Apollonius and King Antiochus (1–7)
in cīvitāte Antiochīā rēx fuit quīdam nōmine Antiochus, ā quō ipsa cīvitās nōmen accēpit Antiochīa. is habuit ūnam fīliam, virginem speciōsissimam, in quā nihil rērum nātūra exerrāverat nisi quod mortāle statuerat. quae dum ad nūbilem pervēnisset aetātem et speciēs et fōrmōsitās crēsceret, multī eam in mātrimōnium petēbant et cum magnā dōtis pollicitātiōne currēbant. et cum pater dēlīberāret cui potissimum fīliam suam in mātrimōnium daret, cōgente inīquā cupiditāte, flammā concupīscentiae, incidit in amōrem fīliae suae et coepit eam aliter dīligere quam patrem oportēbat. quī cum luctātur cum furōre, pugnat cum dolōre, vincitur amōre: excidit illī pietās, oblītus est sē esse patrem et induit coniugem. sed cum suī pectoris vulnus ferre nōn posset, quādam diē prīmā lūce vigilāns irrumpit cubiculum fīliae suae. famulōs longē excēdere iussit, quasi cum fīliā sēcrētum colloquium habitūrus, et stimulante furōre libīdinis diū repugnantī fīliae suae nōdum virginitātis ēripuit. perfectōque scelere ēvāsit cubiculum. puella vērō stāns dum mīrātur scelestī patris impietātem, fluentem sanguinem coepit cēlāre, sed guttae sanguinis in pavīmentō cecidērunt.
2 subitō nūtrīx eius introīvit cubiculum. ut vīdit puellam flēbilī vultū, aspersō pavīmentō sanguine, roseō rubōre perfūsa ait: “quid sibi vult iste turbātus animus?” puella ait: “cāra nūtrīx, modo hōc in cubiculō duo nōbilia periērunt nōmina.” nūtrīx ignōrāns ait: “domina, quārē hoc dīcis?” puella ait: “ante lēgitimam meārum nūptiārum diem saevō scelere violātam vidēs.” nūtrīx ut haec audīvit atque vīdit, exhorruit atque ait: “quis tantā frētus audāciā virginis rēgīnae maculāvit torum?” puella ait: “impietās fēcit scelus.” nūtrīx ait: “cūr ergō nōn indicās patrī?” puella ait: “et ubi est pater?” et ait: “cāra nūtrīx, sī intellegis quod factum est, periit in mē nōmen patris. itaque nē hoc scelus genitōris meī patefaciam, mortis remedium mihi placet. horreō nē haec macula gentibus innōtēscat.” nūtrīx ut vīdit puellam mortis remedium quaerere, vix eam blandō sermōnis colloquiō revocat ut ā prōpositae mortis immānitāte excēderet, et invītam patris suī voluntātī satisfacere cohortātur.
3 quī cum simulātā mente ostendēbat sē cīvibus suīs pium genitōrem, intrā domesticōs vērō parietēs marītum sē fīliae glōriābātur. et ut semper impiō torō fruerētur, ad expellendōs nūptiārum petītōrēs quaestiōnēs prōpōnēbat dīcēns: “quīcumque vestrum quaestiōnis meae prōpositae solūtiōnem invēnerit, accipiet fīliam meam in mātrimōnium; quī autem nōn invēnerit, dēcollābitur.” et sī quis forte prūdentiā litterārum quaestiōnis solūtiōnem invēnisset, quasi nihil dīxisset dēcollābātur et caput eius super portae fastīgium suspendēbātur. atquī plūrimī undique rēgēs, undique patriae prīncipēs propter incrēdibilem puellae speciem contemptā morte properābant.
4 et cum hās crūdēlitātēs rēx Antiochus exercēret, quīdam adulēscēns locuplēs valdē, genere Tyrius, nōmine Apollōnius, nāvigāns attingit Antiochīam. ingressusque ad rēgem ita eum salūtāvit: “avē, domine rēx Antioche,” et “quod pater pius es, ad vōta tua festīnus vēnī: rēgiō genere ortus petō fīliam tuam in mātrimōnium.” rēx ut audīvit quod audīre nōlēbat, īrātō vultū respiciēns iuvenem, sīc ait ad eum: “iuvenis, nōstī nūptiārum condiciōnem?” at ille ait: “nōvī et ad portae fastīgium vīdī.” rēx ait: “audī ergō quaestiōnem: scelere vehor, māternam carnem vēscor, quaerō frātrem meum, meae mātris virum, uxōris meae fīlium: nōn inveniō.” iuvenis acceptā quaestiōne paululum discessit ā rēge; quam cum sapienter scrūtārētur, favente deō invēnit quaestiōnis solūtiōnem. ingressusque ad rēgem sīc ait: “domine rēx, prōposuistī mihi quaestiōnem; audī ergō solūtiōnem. quod dīxistī ‘scelere vehor,’ nōn es mentītus: tē respice. et quod dīxistī ‘māternam carnem vēscor,’ nec et hoc mentītus es: fīliam tuam intuēre.”
5 rēx ut vīdit iuvenem quaestiōnis solūtiōnem invēnisse, sīc ait ad eum: “errās, iuvenis, nihil vērum dīcis. dēcollārī quidem merēberis, sed habēs trīgintā diērum spatium; recōgitā tēcum. et dum reversus fueris et quaestiōnis meae prōpositae solūtiōnem invēneris, accipiēs fīliam meam in mātrimōnium.” iuvenis conturbātum habēbat animum. parātamque habēns nāvem ascendit ad patriam suam Tyrum.
6 et post discessum adulēscentis vocat ad sē Antiochus rēx dispēnsātōrem suum fidēlissimum, nōmine Thaliarchum, et dīcit eī: “Thaliarche, sēcrētōrum meōrum fidēlissime minister, sciās quia Tyrius Apollōnius invēnit quaestiōnis meae solūtiōnem. ascende ergō nāvem cōnfestim ad persequendum iuvenem, et dum vēneris Tyrum, in patriam eius, inquīrēs inimīcum eius, quī eum aut ferrō aut venēnō interimat. postquam reversus fueris, lībertātem accipiēs.” Thaliarchus vērō hōc audītō assūmēns pecūniam simulque venēnum nāvem invectus est. pervēnit innocēns tandem Apollōnius prior ad patriam suam et introīvit domum. et apertō scrīniō cōdicum suōrum inquīrit omnēs quaestiōnēs auctōrum omniumque paene philosophōrum disputātiōnēs omniumque etiam Chaldaeōrum. et dum aliud nōn invēnisset nisi quod cōgitāverat, ad sēmet ipsum locūtus est dīcēns: “quid agis, Apollōnī? quaestiōnem rēgis solvistī. fīliam eius nōn accēpistī. ideō dilātus es, ut necēris.” atque ita onerārī praecēpit nāvēs frūmentō. ipse quoque Apollōnius cum paucīs comitantibus fidēlissimīs servīs nāvem occultē ascendit, dēferēns sēcum multum pondus aurī atque argentī, sed et vestem cōpiōsissimam. et hōrā noctis silentissimā tertiā trādidit sē altō pelagō.
7 aliā vērō diē in cīvitāte suā quaeritur ā cīvibus suīs ad salūtandum et nōn inventus est. fit tremor, sonat plānctus ingēns per tōtam cīvitātem. tantus namque amor cīvium suōrum ergā eum erat ut per multa tempora tōnsōrēs prīvārentur ā pūblicō, spectācula tollerentur, balneae clauderentur. et ut cum haec Tyrō aguntur, supervēnit ille Thaliarchus quī ā rēge Antiochō fuerat missus ad necandum iuvenem. quī ut vīdit omnia clausa, ait cuidam puerō: “indicā mihi, sī valeās: quae est haec causa, quod cīvitās ista in lūctū morātur?” cui puer ait: “ō hominem improbum! scit et interrogat! quis est enim quī nesciat ideō hanc cīvitātem in lūctum esse, quia prīnceps huius patriae, nōmine Apollōnius, reversus ab Antiochīā subitō nusquam compāruit.” tunc Thaliarchus dispēnsātor rēgis hōc audītō gaudiō plēnus rediit ad nāvem. et certā nāvigātiōnis diē attigit Antiochīam. ingressusque ad rēgem ait: “domine rēx, laetāre et gaudē, quia iuvenis ille Tyrius Apollōnius timēns rēgnī tuī vīrēs subitō nusquam compāruit.” rēx ait: “fugīre quidem potest, sed effugīre nōn potest.” continuō huiusmodī ēdictum prōposuit: “quīcumque mihi Tyrium Apollōnium, contemptōrem rēgnī meī, vīvum exhibuerit, accipiet aurī talenta centum; quī vērō caput eius attulerit, accipiet ducenta.” hōc ēdictō prōpositō nōn tantum eius inimīcī, sed etiam et amīcī cupiditāte dūcēbantur et ad indāgandum properābant. quaeritur Apollōnium per terrās, per montēs, per silvās, per ūniversās indāginēs, et nōn inveniēbātur.
Apollonius, savior of Tarsus (8–10)
8 tunc iussit rēx classēs nāvium praeparārī ad persequendum iuvenem. sed morās facientibus hīs quī classēs nāvium praeparābant, dēvēnit Apollōnius cīvitātem Tarsiam. et dēambulāns iuxtā lītus vīsus est ā quōdam Hellēnicō, cīve suō, quī supervēnerat ipsā hōrā. et accēdēns ad eum Hellēnicus ait: “avē, rēx Apollōnī!” at ille salūtātus fēcit quod potentēs facere cōnsuērunt: sprēvit hominem plēbeium. tunc senex indignātus iterātō salūtāvit eum et ait: “avē, inquam, Apollōnī, resalūtā et nōlī dēspicere paupertātem nostram, honestīs mōribus decorāta. sī enim scīs, cavendum tibi est; sī autem nescīs, admonendus es. audī forsitan quod nescīs, quia prōscrīptus es.” cui Apollōnius ait: “et quis patriae meae prīncipem potuit prōscrībere?” Hellēnicus ait: “rēx Antiochus.” ait Apollōnius: “quā ex causā?” Hellēnicus ait: “quia fīliam eius in mātrimōnium petīstī.” Apollōnius ait: “et quantum mē prōscrīpsit?” Hellēnicus respondit: “ut, quīcumque tē vīvum exhibuerit, centum aurī talenta accipiat; quī vērō caput tuum abscīderit, accipiet ducenta. ideōque moneō tē, fugae praesidium mandā.” haec cum dīxisset Hellēnicus, discessit. tunc iussit Apollōnius revocārī ad sē senem et ait ad eum: “rem fēcistī optimam, ut mē īnstruerēs. prō quā rē reputā tē mihi caput ā cervīcibus amputāsse et gaudium rēgī pertulisse.” et iussit eī prōferrī centum talenta aurī et ait: “accipe, exemplī pauperrime, quia merēris. et putā tē, sīcut paulō ante dīxī, caput ā cervīcibus amputāsse et gaudium rēgī pertulisse. et ecce, habēs centum talenta aurī et pūrās manūs ā sanguine innocentis.” cui Hellēnicus ait: “absit, domine, ut huius reī causā praemium accipiam. apud bonōs enim hominēs amīcitiam praemiō nōn comparātur.” et valedīcēns discessit.
9 post haec Apollōnius dum dēambulāret in eōdem locō suprā lītore, occurrit eī alius homō, nōmine Stranguilliō. cui ait Apollōnius: “avē, mī cārissime Stranguilliō.” et ille dīxit: “avē, domine Apollōnī. quid itaque in hīs locīs turbātā mente versāris?” Apollōnius ait: “prōscrīptum vidēs.” Stranguillius ait: “et quis tē prōscrīpsit?” Apollōnius ait: “rēx Antiochus.” Stranguillius ait: “quae est causa?” Apollōnius ait: “quia fīliam eius in mātrimōnium petīvī. sed, sī fierī potest, in cīvitāte vestrā volō latēre.” Stranguillius ait: “domine Apollōnī, cīvitās nostra paupera est et nōbilitātem tuam ferre nōn potest. praetereā dūram famem saevamque sterilitātem patimur annōnae, nec est ūlla spēs cīvibus nostrīs salūtem, sed crūdēlissima mors potius ante oculōs nostrōs versātur.” Apollōnius autem ad Stranguilliōnem ait: “age ergō deō grātiās, quod mē profugum fīnibus vestrīs applicuit. dabō itaque cīvitātī vestrae centum mīlia frūmentī modiōrum, sī fugam meam cēlāveritis.” Stranguilliō ut audīvit, prōstrāvit sē pedibus Apollōniī dīcēns: “domine rēx Apollōnī, sī cīvitātī ēsurientī subvēneris, nōn sōlum fugam tuam cēlābunt, sed etiam, sī necesse fuerit, prō salūte tuā dīmicābunt.”
10 cumque haec dīxisset, perrēxērunt in cīvitātem. et ascendēns Apollōnius tribūnal in forō cūnctīs cīvibus et maiōribus eiusdem cīvitātis dīxit: “cīvēs Tarsīs, quōs annōnae pēnūria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollōnius relevābō. crēdō enim vōs huius beneficiī memorēs fugam meam cēlātūrōs. scītōte enim mē lēgibus Antiochī rēgis esse fugātum; sed vestrā fēlīcitāte faciente hūcūsque ad vōs sum dēlātus. dabō itaque vōbīs centum mīlia frūmentī modiōrum eō pretiō quō sum in patriam meam eōs mercātus, id est octo aereīs singulōs modiōs.” cīvēs vērō Tarsīs, quī singulōs modiōs singulōs aureōs mercābantur, exhilarātī factī acclāmātiōnibus grātiās agēbant, certātim accipientēs frūmentum. Apollōnius autem, nē dēpositā rēgiā dignitāte mercātōris vidērētur assūmere nōmen magis quam dōnātōris, pretium quod accēperat ūtilitātī eiusdem cīvitātis redōnāvit. cīvēs vērō hīs tantīs beneficiīs cumulātī optant statuam statuere ex aere. et eam collocāvērunt in bīgā, in forō stantem, in dextrā manū frūgēs tenentem, sinistrō pede modium calcantem, et in base haec scrīpsērunt: Tarsia cīvitās Apollōniō Tyriō dōnum dedit eō quod sterilitātem suam et famem sēdāverit.
A shipwreck and King Archistratus’s daughter (11–23)
11 interpositīs mēnsibus sīve diēbus paucīs hortante Stranguilliōne et Dionȳsiade, coniuge eius, et premente fortūnā ad Pentapolītānās Cȳrēnaeōrum terrās affirmābātur nāvigāre, ut ibi latēre posset. dēdūcitur itaque Apollōnius cum ingentī honōre ad nāvem et valedīcēns hominibus ascendit ratem. quī dum nāvigāret, intrā duās hōrās diēī mūtāta est pelagī fidēs.
* * * * * * certa nōn certīs cecidēre.
concita tempestās rutilāns illūminat orbem.
Aeolus imbriferō flātū turbāta procellīs
corripit arma. Notus clipeum cālīgine ratis
scindit. omnis latus pelagī revolūmine murmurat.
Auster * * * * * * * * * * *
volvitur hinc Boreās nec iam mare sufficit Eurō
et freta disturbāta sibi involvunt harēnās
* * * et tōtum revocant ā cardine pontum.
omnia miscentur. pulsat mare sīdera, caelum.
in sēsē glomerātur hiems pariterque morantur
nūbila, grandŏ, nivēs, zephyrī, freta, fulgida, nimbī.
flamma volat ventō, mūgit mare conturbātum.
hinc Notus, hinc Boreās, hinc Āfricus horridus īnstat.
ipse tridente suō Neptūnus spargit harēnās.
Trītōn terribilis cornū cantābat in undīs.
12 tunc ūnusquisque sibi rapuit tabulās, morsque nūntiātur. in illā vērō cālīgine tempestātis omnēs periērunt. Apollōnius vērō ūnīus tabulae beneficiō in Pentapolītārum est lītore pulsus. iterum stāns Apollōnius in lītore nūdus, intuēns tranquillum mare ait: “ō Neptūne, rēctor pelagī, hominum dēceptor innocentium, propter hoc mē reservāstī egēnum et pauperem, quod facilius rēx crūdēlissimus Antiochus persequēbātur? quō itaque ībō? quam partem petam? vel quis ignōtō vītae dabit auxilium?” et cum sibimet ipsī increpāret, subitō animadvertēns vīdit quendam grandaevum saccō sordidō circumdatum. et prōsternēns sē illīus ad pedēs effūsīs lacrimīs ait: “miserēre meī, quīcumque es, succurre naufragō et egēnō, nōn humilibus nātālibus cognitō. et ut sciās cui misereāris, ego sum Tyrius Apollōnius, patriae meae prīnceps. audī nunc tragoediam calamitātis meae, quī modo genibus tuīs prōvolūtus dēprecor vītae auxilium. praestā mihi ut vīvam.” itaque piscātor, ut vīdit prīmam speciem iuvenis, misericordiā mōtus ērigit eum et tenēns manum eius dūxit eum intrā tēcta parietum domūs suae et posuit epulās quās potuit. et ut plēnius misericordiae suae satisfaceret, exuēns sē tribūnārium suum, scindit eum in duās partēs aequāliter et dedit ūnam iuvenī dīcēns: “tolle hoc quod habeō, et vāde in cīvitātem. forsitan inveniēs quī tibi misereātur; et sī nōn inveneris, hūc revertere et mēcum labōrābis et piscābis. paupertās, quaecumque est, sufficiet nōbīs. illud tamen admoneō tē, ut, sī quandō deō adveniente redditus fuerīs nātālibus tuīs, et tū respiciās trībulātiōnem paupertātis meae.” cui Apollōnius ait: “nisi meminerō tuī, iterum naufragium patiar nec tuī similem inveniam!”
13 et haec dīcēns per dēmōnstrātam sibi viam iter carpēns ingreditur portam cīvitātis. et dum sēcum cōgitāret unde auxilium vītae peteret, vīdit puerum per platēam currentem oleō capite ūnctum, sabanō praecīnctum, ferentem iuvenīlem lūsum ad gymnasium pertinentem, maximā vōce clāmantem et dīcentem: “audīte cīvēs, audīte peregrīnī, ingenuī, et servī, gymnasium patet!” hōc audītō Apollōnius exuēns sē tribūnārium ingreditur lavācrum, ūtitur liquōre Palladiō. et dum singulōs exercentēs vidēret, quaerit sibi parem nec invēnit. tunc rēx Archistratēs eiusdem cīvitātis subitō cum magnā turbā famulōrum ingressus est gymnasium. quī dum cum suīs ad lūdum lūderet, deō favente approximāvit sē Apollōnius in rēgis turbā et lūdente rēge sustulit pilam et subtīlī vēlōcitāte remīsit remissamque rūrsum vēlōcius remīsit nec cadere passus est. tunc rēx Archistratēs cum sibi notāsset iuvenis vēlōcitātem et quis esset nescīret et ad pilae lūsum nūllum habēret parem, intuēns famulōs suōs ait: “recēdite, famulī; hic enim iuvenis, ut suspicor, mihi comparandus est.” et cum recessissent famulī, Apollōnius subtīlī vēlōcitāte manū doctā remīsit pilam ut et rēgī et omnibus vel puerīs quī aderant mīrāculum magnum vidērētur. vidēns autem sē Apollōnius ā cūnctīs laudārī, cōnstanter appropinquāvit ad rēgem. deinde doctā manū cērōmate fricāvit rēgem tantā lēnitāte ut dē sene iuvenem redderet. iterātō in soliō grātissimē fōvit, exeuntī officiōsē manum dedit. post haec discessit.
14 rēx autem, ut vīdit iuvenem discessisse, conversus ad amīcōs suōs ait: “iūrō vōbīs, amīcī, per salūtem meam, mē melius numquam lāvisse nisi hodiē, beneficiō ūnīus adolēscentis, quem nesciō.” et intuēns ūnum dē famulīs suīs ait: “iuvenis ille quī mihi servitium grātissimē fēcit, vidē quis sit.” famulus vērō secūtus est iuvenem et, ut vīdit eum sordidō tribūnāriō coopertum, reversus ad rēgem ait: “bone rēx optime, iuvenis naufragus est.” rēx ait: “et tū unde scīs?” famulus respondit: “quia illō tacente habitus indicat.” rēx ait: “vāde celerius et dīc illī: ‘rogat tē rēx ut ad cēnam veniās.’” et cum dīxisset eī, acquiēvit Apollōnius et eum ad domum rēgis secūtus est. famulus prior ingressus dīcit rēgī: “adest naufragus, sed abiectō habitū introīre cōnfunditur.” statim rēx iussit eum dignīs vestibus induī et ad cēnam ingredī. et ingressus Apollōnius trīclīnium, ait ad eum rēx: “discumbe, iuvenis, et epulāre. dabit enim tibi dominus per quod damna naufragiī oblīvīscāris.” statimque assignātō illī locō Apollōnius contrā rēgem discubuit. affertur gustātiō, deinde cēna rēgālis. epulantibus ipse sōlus nōn epulābātur, sed respiciēns aurum, argentum, mēnsam, et ministeria, flēns cum dolōre omnia intuētur. sed quīdam dē seniōribus iuxtā rēgem discumbēns, ut vīdit iuvenem singula quaeque cūriōsē cōnspicere, respexit ad rēgem et ait: “bone rēx, vidēs? ecce, cui tū benignitātem animī tuī ostendis, bonīs tuīs invidet et fortūnae.” cui rēx ait: “amīce, suspicāris male, nam iuvenis iste nōn bonīs meīs aut fortūnae meae invidet sed, ut arbitror, plūra sē perdidisse testātur.” et hilarī vultū respiciēns iuvenem ait: “iuvenis, epulāre nōbīscum. laetāre et gaudē et meliōra dē deō spērā!”
15 et dum hortārētur iuvenem, subitō introīvit fīlia rēgis, speciōsa atque aurō fulgēns, iam adulta virgō. dedit ōsculum patrī, post haec discumbentibus omnibus amīcīs. quae dum ōsculārētur, pervēnit ad naufragum. retrōrsum rediit ad patrem et ait: “bone rēx et pater optime, quis est hic iuvenis quī contrā tē in honōrātō locō discumbit et nescioquid flēbilī vultū dolet?” cui rēx ait: “hic iuvenis naufragus est et in gymnasiō mihi servitium grātissimē fēcit, propter quod ad cēnam illum invītāvī. quis autem sit aut unde nesciō. sed sī vīs, interrogā illum; decet enim tē, fīlia sapientissima, omnia nōsse. et forsitan, dum cognōveris, miserēberis illī.” hortante igitur patre verēcundissimō sermōne interrogātur ā puellā Apollōnius et accēdēns ad eum ait: “licet taciturnitās tua sit trīstior, generōsitās autem tuam nōbilitātem ostendit. sed, sī tibi molestum nōn est, indicā mihi nōmen et cāsūs tuōs.” Apollōnius ait: “sī nōmen quaeris, Apollōnius sum vocātus; sī dē thēsaurō quaeris, in mare perdidī.” puella ait: “apertius indicā mihi, ut intellegam.”
16 Apollōnius vērō ūniversōs cāsūs suōs exposuit et fīnītō sermōne lacrimās effundere coepit. quem ut vīdit rēx flentem, respiciēns fīliam suam ait: “nāta dulcis, peccāstī, quae, dum nōmen et cāsūs adolēscentis agnōscerēs, veterēs eī renovāstī dolōrēs. ergō, dulcis et sapiēns fīlia, ex quō agnōvistī vēritātem, iūstum est ut eī līberālitātem tuam quasi rēgīna ostendās.” puella vērō respiciēns Apollōnium ait: “iam noster es, iuvenis; dēpōne maerōrem. et quia permittit indulgentia patris meī, locuplētābō tē.” Apollōnius vērō cum gemitū ēgit grātiās. rēx vērō vidēns tantam bonitātem fīliae suae valdē gāvīsus est et ait ad eam: “nāta dulcis, mē salvum habeās. iubē tibi afferre lyram et aufer iuvenī lacrimās et exhilarā ad convīvium.” puella vērō iussit sibi afferrī lyram. at ubi accēdēns accēpit, cum nimiā dulcēdine vōcis chordārum sonōs, melos cum vōce miscēbat. omnēs convīvae coepērunt mīrārī dīcentēs: “nōn potest esse melius, nōn dulcius plūs istō quod audīvimus!” inter quōs sōlus tacēbat Apollōnius. ad quem rēx ait: “Apollōnī, foedam rem facis. omnēs fīliam meam in arte mūsicā laudant; quārē tū sōlus tacendō vituperās?” Apollōnius ait: “domine rēx, sī permittis, dīcam quid sentiō: fīlia enim tua in arte mūsicā incidit, sed nōn didicit. dēnique iubē mihi darī lyram et statim sciās quod ante nesciēbās.” rēx Archistratēs dīxit: “Apollōnī, ut intellegō, in omnibus es locuplēs.” et induit statum citharoedicum et corōnā caput corōnāvit, et accipiēns lyram introīvit trīclīnium. et ita fēcit ut discumbentēs nōn Apollōnium, sed Apollinem exīstimārent. atque ita factō silentiō
arripuit plēctrum animumque accommodat artī.
miscētur vōx cantū modulāta chordīs. discumbentēs ūnā cum rēge in laude clāmāre coepērunt et dīcere: “nōn potest melius, nōn potest dulcius!” post haec dēpōnēns lyram ingreditur in cōmicō habitū et mīrābilī manū et saltū inaudītās āctiōnēs expressit. post haec induit tragicum et nihilōminus admīrābiliter complacuit ita ut omnēs amīcī rēgis et hoc sē numquam audīsse testantur nec vīdisse.
17 inter haec fīlia rēgis, ut vīdit iuvenem omnium artium studiōrumque esse cumulātum, vulneris saevō capitur igne: incidit in amōrem. et fīnītō convīviō sīc ait puella ad patrem suum: “permīserās mihi paulō ante, ut sīquid voluissem, dē tuō tamen, Apollōniō darem, rēx et pater optime.” cui dīxit: “et permīsī et permittō et optō.” permissō sibi ā patre quod ipsa ultrō praestāre volēbat, intuēns Apollōnium ait: “Apollōnī magister, accipe indulgentiā patris meī ducenta talenta aurī, argentī pondera XL, servōs XX, et vestem cōpiōsissimam.” et intuēns famulōs quōs dōnāverat dīxit: “afferte quaeque prōmīsī et praesentibus omnibus expōnite in trīclīniō.” laudant omnēs līberālitātem puellae. perāctōque convīviō levāvērunt sē ūniversī; valedīcentēs rēgī et rēgīnae discessērunt. ipse quoque Apollōnius ait: “bone rēx, miserōrum misericors, et tū, rēgīna, amātrīx studiōrum, valēte.” et haec dīcēns, respiciēns famulōs quōs illī puella dōnāverat ait: “tollite, famulī, haec quae mihi rēgīna dōnāvit: aurum, argentum, et vestem; et eāmus hospitālia quaerentēs.” puella vērō timēns nē amātum nōn vidēns torquērētur, respexit patrem suum et ait: “bone rēx, pater optime, placet tibi ut hodiē Apollōnius ā nōbīs locuplētātus abscēdat, et quod illī dedistī, ā malīs hominibus eī rapiātur?” cui rēx ait: “bene dīcis, domina: iubē ergō eī darī ūnam zētam, ubi dignē quiēscat.” acceptā igitur mānsiōne Apollōnius bene acceptus requiēvit, agēns deō grātiās quī eī nōn dēnegāvit rēgem cōnsōlātiōnem.
18 sed rēgīna suī iamdūdum saucia cūrā Apollōniī fīgit in pectore vulnus, verba, cantūsque memor crēdit genus esse deōrum nec somnum oculīs nec membrīs dat cūra quiētem. vigilāns prīmō māne irrumpit cubiculum patris. pater vidēns fīliam ait: “fīlia dulcis, quid est quod tam māne praeter cōnsuētūdinem vigilāstī?” puella ait: “hesterna studia mē excitāvērunt. petō itaque, pater, ut mē trādās hospitī nostrō Apollōniō studiōrum percipiendōrum grātiā.” rēx vērō gaudiō plēnus iussit ad sē iuvenem vocārī. cui sīc ait: “Apollōnī, studiōrum tuōrum fēlīcitātem fīlia mea ā tē discere concupīvit. petō itaque et iūrō tibi per rēgnī meī vīrēs ut, sī dēsīderiō nātae meae pārueris, quicquid tibi īrātum abstulit mare, ego in terrīs restituam.” Apollōnius hōc audītō docet puellam sīcutī et ipse didicerat.
interpositō brevī temporis spatiō, cum nōn posset puella ūllā ratiōne vulnus amōris tolerāre, in multā īnfirmitāte membra prōstrāvit flūxa et coepit iacere imbēcillis in torō. rēx ut vīdit fīliam suam subitāneam valītūdinem incurrisse, sollicitus adhibet medicōs. quī venientēs medicī temptant vēnās, tangunt singulās corporis partēs, nec omnīnō inveniunt aegritūdinis causās.
19 rēx autem post paucōs diēs tenēns Apollōnium manū forum petit et cum eō dēambulāvit. iuvenēs scholasticī trēs nōbilissimī, quī per longum tempus fīliam eius petēbant in mātrimōnium, pariter omnēs ūnā vōce salūtāvērunt eum. quōs vidēns rēx subrīdēns ait illīs: “quid est hoc, quod ūnā vōce mē pariter salūtāstis?” ūnus ex ipsīs ait: “petentibus nōbīs fīliam vestram in mātrimōnium tū saepius nōs differendō fatīgās; propter quod hodiē ūnā simul vēnimus. ēlige ex nōbīs quem vīs habēre generum.” rēx ait: “nōn aptō tempore mē interpellāstis; fīlia enim mea studiīs vacat et prae amōre studiōrum imbēcillis iacet. sed nē videar vōs diūtius differre, scrībite in cōdicillōs nōmina vestra et dōtis quantitātem, et dīrigō ipsōs cōdicillōs fīliae meae, et illa sibi ēligat quem voluerit habēre marītum.” illī trēs itaque iuvenēs scrīpsērunt nōmina sua et dōtis quantitātem. rēx accēpit cōdicillōs ānulōque suō signāvit datque Apollōniō dīcēns: “tolle, magister, praeter tuī contumēliam hōs cōdicillōs et perfer discipulae tuae. hic enim locus tē dēsīderat.”
20 Apollōnius acceptīs cōdicillīs pergit domum rēgiam et introīvit cubiculum trādiditque cōdicillōs. puella patris agnōvit signāculum. quae ad amōrēs suōs sīc ait: “quid est, magister, quod sīc singulāris cubiculum introistī?” cui Apollōnius respondit: “domina, es nōndum mulier et male habēs! sed potius accipe cōdicillōs patris tuī et lege trium nōmina petītōrum.” puella vērō reserātō cōdicillō lēgit, perlēctōque nōmen ibīdem nōn lēgit quem volēbat et amābat. et respiciēns Apollōnium ait: “magister Apollōnī, ita tibi nōn dolet quod ego nūbam?” Apollōnius dīxit: “immō grātulor quod abundantiā hōrum studiōrum doctā et ā mē patefactā, deō volente et cui animus tuus dēsīderat nūbās.” cui puella ait: “magister, sī amārēs, utique dolērēs tuam doctrīnam.” et scrīpsit cōdicillōs et signātōs suī ānulō iuvenī trādidit. pertulit Apollōnius in forum trādiditque rēgī. acceptō cōdicillō rēx resignāvit et aperuit illum. in quibus rescrīpserat fīlia sua: “bone rēx et pater optime, quoniam clēmentiae tuae indulgentiā permittis mihi, dīcam: illum volō coniugem naufragiō patrimōniō dēceptum. et sī mīrāris, pater, quod tam pudīca virgō tam impudenter scrīpserim, per cēram mandāvī, quae pudōrem nōn habet.”
21 et perlēctōs cōdicillōs rēx ignōrāns quem naufragum dīceret, respiciēns illōs trēs iuvenēs quī nōmina sua scrīpserant vel quī dōtem in illōs cōdicillōs dēsignāverant, ait illīs: “quis vestrum naufragium fēcit?” ūnus vērō ex iīs Ardaliō nōmine dīxit: “ego.” alius ait: “tacē, morbus tē cōnsūmit nec salvus es, cum sciō tē coaetāneum meum et mēcum litterīs ērudītum et portam cīvitātis numquam exīstī. ubi ergō naufragium fēcistī?” et cum rēx nōn invenīret quis eōrum naufragium fēcisset, respiciēns Apollōnium ait: “tolle, magister Apollōnī, hōs cōdicillōs et lege. potest enim fierī ut quod ego nōn invēnī, tū intellegās, quia praesēns fuistī.” Apollōnius acceptō cōdicillō lēgit et, ut sēnsit sē ā rēgīnā amārī, ērubuit. et rēx tenēns eī manum paululum sēcessit ab eīs iuvenibus et ait: “quid est, magister Apollōnī? invēnistī naufragum?” Apollōnius ait: “bone rēx, sī permittis, invēnī.” et hīs dictīs vidēns rēx faciem eius roseō colōre perfūsam intellēxit dictum et ait gaudēns: “quod fīlia mea cupit, hoc est et meum vōtum.” et respiciēns illōs trēs iuvenēs ait: “certē dīxī vōbīs quia nōn aptō tempore interpellāstis. īte, et dum tempus fuerit, mittam ad vōs.” et dīmīsit eōs ā sē.
22 et tenēns manum iam generō, nōn hospitī, ingreditur domum rēgiam. ipsō autem Apollōniō relictō rēx sōlus intrat ad fīliam suam dīcēns: “dulcis nāta, quem tibi ēlēgistī coniugem?” puella vērō prōstrāvit sē ad pedēs patris suī et ait: “pater cārissime, quia cupis audīre nātae tuae dēsīderium: illum volō coniugem et amō, patrimōniō dēceptum et naufragum, magistrum meum Apollōnium; cui sī nōn mē trādideris, ā praesentī perdēs fīliam!” et cum rēx fīliae nōn posset ferre lacrimās, ērēxit eam et alloquitur dīcēns: “nāta dulcis, nōlī dē aliquā rē cōgitāre, quia tālem concupīstī quem ego, ex quō eum vīdī, tibi coniungere adoptāvī. sed ego tibi vērē cōnsentiō, quia et ego amandō factus sum pater!”
et exiēns forīs respiciēns Apollōnium ait: “magister Apollōnī, quia scrūtāvī fīliam meam quid eī in animō residēret nūptiārum causā, lacrimīs fūsīs multa inter alia mihi narrāvit dīcēns et adiūrāns mē ait: ‘iūrāvērās magistrō meō Apollōniō ut, sī dēsīderiīs meīs in doctrīnīs pāruisset, darēs illī quicquid īrātum abstulit mare. modo vērō, quia pāruit et tuīs praeceptīs in obsequiīs ab ipsō tibi factīs et meae voluntātī in doctrīnīs, aurum, argentum, vestēs, mancipia aut possessiōnēs nōn quaerit, nisi sōlum rēgnum, quod putāverat perdidisse. tuō sacrāmentō per meam iūnctiōnem hoc eī trādās!’ unde, magister Apollōnī, petō nē nūptiās fīliae meae fastīdiō habeās!” Apollōnius ait: “quod ā deō est sit, et sī tua est voluntās, impleātur!” rēx ait: “diem nūptiārum sine morā statuam.”
23 posterā vērō diē vocantur amīcī, invocantur vīcīnārum urbium potestātēs, virī magnī atque nōbilēs. quibus convocātīs in ūnum pariter rēx ait: “amīcī, scītis quārē vōs in ūnum congregāverim?” quī respondentēs dīxērunt: “nescīmus.” rēx ait: “scītōte fīliam meam velle nūbere Tyriō Apollōniō. petō ut omnibus sit laetitia, quia fīlia mea sapientissima sociātur virō prūdentissimō.” inter haec diem nūptiārum sine morā indīcit et quandō in ūnum sē coniungerent praecēpit.
quid multa? diēs supervenit nūptiārum, omnēs laetī atque alacrēs in ūnum conveniunt. gaudet rēx cum fīliā, gaudet et Tyrius Apollōnius, quī tālem meruit habēre coniugem. celebrantur nūptiae rēgiō mōre, decōrā dignitāte. gaudet ūniversa cīvitās, exsultant cīvēs, peregrīnī, et hospitēs. fit magnum gaudium in citharīs, lyrīs, et canticīs, et organīs modulātīs cum vōcibus.
perāctā laetitiā ingēns amor fit inter coniugēs, mīrus affectus, incomparābilis dīlēctiō, inaudīta laetitia, quae perpetuā cāritāte complectitur.
Trouble at sea (24–28)
24 interpositīs autem diēbus atque mēnsibus, cum habēret puella mēnse iam sextō, eius ventriculum dēfōrmātum est. advēnit eius spōnsus, rēx Apollōnius. cum spatiātur in lītore iūnctā sibi puellulā, vīdit nāvem speciōsissimam, et dum utrīque eam laudārent pariter, recognōvit eam Apollōnius dē suā esse patriā. conversus ait ad gubernātōrem: “dīc mihi, sī valeās, unde vēnistī?” gubernātor ait: “dē Tyrō.” Apollōnius ait: “patriam meam nōmināstī.” ad quem gubernātor ait: “ergō tū Tyrius es?” Apollōnius ait: “ut dīcis, sīc sum.” gubernātor ait: “vērē mihi dignāre dīcere: nōverās aliquem patriae illīus prīncipem, Apollōnium nōmine?” Apollōnius ait: “ut mē ipsum, sīc illum nōvī.” gubernātor nōn intellēxit dictum et ait: “sīc ego rogō, ut, ubicumque eum vīderīs, dīc illī: ‘laetāre et gaudē, quia rēx saevissimus Antiochus cum fīliā suā concumbēns deī fulmine percussus est. opēs autem et rēgnum eius servantur rēgī Apollōniō.’” Apollōnius autem ut audīvit, gaudiō plēnus conversus dīxit ad coniugem: “domina, quod aliquandō mihi naufragō crēdiderās modo comprobāstī. petō itaque, coniūnx cārissima, ut mē permittās prōficere ad rēgnum dēvōtum percipere.” coniūnx vērō eius, ut audīvit eum velle prōficere, profūsīs lacrimīs ait: “cāre coniūnx, sī alicubī in longinquō essēs itinere cōnstitūtus, certē ad partum meum festīnāre dēbuerās. nunc vērō, cum sīs praesēns, dispōnis mē dērelinquere? pariter nāvigēmus: ubicumque fueris, seu in terrīs seu in marī, vīta vel mors ambōs nōs capiat!” et haec dīcēns puella vēnit ad patrem suum, cui sīc ait: “cāre genitor, laetāre et gaudē, quia saevissimus rēx Antiochus cum fīliā suā concumbēns ā deō percussus est. opēs autem eius cum diadēmate coniugī meō servātae sunt. propter quod rogō tē, satis animō libentī permittās mihi nāvigāre cum virō meō; et ut libentius mihi permittās — ūnam remittis, ēn duās recipiēs!”
25 rēx vērō, ut audīvit omnia, gaudēns atque exhilarātus est. et continuō iubet nāvēs addūcī in lītore et omnibus bonīs implērī. praetereā nūtrīcem eius nōmine Lycōridem et obstetrīcem perītissimam propter partum eius simul nāvigāre iussit. et datā profectōriā dēdūxit eōs ad lītus, ōsculātur fīliam et generum, et ventum eīs optat prosperum. reversus est rēx ad palātium. Apollōnius vērō ascendit nāvem cum multā familiā multōque apparātū atque cōpiā, et flante ventō certum iter nāvigant. quī dum per aliquantōs diēs totidemque noctēs Austrī ventōrum flātibus diū pelagō dētinērentur, nōnō mēnse cōgente Lūcīnā, ēnīxa est puella puellam. sed secundīs rūrsum redeuntibus coāgulātō sanguine conclūsōque spīritū subitō dēfūncta est. nōn fuit mortua, sed quasi mortua. quod cum vidērent familia cum clāmōre et ululātū magnō, cucurrit Apollōnius et vīdit coniugem suam iacentem exanimem. scidit ā pectore vestēs unguibus et prīmās suae adulēscentiae discerpit barbulās et lacrimīs profūsīs iactāvit sē super corpusculum et coepit amārissimē flēre atque dīcere: “cāra coniūnx, cāra et ūnica rēgis fīlia, quid fuit dē tē? quid respondēbō prō tē patrī tuō? aut quid dē tē prōloquar, quae mē naufragum suscēpit pauperem et egēnum?”
et cum haec et hīs similia dēflēret atque plōrāret fortiter, introīvit gubernius, quī sīc ait: “domine, tū quidem piē facis, sed nāvis mortuum sufferre nōn potest. iubē ergō corpus in pelagus mittī, ut possīmus undārum flūctūs ēvādere.” Apollōnius vērō dictum aegrē ferēns ait ad eum: “quid narrās, pessime hominum? placet tibi ut eius corpus in pelagus mittam quae mē naufragum suscēpit et egēnum?” erant ex servīs eius fabrī, quibus convocātīs secārī et compagīnārī tabulās, rīmās et forāmina picārī praecēpit, et facere loculum amplissimum. et chartā plumbeā obtūrārī iubet eum inter iūnctūrās tabulārum. quō perfectō loculō rēgālibus ōrnāmentīs ōrnat puellam, in loculō composuit, et vīgintī sēstertia aurī ad caput eius posuit. dedit postrēmō ōsculum fūnerī, effūdit super eam lacrimās, et iussit īnfantem tollī et dīligenter nūtrīrī, ut habēret in malīs aliquod sōlācium et prō fīliā suā neptem rēgī ostenderet. et iussit loculum mittī in mare cum amārissimō flētū.
26 tertiā diē ēiciunt undae loculum: vēnit ad lītus Ephesiōrum, nōn longē ā praediō cuiusdam medicī. quī in illā diē cum discipulīs suīs dēambulāns iuxtā lītus vīdit loculum effusīs flūctibus iacentem et ait famulīs suīs: “tollite hunc loculum cum omnī dīligentiā et ad vīllam afferte.” quod cum fēcissent famulī, medicus libenter aperuit et vīdit puellam rēgālibus ōrnāmentīs ōrnātam, speciōsam valdē et in falsā morte iacentem, et ait: “quantās putāmus lacrimās hanc puellam suīs parentibus relīquisse!” et vidēns subitō ad caput eius pecūniam positam et subtus cōdicillōs scrīptōs et ait: “perquīrāmus quid dēsīderat aut mandat dolor.” quī cum resignāsset, invēnit sīc scrīptum: “quīcumque hunc loculum invēnerit habentem in eō vīgintī sēstertia aurī, petō ut decem sēstertia habeat, decem vērō fūnerī impendat. hoc enim corpus multās dērelīquit lacrimās et dolōrēs amārissimōs. quodsī aliud fēcerit quam dolor exposcit, ultimus suōrum dēcidat, nec sit quī corpus suum sepultūrae commendet.” perlēctīs cōdicillīs ad famulōs ait: “praestētur corporī quod imperat dolor. iūrāvī itaque per spem vītae meae in hōc fūnere amplius mē ērogātūrum quam dolor exposcit.” et haec dīcēns iubet continuō īnstruī rogum. sed dum sollicitē atque studiōsē rogus aedificātur atque compōnitur, supervēnit discipulus medicī, aspectū adulēscēns, sed quantum ingeniō senex. hic cum vīdisset speciōsum corpus super rogum velle pōnī, intuēns magistrum ait: “unde hoc novum nescioquod fūnus?” magister ait: “bene vēnistī: haec enim hōra tē exspectat. tolle ampullam unguentī et, quod est suprēmum, dēfūnctae corporī puellae superfunde.”
at vērō adulēscēns tulit ampullam unguentī et ad lectum dēvēnit puellae et dētrāxit ā pectore vestēs, unguentum fūdit, et per omnēs artūs suspīciōsā manū retractat, sentitque ā praecordiīs pectoris torpōris quiētem. obstupuit iuvenis quia cognōvit puellam in falsā morte iacēre. palpat vēnārum indicia, rīmātur aurās nārium, labia labiīs probat; sentit gracilē spīrantis vītam prope luctāre cum morte adulterā, et ait: “suppōnite faculās per quattuor partēs.” quod cum fēcissent, lentās lectōque suppositās puella coepit retrahere manūs, et sanguis ille, quī coāgulātus fuerat, per ūnctiōnem liquefactus est.
27 quod ut vīdit iuvenis, ad magistrum suum cucurrit et ait: “magister, puella quam crēdis esse dēfūnctam vīvit! et ut facilius mihi crēdās, spīritum praeclūsum patefaciam!” adhibitīs sēcum vīribus tulit puellam in cubiculō suō et posuit super lectulum. vēlum dīvīsit, calefēcit oleum, madefēcit lānam et effūdit super pectus puellae. sanguis vērō ille, quī intus ā perfrictiōne coāgulātus fuerat, acceptō tepōre liquefactus est, coepitque spīritus praeclūsus per medullās dēscendere. vēnīs itaque patefactīs aperuit puella oculōs et recipiēns spīritum quem iam perdiderat, lēnī et balbūtientī sermōne ait: “dēprecor itaque, medice, nē mē contingās aliter quam oportet contingere: uxor enim rēgis sum et rēgis fīlia.”
iuvenis ut vīdit quod in arte vīderat quod magistrō fallēbat, gaudiō plēnus vādit ad magistrum suum et ait: “venī, magister, ēn discipulī tuī apodīxin!” magister introīvit cubiculum et ut vīdit puellam iam vīvam quam mortuam putābat, ait discipulō suō: “probō artem, perītiam laudō, mīror dīligentiam. sed audī, discipule, nōlō tē artis beneficium perdidisse: accipe mercēdem. haec enim puella sēcum attulit pecūniam.” et dedit eī decem sēstertia aurī et iussit puellam salūbribus cibīs et fōmentīs recreārī. post paucōs diēs, ut cognōvit eam rēgiō genere esse ortam, adhibitīs amīcīs in fīliam suam sibi adoptāvit. et rogāvit cum lacrimīs nē ab aliquō contingerētur. exaudīvit eam et inter sacerdōtēs Diānae fēminās infulcīvit et collocāvit, ubi omnēs virginēs inviolābiliter servābant castitātem.
28 inter haec Apollōnius cum nāvigat ingentī lūctū, gubernante deō applicuit Tarsōs, dēscendit ratem et petīvit domum Stranguilliōnis et Dionȳsiae. quī cum eōs salūtāvisset, omnēs cāsūs suōs eīs dolenter exposuit et ait: “quantum in āmissam coniugem flēbam, tantum in servātam mihi fīliam cōnsōlābor. itaque, sānctissimī hospitēs, quoniam ex āmissā coniuge rēgnum quod mihi servābātur nōlō accipere, sed neque revertī ad socerum cuius in marī perdidī fīliam, sed potius opera mercātūrus, commendō vōbīs fīliam meam. cum fīliā vestrā nūtriātur et eam cum bonō et simplicī animō suscipiātis atque patriae nōmine eam cognōminētis Tarsiam. praetereā et nūtrīcem uxōris meae nōmine Lycōridem vōbīs commendō pariter et volō ut fīliam meam nūtriat atque custōdiat.”
hīs dictīs trādidit īnfantem, dedit aurum, argentum, et pecūniās, necnōn et vestēs pretiōsissimās, et iūrāvit fortiter nec barbam nec capillōs nec unguēs dēmptūrum, nisi prius fīliam suam nūptuī trāderet. at illī stupentēs quod tam graviter iūrāsset cum magnā fidē sē puellam ēducātūrōs prōmittunt. Apollōnius vērō commendātā fīliā nāvem ascendit altumque pelagus petēns ignōtās et longinquās Aegyptī regiōnēs dēvēnit.
Tarsia (29–36)
29 itaque puella Tarsia facta quīnquennis trāditur studiīs artium līberālibus et fīlia eōrum cum eā docēbātur. et in ingeniō et in audītū et in sermōne et in mōrum honestāte docentur. cumque Tarsia ad quattuordecim annōrum aetātem vēnisset, reversa dē audītōriō invēnit nūtrīcem suam subitāneam valītūdinem incurrisse, et sedēns iuxtā eam cāsūs īnfirmitātis eius explōrat. nūtrīx vērō eius ēlevāns sē dīxit eī: “audī aniculae morientis verba suprēma, domina Tarsia, audī et pectorī tuō mandā. interrogō namque tē, quem tibi patrem aut mātrem aut patriam esse aestimās?” puella ait: “patriam Tarsōs, patrem Stranguilliōnem, mātrem Dionȳsiadem.” nūtrīx vērō eius ingemuit et ait: “audī, domina mea Tarsia, stemmata orīginis tuōrum nātālium, ut sciās quid post mortem meam facere dēbeās. est tibi pater nōmine Apollōnius, māter vērō Archistratis rēgis fīlia, patria Tyrus. dum māter tua tē ēnīxa est, statim redeuntibus secundīs praeclūsōque spīritū ultimum fātī signāvit diem. quam pater tuus factō loculō cum ōrnāmentīs rēgālibus et vīgintī sēstertiīs aurī in mare permīsit ut, ubi fuisset dēlāta, ipsa testis sibi esset. nāvēs quoque luctantibus ventīs cum patre tuō lūgente et tē in cūnābulīs positā pervēnērunt ad hanc cīvitātem. hīs ergō suīs hospitibus, Stranguilliōnī et Dionȳsiadī, tē commendāvit pariter cum vestīmentīs rēgālibus et sīc vōtum faciēns neque capillōs dēmptūrum neque ungulās dōnec tē nūptuī trāderet. nunc ergō post mortem meam, sī quandō tibi hospitēs tuī, quōs tū parentēs appellās, forte aliquam iniūriam fēcerint, ascende in forum et inveniēs statuam patris tuī Apollōniī: apprehende statuam et prōclāmā: “ipsīus sum fīlia, cuius est haec statua!” cīvēs vērō memorēs beneficiōrum patris tuī Apollōniī līberābunt tē necesse est!”
30 cui Tarsia ait: “cāra nūtrīx, testor deum quod sī fortasse aliquī cāsūs mihi ēvēnissent antequam haec mihi referrēs, penitus ego nescīssem stirpem nātīvitātis meae!” et cum haec adinvicem cōnfābulārentur, nūtrīx in gremiō puellae ēmīsit spīritum. puella vērō corpus nūtrīcis suae sepultūrae mandāvit, lūgēns eam annō. et dēpositō lūctū induit priōrem dignitātem et petiit scholam suam et ad studia līberālia reversa nōn prius sūmēbat cibum nisi prīmō monumentum intrāret et ferēns ampullam vīnī inveheret corōnās; et ibi mānēs parentum suōrum invocābat.
31 et dum haec aguntur, quōdam diē fēriātō Dionȳsias cum fīliā suā nōmine Philomūsiā et Tarsiā puellā trānsiēbat per pūblicum. videntēs omnēs cīvēs speciem Tarsiae ōrnātam, omnibus cīvibus et honōrātīs mīrāculum appārēbat atque omnēs dīcēbant: “fēlīx pater cuius fīlia est Tarsia; illa vērō, quae adhaeret laterī eius, multum turpis est atque dēdecus.” Dionȳsias vērō, ut audīvit laudāre Tarsiam et suam vituperāre fīliam, in īnsāniae furōrem conversa est. et sedēns sōla coepit cōgitāre tāliter: “pater eius Apollōnius, ex quō hinc profectus est, habet annōs quattuordecim et numquam vēnit ad suam recipiendum fīliam nec nōbīs mīsit litterās. putō quia mortuus est aut in pelagō periit. nūtrīx vērō eius dēcessit: nēminem habeō aemulum. nōn potest fierī hoc quod excōgitāvī nisi ferrō aut venēnō tollam illam dē mediō, et ōrnāmentīs eius fīliam meam ōrnābō.” et dum haec sēcum cōgitat, nūntiātur eī vīlicum vēnisse nōmine Theophilum. quem ad sē convocāns ait: “sī cupis habēre lībertātem cum praemiō, tolle Tarsiam dē mediō.” vīlicus ait: “quid enim peccāvit virgō innocēns?” scelesta mulier ait: “iam mihi nōn pārēs? tantum fac quod iubeō; sīn aliās, sentiās esse contrā tē īrātōs dominum et dominam.” vīlicus ait: “et quāliter hoc potest fierī?” scelesta mulier ait: “cōnsuētūdō sibi est ut mox cum dē scholā vēnerit, nōn prius cibum sūmat antequam monumentum suae nūtrīcis intrāverit. oportet tē ibi cum pūgiōne abscondere et eam venientem interfice et prōice corpus eius in mare. et cum revēneris et dē hōc factō nūntiāveris, cum praemiō lībertātem accipiēs.”
vīlicus tulit pūgiōnem et laterī suō cēlat et intuēns caelum ait: “deus, ego nōn meruī lībertātem accipere nisi per effūsiōnem sanguinis virginis innocentis?” et haec dīcēns, suspīrāns et flēns ībat ad monumentum nūtrīcis Tarsiae et ibi latuit. puella autem rediēns dē scholā solitō mōre fūdit ampullam vīnī et ingressa monumentum posuit corōnās suprā; et dum invocat mānēs parentum suōrum, vīlicus impetum fēcit et āversae puellae capillōs apprehendit et eam iactāvit in terram. et cum eam vellet percutere, ait ad eum puella: “Theophile, quid peccāvī ut manū tuā innocēns virgō moriar?” cui vīlicus ait: “tū nihil peccāstī, sed pater tuus peccāvit Apollōnius, quī tē cum magnā pecūniā et vestīmentīs rēgālibus relīquit Stranguilliōnī et Dionȳsiadī.” quod puella audiēns eum cum lacrimīs dēprecāta est: “sī iam nūlla est vītae meae spēs aut sōlācium, permitte mē testārī dominum.” cui vīlicus ait: “testāre. et deus ipse scit voluntāte mē meā hoc scelus nōn facere.”
32 itaque puella cum dominum dēprecātur, subitō advēnērunt pīrātae et videntēs hominem armātā manū velle percutere, exclāmāvērunt dīcentēs: “parce, barbare, parce et nōlī occīdere! haec enim nostra praeda est et nōn tua victima!” sed ut audīvit vīlicus vōcem, eam dīmittit et fugit et coepit latēre post monumentum. pīrātae applicantēs ad lītus tulērunt virginem et collocantēs in nāvī altum petiērunt pelagus. vīlicus post moram rediit et, ut vīdit puellam raptam ā morte, deō grātiās ēgit quod nōn fēcit scelus. et reversus ad dominam suam ait: “quod praecēpistī factum est; complē quod mihi prōmīserās.” scelesta mulier ait: “homicīdium fēcistī; īnsuper et lībertātem petis? revertere ad vīllam et opus tuum facitō, nē īrātōs dominum et dominam sentiās!” vīlicus itaque, ut audīvit, ēlevāns ad caelum oculōs dīxit: “tū scīs, deus, quod nōn fēcī scelus. esto iūdex inter nōs.” et ad vīllam suam abiit.
tunc Dionȳsias apud sēmet ipsam cōnsiliāta prō scelere quod excōgitāverat, quōmodo posset facinus illud cēlāre, ingressa ad marītum suum Stranguilliōnem sīc ait: “cāre coniūnx, salvā coniugem, salvā fīliam nostram. vituperia in grandem mē furiam concitāvērunt et īnsāniam. subitōque apud mē excōgitāvī dīcēns: ‘ecce, iam annī sunt plūs quattuordecim ex quō nōbīs suus pater commendāvit Tarsiam, et numquam salutāriās nōbīs mīsit litterās; forsitan aut afflīctiōne lūctūs est mortuus aut certē inter flūctūs maris et procellās periit. nūtrīx vērō eius dēfūncta est; nūllum habeō aemulum. tollam Tarsiam dē mediō et eius ōrnāmentīs nostram ōrnābō fīliam.’ quod et factum esse sciās! nunc vērō propter cīvium cūriōsitātem ad praesēns indue vestēs lūgubrēs, sīcut ego faciō, et falsīs lacrimīs dīcāmus eam subitō dolōre stomachī fuisse dēfūnctam. hīc prope in suburbiō faciāmus rogum maximum, ubi dīcāmus eam esse positam.”
Stranguilliō ut audīvit, tremor et stupor in eum irruit et ita respondit: “equidem dā mihi vestēs lūgubrēs ut lūgeam mē, quī tālem sum sortītus scelerātam coniugem. heu mihi! prōh dolor!” inquit, “quid faciam? quid agam dē patre eius, quem prīmō cum suscēpissem, cum cīvitātem istam ā morte et perīculō famis līberāvit, meō suāsū ēgressus est cīvitātem; propter hanc cīvitātem naufragium incidit, mortem vīdit, sua perdidit, exitium pēnūriae perpessus est. ā deō vērō in melius restitūtus, malum prō bonō, quasi pius, nōn excōgitāvit neque ante oculōs illud habuit, sed omnia oblīviōnī dūcēns, īnsuper adhūc memor nostrī in bonō, fidem ēligēns, remūnerāns nōs et piōs aestimāns, fīliam suam nūtriendam trādidit, tantam simplicitātem et amōrem circā nōs gerēns ut cīvitātis nostrae fīliae suae nōmen impōneret. heu mihi, caecātus sum! lūgeam mē et innocentem virginem, quī iūnctus sum ad pessimam venēnōsamque serpentem et inīquam coniugem!” et in caelum levāns oculōs ait: “deus, tū scīs quia pūrus sum ā sanguine Tarsiae; et requīrās et vindicēs illam in Dionȳsiā.” et intuēns uxōrem suam ait: “quōmodo, inimīca deī, cēlāre poteris hoc nefandum facinus?”
Dionȳsias vērō induit sē et fīliam suam vestēs lūgubrēs, falsāsque īnfundit lacrimās et cīvēs ad sē convocāns, quibus ait: “cārissimī cīvēs, ideō vōs clāmāvimus, quia spem lūminum et labōrēs et exitūs annōrum nostrōrum perdidimus: id est, Tarsia, quam bene nōstis, nōbīs cruciātūs et flētūs relīquit amārissimōs; quam dignē sepelīre fēcimus.” tunc pergunt cīvēs ubi figūrātum fuerat sepulchrum ā Dionȳsiade, et prō meritīs ac beneficiīs Apollōniī, patris Tarsiae, fabricantēs rogum ex aere collātō et scrīpsērunt tāliter: diī mānēs · cīvēs Tarsī Tarsiae virginī · beneficiīs Tyriī Apollōniī · ex aere collātō fēcērunt.
33 igitur quī Tarsiam rapuērunt advēnērunt in cīvitātem Mytilēnem. dēpōniturque inter cētera mancipia et vēnālis in forō prōpōnitur. audiēns autem hoc lēnō, vir īnfaustissimus, nec virum nec mulierem voluit emere nisi Tarsiam puellam, et coepit contendere ut eam emeret. sed Athēnagorās nōmine, prīnceps eiusdem cīvitātis, intellegēns nōbilem et sapientem et pulcherrimam virginem ad vēnālia positam, obtulit decem sēstertia aurī. sed lēnō vīgintī dare voluit. Athēnagorās obtulit trīgintā, lēnō quadrāgintā, Athēnagorās quīnquāgintā, lēnō sexāgintā, Athēnagorās septuāgintā, lēnō octōgintā, Athēnagorās nōnāgintā, lēnō in praesentī dat centum sēstertia aurī et dīcit: “sī quis amplius dederit, decem dabō suprā.” Athēnagorās ait: “ego sī cum hōc lēnōne contendere voluerō, ut ūnam emam, plūrium vēnditor sum. sed permittam eum emere et cum ille eam in prōstibulō posuerit, intrābō prior ad eam et ēripiam nōdum virginitātis eius vīlī pretiō, et erit mihi ac sī eam ēmerim.”
quid plūra? addīcitur virgō lēnōnī, ā quō intrōdūcitur in salūtātōriō, ubi habēbat Priāpum aureum, gemmīs et aurō reconditum. et ait ad eam: “adōrā nūmen praesentissimum meum.” puella ait: “numquid Lampsacēnus es?” lēnō ait: “ignōrās, misera, quia in domum avārī lēnōnis incurristī?” puella vērō, ut haec audīvit, tōtō corpore contremuit et prōsternēns sē pedibus eius dīxit: “miserēre meī, domine, succurre virginitātī meae! et rogō tē, nē velīs hoc corpusculum sub tam turpī titulō prōstituere.” cui lēnō ait: “allevā tē, misera: tū autem nescīs quia apud lēnōnem et tortōrem nec precēs nec lacrimae valent.” et vocāvit ad sē vīlicum puellārum et ait ad eum: “cella ōrnētur dīligenter, in quā scrībātur titulus: quī Tarsiam virginem violāre voluerit, dīmidiam aurī lībram dabit · posteā vērō singulōs aureōs populō patēbit.” fēcit vīlicus quod iusserat eī dominus suus lēnō.
34 tertiā diē antecēdente turbā cum symphōniacīs dūcitur ad lupānar. sed Athēnagorās prīnceps adfuit prior et vēlātō capite ingreditur ad lupānar. sed dum fuisset ingressus, sēdit, et advēnit Tarsia et prōcidit ad pedēs eius et ait: “miserēre meī! per iuventūtem tuam tē dēprecor, nē velīs mē violāre sub tam turpī titulō. continē impudīcam libīdinem et audī cāsūs īnfirmitātis meae vel orīginem stemmatum cōnsīderā.” cui cum ūniversōs cāsūs suōs exposuisset, prīnceps cōnfūsus est et pietāte ductus vehementer obstupuit et ait ad eam: “ērige tē. scīmus fortūnae cāsūs: hominēs sumus. habeō et ego fīliam virginem, ex quā similem possum cāsum metuere.” haec dīcēns prōtulit quadrāgintā aureōs et dedit in manū virginis et dīcit eī: “domina Tarsia, ecce habēs plūs quam virginitās tua expostulat. advenientibus age similiter quoūsque līberāberis.” puella vērō profūsīs lacrimīs ait: “agō pietātī tuae maximās grātiās.”
quō exeunte collēga suus adfuit et ait: “Athēnagorās, quōmodo tēcum novīcia?” Athēnagorās ait: “nōn potest melius; ūsque ad lacrimās!” et haec dīcēns eum subsecūtus est. quō introeunte īnsidiābātur exitūs rērum vidēre. ingressō itaque illō Athēnagorās forīs stābat. solitō mōre puella claudit ōstium. cui iuvenis ait: “sī salva sīs, indicā mihi quantum dedit ad tē iuvenis quī ad tē modo introīvit?” puella ait: “quater dēnōs mihi aureōs dedit.” iuvenis ait: “malum illī sit! quid magnum illī fuisset, hominī tam dīvitī, sī lībram tibi daret integram? ut ergō sciās mē esse meliōrem, tolle lībram aurī integram.” Athēnagorās vērō dē forīs stāns dīcēbat: “quantum plūs dabis, plūs plōrābis!” puella autem prōstrāvit sē ad eius pedēs et similiter cāsūs suōs exposuit. cōnfūdit hominem et āvertit ā libīdine. et ait iuvenis ad eam: “allevā tē, domina! et nōs hominēs sumus, cāsibus subiacentēs.” puella ait: “agō pietātī tuae maximās grātiās.”
35 et exiēns forīs invēnit Athēnagoram rīdentem et ait: “magnus homō es! nōn habuistī cui lacrimās tuās propīnārēs!” et adiūrantēs sē invicem nē alicui prōderent, aliōrum coepērunt exspectāre exitum. quid plūra? illīs exspectantibus per occultum aspectum, omnēs quīcumque inībant dantēs singulōs aureōs plōrantēs abscēdēbant. factā autem huius reī fīne obtulit puella pecūniam lēnōnī dīcēns: “ecce pretium virginitātis meae.” et ait ad eam lēnō: “quantum melius est hilarem tē esse et nōn lūgentem! sīc ergō age, ut cotīdiē mihi lātiōrēs pecūniās afferās.” item ait ad eum puella alterā diē: “ecce pretium virginitātis meae, quod similiter precibus et lacrimīs collēgī, et custōdiō virginitātem meam.” hōc audītō īrātus est lēnō eō quod virginitātem suam servāret, et vocat ad sē vīlicum puellārum et ait ad eum: “sīc tē tam neglegentem esse videō ut nesciās Tarsiam virginem esse? sī enim virgō tantum affert, quantum mulier? dūc eam ad tē et tū ēripe nōdum virginitātis eius.” statim eam vīlicus dūxit in suum cubiculum et ait ad eam: “vērum mihi dīc, Tarsia, adhūc virgō es?” Tarsia puella ait: “quamdiū vult deus, virgō sum.” vīlicus ait: “unde ergō hīs duōbus diēbus tantam pecūniam obtulistī?” puella dīxit: “lacrimīs meīs, expōnēns ad omnēs ūniversōs cāsōs meōs; et illī dolentēs miserentur virginitātī meae.” et prōstrāvit sē ad pedēs eius et ait: “miserēre meī, domine, subvenī captīvae rēgis fīliae!” cumque eī ūniversōs cāsōs suōs exposuisset, mōtus misericordiā ait ad eam: “nimis avārus est iste lēnō. nesciō sī tū possīs virgō permanēre.”
36 puella respondit: “habeō auxilium studiōrum līberālium; perfectē ērudīta sum. similiter et lyrae pulsū modulanter illīdō. iubē crāstinā in frequentī locō pōnī scamnia, et fācundiā sermōnis meī spectāculum praebeō; deinde plēctrō modulābor et hāc arte ampliābō pecūniās cotīdiē.” quod cum fēcisset vīlicus, tanta populī acclāmātiō tantusque amor cīvitātis circā eam excrebuit ut et virī et fēminae cotīdiē eī multa cōnferrent. Athēnagorās autem prīnceps memorātam Tarsiam integrae virginitātis et generōsitātis ita eam custōdiēbat ac sī ūnicam suam fīliam, ita ut vīlicō multa dōnāret et commendāret eam.
The grief of Apollonius (37–44)
37 et cum haec Mytilēnā aguntur, vēnit Apollōnius post quattuordecim annōs ad cīvitātem Tarsiam ad domum Stranguilliōnis et Dionȳsiadis. quem vidēns Stranguilliō dē longē, perrēxit cursō rapidissimō ad uxōrem suam dīcēns eī: “certē dīxerās Apollōnium perīsse naufragiō; et ecce, venit ad repetendam fīliam. quid dictūrī sumus patrī dē fīliā, cuius nōs fuimus parentēs?” scelerāta mulier hōc audītō tōtō corpore contremuit et ait: “miserēre! ut dīxī, coniūnx, tibi cōnfiteor: dum nostram dīligō, aliēnam perdidī fīliam. nunc ergō ad praesēns indue vestēs lūgubrēs et fictās fundāmus lacrimās et dīcāmus eam subitō dolōre stomachī interīsse. quī cum nōs tālī habitū vīderit, crēdet.” et dum haec aguntur, intrat Apollōnius domum Stranguilliōnis, ā fronte comam aperit, hispidam ab ōre removet barbam. ut vīdit eōs in lūgubrī veste, ait: “hospitēs fidēlissimī, sī tamen in vōbīs hoc nōmen permanet, ut quid in adventū meō largās effunditis lacrimās? nē forte istae lacrimae nōn sint vestrae, sed meae propriae?” scelerāta mulier ait cum lacrimīs: “utinam quidem istud nūntium alius ad aurēs vestrās referret, et nōn ego aut coniūnx meus. nam scītō Tarsiam fīliam tuam ā nōbīs subitāneō dolōre stomachī fuisse dēfūnctam.” Apollōnius ut audīvit, tremebundus tōtō corpore expalluit diūque maestus cōnstitit. sed postquam recēpit spīritum, intuēns mulierem sīc ait: “Tarsia, fīlia mea, ante paucōs diēs discessit. numquid pecūnia aut ōrnāmenta aut vestēs periērunt?”
38 scelesta mulier haec eō dīcente secundum pactum ferēns atque reddēns omnia sīc ait: “crēde nōbīs quia, sī genesis permīsisset, sīcut haec omnia damus, ita et fīliam tibi reddidissēmus. et ut sciās nōs nōn mentīrī, habēmus huius reī testimōnium cīvium, quī memorēs beneficiōrum tuōrum ex aere collātō fīliae tuae monumentum fēcērunt, quod potest tua pietās vidēre.” Apollōnius vērō crēdēns eam vērē esse dēfūnctam ait ad famulōs suōs: “tollite haec omnia et ferte ad nāvem; ego enim vādō ad fīliae meae monumentum.”
at ubi pervēnit, titulum lēgit: DIĪ MANĒS · CĪVĒS THARSĪ THARSIAE VIRGINĪ APOLLŌNIĪ RĒGIS FĪLIAE · OB BENEFICIUM EIUS PIETĀTIS CAUSĀ · EX AERE COLLĀTŌ FĒCĒRUNT. perlēctō titulō stupentī mente cōnstitit. et dum mīrātur sē lacrimās nōn posse fundere, maledīxit oculōs suōs dīcēns: “ō crūdēlēs oculī, titulum nātae meae cernitis et lacrimās fundere nōn potestis! ō mē miserum! putō, fīlia mea vīvit.” et haec dīcēns rediit ad nāvem atque ita suōs allocūtus est dīcēns: “prōicite mē in subsanniō nāvis; cupiō enim in undīs efflāre spīritum, quem in terrīs nōn licuit lūmen vidēre.” prōiciēns sē in subsanniō nāvis sublātīs ancorīs altum pelagus petiit, iam ad Tyrum reversūrus.
39 quī dum prosperīs ventīs nāvigat, subitō mūtāta est pelagī fidēs. per dīversa discrīmina maris iactantur: omnibus dominum rogantibus ad Mytilēnam cīvitātem advēnērunt. ibique Neptūnālia fēsta celebrābantur. quod cum cognōvisset Apollōnius, ingemuit et ait: “ergō omnēs diem fēstum celebrant praeter mē! sed nē lūgēns et avārus videar! sufficit enim servīs meīs poena, quod mē tam īnfēlīcem sortītī sunt dominum.” et vocāns dispēnsātōrem suum ait ad eum: “dōnā decem aureōs puerīs; et eant et emant quod volunt, et celebrent diem. mē autem vetō ā quōquam vestrum appellārī; quod sī aliquis vestrum fēcerit, crūra eī frangī iubeō.”
cum igitur omnēs nautae Apollōniī convīvium melius cēterīs nāvibus celebrārent, contingit ut Athēnagorās, prīnceps cīvitātis, quī Tarsiam fīliam eius dīligēbat, dēambulāns in lītore cōnsīderāret celebritātem nāvium. quīque dum singulās notat nāvēs, vīdit hanc nāvem ē cēterīs nāvibus meliōrem et ōrnātiōrem esse. accēdēns ad nāvem Apollōniī coepit stāre et mīrārī. nautae vērō et servī Apollōniī salūtāvērunt eum dīcentēs: “invītāmus tē, sī dignārīs, ō prīnceps magnifice.” at ille petītus cum quīnque servīs suīs nāvem ascendit. et cum vidēret eōs ūnanimēs discumbere, accubuit inter epulantēs et dōnāvit eīs decem aureōs et pōnēns eōs suprā mēnsam dīxit: “ecce, nē mē grātīs invītāveritis.” cui omnēs dīxērunt: “agimus nōbilitātī tuae maximās grātiās.”
Athēnagorās autem cum vīdisset omnēs tam licenter discumbere nec inter eōs maiōrem esse quī prōvidēret, ait ad eōs: “quod omnēs libenter discumbitis, nāvis huius dominus quis est?” gubernātor dīxit: “nāvis huius dominus in lūctū morātur et iacet intus in subsanniō nāvis in tenebrīs. flet uxōrem et fīliam.” quō audītō dolēns Athēnagorās dīxit ad gubernium: “dabō tibi duōs aureōs et dēscende ad eum et dīc illī: ‘rogat tē Athēnagorās, prīnceps huius cīvitātis, ut prōcēdās ad eum dē tenebrīs et ad lūcem exeās.’ iuvenis ait: “sī possum dē duōbus aureīs quattuor habēre crūra!” et “tam ūtilem inter nōs tālī mūnerī nōn ēlēgistī nisi mē? quaere alium quī eat, quia iussit quod quīcumque eum appellāverit crūra eī frangantur!” Athēnagorās ait: “hanc lēgem vōbīs statuit, nam nōn mihi quem ignōrat. ego autem ad eum dēscendō. dīcite mihi, quis vocātur?” famulī dīxērunt: “Apollōnius.”
40 Athēnagorās vērō ait intrā sē audītō nōmine: “et Tarsia Apollōnium nōminat patrem.” et dēmōnstrantibus puerīs pervēnit ad eum. quem cum vīdisset squālidā barbā, capite horridō et sordidō in tenebrīs iacentem, submissā vōce salūtāvit eum: “avē, Apollōnī.” Apollōnius vērō putābat sē ā quōquam dē suīs contemptum esse; turbidō vultū respiciēns, ut vīdit ignōtum sibi hominem honestum et decorātum, tēxit furōrem silentiō. cui Athēnagorās, prīnceps cīvitātis, ait: “sciō enim tē mīrārī sīc quod nōmine tē salūtāverim; disce quod prīnceps huius cīvitātis sum.” et cum Athēnagorās nūllum ab eō audīsset sermōnem, item ait ad eum: “dēscendī dē viā in lītore ad nāviculās contuendās et inter omnēs nāvēs vīdī nāvem tuam decenter ōrnātam, amābilī aspectū. et dum incēdō, invītātus sum ab amīcīs et nautīs tuīs. ascendī et libentī animō discubuī. inquīsīvī dominum nāvis. quī dīxērunt tē in lūctū esse gravī, quod et videō. sed prō dēsīderiō quō vēnī ad tē, prōcēde dē tenebrīs ad lūcem et epulāre nōbīscum paulisper. spērō autem dē deō, quia dabit tibi post hunc tam ingentem lūctum ampliōrem laetitiam.”
Apollōnius autem lūctū fatīgātus levāvit caput suum et sīc ait: “quīcumque es, domine, vāde, discumbe et epulāre cum meīs ac sī cum tuīs. ego vērō valdē afflīctus sum meīs calamitātibus, ut nōn sōlum epulārī, sed nec vīvere dēsīderārem.” cōnfūsus Athēnagorās subiit dē subsanniō nāvis rūrsus ad nāvem et discumbēns ait: “nōn potuī dominō vestrō persuādēre ut ad lūcem venīre prōcēderet. quid faciam ut eum ā prōpositō mortis revocem? itaque bene mihi venit in mentem: perge, puer, ad lēnōnem illum et dīc eī ut mittat ad mē Tarsiam.”
cumque perrēxisset puer ad lēnōnem, haec lēnō audiēns nōn potuit eum contemnere: licet autem contrā voluntātem, mīsit illam. veniēns autem Tarsia ad nāvem, vidēns eam Athēnagorās ait ad eam: “venī hūc ad mē, Tarsia domina. hīc est enim ars studiōrum tuōrum necessāria, ut cōnsōlēris dominum nāvis huius et hōrum omnium, sedentem in tenebrīs hortēris cōnsōlātiōnem recipere, et eum prōvocēs ad lūmen exīre, lūgentem coniugem et fīliam. haec est pietātis causa, per quam dominus omnibus fit propitius. accēde ergō ad eum et suādē exīre ad lūcem; forsitan per nōs deus vult eum vīvere. sī enim hoc potueris facere, trīgintā diēs ā lēnōne tē redimam, ut dēvōtae virginitātī tuae vacāre possīs, et dabō tibi īnsuper decem sēstertia aurī.” audiēns haec puella cōnstanter dēscendit in subsanniō nāvis ad Apollōnium et submissā vōce salūtāvit eum dīcēns: “salvē, quīcumque es, laetāre. nōn enim aliqua ad tē cōnsōlandum vēnit pollūta, sed innocēns virgō, quae virginitātem meam inter naufragium castitātis inviolābiliter servō.”
41 hīs carminibus coepit modulātā vōce canere:
per sordēs gradior, sed sordis cōnscia nōn sum,
sīcut rosa in spīnīs nescit compungī mucrōne.
pīrātae mē rapuērunt gladiō ferientēs inīquō.
lēnōnī nunc vēndita numquam violāvī pudōrem.
nī flētūs et lūctī et lacrimae dē āmissīs inessent,
nūlla mē melior, pater sī nōsset ubi essem.
rēgiō sum genere et stirpe propāgāta piōrum,
sed contemptum habeō et iubeor adeōque laetārī!
fīge modum lacrimīs, cūrās resolve dolōrum,
redde caelō oculōs et animum ad sīdera tolle!
aderit ille deus creātor omnium et auctor:
nōn sinit hōs flētūs cassō dolōre relinquī!
ad haec verba levāvit caput Apollōnius et vīdit puellam, et ingemuit et ait: “ō mē miserum! quamdiū contrā pietātem luctor?” ērigēns sē ergō assēdit et ait ad eam: “agō prūdentiae et nōbilitātī tuae maximās grātiās; cōnsōlātiōnī tuae hanc vōcem rependō ut meritō tuō: quandōque sī laetārī mihi licuerit, rēgnī meī vīribus relevem, et sīc forsitan, ut dīcis tē rēgiīs nātālibus ortam, tuīs tē parentibus repraesentō. nunc ergō accipe aureōs ducentōs et ac sī in lūcem prōdūxerīs mē gaudē. vāde, et rogō ulterius nōn mē appellēs; recentem enim mihi renovāstī dolōrem.” et acceptīs ducentīs aureīs abscessit dē illō locō. et ait ad eam Athēnagorās: “quō vadis, Tarsia? sine effectū labōrāstī? num potuimus facere misericordiam et subvenīre hominī interficientī sē?” et ait ad eum Tarsia: “omnia quaecumque potuī fēcī, sed datīs mihi ducentīs aureīs rogāvit ut abscēderem, asserēns renovātō lūctū et dolōre cruciārī.” et ait ad eam Athēnagorās: “ego tibi modo quadringentōs aureōs dabō, tantum dēscende ad eum: refunde eī hōs ducentōs quōs tibi dedit; prōvocā eum ad lūmen exīre, dīcēns eī: ‘ego nōn pecūniam, salūtem tuam quaerō.’
et dēscendēns Tarsia ad eum ait: “iam sī in hōc squālōre permanēre dēfīnistī, prō eō quod pecūniā ingentī mē honōrāstī, permitte mē tēcum in hīs tenebrīs miscēre sermōnem. sī enim parabolārum meārum nōdōs absolveris, vādam; sīn aliter, refundam tibi pecūniam quam mihi dedistī et abscēdam.” at ille, nē vidērētur pecūniam recipere, simul et cupiēns ā prūdentī puellā audīre sermōnem, ait: “licet in malīs meīs nūlla mihi cūra suppetit nisi flendī et lūgendī, tamen ut hortāmentō laetitiae caream, dīc quod interrogātūra es et abscēde. dēprecor ut flētibus meīs spatium tribuās.”
42 et ait ad eum Tarsia:
est domus in terrīs, clārā quae vōce resultat;
ipsa domus resonat, tacitus sed nōn sonat hospes.
ambō tamen currunt, hospes simul et domus ūnā.
sī ergō ut asseris rēx es — in meā patriā nihil enim rēgī prūdentius esse convenit — solve mihi quaestiōnem et vādam.” et agitāns caput Apollōnius ait: “ut sciās mē nōn esse mentītum: domus quae in terrīs resonat unda est; hospes huius domūs tacitus piscis est, quī simul cum domō currit.” admīrātur puella hinc in explānātiōne magnā vērē rēgem esse et ācriōribus eum quaestiōnibus pulsat et ait:
dulcis amīca rīpae, semper vīcīna profundīs,
suāvē canēns Mūsīs, nigrō perfūsa colōre,
nūntia sum linguae, digitīs signāta magistrī.
et ait ad eam Apollōnius: “dulcis amīca deī quae cantūs suōs mittit ad caelum canna est, rīpae semper vīcīna, quia iuxtā aquās sēdēs collocātās habet; haec nigrō perfūsa colōre nūntia est linguae.”
item ait ad eum puella:
longa feror vēlōx, fōrmōsa fīlia silvae,
innumerā pariter comitum stīpāta catervā.
currō viās multās, vestīgia nūlla relinquō.
item agitāns caput Apollōnius ait ad eam: “ō, sī licēret mihi longum dēpōnere lūctum, ostenderem tibi quae ignōrās. tamen respondeō quaestiōnibus tuīs; mīror enim tē in tam tenerā aetāte tālem prūdentiam habēre. nam longa quae fertur arbor est nāvis, fōrmōsa fīlia silvae; fertur vēlōx ventō pellente, stīpāta catervīs; currit viās multās, sed vestīgia nūlla relinquit.”
item puella īnflammāta prūdentiā quaestiōnum ait ad eum:
per tōtās sēdēs innoxius introit ignis;
circumdata flammīs, hinc inde vāllāta, nec ūror;
nūda domus est et nūdus ibi convenit hospes.
ait ad eam Apollōnius: “ego sī istum lūctum possem dēpōnere, innocēns intrārem per istum ignem. intrārem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulōs surgunt; ubi nūda domus est, quia nihil intus habet praeter sedīlia; ubi nūdus sine vestibus ingreditur hospes.”
item ait ad eum puella:
mucrō mihi geminus ferrō coniungitur ūnō.
cum ventō luctor, cum gurgite pugnō profundō.
scrūtor aquās mediās, īmās quoque mordeō terrās.
respondit eī Apollōnius: “quae tē sedentem in hāc nāve continet ancora est, quae mucrōne geminō ferrō coniungitur ūnō; quae cum ventō luctātur et cum gurgite profundō; quae aquās mediās scrūtātur, īmās quoque morsū tenēns terrās.”
item ait ad eum puella:
ipsa gravis nōn sum, sed lymphae mihi pondus inhaeret.
vīscera tōta tument, patulīs diffūsa cavernīs.
intus lympha latet, sed nōn sē sponte profundit.
respondit eī Apollōnius: “spongia, cum sit levis, aquā gravāta tūmet patulīs diffūsā cavernīs, quae sē nōn sponte profundit.”
43 item ait ad eum puella:
nōn sum cōmpta comīs et nōn sum cōmpta capillīs:
intus enim mihi crīnēs sunt, quās nōn vīdit ūllus.
mēque manibus mittunt manibusque remittor in aurās.
Apollōnius ait: “hanc ego Pentapolī naufragus habuī ducem, ut rēgī amīcus efficerer. nam sphaera est, quae nōn est vīncta comīs et nōn est nūdāta capillīs, quia intus plēna est; haec manibus missa manibusque remittitur.”
item ait ad eum puella:
nūlla mihi certa est, nūlla est peregrīna figūra.
fulgor inest intus radiantī lūce coruscus,
quī nihil ostendit, nisi sīquid vīderit ante.
respondēns Apollōnius ait: “nūlla certa figūra est speculō, quia mūtātur aspectū; nūlla peregrīna figūra, quia hoc ostendit quod contrā sē habet.”
item ait puella ad eum:
quattuor aequālēs currunt ex arte sorōrēs
sīc quasi certantēs, cum sit labor omnibus ūnus,
et, prope cum sint pariter, nōn sē pertingere possunt.
et ait ad eam Apollōnius: “quattuor similēs sorōrēs fōrmā et habitū rotae sunt, quae ex arte currunt quasi certantēs; et, cum sint sibi prope, nūlla nūllam potest contingere.”
item ait ad eum puella:
nōs sumus ad caelum quae scandimus alta petentēs,
concordī fabricā, quās ūnus cōnserit ōrdō.
quīcumque alta petunt, per nōs comitantur ad aurās.
et ait ad eam: “per deum tē obtestor nē ulterius mē ad laetandum prōvocēs, nē videar īnsultāre mortuīs meīs. nam gradūs scālae alta petentēs, aequālēs mānsiōne manentēs, ūnō ōrdine cōnseruntur; et alta quīcumque petunt, per eōs comitantur ad aurās.”
44 et hīs dictīs ait: “ecce habēs aliōs centum aureōs et recēde ā mē, ut memoriam mortuōrum meōrum dēfleam.” at vērō puella dolēns tantae prūdentiae virum morī velle — nefārium est — refundit aureōs in sinum et apprehendēns lūgubrem vestem eius ad lūcem cōnābātur trahere. at ille impellēns eam corruere fēcit. quae cum cecidisset, dē nāribus eius sanguis coepit ēgredī, et sedēns puella coepit flēre et cum magnō maerōre dīcere: “ō ardua potestās caelōrum, quae mē pateris innocentem tantīs calamitātibus ab ipsīs cūnābulīs fatīgārī! nam statim ut nāta sum in marī inter flūctūs et procellās, parturiēns mē māter mea secundīs ad stomachum redeuntibus coāgulātō sanguine mortua est et sepultūra eī terrae dēnegāta est. quae tamen ōrnāta ā patre meō rēgālibus ōrnāmentīs et dēposita in loculum cum vīgintī sēstertiīs aurī Neptūnō est trādita. mē namque in cūnābulīs posita, Stranguilliōnī impiō et Dionȳsiadī eius coniugī ā patre meō sum trādita cum ōrnāmentīs et vestibus rēgālibus, prō quibus ūsque ad necis vēnī perfidiam et iussa sum pūnīrī ā servō ūnō īnfāmī nōmine Theophilō. at ille dum voluisset mē occīdere, eum dēprecāta sum ut mē permitteret testārī dominum. quem cum dēprecor, pīrātae superveniunt quī mē vī auferunt et ad istam dēferunt prōvinciam, atque lēnōnī impiō sum vēndita.”
Father and daughter reunited (45–47)
45 cumque haec et hīs similia puella flēns dīceret, in amplexū illīus ruēns Apollōnius coepit flēre prae gaudiō et dīcere: “tū es fīlia mea Tarsia, tū es spēs mea ūnica, tū es lūmen oculōrum meōrum, cōnsciusque flēns per quattuordecim annīs cum mātre tuā lūgeō. iam laetus moriar, quia redivīva spēs mihi est reddita.”
* * *
{Apollōnius haec signa audiēns exclāmāvit cum lacrimīs vōce magnā: “currite famulī, currite amīcī et ānxiantī patrī fīnem impōnite.” quī audientēs clāmōrem cucurrērunt omnēs. currit et Athēnagorās, cīvitātis illīus prīnceps, et invēnit Apollōnium super collum Tarsiae flentem et dīcentem: “haec est fīlia mea Tarsia, quam lūgeō, cuius causā redivīvās lacrimās et renovātum lūctum assūmpseram. nam ego sum Apollōnius Tyrius, quī tē commendāvī Stranguilliōnī. dīc mihi, quae dicta est nūtrīx tua?” et illa dīxit: “Lycōris.” Apollōnius adhūc vehementius clāmāre coepit: “tū es fīlia mea!” et illa dīxit: “sī Tarsiam quaeris, ego sum!”
tunc ērigēns sē et prōiectīs vestibus lūgubribus induit vestēs mundissimās, et apprehēnsam eam ōsculābātur et flēbat. vidēns eōs Athēnagorās utrōsque in amplexū cum lacrimīs inhaerentēs, et ipse amārissimē flēbat et narrābat quāliter sibi ōlim hōc ōrdine puella in lupānārī posita ūniversa narrāsset, et quantum temporis erat quod ā pīrātīs adducta et distracta fuisset. et mittēns sē Athēnagorās ad pedēs Apollōniī dīxit: “per deum vīvum tē adiūrō, quī tē patrem restituit fīliae, nē aliō virō Tarsiam trādās! nam ego sum prīnceps huius cīvitātis et meā ope permānsit virgō.” Apollōnius ait: “ego huic tantae bonitātī et pietātī possum esse contrārius? immō optō, quia vōtum fēcī nōn dēpositūrum mē lūctum nisi fīliam meam nūptam trādiderō. hoc vērō restat, ut fīlia mea vindicētur dē hōc lēnōne, quem sustinuit inimīcum.”}
* * *
et dīxit Apollōnius: “pereat haec cīvitās.” at ubi audītum est ab Athēnagorā prīncipe, in pūblicō, in forō, in cūriā clāmāre coepit et dīcere: “currite, cīvēs et nōbilēs, nē pereat ista cīvitās.”
46 concursus magnus et ingēns factus est, et tanta commōtiō fuit populī ut nūllus omnīnō domī remanēret, neque vir neque fēmina. omnibus autem convenientibus dīxit Athēnagorās: “cīvēs Mytilēnae cīvitātis, sciātis Tyrium Apollōnium hūc vēnisse — et ecce, classēs nāvium properant cum multīs armātīs. ēversūrus est istam prōvinciam causā lēnōnis īnfaustissimī, quī Tarsiam ipsīus ēmit fīliam et in prōstibulō posuit. ut ergō salvētur ista cīvitās, mittātur; et vindicet sē dē ūnō īnfāmiae, ut nōn omnēs perīclitēmur.”
hīs audītīs populī ab auriculīs eum comprehendērunt. dūcitur lēnō ad forum vīnctīs ā tergō manibus. fit tribūnal ingēns in forō, et induentēs Apollōnium rēgālem vestem dēpositō omnī squālōre lūctūs quod habuit atque dētōnsō capite diadēma impōnunt eī, et cum fīliā suā Tarsiā tribūnal ascendit. et tenēns eam in amplexū cōram omnī populō lacrimīs impediēbātur loquī. Athēnagorās autem vix manū impetrat ā plēbe ut taceant. quibus silentibus ait Athēnagorās: “cīvēs Mytilēnae, quōs repentīna pietās in ūnum congregāvit, vidēte Tarsiam ā patre suō esse cognitam, quam lēnō cupidissimus ad nōs exspoliandōs ūsque in hodiernum diem dēpressit; quae vestrā pietāte virgō permānsit. ut ergō plēnius vestrae fēlīcitātī grātiās referam, eius prōcūrāte vindictam.”
at vērō omnēs ūnā vōce clāmāvērunt dīcentēs: “lēnō vīvus ārdeat et bona omnia eius puellae addīcantur!” atque hīs dictīs lēnō ignī est trāditus. vīlicus vērō eius cum ūniversīs puellīs et facultātibus Tarsiae virginī trāditur. cui ait Tarsia: “redōnāvī tibi vītam, quia beneficiō tuō virgō permānsī.” cui dōnāvit prō hōc beneficiō ducenta talenta aurī et lībertātem. deinde cūnctīs puellīs cōram sē praesentātīs dīxit: “quicquid dē corpore vestrō illī īnfaustō contulistis, ut habeātis vōbīs, illud redōnāvī, et quia mēcum vērumtamen servīstis, ex hōc iam mēcum līberae estōte.”
47 ērigēns ergō sē Tyrius Apollōnius hīs dictīs populō alloquitur: “grātiās pietātī vestrae referō, venerandī et piissimī cīvēs, quōrum longa fidēs pietātem praebuit et quiētem tribuit et salūtem et exhibuit glōriam. vestrum est quod fraudulenta mors cum suō lūctū dētēcta est; vestrum est quod virginitās nūlla bella sustinuit; vestrum est quod paternīs amplexibus ūnica restitūta est fīlia. prō hōc tantō mūnere condōnō huic cīvitātī vestrae ad restauranda omnia moenia aurī talenta centum.” et haec dīcēns eīs in praesentī darī iussit. at vērō cīvēs accipientēs aurum fūdērunt eī statuam ingentem in prōrā nāvis stantem et calcantem caput lēnōnis, fīliam suam in dextrō bracchiō tenentem; et in eā scrīpsērunt: Tyriō Apollōniō restitūtōrī aedium in forō · et Tarsiae pudīcissimē virginitātem servantī et cāsum vīlissimum incurrentī · ūniversus populus · ob nimium amōrem aeternum decus memoriae dedit. quid multa? inter paucōs diēs trādidit fīliam suam Athēnagorae prīncipī cum ingentī honōre ac cīvitātis laetitiā.
A family restored (48–51)
48 et exinde cum suīs omnibus et cum generō atque fīliā nāvigāvit, volēns per Tarsum proficīscēns redīre ad patriam suam. vīdit in somnīs quendam angelicō habitū sibi dīcentem: “Apollōnī, dīc gubernātōrī tuō, ad Ephesum iter dīrigat; ubi dum vēneris, ingredere templum Diānae cum fīliā et generō et omnēs cāsūs tuōs quōs ā iuvenīlī aetāte es passus expōne per ōrdinem. post haec veniēns Tarsōs vindicā innocentem fīliam tuam.” expergēfactus Apollōnius excitat fīliam et generum et indicat somnium. at illī dīxērunt: “fac, domine, quod iubet.” ille vērō iubet gubernātōrem suum Ephesum petere. perveniunt fēlīcī cursū. dēscendēns Apollōnius cum suīs templum Diānae petit, in quō templō coniūnx eius inter sacerdōtēs prīncipātum tenēbat. erat enim effigiē satis decōrā et omnī castitātis amōre assuēta, ut nūlla tam grāta esset Diānae nisi ipsa. interveniēns Apollōnius in templum Diānae cum suīs rogat sibi aperīrī sacrārium, ut in cōnspectū Diānae omnēs cāsūs suōs expōneret.
nūntiātur hoc illī maiōrī omnium sacerdōtum vēnisse nescioquem rēgem cum generō et fīliā cum magnīs dōnīs, haec et tālia volentem in cōnspectū Diānae recitāre. at illa audiēns rēgem advēnisse induit sē rēgium habitum, ōrnāvit caput gemmīs et in veste purpureā vēnit, stīpāta catervīs famulārum. templum ingreditur. quam vidēns Apollōnius cum fīliā suā et generō corruērunt ante pedēs eius. tantus enim splendor pulchritūdinis eius ēmānābat ut ipsam esse putārent deam Diānam. intereā apertō sacrāriō oblātīsque mūneribus coepit in cōnspectū Diānae haec effārī atque cum flētū magnō dīcere: “ego cum ab adulēscentiā meā rēx novus Tyrius appellārer, et ad omnem scientiam pervēnissem quae ā nōbilibus et rēgibus exercētur, rēgis inīquī Antiochī quaestiōnem exsolvī, ut fīliam eius in mātrimōniō acciperem. sed ille, foedissimā sorde sociātus eī, cuius pater ā nātūrā fuerat cōnstitūtus, per impietātem coniūnx effectus est atque mē māchinābātur occīdere. quem dum fugiō, naufragus factus sum et eō ūsque ā Cȳrēnēnsī rēge Archistrate susceptus sum ut fīliam suam meruissem accipere. quae mēcum ad rēgnum percipiendum venīre dēsīderāns, hanc fīliam parvulam quam cōram tē, magna Diāna, praesentārī in somnīs angelō admonente iussistī, postquam in nāvī eam peperit, ēmīsit spīritum. induī eam honestum, rēgium, dignumque habitum sepultūrae et in loculum dēposuī cum vīgintī sēstertiīs aurī ut, ubi inventa fuisset, ipsa sibi testis esset ut dignē sepelīrētur. hanc vērō meam fīliam commendāvī inīquissimīs hominibus Stranguilliōnī et Dionȳsiadī, et dūxī mē in Aegyptō, per annōs quattuordecim uxōrem flēns fortiter, et posteā veniō ut fīliam meam reciperem. dīxērunt mihi quod esset mortua. iterum cum redivīvō involverer lūctū, post mātris atque fīliae mortem cupientī exitum vītam mihi reddidistī.”
49 cumque haec et hīs similia Apollōnius narrāns dīceret, mittit vōcem magnam clāmāns uxor eius dīcēns: “ego sum coniūnx tua, Archistratis rēgis fīlia!” et mittēns sē in amplexūs eius coepit dīcere: “tū es Tyrius Apollōnius meus, tū es magister quī doctā manū mē docuistī, tū es quī mē ā patre meō Archistrate accēpistī, tū es quem adamāvī nōn libīdinis causā, sed sapientiae ducem! ubi est fīlia mea?” et ostendit eī Tarsiam et dīxit eī: “ecce haec est!”
sonat in tōtā Ephesō Tyrium Apollōnium recognōvisse suam coniugem, quam ipsī sacerdōtem habēbant. et facta est laetitia omnī cīvitātī maxima, corōnantur platēae, organa dispōnuntur, fit ā cīvibus convīvium, laetantur omnēs pariter. et cōnstituit locō suō ipsa sacerdōtem quae eī secunda erat et cāra. et cum omnium Ephesiōrum gaudiō et lacrimīs, cum plānctū amārissimō eō quod eōs relinquerent, valēdīcentēs cum marītō et fīliā et generō nāvem ascendit.
50 * * * et cōnstituit in locō suō rēgem Athēnagoram generum suum, et cum eōdem et fīliā et cum exercitū nāvigāns Tarsum cīvitātem vēnit. Apollōnius statim iubet comprehendere Stranguilliōnem et Dionȳsiadem, et sedēns prō tribūnālī in forō addūcī sibi illōs praecēpit. quibus adductīs cōram omnibus Apollōnius ait: “cīvēs beātissimī Tarsī, numquid Tyrius Apollōnius alicui vestrum in aliquā rē ingrātus exstitit?” at illī ūnā vōce clāmāvērunt dīcentēs: “tē rēgem, tē patrem patriae et dīximus et in perpetuum dīcimus; prō tē morī optāvimus et optāmus, cuius ope famis perīculum vel mortem trānscendimus. hoc et statua tua ā nōbīs posita in bīgā testātur.”
Apollōnius ait ad eōs: “commendāvī fīliam meam Stranguilliōnī et Dionȳsiadī suae uxōrī; hanc mihi reddere nōlunt.” Stranguilliō ait: “per rēgnī tuī clēmentiam, quia fātī mūnus implēvit.” Apollōnius ait: “vidēte, cīvēs Tarsī, nōn sufficit quantum ad suam malignitātem quod homicīdium perpetrātum fēcērunt; īnsuper et per rēgnī meī vīrēs putāvērunt periūrandum. ecce, ostendam vōbīs ex hōc quod vīsūrī estis et testimōniīs vōbīs approbābō.” et prōferēns fīliam Apollōnius cōram omnibus populīs ait: “ecce, adest fīlia mea Tarsia.” mulier mala ut vīdit eam, scelesta Dionȳsias, īmō corpore contremuit.
mīrantur cīvēs. Tarsia iubet in cōnspectū suō addūcī Theophilum vīlicum. quīque cum adductus fuisset, ait ad eum Tarsia: “Theophile, sī dēbitīs tormentīs et sanguinī tuō cupis esse cōnsultum et ā mē merērī indulgentiam, clārā vōce dīcitō: quis tibi allocūtus est ut mē interficerēs?” Theophilus ait: “domina mea Dionȳsias.” tunc omnēs cīvēs sub testificātiōne cōnfessiōne factā et additā vērā ratiōne cōnfūsī rapientēs Stranguilliōnem et Dionȳsiadem tulērunt extrā cīvitātem et lapidibus eōs occīdērunt et ad bēstiās terrae et volucrēs caelī in campō iactāvērunt, ut etiam corpora eōrum terrae sepultūrae negārentur. volentēs autem Theophilum occīdere, interventū Tarsiae nōn tangitur. ait enim Tarsia: “cīvēs piissimī, nisi ad testandum dominum hōrārum mihi spatia tribuisset, modo mē vestra fēlīcitās nōn dēfendisset.” tum ā praesentī Theophilō lībertātem cum praemiō dōnāvit.
51 itaque Apollōnius prō hāc rē laetitiam populō addēns, mūnera restituēns, restaurat ūniversās thermās, moenia pūblica, mūrōrum turrēs. restituēns morātur ibi cum suīs omnibus diēbus quīndecim. posteā vērō valedīcēns cīvibus nāvigat ad Pentapolim Cȳrēnaeam. pervēnit fēlīciter. ingreditur ad rēgem Archistratem, socerum suum. et vīdit fīliam cum marītō et Tarsiam neptem suam cum marītō. rēgis fīliōs venerābātur et ōsculō suscipit Apollōnium et fīliam suam, cum quibus iūgiter integrō ūnō annō laetātus est perdūrāns. post haec perfectā aetāte moritur in eōrum manibus, dīmittēns medietātem rēgnī suī Apollōniō et medietātem fīliae suae.
in illō tempore perāctīs omnibus iuxtā mare dēambulat Apollōnius. vīdit piscātōrem illum ā quō naufragus susceptus fuerat, quī eī medium suum dedit tribūnārium, et iubet famulīs suīs ut eum comprehenderent et ad suum dūcerent palātium. tunc, ut vīdit sē piscātor trahī ad palātium, sē putāvit ad occīdendum praebērī. sed ubi ingressus est palātium, Tyrius Apollōnius sedēns cum suā coniuge eum ad sē praecēpit addūcī, et ait ad coniugem: “domina rēgīna et coniūnx pudīca, hic est paranymphus meus, quī mihi opem tribuit et ut ad tē venīrem iter ostendit.” et intuēns eum Apollōnius ait: “ō benignissime vetule, ego sum Tyrius Apollōnius, cui tū dedistī dīmidium tuum tribūnārium.” et dōnāvit eī ducenta sēstertia aurī, servōs et ancillās, vestēs et argentum secundum cor suum, et fēcit eum comitem ūsque dum vīveret.
Hellēnicus autem, quī, quandō persequēbātur eum rēx Antiochus, indicāverat eī omnia et nihil ab eō recipere voluit, secūtus est eum et prōcēdentī Apollōniō obtulit sē eī et dīxit: “domine rēx, memor estō Hellēnicī servī tuī.” at ille apprehendēns manum eius ērēxit eum et suscēpit ōsculō; et fēcit eum comitem et dōnāvit illī multās dīvitiās.
hīs rēbus explētīs genuit dē coniuge suā fīlium, quem rēx in locō avī suī Archistratis cōnstituit. ipse autem cum suā coniuge vīxit annīs septuāgintā quattuor. rēgnāvit et tenuit rēgnum Antiochīae et Tyrī et Cȳrēnēnsium, et quiētam atque fēlīcem vītam vīxit cum coniuge suā. perāctīs annīs quot superius dīximus, in pāce atque senectūte bonā dēfūnctī sunt.