōn sōlum ēventus atque perpessiō sed etiam condiciō, exspectātiō, mentiō ipsa dēnique indigna cīve Rōmānō atque homine līberō est. an vērō servōs nostrōs hōrum suppliciōrum omnium metū dominōrum benignitās vindictā ūnā līberat, nōs ā verberibus, ab uncō, ā crucis dēnique terrōre neque rēs gestae neque ācta aetās neque vestrī honōrēs vindicābunt?

17 quam ob rem fateor atque etiam, Labiēne, profiteor et prae ferō ex illā crūdēlī, importūnā, nōn tribūnīciā āctiōne sed rēgiā, meō cōnsiliō, virtūte, auctōritāte esse dēpulsum. quā in āctiōne quamquam omnia exempla maiōrum, omnīs lēgēs, omnem auctōritātem senātūs, omnīs religiōnēs atque auspiciōrum pūblica iūra neglēxistī, tamen ā haec in hōc tam exiguō meō tempore nōn audiēs; līberum tempus nōbīs dabitur ad istam disceptātiōnem.

18 nunc Sāturnīnī crīmine ac clārissimī patruī tuī morte dīcēmus. arguis occīsum esse ā C. Rabīriō L. Sāturnīnum; at id C. Rabīrius multōrum testimōniīs, Q. Hortēnsiō cōpiōsissimē dēfendente, anteā falsum esse docuit. ego autem, mihi esset integrum, susciperem hoc crīmen, agnōscerem, cōnfitērer. utinam hanc mihi facultātem causa concēderet ut possem hoc praedicāre, C. Rabīrī manū L. Sāturnīnum, hostem populī Rōmānī, interfectum! — nihil clāmor iste commovet sed cōnsōlātur, cum indicat esse quōsdam cīvīs imperītōs, sed nōn multōs. numquam, mihi crēdite, populus Rōmānus hīc quī silet cōnsulem fēcisset, vestrō clāmōre perturbātum īrī arbitrārētur. quantō iam levior est acclāmātiō! quīn continētis vōcem vestram, indicem stultitiae, testem paucitātis. —

19 libenter, inquam, cōnfitērer, vērē possem aut etiam mihi esset integrum, C. Rabīrī manū L. Sāturnīnum esse occīsum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrārer; sed, quoniam id facere nōn possum, cōnfitēbor id quod ad laudem minus valēbit, ad crīmen nōn minus. cōnfiteor interficiendī Sāturnīnī causā C. Rabīrium arma cēpisse.

quid est, Labiēne? quam ā graviōrem cōnfessiōnem aut quod in hunc maius crīmen exspectās? nisi vērō interesse aliquid putās inter eum quī hominem occīdit, et eum quī cum tēlō occīdendī hominis causā fuit. interficī Sāturnīnum nefās fuit, arma sūmpta esse contrā Sāturnīnum sine scelere nōn possunt; arma iūre sūmpta concēdis, inter[fectum iūre concēdās necesse est.

*   *   *

20 fit senātūs cōnsultum ut C. Marius L. Valerius cōnsulēs adhibērent tribūnōs plēbis et praetōrēs quōs eīs vidērētur, operamque darent ut imperium populī Rōmānī maiestāsque cōnservārētur. adhibent omnīs tribūnōs plēbis praeter Sāturnīnum, praetōrēs praeter Glauciam; quī rem pūblicam salvam esse vellent arma capere et sequī iubent. pārent omnēs; ex aedificiīs armāmentāriīsque pūblicīs arma populō Rōmānō C. Mariō cōnsule distribuente dantur.

hīc iam, ut omittam cētera, ipsō, Labiēne, quaerō: cum Sāturnīnus Capitōlium tenēret armātus, esset ūnā C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque ergastulō Gracchusaddam, quoniam ita vīs, eōdem Q. Labiēnum patruum tuum; in forō autem C. Marius et L. Valerius Flaccus cōnsulēs, post cūnctus senātus, atque ille senātus, quem etiam vōs ipsī quī hōs patrēs cōnscrīptōs quī nunc sunt in invidiam vocātis, quō facilius hōc senātū dētrahere possītis, laudāre cōnsuēvistis, cum equester ōrdōat quōrum equitum, immortālēs, patrum nostrōrum atque eius aetātis, quī tum magnam partem reī pūblicae atque omnem dignitātem iūdiciōrum tenēbantcum omnēs omnium ōrdinum hominēs quī in salūte reī pūblicae salūtem suam repositam esse arbitrābantur arma cēpissent: quid tandem C. Rabīriō faciendum fuit?

21 ipsō, inquam, Labiēne, quaerō: cum ad arma cōnsulēs ex senātūs cōnsultō vocāvissent, cum armātus M. Aemilius, prīnceps senātūs, in comitiō cōnstitisset, quī cum ingredī vix posset, nōn ad īnsequendum sibi tarditātem pedum sed ad fugiendum impedīmentō fore putābat, cum dēnique Q. Scaevola cōnfectus senectūte, perditus morbō, mancus et membrīs omnibus captus ac dēbilis, hastīlī nīxus et animī vim et īnfirmitātem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serrānus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnēsque quī tum erant cōnsulārēs prō salūte commūnī arma cēpissent, cum omnēs praetōrēs, cūncta nōbilitās ac iuventūs accurreret, Cn. et L. Domitiī, L. Crassus, Q. Mūcius, C. Claudius, M. Drūsus, cum omnēs Octāviī, Metellī, Iūliī, Cassiī, Catōnēs, Pompeiī, cum L. Philippus, L. Scīpiō, cum M. Lepidus, cum D. Brūtus, cum hic ipse P. Servīlius, quō imperātōre, Labiēne, meruistī, cum hic Q. Catulus, admodum tum adulēscēns, cum hic C. Cūriō, cum dēnique omnēs clārissimī virī cum cōnsulibus essent: quid tandem C. Rabīrium facere convēnit? utrum inclūsum atque abditum latēre in occultō atque ignāviam suam tenebrārum ac parietum custōdiīs tegere, an in Capitōlium pergere atque ibi cum tuō patruō et cēterīs ad mortem propter vītae turpitūdinem cōnfugientibus congregāre, an cum Mariō, Scaurō, Catulō, Metellō, Scaevolā, cum bonīs dēnique omnibus coīre nōn modo salūtis vērum etiam perīculī societātem?

22 dēnique, Labiēne, quid facerēs tālī in ac tempore? cum ignāviae ratiō in fugam atque in latebrās impelleret, improbitās et furor L. Sāturnīnī in Capitōlium arcesseret, cōnsulēs ad patriae salūtem ac lībertātem vocārent, quam tandem auctōritātem, quam vōcem, cuius sectam sequī, cuius imperiō pārēre potissimum vellēs?

patruusinquitmeus cum Sāturnīnō fuit.” quid? pater quīcum? quid? propinquī vestrī, equitēs Rōmānī? quid? omnis praefectūra, regiō, vīcīnitās vestra? quid? ager Pīcēnus ūniversus utrum tribūnīcium furōrem, an cōnsulārem auctōritātem secūtus est? 23 equidem hoc affirmō quod nunc tuō patruō praedicās nēminem umquam adhūc esse cōnfessum; nēmō est, inquam, inventus tam prōflīgātus, tam perditus, tam ab omnī nōn modo honestāte sed etiam simulātiōne honestātis relictus, quī in Capitōliō fuisse cum Sāturnīnō fatērētur.

at fuit vester patruus. fuerit, et fuerit nūllā , nūllā dēspērātiōne rērum suārum, nūllīs domesticīs vulneribus coāctus; indūxerit eum L. Sāturnīnī familiāritās ut amīcitiam patriae praepōneret: idcircōne oportuit C. Rabīrium dēscīscere ā pūblicā, nōn compārēre in illā armātā multitūdine bonōrum, cōnsulum vōcī atque imperiō nōn oboedīre? 24 atquī vidēmus haec in rērum nātūrā tria fuisse, ut aut cum Sāturnīnō esset, aut cum bonīs, aut latēret. latēre mortis erat īnstar turpissimae, cum Sāturnīnō esse furōris et sceleris; virtūs et honestās et pudor cum cōnsulibus esse cōgēbat. hoc igitur in crīmen vocās, quod cum eīs fuerit C. Rabīrius quōs āmentissimus fuisset oppugnāsset, turpissimus relīquisset?

at C. Deciānus, quō saepe commemorās, quia, cum hominem omnibus īnsignem notīs turpitūdinis, P. Fūrium, accūsāret summō studiō bonōrum omnium, querī est ausus in contiōne morte Sāturnīnī, condemnātus est; et Sex. Titius, quod habuit imāginem L. Sāturnīnī domī suae, condemnātus est. statuērunt equitēs Rōmānī illō iūdiciō improbum cīvem esse et nōn retinendum in cīvitāte, quī hominis hostīlem in modum sēditiōsī imāgine aut mortem eius honestāret, aut dēsīderia imperītōrum misericordiā commovēret, aut suam significāret imitandae improbitātis voluntātem.

25 itaque mihi mīrum vidētur unde hanc , Labiēne, imāginem quam habēs invēnerīs; nam Sex. Titiō damnātō quī istam habēre audēret inventus est nēmō. quod audīssēs aut per aetātem scīre potuissēs, numquam profectō istam imāginem quae domī posita pestem atque exilium Sex. Titiō attulisset in rōstra atque in contiōnem attulissēs, nec tuās umquam ratīs ad eōs scopulōs appulissēs ad quōs Sex. Titī afflīctam nāvem et in quibus C. Deciānī naufragium fortūnārum vidērēs.

sed in hīs rēbus omnibus imprūdentiā lāberis. causam enim suscēpistī antīquiōrem memoriā tuā, quae causa ante mortua est quam nātus es; et quā in causā tūte profectō fuissēs, per aetātem esse potuissēs, eam causam in iūdicium vocās. 26 an nōn intellegis, prīmum quōs hominēs et quālīs virōs mortuōs summī sceleris arguās, deinde quot ex hīs quī vīvunt eōdem crīmine in summum perīculum capitis arcessās?

nam C. Rabīrius fraudem capitālem admīsit quod arma contrā L. Sāturnīnum tulit, huic quidem afferet aliquam dēprecātiōnem perīculī aetās illa quā tum fuit; Q. vērō Catulum, patrem huius, in quō summa sapientia, eximia virtūs, singulāris hūmānitās fuit, M. Scaurum, illā gravitāte, illō cōnsiliō, illā prūdentiā, duōs Mūciōs, L. Crassum, M. Antōnium, quī tum extrā urbem cum praesidiō fuit, quōrum in hāc cīvitāte longē maxima cōnsilia atque ingenia fuērunt, cēterōs parī dignitāte praeditōs custōdēs gubernātōrēsque reī pūblicae quemadmodum mortuōs dēfendēmus? 27 quid illīs honestissimīs virīs atque optimīs cīvibus, equitibus Rōmānīs, dīcēmus quī tum ūnā cum senātū salūtem reī pūblicae dēfendērunt? quid tribūnīs aerāriīs cēterōrumque ōrdinum omnium hominibus quī tum arma prō commūnī lībertāte cēpērunt?

sed quid ego eīs omnibus quī cōnsulārī imperiō pāruērunt loquor? ipsōrum cōnsulum fāmā quid futūrum est? L. Flaccum, hominem cum semper in pūblicā, tum in magistrātibus gerendīs, in sacerdōtiō caerimōniīsque quibus praeerat dīligentissimum, nefāriī sceleris ac parricīdī mortuum condemnābimus? adiungēmus ad hanc lābem ignōminiamque mortis etiam C. Marī nōmen? C. Marium, quem vērē patrem patriae, parentem, inquam, vestrae lībertātis atque huiusce reī pūblicae possumus dīcere, sceleris ac parricīdī nefāriī mortuum condemnābimus? 28 etenim C. Rabīriō, quod iit ad arma, crucem T. Labiēnus in campō Mārtiō dēfīgendam putāvit, quod tandem excōgitābitur in eum supplicium quī vocāvit? ac fidēs Sāturnīnō data est, quod abs saepissimē dīcitur, nōn eam C. Rabīrius sed C. Marius dedit, īdemque violāvit, in fidē nōn stetit. quae fidēs, Labiēne, quī potuit sine senātūs cōnsultō darī? adeōne hospes es huiusce urbis, adeōne ignārus disciplīnae cōnsuētūdinisque nostrae ut haec nesciās, ut peregrīnārī in aliēnā cīvitāte, nōn in tuā magistrātum gerere videāre?

29quid iam ista C. Mariō,” inquit, “nocēre possunt, quoniam sēnsū et vītā caret?” itane vērō? tantīs in labōribus C. Marius perīculīsque vīxisset, nihil longius quam vītae terminī postulābant spē atque animō et glōriā suā cōgitāsset? at, crēdō, cum innumerābilīs hostium cōpiās in Italiā fūdisset atque obsidiōne rem pūblicam līberāsset, omnia sua cum ūnā moritūra arbitrābātur. nōn est ita, Quirītēs, neque quisquam nostrum in reī pūblicae perīculīs cum laude ac virtūte versātur quīn spē posteritātis frūctūque dūcātur. itaque cum multīs aliīs causīs virōrum bonōrum mentēs dīvīnae mihi atque aeternae videntur esse, tum maximē quod optimī et sapientissimī cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectāre videātur.

30 quāpropter equidem et C. Marī et cēterōrum virōrum sapientissimōrum ac fortissimōrum cīvium mentīs, quae mihi videntur ex hominum vītā ad deōrum religiōnem et sānctimōniam dēmigrāsse, testor prō illōrum fāmā, glōriā, memoriā nōn secus ac prō patriīs fānīs atque dēlūbrīs prōpugnandum putāre; ac prō illōrum laude mihi arma capienda essent, nōn minus strēnuē caperem quam illī prō commūnī salūte cēpērunt. etenim, Quirītēs, exiguum nōbīs vītae curriculum nātūra circumscrīpsit, immēnsum glōriae. quārē, eōs quī iam vītā dēcessērunt ōrnābimus, iūstiōrem nōbīs mortis condiciōnem relinquēmus.

sed illōs, Labiēne, quōs iam vidēre nōn possumus neglegis, hīs quidem quōs vidēs cōnsulī putās oportēre? 31 nēminem esse dīcō ex hīs omnibus quī illō diē Rōmae fueritquem diem in iūdicium vocāspūbēsque tum fuerit, quīn arma cēperit, quīn cōnsulēs secūtus sit. omnēs quōrum ex aetāte coniectūram facere potes quid tum fēcerint abs capitis C. Rabīrī nōmine citantur.

at occīdit Sāturnīnum Rabīrius. utinam fēcisset! nōn supplicium dēprecārer sed praemium postulārem. etenim, Scaevae, servō Q. Crotōnis, quī occīdit L. Sāturnīnum, lībertās data est, quod equitī Rōmānō praemium darī pār fuisset? et C. Marius, quod fistulās quibus aqua suppeditābātur Iovis Optimī Maximī templīs ac sēdibus praecīdī imperārat, quod in clīvō Capitōlīnō improbōrum cīvium * * *

Fragmenta

32 * * * ]āret. itaque nōn senātus in causā cognōscendā agente dīligentior aut inclēmentior fuit quam vōs ūniversī, cum orbis terrae distribūtiōnem atque illum ipsum agrum Campānum animīs, manibus, vōcibus repudiāvistis.

33 idem ego quod is quī auctor huius iūdiciī est clāmō, praedicō, dēnūntiō: nūllus est reliquus rēx, nūlla gēns, nūlla nātiō quam pertimēscātis; nūllum adventīcium, nūllum extrāneum malum est quod īnsinuāre in hanc rem pūblicam possit. immortālem hanc cīvitātem esse vultis, aeternum hoc imperium, glōriam sempiternam manēre, nōbīs ā nostrīs cupiditātibus, ā turbulentīs hominibus atque novārum rērum cupidīs, ab intestīnīs malīs, ā domesticīs cōnsiliīs est cavendum.

34 hīsce autem malīs magnum praesidium vōbīs maiōrēs vestrī relīquērunt, vōcem illam cōnsulis: “quī rem pūblicam salvam esse vellent.” huic vōcī favēte, Quirītēs, neque vestrō iūdiciō abstulerītis mihi * * * neque ēripuerītis reī pūblicae spem lībertātis, spem salūtis, spem dignitātis.

35 quid facerem, T. Labiēnus caedem cīvium fēcisset, ut L. Sāturnīnus, carcerem refrēgisset, Capitōlium cum armātīs occupāvisset? facerem idem quod C. Marius fēcit, ad senātum referrem, vōs ad rem pūblicam dēfendendam cohortārer, armātus ipse vōbīscum armātō obsisterem.

nunc quoniam armōrum suspīciō nūlla est, tēla nōn videō, nōn vīs, nōn caedēs, nōn Capitōlī atque arcis obsessiō est, sed accūsātiō perniciōsa, iūdicium acerbum, rēs tōta ā tribūnō plēbis suscepta contrā rem pūblicam, nōn vōs ad arma vocandōs esse, vērum ad suffrāgia cohortandōs contrā oppugnātiōnem vestrae maiestātis putāvī. itaque nunc vōs omnīs ōrō atque obtestor hortorque. nōn ita mōs est, cōnsulem cum es[ * * *

36 * * * timet. quī hāsce ōre adversō prō pūblicā cicātrīcēs ac nōtās virtūtis accēpit, is quod accipiat fāmae vulnus perhorrēscit; quem numquam incursiōnēs hostium locō movēre potuērunt, is nunc impetum cīvium cui necessāriō cēdendum est perhorrēscit. 37 neque ā vōbīs iam bene vīvendī sed honestē moriendī facultātem petit, neque tam ut domō suā fruātur quam patriō sepulcrō prīvētur labōrat. nihil aliud iam vōs ōrat atque obsecrat nisi utī lēgitimō fūnere et domesticā morte prīvētis, ut eum quī prō patriā nūllum umquam mortis perīculum fūgit in patriā morī patiāminī.

38 dīxī ad id tempus quod mihi ā tribūnō plēbis praestitūtum est; ā vōbīs petō quaesōque ut hanc meam dēfēnsiōnem prō amīcī perīculō fidēlem, prō reī pūblicae salūte cōnsulārem putētis.