1

ōdī profānum vulgus et arceō.

fāvēte linguīs: carmina nōn prius

audīta Mūsārum sacerdōs

virginibus puerīsque cantō.

rēgum timendōrum in propriōs gregēs,

rēgēs in ipsōs imperium est Iovis,

clārī Gigantēō triumphō,

cūncta superciliō moventis.

est ut virō vir lātius ōrdinet

arbusta sulcīs, hic generōsior

dēscendat in campum petītor,

mōribus hic meliorque fāmā

contendat, illī turba clientium

sit maior: aequā lēge Necessitās

sortītur īnsignīs et īmōs,

omne capāx movet urna nōmen.

dēstrictus ēnsis cui super impiā

cervīce pendet, nōn Siculae dapēs

dulcem ēlabōrātum sapōrem,

nōn avium citharaeque cantūs

somnum redūcent: somnus agrestium

lēnis virōrum nōn humilīs domōs

fastīdit umbrōsamque rīpam,

nōn Zephyrīs agitāta Tempē.

dēsīderantem quod satis est neque

tūmultuōsum sollicitat mare,

nec saevus Arctūrī cadentis

impetus aut orientis Haedī,

nōn verberātae grandine vīneae

fundusque mendāx, arbore nunc aquās

culpante, nunc torrentia agrōs

sīdera, nunc hiemēs inīquās.

contracta piscēs aequora sentiunt

iactīs in altum mōlibus: hūc frequēns

caementa dēmittit redēmptor

cum famulīs dominusque terrae

fastīdiōsus: sed Timor et Minae

scandunt eōdem quō dominus, neque

dēcēdit aerātā trirēmī et

post equitem sedet ātra Cūra.

quod dolentem nec Phrygius lapis

nec purpurārum sīdere clārior

dēlēnit ūsus nec Falerna

vītis Achaemeniumque costum,

cūr invidendīs postibus et novō

sublīme rītū mōliar ātrium?

cūr valle permūtem Sabīnā

dīvitiās operōsiōrēs?

2

angustam amīcē pauperiem patī

rōbustus ācrī mīlitiā puer

condiscat et Parthōs ferōcīs

vexet eques metuendus hastā

vītamque sub dīvō et trepidīs agat

in rēbus. illum ex moenibus hosticīs

mātrōna bellantis tyrannī

prōspiciēns et adulta virgō

suspīret, ēheu, rudis agminum

spōnsus lacessat rēgius asperum

tāctū leōnem, quem cruenta

per mediās rapit īra caedēs.

dulce et decōrum est prō patriā morī:

mors et fugācem persequitur virum

nec parcit imbellis iuventae

pōplitibus timidōve tergō.

virtūs, repulsae nescia sordidae,

intāminātīs fulget honōribus

nec sūmit aut pōnit secūrīs

arbitriō populāris aurae.

virtūs, reclūdēns immeritīs morī

caelum, negātā temptat iter viā

coetūsque vulgārīs et ūdam

spernit humum fugiente pinnā.

est et fidēlī tūta silentiō

mercēs: vetābō, quī Cereris sacrum

vulgārit arcānae, sub īsdem

sit trabibus fragilemque cum

solvat phasēlon; saepe Diēspiter

neglēctus incestō addidit integrum,

rārō antecēdentem scelestum

dēseruit pede Poena claudō.

3

iūstum et tenācem prōpositī virum

nōn cīvium ārdor prāva iubentium,

nōn vultus īnstantis tyrannī

mente quatit solidā neque Auster,

dux inquiētī turbidus Hadriae,

nec fulminantis magna manus Iovis:

frāctus illābātur orbis,

impavidum ferient ruīnae.

hāc arte Pollūx et vagus Herculēs

ēnīsus arcēs attigit igneās,

quōs inter Augustus recumbēns

purpureō bibet ōre nectar;

hāc merentem, Bacche pater, tuae

vēxēre tigrēs indocilī iugum

collō trahentēs; hāc Quirīnus

Mārtis equīs Acheronta fūgit,

grātum ēlocūtā cōnsiliantibus

Iūnōne dīvīs: “Īlion, Īlion

fātālis incestusque iūdex

et mulier peregrīna vertit

in pulverem, ex quō dēstituit deōs

mercēde pactā Lāomedōn, mihī

castaeque damnātum Minervae

cum populō et duce fraudulentō.

iam nec Lacaenae splendet adulterae

fāmōsus hospes nec Priamī domus

periūra pugnācēs Achīvōs

Hectoreīs opibus refringit

nostrīsque ductum sēditiōnibus

bellum resēdit. prōtinus et gravīs

īrās et invīsum nepōtem,

Trōica quem peperit sacerdōs,

Mārtī redōnābō; illum ego lūcidās

inīre sēdēs, discere nectaris

sūcōs et adscrībī quiētīs

ōrdinibus patiar deōrum.

dum longus inter saeviat Īliōn

Rōmamque pontus, quālibet exulēs

in parte rēgnātō beātī;

dum Priamī Paridisque bustō

īnsultet armentum et catulōs ferae

cēlent inultae, stet Capitōlium

fulgēns triumphātīsque possit

Rōma ferōx dare iūra Mēdīs.

horrenda lātē nōmen in ultimās

extendat ōrās, quā medius liquor

sēcernit Eurōpēn ab Āfrō,

quā tumidus rigat arva Nīlus;

aurum irrepertum et sīc melius situm,

cum terra cēlat, spernere fortior

quam cōgere hūmānōs in ūsūs

omne sacrum rapiente dextrā,

quīcumque mundō terminus obstitit,

hunc tanget armīs, vīsere gestiēns,

quā parte dēbacchentur ignēs,

quā nebulae pluviīque rōrēs.

sed bellicōsīs fāta Quirītibus

hāc lēge dīcō, nimium piī

rēbusque fīdentēs avītae

tēcta velint reparāre Trōiae.

Trōiae renāscēns ālite lūgubrī

fortūna trīstī clāde iterābitur,

dūcente victrīcēs catervās

coniuge Iovis et sorōre.

ter resurgat mūrus aēneus

auctōre Phoebō, ter pereat meīs

excīsus Argīvīs, ter uxor

capta virum puerōsque plōret.”

nōn hoc iocōsae conveniet lyrae;

quō, Mūsa, tendis? dēsine pervicāx

referre sermōnēs deōrum et

magna modīs tenuāre parvīs.

4

dēscende caelō et dīc age tībiā

rēgīna longum Calliopē melos,

seu vōce nunc māvīs acūtā

seu fidibus citharāve Phoebī.

audītis? an lūdit amābilis

īnsānia? audīre et videor piōs

errāre per lūcōs, amoenae

quōs et aquae subeunt et aurae.

fābulōsae Volture in Āpulō

nūtrīcis extrā līmina Pulliae

lūdō fatīgātumque somnō

fronde novā puerum palumbēs

tēxēre, mīrum quod foret omnibus

quīcumque celsae nīdum Acerūntiae

saltūsque Bantīnōs et arvum

pingue tenent humilis Forentī,

ut tūtō ab ātrīs corpore vīperīs

dormīrem et ursīs, ut premerer sacrā

laurōque collātāque myrtō,

nōn sine dīs animōsus īnfāns.

vester, Camēnae, vester in arduōs

tollor Sabīnōs, seu mihi frīgidum

Praeneste seu Tībur supīnum

seu liquidae placuēre Bāiae;

vestrīs amīcum fontibus et chorīs

nōn Philippīs versa aciēs retrō,

dēvōta nōn exstīnxit arbor

nec Siculā Palinūrus undā.

utcumque cum vōs eritis, libēns

īnsānientem nāvita Bosphorum

temptābō et ūrentīs harēnās

lītoris Assyriī viātor,

vīsam Britannōs hospitibus ferōs

et laetum equīnō sanguine Concanum,

vīsam pharetrātōs Gelōnōs

et Scythicum inviolātus amnem.

vōs Caesarem altum, mīlitiā simul

fessās cohortēs abdidit oppidīs,

fīnīre quaerentem labōrēs

Pīeriō recreātis antrō;

vōs lēne cōnsilium et datis et datō

gaudētis, almae. scīmus ut impiōs

Tītānas immānemque turbam

fulmine sustulerit cadūcō,

quī terram inertem, quī mare temperat

ventōsum et urbēs rēgnaque trīstia

dīvōsque mortālīsque turmās

imperiō regit ūnus aequō.

magnum illa terrōrem intulerat Iovī

fīdēns iuventūs horrida bracchiīs

frātrēsque tendentēs opācō

Pēlion imposuisse Olympō.

sed quid Typhōeus et validus Mimās

aut quid minācī Porphyriōn statū,

quid Rhoetus ēvulsīsque truncīs

Enceladus iaculātor audāx

contrā sonantem Palladis aegida

possent ruentēs? hinc avidus stetit

Volcānus, hinc mātrōna Iūnō et

nunquam umerīs positūrus arcum,

quī rōre pūrō Castaliae lavit

crīnīs solūtōs, quī Lyciae tenet

dūmēta nātālemque silvam,

Dēlius et Patareus Apollō.

vīs cōnsilī expers mōle ruit suā;

vim temperātam quoque prōvehunt

in maius; īdem ōdēre vīrēs

omne nefās animō moventīs.

testis meārum centimanus gigās

sententiārum, nōtus et integrae

temptātor Ōrīōn Diānae,

virgineā domitūs sagittā.

iniecta mōnstrīs Terra dolet suīs

maeretque partūs fulmine lūridum

missōs ad Orcum; nec perēdit

impositam celer ignis Aetnēn,

incontinentis nec Tityī iecur

relīquit āles, nēquitiae additus

custōs; amātōrem trecentae

Pīrithoum cohibent catēnae.

5

caelō tonantem crēdidimus Iovem

rēgnāre: praesēns dīvus habēbitur

Augustus adiectīs Britannīs

imperiō gravibusque Persīs.

mīlesne Crassī coniuge barbarā

turpis marītus vīxit et hostium,

prō cūriā inversīque mōrēs!

cōnsenuit socerōrum in armīs

sub rēge Mēdō Mārsus et Āpulus

ancīliōrum et nōminis et togae

oblītus aeternaeque Vestae,

incolumī Iove et urbe Rōmā?

hoc cāverat mēns prōvida Rēgulī

dissentientis condiciōnibus

foedīs et exemplō trahentī

perniciem veniēns in aevum,

nōn perīret immiserābilis

captīva pūbēs: signa ego Pūnicīs

affixa dēlūbrīs et arma

mīlitibus sine caededīxit

dērepta vīdī; vīdī ego cīvium

retorta tergō bracchia līberō

portāsque nōn clausās et arva

Mārte colī populāta nostrō.

aurō repēnsus scīlicet ācrior

mīles redībit. flāgitiō additīs

damnum. neque āmissōs colōrēs

lāna refert medicāta fūcō,

nec vēra virtūs, cum semel excidit,

cūrat repōnī dēteriōribus.

pugnat extrīcāta dēnsīs

cerva plagīs, erit ille fortis,

quī perfidīs crēdidit hostibus,

et Mārte Poenōs prōteret alterō,

quī lōra restrictīs lacertīs

sēnsit iners timuitque mortem.

hic, unde vītam sūmeret īnscius,

pācem duellō miscuit. ō pudor!

ō magna Carthāgō, probrōsīs

altior Ītaliae ruīnīs!”

fertur pudīcae coniugis ōsculum

parvōsque nātōs ut capitis minor

ab remōvisse et virīlem

torvus humī posuisse vultum,

dōnec labantīs cōnsiliō patrēs

firmāret auctor numquam aliās datō

interque maerentīs amīcōs

ēgregius properāret exul.

atquī sciēbat quae sibi barbarus

tortor parāret; nōn aliter tamen

dimōvit obstantīs propinquōs

et populum reditūs morantem

quam clientum longa negōtia

dīiūdicātā līte relinqueret,

tendēns Venāfrānōs in agrōs

aut Lacedaemonium Tarentum.

6

dēlicta maiōrum immeritus luēs,

Rōmāne, dōnec templa refēcerīs

aedīsque lābentīs deōrum et

foeda nigrō simulācra fūmō.

dīs minōrem quod geris, imperās:

hinc omne prīncipium, hūc refer exitum.

multa neglēctī dedērunt

Hesperiae mala lūctuōsae.

iam bis Monaesēs et Pacorī manūs

nōn auspicātōs contudit impetūs

nostrōs et adiēcisse praedam

torquibus exiguīs renīdet.

paene occupātam sēditiōnibus

dēlēvit urbem Dācus et Aethiops,

hic classe formīdātus, ille

missilibus melior sagittīs.

fēcunda culpae saecula nuptiās

prīmum inquināvēre et genus et domōs:

hōc fonte dērīvāta clādēs

in patriam populumque flūxit.

mōtūs docērī gaudet Iōnicōs

mātūra virgō et fingitur artibus,

iam nunc et incestōs amōrēs

tenerō meditātur unguī.

mox iūniōrēs quaerit adulterōs

inter marītī vīna, neque ēligit

cui dōnet impermissa raptim

gaudia lūminibus remōtīs,

sed iussa cōram nōn sine cōnsciō

surgit marītō, seu vocat īnstitor

seu nāvis Hispānae magister,

dēdecorum pretiōsus ēmptor.

nōn hīs iuventūs orta parentibus

īnfēcit aequor sanguine Pūnicō

Pyrrhumque et ingentem cecīdit

Antiochum Hannibalemque dīrum;

sed rūsticōrum mascula mīlitum

prōlēs, Sabellīs docta ligōnibus

versāre glaebās et sevērae

mātris ad arbitrium recīsōs

portāre fūstīs, sōl ubi montium

mūtāret umbrās et iuga dēmeret

bōbus fatīgātīs, amīcum

tempus agēns abeunte currū.

damnōsa quid nōn imminuit diēs?

aetās parentum, peior avis, tulit

nōs nēquiōrēs, mox datūrōs

prōgeniem vitiōsiōrem.

7

quid flēs, Asteriē, quem tibi candidī

prīmō restituent vēre Favōniī

Thȳnā merce beātum,

cōnstantis iuvenem fidei

Gȳgēn? ille Notīs āctus ad Ōricum

post īnsāna Caprae sīdera frīgidās

noctēs nōn sine multīs

īnsomnīs lacrimīs agit.

atquī sollicitae nūntius hospitae,

suspīrāre Chloēn et miseram tuīs

dīcēns ignibus ūrī,

temptat mīlle vafer modīs.

ut Proetum mulier perfida crēdulum

falsīs impulerit crīminibus nimis

castō Bellerophontae

mātūrāre necem, refert;

narrat paene datum Pēlea Tartarō,

Magnessam Hippolytēn dum fugit abstinēns,

et peccāre docentīs

fallāx historiās monet.

frūstrā: nam scopulīs surdior Īcarī

vōcīs audit adhūc integer. at tibī

vīcīnus Enīpeus

plūs iūstō placeat cavē;

quamvīs nōn alius flectere equum sciēns

aequē cōnspicitur grāmine Mārtiō,

nec quisquam citus aequē

Tuscō dēnatat alveō,

prīmā nocte domum claude neque in viās

sub cantū querulae dēspice tībiae

et saepe vocantī

dūram difficilis manē.

8

Mārtiīs caelebs quid agam Kalendīs,

quid velint flōrēs et acerra tūris

plēna mīrāris positusque carbō in

caespite vīvō,

docte sermōnēs utriusque linguae.

vōveram dulcīs epulās et album

līberō cāprum prope fūnerātus

arboris ictū.

hic diēs annō redeunte fēstus

corticem adstrictum pice dīmovēbit

amphorae fūmum bibere īnstitūtae

cōnsule Tullō.

sūme, Maecēnās, cyathōs amīcī

sospitis centum et vigilīs lucernās

perfer in lūcem; procul omnis estō

clāmor et īra.

mitte cīvīlīs super urbe cūrās.

occidit Dācī Cotisōnis agmen,

Mēdus īnfēstus sibi lūctuōsīs

dissidet armīs,

servit Hispānae vetus hostis ōrae

Cantaber sērā domitus catēnā,

iam Scythae laxō meditantur arcū

cēdere campīs.

neglegēns quā populus labōret,

parce prīvātus nimium cavēre et

dōna praesentis cape laetus hōrae,

linque sevēra.

9

dōnec grātus eram tibī

nec quisquam potior bracchia candidae

cervīcī iuvenis dabat,

Persārum viguī rēge beātior.”

dōnec nōn aliā magis

ārsistī neque erat Lȳdia post Chloēn,

multī Lȳdia nōminis,

Rōmānā viguī clārior Īliā.”

nunc Thrēssa Chloē regit,

dulcīs docta modōs et citharae sciēns,

prō quā nōn metuam morī,

parcent animae fāta superstitī.”

torret face mūtuā

Thūrīnī Calais fīlius Ornytī,

prō quō bis patiar morī,

parcent puerō fāta superstitī.”

quid prīsca redit Venus

dīductōsque iugō cōgit aēneō,

flāva excutitur Chloē

rēiectaeque patet iānua Lȳdiae?”

quamquam sīdere pulchrior

ille est, levior cortice et improbō

īrācundior Hadriā,

cum vīvere amem, cum obeam lubēns.”

10

extrēmum Tanaīn biberēs, Lyce,

saevō nupta virō, tamen asperās

porrēctum ante forīs ōbicere incolīs

plōrārēs Aquilōnibus.

audīs quō strepitū iānua, quō nemus

inter pulchra satum tēcta remūgiat

ventīs, et positās ut glaciet nivēs

pūrō nūmine Iuppiter?

ingrātam Venerī pōne superbiam,

currente retrō fūnis eat rotā:

nōn Pēnelopēn difficilem procīs

Tyrrhēnus genuit parēns.

ō quamvīs neque mūnera nec precēs

nec tīnctus violā pallor amantium

nec vir Pīeriā paelice saucius

curvat, supplicibus tuīs

parcās, nec rigidā mollior aesculō

nec Maurīs animum mītior anguibus:

nōn hoc semper erit līminis aut aquae

caelestis patiēns latus.

11

Mercurī, nam docilis magistrō

mōvit Amphīōn lapidēs canendō,

que testūdō resonāre septem

callida nervīs,

nec loquāx ōlim neque grāta, nunc et

dīvitum mēnsīs et amīca templīs,

dīc modōs, Lȳdē quibus obstinātās

applicet aurīs,

quae velut lātīs equa trīma campīs

lūdit exultim metuitque tangī,

nuptiārum expers et adhūc protervō

crūda marītō.

potes tigrīs comitēsque silvās

dūcere et rīvōs celerēs morārī;

cessit immānis tibi blandientī

iānitor aulae

Cerberus, quamvīs furiāle centum

mūniant anguēs caput ēius atque

spīritus taeter saniēsque mānet

ōre trilinguī.

quīn et Ixīōn Tityosque vultū

rīsit invītō, stetit urna paulum

sicca, dum grātō Danaī puellās

carmine mulcēs.

audiat Lȳdē scelus atque nōtās

virginum poenās et ināne lymphae

dōlium fundō pereuntis īmō

sēraque fāta,

quae manent culpās etiam sub Orcō.

impiae (nam quid potuēre maius?)

impiae spōnsōs potuēre dūrō

perdere ferrō.

ūna multīs face nuptiālī

digna periūrum fuit in parentem

splendidē mendāx et in omne virgō

nōbilis aevum,

surge,” quae dīxit iuvenī marītō,

surge, longus tibi somnus, unde

nōn timēs, dētur; socerum et scelestās

falle sorōrēs,

quae velut nactae vitulōs leaenae

singulōs ēheu lacerant. ego illīs

mollior nec feriam neque intrā

claustra tenēbō.

pater saevīs oneret catēnīs,

quod virō clēmēns miserō pepercī,

vel extrēmōs Numidārum in agrōs

classe relēget.

ī, pedes quō rapiunt et aurae,

dum favet Nox et Venus, ī secundō

ōmine et nostrī memorem sepulcrō

scalpe querellam.”

12

miserārum est neque amōrī dare lūdum neque dulcī

mala vīnō lavere aut exanimārī metuentis

patruae verbera linguae.

tibi quālum Cytherēae puer āles, tibi tēlās

operōsaeque Minervae studium aufert, Neobūlē,

Liparaeī nitor Hēbrī,

simul ūnctōs Tiberīnīs umerōs lāvit in undīs,

eques ipsō melior Bellerophontē, neque pugnō

neque sēgnī pede victus;

catus īdem per apertum fugientīs agitātō

grege cervōs iaculārī et celer artō latitantem

fruticētō excipere āprum.

13

ō fōns Bandusiae splendidior vitrō,

dulcī digne merō nōn sine flōribus,

crās dōnāberis haedō,

cui frōns turgida cornibus

prīmīs et venerem et proelia dēstinat.

frūstrā: nam gelidōs īnficiet tibī

rubrō sanguine rīvōs

lascīvī subolēs gregis.

flāgrantis atrōx hōra Canīculae

nescit tangere, frīgus amābile

fessīs vōmere taurīs

praebēs et pecorī vagō.

fīēs nōbilium quoque fontium

dīcente cavīs impositam īlicem

saxīs, unde loquācēs

lymphae dēsiliunt tuae.

14

Herculis rītū modo dictus, ō plēbs,

morte vēnālem petiisse laurum,

Caesar Hispānā repetit penātīs

victor ab ōrā.

ūnicō gaudēns mulier marītō

prōdeat iūstīs operāta sacrīs

et soror clārī ducis et decōrae

supplice vitta

virginum mātrēs iuvenumque nūper

sospitum. vōs, ō puerī et puellae ac

iam virum expertae, male nōminātīs

parcite verbīs.

hic diēs vērē mihi fēstus ātrās

eximet cūrās; ego nec tumultum

nec morī per vim metuam tenente

Caesare terrās.

ī, pete unguentum, puer, et corōnās

et cadum Mārsī memorem duellī,

Spartacum quā potuit vagantem

fallere testā.

dīc et argūtae properet Neaerae

murreum nōdō cohibēre crīnem;

per invīsum mora iānitōrem

fīet, abītō.

lēnit albēscēns animōs capillus

lītium et rixae cupidōs protervae;

nōn ego hoc ferrem calidus iuventā

cōnsule Plancō.

15

uxor pauperis Ībycī,

tandem nēquitiae fīge modum tuae

fāmōsīsque labōribus;

mātūrō propior dēsine fūnerī

inter lūdere virginēs

et stēllīs nebulam spargere candidīs.

nōn, quid Pholoēn satis,

et , Chlōri, decet. fīlia rēctius

expugnat iuvenum domōs,

pulsō Thyias utī concita tympanō.

illam cōgit amor Nothī

lascīvae similem lūdere cāpreae:

lānae prope nōbilem

tōnsae Lūceriam, nōn citharae decent

nec flōs purpureus rosae

nec pōtī vetulam faece tenus cadī.

16

inclūsam Danaēn turris aēnea

rōbustaeque forēs et vigilum canum

trīstēs excubiae mūnierant satis

nocturnīs ab adulterīs,

nōn Ācrisium, virginis abditae

custōdem pavidum, Iuppiter et Venus

rīsissent: fore enim tūtum iter et patēns

conversō in pretium deō.

aurum per mediōs īre satellitēs

et perrumpere amat saxa potentius

ictū fulmineō; concidit auguris

Argīvī domus ob lucrum

dēmersa exitiō; diffidit urbium

portās vir Macedō et subruit aemulōs

rēgēs mūneribus; mūnera nāvium

saevōs illaqueant ducēs.

crēscentem sequitur cūra pecūniam

maiōrumque famēs. iūre perhorruī

lātē cōnspicuum tollere verticem,

Maecēnās, equitum decus.

quantō quisque sibī plūra negāverit,

ab dīs plūra feret; nīl cupientium

nūdus castra petō et trānsfuga dīvitum

partīs linquere gestiō,

contemptae dominus splendidior reī,

quam quicquid arat impiger Āpulus

occultāre meīs dīcerer horreīs,

magnās inter opēs inops.

pūrae rīvus aquae silvaque iūgerum

paucōrum et segetis certa fidēs meae

fulgentem imperiō fertilis Āfricae

fallit sorte beātior.

quamquam nec Calabrae mella ferunt apēs

nec Laestrȳgoniā Bacchus in amphorā

languēscit mihi nec pinguia Gallicīs

crēscunt vellera pāscuīs,

importūna tamen pauperiēs abest,

nec, plūra velim, dare dēnegēs.

contractō melius parva cupīdine

vectīgālia porrigam

quam Mygdoniīs rēgnum Alyatteī

campīs continuem. multa petentibus

dēsunt multa; bene est cui deus obtulit

parcā quod satis est manū.

17

Aelī vetustō nōbilis ab Lamō

quandō et priōrēs hinc Lamiās ferunt

dēnōminātōs et nepōtum

per memorēs genus omne fāstōs,

auctōre ab illō dūcis orīginem,

quī Formiārum moenia dīcitur

prīnceps et innantem Marīcae

lītoribus tenuisse Līrim,

lātē tyrannus, crās foliīs nemus

multīs et algā lītus inūtilī

dēmissa tempestās ab Eurō

sternet, aquae nisi fallit augur

annōsa cornīx. dum potes, āridum

compōne lignum; crās Genium merō

cūrābis et porcō bimenstrī

cum famulīs operum solūtīs.

18

Faune, Nymphārum fugientum amātor,

per meōs fīnīs et aprīca rūra

lēnis incēdās abeāsque parvīs

aequus alumnīs,

tener plēnō cadit haedus annō

larga nec dēsunt Veneris sodālī

vīna crātērae, vetus āra multō

fūmat odōre.

lūdit herbōsō pecus omne campō,

cum tibī Nōnae redeunt Decembrēs,

fēstus in prātīs vacat ōtiōsō

cum bove pāgus;

inter audācīs lupus errat agnōs,

spargit agrestīs tibi silva frondēs,

gaudet invīsam pepulisse fossor

ter pede terram.

19

quantum distet ab Īnachō

Cōdrus, prō patriā nōn timidus morī,

narrās, et genus Aeacī,

et pugnāta sacrō bella sub Īliō.

quō Chīum pretiō cadum

mercēmur, quis aquam temperet ignibus,

quō praebente domum et quota

Paelignīs caream frīgoribus, tacēs.

lūnae properē novae,

noctis mediae, , puer, auguris

Mūrēnae. tribus aut novem

miscentur cyathīs pōcula commodīs?

quī Mūsās amat imparīs,

ternōs ter cyathōs attonitus petet

vātēs, trīs prohibet suprā

rixārum metuēns tangere Grātia

nūdīs iuncta sorōribus.

īnsānīre iuvat: cūr Berecyntiae

cessant flāmina tībiae?

cūr pendet tacitā fistula cum lyrā?

parcentīs ego dexterās

ōdī: sparge rosās; audiat invidus

dēmentem strepitum Lycus,

et vīcīna senī nōn habilis Lycō.

spissā nitidum comā,

pūrō similem, Tēlephe, Vesperō

tempestīva petit Rhodē:

lentus Glycerae torret amor meae.

20

nōn vidēs quantō moveās perīclō,

Pyrrhe, Gaetūlae catulōs leaenae?

dūra post paulō fugiēs inaudāx

proelia raptor,

cum per obstantīs iuvenum catervās

ībit īnsignem repetēns Nearchum:

grande certāmen tibi praeda cēdat

maior, an illī.

interim, dum celerīs sagittās

prōmis, haec dentēs acuit timendōs,

arbiter pugnae prosuisse nūdō

sub pede palmam

fertur, et lēnī recreāre ventō

sparsum odōrātīs umerum capillīs,

quālis aut Nīreus fuit aut aquōsā

raptus ab Īdā.

21

ō nāta cum cōnsule Manliō,

seu querellās sīve geris iocōs

seu rixam et īnsānōs amōrēs

seu facilem, pia testa, somnum,

quōcumque lectum nōmine Massicum

servās, movērī digna bonō diē,

dēscende, Corvīnō iubente

prōmere languidiōra vīna.

nōn ille, quamquam Sōcraticīs madet

sermōnibus, negleget horridus:

narrātur et prīscī Catōnis

saepe merō caluisse virtūs.

lēne tormentum ingeniō admovēs

plērumque dūrō; sapientium

cūrās et arcānum iocōsō

cōnsilium retegis Lycaeō.

spem redūcis mentibus ānxiīs

vīrēsque et addis cornua pauperī,

post neque īrātōs trementī

rēgum apicēs neque mīlitum arma.

Līber et laeta aderit Venus

sēgnēsque nōdum solvere Grātiae

vīvaeque prōdūcent lucernae,

dum rediēns fugat astra Phoebus.

22

montium custōs nemorumque virgō,

quae labōrantīs uterō puellās

ter vocāta audīs adimisque lētō,

dīva trifōrmis,

imminēns vīllae tua pīnus estō,

quam per exāctōs ego laetus annōs

verris oblīquum meditantis ictum

sanguine dōnem.

23

caelō supīnās tulerīs manūs

nāscente lūnā, rūstica Phīdyle,

tūre plācārīs et hornā

frūge Larēs avidāque porcā

nec pestilentem sentiet Āfricum

fēcunda vītis nec sterilem seges

rōbīginem aut dulcēs alumnī

pōmiferō grave tempus annō.

nam quae nivālī pāscitur Algidō

dēvōta quercūs inter et īlicēs

aut crēscit Albānīs in herbīs

victima, pontificum secūrīs

cervīce tinguet; nihil attinet

temptāre multā caede bidentium

parvōs corōnantem marīnō

rōre deōs fragilīque myrtō.

immūnis āram tetigit manus,

nōn sūmptuōsā blandior hostiā

mollīvit āversōs Penātīs

farre piō et saliente mīcā.

24

intāctīs opulentior

thēsaurīs Arabum et dīvitis Indiae

caementīs licet occupēs

terrēnum omne tuīs et mare pūblicum:

fīgīt adamantinōs

summīs verticibus dīra Necessitās

clāvōs, nōn animum metū,

nōn mortis laqueīs expediēs caput.

Campestrēs melius Scythae,

quōrum plaustra vagās rīte trahunt domōs,

vīvunt et rigidī Getae

immētāta quibus iūgera līberās

frūgēs et Cererem ferunt

nec cultūra placet longior annuā

dēfūnctumque labōribus

aequālī recreat sorte vicārius.

illīc mātre carentibus

prīvignīs mulier temperat innocēns

nec dōtāta regit virum

coniūnx nec nitidō fīdit adulterō;

dōs est magna parentium

virtūs et metuēns alterius virī

certō foedere castitās,

et peccāre nefās aut pretium est morī.

ō quisquis volet impiās

caedīs et rabiem tollere cīvicam,

quaeret Pater Urbium

suscrībī statuīs, indomitam audeat

rēfrēnāre licentiam,

clārus postgenitīs; quātenus, heu nefās!

virtūtem incolumem ōdimus,

sublātam ex oculīs quaerimus invidī.

quid trīstēs querimōniae

nōn suppliciō culpa recīditur,

quid lēgēs sine mōribus

vānae prōficiunt, neque fervidīs

pars inclūsa calōribus

mundī nec Boreae fīnitimum latus

dūrātaeque solō nivēs

mercātōrem abigunt, horrida callidī

vincunt aequora nāvitae?

magnum pauperiēs obprobrium iubet

quidvīs et facere et patī

virtūtisque viam dēserit arduae.

vel nōn in Capitōlium

quō clāmor vocat et turba faventium

vel nōn in mare proximum

gemmās et lapidēs, aurum et inūtile,

summī māteriem malī,

mittāmus, scelerum bene paenitet.

ērādenda cupīdinis

prāvī sunt elementa et tenerae nimis

mentēs asperiōribus

fōrmandae studiīs. nescit equō rudis

haerēre ingenuus puer

vēnārīque timet, lūdere doctior

seu Graecō iubeās trochō

seu mālīs vetitā lēgibus āleā,

cum periūra patris fidēs

cōnsortem socium fallat et hospitēs,

indignōque pecūniam

hērēdī properet. scīlicet improbae

crēscunt dīvitiae, tamen

curtae nescio quid semper abest reī.

25

quō , Bacche, rapis tuī

plēnum? quae nemora aut quōs agor in specūs

vēlōx mente novā? quibus

antrīs ēgregiī Caesaris audiar

aeternum meditāns decus

stēllīs īnserere et cōnsiliō Iovis?

dīcam īnsigne, recēns, adhūc

indictum ōre aliō. nōn secus in iugīs

exsomnis stupet Euhias,

Hēbrum prōspiciēns et nive candidam

Thrācēn ac pede barbarō

lūstrātam Rhodopēn, ut mihi dēviō

rīpās et vacuum nemus

mīrārī libet. ō Nāiadum potēns

Bacchārumque valentium

prōcērās manibus vertere fraxinōs,

nīl parvum aut humilī modō,

nīl mortāle loquar. dulce perīculum est,

ō Lēnaee, sequī deum

cingentem viridī tempora pampinō.

26

vīxī puellīs nūper idōneus

et mīlitāvī nōn sine glōriā;

nunc arma dēfūnctumque bellō

barbitin hic pariēs habēbit,

laevum marīnae quī Veneris latus

custōdit. hīc, hīc pōnite lūcida

fūnālia et vectīs et arcūs

oppositīs foribus minācīs.

ō quae beātum dīva tenēs Cyprum et

Memphīn carentem Sīthoniā nive

rēgīna, sublīmī flagellō

tange Chloēn semel arrogantem.

27

impiōs parrae recinentis ōmen

dūcat et praegnāns canis aut ab agrō

rāva dēcurrēns lupa Lānuvīnō

fētaque vulpēs;

rumpat et serpēns iter īnstitūtum,

per oblīquum similis sagittae

terruit mannōs: ego cui timēbō

prōvidus auspex,

antequam stantēs repetat palūdēs

imbrium dīvīna avis imminentum,

oscinem corvum prece suscitābō

sōlis ab ortū.

sīs licet fēlīx, ubicumque māvīs,

et memor nostrī, Galatēa, vīvās,

que nec laevus vetet īre pīcus

nec vaga cornīx.

sed vidēs quantō trepidet tumultū

prōnus Ōrīōn? ego quid sit āter

Hadriae nōvī sinus et quid albus

peccet Iāpyx.

hostium uxōrēs puerīque caecōs

sentiant mōtūs orientis Austrī et

aequoris nigrī fremitum et trementīs

verbere rīpās.

sīc et Eurōpē niveum dolōsō

crēdidit taurō latus et scatentem

bēluīs pontum mediāsque fraudēs

palluit audāx.

nūper in prātīs studiōsa flōrum et

dēbitae Nymphīs opifex corōnae

nocte sublūstrī nihil astra praeter

vīdit et undās.

quae simul centum tetigit potentem

oppidīs Crētēn: “pater, ō relictum

fīliae nōmen pietāsquedīxit

vīcta furōre!

unde quō vēnī? levis ūna mors est

virginum culpae. vigilānsne plōrō

turpe commissum an vitiīs carentem

lūdit imāgō

vāna quae portā fugiēns eburnā

somnium dūcit? meliusne flūctus

īre per longōs fuit an recentīs

carpere flōrēs?

quis īnfāmem mihi nunc iuvencum

dēdat īrātae, lacerāre ferrō et

frangere ēnītar modo multum amātī

cornua mōnstrī.

impudēns līquī patriōs Penātēs,

impudēns Orcum moror. ō deōrum

quis haec audīs, utinam inter errem

nūda leōnēs.

antequam turpis maciēs decentīs

occupet mālās teneraeque sūcūs

dēfluat praedae, speciōsa quaerō

pāscere tigrīs.

vīlis Eurōpē, pater urget absēns:

quid morī cessās? potes hāc ab ornō

pendulum zōnā bene secūta

laedere collum.

sīve rūpēs et acūta lētō

saxa dēlectant, age procellae

crēde vēlōcī, nisi erīle māvīs

carpere pēnsum

rēgius sanguis dominaeque trādī

barbarae paelex.” Aderat querentī

perfidum rīdēns Venus et remissō

fīlius arcū.

mox, ubī lūsit satis: “abstinētō

dīxitīrārum calidaeque rixae,

cum tibi invīsus laceranda reddet

cornua taurus.

uxor invictī Iovis esse nescīs.

mitte singultūs, bene ferre magnam

disce fortūnam; tua sectus orbis

nōmina dūcet.”

28

fēstō quid potius diē

Neptūnī faciam? prōme reconditum,

Lȳdē, strēnua Caecubum

mūnītaeque adhibē vim sapientiae.

inclīnāre merīdiem

sentīs ac, velutī stet volucris diēs,

parcīs dēripere horreō

cessantem Bibulī cōnsulis amphoram?

nōs cantābimus invicem

Neptūnum et viridīs Nēreidum comās,

curvā recinēs lyrā

Lātōnam et celeris spīcula Cynthiae;

summō carmine, quae Cnidon

fulgentīsque tenet Cycladas et Paphum

iūnctīs vīsit olōribus;

dīcētur meritā Nox quoque nēniā.

29

Tyrrhēna rēgum prōgeniēs, tibī

nōn ante versō lēne merum cadō

cum flōre, Maecēnās, rosārum et

pressa tuīs balanus capillīs

iamdūdum apud est: ēripe morae

nec semper ūdum Tībur et Aefulae

dēclīve contemplēris arvum et

Tēlegonī iuga parricīdae.

fastīdiōsam dēsere cōpiam et

mōlem propinquam nūbibus arduīs,

omitte mīrārī beātae

fūmum et opēs strepitumque Rōmae.

plērumque grātae dīvitibus vicēs

mundaeque parvō sub lare pauperum

cēnae sine aulaeīs et ostrō

sollicitam explicuēre frontem.

iam clārus occultum Andromedae pater

ostendit ignem, iam Procyōn furit

et stēlla vēsānī Leōnis

sōle diēs referente siccōs;

iam pāstor umbrās cum grege languidō

rīvumque fessus quaerit et horridī

dūmēta Silvānī caretque

rīpa vagīs taciturna ventīs.

cīvitātem quis deceat status

cūrās et urbī sollicitus timēs

quid Sēres et rēgnāta Cȳrō

Bactra parent Tanaisque discors.

prūdēns futūrī temporis exitum

cālīginōsā nocte premit deus

rīdetque, mortālis ultrā

fās trepidat. quod adest mementō

compōnere aequus; cētera flūminis

rītū feruntur, nunc mediō aequore

cum pāce dēlābentis Etrūscum

in mare, nunc lapidēs adēsōs

stirpīsque raptās et pecus et domōs

volentis ūnā, nōn sine montium

clāmōre vīcīnaeque silvae,

cum fera dīluviēs quiētōs

irrītat amnīs. ille potēns suī

laetusque dēget cui licet in diem

dīxisse: “vīxī”: crās vel ātrā

nūbe polum Pater occupātō

vel sōle pūrō; nōn tamen irritum,

quodcumque rētrō est, efficiet neque

diffinget īnfectumque reddet

quod fugiēns semel hōra vēxit.

fortūna saevō laeta negōtiō et

lūdum īnsolentem lūdere pertināx

trānsmūtat incertōs honōrēs,

nunc mihi, nunc aliī benigna.

laudō manentem; celerīs quatit

pinnās, resignō quae dedit et meā

virtūte involvō probamque

pauperiem sine dōte quaerō.

nōn est meum, mūgiat Āfricīs

mālus procellīs, ad miserās precēs

dēcurrere et vōtīs pacīscī,

Cypriae Tyriaeque mercēs

addant avārō dīvitiās marī;

tunc birēmis praesidiō scaphae

tūtum per Aegaeōs tumultūs

aura feret geminusque Pollūx.

30

exēgī monumentum aere perennius

rēgālīque sitū pȳramidum altius,

quod nōn imber edāx, nōn Aquilō impotēns

possit dīruere aut innumerābilis

annōrum seriēs et fuga temporum.

nōn omnis moriar multaque pars meī

vītābit Libitīnam; ūsque ego posterā

crēscam laude recēns, dum Capitōlium

scandet cum tacitā virgine pontifex.

dīcar, quā violēns obstrepit Aufidus

et quā pauper aquae Daunus agrestium

rēgnāvit populōrum, ex humilī potēns

prīnceps Aeolium carmen ad Ītalōs

dēdūxisse modōs. sūme superbiam

quaesītam meritīs et mihi Delphicā

laurō cinge volēns, Melpomenē, comam.