crēdŏ Pudīcitiam Sāturnō rēge morātam

in terrīs vīsamque diū cum frīgida parvās

praebēret spēlunca domōs, ignemque laremque

et pecus et dominōs commūnī clauderet umbrā,

silvestrem montāna torum cum sterneret uxor

frondibus et culmō vīcīnārumque ferārum

pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius

turbāvit nitidōs exstīnctus passer ocellōs,

sed pōtanda ferēns īnfantibus ūbera magnīs

et saepe horridior glandem ructante marītō.

quippe aliter tunc orbe novō caelōque recentī

vīvēbant hominēs, quī ruptō rōbore nātī

compositīve lutō nūllōs habuēre parentēs.

multa Pudīcitiae veteris vestīgia forsan

aut aliqua exstiterint et sub Iove, sed Iove nōndum

barbātō, nōndum Graecīs iūrāre parātīs

per caput alterius, cum fūrem nēmŏ timēret

caulibus ac pōmīs et apertō vīveret hortō;

paulātim deinde ad superōs Astraea recessit

hāc comite, atque duae pariter fūgēre sorōrēs.

antīquum et vetus est aliēnum, Postume, lectum

concutere atque sacrī genium contemnere fulcrī,

omne aliud crīmen mox ferrea prōtulit aetās,

vīdērunt prīmōs argentea saecula moechōs.

conventum tamen et pactum et spōnsālia nostrā

tempestāte parās iamque ā tōnsōre magistrō

pecteris et digitō pignus fortasse dedistī.

certē sānus erās: uxōrem, Postume, dūcis?

dīc quā Tīsiphonē, quibus exagitēre colubrīs,

ferre potes dominam salvīs tot restibus ūllam,

cum pateant altae cālīgantēsque fenestrae,

cum tibi vīcīnum praebeat Aemilius pōns?

aut multīs nūllus placet exitus, illud

nōnne putās melius, quod cum pūsiŏ dormit

pūsiŏ, quī noctū nōn lītigat, exigit ā

nūlla iacēns illīc mūnuscula, nec queritur quod

et laterī parcās nec quantum iussit anhēlēs?

sed placet Ursidiō lēx Iūlia: tollere dulcem

cōgitat hērēdem, caritūrus turture magnō

mullōrumque iubīs et captātōre macellō.

quid fierī nōn posse putēs, iungitur ūlla

Ursidiō? moechōrum nōtissimus ōlim

stulta marītālī iam porrigit ōra capistrō

quem totiēns tēxit peritūrī cista Latīnī?

quid quod et antīquīs uxor mōribus illī

quaeritur? ō medicī, nimiam pertundite vēnam.

dēliciās hominis! Tarpeium līmen adōrā

prōnus et aurātam Iūnōnī caede iuvencam,

tibi contigerit capitis mātrōna pudīcī.

paucae adeō Cereris vittās contingere dignae,

quārum nōn timeat pater ōscula. necte corōnam

postibus et dēnsōs per līmina tende corymbōs!

ūnus Hibērīnae vir sufficit? ōcius illud

extorquēbis, ut haec oculō contenta sit ūnō.

magna tamen fāma est cuiusdam rūre paternō

vīventis.” vīvat Gabiīs ut vīxit in agrō,

vīvat Fīdēnīs, et agellō cēdŏ paternō.

quis tamen affirmat nīl āctum in montibus aut in

spēluncīs? adeō senuērunt Iuppiter et Mārs?

porticibusne tibī mōnstrātur fēmina vōtō

digna tuō? cuneīs an habent spectācula tōtīs

quod sēcūrus amēs quodque inde excerpere possīs?

chīronomon Lēdam mollī saltante Bathyllō

Tuccia vēsīcae nōn imperat, Āpula gannit,

[sīcut in amplexū, subitō et miserābile longum]

attendit Thymelē; Thymelē tunc rūstica discit.

ast aliae, quotiēns aulaea recondita cessant,

et vacuō clausōque sonant fora sōla theātrō,

atque ā Plēbēīs longē Megalēsia, trīstēs

persōnam thyrsumque tenent et subligar Accī.

Urbicus exodiō rīsum movet Ātellānae

gestibus Autonoēs, hunc dīligit Aelia pauper.

solvitur hīs magnō cōmoedī fībula, sunt quae

Chrȳsogonum cantāre vetent, Hispulla tragoedō

gaudetan exspectās ut Quīntiliānus amētur?

accipis uxōrem quā citharoedus Echīōn

aut Glaphyrus fīat pater Ambrosiusque choraulēs.

longa per angustōs fīgāmus pulpita vīcōs,

ōrnentur postēs et grandī iānua laurō,

ut testūdineō tibi, Lentule, cōnōpēō

nōbilis Euryalum murmillōnem exprimat īnfāns.

nupta senātōrī comitāta est Eppia lūdum

ad Pharon et Nīlum fāmōsaque moenia Lāgī,

prōdigia et mōrēs Urbis damnante Canōpō,

immemor illa domūs et coniugis atque sorōris

nīl patriae indulsit, plōrantēsque improba nātōs

utque magis stupeās, lūdōs Paridemque relīquit.

sed quamquam in magnīs opibus plūmāque paternā

et segmentātīs dormīsset parvula cūnīs,

contempsit pelagusfāmam contempserat ōlim,

cuius apud mollēs minima est iactūra cathedrās.

Tyrrhēnōs igitur flūctūs lātēque sonantem

pertulit Īonium cōnstantī pectore, quamvīs

mūtandum totiēns esset mare. iūsta perīclī

ratiō est et honesta, timent pavidōque gelantur

pectore nec tremulīs possunt īnsistere plantīs;

fortem animum praestant rēbus quās turpiter audent.

iubeat coniūnx, dūrum est cōnscendere nāvem,

tunc sentīna gravis, tunc summus vertitur āēr;

quae moechum sequitur, stomachō valet. illa marītum

convomit, haec inter nautās et prandet et errat

per puppem et dūrōs gaudet tractāre rudentēs.

quā tamen exārsit fōrmā, quā capta iuventā

Eppia? quid vīdit propter quodlūdiadīcī

sustinuit? nam Sergiolus iam rādere guttur

coeperat et sectō requiem spērāre lacertō;

praetereā multa in faciē dēfōrmia: sulcus

attrītus galeā mediīsque in nāribus ingēns

gibbus et ācre malum semper stillantis ocellī.

sed gladiātor erat: facit hoc illōs Hyacinthōs,

hoc puerīs patriaeque, hoc praetulit illa sorōrī

atque virō. ferrum est quod amant: hic Sergius īdem

acceptā rude coepisset Veientŏ vidērī.

quid prīvāta domus, quid fēcerit Eppia cūrās?

respice rīvālēs dīvōrum, Claudius audī

quae tulerit: dormīre virum cum sēnserat uxor,

sūmere nocturnōs meretrīx Augusta cucullōs

ausa Palātīnō et tegetem praeferre cubīlī

linquēbat comite ancillā nōn amplius ūnā.

sīc nigrum flāvō crīnem abscondente galērō

intrāvit calidum veterī centōne lupānar

et cellam vacuam atque suam; tunc nūda papillīs

prōstitit aurātīs titulum mentīta Lyciscae

ostenditque tuum, generōse Britannice, ventrem.

excēpit blanda intrantēs atque aera poposcit.

[continuēque iacēns cūnctōrum absorbuit ictūs]

mox lēnōne suās iam dīmittente puellās

trīstis abit, et quod potuit tamen ultima cellam

clausit, adhūc ārdēns rigidae tentīgine volvae,

et lassāta virīs necdum satiāta recessit,

obscūrīsque genīs turpis fūmōque lucernae

foeda lupānāris tulit ad pulvīnar odōrem.

[hippomanēs carmenque loquar coctumque venēnum

prīvignōque datum? faciunt graviōra coāctae

imperiō sexūs minimumque libīdine peccant.]

optima sed quārē Caesennia teste marītō?”

bis quīngēna dedit. tantī vocat ille pudīcam,

[nec pharetrīs Veneris macer est aut lampade fervet]

inde facēs ārdent, veniunt ā dōte sagittae.

lībertās emitur, cōram licet innuat atque

rescrībat: vidua est locuplēs quae nūpsit avārō.

cūr dēsīderiō Bibulae Sertōrius ārdet?”

vērum excutiās, faciēs, nōn uxor amātur.

trēs rūgae subeant et cutis ārida laxet,

fīant obscūrī dentēs oculīque minōrēs,

collige sarcinulāsdīcet lībertuset exī.

iam gravis es nōbīs et saepe ēmungeris, exī

ōcius et properā, siccō venit altera nāsō.”

intereā calet et rēgnat poscitque marītum

pāstōrēs et ovem Canusīnam ulmōsque Falernās

quantulum in hōc! — puerōs omnēs, ergastula tōta;

quodque domī nōn est, sed habet vīcīnus, emātur.

mēnse quidem brūmae, cum iam mercātor Iāsōn

clausus et armātīs obstat casa candida nautīs,

grandia tolluntur crystallina, maxima rūrsus

murrina, deinde adamās nōtissimus et Berenīcēs

in digitō factus pretiōsior; hunc dedit ōlim

barbarus incestae gestāre Agrippa sorōrī,

observant ubi fēsta merō pede sabbata rēgēs

et vetus indulget senibus clēmentia porcīs.

nūllane tantīs gregibus tibi digna vidētur?”

sit fōrmōsa, decēns, dīves, fēcunda, vetustōs

porticibus dispōnat avōs, intāctior omnī

crīnibus effūsīs bellum dirimente Sabīnā,

rāra avis in terrīs nigrōque simillima cycnō,

quis feret uxōrem cui cōnstant omnia? mālō,

mālŏ Venustīnam quam , Cornēlia, māter

Gracchōrum, cum magnīs virtūtibus affers

grande supercilium et numerās in dōte triumphōs.

tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphācem

in castrīs et cum tōtā Carthāgine migrā.

parce, precor, Paeān, et , dea, pōne sagittās;

nīl puerī faciunt, ipsam cōnfīgite mātrem,”

Amphīōn clāmat, sed Paeān contrahit arcum.

extulit ergŏ gregēs nātōrum ipsumque parentem,

dum sibi nōbilior Lātōnae gente vidētur

atque eadem scrōfā Niobē fēcundior albā.

quae tantī gravitās, quae fōrma, ut tibi semper

imputet? huius enim rārī summīque voluptās

nūlla bonī, quotiēns animō corrupta superbō

plūs aloēs quam mellis habet. quis dēditus autem

ūsque adeō est ut nōn illam quam laudibus effert

horreat inque diem septēnīs ōderit hōrīs?

quaedam parva quidem, sed nōn toleranda marītīs.

nam quid rancidius quam quod nōn putat ūlla

fōrmōsam nisi quae Tuscā Graecula facta est,

Sulmōnēnsī mera Cecropis? omnia Graecē:

[cum sit turpe magis nostrīs nescīre Latīnē]

hōc sermōne pavent, hōc īram, gaudia, cūrās,

hōc cūncta effundunt animī sēcrēta. quid ultrā?

concumbunt Graecē. dōnēs tamen ista puellīs;

ne etiam, quam sextus et octōgēnsimus annus

pulsat, adhūc Graecē? nōn est hic sermŏ pudīcus

in vetulā. quotiēns lascīvum intervenit illud

ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lōdīce loquendīs

ūteris in turbā. quod enim nōn excitet inguen

vōx blanda et nēquam? digitōs habet. ut tamen omnēs

subsīdant pinnae, dīcās haec mollius Haemō

quamquam et Carpophorō, faciēs tua computat annōs.

tibi lēgitimīs pactam iūnctamque tabellīs

nōn es amātūrus, dūcendī nūlla vidētur

causa, nec est quārē cēnam et mustācea perdās

lābente officiō crūdīs dōnanda, nec illud

quod prīmā prō nocte datur, cum lance beātā

DĀCICUS et scrīptō radiat GERMĀNICUS aurō.

tibi simplicitās uxōria, dēditus ūnī

est animus, summitte caput cervīce parātā

ferre iugum. nūllam inveniēs quae parcat amantī.

[ārdeat ipsa licet, tormentīs gaudet amantis

et spoliīs; igitur longē minus ūtilis illī

uxor, quisquis erit bonus optandusque marītus.]

nīl umquam invītā dōnābis coniuge, vēndēs

hāc obstante nihil, nihil haec nōlet emētur.

haec dabit affectūs: ille exclūdētur amīcus

iam senior, cuius barbam tua iānua vīdit.

testandī cum sit lēnōnibus atque lanistīs

lībertās et iūris idem contingat harēnae,

nōn ūnus tibi rīvālis dictābitur hērēs.

pōne crucem servō.” “meruit quō crīmine servus

supplicium? quis testis adest? quis dētulit? audī:

nūlla umquam morte hominis cūnctātiŏ longa est.”

ō dēmēns, ita servus homō est? nīl fēcerit, esto:

hoc volŏ, sīc iubeō, sit prō ratiōne voluntās.”

imperat ergŏ virō. sed mox haec rēgna relinquit

permūtatque domōs et flammea conterit; inde

āvolat et sprētī repetit vestīgia lectī.

ōrnātās paulō ante forēs, pendentia linquit

vēla domūs et adhūc viridēs in līmine rāmōs.

sīc crēscit numerus, sīc fīunt octo marītī

quīnque per autumnōs, titulō rēs digna sepulcrī.

dēspēranda tibī salvā concordia socrū.

illa docet spoliīs nūdī gaudēre marītī,

illa docet missīs ā corruptōre tabellīs

nīl rude nec simplex rescrībere, dēcipit illa

custōdēs aut aere domat. tum corpore sānō

advocat Archigenēn onerōsaque pallia iactat.

abditus intereā latet et sēcrētus adulter

impatiēnsque morae silet et praepūtia dūcit.

scīlicet exspectās ut trādat māter honestōs

atque aliōs mōrēs quam quōs habet? ūtile porrō

fīliolam turpī vetulae prōdūcere turpem.

nūlla ferē causa est in quā nōn fēmina lītem

mōverit. accūsat Mānīlia, rea nōn est.

compōnunt ipsae per fōrmantque libellōs,

prīncipium atque locōs Celsō dictāre parātae.

endromidās Tyriās et fēmineum cērōma

quis nescit, vel quis nōn vīdit vulnera pālī,

quem cavat assiduīs rudibus scūtōque lacessit

atque omnēs implet numerōs dignissima prōrsus

Flōrālī mātrōna tubā, nisi quid in illō

pectore plūs agitat vēraeque parātur harēnae.

quem praestāre potest mulier galeāta pudōrem,

quae fugit ā sexū? vīrēs amat, haec tamen ipsa

vir nōllet fierīnam quantula nostra voluptās!

quāle decus, rērum coniugis auctiŏ fīat:

balteus et manicae et cristae crūrisque sinistrī

dīmidium tegimen! vel dīversa movēbit

proelia, fēlīx ocreās vēndente puellā.

hae sunt quae tenuī sūdant in cȳclade, quārum

dēliciās et panniculus bombȳcinus ūrit.

aspice quō fremitū mōnstrātōs perferat ictūs

et quantō galeae curvētur pondere, quanta

poplitibus sedeat quam dēnsō fascia librō,

et rīdē positīs scaphium cum sūmitur armīs.

dīcite vōs, neptēs Lepidī caecīve Metellī

Gurgitis aut Fabiī, quae lūdia sūmpserit umquam

hōs habitūs? quandō ad pālum gemat uxor Asȳlī?

semper habet lītēs alternaque iūrgia lēctus

in quō nupta iacet; minimum dormītur in illō.

tum gravis illa virō, tunc orbā tigride peior,

cum simulat gemitūs occultī cōnscia factī

aut ōdit puerōs aut fictā paelice plōrat

ūberibus semper lacrimīs semperque parātīs

in statiōne suā atque exspectantibus illam,

quō iubeat mānāre modō. crēdis amōrem,

tibi tunc, ūrūca, placēs flētumque labellīs

exsorbēs, quae scrīpta et quot lēctūre tabellās

tibi zēlotypae retegantur scrīnia moechae!

sed iacet in servī complexibus aut equitis: “dīc,

dīc aliquem sōdēs hīc, Quīntiliāne, colōrem.”

haerēmus, dīc ipsa.” “ōlim convēneratinquit,

ut facerēs quod vellēs, necnōn ego possem

indulgēre mihī. clāmēs licet et mare caelō

cōnfundās, homŏ sum.” nihil est audācius illīs

dēprēnsīs: īram atque animōs ā crīmine sūmunt.

unde haec mōnstra tamen vel quō fonte requīris?

praestābat castās humilis fortūna Latīnās

quondam, nec vitiīs contingī parva sinēbant

tēcta labor somnīque brevēs et vellere Tuscō

vexātae dūraeque manūs ac proximus urbī

Hannibal et stantēs Collīnā turre marītī.

nunc patimur longae pācis mala: saevior armīs

luxuria incubuit victumque ulcīscitur orbem;

nūllum crīmen abest facinusque libīdinis ex quō

paupertās Rōmāna perît; hinc flūxit ad istōs

et Sybaris collēs, hinc et Rhodos et Mīlētos

atque corōnātum et petulāns madidumque Tarentum.

prīma peregrīnōs obscēna pecūnia mōrēs

intulit, et turpī frēgērunt saecula luxū

dīvitiae mollēs. quid enim Venus ēbria cūrat?

inguinis et capitis quae sint discrīmina nescit

grandia quae mediīs iam noctibus ostrea mordet,

cum perfūsa merō spūmant unguenta Falernō,

cum bibitur conchā, cum iam vertīgine tēctum

ambulat et geminīs exsurgit mēnsa lucernīs.

ī nunc et dubitā quā sorbeat āera sannā

[Tullia, quid dīcat nōtae collactea Maurae]

Maura, Pudīcitiae veterem cum praeterit āram.

noctibus hīc pōnunt lectīcās, micturiunt hīc

effigiemque deae longīs sīphōnibus implent

inque vicēs equitant ac Lūnā teste moventur.

inde domōs abeunt: calcās lūce reversā

coniugis ūrīnam magnōs vīsūrus amīcōs.

nōta Bonae sēcrēta Deae, cum tībia lumbōs

incitat et cornū pariter vīnōque feruntur

attonitae crīnemque rotant ululantque Priāpī

maenades, ō quantus tunc illīs mentibus ārdor

concubitūs, quae vōx saltante libīdine, quantus

ille merī veteris per crūra madentia torrēns!

lēnōnum ancillās positā Saufeia corōnā

prōvocat et tollit pendentis praemia coxae;

ipsa Medullīnae flūctum crīsantis adōrat.

palma inter dominās, virtūs nātālibus aequa.

nīl ibi per lūdum simulābitur, omnia fīent

ad vērum, quibus incendī iam frīgidus aevō

Lāomedontiadēs et Nestoris hirnea possit.

tunc prūrīgŏ morae impatiēns, tum fēmina simplex,

ac pariter tōtō repetītus clāmor ab antrō:

iam fās est, admitte virōs!” dormītat adulter,

illa iubet sūmptō iuvenem properāre cucullō;

nihil est, servīs incurritur; abstulerīs spem

servōrum, veniet conductus aquārius; hic

quaeritur et dēsunt hominēs, mora nūlla per ipsam

quōminus impositō clūnem summittat asellō.

atque utinam rītūs veterēs et pūblica saltem

hīs intācta malīs agerentur sacra, sed omnēs

nōvērunt Maurī atque Indī quae psaltria pēnem

maiōrem quam sunt duo Caesaris Anticatōnēs

illūc, testiculī sibi cōnscius unde fugit mūs,

intulerît, ubi vēlārī pictūra iubētur

quaecumque alterius sexūs imitāta figūrās.

et quis tunc hominum contemptor nūminis, aut quis

simpuvium rīdēre Numae nigrumque catīnum

et Vātīcānō fragilēs monte patellās

ausus erat? sed nunc ad quās nōn Clōdius ārās?

[audiŏ quid veterēs ōlim moneātis amīcī:

pōne seram, cohibē.” sed quis custōdiet ipsōs

custōdēs? cauta est et ab illīs incipit uxor.]

iamque eadem summīs pariter minimīsque libīdō,

nec melior silicem pedibus quae conterit ātrum

quam quae longōrum vehitur cervīce Syrōrum.

ut spectet lūdōs, condūcit Ogulnia vestem,

condūcit comitēs, sellam, cervīcal, amīcās,

nūtrīcem, et flāvam cui det mandāta puellam.

haec tamen argentī superest quodcumque paternī

lēvibus āthlētīs et vāsa novissima dōnat.

multīs rēs angusta domī, sed nūlla pudōrem

paupertātis habet nec mētītur ad illam.

[quem dedit haec posuitque modum, tamen ūtile quid sit]

prōspiciunt aliquandŏ virī, frīgusque famemque

formīcā tandem quīdam expāvēre magistrā;

prōdiga nōn sentit pereuntem fēmina cēnsum,

ac velut exhaustā recidīvus pullulet arcā

nummus et ē plēnō tollātur semper acervō,

nōn umquam reputant quantī sibi gaudia cōnstent.

in quācumque domō vīvit lūditque professus

obscēnum et tremulā prōmittēns omnia dextrā,

inveniēs omnēs turpēs similēsque cinaedīs.

hīs violāre cibōs sacraeque assistere mēnsae

permittunt et vāsa iubent frangenda lavārī

cum colocyntha bibit vel cum barbāta chelīdōn.

pūrior ergŏ tuīs laribus meliorque lanista,

in cuius numerō longē migrāre iubētur

psellus ab euphōnō. quid quod nec rētia turpī

iunguntur tunicae, nec cellā pōnit eādem

mūnīmenta umerī pulsātōrisque tridentem

quī nūdus pugnāre solet? pars ultima lūdī

accipit hās animās aliusque in carcere nervus.

sed tibi commūnem calicem facit uxor et illīs

cum quibus Albānum Surrentīnumque recūset

flāva ruīnōsī lupa dēgustāre sepulchrī.

hōrum cōnsiliīs nūbunt subitaeque recēdunt,

hīs languentem animum reserant et sēria vītae,

hīs clūnem atque latus discunt vibrāre magistrīs,

quicquid praetereā scit quī docet. haud tamen illī

semper habenda fidēs: oculōs fūlīgine pāscit

discīnctus croceīs et rēticulātus adulter.

suspectus tibi sit quantō vōx mollior et quō

saepius in tenerīs haerēbit dextera lumbīs.

hic erit in lectō fortissimus; exuit illīc

persōnam docilī Thāis saltāta Triphallō.

quem rīdēs? aliīs hunc mīmum! spōnsiō fīat:

pūrum contendŏ virum. contendŏ: fatēris?

an vocat ancillās tortōris pergula? nōvī

cōnsilia et veterēs quaecumque monētis amīcī:

pōne seram, cohibē.’ sed quis custōdiet ipsōs

custōdēs, quī nunc lascīvae fūrta puellae

hāc mercēde silent?” crīmen commūne tacētur.

prōspicit hoc prūdēns et ab illīs incipit uxor.

sunt quās eunūchī imbellēs ac mollia semper

ōscula dēlectent et dēspērātiŏ barbae

et quod abortīvō nōn est opus. illa voluptās

summa tamen, cum iam calidā mātūra iuventā

inguina trāduntur medicīs iam pectine nigrō.

ergō exspectātōs ac iussōs crēscere prīmum

testiculōs, postquam coepērunt esse bilībrēs,

tōnsōris tantum damnō rapit Hēliodōrus.

mangōnum puerōs vēra ac miserābilis ūrit

dēbilitās, follisque pudet cicerisque relictī.

cōnspicuus longē cūnctīsque notābilis intrat

balnea nec dubiē custōdem vītis et hortī

prōvocat ā dominā factus spadŏ. dormiat ille

cum dominā, sed iam dūrum, Postume, iamque

tondendum eunūchō Bromium committere nōlī.

gaudet cantū, nūllīus fībula dūrat

vōcem vēndentis praetōribus. organa semper

in manibus, dēnsī radiant testūdine tōtā

sardonychēs, crīspō numerantur pectine chordae

quō tener Hēdymelēs operās dedit: hunc tenet, hōc

sōlātur grātōque indulget bāsia plēctrō.

quaedam numerō Lamiārum ac nōminis Appī

et farre et vīnō Iānum Vestamque rogābat

an Capitōlīnam dēbēret Polliŏ quercum

spērāre et fidibus prōmittere. quid faceret plūs

aegrōtante virō, medicīs quid trīstibus ergā

fīliolum? stetit ante āram nec turpe putāvit

prō citharā vēlāre caput dictātaque verba

pertulit, ut mōs est, et apertā palluit agnā.

dīc mihi nunc, quaesō, dīc, antīquissime dīvum,

respondēs hīs, Iāne pater? magna ōtia caelī;

nōn est, quod videō, nōn est quod agātur apud vōs.

haec cōmoedīs cōnsulit, illa tragoedum

commendāre solet: varicōsus fīet haruspex.

sed cantet potius quam tōtam pervolet urbem

audāx et coetūs possit quae ferre virōrum

cumque palūdātīs ducibus praesente marītō

ipsa loquī rēctā faciē siccīsque mamillīs.

haec eadem nōvit quid tōtō fīat in orbe,

quid Sēres, quid Thrāces agant, sēcrēta novercae

et puerī, quis amet, quis dīripiātur adulter;

dīcet quis viduam praegnātem fēcerit et quō

mēnse, quibus verbīs concumbat quaeque, modīs quot.

īnstantem rēgī Armeniō Parthōque comētēn

prīma videt, fāmam rūmōrēsque illa recentēs

excipit ad portās, quōsdam facit. īsse Niphātēn

in populōs magnōque illīc cūncta arva tenērī

dīluviō, nūtāre urbēs, subsīdere terrās,

quōcumque in triviō cuicumque est obvia narrat.

nec tamen id vitium magis intolerābile quam quae

vīcīnōs humilēs rapere et concīdere lōrīs

exsecrāta solet; nam lātrātibus altī

rumpuntur somnī, “fūstēs hūc ōciusinquit

afferteatque illīs dominum iubet ante ferīrī,

deinde canem. gravis occursū, taeterrima vultū.

balnea nocte subit, conchās et castra movērī

nocte iubet. magnō gaudet sūdāre tumultū:

cum lassāta gravī cecidērunt bracchia massā,

callidus et cristae digitōs impressit alīptēs

ac summum dominae femur exclāmāre coēgit.

convīvae miserī intereā somnōque famēque

urguentur; tandem illa venit rubicundula, tōtum

oenophorum sitiēns, plēnā quod tenditur urnā

admōtum pedibus. quō sextārius alter

dūcitur ante cibum rabidam factūrus orexim,

dum redit et lōtō terram ferit intestīnō;

marmoribus rīvī properant, aurāta Falernum

pēlvis olet. nam sīc, tamquam alta in dōlia longus

dēciderit serpēns, bibit et vomit. ergŏ marītus

nauseat atque oculīs bīlem substringit opertīs.

illa tamen gravior quae cum discumbere coepit

laudat Vergilium, peritūrae ignōscit Elissae,

committit vātēs et comparat, inde Marōnem

atque aliā parte in trutinā suspendit Homērum.

cēdunt grammaticī, vincuntur rhētorēs, omnis

turba tacet, nec causidicus nec praecŏ loquētur,

altera nec mulier: verbōrum tanta cadit vīs,

tot pariter pēlvēs ac tintinnābula dīcās

pulsārī. iam nēmŏ tubās, nēmō aera fatīget:

ūna labōrantī poterit succurrere Lūnae.

impōnit fīnem sapiēns et rēbus honestīs;

nam quae docta nimis cupit et fācunda vidērī

crūre tenus mediō tunicās succingere dēbet,

caedere Silvānō porcum, quadrante lavārī.

nōn habeat mātrōna, tibī quae iūncta recumbit,

dīcendī genus, aut curvum sermōne rotātō

torqueat enthȳmēma, nec historiās sciat omnēs,

sed quaedam ex librīs et nōn intellegat. ōdī

hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem

servātā semper lēge et ratiōne loquendī

ignōtōsque mihī tenet antīquāria versūs.

haec cūranda virīs? opicae castīget amīcae

verba; soloecismum liceat fēcisse marītō.

nīl nōn permittit mulier sibi, turpe putat nīl,

cum viridēs gemmās collō circumdedit et cum

auribus extentīs magnōs commīsit elenchōs.

[intolerābilius nihil est quam fēmina dīves.]

intereā foeda aspectū rīdendaque multō

pāne tumet faciēs aut pinguia Poppaeāna

spīrat et hinc miserī viscantur labra marītī.

ad moechum lōtā veniet cute: quandŏ vidērī

vult fōrmōsa domī? moechīs foliāta parantur,

hīs emitur quicquid gracilēs hūc mittitis Indī.

tandem aperit vultum et tēctōria prīma repōnit;

incipit agnōscī, atque illō lacte fovētur

propter quod cum comitēs ēdūcat asellās

exul Hyperboreum dīmittātur ad axem.

sed quae mūtātīs indūcitur atque fovētur

tot medicāminibus coctaeque silīginis offās

accipit et madidae, faciēs dīcētur an ulcus?

est pretium cūrae penitus cognōscere tōtō

quid faciant agitentque diē. nocte marītus

āversus iacuit, periit librāria, pōnunt

cosmētae tunicās, tardē vēnisse Liburnus

dīcitur et poenās aliēnī pendere somnī

cōgitur, hic frangit ferulās, rubet ille flagellō,

hic scuticāsunt quae tortōribus annua praestent.

verberat atque obiter faciem linit, audit amīcās

aut lātum pictae vestis cōnsīderat aurum

et caedit, longī relegit trānsversa diurnī

et caedit, dōnec lassīs caedentibusexī

intonet horrendum iam cognitiōne perāctā.

praefectūra domūs Siculā nōn mītior aulā.

nam cōnstituit solitōque decentius optat

ōrnārī et properat iamque exspectātur in hortīs

aut apud Īsiacae potius sacrāria lēnae,

dispōnit crīnem lacerātīs ipsa capillīs

nūda umerōs Psecas īnfēlīx nūdīsque mamillīs.

altior hic quārē cincinnus?” taurea pūnit

continuō flexī crīmen facinusque capillī.

quid Psecas admīsit? quaenam est hīc culpa puellae,

tibi displicuit nāsus tuus? altera laevum

extendit pectitque comās et volvit in orbem.

est in cōnsiliō māterna admōtaque lānīs

ēmeritā quae cessat acū; sententia prīma

huius erit. post hanc aetāte atque arte minōrēs

cēnsēbunt, tamquam fāmae discrīmen agātur

aut animae: tanta est quaerendī cūra decōris.

tot premit ōrdinibus, tot adhūc compāgibus altum

aedificat caput. Andromachēn ā fronte vidēbis;

post minor est, crēdās aliam. cedo male parvī

sortīta est lateris spatium breviorque vidētur

virgine Pygmaeā nūllīs adiūta cothurnīs

et levis ērēctā cōnsurgit ad ōscula plantā.

nūlla virī cūra intereā nec mentiŏ fīet

damnōrum; vīvit tamquam vīcīna marītī,

hōc sōlō propior, quod amīcōs coniugis ōdit

et servōs, gravis est ratiōnibus.

ecce furentis

Bellōnae mātrisque deum chorus intrat et ingēns

sēmivir, obscēnō faciēs reverenda minōrī,

mollia quī raptā secuit genitālia testā

iam prīdem, cui rauca cohors, cui tympana cēdunt

plēbeia et Phrygiā vestītur bucca tiārā.

grande sonat metuīque iubet Septembris et Austrī

adventum, nisi centum lūstrāverit ōvīs

et xērampelinās veterēs dōnāverit ipsī,

ut quicquid subitī et magnī discrīminis īnstat

in tunicās eat et tōtum semel expiet annum.

hībernum frāctā glaciē dēscendet in amnem,

ter mātūtīnō Tiberī mergētur et ipsīs

verticibus timidum caput abluet; inde superbī

tōtum rēgis agrum nūda ac tremibunda cruentīs

ērēpet genibus. candida iusserit Īō,

ībit ad Aegyptī fīnem calidāque petītās

ā Meroē portābit aquās ut spargat in aede

Īsidis, antīquō quae proxima surgit ovīlī;

crēdit enim ipsīus dominae vōce monērī. —

ēn animum et mentem cum quā nocte loquantur!

ergō hic praecipuum summumque merētur honōrem

quī grege līnigerō circumdatus et grege calvō

plangentis populī currit dērīsor Anūbis.

ille petit veniam quotiēns nōn abstinet uxor

concubitū sacrīs observandīsque diēbus

magnaque dēbētur violātō poena cadurcō.

ut mōvisse caput vīsa est argentea serpēns,

illīus lacrimae meditātaque murmura praestant

ut veniam culpae nōn abnuat ānsere magnō

scīlicet et tenuī popanō corruptus Osīris.

cum dedit ille locum, cophinō fēnōque relictō

arcānam Iūdaea tremēns mendīcat in aurem,

interpres lēgum Solymārum et magna sacerdōs

arboris ac summī fīda internūntia caelī.

implet et illa manum, sed parcius: aere minūtō

quāliacumque volēs Iūdaeī somnia vēndunt.

spondet amātōrem tenerum vel dīvitis orbī

testāmentum ingēns calidae pulmōne columbae

tractātō Armenius vel Commāgēnus haruspex;

pectora pullōrum rīmābitur, exta catellī,

interdum et puerī: faciet quod dēferat ipse.

Chaldaeīs sed maior erit fīdūcia. quicquid

dīxerit astrologus crēdent ā fonte relātum

Hammōnis, quoniam Delphīs ōrācula cessant

et genus hūmānum damnat cālīgŏ futūrī.

praecipuus tamen est hōrum quī saepius exul.

[cuius amīcitiā condūcendāque tabellā

magnus cīvis obit et formīdātus Othōnī]

inde fidēs artis, sonuit dextera ferrō.

[laevaque, longē castrōrum in carcere mānsit.]

nēmŏ mathēmaticus genium indemnātus habēbit,

sed quī paene perît, cui vix in Cyclada mittī

contigit et parvā tandem caruisse Serīphō.

cōnsulit ictericae lentō fūnere mātris

ante tamen Tanaquīl tua, quandō sorōrem

efferat et patruōs, an sit vīctūrus adulter

post ipsam: quid enim maius dare nūmina possunt?

haec tamen ignōrat quid sīdus trīste minētur

Sāturnī, quō laeta Venus prōferat astrō,

quis mēnsis damnīs, quae dentur tempora lucrō.

illius occursūs etiam vītāre mementō,

in cuius manibus ceu pinguia sūcina trītās

cernis ephēmeridas, quae nūllum cōnsulit et iam

cōnsulitur, quae castra virō patriamque petente

nōn ībit pariter numerīs revocāta Thrasyllī.

ad prīmum lapidem vectārī cum placet, hōra

sūmitur ex librō; prūrit frictus ocellī

angulus, īnspectā genesī collȳria poscit;

aegra licet iaceat, capiendō nūlla vidētur

aptior hōra cibō nisi quam dederit Petosīris.

mediocris erit, spatium lūstrābit utrimque

mētārum et sortēs dūcet frontemque manumque

praebēbit vātī crēbrum poppysma rogantī.

dīvitibus respōnsa dabit Phryx augur et inde

conductus, dabit astrōrum mundīque perītus

atque aliquis senior quī pūblica fulgura condit.

plēbeium in circō positum est et in aggere fātum;

quae nūdīs longum ostendit cervīcibus aurum

cōnsulit ante falās delphīnōrumque columnās

an saga vēndentī nūbat caupōne relictō.

hae tamen et partūs subeunt discrīmen et omnēs

nūtrīcis tolerant fortūnā urguente labōrēs.

sed iacet aurātō vix ūlla puerpera lectō:

tantum artēs huius, tantum medicāmina possunt,

quae sterilēs facit atque hominēs in ventre necandōs

condūcit. gaudē, īnfēlīx, atque ipse bibendum

porrige quicquid erit; nam distendere vellet

et vexāre uterum puerīs salientibus, essēs

Aethiopis fortasse pater, mox dēcolor hērēs

implēret tabulās numquam tibi māne videndus.

trānseŏ suppositōs et gaudia vōtaque saepe

ad spurcōs dēcepta lacūs, saepe inde petītōs

pontificēs, Saliōs Scaurōrum nōmina falsō

corpore lātūrōs. stat Fortūna improba noctū

arrīdēns nūdīs īnfantibus: hōs fovet omnī

involvitque sinū, domibus tunc porrigit altīs

sēcrētumque sibī mīmum parat; hōs amat, hīs

ingerit utque suōs semper prōdūcit alumnōs.

hic magicōs affert cantūs, hic Thessala vēndit

philtra, quibus valeat mentem vexāre marītī

et soleā pulsāre natēs. quod dēsipis inde est,

inde animī cālīgō et magna oblīviŏ rērum

quās modo gessistī; tamen hoc tolerābile, nōn

[semper aquam portēs rīmōsa ad dōlia, semper

istud onus subeās ipsīs mānantibus urnīs,

quō rabidus nostrō Phalarim rēge dedistī.]

et furere incipiās ut avunculus ille Nerōnis,

cui tōtam tremulī frontem Caesōnia pullī

īnfūdit. quae nōn faciet quod prīncipis uxor?

ārdēbant cūncta et frāctā compāge ruēbant

nōn aliter quam fēcisset Iūnŏ marītum

īnsānum; minus ergŏ nocēns erit Agrippīnae

bōlētus, siquidem ūnīus praecordia pressit

ille senis tremulumque caput dēscendere iussit

in caelum et longā mānantia labra salīvā.

haec poscit ferrum atque ignēs, haec pōtiŏ torquet,

haec lacerat mixtōs equitum cum sanguine patrēs.

tantī partus equae, tantī ūna venēfica cōnstat.

ōdērunt nātōs paelice: nēmŏ repugnet,

nēmŏ vetet, iamiam prīvignum occīdere fās est.

vōs quoque, pūpillī, moneō, quibus amplior est rēs,

custōdīte animās et nūllī crēdite mēnsae:

līvida māternō fervent adipāta venēnō.

mordeat ante aliquis quicquid porrēxerit illa

quae peperit, timidus praegustet pōcula pāpās.

fingimus haec altum saturā sūmente cothurnum

scīlicet, et fīnem ēgressī lēgemque priōrum

grande Sophoclēō carmen bacchāmur hiātū,

montibus ignōtum Rutulīs caelōque Latīnō?

nōs utinam vānī! sed clāmat Pontiafēcī,

cōnfiteor, puerīsque meīs aconīta parāvī,

quae dēprēnsa patent; facinus tamen ipsa perēgī.”

ne duōs ūnā, saevissima vīpera, cēnā?

ne duōs? “septem, septem forte fuissent.”

crēdāmus tragicīs quicquid Colchide torvā

dīcitur et Procnē: nīl contrā cōnor. et illae

grandia mōnstra suīs audēbant temporibus, sed

nōn propter nummōs. minor admīrātiŏ summīs

dēbētur mōnstrīs, quotiēns facit īra nocentem

hunc sexum et rabiē iecur incendente feruntur

praecipitēs, ut saxa iugīs abrupta, quibus mōns

subtrahitur clīvōque latus pendente recēdit.

illam ego nōn tulerim quae computat et scelus ingēns

sāna facit, spectant subeuntem fāta marītī

Alcestim et, similis permūtātiŏ dētur,

morte virī cupiant animam servāre catellae.

occurrent multae tibi Bēlides atque Eriphȳlae

māne, Clytēmēstram nūllus nōn vīcus habēbit.

hoc tantum rēfert, quod Tyndaris illa bipennem

īnsulsam et fatuam dextrā laevāque tenēbat,

at nunc rēs agitur tenuī pulmōne rubētae

sed tamen et ferrō, praegustārit Atrīdēs

Pontica ter victī cautus medicāmina rēgis.