1

Maecēnās atavīs ēdite rēgibus,

ō et praesidium et dulce decus meum,

sunt quōs curriculō pulverem Olympicum

collēgisse iuvat, mētaque fervidīs

ēvītāta rotīs palmaque nōbilis

terrārum dominōs ēvehit ad deōs;

hunc, mōbilium turba Quirītium

certat tergeminīs tollere honōribus;

illum, propriō condidit horreō

quicquid Libycīs verritur āreīs.

gaudentem patriōs findere sarculō

agrōs Attalicīs condiciōnibus

numquam dēmoveās ut trabe Cypriā

Myrtōum pavidus nauta secet mare.

luctantem Īcariīs flūctibus Āfricum

mercātor metuēns ōtium et oppidī

laudat rūra suī; mox reficit ratēs

quassās, indocilis pauperiem patī.

est quī nec veteris pōcula Massicī

nec partem solidō dēmere diē

spernit, nunc viridī membra sub arbutō

strātus, nunc ad aquae lēne caput sacrae.

multōs castra iuvant et lituō tubae

permixtus sonitus bellaque mātribus

dētestāta. manet sub Iove frīgidō

vēnātor tenerae coniugis immemor,

seu vīsa est catulīs cerva fidēlibus,

seu rūpit teretīs Mārsus aper plagās.

doctārum hederae praemia frontium

dīs miscent superīs, gelidum nemus

Nymphārumque levēs cum Satyrīs chorī

sēcernunt populō, neque tībiās

Euterpē cohibet nec Polyhymnia

Lesbōum refugit tendere barbiton.

quod lyricīs vātibus īnserēs,

sublīmī feriam sīdera vertice.

2

iam satis terrīs nivis atque dīrae

grandinis mīsit Pater et rubente

dexterā sacrās iaculātus arcēs

terruit urbem,

terruit gentīs, grave redīret

saeculum Pyrrhae nova mōnstra questae,

omne cum Prōteus pecus ēgit altōs

vīsere montīs,

piscium et summā genus haesit ulmō,

nōta quae sēdēs fuerat columbīs,

et superiectō pavidae natārunt

aequore dammae.

vīdimus flāvum Tiberim retortīs

lītore Etrūscō violenter undīs

īre dēiectum monumenta rēgis

templaque Vestae,

Īliae dum nimium querentī

iactat ultōrem, vagus et sinistrā

lābitur rīpā Iove nōn probante ux-

ōrius amnis.

audiet cīvīs acuisse ferrum

quō gravēs Persae melius perīrent,

audiet pugnās vitiō parentum

rāra iuventūs.

quem vocet dīvum populus ruentis

imperī rēbus? prece quā fatīgent

virginēs sānctae minus audientem

carmina Vestam?

cui dabit partīs scelus expiandī

Iuppiter? tandem veniās precāmur,

nūbe candentīs umerōs amictus,

augur Apollō,

sīve māvīs, Erycīna rīdēns,

quam Iocus circumvolat et Cupīdō,

sīve neglēctum genus et nepōtēs

respicis auctor,

heu nimis longō satiāte lūdō,

quem iuvat clāmor galeaeque lēvēs,

ācer et Mārsī peditis cruentum

vultus in hostem,

sīve mūtātā iuvenem figūrā

āles in terrīs imitāris almae

fīlius Maiae, patiēns vocārī

Caesaris ultor.

sērus in caelum redeās diūque

laetus intersīs populō Quirīnī,

nēve nostrīs vitiīs inīquum

ōcior aura

tollat; hīc magnōs potius triumphōs,

hīc amēs dīcī pater atque prīnceps,

neu sinās Mēdōs equitāre inultōs

duce, Caesar.

3

sīc dīva potēns Cyprī,

sīc frātrēs Helenae, lūcida sīdera,

ventōrumque regat pater

obstrictīs aliīs praeter Iāpyga,

nāvis, quae tibi crēditum

dēbēs Vergilium; fīnibus Atticīs

reddās incolumem precor

et servēs animae dīmidium meae.

illī rōbur et aes triplex

circā pectus erat quī fragilem trucī

commīsit pelagō ratem

prīmus nec timuit praecipitem Āfricum

dēcertantem Aquilōnibus

nec trīstīs Hyadas nec rabiem Notī,

quō nōn arbiter Hadriae

maior, tollere seu pōnere vult freta.

quem mortis timuit gradum

quī siccīs oculīs mōnstra natantia,

quī vīdit mare turbidum et

īnfāmīs scopulōs, Acroceraunia?

nēquīquam deus abscidit

prūdēns Ōceanō dissociābilīs

terrās, tamen impiae

nōn tangenda ratēs trānsiliunt vada.

audāx omnia perpetī

gēns hūmāna ruit per vetitum nefās.

audāx Īapetī genus

ignem fraude malā gentibus intulit;

post ignem aetheriā domō

subductum maciēs et nova febrium

terrīs incubuit cohors

sēmōtīque prius tarda necessitās

lētī corripuit gradum.

expertus vacuum Daedalus āera

pennīs nōn hominī datīs;

perrūpīt Acheronta Herculeus labor:

nīl mortālibus arduī est.

caelum ipsum petimus stultitiā neque

per nostrum patimur scelus

īrācunda Iovem pōnere fulmina.

4

solvitur ācris hiems grātā vice vēris et Favōnī

trahuntque siccās māchinae carīnās

ac neque iam stabulīs gaudet pecus aut arātor ignī

nec prāta cānīs albicant pruīnīs.

iam Cytherēa chorōs dūcit Venus imminente lūnā

iūnctaeque Nymphīs Grātiae decentēs

alternō terram quatiunt pede, dum gravīs Cyclōpum

Vulcānus ārdēns vīsit officīnās.

nunc decet aut viridī nitidum caput impedīre myrtō

aut flōre, terrae quem ferunt solūtae;

nunc et in umbrōsīs Faunō decet immolāre lūcīs,

seu poscat agnā sīve mālit haedō.

pallida Mors aequō pulsat pede pauperum tabernās

rēgumque turrīs. ō beāte Sestī,

vītae summa brevis spem nōs vetat incohāre longam:

iam premet nox fābulaeque Mānēs

et domus exīlis Plūtōnia; quō simul meāris,

nec rēgna vīnī sortiēre tālīs

nec tenerum Lycidān mīrābere, quō calet iuventūs

nunc omnis et mox virginēs tepēbunt.

5

quis multā gracilis puer in rosā

perfūsus liquidīs urget odōribus

grātō, Pyrrha, sub antrō?

cui flāvam religās comam,

simplex munditiīs? heu quotiēns fidem

mūtātōsque deōs flēbit et aspera

nigrīs aequora ventīs

ēmīrābitur īnsolēns

quī nunc fruitur crēdulus aureā,

quī semper vacuam, semper amābilem

spērat nescius aurae

fallācis. miserī, quibus

intemptāta nitēs. tabulā sacer

vōtīvā pariēs indicat ūvida

suspendisse potentī

vestīmenta maris deō.

6

scrībēris Variō fortis et hostium

victor, Maeoniī carminis ālitī,

quam rem cumque ferōx nāvibus aut equīs

mīles duce gesserit.

nōs, Agrippa, neque haec dīcere nec gravem

Pēlīdae stomachum cēdere nesciī

nec cursūs duplicis per mare Ulixeī

nec saevam Pelopis domum

cōnāmur, tenuēs grandia, dum pudor

imbellisque lyrae Mūsa potēns vetat

laudēs ēgregiī Caesaris et tuās

culpā dēterere ingenī.

quis Mārtem tunicā tēctum adamantinā

dignē scrīpserit aut pulvere Trōicō

nigrum Mērionēn aut ope Palladis

Tȳdīdēn superīs parem?

nōs convīvia, nōs proelia virginum

sectīs in iuvenēs unguibus ācrium

cantāmus, vacuī sīve quid ūrimur,

nōn praeter solitum levēs.

7

laudābunt aliī clāram Rhodon aut Mytilēnēn

aut Ephesum bimarisve Corinthī

moenia vel Bacchō Thēbās vel Apolline Delphōs

īnsignīs aut Thessala Tempē;

sunt quibus ūnum opus est intāctae Palladis urbem

carmine perpetuō celebrāre et

undique dēcerptam frontī praepōnere olīvam;

plūrimus in Iūnōnis honōrem

aptum dīcet equīs Argos )dītīsque Mycēnās:

nec tam patiēns Lacedaemōn

nec tam Lārīsae percussit campus opīmae

quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Aniō ac Tīburnī lūcus et ūda

mōbilibus pōmāria rīvīs.

albus ut obscūrō dēterget nūbila caelō

saepe Notus neque parturit imbrīs

perpetuō, sīc sapiēns fīnīre mementō

trīstitiam vītaeque labōrēs

mollī, Plance, merō, seu fulgentia signīs

castra tenent seu dēnsa tenēbit

Tīburis umbra tuī. Teucer Salamīna patremque

cum fugeret, tamen ūda Lyaeō

tempora pōpuleā fertur vīnxisse corōnā,

sīc trīstīs affātus amīcōs:

quō nōs cumque feret melior fortūna parente,

ībimus, ō sociī comitēsque.

nīl dēspērandum Teucrō duce et auspice Teucrō.

certus enim prōmīsit Apollō

ambiguam tellūre novā Salamīna futūram.

ō fortēs peiōraque passī

cum saepe virī, nunc vīnō pellite cūrās;

crās ingēns iterābimus aequor.”

8

Lȳdia, dīc, per omnīs

deōs ōrō, Sybarin cūr properēs amandō

perdere, cūr aprīcum

ōderit campum, patiēns pulveris atque sōlis.

cūr neque mīlitārīs

inter aequālīs equitat, Gallica nec lupātīs

temperat ōra frēnīs;

cūr timet flāvum Tiberim tangere; cūr olīvum

sanguine vīperīnō

cautius vītat neque iam līvida gestat armīs

bracchia, saepe discō,

saepe trāns fīnem iaculō nōbilis expedītō?

quid latet, ut marīnae

fīlium dīcunt Thetidis sub lacrimōsa Trōiae

fūnera, virīlis

cultus in caedem et Lyciās prōriperet catervās?

9

vidēs ut altā stet nive candidum

Sōracte nec iam sustineant onus

silvae labōrantēs gelūque

flūmina cōnstiterint acūtō?

dissolve frīgus ligna super focō

largē repōnēns atque benignius

dēprōme quadrīmum Sabīnā,

ō Thaliarche, merum diōtā.

permitte dīvīs cētera; quī simul

strāvēre ventōs aequore fervidō

dēproeliantīs, nec cupressī

nec veterēs agitantur ornī.

quid sit futūrum crās fuge quaerere, et

quem Fors diērum cumque dabit lucrō

appōne, nec dulcīs amōrēs

sperne, puer, neque chorēās,

dōnec virentī cānitiēs abest

mōrōsa. nunc et campus et āreae

lēnēsque sub noctem susurrī

compositā repetantur hōrā,

nunc et latentis prōditor intimō

grātus puellae rīsus ab angulō

pignusque dēreptum lacertīs

aut digitō male pertinācī.

10

Mercurī, fācunde nepōs Atlantis,

quī ferōs cultūs hominum recentum

vōce fōrmāstī catus et decōrae

mōre palaestrae,

canam, magnī Iovis et deōrum

nūntium curvaeque lyrae parentem,

callidum quicquid placuit iocōsō

condere fūrtō.

, bovēs ōlim nisi reddidissēs

per dolum āmōtās, puerum minācī

vōce dum terret, viduus pharetrā

rīsit Apollō.

quīn et Atrīdās duce superbōs

Īliō dīves Priamus relictō

Thessalōsque ignīs et inīqua Trōiae

castra fefellit.

piās laetīs animās repōnis

sēdibus virgāque levem coercēs

aureā turbam, superīs deōrum

grātus et īmīs.

11

quaesierīsscīre nefāsquem mihi, quem tibi

fīnem dederint, Leuconoē, nec Babylōniōs

temptārīs numerōs. ut melius quicquid erit patī,

seu plūrīs hiemēs seu tribuit Iuppiter ultimam

quae nunc oppositīs dēbilitat pūmicibus mare

Tyrrhēnum. sapiās, vīna liquēs, et spatiō brevī

spem longam resecēs. dum loquimur, fūgerit invida

aetās. carpe diem, quam minimum crēdula posterō.

12

quem virum aut hērōa lyrā vel ācrī

tībiā sūmis celebrāre, Clīō,

quem deum? cuius recinet iocōsa

nōmen imāgō

aut in umbrōsīs Helicōnis ōrīs

aut super Pindō, gelidōve in Haemō,

unde vōcālem temere īnsecūtae

Orphea silvae

arte māternā rapidōs morantem

flūminum lāpsūs celerīsque ventōs,

blandum et aurītās fidibus canōrīs

dūcere quercūs?

quid prius dīcam solitīs parentis

laudibus quī rēs hominum ac deōrum,

quī mare et terrās variīsque mundum

temperat hōrīs,

unde nīl maius generātur ipsō

nec viget quicquam simile aut secundum?

proximōs illī tamen occupābit

Pallas honōrēs

proeliīs audāx. neque silēbō,

Līber, et saevīs inimīca Virgō

bēluīs, nec , metuende certā

Phoebe sagittā.

dīcam et Alcīdēn puerōsque Lēdae,

hunc equīs, illum superāre pugnīs

nōbilem; quōrum simul alba nautīs

stēlla refulsit,

dēfluit saxīs agitātus ūmor,

concidunt ventī fugiuntque nūbēs

et mināx, quod sīc voluēre, pontō

unda recumbit.

Rōmulum post hōs prius an quiētum

Pompilī rēgnum memorem an superbōs

Tarquinī fascīs dubitō an Catōnis

nōbile lētum.

Rēgulum et Scaurōs animaeque magnae

prōdigum Paulum superante Poenō

grātus īnsignī referam Camēnā

Fābriciumque.

hunc et incōmptīs Curium capillīs

ūtilem bellō tulit et Camillum

saeva paupertās et avītus aptō

cum lare fundus;

crēscit occultō velut arbor aevō

fāma Mārcellī. micat inter omnīs

Iūlium sīdus velut inter ignīs

lūna minōrēs.

gentis hūmānae pater atque custōs,

orte Sāturnō, tibi cūra magnī

Caesaris fātīs data: secundō

Caesare rēgnēs.

ille seu Parthōs Latiō imminentīs

ēgerit iūstō domitōs triumphō

sīve subiectōs Orientis ōrae

Sēras et Indōs,

minor laetum reget aequus orbem:

gravī currū quatiēs Olympum,

parum castīs inimīca mittēs

fulmina lūcīs.

13

cum , Lȳdia, Tēlephī

cervīcem roseam, cērea Tēlephī

laudās bracchia, vae, meum

fervēns difficilī bīle tumet iecur!

tum nec mēns mihi nec color

certā sēde manet, ūmor et in genās

fūrtim lābitur arguēns

quam lentīs penitus mācerer ignibus.

ūror seu tibi candidōs

turpārunt umerōs immodicae merō

rixae sīve puer furēns

impressit memorem dente labrīs notam;

nōn, satis audiās,

spērēs perpetuum dulcia barbarē

laedentem ōscula quae Venus

quīntā parte suī nectaris imbuit.

fēlīcēs ter et amplius

quōs irrupta tenet cōpula nec malīs

dīvulsus querimōniīs

suprēmā citius solvet amor diē.

14

ō nāvis, referent in mare novī

flūctūsō quid agis? fortiter occupā

portum. nōnne vidēs ut

nūdum rēmigiō latus

et mālus celerī saucius Āfricō

antennaeque gemant ac sine fūnibus

vix dūrāre carīnae

possint imperiōsius

aequor? nōn tibi sunt integra lintea,

nōn quōs iterum pressa vocēs malō.

quamvīs Pontica pīnus,

silvae fīlia nōbilis,

iactēs et genus et nōmen inūtile,

nīl pictīs timidus nāvita puppibus

fīdit. , nisi ventīs

dēbēs lūdibrium, cavē.

nūper sollicitum quae mihi taedium,

nunc dēsīderium cūraque nōn levis,

interfūsa nitentīs

vītēs aequora Cycladās.

15

pāstor cum traheret per freta nāvibus

Īdaeīs Helenēn perfidus hospitam,

ingrātō celerīs obruit ōtiō

ventōs ut caneret fera

Nēreus fāta: “malā dūcis avī domum

quam multō repetet Graecia mīlite,

coniūrāta tuās rumpere nuptiās

et rēgnum Priamī vetus.

heu, heu, quantus equīs, quantus adest virīs

sūdor; quanta movēs fūnera Dardanae

gentī! iam galeam Pallas et aegida

currūsque et rabiem parat.

nēquīquam Veneris praesidiō ferōx

pectēs caesariem grātaque fēminīs

imbellī citharā carmina dīvidēs,

nēquīquam thalamō gravīs

hastās et calamī spīcula Cnōsiī

vītābis strepitumque et celerem sequī

Aiācem; tamen heu sērus adulterōs

crīnīs pulvere collinēs.

nōn Lāertiadēn, exitium tuae

gentī, nōn Pylium Nestora respicis?

urgent impavidī Salamīnius

Teucer, Sthenelus sciēns

pugnae, sīve opus est imperitāre equīs,

nōn aurīga piger; Mērionēn quoque

nōscēs. ecce furit reperīre atrōx

Tȳdīdēs melior patre,

quem , cervus utī vallis in alterā

vīsum parte lupum grāminis immemor,

sublīmī fugiēs mollis anhēlitū,

nōn hoc pollicitus tuae.

īrācunda diem prōferet Īliō

mātrōnīsque Phrygum classis Achilleī;

post certās hiemēs ūret Achāicus

ignis Īliacās domōs.”

16

ō mātre pulchrā fīlia pulchrior,

quem crīminōsīs cumque volēs modum

pōnēs iambīs, sīve flammā

sīve marī libet Hadriānō.

nōn Dindymēnē, nōn adytīs quatit

mentem sacerdōtum incola Pȳthiīs,

nōn Līber aequē, nōn acūta

sīc geminant Corybantes aera,

trīstēs ut īrae; quās neque Nōricus

dēterret ēnsis nec mare naufragum

nec saevus ignis nec tremendō

Iuppiter ipse ruēns tumultū.

fertur Promētheus addere prīncipī

līmō coāctam particulam undique,

dēsectam et īnsānī leōnis

vim stomachō apposuisse nostrō.

īrae Thyestēn exitiō gravī

strāvēre et altīs urbibus ultimae

stetēre causae cūr perīrent

funditus imprimeretque mūrīs

hostīle arātrum exercitus īnsolēns.

compesce mentem. quoque pectoris

temptāvit in dulcī iuventā

fervor et in celerīs iambōs

mīsit furentem; nunc ego mītibus

mūtāre quaerō trīstia, dum mihi

fīās recantātīs amīca

opprobriīs animumque reddās.

17

vēlōx amoenum saepe Lucrētilem

mūtat Lycaeō Faunus et igneam

dēfendit aestātem capellīs

ūsque meīs pluviōsque ventōs.

impūne tūtum per nemus arbutōs

quaerunt latentīs et thyma dēviae

ōlentis uxōrēs marītī

nec viridīs metuunt colubrās

nec Mārtiālīs haediliae lupōs,

utcumque dulcī, Tyndari, fistulā

vallēs et Ustīcae cubantis

lēvia personuēre saxa.

tuentur: dīs pietās mea

et Mūsa cordī est. hīc tibi cōpia

mānābit ad plēnum benignō

rūris honōrum opulenta cornū;

hīc in reductā valle Canīculae

vītābis aestūs et fide Tēiā

dīcēs labōrantīs in ūnō

Pēnelopēn vitreamque Circēn;

hīc innocentis pōcula Lesbiī

dūcēs sub umbrā nec Semelēius

cum Mārte cōnfundet Thyōneus

proelia nec metuēs protervum

suspecta Cȳrum male disparī

incontinentīs iniciat manūs

et scindat haerentem corōnam

crīnibus immeritamque vestem.

18

nūllam, Vāre, sacrā vīte prius sēveris arborem

circā mīte solum Tīburis et moenia Cātilī;

siccīs omnia nam dūra deus prōposuit neque

mordācēs aliter diffugiunt sollicitūdinēs.

quis post vīna gravem mīlitiam aut pauperiem crepat?

quis nōn potius, Bacche pater, que, decēns Venus?

ac quis modicī trānsiliat mūnera Līberī

Centaurēa monet cum Lapithīs rixa super merō

dēbellāta, monet Sīthoniīs nōn levis Euhius,

cum fās atque nefās exiguō fīne libīdinum

discernunt avidī. nōn ego , candide Bassareu,

invītum quatiam nec variīs obsita frondibus

sub dīvum rapiam. saeva tenē cum Berecyntiō

cornū tympana, quae subsequitur caecus Amor suī

et tollēns vacuum plūs nimiō Glōria verticem

arcānīque Fidēs prōdiga, perlūcidior vitrō.

19

māter saeva Cupīdinum

Thēbānaeque iubet Semelae puer

et lascīva Licentia

fīnītīs animum reddere amōribus.

ūrit Glycerae nitor

splendentis Pariō marmore pūrius,

ūrit grāta protervitās

et vultus nimium lūbricus aspicī.

in tōta ruēns Venus

Cyprum dēseruit nec patitur Scythās

et versīs animōsum equīs

Parthum dīcere nec quae nihil attinent.

hīc vīvum mihi caespitem, hīc

verbēnās, puerī, pōnite tūraque

bīmī cum paterā merī:

mactātā veniet lēnior hostiā.

20

vīle pōtābis modicīs Sabīnum

cantharīs, Graecā quod ego ipse testā

conditum lēvī, datus in theātrō

cum tibi plausus,

clāre Maecēnās eques, ut paternī

flūminis rīpae simul et iocōsa

redderet laudēs tibi Vāticānī

montis imāgō.

Caecubum et prēlō domitam Calēnō

bibās ūvam; mea nec Falernae

temperant vītēs neque Formiānī

pōcula collēs.

21

Dīānam tenerae dīcite virginēs;

intōnsum, puerī, dīcite Cynthium

Lātōnamque suprēmō

dīlēctam penitus Iovī.

vōs laetam fluviīs et nemorum comā,

quaecumque aut gelidō prōminet Algidō,

nigrīs aut Erymanthī

silvīs aut viridis Cragī;

vōs Tempē totidem tollite laudibus

nātālemque, marēs, Dēlon Apollinis

īnsignemque pharetrā

frāternāque umerum lyrā.

hic bellum lacrimōsum, hic miseram famem

pestemque ā populō et prīncipe Caesare in

Persās atque Britannōs

vestrā mōtus aget prece.

22

integer vītae scelerisque pūrus

nōn eget Maurīs iaculīs neque arcū

nec venēnātīs gravidā sagittīs,

Fusce, pharetrā,

sīve per Syrtīs iter aestuōsās

sīve factūrus per inhospitālem

Caucasum vel quae loca fābulōsus

lambit Hydaspēs.

namque silvā lupus in Sabīnā,

dum meam cantō Lalagēn et ultrā

terminum cūrīs vagor expedītīs,

fūgit inermem,

quāle portentum neque mīlitāris

Daunias lātīs alit aesculētīs

nec Iubae tellūs generat, leōnum

ārida nūtrīx.

pōne pigrīs ubi nūlla campīs

arbor aestīvā recreātur aurā,

quod latus mundī nebulae malusque

Iuppiter urget;

pōne sub currū nimium propinquī

sōlis in terrā domibus negātā:

dulce rīdentem Lalagēn amābō,

dulce loquentem.

23

vītās hinnuleō similis, Chloē,

quaerentī pavidam montibus āviīs

mātrem nōn sine vānō

aurārum et siluae metū.

nam seu mōbilibus vēris inhorruit

adventus foliīs seu viridēs rubum

dīmōvēre lacertae,

et corde et genibus tremit.

atquī nōn ego tigris ut aspera

Gaetūlusve leō frangere persequor;

tandem dēsine mātrem

tempestīva sequī virō.

24

quis dēsīderiō sit pudor aut modus

tam cārī capitis? praecipe lūgubrīs

cantūs, Melpomenē, cui liquidam pater

vōcem cum citharā dedit.

ergō Quīntilium perpetuus sopor

urget; cui Pudor et Iūstitiae soror,

incorrupta Fidēs, nūdaque Vēritās

quandō ūllum inveniet parem?

multīs ille bonīs flēbilis occidit,

nūllī flēbilior quam tibi, Vergilī.

frūstrā pius, heu, nōn ita crēditum

poscis Quīntilium deōs.

quid Thrēiciō blandius Orpheō

audītam moderēre arboribus fidem?

num vānae redeat sanguis imāginī

quam virgā semel horridā

nōn lēnis precibus fāta reclūdere

nigrō compulerit Mercurius gregī?

dūrum; sed levius fit patientiā

quicquid corrigere est nefās.

25

parcius iūnctās quatiunt fenestrās

iactibus crēbrīs iuvenēs protervī

nec tibī somnōs adimunt, amatque

iānua līmen

quae prius multum facilīs movēbat

cardinēs. audīs minus et minus iam

tuō longās pereunte noctēs,

Lȳdia, dormīs?”

invicem moechōs anus arrogantīs

flēbis in sōlō levis angiportū

Thrāciō bacchante magis sub inter-

lūnia ventō,

cum tibi flagrāns amor et libīdō

quae solet mātrēs furiāre equōrum

saeviet circā iecur ulcerōsum

nōn sine questū,

laeta quod pūbēs hederā virentī

gaudeat pullā magis atque myrtō,

āridās frondēs hiemis sodālī

dēdicet Eurō.

26

Mūsīs amīcus trīstitiam et metūs

trādam protervīs in mare Crēticum

portāre ventīs, quid sub Arctō

rēx gelidae meditētur ōrae,

quid Tīridātēn terreat ūnicē

sēcūrus. ō quae fontibus integrīs

gaudēs, aprīcōs necte flōrēs,

necte meō Lamiae corōnam,

Piplēi dulcis. nīl sine meī

prōsunt honōrēs; hunc fidibus novīs,

hunc Lesbiō sacrāre plēctrō

que tuāsque decet sorōrēs.

27

nātīs in ūsum laetitiae scyphīs

pugnāre Thrācum est: tollite barbarum

mōrem verēcundumque Bacchum

sanguineīs prohibēte rixīs.

vīnō et lucernīs Mēdus acīnacēs

immāne quantum discrepat: impium

lēnīte clāmōrem, sodālēs,

et cubitō remanēte pressō.

vultis sevērī quoque sūmere

partem Falernī? dīcat Opūntiae

frāter Megyllae quō beātus

vulnere, quā pereat sagittā.

cessat voluntās? nōn aliā bibam

mercēde. quae cumque domat Venus

nōn ērubēscendīs adūrit

ignibus ingenuōque semper

amōre peccās. quicquid habēs, age,

dēpōne tūtīs auribus. — āh miser,

quantā labōrās in Charybdī,

digne puer meliōre flammā.

quae sāga, quis solvere Thessalīs

magus venēnīs, quis poterit deus?

vix illigātum trifōrmī

Pēgasus expediet Chimaerā.

28

maris et terrae numerōque carentis harēnae

mēnsōrem cohibent, Archȳtā,

pulveris exiguī prope lītus parva Matīnum

mūnera nec quicquam tibi prōdest

āeriās temptāsse domōs animōque rotundum

percurrisse polum moritūrō.

occidit et Pelopis genitor, convīva deōrum,

Tīthōnusque remōtus in aurās

et Iovis arcānīs Mīnōs admissus habentque

Tartara Panthoidēn iterum Orcō

dēmissum, quamvīs clipeō Trōiāna refīxō

tempora testātus nihil ultrā

nervōs atque cutem mortī concesserat ātrae,

iūdice nōn sordidus auctor

nātūrae vērīque. sed omnīs ūna manet nox

et calcanda semel via lētī.

dant aliōs Furiae torvō spectācula Mārtī,

exitiō est avidum mare nautīs;

mixta senum ac iuvenum dēnsentur fūnera, nūllum

saeva caput Prōserpina fugit.

quoque dēvexī rabidus comes Ōrīōnis

Illyricīs Notus obruit undīs:

at , nauta, vagae parce malignus harēnae

ossibus et capitī nec humātō

particulam dare. sīc, quodcumque minābitur Eurus

flūctibus Hesperiīs, Venusīnae

plectantur silvae sospite, multaque mercēs

unde potest tibi dēfluat aequō

ab Iove Neptūnōque sacrī custōde Tarentī.

neglegis immeritīs nocitūram

postmodo nātīs fraudem committere? fors et

dēbita iūra vicēsque superbae

maneant ipsum: precibus nōn linquar inultīs

que piācula nūlla resolvent.

quamquam festīnās, nōn est mora longa; licēbit

iniectō ter pulvere currās.

29

Iccī, beātīs nunc Arabum invidēs

gazīs et ācrem mīlitiam parās

nōn ante dēvictīs Sabaeae

rēgibus horribilīque Mēdō

nectis catēnās? quae tibi virginum

spōnsō necātō barbara serviet?

puer quis ex aulā capillīs

ad cyathum statuētur ūnctīs,

doctus sagittās tendere Sēricās

arcū paternō? quis neget arduīs

prōnōs relābī posse rīvōs

montibus et Tiberim revertī,

cum coēmptōs undique nōbilis

librōs Panaetī Sōcraticam et domum

mūtāre lōrīcīs Hibērīs,

pollicitus meliōra, tendis?

30

ō Venus, rēgīna Cnidī Paphīque,

sperne dīlēctam Cypron et vocantis

tūre multō Glycerae decōram

trānsfer in aedem.

fervidus cum puer et solūtīs

Grātiae zōnīs properentque Nymphae

et parum cōmis sine Iuventās

Mercuriusque.

31

quid dēdicātum poscit Apollinem

vātēs? quid ōrat paterā novum

fundēns liquōrem? nōn opīmae

Sardiniae segetēs ferācēs,

nōn aestuōsae grāta Calābriae

armenta, nōn aurum aut ebur Indicum,

nōn rūra quae Līris quiētā

mordet aquā taciturnus amnis.

premant Calēnā falce quibus dedit

Fortūna vītem, dīves et aureīs

mercātor exsiccet culillīs

vīna Syrā reparāta merce,

dīs cārus ipsīs, quippe ter et quater

annō revīsēns aequor Atlanticum

impūne: pāscunt olīvae,

cichorēa levēsque malvae.

fruī parātīs et validō mihi,

Lātōe, dōnēs et, precor, integrā

cum mente, nec turpem senectam

dēgere nec citharā carentem.

32

poscimus, quid vacuī sub umbrā

lūsimus cum, quod et hunc in annum

vīvat et plūrīs, age, dīc Latīnum,

barbite, carmen,

Lesbiō prīmum modulāte cīvī

quī ferōx bellō, tamen inter arma

sīve iactātam religārat ūdō

lītore nāvem,

Līberum et Mūsās Veneremque et illī

semper haerentem puerum canēbat

et Lycum nigrīs oculīs nigrōque

crīne decōrum.

ō decus Phoebī et dapibus suprēmī

grāta testūdō Iovis, ō labōrum

dulce lēnīmen medicumque, salvē

rīte vocantī.

33

Albī, doleās plūs nimiō memor

immītis Glycerae, neu miserābilīs

dēcantēs elegōs cūr tibi iūnior

laesā praeniteat fidē.

īnsignem tenuī fronte Lycōrida

Cȳrī torret amor, Cȳrus in asperam

dēclīnat Pholoēn, sed prius Āpulīs

iungentur capreae lupīs

quam turpī Pholoē peccet adulterō.

sīc vīsum Venerī, cui placet imparīs

fōrmās atque animōs sub iuga aēnea

saevō mittere cum iocō.

ipsum melior cum peteret Venus,

grātā dētinuit compede Myrtalē

lībertīna, fretīs ācrior Hadriae

curvantis Calabrōs sinūs.

34

parcus deōrum cultor et īnfrequēns,

īnsānientis dum sapientiae

cōnsultus errō, nunc retrōrsum

vēla dare atque iterāre cursūs

cōgor relictōs. namque Diēspiter

ignī coruscō nūbila dīvidēns

plērumque, per pūrum tonantīs

ēgit equōs volucremque currum,

quō brūta tellūs et vaga flūmina,

quō Styx et invīsī horrida Taenarī

sēdēs Atlantēusque fīnis

concutitur. valet īma summīs

mūtāre et īnsignem attenuat deus

obscūra prōmēns; hinc apicem rapāx

Fortūna cum strīdōre acūtō

sustulit, hīc posuisse gaudet.

35

ō dīva, grātum quae regis Antium,

praesēns vel īmō tollere gradū

mortāle corpus vel superbōs

vertere fūneribus triumphōs,

pauper ambit sollicitā prece

rūris colōnus, dominam aequoris

quīcumque Bīthȳnā lacessit

Carpathium pelagus carīnā.

Dācus asper, profugī Scythae

urbēsque gentēsque et Latium ferōx

rēgumque mātrēs barbarōrum et

purpureī metuunt tyrannī,

iniūriōsō pede prōruās

stantem columnam neu populus frequēns

ad arma cessantīs, ad arma

concitet imperiumque frangat.

semper anteit saeva Necessitās,

clāvōs trabālīs et cuneōs manū

gestāns aēnā nec sevērus

uncus abest liquidumque plumbum;

Spēs et albō rāra Fidēs colit

vēlāta pannō nec comitem abnegat,

utcumque mūtātā potentīs

veste domōs inimīca linquis.

at vulgus īnfīdum ut meretrīx retrō

periūra cēdit, diffugiunt cadīs

cum faece siccātīs amīcī

ferre iugum pariter dolōsī.

servēs itūrum Caesarem in ultimōs

orbis Britannōs et iuvenum recēns

exāmen Ēōīs timendum

partibus Ōceanōque rubrō.

heu heu, cicātrīcum et sceleris pudet

frātrumque! quid nōs dūra refūgimus

aetās, quid intāctum nefāstī

līquimus? unde manum iuventūs

metū deōrum continuit? quibus

pepercit ārīs? ō utinam novā

incūde diffingās retūsum in

Massagetās Arabasque ferrum!

36

et tūre et fidibus iuvat

plācāre et vitulī sanguine dēbitō

custōdēs Numidae deōs;

quī nunc Hesperiā sospes ab ultimā

cārīs multa sodālibus,

nūllī plūra tamen dīvidit ōscula

quam dulcī Lamiae, memor

āctae nōn aliō rēge puertiae

mūtātaeque simul togae.

Crēssā careat pulchra diēs notā

neu prōmptae modus amphorae

neu mōrem in Salium sit requiēs pedum

neu multī Damalis merī

Bassum Thrēiciā vincat amystide

neu dēsint epulīs rosae

neu vīvāx apium neu breve līlium.

omnēs in Damalin putrīs

dēpōnent oculōs nec Damalis novō

dīvellētur adulterō

lascīvīs hederīs ambitiōsior.

37

nunc est bibendum, nunc pede līberō

pulsanda tellūs, nunc Saliāribus

ōrnāre pulvīnar deōrum

tempus erat dapibus, sodālēs.

antehāc nefās dēprōmere Caecubum

cellīs avītīs, dum Capitōliō

rēgīna dēmentīs ruīnās,

fūnus et imperiō parābat

contāminātō cum grege turpium

morbō virōrum, quidlibet impotēns

spērāre fortūnāque dulcī

ēbria. sed minuit furōrem

vix ūna sospes nāvis ab ignibus,

mentemque lymphātam Mareōticō

redēgit in vērōs timōrēs

Caesar ab Ītaliā volantem

rēmīs adurgēns, accipiter velut

mollīs columbās aut leporem citus

vēnātor in campīs nivālis

Haemoniae, daret ut catēnīs

fātāle mōnstrum; quae generōsius

perīre quaerēns nec muliebriter

expāvit ēnsem nec latentīs

classe citā reparāvit ōrās,

ausa et iacentem vīsere rēgiam

vultū serēnō, fortis et asperās

tractāre serpentīs ut ātrum

corpore combiberet venēnum,

dēlīberātā morte ferōcior,

saevīs Liburnīs scīlicet invidēns

prīvāta dēdūcī superbō

nōn humilis mulier triumphō.

38

Persicōs ōdī, puer, apparātūs;

displicent nexae philyrā corōnae.

mitte sectārī, rosa quō locōrum

sēra morētur.

simplicī myrtō nihil allabōrēs

sēdulus cūrō: neque ministrum

dēdecet myrtus neque sub artā

vīte bibentem.