1

semper ego audītor tantum? numquamne repōnam

vexātus totiēns raucī Thēsēide Cordī?

impūne ergŏ mihī recitāverit ille togātās,

hic elegōs? impūne diem cōnsūmpserit ingēns

Tēlephus aut summī plēnā iam margine librī

scrīptus et in tergō necdum fīnītus Orestēs?

nōta magis nūllī domus est sua quam mihi lūcus

Mārtis et Aeoliīs vīcīnum rūpibus antrum

Vulcānī; quid agant ventī, quās torqueat umbrās

Aeacus, unde alius fūrtīvae dēvehat aurum

pelliculae, quantās iaculētur Mōnychus ornōs

Frontōnis platanī convulsaque marmora clāmant

semper et assiduō ruptae lēctōre columnae.

exspectēs eadem ā summō minimōque poētā.

et nōs ergŏ manum ferulae subdūximus, et nōs

cōnsilium dedimus Sullae, prīvātus ut altum

dormīret. stulta est clēmentia, cum tot ubīque

vātibus occurrās, peritūrae parcere chartae.

cūr tamen hōc potius libeat dēcurrere campō

per quem magnus equōs Auruncae flexit alumnus,

vacat ac placidī ratiōnem admittitis, ēdam.

cum tener uxōrem dūcat spadŏ, Mēvia Tuscum

fīgat aprum et nūdā teneat vēnābula mammā,

patriciōs omnēs opibus cum prōvocet ūnus

quō tondente gravis iuvenī mihi barba sonābat,

cum pars Nīliacae plēbis, cum verna Canōpī

Crispīnus Tyriās umerō revocante lacernās

ventilet aestīvum digitīs sūdantibus aurum

nec sufferre queat maiōris pondera gemmae,

difficile est saturam nōn scrībere. nam quis inīquae

tam patiēns urbis, tam ferreus ut teneat ,

causidicī nova cum veniat lectīca Mathōnis

plēna ipsō, post hunc magnī dēlātor amīcī

et cito raptūrus nōbilitāte comēsā

quod superest, quem Massa timet, quem mūnere palpat

Cārus, ut ā trepidō Thymelē summissa Latīnō;

cum summoveant quī testāmenta merentur

noctibus, in caelum quōs ēvehit optima summī

nunc via prōcessūs, vetulae vēsīca beātae?

ūnciolam Proculeius habet, sed Gillŏ deūncem,

partēs quisque suās ad mēnsūram inguinis hērēs.

accipiat sānē mercēdem sanguinis et sīc

palleat ut nūdīs pressit quī calcibus anguem

aut Lugudūnēnsem rhētor dictūrus ad āram.

quid referam quantā siccum iecur ārdeat īrā,

cum populum gregibus comitum premit hic spoliātor

pūpillī prōstantis et hic damnātus inānī

iūdiciō? quid enim salvīs īnfāmia nummīs?

exul ab octāvā Marius bibit et fruitur dīs

īrātīs, at victrīx, prōvincia, plōrās.

haec ego nōn crēdam Venusīnā digna lucernā?

haec ego nōn agitem? sed quid magis? Hēraclēās

aut Diomēdēās aut mūgītum labyrinthī

et mare percussum puerō fabrumque volantem,

cum lēnō accipiat moechī bona, capiendī

iūs nūllum uxōrī, doctus spectāre lacūnar,

doctus et ad calicem vigilantī stertere nāsō;

cum fās esse putet cūram spērāre cohortis

quī bona dōnāvit praesēpibus et caret omnī

maiōrum cēnsū, dum pervolat axe citātō

Flāminiam puer Automedōn? nam lōra tenēbat

ipse, lacernātae cum iactāret amīcae.

nōnne licet mediō cērās implēre capācēs

quadriviō, cum iam sextā cervīce ferātur

hinc atque inde patēns ac nūdā paene cathedrā

et multum referēns Maecēnāte supīnō

signātor falsī, quī lautum atque beātum

exiguīs tabulīs et gemmā fēcerit ūdā?

occurrit mātrōna potēns, quae molle Calēnum

porrēctūra virō miscet sitiente rubētā

īnstituitque rudēs melior Lūcusta propinquās

per fāmam et populum nigrōs efferre marītōs.

audē aliquid brevibus Gyarīs et carcere dignum,

vīs esse aliquid. probitās laudātur et alget;

crīminibus dēbent hortōs, praetōria, mēnsās,

argentum vetus et stantem extrā pōcula caprum.

quem patitur dormīre nurūs corruptor avārae,

quem spōnsae turpēs et praetextātus adulter?

nātūra negat, facit indignātiŏ versum

quālemcumque potest, quālēs ego vel Cluviēnus.

ex quō Deucaliōn nimbīs tollentibus aequor

nāvigiō montem ascendit sortēsque poposcit

paulātimque animā caluērunt mollia saxa

et maribus nūdās ostendit Pyrrha puellās,

quicquid agunt hominēsvōtum, timor, īra, voluptās,

gaudia, discursusnostrī farrāgŏ libellī est.

et quandō ūberior vitiōrum cōpia? quandō

maior avāritiae patuit sinus? ālea quandō

hōs animōs? neque enim loculīs comitantibus ītur

ad cāsum tabulae, positā sed lūditur arcā.

proelia quanta illīc dispēnsātōre vidēbis

armigerō! simplexne furor sēstertia centum

perdere et horrentī tunicam nōn reddere servō?

quis totidem ērēxit vīllās, quis fercula septem

sēcrētō cēnāvit avus? nunc sportula prīmō

līmine parva sedet turbae rapienda togātae.

ille tamen faciem prius īnspicit et trepidat

suppositus veniās ac falsō nōmine poscās:

agnitus accipiēs. iubet ā praecōne vocārī

ipsōs Trōiugenās, nam vexant līmen et ipsī

nōbīscum. “ praetōrī, deinde tribūnō.”

sed lībertīnus prior est. “priorinquitego adsum.

cūr timeam dubitemve locum dēfendere, quamvīs

nātus ad Euphrātēn, mollēs quod in aure fenestrae

arguerint, licet ipse negem? sed quīnque tabernae

quadringenta parant. quid cōnfert purpura maior

optandum, Laurentī custōdit in agrō

conductās Corvīnus ovēs, ego possideō plūs

Pallante et Licinīs?” exspectent ergŏ tribūnī,

vincant dīvitiae, sacrō cēdat honōrī

nūper in hanc urbem pedibus quī vēnerat albīs,

quandoquidem inter nōs sānctissima dīvitiārum

maiestās. etsī fūnesta Pecūnia templō

nōndum habitat, nūllās Nummōrum ērēximus ārās,

ut colitur Pāx atque Fidēs, Victōria, Virtūs

quaeque salūtātō crepitat Concordia nīdō.

sed cum summus honor fīnītō computet annō

sportula quid referat, quantum ratiōnibus addat,

quid facient comitēs quibus hinc toga, calceus hinc est

et pānis fūmusque domī? dēnsissima centum

quadrantēs lectīca petit, sequiturque marītum

languida vel praegnās et circumdūcitur uxor.

hic petit absentī nōtā iam callidus arte

ostendēns vacuam et clausam prō coniuge sellam.

Galla mea estinquit, “citius dīmitte. morāris?”

prōfer, Galla, caput.” “nōlī vexāre, quiēscet.”

ipse diēs pulchrō distinguitur ōrdine rērum:

sportula, deinde forum iūrisque perītus Apollō

atque triumphālēs, inter quās ausus habēre

nescioquis titulōs Aegyptius atque arabarchēs,

cuius ad effigiem nōn tantum meiere fās est.

vestibulīs abeunt veterēs lassīque clientēs

vōtaque dēpōnunt, quamquam longissima cēnae

spēs hominī; caulis miserīs atque ignis emendus.

optima silvārum intereā pelagīque vorābit

rēx hōrum vacuīsque torīs tantum ipse iacēbit,

nam tot pulchrīs et lātīs orbibus et tam

antīquīs ūnā comedunt patrimōnia mēnsā.

nūllus iam parasītus erit. sed quis ferat istās

luxuriae sordēs? quanta est gula quae sibi tōtōs

pōnit aprōs, animal propter convīvia nātum!

poena tamen praesēns, cum dēpōnis amictūs

turgidus et crūdum pāvōnem in balnea portās;

hinc subitae mortēs atque intestāta senectūs.

it nova, nec trīstis, per cūnctās fābula cēnās;

dūcitur īrātīs plaudendum fūnus amīcīs.

nīl erit ulterius quod nostrīs mōribus addat

posteritās: eadem facient cupientque minōrēs.

omne in praecipitī vitium stetit. ūtere vēlīs,

tōtōs pande sinūs. dīcēs hīc forsitanunde

ingenium pār māteriae? unde illa priōrum

scrībendī quodcumque animō flagrante libēret

simplicitās?” cuius nōn audeŏ dīcere nōmen?

quid rēfert dictīs ignōscat Mūcius an nōn?

pōne Tigillīnum, taedā lūcēbis in illā

quā stantēs ārdent quī fīxō gutture fūmant

*    *    *

et lātum mediā sulcum dēdūcit harēnā.”

quī dedit ergŏ tribus patruīs aconīta vehātur

pēnsilibus plūmīs atque illinc dēspiciat nōs?

cum veniet contrā, digitō compesce labellum:

accūsātor erit quī verbum dīxerithic est.’

sēcūrus licet Aenēān Rutulumque ferōcem

committās, nūllī gravis est percussus Achillēs

aut multum quaesītus Hylās urnamque secūtus,

ēnse velut strictō quotiēns Lūcīlius ārdēns

īnfremuit, rubet audītor cui frīgida mēns est

crīminibus, tacitā sūdant praecordia culpā.

inde īra et lacrimae. cum prius ergŏ volūtā

haec animō ante tubās; galeātum sērō duellī

paenitet.” experiar quid concēdātur in illōs

quōrum Flāminiā tegitur cinis atque Latīnā.

2

ultrā Sauromatās fugere hinc libet et glaciālem

ōceanum, quotiēns aliquid mōribus audent

quī Curiōs simulant et Bacchānālia vīvunt.

indoctī, prīmum, quamquam plēna omnia gypsō

Chrȳsippī inveniās, nam perfectissimus hōrum

sīquis Aristotelēn similem vel Pittacon ēmit

et iubet archetypōs pluteum servāre Cleanthās.

frontis nūlla fidēs. quis enim nōn vīcus abundat

trīstibus obscēnīs? castīgās turpia, cum sīs

inter Sōcraticōs nōtissima fossa cinaedōs?

hispida membra quidem et dūrae per bracchia saetae

prōmittunt atrōcem animum, sed pōdice lēvī

caeduntur tumidae medicō rīdente mariscae.

rārus sermō illīs et magna libīdŏ tacendī

atque superciliō brevior coma. vērius ergō

et magis ingenuē Peribōmius; hunc ego fātīs

imputŏ, quī vultū morbum incessūque fatētur.

hōrum simplicitās miserābilis, hīs furor ipse

dat veniam; sed peiōrēs, quī tālia verbīs

Herculis invādunt et virtūte locūtī

clūnem agitant. “ego cēventem, Sexte, verēbor?”

īnfāmis Vārillus ait, “quō dēterior ?”

lōripedem rēctus dērīdeat, Aethiopem albus.

quis tulerit Gracchōs sēditiōne querentēs?

quis caelum terrīs nōn misceat et mare caelō

fūr displiceat Verrī, homicīda Milōnī,

Clōdius accūset moechōs, Catilīna Cethēgum,

in tabulam Sullae dīcant discipulī trēs?

quālis erat nūper tragicō pollūtus adulter

concubitū, quī tunc lēgēs revocābat amārās

omnibus atque ipsīs Venerī Mārtīque timendās,

cum tot abortīvīs fēcundam Iūlia vulvam

solveret et patruō similēs effunderet offās.

nōnne igitur iūre ac meritō vitia ultima fictōs

contemnunt Scaurōs et castīgāta remordent?

nōn tulit ex illīs torvum Lārōnia quendam

clāmantem totiēnsubi nunc, lēx Iūlia, dormīs?”

atque ita subrīdēns: “fēlīcia tempora, quae

mōribus oppōnunt! habeat iam Rōma pudōrem:

tertius ē caelō cecidit Catŏ. sed tamen unde

haec emis, hirsūtō spīrant opobalsama collō

quae tibi? pudeat dominum mōnstrāre tabernae.

quod vexantur lēgēs ac iūra, citārī

ante omnēs dēbet Scantīnia. respice prīmum

et scrūtāre virōs; faciunt peiōra, sed illōs

dēfendit numerus iūnctaeque umbōne phalangēs.

magna inter mollēs concordia. nōn erit ūllum

exemplum in nostrō tam dētestābile sexū.

Tēdia nōn lambit Cluviam nec Flōra Catullam,

Hispŏ subit iuvenēs et morbō pallet utrōque.

numquid nōs agimus causās, cīvīlia iūra

nōvimus aut ūllō strepitū fora vestra movēmus?

luctantur paucae, comedunt cōlȳphia paucae.

vōs lānam trahitis calathīsque perācta refertis

vellera, vōs tenuī praegnātem stāmine fūsum

Pēnelopē melius, levius torquētis Arachnē,

horrida quāle facit residēns in caudice paelex.

nōtum est cūr sōlō tabulās implēverit Hister

lībertō, dederit vīvus cūr multa puellae.

dīves erit magnō quae dormit tertia lectō.

nūbe atque tacē: dōnant arcāna cylindrōs.

nōbīs post haec trīstis sententia fertur?

dat veniam corvīs, vexat cēnsūra columbās.”

fūgērunt trepidī vēra ac manifēsta canentem

Stōicidae; quid enim falsī Lārōnia? sed quid

nōn facient aliī, cum multīcia sūmās,

Crētice, et hanc vestem populō mīrante perōrēs

in Proculās et Pollittās? est moecha Fabulla;

damnētur, vīs, etiam Carfīnia. tālem

nōn sūmet damnāta togam. “sed Iūlius ārdet,

aestuō.” nūdus agās, minus est īnsānia turpis.

ēn habitum quō lēgēs ac iūra ferentem

vulneribus crūdīs populus modo victor et illud

montānum positīs audīret vulgus arātrīs.

quid nōn prōclāmēs, in corpore iūdicis ista

videās? quaerō an deceant multīcia testem.

ācer et indomitus lībertātisque magister,

Crētice, perlūcēs. dedit hanc contāgiŏ lābem

et dabit in plūrēs, sīcut grex tōtus in agrīs

ūnīus scabiē cadit et porrīgine porcī

ūvaque cōnspectā līvōrem dūcit ab ūvā.

foedius hōc aliquid quandōque audēbis amictū;

nēmŏ repente fuit turpissimus. accipient

paulātim quī longa domī redimīcula sūmunt

frontibus et tōtō posuēre monīlia collō

atque Bonam tenerae plācant abdōmine porcae

et magnō crātēre Deam. sed mōre sinistrō

exagitāta procul nōn intrat fēmina līmen:

sōlīs āra deae maribus patet. “īte, profānae,”

clāmātur, “nūllō gemit hīc tībīcina cornū.”

tālia sēcrētā coluērunt orgia taedā

Cēcropiam solitī Baptae lassāre Cotyttō.

ille supercilium madidā fūlīgine tīnctum

oblīquā prōdūcit acū pingitque trementēs

attollēns oculōs; vitreō bibit ille Priāpō

rēticulumque comīs aurātum ingentibus implet

caerulea indūtus scutulāta aut galbina rāsa

et per Iūnōnem dominī iūrante ministrō;

ille tenet speculum, pathicī gestāmen Othōnis,

Actoris Auruncī spolium, quō ille vidēbat

armātum, cum iam tollī vēxilla iubēret.

rēs memoranda novīs annālibus atque recentī

historiā, speculum cīvīlis sarcina bellī.

nīmīrum summī ducis est occīdere Galbam

et cūrāre cutem, [summī cōnstantia cīvis

Bēbriacī campīs] solium affectāre Palātī

et pressum in faciem digitīs extendere pānem,

quod nec in Assyriō pharetrāta Samēramis orbe

maesta nec Actiacā fēcit Cleopatra carīnā.

hīc nūllus verbīs pudor aut reverentia mēnsae,

hīc turpīs Cybelēs et frāctā vōce loquendī

lībertās et crīne senex fānāticus albō

sacrōrum antistes, rārum ac memorābile magnī

gutturis exemplum condūcendusque magister.

quid tamen exspectant, Phrygiō quōs tempus erat iam

mōre supervacuam cultrīs abrumpere carnem?

quadringenta dedit Gracchus sēstertia dōtem

cornicinī, sīve hic rēctō cantāverat aere;

signātae tabulae, dictumfēlīciter,” ingēns

cēna sedet, gremiō iacuit nova nūpta marītī.

ō procerēs, cēnsōre opus est an haruspice nōbīs?

scīlicet horrērēs maiōraque mōnstra putārēs,

mulier vitulum vel bōs ēderet agnum?

segmenta et longōs habitūs et flammea sūmit

arcānō quī sacra ferēns nūtantia lōrō

sūdāvit clipeīs, ancīlibus. ō pater urbis,

unde nefās tantum Latiīs pāstōribus? unde

haec tetigit, Grādīve, tuōs urtīca nepōtēs?

trāditur ecce virō clārus genere atque opibus vir,

nec galeam quassās nec terram cuspide pulsās

nec quereris patrī. vāde ergō et cēde sevērī

iūgeribus campī, quem neglegis. “officium crās

prīmō sōle mihī peragendum in valle Quirīnī.”

quae causa officiī? “quid quaeris? nūbit amīcus

nec multōs adhibet.” liceat modo vīvere, fīent,

fīent ista palam, cupient et in ācta referrī.

intereā tormentum ingēns nūbentibus haeret

quod nequeant parere et partū retinēre marītōs.

sed melius, quod nīl animīs in corpora iūris

nātūra indulget: sterilēs moriuntur, et illīs

turgida nōn prōdest condītā pyxide Lȳdē,

nec prōdest agilī palmās praebēre lupercō.

vīcit et hoc mōnstrum tunicātī fuscina Gracchī,

lūstrāvitque fugā mediam gladiātor harēnam

et Capitōlīnīs generōsior et Mārcellīs

et Catulī Paulīque minōribus et Fabiīs et

omnibus ad podium spectantibus, hīs licet ipsum

admoveās cuius tunc mūnere rētia mīsit.

esse aliquōs mānēs et subterrānea rēgna,

Cōcȳtum et Stygiō rānās in gurgite nigrās,

atque ūnā trānsīre vadum tot mīlia cumbā

nec puerī crēdunt, nisi quī nōndum aere lavantur.

sed vēra putā: Curius quid sentit et ambō

Scīpiadae, quid Fābricius mānēsque Camillī,

quid Cremerae legiō et Cannīs cōnsūmpta iuventūs,

tot bellōrum animae, quotiēns hinc tālis ad illōs

umbra venit? cuperent lūstrārī, qua darentur

sulpura cum taedīs et foret ūmida laurus.

illīc, heu, miserī trādūcimur. arma quidem ultrā

lītora Iūvernae prōmōvimus et modo captās

Orcadas ac minimā contentōs nocte Britannōs,

sed quae nunc populī fīunt victōris in urbe

nōn faciunt illī quōs vīcimus. et tamen ūnus

Armenius Zalacēs cūnctīs narrātur ephēbīs

mollior ārdentī sēsē indulsisse tribūnō.

aspice quid faciant commercia: vēnerat obses,

hīc fīunt hominēs. nam mora longior urbem

induerit puerīs, nōn umquam dērit amātor,

mittentur brācae, cultellī, frēna, flagellum:

sīc praetextātōs referunt Artaxata mōrēs.

3

quamvīs dīgressū veteris cōnfūsus amīcī

laudŏ tamen, vacuīs quod sēdem fīgere Cūmīs

dēstinet atque ūnum cīvem dōnāre Sibyllae.

iānua Baiārum est et grātum lītus amoenī

sēcessūs. ego vel Prochytam praepōnŏ Suburae;

nam quid tam miserum, tam sōlum vīdimus ut nōn

dēterius crēdās horrēre incendia, lāpsūs

tēctōrum assiduōs ac mīlle perīcula saevae

urbis et Augustō recitantēs mēnse poētās?

sed dum tōta domus raedā compōnitur ūnā,

substitit ad veterēs arcūs madidamque Capēnam.

hīc, ubi nocturnae Numa cōnstituēbat amīcae

(nunc sacrī fontis nemus et dēlūbra locantur

Iūdaeīs, quōrum cophinus faenumque supellex;

omnis enim populō mercēdem pendere iussa est

arbor et ēiectīs mendīcat silva Camēnīs),

in vallem Ēgeriae dēscendimus et spēluncās

dissimilēs vērīs. quantō praesentius esset

nūmen aquīs, viridī margine clauderet undās

herba nec ingenuum violārent marmora tōfum.

hīc tunc Umbriciusquandō artibusinquithonestīs

nūllus in urbe locus, nūlla ēmolumenta labōrum,

rēs hodiē minor est here quam fuit atque eadem crās

dēteret exiguīs aliquid, prōpōnimus illūc

īre, fatīgātās ubi Daedalus exuit ālās,

dum nova cānitiēs, dum prīma et rēcta senectūs,

dum superest Lachesī quod torqueat et pedibus

portŏ meīs nūllō dextram subeunte bacillō.

cēdāmus patriā. vīvant Artōrius istīc

et Catulus, maneant quī nigrum in candida vertunt,

quīs facile est aedem condūcere, flūmina, portūs,

siccandam ēluviem, portandum ad busta cadāver,

et praebēre caput dominā vēnāle sub hastā.

quondam cornicinēs et mūnicipālis harēnae

perpetuī comitēs nōtaeque per oppida buccae

mūnera nunc ēdunt et, versō pollice vulgus

cum iubet, occīdunt populāriter; inde reversī

condūcunt foricāset cūr nōn omnia, cum sint

quālēs ex humilī magna ad fastīgia rērum

extollit quotiēns voluit Fortūna iocārī?

quid Rōmae faciam? mentīrī nesciŏ; librum,

malus est, nequeō laudāre et poscere; mōtūs

astrōrum ignōrō; fūnus prōmittere patris

nec volŏ nec possum; rānārum vīscera numquam

īnspexī; ferre ad nūptam quae mittit adulter,

quae mandat, nōrunt aliī; nēmŏ ministrō

fūr erit, atque ideō nūllī comes exeŏ tamquam

mancus et exstīnctae corpus nōn ūtile dextrae.

quis nunc dīligitur nisi cōnscius et cui fervēns

aestuat occultīs animus semperque tacendīs?

nīl tibi dēbēre putat, nīl cōnferet umquam,

participem quī sēcrētī fēcit honestī.

cārus erit Verrī quī Verrem tempore quō vult

accūsāre potest. tantī tibi nōn sit opācī

omnis harēna Tagī quodque in mare volvitur aurum

ut somnō careās pōnendaque praemia sūmās

trīstis et ā magnō semper timeāris amīcō.

quae nunc dīvitibus gēns acceptissima nostrīs

et quōs praecipuē fugiam properābŏ fatērī,

nec pudor obstābit. nōn possum ferre, Quirītēs,

Graecam urbem. quamvīs quota portiō faecis Achaeī?

iam prīdem Syrus in Tiberim dēflūxit Orontēs

et linguam et mōrēs et cum tībīcine chordās

oblīquās necnōn gentīlia tympana cum

vēxit et ad circum iussās prōstāre puellās.

īte, quibus grāta est pictā lupa barbara mitrā.

rūsticus ille tuus sūmit trechedīpna, Quirīne,

et cērōmaticō fert nīcētēria collō.

hic altā Sicyōne, ast hic Amydōne relictā,

hic Andrō, ille Samō, hic Trallibus aut Alabandīs,

Ēsquiliās dictumque petunt ā vīmine collem,

vīscera magnārum domuum dominīque futūrī.

ingenium vēlōx, audācia perdita, sermō

prōmptus et Īsaeō torrentior. ēde quid illum

esse putēs, quemvīs hominem cum attulit ad nōs:

grammaticus, rhētor, geŏmetrēs, pictor, alīptēs,

augur, schoenobatēs, medicus, magusomnia nōvit

Graeculus ēsuriēns; in caelum iusseris, ībit.

in summā, nōn Maurus erat neque Sarmata nec Thrāx

quī sūmpsit pinnās, mediīs sed nātus Athēnīs.

hōrum ego nōn fugiam conchȳlia? prior ille

signābit fultusque torō meliōre recumbet

advectus Rōmam quō prūna et cottana ventō?

ūsque adeō nihil est quod nostra īnfantia caelum

hausit Aventīnī bācā nūtrīta Sabīnā?

quid quod adūlandī gēns prūdentissima laudat

sermōnem indoctī, faciem dēfōrmis amīcī,

et longum invalidī collum cervīcibus aequat

Herculis Antaeum procul ā tellūre tenentis,

mīrātur vōcem angustam, quā dēterius nec

ille sonat quō mordētur gallīna marītō?

haec eadem licet et nōbīs laudāre, sed illīs

crēditur. an melior cum Thāida sustinet aut cum

uxōrem cōmoedus agit vel Dōrida nūllō

cultam palliolō? mulier nempe ipsa vidētur,

nōn persōna, loquī. vacua et plāna omnia dīcās

īnfrā ventriculum et tenuī distantia rīmā.

nec tamen Antiochus nec erit mīrābilis illīc

aut Stratoclēs aut cum mollī Dēmētrius Haemō:

nātiō cōmoeda est. rīdēs, maiōre cachinnō

concutitur; flet, lacrimās cōnspexit amīcī,

nec dolet; igniculum brūmae tempore poscās,

accipit endromidem; dīxerisaestuŏ,’ sūdat.

nōn sumus ergŏ parēs: melior, quī semper et omnī

nocte diēque potest aliēnā sūmere vultum

ā faciē, iactāre manūs laudāre parātus,

bene ructāvit, rēctum mīnxit amīcus,

trullā inversō crepitum dedit aurea fundō.

praetereā sānctum nihil est nec ab inguine tūtum,

nōn mātrōna laris, nōn fīlia virgŏ, nec ipse

spōnsus lēvis adhūc, nōn fīlius ante pudīcus.

hōrum nihil est, aviam resupīnat amīcī.

[scīre volunt sēcrēta domūs atque inde timērī.

et quoniam coepit Graecōrum mentiŏ, trānsī

gymnasia atque audī facinus maiōris abollae.

Stōicus occīdit Baream dēlātor amīcum

discipulumque senex rīpā nūtrītus in illā

ad quam Gorgoneī dēlāpsa est pinna caballī.]

nōn est Rōmānō cuiquam locus hīc, ubi rēgnat

Prōtogenēs aliquis vel Dīphilus aut Hermarchus,

quī gentis vitiō numquam partītur amīcum,

sōlus habet. nam cum facilem stillāvit in aurem

exiguum nātūrae patriaeque venēnō,

līmine summoveor, periērunt tempora longī

servitiī; nusquam minor est iactūra clientis.

quod porrō officium, nōbīs blandiar, aut quod

pauperis hīc meritum, cūret nocte togātus

currere, cum praetor līctōrem impellat et īre

praecipitem iubeat dūdum vigilantibus orbīs,

prior Albīnam et Modiam collēga salūtet?

dīvitis hīc servō claudit latus ingenuōrum

fīlius; alter enim quantum in legiōne tribūnī

accipiunt dōnat Calvīnae vel Catiēnae,

ut semel aut iterum super illam palpitet; at ,

cum tibi vestītī faciēs scortī placet, haerēs

et dubitās altā Chionēn dēdūcere sellā.

testem Rōmae tam sānctum quam fuit hospes

nūminis Īdaeī, prōcēdat vel Numa vel quī

servāvit trepidam flagrantī ex aede Minervam:

prōtinus ad cēnsum, mōribus ultima fīet

quaestiō. ‘quot pāscit servōs? quot possidet agrī

iūgera? quam multā magnāque paropside cēnat?’

quantum quisque suā nummōrum servat in arcā,

tantum habet et fideī. iūrēs licet et Samothrācum

et nostrōrum ārās, contemnere fulmina pauper

crēditur atque deōs dīs ignōscentibus ipsīs.

quid quod māteriam praebet causāsque iocōrum

omnibus hic īdem, foeda et scissa lacerna,

toga sordidula est et ruptā calceus alter

pelle patet, vel cōnsūtō vulnere crassum

atque recēns līnum ostendit nōn ūna cicātrīx?

nīl habet īnfēlīx paupertās dūrius in

quam quod rīdiculōs hominēs facit. ‘exeat,’ inquit

pudor est, et pulvīnō surgat equestrī,

cuius rēs lēgī nōn sufficit, et sedeant hīc

lēnōnum puerī quōcumque ex fornice nātī,

hīc plaudat nitidus praecōnis fīlius inter

pinnirapī cultōs iuvenēs iuvenēsque lanistae.’

sīc libitum vānō, quī nōs distīnxit, Othōnī.

quis gener hic placuit cēnsū minor atque puellae

sarcinulīs impār? quis pauper scrībitur hērēs?

quandō in cōnsiliō est aedīlibus? agmine factō

dēbuerant ōlim tenuēs migrāsse Quirītēs.

haud facile ēmergunt quōrum virtūtibus obstat

rēs angusta domī, sed Rōmae dūrior illīs

cōnātus: magnō hospitium miserābile, magnō

servōrum ventrēs, et frūgī cēnula magnō.

fictilibus cēnāre pudet, quod turpe negābis

trānslātus subitō ad Mārsōs mēnsamque Sabellam

contentusque illīc venetō dūrōque cucullō.

pars magna Ītaliae est, vērum admittimus, in quā

nēmŏ togam sūmit nisi mortuus. ipsa diērum

fēstōrum herbōsō colitur quandŏ theātrō

maiestās tandemque redīt ad pulpita nōtum

exodium, cum persōnae pallentis hiātum

in gremiō mātris formīdat rūsticus īnfāns,

aequālēs habitūs illīc similēsque vidēbis

orchēstram et populum; clārī vēlāmen honōris

sufficiunt tunicae summīs aedīlibus albae.

hīc ultrā vīrēs habitūs nitor, hīc aliquid plūs

quam satis est interdum aliēnā sūmitur arcā.

commūne id vitium est: hīc vīvimus ambitiōsā

paupertāte omnēs. quid moror? omnia Rōmae

cum pretiō. quid dās, ut Cossum aliquandŏ salūtēs,

ut respiciat clausō Veientŏ labellō?

ille metit barbam, crīnem hic dēpōnit amātī;

plēna domus lībīs vēnālibus: accipe et istud

fermentum tibi habē. praestāre tribūta clientēs

cōgimur et cultīs augēre pecūlia servīs.

quis timet aut timuit gelidā Praeneste ruīnam

aut positīs nemorōsa inter iuga Volsiniīs aut

simplicibus Gabiīs aut prōnī Tīburis arce?

nōs urbem colimus tenuī tībīcine fultam

magnā parte suī; nam sīc lābentibus obstat

vīlicus et, veteris rīmae cum tēxit hiātum,

sēcūrōs pendente iubet dormīre ruīnā.

vīvendum est illīc, ubi nūlla incendia, nūllī

nocte metūs. iam poscit aquam, iam frīvola trānsfert

Ūcalegōn, tabulāta tibī iam tertia fūmant;

nescīs. nam gradibus trepidātur ab īmīs,

ultimus ārdēbit quem tēgula sōla tuētur

ā pluviā, mollēs ubi reddunt ōva columbae.

lectus erat Cordō Proculā minor, urceolī sex

ōrnāmentum abacī, necnōn et parvulus īnfrā

cantharus et recubāns sub marmore Chīrōn,

iamque vetus Graecōs servābat cista libellōs

et dīvīna opicī rōdēbant carmina mūrēs.

nīl habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud

perdidit īnfēlīx tōtum nihil. ultimus autem

aerumnae cumulus, quod nūdum et frusta rogantem

nēmŏ cibō, nēmō hospitiō tēctōque iuvābit.

magna Asturicī cecidit domus, horrida māter,

pullātī procerēs, differt vadimōnia praetor.

tum gemimus cāsūs urbis, tunc ōdimus ignem.

ārdet adhūc, et iam accurrit quī marmora dōnet,

cōnferat impēnsās; hic nūda et candida signa,

hic aliquid praeclārum Euphrānoris et Polyclītī

aera, Asiānōrum vetera ōrnāmenta deōrum,

hic librōs dabit et forulōs mediamque Minervam,

hic modium argentī. meliōra ac plūra repōnit

Persicus orbōrum lautissimus et meritō iam

suspectus tamquam ipse suās incenderit aedēs.

potes āvellī circēnsibus, optima Sōrae

aut Fabrāteriae domus aut Frusinōne parātur

quantī nunc tenebrās ūnum condūcis in annum.

hortulus hīc puteusque brevis nec reste movendus

in tenuēs plantās facilī diffunditur haustū.

vīve bidentis amāns et cultī vīlicus hortī

unde epulum possīs centum dare Pȳthagorēīs.

est aliquid, quōcumque locō, quōcumque recessū,

ūnīus sēsē dominum fēcisse lacertae.

plūrimus hīc aeger moritur vigilandŏ, sed ipsum

languōrem peperit cibus imperfectus et haerēns

ārdentī stomachō; nam quae meritōria somnum

admittunt? magnīs opibus dormītur in urbe;

inde caput morbī. raedārum trānsitus artō

vīcōrum in flexū et stantis convīcia mandrae

ēripient somnum Drūsō vitulīsque marīnīs.

vocat officium, turbā cēdente vehētur

dīves et ingentī curret super ōra Liburnā

atque obiter leget aut scrībet vel dormiet intus,

namque facit somnum clausā lectīca fenestrā.

ante tamen veniet; nōbīs properantibus obstat

unda prior, magnō populus premit agmine lumbōs

quī sequitur; ferit hic cubitō, ferit assere dūrō

alter, at hic tignum capitī incutit, ille metrētam.

pinguia crūra lutō, plantā mox undique magnā

calcor, et in digitō clāvus mihi mīlitis haeret.

nōnne vidēs quantō celebrētur sportula fūmō?

centum convīvae, sequitur sua quemque culīna.

Corbulŏ vix ferret tot vāsa ingentia, tot rēs

impositās capitī, quās rēctō vertice portat

servulus īnfēlīx et cursū ventilat ignem.

scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

serrācō veniente abiēs, atque altera pīnum

plaustra vehunt; nūtant altē populōque minantur.

nam prōcubuit quī saxa Ligustica portat

axis et ēversum fūdit super agmina montem,

quid superest corporibus? quis membra, quis ossa

invenit? obtrītum vulgō perit omne cadāver

mōre animae. domus intereā sēcūra patellās

iam lavat et buccā foculum excitat et sonat ūnctīs

striglibus et plēnō compōnit lintea gūtō.

haec inter puerōs variē properantur, at ille

iam sedet in rīpā taetrumque novīcius horret

porthmea nec spērat caenōsī gurgitis alnum

īnfēlīx nec habet quem porrigat ōre trientem.

respice nunc alia ac dīversa perīcula noctis:

quod spatium tēctīs sublīmibus unde cerebrum

testa ferit, quotiēns rīmōsa et curta fenestrīs

vāsa cadant, quantō percussum pondere signent

et laedant silicem. possīs ignāvus habērī

et subitī cāsūs imprōvidus, ad cēnam

intestātus eās: adeō tot fāta, quot illā

nocte patent vigilēs praetereunte fenestrae.

ergō optēs vōtumque ferās miserābile cum

ut sint contentae patulās dēfundere pēlvēs.

ēbrius ac petulāns, quia nūllum forte cecīdit,

dat poenās; noctem patitur lūgentis amīcum

Pēlīdae, cubat in faciem, mox deinde supīnus:

[ergō nōn aliter poterit dormīre; quibusdam]

somnum rixa facit. sed quamvīs improbus annīs

atque merō fervēns cavet hunc quem coccina laena

vītārī iubet et comitum longissimus ōrdō,

multum praetereā flammārum et aēnea lampas;

, quem lūna solet dēdūcere vel breve lūmen

candēlae, cuius dispēnsō et temperŏ fīlum,

contemnit. miserae cognōsce prooemia rixae

rixa est, ubi pulsās, ego vāpulŏ tantum.

stat contrā stārīque iubet. pārēre necesse est;

nam quid agās, cum furiōsus cōgat et īdem

fortior? ‘unde venīs?’ exclāmat, ‘cuius acētō,

cuius conche tumēs? quis cum sectile porrum

sūtor et ēlixī vervēcis labra comēdit?

ēde ubi cōnsistās, in quā quaerŏ proseuchā?

nīl mihi respondēs? aut dīc aut accipe calcem.’

dīcere temptēs aliquid tacitusve recēdās,

tantundem est: feriunt pariter, vadimōnia deinde

īrātī faciunt. lībertās pauperis haec est:

pulsātus rogat et pugnīs concīsus adōrat

ut liceat paucīs cum dentibus inde revertī.

nec tamen haec tantum metuās, nam quī spoliet

nōn dērit clausīs domibus postquam omnis ubīque

fīxa catēnātae siluit compāgŏ tabernae.

interdum et ferrō subitus grassātor agit rem:

armātō quotiēns tūtae custōde tenentur

et Pomptīna palūs et Gallīnāria pīnus,

sīc inde hūc omnēs tamquam ad vīvāria currunt.

quā fornāce gravēs, quā nōn incūde catēnae?

maximus in vinclīs ferrī modus. ut timeās

vōmer dēficiat, marra et sarcula dēsint.

fēlīcēs proavōrum atavōs, fēlīcia dīcās

saecula quae quondam sub rēgibus atque tribūnīs

vīdērunt ūnō contentam carcere Rōmam.

hīs aliās poteram et plūrēs subnectere causās,

sed iūmenta vocant et sōl inclīnat. eundum est,

nam mihi commōtā iamdūdum mūliō virgā

annuit. ergŏ valē nostrī memor, et quotiēns

Rōma tuō reficī properantem reddet Aquīnō,

quoque ad Helvīnam Cererem vestramque Diānam

converte ā Cūmīs. saturārum ego, pudet illās,

audītor gelidōs veniam caligātus in agrōs.”

4

ecce iterum Crispīnus, et est mihi saepe vocandus

ad partēs, mōnstrum nūllā virtūte redēmptum

ā vitiīs, aegrae sōlāque libīdine fortēs

dēliciae, viduās tantum aspernātus adulter.

quid rēfert igitur quantīs iūmenta fatīget

porticibus, quantā nemorum vectētur in umbrā,

iūgera quot vīcīna forō, quās ēmerit aedēs?

nēmŏ malus fēlīx, minimē corruptor et īdem

incestus, cum quō nūper vittāta iacēbat

sanguine adhūc vīvō terram subitūra sacerdōs.

sed nunc factīs leviōribus. et tamen alter

fēcisset idem caderet sub iūdice mōrum;

nam quod turpe bonīs Titiō Seiōque decēbat

Crispīnum. quid agās, cum dīra et foedior omnī

crīmine persōna est? mullum sex mīlibus ēmit,

aequantem sānē paribus sēstertia lībrīs,

ut perhibent quī magnīs maiōra loquuntur.

cōnsilium laudō artificis, mūnere tantō

praecipuam in tabulīs cēram senis abstulit orbī;

est ratiō ulterior, magnae mīsit amīcae,

quae vehitur clausō lātīs speculāribus antrō.

nīl tāle exspectēsēmit sibi. multa vidēmus

quae miser et frūgī nōn fēcit Apīcius. hōc ,

succīnctus patriā quondam, Crispīne, papȳrō,

hōc pretiō squāmās? potuit fortasse minōris

piscātor quam piscis emī; prōvincia tantī

vēndit agrōs, sed maiōrēs Āpūlia vēndit.

quālīs tunc epulās ipsum gluttisse putāmus

induperātōrem, cum tot sēstertia, partem

exiguam et modicae sūmptam margine cēnae,

purpureus magnī ructārit scurra Palātī,

iam prīnceps equitum, magnā quī vōce solēbat

vēndere mūnicipēs frāctā merce silūrōs?

incipe, Calliopēlicet et cōnsīdere; nōn est

cantandum, rēs vēra agitur. narrāte, puellae

Pīeridesprōsit mihi vōs dīxisse puellās.

cum iam sēmianimum lacerāret Flāvius orbem

ultimus et calvō servīret Rōma Nerōnī,

incidit Hadriacī spatium admīrābile rhombī

ante domum Veneris, quam Dōrica sustinet Ancōn,

implēvitque sinūs; neque enim minor haeserat illīs

quōs operit glaciēs Maeōtica ruptaque tandem

sōlibus effundit torrentis ad ōstia Pontī

dēsidiā tardōs et longō frīgore pinguēs.

dēstinat hoc mōnstrum cumbae līnīque magister

pontificī summō. quis enim prōpōnere tālem

aut emere audēret, cum plēna et lītora multō

dēlātōre forent? dispersī prōtinus algae

inquīsītōrēs agerent cum rēmige nūdō,

nōn dubitātūrī fugitīvum dīcere piscem

dēpāstumque diū vīvāria Caesaris, unde

ēlāpsum veterem ad dominum dēbēre revertī.

quid Palfuriō, crēdimus Armillātō,

quicquid cōnspicuum pulchrumque est aequore tōtō

rēs fiscī est, ubicumque natat. dōnābitur ergō,

pereat. iam lētiferō cēdente pruīnīs

autumnō, iam quārtānam spērantibus aegrīs,

strīdēbat dēfōrmis hiems praedamque recentem

servābat; tamen hic properat velut urgueat Auster.

utque lacūs suberant, ubi quamquam dīruta servat

ignem Trōiānum et Vestam colit Alba minōrem,

obstitit intrantī mīrātrīx turba parumper;

ut cessit, facilī patuērunt cardine valvae.

exclūsī spectant admissa obsōnia patrēs,

ītur ad Atrīdēn. tum Pīcēnsaccipedīxit

prīvātīs maiōra focīs. geniālis agātur

iste diēs. properā stomachum laxāre sagīnā

et tua servātum cōnsūme in saecula rhombum.

ipse capī voluit.” quid apertius? et tamen illī

surgēbant cristae. nihil est quod crēdere

nōn possit cum laudātur dīs aequa potestās.

sed dērat piscī patinae mēnsūra. vocantur

ergō in cōnsilium procerēs, quōs ōderat ille,

in quōrum faciē miserae magnaeque sedēbat

pallor amīcitiae. prīmus clāmante Liburnō

currite, iam sēditraptā properābat abollā

Pēgasus, attonitae positus modo vīlicus urbī;

[anne aliud tum praefectī? quōrum optimus atque]

interpres lēgum sānctissimus omnia, quamquam

temporibus dīrīs, tractanda putābat inermī

iūstitiā. venit et Crispī iūcunda senectūs,

cuius erant mōrēs quālis fācundia, mīte

ingenium. maria ac terrās populōsque regentī

quis comes ūtilior, clāde et peste sub illā

saevitiam damnāre et honestum afferre licēret

cōnsilium? sed quid violentius aure tyrannī,

cum quō pluviīs aut aestibus aut nimbōsō

vēre locūtūrī fātum pendēbat amīcī?

ille igitur numquam dērēxit bracchia contrā

torrentem, nec cīvis erat quī lībera posset

verba animī prōferre et vītam impendere vērō.

sīc multās hiemēs atque octōgēnsima vīdit

sōlstitia; hīs armīs illā quoque tūtus in aulā.

proximus eiusdem properābat Acīlius aevī

cum iuvene indignō quem mors tam saeva manēret

et dominī gladiīs tam festīnāta; sed ōlim

prōdigiō pār est in nōbilitāte senectūs,

unde fit ut mālim frāterculus esse Gigantis.

prōfuit ergō nihil miserō quod comminus ursōs

fīgēbat Numidās Albānā nūdus harēnā

vēnātor. quis enim iam nōn intellegat artēs

patriciās? quis prīscum illud mīrātur acūmen,

Brūte, tuum? facile est barbātō impōnere rēgī.

nec melior vultū quamvīs ignōbilis ībat

Rubrius, offēnsae veteris reus atque tacendae,

et tamen improbior saturam scrībente cinaedō.

Montānī quoque venter adest abdōmine tardus,

et mātūtīnō sūdāns Crispīnus amōmō

quantum vix redolent duo fūnera, saevior illō

Pompeius tenuī iugulōs aperīre susurrō,

et quī vulturibus servābat vīscera Dācīs

Fuscus marmoreā meditātus proelia villā,

et cum mortiferō prūdēns Veientŏ Catullō,

quī numquam vīsae flagrābat amōre puellae,

grande et cōnspicuum nostrō quoque tempore mōnstrum,

[caecus adūlātor dīrusqueā pontesatelles]

dignus Arīcīnōs quī mendīcāret ad axēs

blandaque dēvexae iactāret bāsia raedae.

nēmŏ magis rhombum stupuit, nam plūrima dīxit

in laevum conversus, at illī dextra iacēbat

bēlua. sīc pugnās Cilicis laudābat et ictūs

et pēgma et puerōs inde ad vēlāria raptōs.

nōn cēdit Veientŏ, sed ut fānāticus oestrō

percussus, Bellōna, tuō dīvīnat etingēns

ōmen habēsinquitmagnī clārīque triumphī.

rēgem aliquem capiēs, aut tēmōne Britannō

excidet Arviragus. peregrīna est bēlua: cernis

ērēctās in terga sudēs?” hoc dēfuit ūnum

Fabriciō, patriam ut rhombī memorāret et annōs.

quidnam igitur cēnsēs? concīditur?” “absit ab illō

dēdecus hocMontānus ait, “testa alta parētur

quae tenuī mūrō spatiōsum colligat orbem.

dēbētur magnus patinae subitusque Promētheus.

argillam atque rotam citius properāte; sed ex hōc

tempore iam, Caesar, figulī tua castra sequantur.”

vīcit digna virō sententia. nōverat ille

luxuriam imperiī veterem noctēsque Nerōnis

iam mediās aliamque famem, cum pulmŏ Falernō

ārdēret. nūllī maior fuit ūsus edendī

tempestāte meā: Circeiīs nāta forent an

Lucrīnum ad stagnum Rutupīnōve ēdita fundō

ostrea callēbat prīmō dēprēndere morsū,

et semel aspectī lītus dīcēbat echīnī.

surgitur, et missō procerēs exīre iubentur

cōnsiliō, quōs Albānam dux magnus in arcem

trāxerat attonitōs et festīnāre coāctōs,

tamquam Chattīs aliquid torvīsque Sygambrīs

dictūrus, tamquam ex dīversīs partibus orbis

ānxia praecipitī vēnisset epistula pinnā.

atque utinam hīs potius nūgīs tōta illa dedisset

tempora saevitiae, clārās quibus abstulit urbī

illūstrēsque animās impūne et vindice nūllō!

sed periit postquam cerdōnibus esse timendus

coeperat: hoc nocuit Lamiārum caede madentī.

5

prōpositī nōndum pudet atque eadem est mēns,

ut bona summa putēs aliēnā vīvere quadrā,

potes illa patī quae nec Sarmentus inīquās

Caesaris ad mēnsās nec vīlis Gabba tulisset,

quamvīs iūrātō metuam tibi crēdere testī.

ventre nihil nōvī frūgālius; hoc tamen ipsum

dēfēcisse putā, quod inānī sufficit alvō:

nūlla crepīdŏ vacat? nusquam pōns et tegetis pars

dīmidiā brevior? tantīne iniūria cēnae?

tam ieiūna famēs, cum possit honestius illīc

et tremere et sordēs farris mordēre canīnī?

prīmō fīge locō quod discumbere iussus

mercēdem solidam veterum capis officiōrum.

frūctus amīcitiae magnae cibus: imputat hunc rēx,

et quamvīs rārum tamen imputat. ergŏ duōs post

libuit mēnsēs neglēctum adhibēre clientem,

tertia vacuō cessāret culcita lectō,

ūnā sīmusaitvōtōrum summa. quid ultrā

quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum

dēbeat et ligulās dīmittere, sollicitus

tōta salūtātrīx iam turba perēgerit orbem

sīderibus dubiīs aut illō tempore quō

frīgida circumagunt pigrī serrāca Boōtae.

quālis cēna tamen! vīnum quod sūcida nōlit

lāna patī; convīvā Corybanta vidēbis.

iūrgia prōlūdunt, sed mox et pōcula torquēs

saucius et rubrā dētergēs vulnera mappā,

inter vōs quotiēns lībertōrumque cohortem

pugna Saguntīnā fervet commissa lagōnā.

ipse capillātō diffūsum cōnsule pōtat

calcātamque tenet bellīs sociālibus ūvam,

cardiacō numquam cyathum missūrus amīcō.

crās bibet Albānīs aliquid montibus aut

Sētīnīs, cuius patriam titulumque senectūs

dēlēvit multā veteris fūlīgine testae,

quāle corōnātī Thrasea Helvidiusque bibēbant

Brūtōrum et Cassī nātālibus. ipse capācēs

Hēliadum crustās et inaequālēs bēryllō

Virrŏ tenet phialās. tibi nōn committitur aurum,

vel, quandŏ datur, custōs affīxus ibīdem,

quī numeret gemmās, unguēs observet acūtōs.

veniam: praeclāra illī laudātur iaspis.

nam Virrō, ut multī, gemmās ad pōcula trānsfert

ā digitīs, quās in vāgīnae fronte solēbat

pōnere zēlotypō iuvenis praelātus Iarbae.

Beneventānī sūtōris nōmen habentem

siccābis calicem nāsōrum quattuor ac iam

quassātum et ruptō poscentem sulpura vitrō.

stomachus dominī fervet vīnōque cibōque,

frīgidior Geticīs petitur dēcocta pruīnīs.

nōn eadem vōbīs pōnī modo vīna querēbar?

vōs aliam pōtātis aquam. tibi pōcula cursor

Gaetūlus dabit aut nigrī manus ossea Maurī

et cui per mediam nōlīs occurrere noctem,

clīvōsae veheris dum per monumenta Latīnae.

flōs Asiae ante ipsum, pretiō maiōre parātus

quam fuit et Tullī cēnsus pugnācis et Ancī

et, teneam, Rōmānōrum omnia rēgum

frīvola. quod cum ita sit, Gaetūlum Ganymēdem

respice, cum sitiēs; nescit tot mīlibus ēmptus

pauperibus miscēre puer. sed fōrma, sed aetās

digna superciliō. quandō ad pervenit ille?

quandŏ rogātus adest calidae gelidaeque minister?

quippe indignātur veterī pārēre clientī

quodque aliquid poscās et quod stante recumbās.

[maxima quaeque domus servīs est plēna superbīs]

ecce alius quantō porrēxit murmure pānem

vix frāctum, solidae iam mūcida frusta farīnae,

quae genuīnum agitent, nōn admittentia morsum.

sed tener et niveus mollīque silīgine fictus

servātur dominō. dextram cohibēre mementō;

salva sit artoptae reverentia. finge tamen

improbulum, superest illīc quī pōnere cōgat:

vīs cōnsuētīs, audāx convīva, canistrīs

implērī pānisque tuī nōvisse colōrem?”

scīlicet hoc fuerat propter quod saepe relictā

coniuge per montem adversum gelidāsque cucurrī

Ēsquiliās, fremeret saevā cum grandine vērnus

Iuppiter et multō stillāret paenula nimbō.”

aspice quam longō distinguat pectore lancem

quae fertur dominō squilla, et quibus undique saepta

asparagīs, quā dēspiciat convīvia caudā,

dum venit excelsī manibus sublāta ministrī.

sed tibi dīmidiō cōnstrictus cammarus ōvō

pōnitur exiguā fērālis cēna patellā.

ipse Venāfrānō piscem perfundit, at hic quī

pallidus affertur miserō tibi caulis olēbit

lanternam; illud enim vestrīs datur alveolīs quod

canna Micipsārum prōrā subvēxit acūta,

propter quod Rōmae cum Boccāre nēmŏ lavātur,

quod tūtōs etiam facit ā serpentibus ātrīs.

mullus erit dominī quem mīsit Corsica vel quem

Tauromenītānae rūpēs, quandō omne perāctum est

et iam dēfēcit nostrum mare, dum gula saevit,

rētibus assiduīs penitus scrūtante macellō

proxima, nec patimur Tyrrhēnum crēscere piscem.

īnstruit ergŏ focum prōvincia, sūmitur illinc

quod captātor emat Laenās, Aurēlia vēndat.

Virrōnī mūrēna datur quae maxima vēnit

gurgite Siculō; nam dum continet Auster,

dum sedet et siccat madidās in carcere pinnās,

contemnunt mediam temerāria līna Charybdim.

vōs anguilla manet longae cognāta colubrae

aut glaucīs sparsus maculīs Tiberīnus et ipse

vernula rīpārum, pinguis torrente cloācā

et solitus mediae cryptam penetrāre Subūrae.

ipsī pauca velim, facilem praebeat aurem.

nēmŏ petit modicīs quae mittēbantur amīcīs

ā Senecā, quae Pīsō bonus, quae Cotta solēbat

largīrīnamque et titulīs et fascibus ōlim

maior habēbātur dōnandī glōria: sōlum

poscimus ut cēnēs cīvīliter. hoc fac et estō,

estō ut nunc multī, dīves tibi, pauper amīcīs.

ānseris ante ipsum magnī iecur, ānseribus pār

altilis, et flāvī dignus ferrō Meleagrī

spūmat aper. post hunc trādentur tūbera, vēr

tunc erit et facient optāta tonitrua cēnās

maiōrēs. “tibi habē frūmentumAllēdius inquit,

ō Libyē, disiunge bovēs, dum tūbera mittās.”

strūctōrem intereā, qua indignātiŏ dēsit,

saltantem spectēs et chīronomūnta volantī

cultellō, dōnec peragat dictāta magistrī

omnia; nec minimō sānē discrīmine rēfert

quō gestū leporēs et quō gallīna secētur.

dūcēris plantā velut ictus ab Hercule Cācus

et pōnēre forīs, quid temptāveris umquam

hīscere tamquam habeās tria nōmina. quandŏ propīnat

Virrŏ tibī sūmitve tuīs contācta labellīs

pōcula? quis vestrum temerārius ūsque adeō, quis

perditus ut dīcat rēgībibe”? plūrima sunt quae

nōn audent hominēs pertūsā dīcere laenā.

quadringenta tibī quis deus aut similis dīs

et melior fātīs dōnāret homunciŏ, quantus

ex nihilō, quantus fierēs Virrōnis amīcus!

Trebiō, pōne ad Trebium. vīs, frāter, ab ipsīs

īlibus?” ō nummī, vōbīs hunc praestat honōrem,

vōs estis frāter. dominus tamen et dominī rēx

vīs tunc fierī, nūllus tibi parvulus aula

lūserit Aenēās nec fīlia dulcior illō.

[iūcundum et cārum sterilis facit uxor amīcum.]

sed tua nunc Mycalē pariat licet et puerōs trēs

in gremium patris fundat semel, ipse loquācī

gaudēbit nīdō, viridem thōrāca iubēbit

afferrī minimāsque nucēs assemque rogātum,

ad mēnsam quotiēns parasītus vēnerit īnfāns.

vīlibus ancipitēs fungī pōnentur amīcīs,

bōlētus dominō, sed quālēs Claudius ēdit

ante illum uxōris, post quem nihil amplius ēdit.

Virro sibi et reliquīs Virrōnibus illa iubēbit

pōma darī, quōrum sōlō pāscāris odōre,

quālia perpetuus Phaeācum autumnus habēbat,

crēdere quae possīs surrepta sorōribus Āfrīs.

scabiē frueris mālī, quod in aggere rōdit

quī tegitur parmā et galeā metuēnsque flagellī

discit ab hirsūtā iaculum torquēre capellā.

forsitan impēnsae Virrōnem parcere crēdās.

hoc agit ut doleās; nam quae cōmoedia, mīmus

quis melior plōrante gulā? ergō omnia fīunt,

nescīs, ut per lacrimās effundere bīlem

cōgāris pressōque diū strīdēre molārī.

tibi līber homō et rēgis convīva vidēris:

captum nīdōre suae putat ille culīnae,

nec male coniectat. quis enim tam nūdus ut illum

bis ferat, Etrūscum puerō contigit aurum

vel nōdus tantum et signum paupere lōrō?

spēs bene cēnandī vōs dēcipit. “ecce dabit iam

sēmēsum leporem atque aliquid clūnibus aprī,

ad nōs iam veniet minor altilis.” inde parātō

intāctōque omnēs et strictō pāne tacētis.

ille sapit quī sīc ūtitur. omnia ferre

potes, et dēbēs. pulsandum vertice rāsō

praebēbis quandōque caput nec dūra timēbis

flagra patī, hīs epulīs et tālī dignus amīcō.

-->