1

mōtum ex Metellō cōnsule cīvicum

bellīque causās et vitia et modōs

lūdumque Fortūnae gravīsque

prīncipum amīcitiās et arma

nōndum expiātīs ūncta cruōribus,

perīculōsae plēnum opus āleae,

tractās et incēdis per ignīs

suppositōs cinerī dolōsō.

paulum sevērae Mūsa tragoediae

dēsit theātrīs; mox, ubi pūblicās

rēs ōrdināris, grande mūnus

Cecropiō repetēs coturnō,

īnsigne maestīs praesidium reīs

et cōnsulentī, Pollio, cūriae,

cui laurus aeternōs honōrēs

Delmaticō peperit triumphō.

iam nunc minācī murmure cornuum

perstringis aurīs, iam lituī strepunt,

iam fulgor armōrum fugācīs

terret equōs equitumque vultus.

audīre magnōs iam videor ducēs

nōn indecōrō pulvere sordidōs

et cūncta terrārum subācta

praeter atrōcem animum Catōnis.

Iūnō et deōrum quisquis amīcior

Āfrīs inultā cesserat impotēns

tellūre, victōrum nepōtēs

rettulit īnferiās Iugurthae.

quis nōn Latīnō sanguine pinguior

campus sepulcrīs impia proelia

testātur audītumque Mēdīs

Hesperiae sonitum ruīnae?

quī gurges aut quae flūmina lūgubris

ignāra bellī? quod mare Dauniae

nōn dēcolōrāvēre caedēs?

quae caret ōra cruōre nostrō?

sed relictīs, Mūsa procāx, iocīs

Cēae retractēs mūnera Nēniae,

cum Diōnaeō sub antrō

quaere modōs leviōre plēctrō.

2

nūllus argentō color est avārīs

abditō terrīs, inimīce lamnae

Crispe Sallustī, nisi temperātō

splendeat ūsū.

vīvet extentō Proculēius aevō,

nōtus in frātrēs animī paternī;

illum aget pinnā metuente solvī

Fāma superstes.

lātius rēgnēs avidum domandō

spīritum quam Libyam remōtīs

Gādibus iungās et uterque Poenus

serviat ūnī.

crēscit indulgēns sibi dīrus hydrops

nec sitim pellit, nisi causa morbī

fūgerit vēnīs et aquōsus albō

corpore languor.

redditum Cȳrī soliō Prahāten

dissidēns plēbī numerō beātōrum

eximit Virtūs populumque falsīs

dēdocet ūtī

vōcibus, rēgnum et diadēma tūtum

dēferēns ūnī propriamque laurum

quisquis ingentīs oculō irretortō

spectat acervōs.

3

aequam mementō rēbus in arduīs

servāre mentem, nōn secus in bonīs

ab īnsolentī temperātam

laetitiā, moritūre Dellī,

seu maestus omnī tempore vīxeris

seu in remōtō grāmine per diēs

fēstōs reclīnātum beāris

interiōre notā Falernī.

quō pīnus ingēns albaque pōpulus

umbram hospitālem cōnsociāre amant

rāmīs? quid oblīquō labōrat

lympha fugāx trepidāre rīvō?

hūc vīna et unguenta et nimium brevīs

flōrēs amoenae ferre iubē rosae,

dum rēs et aetās et Sorōrum

fīla trium patiuntur ātra.

cēdēs coēmptīs saltibus et domō

vīllāque, flāvus quam Tiberis lavit,

cēdēs, et exstrūctīs in altum

dīvitiīs potiētur hērēs.

dīvesne prīscō nātus ab Īnachō

nīl interest an pauper et īnfimā

gente sub dīvō morēris,

victima nīl miserantis Orcī;

omnēs eōdem cōgimur, omnium

versātur urnā sērius ōcius

sors exitūra et nōs in aeternum

exilium impositūra cumbae.

4

sit ancillae tibi amor pudōrī,

Xanthiā Phōceu: prius īnsolentem

serva Brīsēis niveō colōre

mōvit Achillem;

mōvit Aiācem Telamōne nātum

fōrma captīvae dominum Tecmessae;

ārsit Atrīdēs mediō in triumphō

virgine raptā,

barbarae postquam cecidēre turmae

Thessalō victōre et adēmptus Hector

trādidit fessīs leviōra tollī

Pergama Grāīs.

nesciās an generum beātī

Phyllidis flāvae decorent parentēs;

rēgium certē genus et penātīs

maeret inīquōs.

crēde nōn illam tibi scelestā

plēbe dēlēctam, neque sīc fidēlem,

sīc lucrō āversam potuisse nāscī

mātre pudendā.

Bracchia et vultum teretīsque sūrās

integer laudō: fuge suspicārī

cuius octāvum trepidāvit aetās

claudere lustrum.

5

nōndum subāctā ferre iugum valet

cervīce, nōndum mūnia comparis

aequāre nec taurī ruentis

in venerem tolerāre pondus.

circā virentīs est animus tuae

campōs iuvencae, nunc fluviīs gravem

sōlantis aestum, nunc in ūdō

lūdere cum vitulīs salictō

praegestientīs. tolle cupīdinem

immītis ūvae: iam tibi līvidōs

distinguet autumnus racēmōs

purpureō varius colōre;

iam sequētur; currit enim ferōx

aetās et illī quōs tibi dēmpserit

appōnet annōs; iam protervā

fronte petet Lalagē marītum,

dīlēcta, quantum nōn Pholoē fugāx,

nōn Chlōris albō sīc umerō nitēns

ut pūra nocturnō renīdet

lūna marī Cnidiusve Gȳgēs,

quem puellārum īnsererēs chorō,

mīrē sagācīs falleret hospitēs

discrīmen obscūrum solūtīs

crīnibus ambiguōque vultū.

6

Septimī, Gādīs aditūre cum et

Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et

barbarās Syrtīs, ubi Maura semper

aestuat unda,

Tībur Argēō positum colōnō

sit meae sēdēs utinam senectae,

sit modus lassō maris et viārum

mīlitiaeque.

unde Parcae prohibent inīquae,

dulce pellītīs ovibus Galaesī

flūmen et rēgnāta petam Lacōnī

rūra Phalanthō.

ille terrārum mihi praeter omnīs

angulus rīdet, ubi nōn Hymettō

mella dēcēdunt viridīque certat

bāca Venāfrō,

vēr ubī longum tepidāsque praebet

Iuppiter brūmās et amīcus Aulōn

fertilī Bacchō minimum Falernīs

invidet ūvīs.

ille cum locus et beātae

postulant arcēs; ibi calentem

dēbitā spargēs lacrimā favīllam

vātis amīcī.

7

ō saepe cum tempus in ultimum

dēducte Brūtō mīlitiae duce,

quis redōnāvit Quirītem

dīs patriīs Italōque caelō,

Pompeī, meōrum prīme sodālium,

cum quō morantem saepe diem merō

frēgī, corōnātus nitentīs

mālobathrō Syriō capillōs?

cum Philippōs et celerem fugam

sēnsī relictā nōn bene parmulā,

cum frācta virtūs et minācēs

turpe solum tetigēre mentō;

sed per hostīs Mercurius celer

dēnsō paventem sustulit āere,

rūrsus in bellum resorbēns

unda fretīs tulit aestuōsīs.

ergō obligātam redde Iovī dapem

longāque fessum mīlitiā latus

dēpōne sub laurū meā, nec

parce cadīs tibi dēstinātis.

oblīviōsō lēvia Massicō

cibōria explē, funde capācibus

unguenta conchīs. quis ūdō

dēproperāre apiō corōnās

cūratve myrtō? quem Venus arbitrum

dīcet bibendī? nōn ego sānius

bacchābor Ēdōnīs: receptō

dulce mihī furere est amīcō.

8

ūlla iūris tibi peierātī

poena, Bārīnē, nocuisset umquam,

dente nigrō fierēs vel ūnō

turpior unguī,

crēderem; sed simul obligāstī

perfidum vōtīs caput, ēnitēscis

pulchrior multō iuvenumque prōdis

pūblica cūra.

expedit mātris cinerēs opertōs

fallere et tōtō taciturna noctis

signa cum caelō gelidāque dīvōs

morte carentīs.

rīdet hoc, inquam, Venus ipsa, rīdent

simplicēs Nymphae, ferus et Cupīdō

semper ārdentīs acuēns sagittās

cōte cruentā.

adde quod pūbēs tibi crēscit omnis,

servitūs crēscit nova nec priōrēs

impiae tēctum dominae relinquunt

saepe minātī.

suīs mātrēs metuunt iuvencīs,

senēs parcī miseraeque nūper

virginēs nuptae, tua retardet

aura marītōs.

9

nōn semper imbrēs nūbibus hispidōs

mānant in agrōs aut mare Caspium

vexant inaequālēs procellae

ūsque, nec Armeniīs in ōrīs,

amīce Valgī, stat glaciēs iners

mēnsīs per omnīs aut Aquilōnibus

quercēta Gargānī labōrant

et foliīs viduantur ornī:

semper urgēs flēbilibus modīs

Mystēn adēmptum, nec tibi Vesperō

surgente dēcēdunt amōrēs

nec rapidum fugiente sōlem.

at nōn ter aevō fūnctus amābilem

plōrāvit omnīs Antilochum senex

annōs nec impūbem parentēs

Trōilon aut Phrygiae sorōrēs

flēvēre semper. dēsine mollium

tandem querellārum et potius nova

cantēmus Augustī tropaea

Caesaris et rigidum Niphātēn

Mēdumque flūmen gentibus additum

victīs minōrēs volvere verticēs

intrāque praescrīptum Gelōnōs

exiguīs equitāre campīs.

10

rēctius vīvēs, Licinī, neque altum

semper urgendō neque, dum procellās

cautus horrēscis, nimium premendō

lītus inīquum.

auream quisquis mediōcritātem

dīligit, tūtus caret obsolētī

sordibus tēctī, caret invidendā

sōbrius aulā.

saepius ventīs agitātur ingēns

pīnus et celsae graviōre cāsū

dēcidunt turrēs feriuntque summōs

fulgura montīs.

spērat īnfēstīs, metuit secundīs

alteram sortem bene praeparātum

pectus. īnfōrmīs hiemēs redūcit

Iuppiter, īdem

summovet. nōn, male nunc, et ōlim

sīc erit: quondam citharā tacentem

suscitat Mūsam neque semper arcum

tendit Apollō.

rēbus angustīs animōsus atque

fortis appārē; sapienter īdem

contrahēs ventō nimium secundō

turgida vēla.

11

quid bellicōsus Cantaber et Scythēs,

Hirpīne Quīnctī, cōgitet Hadriā

dīvīsus obiectō, remittās

quaerere nec trepidēs in ūsum

poscentis aevī pauca: fugit retrō

lēvis iuventās et decor, āridā

pellente lascīvōs amōrēs

cānitiē facilemque somnum.

nōn semper īdem flōribus est honor

vernīs neque ūnō lūna rubēns nitet

vultū: quid aeternīs minōrem

cōnsiliīs animum fatīgās?

cūr nōn sub altā vel platanō vel hāc

pīnū iacentēs sīc temere et rosā

cānōs odōrātī capillōs,

dum licet, Assyriāque nardō

pōtāmus ūnctī? dissipat Euhius

cūrās edācīs. quis puer ōcius

restinguet ārdentis Falernī

pōcula praetereunte lymphā?

quis dēvium scortum ēliciet domō

Lȳdēn? eburnā dīc, age, cum lyrā

mātūret, in cōmptum Lacaenae

mōre comās religāta nōdum.

12

nōlīs longa ferae bella Numantiae,

nec dūrum Hannibalem nec Siculum mare

Poenō purpureum sanguine mollibus

aptārī citharae modīs,

nec saevōs Lapithās et nimium merō

Hȳlaeum domitōsque Herculeā manū

tellūris iuvenēs, unde perīculum

fulgēns contremuit domus

Sāturnī veteris; que pedestribus

dīcēs historiīs proelia Caesaris,

Maecēnās, melius ductaque per viās

rēgum colla minācium.

dulcis dominae Mūsa Licȳmniae

cantūs, voluit dīcere lūcidum

fulgentīs oculōs et bene mūtuīs

fīdum pectus amōribus;

quam nec ferre pedem dēdecuit chorīs

nec certāre iocō nec dare bracchia

lūdentem nitidīs virginibus sacrō

Dīānae celebris diē.

num quae tenuit dīves Achaemenēs

aut pinguis Phrygiae Mygdoniās opēs

permūtāre velīs crīne Licȳmniae,

plēnās aut Arabum domōs

cum flāgrantia dētorquet ad ōscula

cervīcem aut facilī saevitiā negat

quae poscente magis gaudeat ēripī,

interdum rapere occupet?

13

ille et nefāstō posuit diē,

quīcumque prīmum, et sacrilegā manū

prōdūxit, arbōs, in nepōtum

perniciem obprobriumque pāgī;

illum et parentis crēdiderim suī

frēgisse cervīcem et penetrālia

sparsisse nocturnō cruōre

hospitis, ille venēna Colcha

et quicquid usquam concipitur nefās

tractāvit, agrō quī statuit meō

, trīste lignum, , cadūcum

in dominī caput immerentis.

quid quisque vītet, numquam hominī satis

cautum est in hōrās: nāvita Bosphorum

Poenus perhorrēscit neque ultrā

caeca timet aliunde fāta,

mīles sagittās et celerem fugam

Parthī, catēnās Parthus et Ītalum

rōbur; sed imprōvīsa lētī

vīs rapuit rapietque gentīs.

quam paene furvae rēgna Proserpinae

et iūdicantem vīdimus Aeacum

sēdēsque dīscrīptās piōrum et

Aeoliīs fidibus querentem

Sapphō puellīs populāribus

et sonantem plēnius aureō,

Alcaee, plēctrō dūra nāvis,

dūra fugae mala, dūra bellī.

ūtrumque sacrō digna silentiō

mīrantur umbrae dīcere, sed magis

pugnās et exāctōs tyrannōs

dēnsum umerīs bibit aure vulgus.

quid mīrum, ubi illīs carminibus stupēns

dēmittit ātrās bēlua centiceps

aurīs et intortī capillīs

Eumenidum recreantur anguēs?

quīn et Promētheus et Pelopis parēns

dulcī labōrum dēcipitur sonō

nec cūrat Ōrīōn leōnēs

aut timidōs agitāre lyncās.

14

ēheu fugācēs, Postume, Postume,

lābuntur annī nec pietās moram

rūgīs et īnstantī senectae

afferet indomitaeque mortī,

nōn, trecēnīs quotquot eunt diēs,

amīce, plācēs illacrimābilem

Plūtōna taurīs, quī ter amplum

Gēryonēn Tityonque trīstī

compescit undā, scīlicet omnibus

quīcumque terrae mūnere vēscimur

ēnāvigandā, sīve rēgēs

sīve inopēs erimus colōnī.

frūstrā cruentō Mārte carēbimus

frāctīsque raucī flūctibus Hadriae,

frūstrā per autumnōs nocentem

corporibus metuēmus Austrum:

vīsendus āter flūmine languidō

Cōcȳtos errāns et Danaī genus

īnfāme damnātusque longī

Sīsyphus Aeolidēs labōris.

linquenda tellūs et domus et placēns

uxor, neque hārum quās colis arborum

praeter invīsās cupressōs

ūlla brevem dominum sequētur;

absūmet hērēs Caecuba dignior

servāta centum clāvibus et merō

tinguet pavīmentum superbō,

pontificum potiōre cēnīs.

15

iam pauca arātrō iūgera rēgiae

mōlēs relinquent, undique lātius

extenta vīsentur Lucrīnō

stāgna lacū platanusque caelebs

ēvincet ulmōs; tum violāria et

myrtūs et omnis cōpia nārium

spargent olīvētīs odōrem

fertilibus dominō priōrī;

tum spissa rāmīs laurea fervidōs

exclūdet ictūs. nōn ita Rōmulī

praescrīptum et intōnsī Catōnis

auspiciīs veterumque normā.

prīvātus illīs cēnsus erat brevis,

commūne magnum; nūlla decempedīs

mētāta prīvātīs opācam

porticus excipiēbat Arcton,

nec fortuītum spernere caespitem

lēgēs sinēbant, oppida pūblicō

sūmptū iubentēs et deōrum

templa novō decorāre saxō.

16

ōtium dīvōs rogat in patentī

prēnsus Aegaeō, simul ātra nūbēs

condidit lūnam neque certa fulgent

sīdera nautīs;

ōtium bellō furiōsa Thrāce,

ōtium Mēdī pharetrā decōrī,

Grosphe, nōn gemmīs neque purpurā vē-

nāle neque aurō.

nōn enim gazae neque cōnsulāris

summovet līctor miserōs tumultūs

mentis et cūrās laqueāta circum

tēcta volantīs.

vīvitur parvō bene, cui paternum

splendet in mēnsā tenuī salīnum

nec levīs somnōs timor aut cupīdō

sordidus aufert.

quid brevī fortēs iaculāmur aevō

multa? quid terrās aliō calentīs

sōle mūtāmus? patriae quis exul

quoque fūgit?

scandit aerātās vitiōsa nāvīs

cūra nec turmās equitum relinquit,

ōcior cervīs et agente nimbōs

ōcior Eurō.

laetus in praesēns animus quod ultrā est

ōderit cūrāre et amāra lentō

temperet rīsū: nihil est ab omnī

parte beātum.

abstulit clārum cita mors Achillem,

longa Tīthōnum minuit senectus,

et mihī forsan, tibi quod negārit,

porriget hōra.

gregēs centum Siculaeque circum

mūgiunt vaccae, tibi tollit hinnītum

apta quadrīgīs equa, bis Āfrō

mūrice tīnctae

vestiunt lānae; mihi parva rūra et

spīritum Grāiae tenuem Camēnae

parca nōn mendāx dedit et malignum

spernere vulgus.

17

cūr querellīs exanimās tuīs?

nec dīs amīcum est nec mihi prius

obīre, Maecēnās, meārum

grande decus columenque rērum.

ā! meae partem animae rapit

mātūrior vīs, quid moror altera,

nec cārus aequē nec superstes

integer? ille diēs utramque

dūcet ruīnam. nōn ego perfidum

dīxit sacrāmentum: ībimus, ībimus,

utcumque praecēdēs, suprēmum

carpere iter comitēs parātī.

nec Chimaerae spīritus igneae

nec, resurgat centimanus gigās,

dīvellet umquam: sīc potentī

Iūstitiae placitumque Parcīs.

seu Lībra seu Scorpios aspicit

formīdolōsus, pars violentior

nātālis hōrae, seu tyrannus

Hesperiae Capricornus undae,

utrumque nostrum incrēdibilī modō

cōnsentit astrum; Iovis impiō

tūtēla Sāturnō refulgēns

ēripuit volucrīsque Fātī

tardāvit ālās, cum populus frequēns

laetum theātrīs ter crepuit sonum;

truncus illāpsus cerēbrō

sustulerat, nisi Faunus ictum

dextrā levāsset, Mercuriālium

custōs virōrum. reddere victimās

aedemque vōtīvam mementō;

nōn humilem feriēmus agnam.

18

nōn ebur neque aureum

meā renīdet in domō lacūnar;

nōn trabēs Hymettiae

premunt columnās ultimā recīsās

Āfricā, neque Attalī

ignōtus hērēs rēgiam occupāvī,

nec Lacōnicās mihī

trahunt honestae purpurās clientae.

at fidēs et ingenī

benigna vēna est pauperemque dīves

petit; nihil suprā

deōs lacessō nec potentem amīcum

largiōra flāgitō,

satis beātus ūnicīs Sabīnīs.

trūditur diēs diē

novaeque pergunt interīre lūnae;

secanda marmora

locās sub ipsum fūnus et sepulcrī

immemor struis domōs

marisque Bāis obstrepentis urgēs

summovēre lītora,

parum locūples continente rīpā.

quid quod ūsque proximōs

revellis agrī terminōs et ultrā

līmitēs clientium

salīs avārus? pellitur paternōs

in sinū ferēns deōs

et uxor et vir sordidōsque nātōs.

nūlla certior tamen

rapācis Orcī fīne dēstinātā

aula dīvitem manet

erum. quid ultrā tendis? aequa tellūs

pauperī reclūditur

rēgumque puerīs, nec satelles Orcī

callidum Promēthea

revēxit aurō captus. hic superbum

Tantalum atque Tantalī

genus coercet, hic levāre fūnctum

pauperem labōribus

vocātus atque nōn vocātus audit.

19

Bacchum in remōtīs carmina rūpibus

vīdī docentem, crēdite posterī,

Nymphāsque discentīs et aurīs

cāpripedum Satyrōrum acūtās.

Euhoe, recentī mēns trepidat metū

plēnōque Bacchī pectore turbidum

laetātur. euhoe, parce Līber,

parce, gravī metuende thyrsō.

fās pervicācīs est mihi Thyiadas

vīnīque fontem lactis et ūberēs

cantāre rīvōs atque truncīs

lāpsa cavīs iterāre mella;

fās et beātae coniugis additum

stēllīs honōrem tēctaque Pentheī

disiecta nōn lēnī ruīnā,

Thrācis et exitium Lycūrgī.

flectis amnēs, mare barbarum,

sēparātīs ūvidus in iugīs

nōdō coercēs vīperīnō

Bistonidum sine fraude crīnīs.

, cum parentis rēgna per arduum

cōhors Gigantum scanderet impia,

Rhoetum retorsistī leōnis

unguibus horribilīque mālā;

quamquam, chorēīs aptior et iocīs

lūdōque dictus, nōn sat idōneus

pugnae ferēbāris; sed īdem

pācis erās mediusque bellī.

vīdit īnsōns Cerberus aureō

cornū decōrum lēniter atterēns

caudam et recēdentis trilinguī

ōre pedēs tetigitque crūra.

20

nōn ūsitātā nec tenuī ferar

pennā bifōrmis per liquidum aethera

vātēs neque in terrīs morābor

longius invidiāque maior

urbīs relinquam. nōn ego pauperum

sanguis parentum, nōn ego quem vocās,

dīlēcte Maecēnās, obībō

nec Stygiā cohibēbor undā.

iam iam resīdunt crūribus asperae

pellēs et album mūtor in ālitem

superne nāscunturque lēvēs

per digitōs umerōsque plūmae.

iam Daedalēō ōcior Īcarō

vīsam gementis lītora Bosphorī

Syrtīsque Gaetūlās canōrus

āles Hyperboreōsque campōs.

Colchus et quī dissimulat metum

Mārsae cohortis Dācus et ultimī

nōscent Gelōnī, perītus

discet Hiber Rhodanīque pōtor.

absint inānī fūnere nēniae

lūctūsque turpēs et querimōniae;

compesce clāmōrem ac sepulcrī

mitte supervacuōs honōrēs.