1

ībis Liburnīs inter alta nāvium,

amīce, prōpugnācula,

parātus omne Caesaris perīculum

subīre, Maecēnās, tuō.

quid nōs, quibus vīta superstite

iūcunda, contrā, gravis?

utrumne iussī persequēmur ōtium

nōn dulce cum simul,

an hunc labōrem, mente lātūrī decet

quā ferre nōn mollīs virōs?

ferēmus, et vel per Alpium iuga,

inhospitālem et Caucasum

vel occidentis ūsque ad ultimum sinum

fortī sequēmur pectore.

rogēs tuum labōre quid iuvem meō

imbellis ac firmus parum?

comes minōre sum futūrus in metū,

quī maior absentīs habet,

ut assidēns implūmibus pullīs avis

serpentium allāpsūs timet

magis relictīsnōn, ut adsit, auxilī

lātūra plūs praesentibus.

lībenter hoc et omne mīlitābitur

bellum in tuae spem grātiae,

nōn ut iuvencīs illigāta plūribus

arātra nītantur mea

pecusve Calabrīs ante sīdus fervidum

Lūcāna mūtet pascuīs

neque ut superne villa candēns Tusculī

Circaea tangat moenia.

satis superque benignitās tua

dītāvit; haud parāverō

quod aut avārus ut Chremēs terrā premam,

discīnctus aut perdam nepōs.

2

beātus ille quī procul negōtiīs,

ut prīsca gēns mortālium,

paterna rūra bōbus exercet suīs

solūtus omnī faenore

neque excitātur classicō mīles trucī

neque horret īrātum mare

forumque vītat et superba cīvium

potentiōrum līmina.

ergō aut adultā vītium propāgine

altās marītat pōpulōs

aut in reductā valle mūgientium

prōspectat errantīs gregēs

inūtilīsque falce rāmōs amputāns

fēlīciōrēs īnserit

aut pressa pūrīs mella condit amphorīs

aut tondet īnfirmās ovīs.

vel cum decōrum mītibus pōmīs caput

Autumnus agrīs extulit,

ut gaudet īnsitīva dēcerpēns pira,

certantem et ūvam purpurae,

quā mūnerētur , Priāpe, et , pater

Silvāne, tūtor fīnium.

libet iacēre modo sub antīquā īlice,

modo in tenācī grāmine:

lābuntur altīs interim rīpīs aquae,

queruntur in silvīs avēs

fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus,

somnōs quod invītet levīs.

at cum tonantis annus hībernus Iovis

imbrīs nivīsque comparat,

aut trūdit ācrīs hinc et hinc multā cane

aprōs in obstantīs plagās

aut amite lēvī rāra tendit rētia

turdīs edācibus dolōs

pavidumque leporem et advenam laqueō gruem

iūcunda captat praemia.

quis nōn malārum quās amor cūrās habet

haec inter oblīvīscitur?

quodsī pudīca mulier in partem iuvet

domum atque dulcīs līberōs,

Sabīna quālis aut perusta sōlibus

pernīcis uxor Āpulī,

sacrum vetustīs exstruat lignīs focum

lassī sub adventum virī

claudēnsque textīs crātibus laetum pecus

distenta siccet ūbera

et hōrna dulcī vīna prōmēns dōliō

dapēs inēmptās apparet:

nōn Lucrīna iūverint conchȳlia

magisve rhombus aut scarī,

sīquōs Eōīs intonāta flūctibus

hiems ad hoc vertat mare,

nōn Āfra avis dēscendat in ventrem meum,

nōn attagēn Iōnicus

iūcundior quam lēcta pinguissimīs

olīva rāmīs arborum

aut herba lapathī prāta amantis et gravī

malvae salubrēs corporī

vel agna fēstīs caesa Terminālibus

vel haedus ēreptus lupō.

hās inter epulās ut iuvat pāstās ovīs

vidēre properantīs domum,

vidēre fessōs vōmerem inversum bovēs

collō trahentīs languidō

postōsque vērnās, dītis exāmen domūs,

circum renīdentīs Larēs.

haec ubi locūtus faenerātor Alfius,

iamiam futūrus rūsticus,

omnem redēgit īdibus pecūniam,

quaerit Kalendīs pōnere.

3

parentis ōlim sīquis impiā manū

senīle guttur frēgerit,

edit cicūtīs ālium nocentius.

ō dūra messōrum īlia!

quid hoc venēnī saevit in praecordiīs?

num vīperīnus hīs cruor

incoctus herbīs fefellit? an malās

Cānidia tractāvit dapēs?

ut Argonautās praeter omnīs candidum

Mēdēa mīrāta est ducem,

ignōta taurīs illigātūrum iuga

perūnxit hōc Iāsonem,

hōc dēlibūtīs ulta dōnīs paelicem

serpente fūgit ālite.

nec tantus umquam sīderum īnsēdit vapor

sitīculōsae Āpūliae

nec mūnus umerīs efficācis Herculis

inārsit aestuōsius.

at quid umquam tāle concupīveris,

iōcōse Maecēnās, precor,

manum puella sāviō oppōnat tuō

extrēmā et in spondā cubet.

4

lupīs et agnīs quanta sortitō obtigit,

cum mihī discordia est,

Hibēricīs peruste fūnibus latus

et crūra dūrā compede.

licet superbus ambulēs pecūniā,

fortūna nōn mūtat genus.

vidēsne, Sacram mētiente Viam

cum bis trium ulnārum togā,

ut ōra vertat hūc et hūc euntium

līberrima indignātiō?

sectus flagellīs hic triumvirālibus

praecōnis ad fastīdium

arat Falernī mīlle fundī iūgera

et Appiam mannīs terit

sedīlibusque magnus in prīmīs eques

Othōne contemptō sedet.

quid attinet tot ōra nāvium gravī

rōstrāta dūcī pondere

contrā latrōnēs atque servīlem manum

hōc, hōc tribūnō mīlitum?”

5

at ō deōrum quicquid in caelō regit

terrās et hūmānum genus,

quid iste fert tumultus? aut quid omnium

vultūs in ūnum trucēs?

per līberōs , vocāta partubus

Lūcīna vērīs adfuit,

per hoc ināne purpurae decus precor,

per improbātūrum haec Iovem,

quid ut noverca intuēris aut utī

petīta ferrō bēlua?”

ut haec trementī questus ōre cōnstitit

īnsignibus raptīs puer,

impūbe corpus, quāle posset impia

mollīre Thrācum pectora,

Cānidia brevibus implicāta vīperīs

crīnīs et incōmptum caput

iubet sepulcrīs caprifīcōs ērutās,

iubet cupressōs fūnebrīs

et ūncta turpis ōva rānae sanguine

plūmamque nocturnae strigis

herbāsque quās Iolcos atque Hibēria

mittit venēnōrum ferāx,

et ossa ab ōre rapta ieiūnae canis

flammīs adūrī Colchicīs.

at expedīta Sāgana per tōtam domum

spargēns Avernālīs aquās

horret capillīs ut marīnus asperīs

echīnus aut currēns aper.

abācta nūllā Veia cōnscientiā

ligōnibus dūrīs humum

exhauriēbat, ingemēns labōribus,

quō posset īnfossus puer

longō diē bis terque mūtātae dapis

inēmorī spectāculō,

cum prōminēret ōre quantum exstant aquā

suspēnsa mentō corpora,

exsecta utī medulla et āridum iecur

amōris esset pōculum,

interminātō cum semel fīxae cibō

intābuissent pūpulae.

nōn dēfuisse masculae libīdinis

Arīminēnsem Fōliam

et ōtiōsa crēdidit Neāpolis

et omne vīcīnum oppidum,

quae sīdera excantāta vōce Thessalā

lūnamque caelō dēripit.

hīc irresectum saeva dente līvidō

Cānidia rōdēns pollicem

quid dīxit aut quid tacuit? “ō rēbus meīs

nōn īnfidēlēs arbitrae,

Nox et Diāna, quae silentium regis,

arcāna cum fīunt sacra,

nunc, nunc adeste, nunc in hostīlīs domōs

īram atque nūmen vertite.

formīdulōsīs dum latent silvīs ferae

dulcī sopōre languidae,

senem, quod omnēs rīdeant, adulterum

lātrent Subūrānae canēs

nardō perūnctum, quāle nōn perfectius

meae labōrārint manūs.

quid accidit? cūr dīra barbarae minus

venēna Mēdēae valent,

quibus superbam fūgit ulta paelicem,

magnī Creontis fīliam,

cum palla, tābō mūnus imbūtum, novam

incendiō nuptam abstulit?

atquī nec herba nec latēns in asperīs

rādīx fefellit locīs:

indormit ūnctīs omnium cubīlibus

oblīviōne paelicum.

āh | āh, solūtus ambulat venēficae

scientiōris carmine.

nōn ūsitātīs, Vāre, pōtiōnibus,

ō multa flētūrum caput,

ad recurrēs nec vocāta mēns tua

Mārsīs redībit vōcibus:

maius parābō, maius īnfundam tibi

fastīdientī pōculum,

priusque caelum sīdet īnferǐus marī

tellūre porrectā super,

quam nōn amōre sīc meō flagrēs utī

bitūmen ātrīs ignibus.”

sub haec puer iam nōn, ut ante, mollibus

lēnīre verbīs impiās,

sed dubius unde rumperet silentium,

mīsit Thyesteās precēs:

venēna magnum fās nefāsque, nōn valent

convertere hūmānam vicem.

dīrīs agam vōs: dīra dētestātiō

nūllā expiātur victimā.

quīn, ubi perīre iussus exspīrāverō,

nocturnus occurram furor

petamque vultūs umbra curvīs unguibus,

quae vīs deōrum est mānium,

et inquiētīs assidēns praecordiīs

pavōre somnōs auferam.

vōs turba vīcātim hinc et hinc saxīs petēns

contundet obscaenās anūs.

post insepulta membra different lupī

et Esquilīnae | ālitēs

neque hoc parentēs, heu mihī superstitēs,

effūgerit spectāculum.”

6

quid immerentīs hospitēs vexās, canis

ignāvus adversum lupōs?

quīn hūc inānīs, potes, vertis minās

et remorsūrum petis?

nam quālis aut Molossus aut fulvus Lacōn,

amīca vīs pāstōribus,

agam per altās aure sublātā nivīs

quaecumque praecedet fera;

, cum timendā vōce complēstī nemus,

prōiectum odōrāris cibum.

cavē cavē, namque in malōs asperrimus

parāta tollō cornua,

quālis Lycambae sprētus īnfīdō gener

aut ācer hostis Būpalō.

an quis ātrō dente petīverit,

inultus ut flēbō puer?

7

quō, quō scelestī ruitis? aut cūr dexterīs

aptantur ēnsēs conditī?

parumne campīs atque Neptūnō super

fūsum est Latīnī sanguinis

nōn ut superbās invidae Carthāginis

Rōmānus arcēs ūreret

intāctus aut Britannus ut dēscenderet

Sacrā catēnātus Viā,

sed ut secundum vōta Parthōrum suā

urbs haec perīret dexterā?

neque hic lupīs mōs nec fuit leōnibus,

numquam nisi in dispār ferīs.

furorne caecus an rapit vīs ācrior

an culpa? respōnsum date.

tacent, et albus ōra pallor īnficit

mentēsque perculsae stupent.

sīc est: acerba fāta Rōmānōs agunt

scelusque frāternae necis,

ut immerentis flūxit in terram Remī

sacer nepōtibus cruor.

8

rogāre longō pūtidam saeculō

vīrīs quid ēnervet meās,

cum sit tibī dēns āter et rūgīs vetus

frontem senectūs exaret

hietque turpis inter āridās natīs

pōdex velut crūdae bovis!

sed incitat pectus et mammae putrēs,

equīna quālīs ūbera,

venterque mollis et femur tumentibus

exīle sūrīs additum?

estō beāta, fūnus atque imāginēs

dūcant triumphālēs tuum

nec sit marīta quae rotundiōribus

onusta bācīs ambulet.

quid quod libellī Stōicī inter Sēricōs

iacēre pulvillōs amant?

illitterātī num magis nervī rigent

minusve languet fascinum?

quod ut superbō prōvocēs ab inguine,

ōre allabōrandum est tibi.

9

quandō repostum Caecubum ad fēstās dapēs

victōre laetus Caesare

cum sub altāsīc Iovī grātumdomō,

beāte Maecēnās, bibam

sonante mixtum tībiīs carmen lyrā,

hāc Dōrium, illīs barbarum?

ut nūper, āctus cum fretō Neptūnius

dux fūgit ustīs nāvibus,

minātus urbī vincla quae dētrāxerat

servīs amīcus perfidīs.

Rōmānus ēheuposterī negābitis

ēmancipātus fēminae

fert vallum et arma mīles et spadōnibus

servīre rūgōsīs potest

interque signa turpe mīlitāria

sōl aspicit cōnōpium.

at hūc frementīs verterunt bis mīlle equōs

Gallī canentēs Caesarem

hostīliumque nāvium portū latent

puppēs sinistrōrsum citae.

Triumphe, morāris aureōs

currūs et intāctās bovēs?

Triumphe, nec Iugurthinō parem

bellō reportāstī ducem

neque Āfricānum, cui super Carthāginem

virtūs sepulcrum condidit.

terrā marīque victus hostis pūnicō

lūgubre mūtāvit sagum,

aut ille centum nōbilem Crētam urbibus

ventīs itūrus nōn suīs,

exercitātās aut petit Syrtīs Notō,

aut fertur incertō marī.

capāciōrēs affer hūc, puer, scyphōs

et Chīa vīna aut Lesbia,

vel quod fluentem nauseam coërceat

mētīre nōbīs Caecubum.

cūram metumque Caesaris rērum iuvat

dulcī Lyaeō solvere.

10

malā solūta nāvis exit ālite

ferēns olentem Mēvium.

ut horridīs utrumque verberēs latus,

Auster, mementō flūctibus;

niger rudentīs Eurus inversō marī

frāctōsque rēmōs differat;

īnsurgat Aquilō quantus altīs montibus

frangit trementīs īlicēs.

nec sīdus ātrā nocte amīcum appāreat

quā trīstis Ōrīōn cadit,

quiētiōre nec ferātur aequore

quam Graia victōrum manus,

cum Pallas ustō vertit īram ab Īliō

in impiam Aiācis ratem.

ō quantus īnstat nāvitīs sūdor tuīs

tibīque pallor lūteus

et illa nōn virīlis heiulātiō,

precēs et āversum ad Iovem,

Īonius ūdō cum remūgiēns sinus

Notō carīnam rūperit!

opīma quodsī praeda curvō lītore

porrecta mergōs iūverit,

libīdinōsus immolābitur caper

et agna Tempestātibus.

11

Pettī, nihil , sīcut anteā, iuvat

scrībere versiculōs amōre percussum gravī,

amōre, quī praeter omnīs expetit

mollibus in puerīs aut in puellīs ūrere.

hic tertius December ex quō dēstitī

Īnachiā furere silvīs honōrem dēcutit.

heu , per urbemnam pudet tantī malī

fābula quanta fuī! convīviōrum et paenitet,

in quīs amantem languor et silentium

arguit et latere petītus īmō spīritus.

contrāne lucrum nīl valēre candidum

pauperis ingenium!” querēbar applōrāns tibi,

simul calentis inverēcundus deus

fervidiōre merō arcāna prōmōrat locō.

quodsī meīs inaestuet praecordiīs

lībera bīlis, ut haec ingrāta ventīs dīvidat

fōmenta vulnus nīl malum levantia,

dēsinet imparibus certāre summotus pudor.”

ubi haec sevērus palam laudāveram,

iussus abīre domum ferēbar incertō pede

ad nōn amīcōs heu mihī postīs et heu

līmina dūra, quibus lumbōs et īnfregī latus.

nunc glōriantis quamlibet mulierculam

vincere mollitiā amor Lyciscī tenet,

unde expedīre nōn amīcōrum queant

lībera cōnsilia nec contumēliae gravēs

sed alius ārdor aut puellae candidae

aut teretis puerī longam renōdantis comam.

12

quid tibi vīs, mulier nigrīs dignissima barrīs?

mūnera quid mihi quidve tabellās

mittis nec firmō iuvenī neque nāris obēsae?

namque sagācius ūnus odōror

pōlypus an gravis hirsūtīs cubet hircus in ālīs

quam canis ācer ubī lateat sūs.

quī sūdor vǐētīs et quam malus undique membrīs

crēscit odor, cum pēne solūtō

indomitam properat rabiem sēdāre neque illī

iam manet ūmida crēta colorque

stercore fūcātus crocodīlī iamque subandō

tenta cubīlia tēctaque rumpit,

vel mea cum saevīs agitat fastīdia verbīs:

Īnachiā languēs minus ac ,

Īnachiam ter nocte potes; mihi semper ad ūnum

mollis opus. pereat male quae

Lesbia quaerentī taurum mōnstrāvit inertem,

cum mihi Cōus adesset Amyntās,

cuius in indomitō cōnstantior inguine nervus

quam nova collibus arbor inhaeret.

mūricibus Tyriīs iterātae vellera lānae

cui properābantur? tibi nempe,

foret aequālīs inter convīva, magis quem

dīligeret mulier sua quam .

ō | ego nōn fēlīx, quam fugis ut pavet ācrīs

agna lupōs capreaeque leōnēs.”

13

horrida tempestās caelum contrāxit et imbrēs

nivēsque dēdūcunt Iovem; nunc mare, nunc siluae

Thrēiciō | Aquilōne sonant. rapiāmus, amīcī,

occāsiōnem diē, dumque virent genua

et decet, obductā solvātur fronte senectūs.

vīna Torquātō movē cōnsule pressa meō.

cētera mitte loquī: deus haec fortasse benignā

redūcet in sēdem vice. nunc et Achaemeniō

perfundī nardō iuvat et fide Cyllēnaeā

levāre dīrīs pectora sollicitūdinibus,

nōbilis ut grandī cecinit Centaurus alumnō:

invicte, mortālis deā nāte puer Thetide,

manet Assaracī tellūs, quam frīgida flāvī

findunt Scamandrī flūmina, lūbricus et Simoīs,

unde tibī reditum certō subtēmine Parcae

rūpēre, nec māter domum caerula revehet.

illīc omne malum vīnō cantūque levātō,

dēfōrmis aegrimōniae dulcibus alloquiīs.”

14

mollis inertia cūr tantam diffūderit īmīs

oblīviōnem sēnsibus,

pōcula Lēthaeōs ut dūcentia somnōs

ārente fauce trāxerim,

candide Maecēnās, occīdis saepe rogandō.

deus, deus nam vetat

inceptōs ōlim, prōmissum carmen, iambōs

ad umbilīcum addūcere.

nōn aliter Samiō dīcunt ārsisse Bathyllō

Anacreonta Tēium,

quī persaepe cavā testūdine flēvit amōrem

nōn ēlabōrātum ad pedem.

ūreris ipse miser. quodsī nōn pulchrior ignis

accendit obsessam Īlion,

gaudē sorte tuā; lībertīna nec ūnō

contenta Phrȳnē mācerat.

15

nox erat, et caelō fulgēbat Lūna serēnō

inter minōra sīdera,

cum , magnōrum nūmen laesūra deōrum,

in verba iūrābās mea

artius atque hederā prōcēra astringitur īlex

lentīs adhaerēns bracchiīs,

dum pecorī lupus et nautīs īnfēstus Orīōn

turbāret hībernum mare

intōnsōsque agitāret Apollinis aura capillōs,

fore hunc amōrem mūtuum,

ō dolitūra meā multum virtūte Neaera!

nam quid in Flaccō virī est,

nōn feret assiduās potiōrī dare noctēs

et quaeret īrātus parem,

nec semel offēnsī cēdet cōnstantia fōrmae,

certus intrārit dolor.

et , quīcumque es fēlīcior atque meō nunc

superbus incēdis malō,

sīs pecore et multā dīves tellūre licēbit

tibīque Pactōlus fluat

nec Pȳthagorae fallant arcāna renātī

fōrmāque vincās Nīrea,

heu | heu, trānslātōs aliō maerēbis amōrēs,

ast ego vicissim rīserō.

16

altera iam teritur bellīs cīvīlibus aetās,

suīs et ipsa Rōma vīribus ruit,

quam neque fīnitimī valuērunt perdere Mārsī,

minācis aut Etrūsca Porsenae manus,

aemula nec virtūs Capuae nec Spartacus ācer

novīsque rēbus īnfidēlis Allobrox

nec fera caeruleā domuit Germānia pūbe

parentibusque abōminātus Hannibal.

impia perdēmus dēvōtī sanguinis aetās

ferīsque rūrsus occupābitur solum,

barbarus heu cinerēs īnsistet victor et urbem

eques sonante verberābit ungulā,

quaeque carent ventīs et sōlibus ossa Quirīnī

nefās vidēredissipābit īnsolēns.

forte quid expediat commūniter aut melior pars

malīs carēre quaeritis labōribus?

nūlla sit hāc potior sententia: Phōcaeōrum

velut profūgit exsecrāta cīvitās

agrōs atque larēs patriōs, habitandaque fāna

aprīs relīquit et rapācibus lupīs,

īre pedēs quōcumque ferent, quōcumque per undās

Notus vocābit aut protervus Āfricus.

sīc placet? an melius quis habet suādēre? secundā

ratem occupāre quid morāmur ālite?

sed iūrēmus in haec: simul īmīs saxa renārint

vadīs levāta, redīre sit nefās;

neu conversa domum pigeat dare lintea, quandō

Padus Matīna lāverit cacūmina,

in mare seu celsus prōcurrerit Appennīnus

novāque mōnstra iūnxerit libīdine

mīrus amor, iuvet ut tigrīs subsīdere cervīs,

adulterētur et columba mīluō,

crēdula nec rāvōs timeant armenta leōnēs

ametque salsa lēvis hircus aequora.

haec et quae poterunt reditūs abscindere dulcīs

eāmus omnis exsecrāta cīvitās,

aut pars indocilī melior gregemollis et exspēs

inōmināta perprimat cubīlia.

vōs, quibus est virtūs, muliebrem tollite lūctum,

Etrūsca praeter et volāte lītora:

nōs manet Ōceanus circumvagus. arva beāta

petāmus, arva, dīvitēs et īnsulās,

reddit ubī cererem tellūs inarāta quotannīs

et imputāta flōret ūsque vīnea,

germinat et numquam fallentis termes olīvae

suamque pulla fīcus ōrnat arborem,

mella cavā mānant ex īlice, montibus altīs

levis crepante lympha dēsilit pede.

illīc iniussae veniunt ad mulctra capellae

refertque tenta grex amīcus ūbera,

nec vespertīnus circumgemit ursus ovīle

nec intumēscit alta vīperīs humus;

nūlla nocent pecorī contāgia, nūllius astrī

gregem aestuōsa torret impotentia.

plūraque fēlīcēs mīrābimur, ut neque largīs

aquōsus Eurus arva rādat imbribus,

pinguia nec siccīs ūrantur sēmina glaebīs,

utrumque rēge temperante caelitum.

nōn hūc Argōō contendit rēmige pīnus

neque impudīca Colchis intulit pedem;

nōn hūc Sīdoniī torsērunt cornua nautae,

labōriōsa nec cohors Ulixeī.

Iuppiter illa piae sēcrēvit lītora gentī,

ut inquināvit aere tempus aureum,

aere, dehinc ferrō dūrāvit saecula, quōrum

piīs secunda vāte datur fuga.

17

iam iam efficācī manūs scientiae,

supplex et ōrō rēgna per Prōserpinae,

per et Diānae nōn movenda nūmina,

per atque librōs carminum valentium

refīxa caelō dēvocāre sīdera,

Cānidia, parce vōcibus tandem sacrīs

citumque retrō solve, solve turbinem.

mōvit nepōtem Tēlephus Nērēium,

in quem superbus ōrdinārat agmina

Mȳsōrum et in quem tēla acūta torserat;

ūnxēre mātrēs Īliae additum ferīs

ālitibus atque canibus homīcidam Hectōrem,

postquam relictīs moenibus rēx prōcidit

heu pervicācis ad pedēs Achilleī;

saetōsa dūrīs exuēre pellibus

labōriōsī rēmigēs Ulixeī

volente Circā membra, tunc mēns et sonus

relāpsus atque nōtus in vultūs honor.

dedī satis superque poenārum tibi,

amāta nautīs multum et īnstitōribus:

fūgit iuventās et verēcundus color

relīquit ossa pelle amicta lūridā,

tuīs capillus albus est odōribus;

nūllum ā labōre reclīnat ōtium,

urget diem nox et diēs noctem neque est

levāre tenta spīritū praecordia.

ergō negātum vincor ut crēdam miser,

Sabella pectus increpāre carmina

caputque Mārsā dissilīre nēniā.

quid amplius vīs? ō mare et terra, ārdeō

quantum neque ātrō dēlibūtus Herculēs

Nessī cruōre nec Sicāna fervidā

virēns in Aetnā flamma. , dōnec cinis

iniūriōsīs āridus ventīs ferar,

calēs venēnīs officīna Colchicīs?

quae fīnis aut quod manet stīpendium?

effāre: iussās cum fidē poenās luam,

parātus expiāre, seu poposceris

centum iuvencōs, sīve mendācī lyrā

volēs sonāre: ‘ pudīca, proba

perambulābis astra sīdus aureum.’

īnfāmis Helenae Castor offēnsus vice

frāterque magnī Castoris victī prece

adēmpta vātī reddidēre lūmina:

et potes namsolve dēmentiā,

ō nec paternīs obsolēta sordibus

neque in sepulcrīs pauperum prūdēns anus

novendiālīs dissipāre pulverēs;

tibi hospitāle pectus et pūrae manūs

tuusque venter Pactumeius et tuō

cruōre rubrōs obstetrīx pannōs lavit,

utcumque fortis exsilīs puerpera.”

quid obserātīs auribus fundis precēs?

nōn saxa nūdīs surdiōra nāvitīs

Neptūnus albō tundit hībernus salō.

inultus ut rīserīs Cotȳtia

vulgāta, sacrum līberī Cupīdinis,

et Esquilīnī pontifex venēficī

impūne ut urbem nōmine implērīs meō?

quid prōderat dītāsse Paelignās anūs

vēlōciusve miscuisse toxicum?

sed tardiōra fāta vōtīs manent:

ingrāta miserō vīta dūcenda est in hoc,

novīs ut ūsque suppetās labōribus.

optat quiētem Pelopis īnfīdī pater

egēns benignae Tantalus semper dapis,

optat Promētheus obligātus ālitī,

optat suprēmō collocāre Sīsyphus

in monte saxumsed vetant lēgēs Iovis.

volēs modo altīs dēsilīre turribus,

modo ēnse pectus Nōricō reclūdere,

frūstrāque vincla gutturī nectēs tuō

fastīdiōsā trīstis aegrimōniā.

vectābor umerīs tunc ego inimīcīs eques

meaeque terra cēdet īnsolentiae.

an quae movēre cēreās imāginēs,

ut ipse nōstī cūriōsus, et polō

dēripere lūnam vōcibus possim meīs,

possim cremātōs excitāre mortuōs

dēsīderīque temperāre pōcula,

plōrem artis in nīl agentis exitūs?”