Unity (1–41)

hūmānō capitī cervīcem pictor equīnam

iungere velit et variās indūcere plūmās

undique collātīs membrīs, ut turpiter ātrum

dēsinat in piscem mulier fōrmōsa superne,

spectātum admissī rīsum teneātis, amīcī?

crēdite, Pīsōnēs, istī tabulae fore librum

persimilem cuius, velut aegrī somnia, vānae

fingentur speciēs ut nec pēs nec caput ūnī

reddātur fōrmae. ‘pictōribus atque poētīs

quidlibet audendī semper fuit aequa potestās.’

scīmus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;

sed nōn ut placidīs coeant immītia, nōn ut

serpentēs avibus geminentur, tigribus agnī.

inceptīs gravibus plērumque et magna professīs

purpureus, lātē quī splendeat, ūnus et alter

assuitur pannus, cum lūcus et āra Diānae

et properantis aquae per amoenōs ambitus agrōs

aut flūmen Rhēnum aut pluvius dēscrībitur arcus

sed nunc nōn erat hīs locus. et fortasse cupressum

scīs simulāre: quid hoc, frāctīs ēnatat exspēs

nāvibus, aere datō, quī pingitur? amphora coepit

īnstituī; currente rotā cūr urceus exit?

dēnique sit quidvīs, simplex dumtaxat et ūnum.

maxima pars vātum, pater et iuvenēs patre dignī,

dēcipimur speciē rēctī: brevis esse labōrō,

obscūrus fīō; sectantem lēvia nervī

dēficiunt animīque; professus grandia turget;

serpit humī tūtus nimium timidusque procellae.

quī variāre cupit rem prōdigiāliter ūnam,

delphīnum silvīs appingit, flūctibus aprum:

in vitium dūcit culpae fuga, caret arte.

Aemilium circā lūdum faber īmus et unguēs

exprimet et mollēs imitābitur aere capillōs,

īnfēlīx operis summā, quia pōnere tōtum

nesciet: hunc ego , quid compōnere cūrem,

nōn magis esse velim quam nāsō vīvere prāvō,

spectandum nigrīs oculīs nigrōque capillō.

sūmite māteriam vestrīs, quī scrībitis, aequam

vīribus et versāte diū quid ferre recūsent,

quid valeant umerī. cui lēcta potenter erit rēs,

nec fācundia dēseret hunc nec lūcidus ōrdō.

Arrangement and diction (42–118)

ōrdinis haec virtūs erit et venus, aut ego fallor,

ut iam nunc dīcat iam nunc dēbentia dīcī,

plēraque differat et praesēns in tempus omittat.

hoc amet, hoc spernat prōmissī carminis auctor.

in verbīs etiam tenuis cautusque serendīs

dīxeris ēgregiē, nōtum callida verbum

reddiderit iūnctūra novum. forte necesse est

indiciīs mōnstrāre recentibus abdita rērum,

fingere cīnctūtīs nōn exaudīta Cethēgīs,

continget dabiturque licentia sūmpta pudenter,

et nova fictaque nūper habēbunt verba fidem,

Graecō fonte cadent parcē dētorta. quid autem

Caeciliō Plautōque dabit Rōmānus adēmptum

Vergiliō Variōque? ego cūr, acquīrere pauca

possum, invideor, cum lingua Catōnis et Ennī

sermōnem patrium dītāverit et nova rērum

nōmina prōtulerit? licuit semperque licēbit

signātum praesente notā prōcūdere nummum.

ut silvae foliīs prīvōs mūtantur in annōs,

prīma cadunt     *    *    *    *    *    *    *    *    *

*    *    *    *     ita verbōrum vetus interit aetās,

et iuvenum rītū flōrent modo nāta vigentque.

dēbēmur mortī nōs nostraque: sīve receptus

terrā Neptūnus classēs Aquilōnibus arcet,

rēgis opus, sterilisve palūs prius aptaque rēmīs

vīcīnās urbēs alit et grave sentit arātrum,

seu cursum mūtāvit inīquum frūgibus amnis

doctus iter melius: mortālia facta perībunt,

nēdum sermōnum stet honōs et grātia vīvāx.

multa renāscentur quae iam cecidēre cadentque

quae nunc sunt in honōre vocābula, volet ūsus,

quem penes arbitrium est et iūs et norma loquendī.

rēs gestae rēgumque ducumque et trīstia bella

quō scrībī possent numerō, mōnstrāvit Homērus.

versibus impariter iūnctīs querimōnia prīmum,

post etiam inclūsa est vōtī sententia compos;

quis tamen exiguōs elegōs ēmīserit auctor

grammaticī certant et adhūc sub iūdice līs est.

Archilochum propriō rabiēs armāvit iambō;

hunc soccī cēpēre pedem grandēsque cothurnī,

alternīs aptum sermōnibus et populārēs

vincentem strepitūs et nātum rēbus agendīs.

Mūsa dedit fidibus dīvōs puerōsque deōrum

et pugilem victōrem et equum certāmine prīmum

et iuvenum cūrās et lībera vīna referre:

dēscrīptās servāre vicēs operumque colōrēs

cūr ego nequeō ignōrōque poēta salūtor?

cūr nescīre pudēns prāvē quam discere mālō?

versibus expōnī tragicīs rēs cōmica nōn vult;

indignātur item prīvātīs ac prope soccō

dignīs carminibus narrārī cēna Thyestae:

singula quaeque locum teneant sortīta decentem.

interdum tamen et vōcem cōmoedia tollit

īrātusque Chremēs tumidō dēlītigat ōre;

et tragicus plērumque dolet sermōne pedestrī,

Tēlephus et Pēleus cum pauper et exul uterque

prōicit ampullās et sēsquipedālia verba,

cūrat cor spectantis tetigisse querēlā.

nōn satis est pulchra esse poēmata: dulcia suntō

et quōcumque volent animum audītōris aguntō.

ut rīdentibus arrīdent, ita flentibus afflent

hūmānī vultūs. vīs flēre, dolendum est

prīmum ipsī tibi: tum tua īnfortūnia laedent,

Tēlephe vel Pēleu; male mandāta loquēris,

aut dormītābō aut rīdēbō. trīstia maestum

vultum verba decent, īrātum plēna minārum,

lūdentem lascīva, sevērum sēria dictū.

fōrmat enim nātūra prius nōs intus ad omnem

fortūnārum habitum: iuvat aut impellit ad īram

aut ad humum maerōre gravī dēdūcit et angit;

post effert animī mōtūs interprete linguā.

dīcentis erunt fortūnīs absona dicta,

Rōmānī tollent equitēs peditēsque cachinnum.

intererit multum dīvusne loquātur an hērōs,

mātūrusne senex an adhūc flōrente iuventā

fervidus, et mātrōna potēns an sēdula nūtrīx,

mercātorne vagus cultorne virentis agellī,

Colchus an Assyrius, Thēbīs nūtrītus an Argīs.

Subjects and characters (119–152)

aut fāmam sequere aut sibi convenientia finge.

scrīptor, honōrātum forte repōnis Achillem,

impiger, īrācundus, inexōrābilis, ācer,

iūra neget sibi nāta, nihil nōn arroget armīs.

sit Mēdēa ferōx invictaque, flēbilis Īnō,

perfidus Ixīōn, Īō vaga, trīstis Orestēs.

quid inexpertum scaenae committis et audēs

persōnam fōrmāre novam, servētur ad īmum

quālis ab inceptō prōcesserit et sibi cōnstet.

difficile est propriē commūnia dīcere, que

rēctius Īliacum carmen dēdūcis in āctūs

quam prōferrēs ignōta indictaque prīmus:

pūblica māteriēs prīvātī iūris erit,

nōn circā vīlem patulumque morāberis orbem

nec verbō verbum cūrābis reddere fīdus

interpres nec dēsiliēs imitātor in artum,

unde pedem prōferre pudor vetet aut operis lēx,

nec sīc incipiēs, ut scrīptor cyclicus ōlim:

fortūnam Priamī cantābō et nōbile bellum.’

quid dignum tantō feret hic prōmissor hiātū?

parturient montēsnāscētur rīdiculus mūs.

quantō rēctius hic, quī nīl mōlītur ineptē:

dīc mihi, Mūsa, virum, captae post tempora Trōiae

quī mōrēs hominum multōrum vīdit et urbēs.’

nōn fūmum ex fulgōre, sed ex fūmō dare lūcem

cōgitat, ut speciōsa dehinc mīrācula prōmat,

Antiphatēn Scyllamque et cum Cyclōpe Charybdim.

nec reditum Diomēdis ab interitū Meleagrī

nec geminō bellum Trōiānum ōrdītur ab ōvō:

semper ad ēventum festīnat et in mediās rēs

nōn secus ac nōtās audītōrem rapit et quae

dēspērat tractāta nitēscere posse relinquit

atque ita mentītur, sīc vērīs falsa remiscet,

prīmō medium, mediō discrepet īmum.

Drama (153–294)

quid ego et populus cum dēsīderet audī,

plausōris egēs aulaea manentis et ūsque

sessūrī dōnec cantorvōs plauditedīcat.

aetātis cuiusque notandī sunt tibi mōrēs,

mōbilibusque decor nātūrīs dandus et annīs:

reddere quī vōcēs iam scit puer et pede certō

signat humum, gestit paribus collūdere et īram

colligit ac pōnit temere et mūtātur in hōrās.

imberbis iuvenis, tandem custōde remōtō,

gaudet equīs canibusque et aprīcī grāmine campī,

cēreus in vitium flectī, monitōribus asper,

ūtilium tardus prōvīsor, prōdigus aeris,

sublīmis cupidusque et amāta relinquere pernīx.

conversīs studiīs aetās animusque virīlis

quaerit opēs et amīcitiās, īnservit honōrī,

commīsisse cavet quod mox mūtāre labōret.

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod

quaerit et inventīs miser abstinet ac timet ūtī,

vel quod rēs omnēs timidē gelidēque ministrat,

dīlātor, spē lentus, iners, avidusque futūrī,

difficilis, querulus, laudātor temporis āctī

puerō, castīgātor cēnsorque minōrum.

multa ferunt annī venientēs commoda cum,

multa recēdentēs adimunt: forte senīlēs

mandentur iuvenī partēs puerōque virīlēs,

semper in adiūnctīs aevōque morāberis aptīs.

aut agitur rēs in scaenīs aut ācta refertur.

sēgnius irrītant animōs dēmissa per aurem

quam quae sunt oculīs subiecta fidēlibus et quae

ipse sibī trādit spectātor. nōn tamen intus

digna gerī prōmēs in scaenam multaque tollēs

ex oculīs quae mox narret fācundia praesēns.

puerōs cōram populō Mēdēa trucīdet

aut hūmāna palam coquat exta nefārius Atreus

aut in avem Procnē vertātur, Cadmus in anguem.

quodcumque ostendis mihi sīc, incrēdulus ōdī.

nēve minor neu sit quīntō prōductior āctū

fābula quae poscī vult et spectanda repōnī.

nec deus intersit, nisi dignus vindice nōdus

inciderit, nec quārta loquī persōna labōret.

āctōris partēs chorus officiumque virīle

dēfendat, neu quid mediōs intercinat āctūs

quod nōn prōpositō condūcat et haereat aptē.

ille bonīs faveatque et cōnsiliētur amīcē

et regat īrātōs et amet peccāre timentīs,

ille dapēs laudet mēnsae brevis, ille salūbrem

iūstitiam lēgēsque et apertīs ōtia portīs,

ille tegat commissa deōsque precētur et ōret

ut redeat miserīs, abeat Fortūna superbīs.

tībia nōn ut nunc orichalcō vīncta tubaeque

aemula, sed tenuis simplexque forāmine paucō

aspīrāre et adesse chorīs erat ūtilis atque

nōndum spissa nimis complēre sedīlia flātū;

quō sānē populus numerābilis, utpote parvus,

et frūgī castusque verēcundusque coībat.

postquam coepit agrōs extendere victor et urbem

lātior amplectī mūrus vīnōque diurnō

plācārī Genius fēstīs impūne diēbus,

accessit numerīsque modīsque licentia maior.

indoctus quid enim saperet līberque labōrum

rūsticus urbānō cōnfūsus, turpis honestō?

sīc prīscae mōtumque et luxuriem addidit artī

tībīcen trāxitque vagus per pulpita vestem;

sīc etiam fidibus vōcēs crēvēre sevērīs,

et tulit ēloquium īnsolitum fācundia praeceps

ūtiliumque sagāx rērum et dīvīna futūrī

sortilegīs nōn discrepuit sententia Delphīs.

carmine quī tragicō vīlem certāvit ob hircum,

mox etiam agrestēs satyrōs nūdāvit et asper

incolumī gravitāte iocum temptāvit quod

illecebrīs erat et grātā novitāte morandus

spectātor fūnctusque sacrīs et pōtus et exlēx.

vērum ita rīsōrēs, ita commendāre dicācēs

conveniet satyrōs, ita vertere sēria lūdō,

quīcumque deus, quīcumque adhibēbitur hērōs

rēgālī cōnspectus in aurō nūper et ostrō,

migret in obscūrās humilī sermōne tabernās

aut, dum vītat humum, nūbēs et inānia captet.

effūtīre levēs indigna tragoedia versūs,

ut fēstīs mātrōna movērī iussa diēbus

intererit satyrīs paulum pudibunda protervīs.

nōn ego inōrnāta et dominantia nōmina sōlum

verbaque, Pīsōnēs, satyrōrum scrīptor amābō

nec sīc ēnītar tragicō differre colōrī

ut nihil intersit Dāvusne loquātur et audāx

Pȳthias ēmūnctō lucrāta Simōne talentum

an custōs famulusque deī Sīlēnus alumnī.

ex nōtō fictum carmen sequar, ut sibi quīvīs

spēret idem, sūdet multum frūstrāque labōret

ausus idem: tantum seriēs iūnctūraque pollet,

tantum mediō sūmptīs accēdit honōris.

silvīs dēductī caveant iūdice Faunī

velut innātī triviīs ac paene forēnsēs

aut nimium tenerīs iuvenentur versibus umquam

aut immunda crepent ignōminiōsaque dicta.

offenduntur enim quibus est equus et pater et rēs,

nec sīquid frictī ciceris probat et nucis ēmptor

aequīs accipiunt animīs dōnantve corōnā.

syllaba longa brevī subiecta vocātur iambus,

pēs citus, unde etiam trimetrīs accrēscere iussum

nōmen iambēīs, cum sēnōs redderet ictūs,

prīmus ad extrēmum similis sibi. nōn ita prīdem,

tardior ut paulō graviorque venīret ad aurēs,

spondēōs stabilēs in iūra paterna recēpit

commodus et patiēns, nōn ut sēde secundā

cēderet aut quārtā sociāliter. hic et in Accī

nōbilibus trimetrīs appāret rārus et Ennī

in scaenam missōs cum magnō pondere versūs

aut operae celeris nimium cūrāque carentēs

aut ignōrātae premit artis crīmine turpī.

nōn quīvīs videt immodulāta poēmata iūdex

et data Rōmānīs venia est indigna poētīs.

idcircōne vager scrībamque licenter? an omnēs

vīsūrōs peccāta putem mea, tūtus et intrā

spem veniae cautus? — vītāvī dēnique culpam,

nōn laudem meruī. vōs exemplāria Graeca

nocturnā versāte manū, versāte diurnā.

at vestrī proavī Plautīnōs et numerōs et

laudāvēre salēs, nimium patienter utrumque

( dīcam stultē) mīrātī, modo ego et vōs

scīmus inurbānum lepidō sēpōnere dictō

lēgitimumque sonum digitīs callēmus et aure.

ignōtum tragicae genus invēnisse Camēnae

dīcitur et plaustrīs vēxisse poēmata Thespis

quae canerent agerentque perūnctī faecibus ōra.

post hunc persōnae pallaeque repertor honestae

Aeschylus et modicīs īnstrāvit pulpita tignīs

et docuit magnumque loquī nītīque cothurnō.

successit vetus hīs cōmoedia, nōn sine multā

laude; sed in vitium lībertās excidit et vim

dignam lēge regī: lēx est accepta chorusque

turpiter obticuit sublātō iūre nocendī.

nīl intemptātum nostrī līquēre poētae

nec minimum meruēre decus vestīgia Graeca

ausī dēserere et celebrāre domestica facta

vel quī praetextās vel quī docuēre togātās.

nec virtūte foret clārīsve potentius armīs

quam linguā Latium, nōn offenderet ūnum

quemque poētārum līmae labor et mora. vōs, ō

Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod nōn

multa diēs et multa litūra coercuit atque

praesectum deciēns nōn castīgāvit ad unguem.

The poet (295–476)

ingenium miserā quia fortūnātius arte

crēdit et exclūdit sānōs Helicōne poētās

Dēmocritus, bona pars nōn unguēs pōnere cūrat,

nōn barbam, sēcrēta petit loca, balnea vītat.

nancīscētur enim pretium nōmenque poēta,

tribus Anticyrīs caput īnsānābile numquam

tōnsōrī Licinō commīserit. ō ego laevus,

quī pūrgor bīlem sub vērnī temporis hōram.

nōn alius faceret meliōra poēmata; vērum

nīl tantī est. ergō fungar vice cōtis, acūtum

reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandī;

mūnus et officium, nīl scrībēns ipse, docēbō,

unde parentur opēs, quid alat fōrmetque poētam,

quid deceat, quid nōn, quō virtūs, quō ferat error.

scrībendī rēctē sapere est et prīncipium et fōns.

rem tibi Sōcraticae poterunt ostendere chartae

verbaque prōvīsam rem nōn invīta sequentur.

quī didicit patriae quid dēbeat et quid amīcīs,

quō sit amōre parēns, quō frāter amandus et hospes,

quod sit cōnscrīptī, quod iūdicis officium, quae

partēs in bellum missī ducis, ille profectō

reddere persōnae scit convenientia cuique.

respicere exemplar vītae mōrumque iubēbō

doctum imitātōrem et vīvās hinc dūcere vōcēs.

interdum speciōsa locīs mōrātaque rēctē

fābula, nūllīus veneris, sine pondere et arte,

valdius oblectat populum meliusque morātur

quam versūs inopēs rērum nūgaeque canōrae.

Graiīs ingenium, Graiīs dedit ōre rotundō

Mūsa loquī, praeter laudem nūllīus avārīs.

Rōmānī puerī longīs ratiōnibus assem

discunt in partēs centum dīdūcere. ‘dīcat

fīlius Albīnī: quīncūnce remōta est

ūncia, quid superat? poterās dīxisse.’ ‘triēns.’ ‘eu!

rem poteris servāre tuam. redit ūncia, quid fit?’

sēmis.’ an haec animōs aerūgō et cūra pecūlī

cum semel imbuerit, spērēmus carmina fingī

posse linenda cedrō et lēvī servanda cupressō?

aut prōdesse volunt aut dēlectāre poētae

aut simul et iūcunda et idōnea dīcere vītae.

quicquid praecipiēs, estō brevis, ut cito dicta

percipiant animī docilēs teneantque fidēlēs:

omne supervacuum plēnō pectore mānat.

ficta voluptātis causā sint proxima vērīs:

quodcumque velit poscat sibi fābula crēdī

neu prānsae Lamiae vīvum puerum extrahat alvō.

centuriae seniōrum agitant expertia frūgis,

celsī praetereunt austēra poēmata Ramnēs:

omne tulit pūnctum quī miscuit ūtile dulcī

lēctōrem dēlectandō pariterque monendō.

hic meret aera liber Sosiīs, hic et mare trānsit

et longum nōtō scrīptōrī prōrogat aevum.

sunt dēlicta tamen quibus ignōvisse velimus,

nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mēns

[poscentīque gravem persaepe remittit acūtum]

nec semper feriet quodcumque minābitur arcus.

vērum ubi plūra nitent in carmine, nōn ego paucīs

offendar maculīs, quās aut incūria fūdit

aut hūmāna parum cāvit nātūra. quid ergō est?

ut scrīptor peccat idem librārius ūsque,

quamvīs est monitus, veniā caret, et citharoedus

rīdētur, chordā quī semper oberrat eādem,

sīc mihi quī multum cessat fit Choerilus ille,

quem bis terve bonum cum rīsū mīror. et īdem

indignor quandōque bonus dormītat Homērus,

vērum operī longō fās est obrēpere somnum.

ut pictūra poēsis. erit quae, propius stēs,

capiat magis, et quaedam, longius abstēs;

haec amat obscūrum, volet haec sub lūce vidērī

iūdicis argūtum quae nōn formīdat acūmen;

haec placuit semel, haec deciēns repetīta placēbit.

ō maior iuvenum, quamvīs et vōce paternā

fingeris ad rēctum et per sapis, hoc tibi dictum

tolle memor, certīs medium et tolerābile rēbus

rēctē concēdī. cōnsultus iūris et āctor

causārum mediocris abest virtūte disertī

Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,

sed tamen in pretiō est: mediocribus esse poētīs

nōn hominēs, nōn , nōn concessēre columnae.

ut grātās inter mēnsās symphōnia discors

et crassum unguentum et Sardō cum melle papāver

offendunt, poterat dūcī quia cēna sine istīs,

sīc animīs nātum inventumque poēma iuvandīs,

paulum summō dēcessit, vergit ad īmum.

lūdere quī nescit, campestribus abstinet armīs

indoctusque pilae discīve trochīve quiēscit,

spissae rīsum tollant impūne corōnae:

quī nescit versūs, tamen audet fingere. quidnī?

līber et ingenuus, praesertim cēnsus equestrem

summam nummōrum vitiōque remōtus ab omnī.

nihil invītā dīcēs faciēsve Minervā:

id tibi iūdicium est, ea mēns. sīquid tamen ōlim

scrīpseris, in Maecī dēscendat iūdicis aurēs

et patris et nostrās nōnumque premātur in annum

membrānīs intus positīs: dēlēre licēbit

quod nōn ēdideris, nescit vōx missa revertī.

silvestrēs hominēs sacer interpresque deōrum

caedibus et vīctū foedō dēterruit Orpheus,

dictus ob hoc lēnīre tigrēs rabidōsque leōnēs;

dictus et Amphīōn, Thēbānae conditor urbis,

saxa movēre sonō testūdinis et prece blandā

dūcere quō vellet. fuit haec sapientia quondam,

pūblica prīvātīs sēcernere, sacra profānīs,

concubitū prohibēre vagō, dare iūra marītīs,

oppida mōlīrī, lēgēs incīdere lignō.

sīc honor et nōmen dīvīnīs vātibus atque

carminibus vēnit. post hōs īnsignis Homērus,

Tyrtaeusque marēs animōs in Mārtia bella

versibus exacuit, dictae per carmina sortēs

et vītae mōnstrāta via est et grātia rēgum

Pīeriīs temptāta modīs lūdusque repertus

et longōrum operum fīnis forte pudōrī

sit tibi Mūsa lyrae sollers et cantor Apollō.

nātūrā fieret laudābile carmen an arte

quaesītum est. ego nec studium sine dīvite vēnā

nec rude quid possit videō ingenium: alterius sīc

altera poscit opem rēs et coniūrat amīcē.

quī studet optātam cursū contingere mētam,

multa tulit fēcitque puer, sūdāvit et alsit,

abstinuit venere et vīnō; quī Pȳthia cantat

tībīcen, didicit prius extimuitque magistrum.

nec satis est dīxisseego mīra poēmata pangō;

occupet extrēmum scabiēs; mihi turpe relinquī est

et quod nōn didicī sānē nescīre fatērī.’

ut praecō, ad mercēs turbam quī cōgit emendās,

assentātōrēs iubet ad lucrum īre poēta

dīves agrīs, dīves positīs in fēnore nummīs.

vērō est ūnctum quī rēctē pōnere possit

et spondēre levī prō paupere et ēripere artīs

lītibus implicitum, mīrābor sciet inter-

nōscere mendācem vērumque beātus amīcum.

seu dōnāris seu quid dōnāre volēs cui,

nōlīto ad versūs tibi factōs dūcere plēnum

laetitiae: clāmābit enimpulchrē! bene! rēctē!’,

pallēscet, super hīs etiam stillābit amīcīs

ex oculīs rōrem, saliet, tundet pede terram.

ut quī conductī plōrant in fūnere dīcunt

et faciunt prope plūra dolentibus ex animō, sīc

dērīsor vērō plūs laudātōre movētur.

rēgēs dīcuntur multīs urgēre culillīs

et torquēre merō quem perspexisse labōrent

an sit amīcitiā dignus; carmina condēs,

numquam fallant animīsub vulpelatentēs.

Quīntiliō sīquid recitārēs, ‘corrige sōdēs

hocaiēbatet hoc.’ melius posse negārēs

bis terque expertum frūstrā, dēlēre iubēbat

et male tornātōs incūdī reddere versūs.

dēfendere dēlictum quam vertere māllēs,

nūllum ultrā verbum aut operam īnsūmēbat inānem

quīn sine rīvālī que et tua sōlus amārēs.

vir bonus et prūdēns versūs reprehendet inertēs,

culpābit dūrōs, incōmptīs allinet ātrum

trānsversō calamō signum, ambitiōsa recīdet

ōrnāmenta, parum clārīs lūcem dare cōget,

arguet ambiguē dictum, mūtanda notābit:

fīet Aristarchus, nōn dīcetcūr ego amīcum

offendam in nūgīs?’ hae nūgae sēria dūcent

in mala dērīsum semel exceptumque sinistrē.

ut mala quem scabiēs aut morbus rēgius urget

aut fānāticus error et īrācunda Diāna,

vēsānum tetigisse timent fugiuntque poētam

quī sapiunt, agitant puerī incautīque sequuntur.

hic, dum sublīmēs versūs ructātur et errat,

velutī merulīs intentus dēcidit auceps

in puteum foveamve, licetsuccurritelongum

clāmet, ‘ cīvēs,’ nōn sit quī tollere cūret.

cūret quis opem ferre et dēmittere fūnem,

quī scīs an prūdēns hūc prōiēcerit atque

servārī nōlit?’ dīcam, Siculīque poētae

narrābō interitum: deus immortālis habērī

dum cupit Empedoclēs, ārdentem frīgidus Aetnam

īnsiluit. sit iūs liceatque perīre poētīs:

invītum quī servat, idem facit occīdentī.

nec semel hoc fēcit nec retractus erit iam

fīet homō et pōnet fāmōsae mortis amōrem.

nec satis appāret cūr versūs factitet, utrum

mīnxerit in patriōs cinerēs an trīste bidental

mōverit incestus. certē furit, ac velut ursus

obiectōs caveae valuit frangere clātrōs,

indoctum doctumque fugat recitātor acerbus;

quem vērō arripuit, tenet occīditque legendō,

nōn missūra cutem nisi plēna cruōris hirūdō.