7
et spēs et ratiō studiōrum in Caesare tantum;
sōlus enim trīstēs hāc tempestāte Camēnās
respexit, cum iam celebrēs nōtīque poētae
balneolum Gabiīs, Rōmae condūcere furnōs
temptārent, nec foedum aliī nec turpe putārent
praecōnēs fierī, cum dēsertīs Aganippēs
vallibus ēsuriēns migrāret in ātria Clīō.
nam sī Pīeriā quadrāns tibi nūllus in umbrā
ostendātur, amēs nōmen vīctumque Machaerae
et vēndās potius commissa quod auctiŏ vēndit
stantibus: oenophorum, tripedēs, armāria, cistās,
Alcithoēn Paccī, Thēbās et Tērea Faustī.
hoc satius quam sī dīcās sub iūdice “vīdī”
quod nōn vīdistī; faciant equitēs Asiānī,
[quamquam et Cappadocēs faciant equitēsque Bithȳnī]
altera quōs nūdō trādūcit gallica tālō.
nēmŏ tamen studiīs indignum ferre labōrem
cōgētur posthāc, nectit quīcumque canōrīs
ēloquium vōcāle modīs laurumque momordit.
hoc agite, ō iuvenēs. circumspicit et stimulat vōs
māteriamque sibī ducis indulgentia quaerit.
sī qua aliunde putās rērum exspectanda tuārum
praesidia atque ideō croceae membrāna tabellae
implētur, lignōrum aliquid posce ōcius et quae
compōnis dōnā Veneris, Telesīne, marītō,
aut claude et positōs tineā pertunde libellōs.
frange, miser, calamōs vigilātaque proelia dēlē,
quī facis in parvā sublīmia carmina cellā,
ut dignus veniās hederīs et imāgine macrā.
spēs nūlla ulterior; didicit iam dīves avārus
tantum admīrārī, tantum laudāre disertōs,
ut puerī Iūnōnis avem. sed dēfluit aetās
et pelagī patiēns et cassidis atque ligōnis.
taedia tunc subeunt animōs, tunc sēque suamque
Terpsichorēn ōdit fācunda et nūda senectūs.
accipe nunc artēs nē quid tibi cōnferat iste
quem colis et Mūsārum et Apollinis aede relictā.
ipse facit versūs atque ūnī cēdit Homērō
propter mīlle annōs, et sī dulcēdine fāmae
succēnsus recitēs, maculōsās commodat aedēs.
haec longē ferrāta domus servīre iubētur
in quā sollicitās imitātur iānua portās.
scit dare lībertōs extrēmā in parte sedentēs
ōrdinis et magnās comitum dispōnere vōcēs;
nēmŏ dabit rēgum quantī subsellia cōnstant
et quae conductō pendent anabathra tigillō
quaeque reportandīs posita est orchēstra cathedrīs.
nōs tamen hoc agimus tenuīque in pulvere sulcōs
dūcimus et lītus sterilī versāmus arātrō.
nam sī discēdās, laqueō tenet ambitiōsō
[cōnsuētūdŏ malī tenet īnsānābile multōs]
scrībendī cacoēthes et aegrō in corde senēscit.
sed vātem ēgregium, cui nōn sit pūblica vēna,
quī nihil expositum soleat dēdūcere, nec quī
commūnī feriat carmen triviāle monēta,
hunc, quālem nequeō mōnstrāre et sentiŏ tantum,
ānxietāte carēns animus facit, omnis acerbī
impatiēns, cupidus silvārum aptusque bibendīs
fontibus Āonidum. neque enim cantāre sub antrō
Pīeriō thyrsumque potest contingere maesta
paupertās atque aeris inops, quō nocte diēque
corpus eget: satur est cum dīcit Horātius “euhoe.”
quis locus ingeniō, nisi cum sē carmine sōlō
vexant et dominīs Cirrhae Nȳsaeque feruntur
pectora vestra duās nōn admittentia cūrās?
magnae mentis opus nec dē lōdīce parandā
attonitae currūs et equōs faciēsque deōrum
aspicere et quālis Rutulum cōnfundat Erīnȳs.
nam sī Vergiliō puer et tolerābile dēsset
hospitium, caderent omnēs ā crīnibus hydrī,
surda nihil gemeret grave būcina. poscimus ut sit
nōn minor antīquō Rubrēnus Lappa coturnō,
cuius et alveolōs et laenam pignerat Atreus?
nōn habet īnfēlīx Numitor quod mittat amīcō,
Quintillae quod dōnet habet, nec dēfuit illī
unde emeret multā pāscendum carne leōnem
iam domitum; cōnstat leviōrī bēlua sūmptū
nīmīrum et capiunt plūs intestīna poētae.
contentus fāmā iaceat Lūcānus in hortīs
marmoreīs, at Serrānō tenuīque Saleiō
glōria quantalibet quid erit, sī glōria tantum est?
curritur ad vōcem iūcundam et carmen amīcae
Thēbaidos, laetam cum fēcit Stātius urbem
prōmīsitque diem, tantā dulcēdine captōs
afficit ille animōs tantāque libīdine vulgī
audītur. sed cum frēgit subsellia versū
ēsurit, intāctam Paridī nisi vēndit Agāvēn.
ille et mīlitiae multīs largītur honōrem,
sēmēnstrī vātum digitōs circumligat aurō.
quod nōn dant procerēs, dabit histriŏ. tū Camerīnōs
et Baream, tū nōbilium magna ātria cūrās?
praefectōs Pelopēa facit, Philomēla tribūnōs.
haud tamen invideās vātī quem pulpita pāscunt.
quis tibi Maecēnās, quis nunc erit aut Proculeius
aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
tum pār ingeniō pretium, tunc ūtile multīs
pallēre et vīnum tōtō nescīre Decembrī.
vester porrŏ labor fēcundior, historiārum
scrīptōrēs? perit hic plūs temporis atque oleī plūs.
nūllō quippe modō mīllēsima pāgina surgit
omnibus et crēscit multā damnōsa papȳrō;
sīc ingēns rērum numerus iubet atque operum lēx.
quae tamen inde seges? terrae quis frūctus apertae?
quis dabit historicō quantum daret ācta legentī?
“sed genus ignāvum, quod lectō gaudet et umbrā.”
dīc igitur quid causidicīs cīvīlia praestent
officia et magnō comitēs in fasce libellī.
ipsī magna sonant, sed tum cum crēditor audit
praecipuē, vel sī tetigit latus ācrior illō
quī venit ad dubium grandī cum cōdice nōmen.
tunc immēnsa cavī spīrant mendācia follēs
cōnspuiturque sinūs; vēram dēprēndere messem
sī libet, hinc centum patrimōnia causidicōrum,
parte aliā sōlum russātī pōne Lacertae.
cōnsēdēre ducēs, surgis tū pallidus Aiāx
dictūrus dubiā prō lībertāte bubulcō
iūdice. rumpe, miser, tēnsum iecur, ut tibi lassō
fīgantur viridēs, scālārum glōria, palmae.
quod vōcis pretium? siccus petasunculus et vās
pēlamydum aut veterēs, Maurōrum epimēnia, bulbī
aut vīnum Tiberī dēvectum, quīnque lagōnae,
sī quater ēgistī. sī contigit aureus ūnus,
inde cadunt partēs ex foedere prāgmaticōrum.
“Aemiliō dabitur quantum licet, et melius nōs
ēgimus.” huius enim stat currus aēneus, altī
quadriiugēs in vestibulīs, atque ipse ferōcī
bellātōre sedēns curvātum hastīle minātur
ēminus et statuā meditātur proelia luscā.
sīc Pedŏ conturbat, Mathŏ dēficit, exitus hic est
Tongiliī, magnō cum rhīnocerōte lavārī
quī solet et vexat lutulentā balnea turbā
perque forum iuvenēs longō premit assere Maedōs
ēmptūrus puerōs, argentum, murrina, vīllās;
spondet enim Tyriō stlattāria purpura fīlō.
[et tamen est illīs hoc ūtile. purpura vēndit]
causidicum vēndunt amethystina; convenit illī
et strepitū et faciē maiōris vīvere cēnsūs,
sed fīnem impēnsae nōn servat prōdiga Rōma.
fīdimus ēloquiō? Cicerōnī nēmŏ ducentōs
nunc dederit nummōs, nisi fulserit ānulus ingēns.
respicit haec prīmum quī lītigat, an tibi servī
octo, decem comitēs, an post tē sella, togātī
ante pedēs. ideō conductā Paulus agēbat
sardonyche, atque ideō plūris quam Gallus agēbat,
quam Basilus. rāra in tenuī fācundia pannō.
quandŏ licet Basilō flentem prōdūcere mātrem?
quis bene dīcentem Basilum ferat? accipiat tē
Gallia vel potius nūtrīcula causidicōrum
Āfrica, sī placuit mercēdem pōnere linguae.
dēclāmāre docēs? ō ferrea pectora Vettī,
cum perimit saevōs classis numerōsa tyrannōs.
nam quaecumque sedēns modo lēgerat, haec eadem stāns
perferet atque eadem cantābit versibus īsdem.
occīdit miserōs crambē repetīta magistrōs.
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
quaestiŏ, quae veniant dīversā parte sagittae
nōsse volunt omnēs, mercēdem solvere nēmō.
“mercēdem appellās? quid enim sciŏ?” “culpa docentis
scīlicet arguitur, quod laevae parte mamillae
nīl salit Arcadicō iuvenī, cuius mihi sextā
quāque diē miserum dīrus caput Hannibal implet,
quicquid id est dē quō dēlīberat, an petat urbem
ā Cannīs, an post nimbōs et fulmina cautus
circumagat madidās ā tempestāte cohortēs.
quantum vīs stipulāre et prōtinus accipe: quid dō
ut totiēns illum pater audiat?” haec aliī sex
vel plūrēs ūnō conclāmant ōre sophistae
et vērās agitant lītēs raptōre relictō;
fūsa venēna silent, malus ingrātusque marītus
et quae iam veterēs sānant mortāria caecōs.
ergŏ sibī dabit ipse rudem, sī nostra movēbunt
cōnsilia, et vītae dīversum iter ingrediētur,
ad pugnam quī rhētoricā dēscendit ab umbrā,
summula nē pereat quā vīlis tessera vēnit
frūmentī; quippe haec mercēs lautissima. temptā
Chrȳsogonus quantī doceat vel Polliŏ quantī
lautōrum puerōs, artem scindēs Theodōrī.
balnea sēscentīs et plūris porticus in quā
gestētur dominus quotiēns pluit. anne serēnum
exspectet spargatque lutō iūmenta recentī?
hīc potius, namque hīc mundae nitet ungula mūlae.
parte aliā longīs Numidārum fulta columnīs
surgat et algentem rapiat cēnātiŏ sōlem.
quantīcumque domus, veniet quī fercula doctē
compōnit, veniet quī pulmentāria condit.
hōs inter sūmptūs sēstertia Quīntiliānō,
ut multum, duo sufficient: rēs nūlla minōris
cōnstābit patrī quam fīlius. “unde igitur tot
Quīntiliānus habet saltūs?” exempla novōrum
fātōrum trānsī. fēlīx et pulcher et ācer,
fēlīx et [sapiēns et nōbilis et generōsus
appositam] nigrae lūnam subtēxit alūtae,
fēlīx ōrātor quoque maximus et iaculātor
et, nisi perfrīxit, cantat bene. distat enim quae
sīdera tē excipiant modo prīmōs incipientem
ēdere vāgītūs et adhūc ā mātre rubentem.
sī Fortūna volet, fīēs dē rhētore cōnsul;
sī volet haec eadem, fīet dē cōnsule rhētor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sīdus et occultī mīranda potentia fātī?
servīs rēgna dabunt, captīvīs fāta triumphum.
fēlīx ille tamen corvō quoque rārior albō.
paenituit multōs vānae sterilisque cathedrae,
sīcut Tharsimachī probat exitus atque Secundī
Carrīnātis; et hunc inopem vīdistis, Athēnae,
nīl praeter gelidās ausae cōnferre cicūtās.
dī maiōrum umbrīs tenuem et sine pondere terram
spīrantēsque crocōs et in urnā perpetuum vēr,
quī praeceptōrem sānctī voluēre parentīs
esse locō. metuēns virgae iam grandis Achillēs
cantābat patriīs in montibus et cui nōn tunc
ēliceret rīsum citharoedī cauda magistrī;
sed Rūfum atque aliōs caedit sua quemque iuventūs,
Rūfum, quem totiēns Cicerōnem Allobroga dīxit.
quis gremiō Celadī doctīque Palaemonis affert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hōc,
quodcumque est — minus est autem quam rhētoris aera —
discipulī custōs praemordet acoenonoētus
et quī dispēnsat frangit sibi. cēde, Palaemōn,
et patere inde aliquid dēcrēscere, nōn aliter quam
īnstitor hībernae tegetis niveīque cadurcī,
dummodo nōn pereat mediae quod noctis ab hōrā
sēdistī, quā nēmŏ faber, quā nēmŏ sedēret
quī docet oblīquō lānam dēdūcere ferrō,
dummodo nōn pereat totidem olfēcisse lucernās
quot stābant puerī, cum tōtus dēcolor esset
Flaccus et haerēret nigrō fūlīgŏ Marōnī.
rāra tamen mercēs quae cognitiōne tribūnī
nōn egeat. sed vōs saevās impōnite lēgēs,
ut praeceptōrī verbōrum rēgula cōnstet,
ut legat historiās, auctōrēs nōverit omnēs
tamquam unguēs digitōsque suōs, ut forte rogātus,
dum petit aut thermās aut Phoebī balnea, dīcat
nūtrīcem Anchīsae, nōmen patriamque novercae
Anchemolī, dīcat quot Acestēs vīxerit annīs,
quot Siculī Phrygibus vīnī dōnāverit urnās.
exigite ut mōrēs tenerōs ceu pollice dūcat,
ut sī quis cērā vultum facit; exigite ut sit
et pater ipsīus coetūs, nē turpia lūdant,
nē faciant vicibus. nōn est leve tot puerōrum
observāre manūs oculōsque in fīne trementēs.
“haec” inquit “cūrā.” sed cum sē verterit annus,
accipe victōrī populus quod postulat aurum.
8
stemmata quid faciunt? quid prōdest, Pontice, longō
sanguine cēnsērī, pictōs ostendere vultūs
maiōrum et stantēs in curribus Aemiliānōs
et Curiōs iam dīmidiōs umerōsque minōrem
Corvīnum et Galbam auriculīs nāsōque carentem?
quis frūctus generis tabulā iactāre capācī
cēnsōrem posse ac multā contingere virgā
fūmōsōs equitum cum dictātōre magistrōs,
sī cōram Lepidīs male vīvitur? effigiēs quō
tot bellātōrum, sī lūditur ālea pernox
ante Numantīnōs, sī dormīre incipis ortū
Lūciferī, quō signa ducēs et castra movēbant?
cūr Allobrogicīs et magnā gaudeat ārā
nātus in Herculeō Fabius lare, sī cupidus, sī
vānus et Euganeā quantumvīs mollior agnā,
sī tenerum attrītus Catinēnsī pūmice lumbum
squālentēs trādūcit avōs ēmptorque venēnī
frangendā miseram fūnestat imāgine gentem?
tōta licet veterēs exōrnent undique cērae
ātria, nōbilitās sōla est atque ūnica virtūs.
Paulus vel Cossus vel Drūsus mōribus estō;
hōs ante effigiēs maiōrum pōne tuōrum,
praecēdant ipsās illī tē cōnsule virgās.
prīma mihī dēbēs animī bona. sānctus habērī
iūstitiaeque tenāx factīs dictīsque merēris?
agnōscō procerem. salvē, Gaetūlice, seu tū,
Sīlānus; quōcumque altō dē sanguine rārus
cīvis et ēgregius patriae contingis ovantī,
exclāmāre libet populus quod clāmat Osīrī
inventō. quis enim generōsum dīxerit hunc quī
indignus genere et praeclārō nōmine tantum
īnsignis? nānum cuiusdam Atlanta vocāmus,
Aethiopem Cycnum, prāvam extortamque puellam
Eurōpēn; canibus pigrīs scabiēque vetustā
lēvibus et siccae lambentibus ōra lucernae
nōmen erit Pardus, Tigris, Leŏ, sīquid adhūc est
quod fremat in terrīs violentius. ergŏ cavēbis
et metuēs nē tū sīc Crēticus aut Camerīnus.
hīs ego quem monuī? tēcum mihi sermŏ, Rubellī
Blande. tumēs altō Drūsōrum stemmate, tamquam
fēceris ipse aliquid propter quod nōbilis essēs,
ut tē conciperet quae sanguine fulget Iūlī,
nōn quae ventōsō conducta sub aggere texit.
“vōs humilēs,” inquis, “vulgī pars ultima nostrī,
quōrum nēmŏ queat patriam mōnstrāre parentis;
ast ego Cēcropidēs.” vīvās et orīginis huius
gaudia longa ferās. tamen īmā plēbe Quirītem
fācundum inveniēs, solet hic dēfendere causās
nōbilis indoctī; veniet dē plēbe togātā
quī iūris nōdōs et lēgum aenigmata solvat;
hinc petit Euphrātēn iuvenis domitīque Batāvī
custōdēs aquilās armīs industrius. at tū
nīl nisi Cēcropidēs truncōque simillimus Hermae.
nūllō quippe aliō vincis discrīmine quam quod
illī marmoreum caput est, tua vīvit imāgō.
dīc mihi, Teucrōrum prōlēs, animālia mūta
quis generōsa putet nisi fortia. nempe volucrem
sīc laudāmus equum, facilī cui plūrima palma
fervet et exsultat raucō victōria circō;
nōbilis hic, quōcumque venit dē grāmine, cuius
clāra fuga ante aliōs et prīmus in aequore pulvis.
sed vēnāle pecūs Coryphaeī posteritās et
Hirpīnī, sī rāra iugō Victōria sēdit.
nīl ibi maiōrum respectus, grātia nūlla
umbrārum; dominōs pretiīs mūtāre iubentur
exiguīs, trītō dūcunt epiraedia collō
sēgnipedēs dignīque molam versāre nepōtēs.
ergō ut mīrēmur tē, nōn tua, prīvum aliquid dā
quod possim titulīs incīdere praeter honōrēs
quōs illīs damus ac dedimus quibus omnia dēbēs.
haec satis ad iuvenem quem nōbīs fāma superbum
trādit et īnflātum plēnumque Nerōne propinquō;
rārus enim fermē sēnsus commūnis in illā
fortūnā. sed tē cēnsērī laude tuōrum,
Pontice, nōluerim sīc ut nihil ipse futūrae
laudis agās. miserum est aliōrum incumbere fāmae,
nē collāpsa ruant subductīs tēcta columnīs.
strātus humī palmes viduās dēsīderat ulmōs.
ēsto bonus mīles, tūtor bonus, arbiter īdem
integer; ambiguae sī quandŏ citābere testis
incertaeque reī, Phalaris licet imperet ut sīs
falsus et admōtō dictet periūria taurō,
summum crēde nefās animam praeferre pudōrī
et propter vītam vīvendī perdere causās.
dignus morte perît, cēnet licet ostrea centum
Gaurāna et Cosmī tōtō mergātur aēnō.
exspectāta diū tandem prōvincia cum tē
rēctōrem accipiet, pōne īrae frēna modumque,
pōne et avāritiae, miserēre inopum sociōrum:
ossa vidēs rērum vacuīs exsūcta medullīs.
respice quid moneant lēgēs, quid cūria mandet,
praemia quanta bonōs maneant, quam fulmine iūstō
et Capitō et Tūtor ruerint damnante senātū,
pīrātae Cilicum. sed quid damnātiŏ cōnfert?
praecōnem, Chaerippe, tuīs circumspice pannīs,
cum Pānsa ēripiat quicquid tibi Natta relīquit,
iamque tacē: furor est post omnia perdere naulum.
nōn īdem gemitūs ōlim neque vulnus erat pār
damnōrum sociīs flōrentibus et modo victīs.
plēna domus tunc omnis, et ingēns stābat acervus
nummōrum, Spartāna chlamys, conchȳlia Cōa,
et cum Parrhasiī tabulīs signīsque Myrōnis
Phīdiacum vīvēbat ebur, necnōn Polyclītī
multus ubīque labor, rārae sine Mentore mēnsae.
inde Dolābella atque rapāx Antōnius, inde
sacrilegus Verrēs referēbant nāvibus altīs
occulta spolia et plūrēs dē pāce triumphōs.
nunc sociīs iuga pauca boum, grex parvus equārum,
et pater armentī captō ēripiētur agellō,
ipsī deinde Larēs, sī quod spectābile signum.
[sī quis in aediculā deus ūnicus; haec etenim sunt
prō summīs, nam sunt haec maxima. dēspiciās tū]
forsitan imbellēs Rhodiōs ūnctamque Corinthon
dēspiciās meritō: quid rēsīnāta iuventūs
crūraque tōtīus facient tibi lēvia gentis?
horrida vītanda est Hispānia, Gallicus axis
Illyricumque latus. parce et messōribus illīs
quī saturant urbem circō scaenaeque vacantem.
quanta autem inde ferēs tam dīrae praemia culpae,
cum tenuēs nūper Marius discīnxerit Āfrōs?
cūrandum in prīmīs nē magna iniūria fīat
fortibus et miserīs. tollās licet omne quod usquam est
aurī atque argentī, scūtum gladiumque relinquēs
et iaculum et galeam; spoliātīs arma supersunt.
quod modo prōposuī nōn est sententia, vērum est:
crēdite mē vōbīs folium recitāre Sibyllae.
sī tibi sāncta cohors comitum, sī nēmŏ tribūnal
vēndit acersecomēs, sī nūllum in coniuge crīmen
nec per conventūs et cūncta per oppida curvīs
unguibus īre parat nummōs raptūra Celaenō,
tum licet ā Pīcō numerēs genus, altaque sī tē
nōmina dēlectant, omnem Tītānida pugnam
inter maiōrēs ipsumque Promēthea pōnās.
[dē quōcumque volēs proavum tibi sūmitŏ librō.]
quod sī praecipitem rapit ambitiō atque libīdō,
sī frangis virgās sociōrum in sanguine, sī tē
dēlectant hebetēs lassō līctōre secūrēs,
incipit ipsōrum contrā tē stāre parentum
nōbilitās clāramque facem praeferre pudendīs.
omne animī vitium tantō cōnspectius in sē
crīmen habet, quantō maior quī peccat habētur.
quō mihi tē, solitum falsās signāre tabellās,
in templīs quae fēcit avus statuamque parentis
ante triumphālem? quō, sī nocturnus adulter
tempora Santonicō vēlās adoperta cucullō?
praeter maiōrum cinerēs atque ossa volucrī
carpentō rapitur pinguis Laterānus, et ipse,
ipse rotam astringit sufflāmine mūliŏ cōnsul,
nocte quidem, sed Lūna videt, sed sīdera testēs
intendunt oculōs. fīnītum tempus honōris
cum fuerit, clārā Laterānus lūce flagellum
sūmet et occursum numquam trepidābit amīcī
iam senis ac virgā prior annuet atque maniplōs
solvet et īnfundet iūmentīs hordea lassīs.
intereā, dum lānātās rōbumque iuvencum
mōre Numae caedit, Iovis ante altāria iūrat
sōlam Eponam et faciēs olida ad praesēpia pictās.
sed cum pervigilēs placet īnstaurāre popīnās,
obvius assiduō Syrophoenīx ūdus amōmō
currit, Idūmaeae Syrophoenīx incola portae
hospitis affectū dominum rēgemque salūtāns,
et cum vēnālī Cyanē succīncta lagōnā.
dēfēnsor culpae dīcet mihi “fēcimus et nōs
haec iuvenēs.” estō. dēsistī nempe nec ultrā
fōvistī errōrem. breve sit quod turpiter audēs;
quaedam cum prīmā resecentur crīmina barbā.
indulgē veniam puerīs; Laterānus ad illōs
thermārum calicēs īnscrīptaque lintea vādit
mātūrus bellō Armeniae Syriaeque tuendīs
amnibus et Rhēnō atque Histrō. praestāre Nerōnem
sēcūrum valet haec aetās. mitte Ōstia, Caesar,
mitte, sed in magnā lēgātum quaere popīnā:
inveniēs aliquō cum percussōre iacentem,
permixtum nautīs et fūribus ac fugitīvīs,
inter carnificēs et fabrōs sandapilārum
et resupīnātī cessantia tympana Gallī.
aequa ibi lībertās, commūnia pōcula, lectus
nōn alius cuiquam, nec mēnsa remōtior ūllī.
quid faciās tālem sortītus, Pontice, servum?
nempe in Lūcānōs aut Tusca ergastula mittās.
at vōs, Trōiugenae, vōbīs ignōscitis, et quae
turpia cerdōnī Volesōs Brūtumque decēbunt.
quid sī numquam adeō foedīs adeōque pudendīs
ūtimur exemplīs, ut nōn peiōra supersint?
cōnsūmptīs opibus vōcem, Damasippe, locāstī
sīpariō, clāmōsum agerēs ut Phasma Catullī.
Laureolum vēlōx etiam bene Lentulus ēgit,
iūdice mē dignus vērā cruce. nec tamen ipsī
ignōscās populō; populī frōns dūrior huius,
quī sedet et spectat triscurria patriciōrum,
plānipedēs audit Fabiōs, rīdēre potest quī
Māmercōrum alapās. quantī sua verbera vēndant
quid rēfert? vēndunt nūllō cōgente Nerōne,
nec dubitant celsī praetōris vēndere lūdīs.
finge tamen gladiōs inde atque hinc pulpita pōnī,
quid satius? mortem sīc quisquam exhorruit ut sit
zēlotypus Thymelēs, stupidī collēga Corinthī?
rēs haud mīra tamen citharoedō prīncipe mīmus
nōbilis. haec ultrā quid erit nisi lūdus? et illīc
dēdecus urbis habēs, nec murmillōnis in armīs
nec clipeō Gracchum pugnantem aut falce supīnā;
damnat enim tālēs habitūs [sed damnat et ōdit,
nec galeā faciem abscondit] — movet ecce tridentem.
postquam librātā pendentia rētia dextrā
nēquīquam effūdit, nūdum ad spectācula vultum
ērigit et tōtā fugit agnōscendus harēnā.
crēdāmus tunicae, dē faucibus aurea cum sē
porrigat et longō iactētur spīra galērō.
ergō ignōminiam graviōrem pertulit omnī
vulnere cum Gracchō iussus pugnāre secūtor.
lībera sī dentur populō suffrāgia, quis tam
perditus ut dubitet Senecam praeferre Nerōnī?
cuius suppliciō nōn dēbuit ūna parārī
sīmia nec serpēns ūnus nec culleus ūnus.
pār Agamemnonidae crīmen, sed causa facit rem
dissimilem. quippe ille deīs auctōribus ultor
patris erat caesī media inter pōcula, sed nec
Ēlectrae iugulō sē polluit aut Spartānī
sanguine coniugiī, nūllīs aconīta propinquīs
miscuit, in scaenā numquam cantāvit Orestēn,
Trōica nōn scrīpsit. quid enim Vergīnius armīs
dēbuit ulcīscī magis aut cum Vindice Galbā?
[quod Nerŏ tam saevā crūdāque tyrannide fēcit]
haec opera atque hae sunt generōsī prīncipis artēs
gaudentis foedō peregrīna ad pulpita cantū
prōstituī Graiaeque apium meruisse corōnae.
maiōrum effigiēs habeant īnsignia vōcis,
ante pedēs Domitī longum tū pōne Thyestae
syrma, vel Antigonēs aut persōnam Melanippēs,
et dē marmoreō citharam suspende colossō.
quid, Catilīna, tuīs nātālibus atque Cethēgī
inveniet quisquam sublīmius? arma tamen vōs
nocturna et flammās domibus templīsque parāstis
ut brācātōrum puerī Sēnōnumque minōrēs,
ausī quod liceat tunicā pūnīre molestā.
sed vigilat cōnsul vēxillaque vestra coercet.
hīc novus Arpīnās, ignōbilis et modo Rōmae
mūnicipālis eques, galeātum pōnit ubīque
praesidium attonitīs et in omnī monte labōrat.
tantum igitur mūrōs intrā toga contulit illī
nōminis ac titulī, quantum sibi Leucade, quantum
Thessaliae campīs Octāvius abstulit ūdō
caedibus assiduīs gladiō; sed Rōma “parentem,”
Rōma “patrem patriae” Cicerōnem lībera dīxit.
Arpīnās alius Volscōrum in monte solēbat
poscere mercēdēs aliēnō lassus arātrō;
nōdōsam post haec frangēbat vertice vītem,
sī lentus pigrā mūnīret castra dolābra.
hic tamen et Cimbrōs et summa perīcula rērum
excipit et sōlus trepidantem prōtegit urbem
atque ideō, postquam ad Cimbrōs strāgemque volābant
quī numquam attigerant maiōra cadāvera corvī,
nōbilis ōrnātur laurō collēga secundā.
plēbeiae Deciōrum animae, plēbeia fuērunt
nōmina; prō tōtīs legiōnibus hī tamen et prō
omnibus auxiliīs atque omnī pūbe Latīnā
sufficiunt dīs īnfernīs Terraeque parentī.
[plūris enim Deciī quam quae servantur ab illīs]
ancillā nātus trabeam et diadēma Quirīnī
et fascēs meruit, rēgum ultimus ille bonōrum.
prōdita laxābant portārum claustra tyrannīs
exulibus iuvenēs ipsīus cōnsulis et quōs
magnum aliquid dubiā prō lībertāte decēret
quod mīrārētur cum Coclite Mūcius et quae
imperiī fīnēs Tiberīnum virgŏ natāvit:
occulta ad patrēs prōdūxit crīmina servus
mātrōnīs lūgendus, at illōs verbera iūstīs
afficiunt poenīs et lēgum prīma secūris.
mālŏ pater tibi sit Thersītēs, dummodo tū sīs
Aeacidae similis Vulcāniaque arma capessās,
quam tē Thersītae similem prōdūcat Achillēs.
et tamen, ut longē repetās longēque revolvās
nōmen, ab īnfāmī gentem dēdūcis asȳlō:
maiōrum prīmus, quisquis fuit ille, tuōrum
aut pāstor fuit aut illud quod dīcere nōlō.
9
“scīre velim quārē totiēns mihi, Naevole, trīstis
occurrās fronte obductā ceu Marsya victus.
quid tibi cum vultū quālem dēprēnsus habēbat
Rāvola dum Rhodopēs ūdā terit inguina barbā?
[nōs colaphum incutimus lambentī crustula servō.]
nōn erit hāc faciē miserābilior Crepereius
Polliŏ, quī triplicem ūsūram praestāre parātus
circumit et fatuōs nōn invenit. unde repente
tot rūgae? certē modicō contentus agēbās
vernam equitem, convīva iocō mordente facētus
et salibus vehemēns intrā pōmēria nātīs.
omnia nunc contrā: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nūllus tōtā nitor in cute, quālem
Bruttia praestābat calidī tibi fascia viscī,
sed fruticante pilō neglēcta et squālida crūra.
quid maciēs aegrī veteris quem tempore longō
torret quārta diēs ōlimque domestica febris?
dēprēndās animī tormenta latentis in aegrō
corpore, dēprēndās et gaudia; sūmit utrumque
inde habitum faciēs. igitur flexisse vidēris
prōpositum et vītae contrārius īre priōrī.
nūper enim, ut repetō, fānum Īsidis et Ganymēdem
Pācis et advectae sēcrēta palātia Mātris
et Cererem — nam quō nōn prōstat fēmina templō? —
nōtior Aufidiō moechus celebrāre solēbās,
quodque tacēs, ipsōs etiam inclīnāre marītōs.”
“ūtile et hoc multīs vītae genus, at mihi nūllum
inde operae pretium. pinguēs aliquandŏ lacernās
[mūnīmenta togae, dūrī crassīque colōris]
et male percussās textōris pectine Gallī
accipimus, tenue argentum vēnaeque secundae.
fāta regunt hominēs, fātum est et partibus illīs
quās sinus abscondit. nam sī tibi sīdera cessant,
nīl faciet longī mēnsūra incognita nervī,
quamvīs tē nūdum spūmantī Virrŏ labellō
vīderit et blandae assiduē dēnsaeque tabellae
sollicitent — ‘αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.’
quod tamen ulterius mōnstrum quam mollis avārus?
‘haec tribuī, deinde illa dedī, mox plūra tulistī.’
computat et cēvet. pōnātur calculus, adsint
cum tabulā puerī; numerā sēstertia quīnque
omnibus in rēbus, numerentur deinde labōrēs.
an facile et prōnum est agere intrā vīscera pēnem
lēgitimum atque illīc hesternae occurrere cēnae?
servus erit minus ille miser quī fōderit agrum
quam dominum; sed tū sānē tenerum et puerum tē
et pulchrum et dignum cyathō caelōque putābās.
vōs humilī asseculae, vōs indulgēbitis umquam
cultōrī, iam nec morbō dōnāre parātī?
ēn cui tū viridem umbellam, cui sūcina mittās
grandia, nātālis quotiēns redit aut madidum vēr
incipit et strātā positus longāque cathedrā
mūnera fēmineīs tractat sēcrēta Kalendīs.
dīc, passer, cui tot montēs, tot praedia servās
Āpula, tot mīlvōs intrā tua pāscua lassās?
tē Trifolīnus ager fēcundīs vītibus implet
suspectumque iugum Cūmīs et Gaurus inānis —
nam quis plūra linit vīctūrō dōlia mustō?
quantum erat exhaustī lumbōs dōnāre clientis
iūgeribus paucīs? melius, dīc, rūsticus īnfāns
cum mātre et casulīs et collūsōre catellō
cymbala pulsantis lēgātum fīet amīcī?
‘improbus es cum poscis’ ait. sed pēnsiŏ clāmat
‘posce,’ sed appellat puer ūnicus ut Polyphēmī
lāta aciēs per quam sollers ēvāsit Ulixēs.
alter emendus erit, namque hic nōn sufficit, ambō
pāscendī. quid agam brūmā spīrante? quid, ōrō,
quid dīcam scapulīs puerōrum aquilōne Decembrī
et pedibus? ‘dūrāte atque exspectāte cicādās’?
vērum, ut dissimulēs, ut mittās cētera, quantō
mētīris pretiō quod, nī tibi dēditus essem
dēvōtusque cliēns, uxor tua virgŏ manēret?
scīs certē quibus ista modīs, quam saepe rogāris
et quae pollicitus. fugientem paene puellam
amplexū rapuī. tabulās quoque rūperat et iam
migrābat; tōtā vix hoc ego nocte redēmī
tē plōrante forīs. testis mihi lectulus et tū,
ad quem pervēnit lectī sonus et dominae vōx.
īnstabile ac dirimī coeptum et iam paene solūtum
coniugium in multīs domibus servāvit adulter.
quō tē circumagās? quae prīma aut ultima pōnās?
nūllum ergō meritum est, ingrāte ac perfide, nūllum
quod tibi fīliolus, quod fīlia nāscitur ex mē?
tollis enim et librīs āctōrum spargere gaudēs
argūmenta virī. foribus suspende corōnās:
iam pater es, dedimus quod fāmae oppōnere possīs.
iūra parentis habēs, propter mē scrīberis hērēs,
lēgātum omne capis necnōn et dulce cadūcum.
commoda praetereā iungentur multa cadūcīs,
sī numerum, sī trēs implēverŏ.”
Naevole, causa tuī; contrā tamen ille quid affert?”
“neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. —
haec sōlī commissa tibī cēlāre mementō
et tacitus nostrās intrā tē fīge querēlās;
nam rēs mortifera est inimīcus pūmice lēvis.
quī modo sēcrētum commīserat, ārdet et ōdit,
tamquam prōdiderim quicquid sciŏ. sūmere ferrum,
fuste aperīre caput, candēlam appōnere valvīs
nōn dubitat. nec contemnās aut dēspiciās quod
hīs opibus numquam cāra est annōna venēnī.
ergō occulta tegēs ut cūria Mārtis Athēnīs.”
“āh Corydōn, Corydōn, sēcrētum dīvitis ūllum
esse putās? servī ut taceant, iūmenta loquentur
et canis et postēs et marmora. claude fenestrās,
vēla tegant rīmās, iunge ōstia, tolle lucernam,
ē mediō fac eant omnēs, prope nēmŏ recumbat;
quod tamen ad cantum gallī facit ille secundī
proximus ante diem caupō sciet, audiet et quae
fīnxērunt pariter lībārius, archimagīrī,
carptōrēs. quod enim dubitant compōnere crīmen
in dominōs, quotiēns rūmōribus ulcīscuntur
baltea? nec dērit quī tē per compita quaerat
nōlentem et miseram vīnōsus inēbriet aurem.
illōs ergŏ rogēs quicquid paulō ante petēbās
ā nōbīs, taceant illī. sed prōdere mālunt
arcānum quam surreptī pōtāre Falernī
prō populō faciēns quantum Saufeia bibēbat.
vīvendum rēctē est, cum propter plūrima, tum ex hīs
[idcircō ut possīs linguam contemnere servī]
praecipuē causīs, ut linguās mancipiōrum
contemnās; nam lingua malī pars pessima servī.
[dēterior tamen hic quī līber nōn erit illīs
quōrum animās et farre suō custōdit et aere.]
“ūtile cōnsilium modo, sed commūne, dedistī.
nunc mihi quid suādēs post damnum temporis et spēs
dēceptās? festīnat enim dēcurrere vēlōx
flōsculus, angustae miseraeque brevissima vītae
portiŏ. dum bibimus, dum serta, unguenta, puellās
poscimus, obrēpit nōn intellēcta senectūs.”
nē trepidā, numquam pathicus tibi dērit amīcus
stantibus et salvīs hīs collibus; undique ad illōs
conveniunt et carpentīs et nāvibus omnēs
quī digitō scalpunt ūnō caput. altera maior
spēs superest, tū tantum ērūcīs imprime dentem.
* * *
grātus eris: tū tantum ērūcīs imprime dentem.
“haec exempla parā fēlīcibus; at mea Clōthō
et Lachesis gaudent, sī pāscitur inguine venter.
ō parvī nostrīque Larēs, quōs tūre minūtō
aut farre et tenuī soleō exōrāre corōnā,
quandō ego fīgam aliquid quō sit mihi tūta senectūs
ā tegete et baculō? vīgintī mīlia faenus
pigneribus positīs, argentī vāscula pūrī,
sed quae Fabricius cēnsor notet, et duo fortēs
dē grege Moesōrum, quī mē cervīce locātā
sēcūrum iubeant clāmōsō īnsistere circō;
sit mihi praetereā curvus caelātor, et alter
quī multās faciēs pingit cito: sufficiunt haec.
quandō ego pauper erō? vōtum miserābile, nec spēs
hīs saltem; nam cum prō mē Fortūna vocātur,
affīxit cērās illā dē nāve petītās
quae Siculōs cantūs effūgit rēmige surdō.”