[1] annō urbis septingentēsimō ferē ac nōnō interfectō Caesare cīvīlia bella reparāta sunt. percussōribus enim Caesaris senātus favēbat. Antōnius cōnsul partium Caesaris cīvīlibus bellīs opprimere eōs cōnābātur. ergō turbātā pūblicā multa Antōnius scelera committēns ā senātū hostis iūdicātus est. missī ad eum persequendum duo cōnsulēs, Pānsa et Hirtius, et Octāviānus, adulēscēns annōs X et VIII nātus, Caesaris nepōs, quem ille testāmentō hērēdem relīquerat et nōmen suum ferre iusserat. hic est, quī posteā Augustus est dictus et rērum potītus. quārē profectī contrā Antōnium trēs ducēs vīcērunt eum. ēvēnit tamen ut victōrēs cōnsulēs ambō morerentur. quārē trēs exercitūs ūnī Caesarī Augustō pāruērunt.

[2] fugātus Antōnius āmissō exercitū cōnfūgit ad Lepidum, quī Caesaris magister equitum fuerat et tum mīlitum cōpiās grandēs habēbat, ā quō susceptus est. mox Lepidō operam dante Caesar pācem cum Antōniō fēcit et quasi vindicātūrus patris suī mortem, ā quō per testāmentum fuerat adoptātus, Rōmam cum exercitū profectus extorsit, ut sibi vīcēsimō annō cōnsulātus darētur. senātum prōscrīpsit, cum Antōniō ac Lepidō rem pūblicam armīs tenēre coepit. per hōs etiam Cicerō ōrātor occīsus est multīque aliī nōbilēs.

[3] intereā Brūtus et Cassius, interfectōrēs Caesaris, ingēns bellum mōvērunt. erant enim per Macedoniam et Orientem multī exercitūs, quōs occupāverant. profectī sunt igitur contrā eōs Caesar Octāviānus Augustus et M. Antōnius; remānserat enim ad dēfendendam Ītaliam Lepidus. apud Philippōs, Macedoniae urbem, contrā eōs pugnāvērunt. prīmō proeliō victī sunt Antōnius et Caesar, periit tamen dux nōbilitātis Cassius, secundō Brūtum et īnfīnītam nōbilitātem, quae cum illīs bellum gesserat, victam interfēcērunt. ac sīc inter eōs dīvīsa est rēs pūblica, ut Augustus Hispāniās, Galliās et Ītaliam tenēret, Antōnius Asiam, Pontum, Orientem. sed in Ītaliā L. Antōnius cōnsul bellum cīvīle commōvit, frāter eius, quī cum Caesare contrā Brūtum et Cassium dīmicāverat. is apud Perusium, Tusciae cīvitātem, victus et captus est neque occīsus.

[4] interim ā Sex. Pompeiō, Cn. Pompeiī Magnī fīliō, ingēns bellum in Siciliā commōtum est, hīs quī superfuerant ex partibus Brūtī Cassiīque ad eum cōnfluentibus. bellātum per Caesarem Augustum Octāviānum et M. Antōnium adversus Sex. Pompeium est. pāx postrēmō convēnit.

[5] tempore M. Agrippa in Aquītāniā rem prōsperē gessit et L. Ventidius Bassus irrumpentēs in Syriam Persās tribus proeliīs vīcit. Pacorum, rēgis Orōdis fīlium, interfēcit ipsō diē, quō ōlim Orōdēs, Persārum rēx, per ducem Sūrēnam Crassum occīderat. hic prīmus Parthīs iūstissimum triumphum Rōmae ēgit.

[6] interim Pompeius pācem rūpit et nāvālī proeliō victus fugiēns ad Asiam interfectus est. Antōnius, quī Asiam et Orientem tenēbat, repudiātā sorōre Caesaris Augustī Octāviānī Cleopatram, rēgīnam Aegyptī, dūxit uxōrem. contrā Persās etiam ipse pugnāvit. prīmīs eōs proeliīs vīcit, regrediēns tamen famē et pestilentiā labōrāvit et, cum īnstārent Parthī fugientī, ipse prō victō recessit.

[7] hic quoque ingēns bellum cīvīle commōvit, cōgente uxōre Cleopatrā rēgīnā Aegyptī, dum cupiditāte muliebrī optat etiam in urbe rēgnāre. victus est ab Augustō nāvālī pugnā clārā et illūstrī apud Actium, quī locus in Ēpīrō est, ex quā fūgit in Aegyptum et dēspērātīs rēbus, cum omnēs ad Augustum trānsīrent, ipse interēmit. Cleopatra sibi aspidem admīsit et venēnō eius exstīncta est. Aegyptus per Octāviānum Augustum imperiō Rōmānō adiecta est praepositusque C. Cornēlius Gallus. hunc prīmum Aegyptus Rōmānum iūdicem habuit.

[8] ita bellīs tōtō orbe cōnfectīs Octāviānus Augustus Rōmam rediit, duodecimō annō, quam cōnsul fuerat. ex rem pūblicam per quadrāgintā et quattuor annōs sōlus obtinuit. ante enim duodecim annīs cum Antōniō et Lepidō tenuerat. ita ab initiō prīncipātūs eius ūsque ad fīnem quīnquāgintā et sex annī fuērunt. obiit autem septuāgēsimō sextō annō morte commūnī in oppidō Campāniae Ātellā. Rōmae in campō Mārtiō sepultus est, vir quī nōn immeritō ex maximā parte deō similis est putātus. neque enim facile ūllus aut in bellīs fēlīcior fuit aut in pāce moderātior. quadrāgintā et quattuor annīs quibus sōlus gessit imperium cīvīlissimē vīxit, in cūnctōs līberālissimus, in amīcōs fīdissimus, quōs tantīs ēvēxit honōribus ut paene aequāret fastīgiō suō.

[9] nūllō tempore ante eum magis Rōmāna rēs flōruit. nam exceptīs cīvīlibus bellīs, in quibus invictus fuit, Rōmānō adiēcit imperiō Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc subāctam, Pannoniam, Aquītāniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicōs et Salassōs in Alpibus, omnēs Pontī maritimās cīvitātēs, in hīs nōbilissimās Bosphorum et Panticapaeum. vīcit autem multīs proeliīs Dācōs, Germānōrum ingentēs cōpiās cecidit, ipsōs quoque trāns Albim fluvium summōvit, quī in barbaricō longē ultrā Rhēnum est. hoc tamen bellum per Drūsum, prīvignum suum, administrāvit, sīcut per Tiberium, prīvignum alterum, Pannonicum, quō bellō XL captīvōrum mīlia ex Germāniā trānstulit et suprā rīpam Rhēnī in Galliā collocāvit. Armeniam ā Parthīs recēpit. obsidēs, quod nūllī anteā, Persae dedērunt. reddidērunt etiam signa Rōmāna, quae Crassō victō adēmerant. [10] Scythae et Indī, quibus anteā Rōmānōrum nōmen incognitum fuerat, mūnera et lēgātōs ad eum mīsērunt. Galatia quoque sub hōc prōvincia facta est, cum anteā rēgnum fuisset, prīmusque eam M. Lollius prō praetōre administrāvit. tantō autem amōre etiam apud barbarōs fuit ut rēgēs, populī Rōmānī amīcī, in honōrem eius conderent cīvitātēs, quās Caesarēās nōminārent, sīcut in Maurētāniā ā rēge Iubā, et in Palaestīnā, quae nunc urbs est clārissima. multī autem rēgēs ex rēgnīs suīs vēnērunt, ut obsequerentur, et habitū Rōmānō, togātī scīlicet, ad vehiculum vel equum ipsīus cucurrērunt. moriēns dīvus appellātus. rem pūblicam beātissimam Tiberiō successōrī relīquit, quī prīvignus , mox gener, postrēmō adoptiōne fīlius fuerat.

[11] Tiberius ingentī socordiā imperium gessit, gravī crūdēlitāte, scelestā avāritiā, turpī libīdine. nam nusquam ipse pugnāvit, bella per lēgātōs gessit suōs. quōsdam rēgēs ad per blanditiās ēvocātōs numquam remīsit, in quibus Archelāum Cappadocem, cuius etiam rēgnum in prōvinciae fōrmam redēgit et maximam cīvitātem appellārī nōmine suō iussit, quae nunc Caesarēa dīcitur, cum Māzacā anteā vocārētur. hic tertiō et vīcēsimō imperiī annō, aetātis septuāgēsimō octāvō, ingentī omnium gaudiō mortuus est in Campāniā.

[12] successit C. Caesar, cognōmentō Caligula, Drūsī prīvignī Augustī et ipsīus Tiberiī nepōs, scelerātissimus ac fūnestissimus et quī etiam Tiberiī dēdecora pūrgāverit. bellum contrā Germānōs suscēpit et ingressus Suēviam nihil strēnuē fēcit. stupra sorōribus intulit, ex ūnā etiam fīliam cognōvit. cum adversum cūnctōs ingentī avāritiā, libīdine, crūdēlitāte saevīret, interfectus in palātiō est annō aetātis vīcēsimō nōnō, imperiī tertiō, mēnse decimō diēque octāvō.

[13] post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drūsī quī apud Mogontiacum monumentum habet fīlius, cuius et Caligula nepōs erat. hic mediē imperāvit, multa gerēns tranquillē atque moderātē, quaedam crūdēliter et īnsulsē. Britanniae intulit bellum, quam nūllus Rōmānōrum post C. Caesarem attigerat, que dēvictā per Cn. Sentium et A. Plautium, illūstrēs ac nōbilēs virōs, triumphum celebrem ēgit. quāsdam īnsulās etiam ultrā Britanniās in Ōceanō positās imperiō Rōmānō addidit, quae appellantur Orcadēs, fīliō autem suō Britannicī nōmen imposuit. tam cīvīlis autem circā quōsdam amīcōs exstitit ut etiam Plautium, nōbilem virum, quī expedītiōne Britannicā multa ēgregiē fēcerat, triumphantem ipse prōsequerētur et cōnscendentī Capitōlium laevus incēderet. is vīxit annōs IV et LX, imperāvit XIV. post mortem cōnsecrātus est dīvusque appellātus.

[14] successit huic Nerō, Caligulae avunculō suō simillimus, quī Rōmānum imperium et dēfōrmāvit et dīminuit, inūsitātae luxuriae sūmptuumque, ut quī exemplō C. Caligulae in calidīs et frīgidīs lavāret unguentīs, rētibus aureīs piscārētur, quae blattinīs fūnibus extrahēbat. īnfīnītam senātūs partem interfēcit, bonīs omnibus hostis fuit. ad postrēmum tantō dēdecore prōstituit, ut et saltāret et cantāret in scaenā citharoedicō habitū vel tragicō. parricīdia multa commīsit, frātre, uxōre, sorōre, mātre interfectīs. urbem Rōmam incendit ut spectāculī eius imāginem cerneret quālī ōlim Trōia capta ārserat. in mīlitārī nihil omnīnō ausus Britanniam paene āmīsit. nam duo sub nōbilissima oppida capta illīc atque ēversa sunt. Armeniam Parthī sustulērunt legiōnēsque Rōmānās sub iugum mīsērunt. duae tamen sub prōvinciae factae sunt, Pontus Polemōniacus concēdente rēge Polemōne et Alpēs Cottiae Cottiō rēge dēfūnctō. [15] per haec Rōmānō orbī exsecrābilis ab omnibus simul dēstitūtus est et ā senātū hostis iūdicātus; cum quaererētur ad poenamquae poena erat tālis, ut nūdus per pūblicum ductus, furcā capitī eius īnsertā, virgīs ūsque ad mortem caederētur atque ita praecipitārētur ā saxōē palātiō fūgit et in suburbānō lībertī suī, quod est inter Salāriam et Nōmentānam viam ad quārtum urbis mīliārium, interfēcit. is aedificāvit Rōmae thermās, quae ante Nerōniānae dictae nunc Alexandriānae appellantur. obiit trīcēsimō et alterō aetātis annō, imperiī quārtō decimō, atque in omnis Augustī familia cōnsūmpta est.

[16] huic Ser. Galba successit, antīquissimae nōbilitātis senātor, cum septuāgēsimum et tertium annum ageret aetātis, ab Hispānīs et Gallīs imperātor ēlēctus, mox ab ūniversō exercitū libenter acceptus. nam prīvāta eius vīta īnsignis fuerat mīlitāribus et cīvīlibus rēbus. saepe cōnsul, saepe prō cōnsule, frequenter dux in gravissimīs bellīs. huius breve imperium fuit et quod bona habēret exōrdia, nisi ad sevēritātem prōpēnsior vidērētur. īnsidiīs tamen Othōnis occīsus est imperiī mēnse septimō. iugulātus in forō Rōmae sepultusque in hortīs suīs, quī sunt Aurēliā viā nōn longē ab urbe Rōmā. [17] Othō occīsō Galbā invāsit imperium, māternō genere nōbilior quam paternō, neutrō tamen obscūrō. in prīvātā vītā mollis et Nerōnī familiāris, in imperiō documentum suī nōn potuit ostendere. nam cum īsdem temporibus quibus Othō Galbam occīderat etiam Vitellius factus esset ā Germāniciānīs exercitibus imperātor, bellō contrā eum susceptō cum apud Bēdriacum in Ītaliā levī proeliō victus esset, ingentēs tamen cōpiās ad bellum habēret, sponte met occīdit. petentibus mīlitibus tam cito bellī dēspērāret ēventū, cum tantī nōn esse dīxisset ut propter eum bellum cīvīle movērētur, voluntāriā morte obiit trīcēsimō et octāvō aetātis annō, nōnāgēsimō et quīntō imperiī diē.

[18] dein Vitellius imperiō potītus est, familiā honōrātā magis quam nōbilī. nam pater eius nōn admodum clārē nātus trēs tamen ōrdināriōs gesserat cōnsulātūs. hic cum multō dēdecore imperāvit et gravī saevitiā notābilis, praecipuē ingluviē et vorācitāte, quippe cum diē saepe quārtō vel quīntō ferātur epulātus. nōtissima certē cēna memoriae mandāta est, quam Vitellius frāter exhibuit, in quā super cēterōs sūmptūs duo mīlia piscium, septem mīlia avium apposita trāduntur. hic cum Nerōnī similis esse vellet atque id adeō prae ferret ut etiam exsequiās Nerōnis, quae humiliter sepultae fuerant, honōrāret, ā Vespasiānī ducibus occīsus est, interfectō prius in urbe Sabīnō, Vespasiānī imperātōris frātre, quem cum Capitōliō incendit. interfectus autem est magnō dēdecore: tractus per urbem Rōmam pūblicē, nūdus, ērēctō comā capite et subiectō ad mentum gladiō, stercore in vultum et pectus ab omnibus obviīs appetītus, postrēmō iugulātus et in Tiberim dēiectus etiam commūnī caruit sepultūrā. periit autem aetātis annō septimō et quīnquāgēsimō, imperiī mēnse octāvō et diē ūnō.

[19] Vespasiānus huic successit, factus apud Palaestīnam imperātor, prīnceps obscūrē quidem nātus, sed optimīs comparandus, prīvātā vītā illūstris, ut quī ā Claudiō in Germāniam et deinde in Britanniam missus trīciēs et bis cum hoste cōnflīxerit, duās validissimās gentēs, vīgintī oppida, īnsulam Vectam, Britanniae proximam, imperiō Rōmānō adiēcerit. Rōmae in imperiō moderātissimē gessit. pecūniae tantum avidior fuit, ita tamen ut eam nūllī iniūstē auferret. quam cum omnī dīligentiae prōvīsiōne colligeret, tamen studiōsissimē largiēbātur, praecipuē indigentibus. nec facile ante eum cuiusquam prīncipis vel maior est līberālitās comperta vel iūstior. placidissimae lēnitātis, ut quī maiestātis quoque contrā reōs nōn facile pūnierit ultrā exiliī poenam. sub hōc Iūdaea Rōmānō accessit imperiō et Hierosolyma, quae fuit urbs nōbilissima Palaestīnae. Achāiam, Lyciam, Rhodum, Bȳzantium, Samum, quae līberae ante id tempus fuerant, item Thrāciam, Ciliciam, Commāgēnēn, quae sub rēgibus amīcīs ēgerant, in prōvinciārum fōrmam redēgit. [20] offēnsārum et inimīcitiārum immemor fuit, convīcia ā causidicīs et philosophīs in dicta leviter tulit, dīligēns tamen coercitor disciplīnae mīlitāris. hic cum fīliō Titō Hierosolymīs triumphāvit. per haec cum senātuī, populō, postrēmō cūnctīs amābilis ac iūcundus esset, prōfluviō ventris exstīnctus est in vīllā propriā circā Sabīnōs, annum agēns aetātis sexāgēsimum nōnum, imperiī nōnum et diem septimum, atque inter dīvōs relātus est. genitūram fīliōrum ita cognitam habuit, ut, cum multae contrā eum coniūrātiōnēs fierent, quās patefactās ingentī dissimulātiōne contempsit, in senātū dīxerit aut fīliōs sibi successūrōs, aut nēminem.

[21] huic Titus fīlius successit, quī et ipse Vespasiānus est dictus, vir omnium virtūtum genere mīrābilis adeō ut amor et dēliciae hūmānī generis dīcerētur, fācundissimus, bellicōsissimus, moderātissimus. causās Latīnē ēgit, poēmata et tragoediās Graecē composuit. in oppugnātiōne Hierosolymōrum sub patre mīlitāns duodecim prōpugnātōrēs duodecim sagittārum cōnfīxit ictibus. Rōmae tantae cīvīlitātis in imperiō fuit ut nūllum omnīnō pūnīret, convictōs adversum coniūrātiōnis dīmīserit vel in eādem familiāritāte quā anteā habuerit. facilitātis et līberālitātis tantae fuit ut, cum nūllī quicquam negāret et ab amīcīs reprehenderētur, responderit nūllum trīstem dēbēre ab imperātōre discēdere; praetereā, cum quādam diē in cēnā recordātus fuisset nihil illō diē cuiquam praestitisse, dīxerit: “amīcī, hodiē diem perdidī.” hic Rōmae amphitheātrum aedificāvit et quīnque mīlia ferārum in dēdicātiōne eius occīdit. [22] per haec inūsitātō favōre dīlēctus morbō periit in quā pater vīlla post biennium et mēnsēs octo, diēs vīgintī, quam imperātor erat factus, aetātis annō alterō et quadrāgēsimō. tantus lūctus mortuō pūblicus fuit ut omnēs tamquam in propriā doluerint orbitāte. senātus obitū ipsīus circā vesperam nūntiātō nocte irrūpit in cūriam et tantās mortuō laudēs grātiāsque congessit, quantās nec vīvō umquam ēgerat nec praesentī. inter dīvōs relātus est.

[23] Domitiānus mox accēpit imperium, frāter ipsīus iūnior, Nerōnī aut Caligulae aut Tiberiō similior quam patrī vel frātrī suō. prīmīs tamen annīs moderātus in imperiō fuit, mox ad ingentia vitia prōgressus libīdinis, īrācundiae, crūdēlitātis, avāritiae tantum in odiī concitāvit ut merita et patris et frātris abolēret. interfēcit nōbilissimōs ē senātū. dominum et deum prīmus appellārī iussit. nūllam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitōliō passus est pōnī. cōnsōbrīnōs suōs interfēcit. superbia quoque in exsecrābilis fuit. expedītiōnēs quattuor habuit, ūnam adversum Sarmatās, alteram adversum Chattōs, duās adversum Dācōs. Dācīs Chattīsque duplicem triumphum ēgit, Sarmatīs sōlam lauream ūsūrpāvit. multās tamen calamitātēs īsdem bellīs passus est; nam in Sarmātiā legiō eius cum duce interfecta est et ā Dācīs, Oppius Sabīnus cōnsulāris et Cornēlius Fuscus, praefectus praetōriō, cum magnīs exercitibus occīsī sunt. Rōmae quoque multa opera fēcit, in hīs Capitōlium et Forum Trānsitōrium, Dīvōrum Porticūs, Īsium ac Serapium et Stadium. vērum, cum ob scelera ūniversīs exōsus esse coepisset, interfectus est suōrum coniūrātiōne in Palātiō annō aetātis quadrāgēsimō quīntō, imperiī quīntō decimō. fūnus eius ingentī dēdecore per vespillōnēs exportātum et ignōbiliter est sepultum.