omnibus in terrīs quae sunt ā Gādibus ūsque
Aurōram et Gangēn, paucī dīnōscere possunt
vēra bona atque illīs multum dīversa remōtā
errōris nebulā. quid enim ratiōne timēmus
aut cupimus? quid tam dextrō pede concipis ut tē
cōnātūs nōn paeniteat vōtīque perāctī?
ēvertēre domōs tōtās optantibus ipsīs
dī facilēs. nocitūra togā, nocitūra petuntur
mīlitiā; torrēns dīcendī cōpia multīs
et sua mortifera est fācundia; vīribus ille
cōnfīsus periît admīrandīsque lacertīs;
sed plūrēs nimiā congesta pecūnia cūrā
strangulat et cūncta exsuperāns patrimōnia cēnsus
quantō delphīnīs ballaena Britannica maior.
temporibus dīrīs igitur iussūque Nerōnis
Longīnum et magnōs Senecae praedīvitis hortōs
clausit et ēgregiās Laterānōrum obsidet aedēs
tōta cohors — rārus venit in cēnācula mīles.
pauca licet portēs argentī vāscula pūrī
nocte iter ingressus, gladium contumque timēbis
et mōtae ad lūnam trepidābis harundinis umbrā:
cantābit vacuus cōram latrōne viātor.
prīma ferē vōta et cūnctīs nōtissima templīs
dīvitiae, crēscant ut opēs, ut maxima tōtō
nostra sit arca forō. sed nūlla aconīta bibuntur
fictilibus; tunc illa timē cum pōcula sūmēs
gemmāta et lātō Sētīnum ārdēbit in aurō.
iamne igitur laudās quod dē sapientibus alter
rīdēbat quotiēns ā līmine mōverat ūnum
prōtuleratque pedem, flēbat contrārius alter?
sed facilis cuivīs rigidī cēnsūra cachinnī;
mīrandum est unde ille oculīs suffēcerit ūmor.
perpetuō rīsū pulmōnem agitāre solēbat
Dēmocritus, quamquam nōn essent urbibus illīs
praetextae, trabeae, fascēs, lectīca, tribūnal.
quid sī vīdisset praetōrem curribus altīs
exstantem et mediī sublīmem pulvere Circī
in tunicā Iovis et pictae Sarrāna ferentem
ex umerīs aulaea togae, magnaeque corōnae
tantum orbem quantō cervīx nōn sufficit ūlla?
quippe tenet sūdāns hanc pūblicus et, sibi †cōnsul
nē placeat, currū servus portātur eōdem.
dā nunc et volucrem, scēptrō quae surgit eburnō,
illinc cornicinēs, hinc praecēdentia longī
agminis officia et niveōs ad frēna Quirītēs,
dēfossa in loculōs quōs sportula fēcit amīcōs.
tum quoque māteriam rīsūs invēnit ad omnēs
occursūs hominum, cuius prūdentia mōnstrat
summōs posse virōs et magna exempla datūrōs
vervēcum in patriā crassōque sub āere nāscī.
rīdēbat cūrās necnōn et gaudia vulgī,
interdum et lacrimās, cum Fortūnae ipse minācī
mandāret laqueum mediumque ostenderet unguem.
ergŏ supervacua aut sī perniciōsa petuntur,
propter quae fās est genua incērāre deōrum?
quōsdam praecipitat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque īnsignis honōrum
pāgina. dēscendunt statuae restemque sequuntur,
ipsās deinde rotās bīgārum impācta secūris
caedit et immeritīs franguntur crūra caballīs.
iam strīdent ignēs, iam follibus atque camīnīs
ārdet adōrātum populō caput et crepat ingēns
Seiānus, deinde ex faciē tōtō orbe secundā
fīunt urceolī, pēlvēs, sartāgŏ, matellae.
pōne domī laurūs, dūc in Capitōlia magnum
crētātumque bovem: Seiānus dūcitur uncō
spectandus, gaudent omnēs. “quae labra, quis illī
vultus erat! numquam, sī quid mihi crēdis, amāvī
hunc hominem. sed quō cecidit sub crīmine? quisnam
dēlātor? quibus indicibus, quō teste probāvit?”
“nīl hōrum; verbōsa et grandis epistula vēnit
ā Capreīs.” “bene habet, nīl plūs interrogŏ.” sed quid
turba Remī? sequitur fortūnam, ut semper, et ōdit
damnātōs. īdem populus, sī Nortia Tuscō
fāvisset, sī oppressa foret sēcūra senectūs
prīncipis, hāc ipsā Seiānum dīceret hōrā
Augustum. iam prīdem, ex quō suffrāgia nūllī
vēndimus, effūdit cūrās; nam quī dabat ōlim
imperium, fascēs, legiōnēs, omnia, nunc sē
continet atque duās tantum rēs ānxius optat:
pānem et circēnsēs. “peritūrōs audiō multōs.”
“nīl dubium, magna est fornācula.” “pallidulus mī
Bruttidius meus ad Mārtis fuit obvius āram;
quam timeō, victus nē poenās exigat Aiāx
ut male dēfēnsus. currāmus praecipitēs et,
dum iacet in rīpā, calcēmus Caesaris hostem.
sed videant servī, nē quis neget et pavidum in iūs
cervīce obstrictā dominum trahat.” hī sermōnēs
tunc dē Seiānō, sēcrēta haec murmura vulgī.
vīsne salūtārī sīcut Seiānus, habēre
tantundem atque illī summās dōnāre curūlēs,
illum exercitibus praepōnere, tūtor habērī
prīncipis angustā Capreārum in rūpe sedentis
cum grege Chaldaeō? vīs certē pīla, cohortēs,
ēgregiōs equitēs et castra domestica; quidnī
haec cupiās? et quī nōlunt occīdere quemquam
posse volunt. sed quae praeclāra et prospera tantī
ut rēbus laetīs pār sit mēnsūra malōrum?
huius quī trahitur praetextam sūmere māvīs
an Fīdēnārum Gabiōrumque esse potestās
et dē mēnsūrā iūs dīcere, vāsa minōra
frangere pannōsus vacuīs aedīlis Ulubrīs?
ergŏ quid optandum foret ignōrāsse fatēris
Seiānum; nam quī nimiōs optābat honōrēs
et nimiās poscēbat opēs, numerōsa parābat
excelsae turris tabulāta, unde altior esset
cāsus et impulsae praeceps immāne ruīnae.
quid Crassōs, quid Pompeiōs ēvertit et illum
ad sua quī domitōs dēdūxit flagra Quirītēs?
summus nempe locus nūllā nōn arte petītus
magnaque nūminibus vōta exaudīta malignīs.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere paucī
dēscendunt rēgēs et siccā morte tyrannī.
ēloquium ac fāmam Dēmosthenis aut Cicerōnis
incipit optāre et tōtīs Quīnquātribus optat
quisquis adhūc ūnō parcam colit asse Minervam,
quem sequitur custōs angustae vernula capsae.
ēloquiō sed uterque perît ōrātor, utrumque
largus et exundāns lētō dedit ingeniī fōns.
ingeniō manus est et cervīx caesa, nec umquam
sanguine causidicī maduērunt rōstra pusillī.
“ō fortūnātam nātam mē cōnsule Rōmam!” —
Antōnī gladiōs potuit contemnere sī sīc
omnia dīxisset. rīdenda poēmata mālō
quam tē, cōnspicuae dīvīna Philippica fāmae,
volveris ā prīmā quae proxima. saevus et illum
exitus ēripuit, quem mīrābantur Athēnae
torrentem et plēnī moderantem frēna theātrī.
dīs ille adversīs genitus fātōque sinistrō,
quem pater ārdentis massae fūlīgine lippus
ā carbōne et forcipibus gladiōsque parantī
incūde et luteō Vulcānō ad rhētora mīsit.
bellōrum exuviae — truncīs affixa tropaeīs
lōrīca et frāctā dē casside buccula pendēns
et curtum tēmōne iugum victaeque trirēmis
aplustre et summō trīstis captīvus in arcū —
hūmānīs maiōra bonīs crēduntur. ad hoc sē
Rōmānus Graiusque et barbarus induperātor
ērēxit, causās discrīminis atque labōris
inde habuit. tantō maior fāmae sitis est quam
virtūtis; quis enim virtūtem amplectitur ipsam,
praemia sī tollās? patriam tamen obruit ōlim
glōria paucōrum et laudis titulīque cupīdō
haesūrī saxīs cinerum custōdibus, ad quae
discutienda valent sterilis mala rōbora fīcī,
quandoquidem data sunt ipsīs quoque fāta sepulcrīs.
expende Hannibalem: quot lībrās in duce summō
inveniēs? hic est quem nōn capit Āfrica Maurō
percussa ōceanō Nīlōque admōta tepentī.
[rūrsus ad Aethiopum populōs aliōsque elephantōs]
additur imperiīs Hispānia, Pȳrēnaeum
trānsilit. opposuit nātūra Alpemque nivemque:
dīdūcit scopulōs et montem rumpit acētō.
iam tenet Ītaliam, tamen ultrā pergere tendit.
“āctī” inquit “nihil est, nisi Poenō mīlite portās
frangimus et mediā vēxillum pōnŏ Subūrā.”
ō quālis faciēs et quālī digna tabellā,
cum Gaetūla ducem portāret bēlua luscum!
exitus ergŏ quis est? ō glōria! vincitur īdem
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
mīrandusque cliēns sedet ad praetōria rēgis,
dōnec Bīthȳnō libeat vigilāre tyrannō.
fīnem animae quae rēs hūmānās miscuit ōlim
nōn gladiī, nōn saxa dabunt nec tēla, sed ille
Cannārum vindex et tantī sanguinis ultor
ānulus. ī, dēmēns, et saevās curre per Alpēs
ut puerīs placeās et dēclāmātiō fīās.
ūnus Pellaeō iuvenī nōn sufficit orbis,
aestuat īnfēlīx angustō līmite mundī
ut Gyarae clausus scopulīs parvāque Serīphō;
cum tamen ā figulīs mūnītam intrāverit urbem,
sarcophagō contentus erit. mors sōla fatētur
quantula sint hominum corpuscula. crēditur ōlim
vēlificātus Athōs et quicquid Graecia mendāx
audet in historiā, cōnstrātum classibus īsdem
suppositumque rotīs solidum mare; crēdimus altōs
dēfēcisse amnēs ēpōtaque flūmina Mēdō
prandente et madidīs cantat quae Sostratus ālīs.
ille tamen quālis rediit Salamīne relictā,
in Caurum atque Eurum solitus saevīre flagellīs
barbarus Aeoliō numquam hoc in carcere passōs,
ipsum compedibus quī vīnxerat Ennosigaeum —
mītius id sānē. quid? nōn et stigmate dignum
crēdidit? huic quisquam nollet servīre deōrum? —
sed quālis rediit? nempe ūnā nāve, cruentīs
flūctibus ac tardā per dēnsa cadāvera prōrā.
hās totiēns optāta exēgit glōria poenās.
“dā spatium vītae, multōs dā, Iuppiter, annōs.”
hoc rēctō vultū, sōlum hoc et pallidus optās.
sed quam continuīs et quantīs longa senectūs
plēna malīs! dēfōrmem et taetrum ante omnia vultum
dissimilemque suī, dētrāctam prō cute pellem
pendentēsque genās et tālēs aspice rūgās
quālēs, umbriferōs ubi pandit Thabraca saltūs,
in vetulā scalpit iam māter sīmia buccā.
plūrima sunt iuvenum discrīmina: pulchrior ille
hōc atque ōre aliō, multum hic rōbustior illō.
ūna senum faciēs: cum vōce trementia membra
et iam lēve caput madidīque īnfantia nāsī.
frangendus miserō gingīvā pānis inermī.
ūsque adeō gravis uxōrī nātīsque sibīque
ut captātōrī moveat fastīdia Cossō.
nōn eadem vīnī atque cibī torpente palātō
gaudia; nam coitūs iam longa oblīviō, vel sī
cōnēris, iacet exiguus cum rāmice nervus
et, quamvīs tōtā palpētur nocte, iacēbit.
anne aliquid spērāre potest haec inguinis aegrī
cānitiēs? quid quod meritō suspecta libīdō est
quae venerem affectat sine vīribus?
nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptās,
sit licet eximius, citharoedō sīve Seleucō
et quibus aurātā mōs est fulgēre lacernā?
quid rēfert, magnī sedeat quā parte theātrī
quī vix cornicinēs exaudiet atque tubārum
concentūs? clāmōre opus est ut sentiat auris
quem dīcat vēnisse puer, quot nūntiet hōrās.
praetereā minimus gelidō iam in corpore sanguis
febre calet sōlā, circumsilit agmine factō
morbōrum omne genus, quōrum sī nōmina quaerās,
prōmptius expediam quot amāverit Oppia moechōs,
quot Themisōn aegrōs autumnō occīderit ūnō,
quot Basilus sociōs, quot circumscrīpserit Hirrus
pūpillōs, quot larga virōs exsorbeat ūnō
Maura diē, quot discipulōs inclīnet Hamillus.
[percurram citius quot vīllās possideat nunc
quō tondente gravis iuvenī mihi barba sonābat]
ille umerō, hic lumbīs, hic coxā dēbilis; ambōs
perdidit ille oculōs et luscīs invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitīs aliēnīs,
ipse ad cōnspectum cēnae dīdūcere rictum
suētus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ōre volat plēnō māter ieiūna. sed omnī
membrōrum damnō maior dēmentia, quae nec
nōmina servōrum nec vultum agnōscit amīcī
cum quō praeteritā cēnāvit nocte, nec illōs
quōs genuit, quōs ēdūxit. nam cōdice saevō
hērēdēs vetat esse suōs, bona tōta feruntur
ad Phialēn; tantum artificis valet hālitus ōris,
quod steterat multīs in carcere fornicis annīs.
ut vigeant sēnsūs animī, dūcenda tamen sunt
fūnera nātōrum, rogus aspiciendus amātae
coniugis et frātris plēnaeque sorōribus urnae.
haec data poena diū vīventibus, ut renovātā
semper clāde domūs multīs in lūctibus inque
perpetuō maerōre et nigrā veste senēscant.
rēx Pylius, magnō sī quicquam crēdis Homērō,
exemplum vītae fuit ā cornīce secundae.
fēlīx nīmīrum, quī tot per saecula mortem
distulit atque suōs iam dextrā computat annōs,
quīque novum totiēns mustum bibit. ōrŏ parumper
attendās quantum dē lēgibus ipse querātur
fātōrum et nimiō dē stāmine, cum videt ācris
Antilochī barbam ārdentem, cum quaerit ab omnī,
quisquis adest, sociō cūr haec in tempora dūret,
quod facinus dignum tam longō admīserit aevō.
haec eadem Pēleus, raptum cum lūget Achillem,
atque alius, cui fās Ithacum lūgēre natantem.
incolumī Trōiā Priamus vēnisset ad umbrās
Assaracī magnīs sollemnibus Hectore fūnus
portante ac reliquīs frātrum cervīcibus inter
Īliadum lacrimās, ut prīmōs ēdere plānctūs
Cassandra inciperet scissāque Polyxena pallā,
sī foret exstīnctus dīversō tempore, quō nōn
coeperat audācēs Paris aedificāre carīnās.
longa diēs igitur quid contulit? omnia vīdit
ēversa et flammīs Asiam ferrōque cadentem.
tunc mīles tremulus positā tulit arma tiārā
et ruit ante āram summī Iovis ut vetulus bōs,
quī dominī cultrīs tenue et miserābile collum
praebet ab ingrātō iam fastīdītus arātrō.
exitus ille utcumque hominis, sed torva canīnō
lātrāvit rictū quae post hunc vīxerat uxor.
festīnō ad nostrōs et rēgem trānseŏ Pontī
et Croesum, quem vōx iūstī fācunda Solōnis
respicere ad longae iussit spatia ultima vītae.
exilium et carcer Minturnārumque palūdēs
et mendīcātus victā Carthāgine pānis
hinc causās habuēre; quid illō cīve tulisset
nātūra in terrīs, quid Rōma beātius umquam,
sī circumductō captīvōrum agmine et omnī
bellōrum pompā | animam exhālāsset opīmam,
cum dē Teutonicō vellet dēscendere currū?
prōvida Pompeiō dederat Campānia febrēs
optandās, sed multae urbēs et pūblica vōta
vīcērunt; igitur Fortūna ipsīus et Urbis
servātum victō caput abstulit. hōc cruciātū
Lentulus, hāc poenā caruit ceciditque Cethēgus
integer et iacuit Catilīna cadāvere tōtō.
fōrmam optat modicō puerīs, maiōre puellīs
murmure, cum Veneris fānum videt, ānxia māter
ūsque ad dēliciās vōtōrum. “cūr tamen” inquit
“corripiās? pulchrā gaudet Lātōna Diānā.”
sed vetat optārī faciem Lucrētia quālem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Vergīnia gibbum
accipere ōsque suum Rutilae dare. fīlius autem
corporis ēgregiī miserōs trepidōsque parentēs
semper habet: rāra est adeō concordia fōrmae
atque pudīcitiae. sānctōs licet horrida mōrēs
trādiderit domus ac veterēs imitāta Sabīnōs,
praetereā castum ingenium vultumque modestō
sanguine ferventem tribuat nātūra benignā
larga manū — quid enim puerō cōnferre potest plūs
custōde et cūrā nātūra potentior omnī? —
nōn licet esse virō. nam prōdiga corruptōris
improbitās ipsōs audet temptāre parentēs:
tanta in mūneribus fīdūcia. nūllus ephēbum
dēfōrmem saevā castrāvit in arce tyrannus,
nec praetextātum rapuit Nerŏ lōripedem nec
strūmōsum atque uterō pariter gibbōque tumentem.
ī nunc et iuvenis speciē laetāre tuī, quem
maiōra exspectant discrīmina. fīet adulter
pūblicus et poenās metuet quāscumque marītī
†īrātī dēbet†, nec erit fēlīcior astrō
Mārtis, ut in laqueōs numquam incidat. exigit autem
interdum ille dolor plūs quam lēx ūlla dolōrī
concessit: necat hīc ferrō, secat ille cruentīs
verberibus, quōsdam moechōs et mūgilis intrat.
sed tuus Endymiōn dīlēctae fīet adulter
mātrōnae. mox cum dederit Servīlia nummōs,
fīet et illīus quam nōn amat, exuet omnem
corporis ōrnātum. — quid enim ūlla negāverit ūdīs
inguinibus, sīve est haec Oppia sīve Catulla?
[dēterior tōtōs habet illīc fēmina mōrēs]
“sed castō quid fōrma nocet?” quid prōfuit immō
Hippolytō grave prōpositum, quid Bellerophontī?
[ērubuit nempe haec ceu fastīdīta repulsō]
nec Stheneboea minus quam Crēssa excanduit, et sē
concussēre ambae. mulier saevissima tunc est
cum stimulōs odiō pudor admovet. ēlige quidnam
suādendum esse putēs cui nūbere Caesaris uxor
dēstinat. optimus hīc et fōrmōsissimus īdem
gentis patriciae rapitur miser exstinguendus
Messālīnae oculīs; dūdum sedet illa parātō
flammeolō Tyriusque palam geniālis in hortīs
sternitur et rītū deciēs centēna dabuntur
antīquō; veniet cum signātōribus auspex.
haec tū sēcrēta et paucīs commissa putābās?
nōn nisi lēgitimē vult nūbere. quid placeat dīc.
nī pārēre velīs, pereundum erit ante lucernās;
sī scelus admittās, dabitur mora parvula, dum rēs
nōta Urbī et populō contingat prīncipis aurem.
[dēdecus ille domūs sciet ultimus. intereā tū]
obsequere imperiō, sī tantī vīta diērum
paucōrum. quicquid levius meliusque putāris,
praebenda est gladiō pulchra haec et candida cervīx.
nīl ergō optābunt hominēs? sī cōnsilium vīs,
permittēs ipsīs expendere nūminibus quid
conveniat nōbīs rēbusque sit ūtile nostrīs;
nam prō iūcundīs aptissima quaeque dabunt dī.
cārior est illīs homŏ quam sibi. nōs animōrum
impulsū et caecā magnāque cupīdine ductī
coniugium petimus partumque uxōris, at illīs
nōtum quī puerī quālisque futūra sit uxor.
ut tamen exposcās aliquid voveāsque sacellīs
exta et candidulī dīvīna tomācula porcī,
ōrandum est ut sit mēns sāna in corpore sānō.
fortem posce animum mortis terrōre carentem,
quī spatium vītae extrēmum inter mūnera pōnat
nātūrae, quī ferre queat quōscumque dolōrēs,
nesciat īrāscī, cupiat nihil et potiōrēs
Herculis aerumnās crēdat saevōsque labōrēs
et venere et cēnīs et plūmā Sardanapālī.
mōnstrŏ quod ipse tibī possīs dare; sēmita certē
tranquillae per virtūtem patet ūnica vītae.
nūllum nūmen habēs, sī sit prūdentia: nōs tē,
nōs facimus, Fortūna, deam caelōque locāmus.