15

quis nescit, Volusī Bīthȳnice, quālia dēmēns

Aegyptos portenta colat? crocodīlon adōrat

pars haec, illa pavet saturam serpentibus ībin.

effigiēs sacrī nitet aurea cercopithēcī,

dīmidiō magicae resonant ubi Memnone chordae

atque vetus Thēbē centum iacet obruta portīs.

illīc aelūrōs, hīc piscem flūminis, illīc

oppida tōta canem venerantur, nēmŏ Diānam.

porrum et caepe nefās violāre et frangere morsū.

ō sānctās gentēs, quibus haec nāscuntur in hortīs

nūmina! lānātīs animālibus abstinet omnis

mēnsa, nefās illīc fētum iugulāre capellae;

carnibus hūmānīs vēscī licet. attonitō cum

tāle super cēnam facinus narrāret Ulixēs

Alcinoō, bīlem aut rīsum fortasse quibusdam

mōverat ut mendāx aretālogus. “in mare nēmō

hunc abicit saevā dignum vērāque Charybdī,

fingentem immānēs Laestrȳgonas et Cyclōpas?

nam citius Scyllam vel concurrentia saxa

Cȳaneīs, plēnōs et tempestātibus utrēs

crēdiderim aut tenuī percussum verbere Circēs

et cum rēmigibus grunnīsse Elpēnora porcīs.

tam vacuī capitis populum Phaeāca putāvit?”

sīc aliquis meritō nōndum ēbrius et minimum quī

Corcȳraeā tēmētum dūxerat urnā;

sōlus enim haec Ithacus nūllō sub teste canēbat.

nōs mīranda quidem sed nūper cōnsule Iuncō

gesta super calidae referēmus moenia Coptī,

nōs vulgī scelus et cūnctīs graviōra coturnīs;

nam scelus, ā Pyrrhā quamquam omnia syrmata volvās,

nūllus apud tragicōs populus facit. accipe nostrō

dīra quod exemplum feritās prōdūxerit aevō.

inter fīnitimōs vetus atque antīqua simultās,

immortāle odium et numquam sānābile vulnus,

ārdet adhūc Ombōs et Tentyra. summus utrimque

inde furor vulgō, quod nūmina vīcīnōrum

ōdit uterque locus, cum sōlōs crēdat habendōs

esse deōs quōs ipse colit. sed tempore fēstō

alterius populī rapienda occāsiŏ cūnctīs

vīsa inimīcōrum prīmōribus ac ducibus,

laetum hilaremque diem, magnae gaudia cēnae

sentīrent positīs ad templa et compita mēnsīs

pervigilīque torō, quem nocte ac lūce iacentem

septimus interdum sōl invenit. (horrida sānē

Aegyptos, sed luxuriā, quantum ipse notāvī,

barbara fāmōsō nōn cēdit turba Canōpō.)

adde quod et facilis victōria madidīs et

blaesīs atque merō titubantibus. inde virōrum

saltātus nigrō tībīcine, quāliacumque

unguenta et flōrēs multaeque in fronte corōnae;

hinc ieiūnum odium. sed iūrgia prīma sonāre

incipiunt; animīs ārdentibus haec tuba rixae.

dein clāmōre parī concurritur, et vice tēlī

saevit nūda manus. paucae sine vulnere mālae,

vix cuiquam aut nūllī tōtō certāmine nāsus

integer. aspicerēs iam cūncta per agmina vultūs

dīmidiōs, aliās faciēs et hiantia ruptīs

ossa genīs, plēnōs oculōrum sanguine pugnōs.

lūdere crēdunt ipsī tamen et puerīlēs

exercēre aciēs quod nūlla cadāvera calcent.

et sānē quō tot rixantis mīlia turbae,

vīvunt omnēs? ergō ācrior impetus et iam

saxa inclīnātīs per humum quaesīta lacertīs

incipiunt torquēre, domestica sēditiōnī

tēla, nec hunc lapidem, quālēs et Turnus et Aiāx,

vel quō Tȳdīdēs percussit pondere coxam

Aenēae, sed quem valeant ēmittere dextrae

illīs dissimilēs et nostrō tempore nātae.

nam genus hoc vīvō iam dēcrēscēbat Homērō:

terra malōs hominēs nunc ēducat atque pusillōs;

ergŏ deus quīcumque aspexit rīdet et ōdit.

ā dēverticulō repetātur fābula. postquam

subsidiīs auctī, pars altera prōmere ferrum

audet et īnfēstīs pugnam īnstaurāre sagittīs.

terga fugae celerī praestant īnstantibus Ombīs

quī vīcīna colunt umbrōsae Tentyra palmae.

lābitur hic quīdam nimiā formīdine cursum

praecipitāns capiturque. ast illum in plūrima sectum

frusta et particulās, ut multīs mortuus ūnus

sufficeret, tōtum corrōsīs ossibus ēdit

victrīx turba, nec ārdentī dēcoxit aēnō

aut veribus; longum ūsque adeō tardumque putāvit

exspectāre focōs, contenta cadāvere crūdō.

hīc gaudēre libet quod nōn violāverit ignem,

quem summā caelī raptum parte, Promētheu,

dōnāstī terrīs; elementō grātulor, et

exsultāre reor. sed quī mordēre cadāver

sustinuit nīl umquam hāc carne libentius ēdit;

nam scelere in tantō quaerās et dubitēs an

prīma voluptātem gula sēnserit, ultimus ante

quī stetit, absūmptō iam tōtō corpore, ductīs

per terram digitīs aliquid sanguine gustat.

Vascones, ut fāma est, alimentīs tālibus ūsī

prōdūxēre animās, sed rēs dīversa, sed illīc

fortūnae invidia est bellōrumque ultima, cāsūs

extrēmī, longae dīra obsidiōnis egestās.

[huius enim, quod nunc agitur, miserābile dēbet

exemplum esse cibī, sīcut modo dicta mihī gēns.]

post omnēs herbās, post cūncta animālia, quicquid

cōgēbat vacuī ventris furor, hostibus ipsīs

pallōrem ac maciem et tenuēs miserantibus artūs,

membra aliēna famē lacerābant, ēsse parātī

et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deōrum

ventribus abnueret dīra atque immānia passīs

et quibus illōrum poterant ignōscere mānēs

quōrum corporibus vēscēbantur? melius nōs

Zēnōnis praecepta monent, [nec enim omnia quīdam

prō vītā facienda putant] sed Cantaber unde

Stōicus, antīquī praesertim aetāte Metellī?

nunc tōtus Graiās nostrāsque habet orbis Athēnās,

Gallia causidicōs docuit fācunda Britannōs,

condūcendō loquitur iam rhētore Thūlē.

nōbilis ille tamen populus quem dīximus, et pār

virtūte atque fidē sed maior clāde Zacynthos.

tāle quid excūsat Maeōtide saevior ārā

Aegyptos? quippe illa nefandī Taurica sacrī

inventrīx hominēs, ut iam quae carmina trādunt

digna fidē crēdās, tantum immolat; ulterius nīl

aut gravius cultrō timet hostia. quis modo cāsus

impulit hōs? quae tanta famēs īnfēstaque vallō

arma coēgērunt tam dētestābile mōnstrum

audēre? anne aliam terrā Memphītide siccā

invidiam facerent nōlentī surgere Nīlō?

quā nec terribilēs Cimbrī nec Brittones umquam

Sauromataeque trucēs aut immānēs Agathyrsī,

hāc saevit rabiē | imbelle et inūtile vulgus

parvula fictilibus solitum dare vēla phasēlīs

et brevibus pictae rēmīs incumbere testae.

nec poenam scelerī inveniēs nec digna parābis

supplicia hīs populīs in quōrum mente parēs sunt

et similēs īra atque famēs. mollissima corda

hūmānō generī dare Nātūra fatētur,

quae lacrimās dedit; haec nostrī pars optima sēnsūs.

plōrāre ergŏ iubet causam dīcentis amictūs

squālōremque reī, pūpillum ad iūra vocantem

circumscrīptōrem, cuius mānantia flētū

ōra puellārēs faciunt incerta capillī.

Nātūrae imperiō gemimus, cum fūnus adultae

virginis occurrit vel terrā clauditur īnfāns

et minor igne rogī. quis enim bonus et face dignus

arcānā, quālem Cereris vult esse sacerdōs,

ūlla aliēna sibi crēdit mala? sēparat hoc nōs

ā grege mūtōrum, atque ideō venerābile sōlī

sortītī ingenium dīvīnōrumque capācēs

atque exercendīs pariendīsque artibus aptī

sēnsum ā caelestī dēmissum trāximus arce,

cuius egent prōna et terram spectantia. mundī

prīncipiō indulsit commūnis conditor illīs

tantum animās, nōbīs animum quoque, mūtuus ut nōs

affectus petere auxilium et praestāre iubēret,

dispersōs trahere in populum, migrāre vetustō

nemore et proavīs habitātās linquere silvās,

aedificāre domōs, laribus coniungere nostrīs

tēctum aliud, tūtōs vīcīnō līmine somnōs

ut collāta daret fīdūcia, prōtegere armīs

lāpsum aut ingentī nūtantem vulnere cīvem,

commūnī dare signa tubā, dēfendier īsdem

turribus atque ūnā portārum clāve tenērī.

sed iam serpentum maior concordia. parcit

cognātīs maculīs similis fera. quandŏ leōnī

fortior ēripuit vītam leŏ? quō nemore umquam

exspīrāvit aper maiōris dentibus aprī?

Indica tigris agit rabidā cum tigride pācem

perpetuam, saevīs inter convenit ursīs.

ast hominī ferrum lētāle incūde nefandā

prōdūxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum

assuētī coquere et marrīs ac vōmere lassī

nescierint prīmī gladiōs extendere fabrī.

aspicimus populōs quōrum nōn sufficit īrae

occīdisse aliquem, sed pectora, bracchia, vultum

crēdiderint genus esse cibī. quid dīceret ergō

vel quō nōn fugeret, nunc haec mōnstra vidēret

Pȳthagorās, cūnctīs animālibus abstinuit quī

tamquam homine et ventrī indulsit nōn omne legūmen?