7

et spēs et ratiō studiōrum in Caesare tantum;

sōlus enim trīstēs hāc tempestāte Camēnās

respexit, cum iam celebrēs nōtīque poētae

balneolum Gabiīs, Rōmae condūcere furnōs

temptārent, nec foedum aliī nec turpe putārent

praecōnēs fierī, cum dēsertīs Aganippēs

vallibus ēsuriēns migrāret in ātria Clīō.

nam Pīeriā quadrāns tibi nūllus in umbrā

ostendātur, amēs nōmen vīctumque Machaerae

et vēndās potius commissa quod auctiŏ vēndit

stantibus: oenophorum, tripedēs, armāria, cistās,

Alcithoēn Paccī, Thēbās et Tērea Faustī.

hoc satius quam dīcās sub iūdicevīdī

quod nōn vīdistī; faciant equitēs Asiānī,

[quamquam et Cappadocēs faciant equitēsque Bithȳnī]

altera quōs nūdō trādūcit gallica tālō.

nēmŏ tamen studiīs indignum ferre labōrem

cōgētur posthāc, nectit quīcumque canōrīs

ēloquium vōcāle modīs laurumque momordit.

hoc agite, ō iuvenēs. circumspicit et stimulat vōs

māteriamque sibī ducis indulgentia quaerit.

qua aliunde putās rērum exspectanda tuārum

praesidia atque ideō croceae membrāna tabellae

implētur, lignōrum aliquid posce ōcius et quae

compōnis dōnā Veneris, Telesīne, marītō,

aut claude et positōs tineā pertunde libellōs.

frange, miser, calamōs vigilātaque proelia dēlē,

quī facis in parvā sublīmia carmina cellā,

ut dignus veniās hederīs et imāgine macrā.

spēs nūlla ulterior; didicit iam dīves avārus

tantum admīrārī, tantum laudāre disertōs,

ut puerī Iūnōnis avem. sed dēfluit aetās

et pelagī patiēns et cassidis atque ligōnis.

taedia tunc subeunt animōs, tunc que suamque

Terpsichorēn ōdit fācunda et nūda senectūs.

accipe nunc artēs quid tibi cōnferat iste

quem colis et Mūsārum et Apollinis aede relictā.

ipse facit versūs atque ūnī cēdit Homērō

propter mīlle annōs, et dulcēdine fāmae

succēnsus recitēs, maculōsās commodat aedēs.

haec longē ferrāta domus servīre iubētur

in quā sollicitās imitātur iānua portās.

scit dare lībertōs extrēmā in parte sedentēs

ōrdinis et magnās comitum dispōnere vōcēs;

nēmŏ dabit rēgum quantī subsellia cōnstant

et quae conductō pendent anabathra tigillō

quaeque reportandīs posita est orchēstra cathedrīs.

nōs tamen hoc agimus tenuīque in pulvere sulcōs

dūcimus et lītus sterilī versāmus arātrō.

nam discēdās, laqueō tenet ambitiōsō

[cōnsuētūdŏ malī tenet īnsānābile multōs]

scrībendī cacoēthes et aegrō in corde senēscit.

sed vātem ēgregium, cui nōn sit pūblica vēna,

quī nihil expositum soleat dēdūcere, nec quī

commūnī feriat carmen triviāle monēta,

hunc, quālem nequeō mōnstrāre et sentiŏ tantum,

ānxietāte carēns animus facit, omnis acerbī

impatiēns, cupidus silvārum aptusque bibendīs

fontibus Āonidum. neque enim cantāre sub antrō

Pīeriō thyrsumque potest contingere maesta

paupertās atque aeris inops, quō nocte diēque

corpus eget: satur est cum dīcit Horātiuseuhoe.”

quis locus ingeniō, nisi cum carmine sōlō

vexant et dominīs Cirrhae Nȳsaeque feruntur

pectora vestra duās nōn admittentia cūrās?

magnae mentis opus nec lōdīce parandā

attonitae currūs et equōs faciēsque deōrum

aspicere et quālis Rutulum cōnfundat Erīnȳs.

nam Vergiliō puer et tolerābile dēsset

hospitium, caderent omnēs ā crīnibus hydrī,

surda nihil gemeret grave būcina. poscimus ut sit

nōn minor antīquō Rubrēnus Lappa coturnō,

cuius et alveolōs et laenam pignerat Atreus?

nōn habet īnfēlīx Numitor quod mittat amīcō,

Quintillae quod dōnet habet, nec dēfuit illī

unde emeret multā pāscendum carne leōnem

iam domitum; cōnstat leviōrī bēlua sūmptū

nīmīrum et capiunt plūs intestīna poētae.

contentus fāmā iaceat Lūcānus in hortīs

marmoreīs, at Serrānō tenuīque Saleiō

glōria quantalibet quid erit, glōria tantum est?

curritur ad vōcem iūcundam et carmen amīcae

Thēbaidos, laetam cum fēcit Stātius urbem

prōmīsitque diem, tantā dulcēdine captōs

afficit ille animōs tantāque libīdine vulgī

audītur. sed cum frēgit subsellia versū

ēsurit, intāctam Paridī nisi vēndit Agāvēn.

ille et mīlitiae multīs largītur honōrem,

sēmēnstrī vātum digitōs circumligat aurō.

quod nōn dant procerēs, dabit histriŏ. Camerīnōs

et Baream, nōbilium magna ātria cūrās?

praefectōs Pelopēa facit, Philomēla tribūnōs.

haud tamen invideās vātī quem pulpita pāscunt.

quis tibi Maecēnās, quis nunc erit aut Proculeius

aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?

tum pār ingeniō pretium, tunc ūtile multīs

pallēre et vīnum tōtō nescīre Decembrī.

vester porrŏ labor fēcundior, historiārum

scrīptōrēs? perit hic plūs temporis atque oleī plūs.

nūllō quippe modō mīllēsima pāgina surgit

omnibus et crēscit multā damnōsa papȳrō;

sīc ingēns rērum numerus iubet atque operum lēx.

quae tamen inde seges? terrae quis frūctus apertae?

quis dabit historicō quantum daret ācta legentī?

sed genus ignāvum, quod lectō gaudet et umbrā.”

dīc igitur quid causidicīs cīvīlia praestent

officia et magnō comitēs in fasce libellī.

ipsī magna sonant, sed tum cum crēditor audit

praecipuē, vel tetigit latus ācrior illō

quī venit ad dubium grandī cum cōdice nōmen.

tunc immēnsa cavī spīrant mendācia follēs

cōnspuiturque sinūs; vēram dēprēndere messem

libet, hinc centum patrimōnia causidicōrum,

parte aliā sōlum russātī pōne Lacertae.

cōnsēdēre ducēs, surgis pallidus Aiāx

dictūrus dubiā prō lībertāte bubulcō

iūdice. rumpe, miser, tēnsum iecur, ut tibi lassō

fīgantur viridēs, scālārum glōria, palmae.

quod vōcis pretium? siccus petasunculus et vās

pēlamydum aut veterēs, Maurōrum epimēnia, bulbī

aut vīnum Tiberī dēvectum, quīnque lagōnae,

quater ēgistī. contigit aureus ūnus,

inde cadunt partēs ex foedere prāgmaticōrum.

Aemiliō dabitur quantum licet, et melius nōs

ēgimus.” huius enim stat currus aēneus, altī

quadriiugēs in vestibulīs, atque ipse ferōcī

bellātōre sedēns curvātum hastīle minātur

ēminus et statuā meditātur proelia luscā.

sīc Pedŏ conturbat, Mathŏ dēficit, exitus hic est

Tongiliī, magnō cum rhīnocerōte lavārī

quī solet et vexat lutulentā balnea turbā

perque forum iuvenēs longō premit assere Maedōs

ēmptūrus puerōs, argentum, murrina, vīllās;

spondet enim Tyriō stlattāria purpura fīlō.

[et tamen est illīs hoc ūtile. purpura vēndit]

causidicum vēndunt amethystina; convenit illī

et strepitū et faciē maiōris vīvere cēnsūs,

sed fīnem impēnsae nōn servat prōdiga Rōma.

fīdimus ēloquiō? Cicerōnī nēmŏ ducentōs

nunc dederit nummōs, nisi fulserit ānulus ingēns.

respicit haec prīmum quī lītigat, an tibi servī

octo, decem comitēs, an post sella, togātī

ante pedēs. ideō conductā Paulus agēbat

sardonyche, atque ideō plūris quam Gallus agēbat,

quam Basilus. rāra in tenuī fācundia pannō.

quandŏ licet Basilō flentem prōdūcere mātrem?

quis bene dīcentem Basilum ferat? accipiat

Gallia vel potius nūtrīcula causidicōrum

Āfrica, placuit mercēdem pōnere linguae.

dēclāmāre docēs? ō ferrea pectora Vettī,

cum perimit saevōs classis numerōsa tyrannōs.

nam quaecumque sedēns modo lēgerat, haec eadem stāns

perferet atque eadem cantābit versibus īsdem.

occīdit miserōs crambē repetīta magistrōs.

quis color et quod sit causae genus atque ubi summa

quaestiŏ, quae veniant dīversā parte sagittae

nōsse volunt omnēs, mercēdem solvere nēmō.

mercēdem appellās? quid enim sciŏ?” “culpa docentis

scīlicet arguitur, quod laevae parte mamillae

nīl salit Arcadicō iuvenī, cuius mihi sextā

quāque diē miserum dīrus caput Hannibal implet,

quidquid id est quō dēlīberat, an petat urbem

ā Cannīs, an post nimbōs et fulmina cautus

circumagat madidās ā tempestāte cohortēs.

quantum vīs stipulāre et prōtinus accipe: quid

ut totiēns illum pater audiat?” haec aliī sex

vel plūrēs ūnō conclāmant ōre sophistae

et vērās agitant lītēs raptōre relictō;

fūsa venēna silent, malus ingrātusque marītus

et quae iam veterēs sānant mortāria caecōs.

ergŏ sibī dabit ipse rudem, nostra movēbunt

cōnsilia, et vītae dīversum iter ingrediētur,

ad pugnam quī rhētoricā dēscendit ab umbrā,

summula pereat quā vīlis tessera vēnit

frūmentī; quippe haec mercēs lautissima. temptā

Chrȳsogonus quantī doceat vel Polliŏ quantī

lautōrum puerōs, artem scindēs Theodōrī.

balnea sēscentīs et plūris porticus in quā

gestētur dominus quotiēns pluit. anne serēnum

exspectet spargatque lutō iūmenta recentī?

hīc potius, namque hīc mundae nitet ungula mūlae.

parte aliā longīs Numidārum fulta columnīs

surgat et algentem rapiat cēnātiŏ sōlem.

quantīcumque domus, veniet quī fercula doctē

compōnit, veniet quī pulmentāria condit.

hōs inter sūmptūs sēstertia Quīntiliānō,

ut multum, duo sufficient: rēs nūlla minōris

cōnstābit patrī quam fīlius. “unde igitur tot

Quīntiliānus habet saltūs?” exempla novōrum

fātōrum trānsī. fēlīx et pulcher et ācer,

fēlīx et [sapiēns et nōbilis et generōsus

appositam] nigrae lūnam subtēxit alūtae,

fēlīx ōrātor quoque maximus et iaculātor

et, nisi perfrīxit, cantat bene. distat enim quae

sīdera excipiant modo prīmōs incipientem

ēdere vāgītūs et adhūc ā mātre rubentem.

Fortūna volet, fīēs rhētore cōnsul;

volet haec eadem, fīet cōnsule rhētor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam

sīdus et occultī mīranda potentia fātī?

servīs rēgna dabunt, captīvīs fāta triumphum.

fēlīx ille tamen corvō quoque rārior albō.

paenituit multōs vānae sterilisque cathedrae,

sīcut Tharsimachī probat exitus atque Secundī

Carrīnātis; et hunc inopem vīdistis, Athēnae,

nīl praeter gelidās ausae cōnferre cicūtās.

maiōrum umbrīs tenuem et sine pondere terram

spīrantēsque crocōs et in urnā perpetuum vēr,

quī praeceptōrem sānctī voluēre parentīs

esse locō. metuēns virgae iam grandis Achillēs

cantābat patriīs in montibus et cui nōn tunc

ēliceret rīsum citharoedī cauda magistrī;

sed Rūfum atque aliōs caedit sua quemque iuventūs,

Rūfum, quem totiēns Cicerōnem Allobroga dīxit.

quis gremiō Celadī doctīque Palaemonis affert

quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hōc,

quodcumque estminus est autem quam rhētoris aera

discipulī custōs praemordet acoenonoētus

et quī dispēnsat frangit sibi. cēde, Palaemōn,

et patere inde aliquid dēcrēscere, nōn aliter quam

īnstitor hībernae tegetis niveīque cadurcī,

dummodo nōn pereat mediae quod noctis ab hōrā

sēdistī, quā nēmŏ faber, quā nēmŏ sedēret

quī docet oblīquō lānam dēdūcere ferrō,

dummodo nōn pereat totidem olfēcisse lucernās

quot stābant puerī, cum tōtus dēcolor esset

Flaccus et haerēret nigrō fūlīgŏ Marōnī.

rāra tamen mercēs quae cognitiōne tribūnī

nōn egeat. sed vōs saevās impōnite lēgēs,

ut praeceptōrī verbōrum rēgula cōnstet,

ut legat historiās, auctōrēs nōverit omnēs

tamquam unguēs digitōsque suōs, ut forte rogātus,

dum petit aut thermās aut Phoebī balnea, dīcat

nūtrīcem Anchīsae, nōmen patriamque novercae

Anchemolī, dīcat quot Acestēs vīxerit annīs,

quot Siculī Phrygibus vīnī dōnāverit urnās.

exigite ut mōrēs tenerōs ceu pollice dūcat,

ut quis cērā vultum facit; exigite ut sit

et pater ipsīus coetūs, turpia lūdant,

faciant vicibus. nōn est leve tot puerōrum

observāre manūs oculōsque in fīne trementēs.

haecinquitcūrā.” sed cum verterit annus,

accipe victōrī populus quod postulat aurum.

8

stemmata quid faciunt? quid prōdest, Pontice, longō

sanguine cēnsērī, pictōs ostendere vultūs

maiōrum et stantēs in curribus Aemiliānōs

et Curiōs iam dīmidiōs umerōsque minōrem

Corvīnum et Galbam auriculīs nāsōque carentem?

quis frūctus generis tabulā iactāre capācī

cēnsōrem posse ac multā contingere virgā

fūmōsōs equitum cum dictātōre magistrōs,

cōram Lepidīs male vīvitur? effigiēs quō

tot bellātōrum, lūditur ālea pernox

ante Numantīnōs, dormīre incipis ortū

Lūciferī, quō signa ducēs et castra movēbant?

cūr Allobrogicīs et magnā gaudeat ārā

nātus in Herculeō Fabius lare, cupidus,

vānus et Euganeā quantumvīs mollior agnā,

tenerum attrītus Catinēnsī pūmice lumbum

squālentēs trādūcit avōs ēmptorque venēnī

frangendā miseram fūnestat imāgine gentem?

tōta licet veterēs exōrnent undique cērae

ātria, nōbilitās sōla est atque ūnica virtūs.

Paulus vel Cossus vel Drūsus mōribus estō;

hōs ante effigiēs maiōrum pōne tuōrum,

praecēdant ipsās illī cōnsule virgās.

prīma mihī dēbēs animī bona. sānctus habērī

iūstitiaeque tenāx factīs dictīsque merēris?

agnōscō procerem. salvē, Gaetūlice, seu ,

Sīlānus; quōcumque altō sanguine rārus

cīvis et ēgregius patriae contingis ovantī,

exclāmāre libet populus quod clāmat Osīrī

inventō. quis enim generōsum dīxerit hunc quī

indignus genere et praeclārō nōmine tantum

īnsignis? nānum cuiusdam Atlanta vocāmus,

Aethiopem Cycnum, prāvam extortamque puellam

Eurōpēn; canibus pigrīs scabiēque vetustā

lēvibus et siccae lambentibus ōra lucernae

nōmen erit Pardus, Tigris, Leŏ, sīquid adhūc est

quod fremat in terrīs violentius. ergŏ cavēbis

et metuēs sīc Crēticus aut Camerīnus.

hīs ego quem monuī? cum mihi sermŏ, Rubellī

Blande. tumēs altō Drūsōrum stemmate, tamquam

fēceris ipse aliquid propter quod nōbilis essēs,

ut conciperet quae sanguine fulget Iūlī,

nōn quae ventōsō conducta sub aggere texit.

vōs humilēs,” inquis, “vulgī pars ultima nostrī,

quōrum nēmŏ queat patriam mōnstrāre parentis;

ast ego Cēcropidēs.” vīvās et orīginis huius

gaudia longa ferās. tamen īmā plēbe Quirītem

fācundum inveniēs, solet hic dēfendere causās

nōbilis indoctī; veniet plēbe togātā

quī iūris nōdōs et lēgum aenigmata solvat;

hinc petit Euphrātēn iuvenis domitīque Batāvī

custōdēs aquilās armīs industrius. at

nīl nisi Cēcropidēs truncōque simillimus Hermae.

nūllō quippe aliō vincis discrīmine quam quod

illī marmoreum caput est, tua vīvit imāgō.

dīc mihi, Teucrōrum prōlēs, animālia mūta

quis generōsa putet nisi fortia. nempe volucrem

sīc laudāmus equum, facilī cui plūrima palma

fervet et exsultat raucō victōria circō;

nōbilis hic, quōcumque venit grāmine, cuius

clāra fuga ante aliōs et prīmus in aequore pulvis.

sed vēnāle pecūs Coryphaeī posteritās et

Hirpīnī, rāra iugō Victōria sēdit.

nīl ibi maiōrum respectus, grātia nūlla

umbrārum; dominōs pretiīs mūtāre iubentur

exiguīs, trītō dūcunt epiraedia collō

sēgnipedēs dignīque molam versāre nepōtēs.

ergō ut mīrēmur , nōn tua, prīvum aliquid

quod possim titulīs incīdere praeter honōrēs

quōs illīs damus ac dedimus quibus omnia dēbēs.

haec satis ad iuvenem quem nōbīs fāma superbum

trādit et īnflātum plēnumque Nerōne propinquō;

rārus enim fermē sēnsus commūnis in illā

fortūnā. sed cēnsērī laude tuōrum,

Pontice, nōluerim sīc ut nihil ipse futūrae

laudis agās. miserum est aliōrum incumbere fāmae,

collāpsa ruant subductīs tēcta columnīs.

strātus humī palmes viduās dēsīderat ulmōs.

ēsto bonus mīles, tūtor bonus, arbiter īdem

integer; ambiguae quandŏ citābere testis

incertaeque reī, Phalaris licet imperet ut sīs

falsus et admōtō dictet periūria taurō,

summum crēde nefās animam praeferre pudōrī

et propter vītam vīvendī perdere causās.

dignus morte perît, cēnet licet ostrea centum

Gaurāna et Cosmī tōtō mergātur aēnō.

exspectāta diū tandem prōvincia cum

rēctōrem accipiet, pōne īrae frēna modumque,

pōne et avāritiae, miserēre inopum sociōrum:

ossa vidēs rērum vacuīs exsūcta medullīs.

respice quid moneant lēgēs, quid cūria mandet,

praemia quanta bonōs maneant, quam fulmine iūstō

et Capitō et Tūtor ruerint damnante senātū,

pīrātae Cilicum. sed quid damnātiŏ cōnfert?

praecōnem, Chaerippe, tuīs circumspice pannīs,

cum Pānsa ēripiat quidquid tibi Natta relīquit,

iamque tacē: furor est post omnia perdere naulum.

nōn īdem gemitūs ōlim neque vulnus erat pār

damnōrum sociīs flōrentibus et modo victīs.

plēna domus tunc omnis, et ingēns stābat acervus

nummōrum, Spartāna chlamys, conchȳlia Cōa,

et cum Parrhasiī tabulīs signīsque Myrōnis

Phīdiacum vīvēbat ebur, necnōn Polyclītī

multus ubīque labor, rārae sine Mentore mēnsae.

inde Dolābella atque rapāx Antōnius, inde

sacrilegus Verrēs referēbant nāvibus altīs

occulta spolia et plūrēs pāce triumphōs.

nunc sociīs iuga pauca boum, grex parvus equārum,

et pater armentī captō ēripiētur agellō,

ipsī deinde Larēs, quod spectābile signum.

[ quis in aediculā deus ūnicus; haec etenim sunt

prō summīs, nam sunt haec maxima. dēspiciās ]

forsitan imbellēs Rhodiōs ūnctamque Corinthon

dēspiciās meritō: quid rēsīnāta iuventūs

crūraque tōtīus facient tibi lēvia gentis?

horrida vītanda est Hispānia, Gallicus axis

Illyricumque latus. parce et messōribus illīs

quī saturant urbem circō scaenaeque vacantem.

quanta autem inde ferēs tam dīrae praemia culpae,

cum tenuēs nūper Marius discīnxerit Āfrōs?

cūrandum in prīmīs magna iniūria fīat

fortibus et miserīs. tollās licet omne quod usquam est

aurī atque argentī, scūtum gladiumque relinquēs

et iaculum et galeam; spoliātīs arma supersunt.

quod modo prōposuī nōn est sententia, vērum est:

crēdite vōbīs folium recitāre Sibyllae.

tibi sāncta cohors comitum, nēmŏ tribūnal

vēndit acersecomēs, nūllum in coniuge crīmen

nec per conventūs et cūncta per oppida curvīs

unguibus īre parat nummōs raptūra Celaenō,

tum licet ā Pīcō numerēs genus, altaque

nōmina dēlectant, omnem Tītānida pugnam

inter maiōrēs ipsumque Promēthea pōnās.

[ quōcumque volēs proavum tibi sūmitŏ librō.]

quod praecipitem rapit ambitiō atque libīdō,

frangis virgās sociōrum in sanguine,

dēlectant hebetēs lassō līctōre secūrēs,

incipit ipsōrum contrā stāre parentum

nōbilitās clāramque facem praeferre pudendīs.

omne animī vitium tantō cōnspectius in

crīmen habet, quantō maior quī peccat habētur.

quō mihi , solitum falsās signāre tabellās,

in templīs quae fēcit avus statuamque parentis

ante triumphālem? quō, nocturnus adulter

tempora Santonicō vēlās adoperta cucullō?

praeter maiōrum cinerēs atque ossa volucrī

carpentō rapitur pinguis Laterānus, et ipse,

ipse rotam astringit sufflāmine mūliŏ cōnsul,

nocte quidem, sed Lūna videt, sed sīdera testēs

intendunt oculōs. fīnītum tempus honōris

cum fuerit, clārā Laterānus lūce flagellum

sūmet et occursum numquam trepidābit amīcī

iam senis ac virgā prior annuet atque maniplōs

solvet et īnfundet iūmentīs hordea lassīs.

intereā, dum lānātās rōbumque iuvencum

mōre Numae caedit, Iovis ante altāria iūrat

sōlam Eponam et faciēs olida ad praesēpia pictās.

sed cum pervigilēs placet īnstaurāre popīnās,

obvius assiduō Syrophoenīx ūdus amōmō

currit, Idūmaeae Syrophoenīx incola portae

hospitis affectū dominum rēgemque salūtāns,

et cum vēnālī Cyanē succīncta lagōnā.

dēfēnsor culpae dīcet mihifēcimus et nōs

haec iuvenēs.” estō. dēsistī nempe nec ultrā

fōvistī errōrem. breve sit quod turpiter audēs;

quaedam cum prīmā resecentur crīmina barbā.

indulgē veniam puerīs; Laterānus ad illōs

thermārum calicēs īnscrīptaque lintea vādit

mātūrus bellō Armeniae Syriaeque tuendīs

amnibus et Rhēnō atque Histrō. praestāre Nerōnem

sēcūrum valet haec aetās. mitte Ōstia, Caesar,

mitte, sed in magnā lēgātum quaere popīnā:

inveniēs aliquō cum percussōre iacentem,

permixtum nautīs et fūribus ac fugitīvīs,

inter carnificēs et fabrōs sandapilārum

et resupīnātī cessantia tympana Gallī.

aequa ibi lībertās, commūnia pōcula, lectus

nōn alius cuiquam, nec mēnsa remōtior ūllī.

quid faciās tālem sortītus, Pontice, servum?

nempe in Lūcānōs aut Tusca ergastula mittās.

at vōs, Trōiugenae, vōbīs ignōscitis, et quae

turpia cerdōnī Volesōs Brūtumque decēbunt.

quid numquam adeō foedīs adeōque pudendīs

ūtimur exemplīs, ut nōn peiōra supersint?

cōnsūmptīs opibus vōcem, Damasippe, locāstī

sīpariō, clāmōsum agerēs ut Phasma Catullī.

Laureolum vēlōx etiam bene Lentulus ēgit,

iūdice dignus vērā cruce. nec tamen ipsī

ignōscās populō; populī frōns dūrior huius,

quī sedet et spectat triscurria patriciōrum,

plānipedēs audit Fabiōs, rīdēre potest quī

Māmercōrum alapās. quantī sua verbera vēndant

quid rēfert? vēndunt nūllō cōgente Nerōne,

nec dubitant celsī praetōris vēndere lūdīs.

finge tamen gladiōs inde atque hinc pulpita pōnī,

quid satius? mortem sīc quisquam exhorruit ut sit

zēlotypus Thymelēs, stupidī collēga Corinthī?

rēs haud mīra tamen citharoedō prīncipe mīmus

nōbilis. haec ultrā quid erit nisi lūdus? et illīc

dēdecus urbis habēs, nec murmillōnis in armīs

nec clipeō Gracchum pugnantem aut falce supīnā;

damnat enim tālēs habitūs [sed damnat et ōdit,

nec galeā faciem abscondit] — movet ecce tridentem.

postquam librātā pendentia rētia dextrā

nēquīquam effūdit, nūdum ad spectācula vultum

ērigit et tōtā fugit agnōscendus harēnā.

crēdāmus tunicae, faucibus aurea cum

porrigat et longō iactētur spīra galērō.

ergō ignōminiam graviōrem pertulit omnī

vulnere cum Gracchō iussus pugnāre secūtor.

lībera dentur populō suffrāgia, quis tam

perditus ut dubitet Senecam praeferre Nerōnī?

cuius suppliciō nōn dēbuit ūna parārī

sīmia nec serpēns ūnus nec culleus ūnus.

pār Agamemnonidae crīmen, sed causa facit rem

dissimilem. quippe ille deīs auctōribus ultor

patris erat caesī media inter pōcula, sed nec

Ēlectrae iugulō polluit aut Spartānī

sanguine coniugiī, nūllīs aconīta propinquīs

miscuit, in scaenā numquam cantāvit Orestēn,

Trōica nōn scrīpsit. quid enim Vergīnius armīs

dēbuit ulcīscī magis aut cum Vindice Galbā?

[quod Nerŏ tam saevā crūdāque tyrannide fēcit]

haec opera atque hae sunt generōsī prīncipis artēs

gaudentis foedō peregrīna ad pulpita cantū

prōstituī Graiaeque apium meruisse corōnae.

maiōrum effigiēs habeant īnsignia vōcis,

ante pedēs Domitī longum pōne Thyestae

syrma, vel Antigonēs aut persōnam Melanippēs,

et marmoreō citharam suspende colossō.

quid, Catilīna, tuīs nātālibus atque Cethēgī

inveniet quisquam sublīmius? arma tamen vōs

nocturna et flammās domibus templīsque parāstis

ut brācātōrum puerī Sēnōnumque minōrēs,

ausī quod liceat tunicā pūnīre molestā.

sed vigilat cōnsul vēxillaque vestra coercet.

hīc novus Arpīnās, ignōbilis et modo Rōmae

mūnicipālis eques, galeātum pōnit ubīque

praesidium attonitīs et in omnī monte labōrat.

tantum igitur mūrōs intrā toga contulit illī

nōminis ac titulī, quantum sibi Leucade, quantum

Thessaliae campīs Octāvius abstulit ūdō

caedibus assiduīs gladiō; sed Rōmaparentem,”

Rōmapatrem patriaeCicerōnem lībera dīxit.

Arpīnās alius Volscōrum in monte solēbat

poscere mercēdēs aliēnō lassus arātrō;

nōdōsam post haec frangēbat vertice vītem,

lentus pigrā mūnīret castra dolābra.

hic tamen et Cimbrōs et summa perīcula rērum

excipit et sōlus trepidantem prōtegit urbem

atque ideō, postquam ad Cimbrōs strāgemque volābant

quī numquam attigerant maiōra cadāvera corvī,

nōbilis ōrnātur laurō collēga secundā.

plēbeiae Deciōrum animae, plēbeia fuērunt

nōmina; prō tōtīs legiōnibus tamen et prō

omnibus auxiliīs atque omnī pūbe Latīnā

sufficiunt dīs īnfernīs Terraeque parentī.

[plūris enim Deciī quam quae servantur ab illīs]

ancillā nātus trabeam et diadēma Quirīnī

et fascēs meruit, rēgum ultimus ille bonōrum.

prōdita laxābant portārum claustra tyrannīs

exulibus iuvenēs ipsīus cōnsulis et quōs

magnum aliquid dubiā prō lībertāte decēret

quod mīrārētur cum Coclite Mūcius et quae

imperiī fīnēs Tiberīnum virgŏ natāvit:

occulta ad patrēs prōdūxit crīmina servus

mātrōnīs lūgendus, at illōs verbera iūstīs

afficiunt poenīs et lēgum prīma secūris.

mālŏ pater tibi sit Thersītēs, dummodo sīs

Aeacidae similis Vulcāniaque arma capessās,

quam Thersītae similem prōdūcat Achillēs.

et tamen, ut longē repetās longēque revolvās

nōmen, ab īnfāmī gentem dēdūcis asȳlō:

maiōrum prīmus, quisquis fuit ille, tuōrum

aut pāstor fuit aut illud quod dīcere nōlō.

9

scīre velim quārē totiēns mihi, Naevole, trīstis

occurrās fronte obductā ceu Marsya victus.

quid tibi cum vultū quālem dēprēnsus habēbat

Rāvola dum Rhodopēs ūdā terit inguina barbā?

[nōs colaphum incutimus lambentī crustula servō.]

nōn erit hāc faciē miserābilior Crepereius

Polliŏ, quī triplicem ūsūram praestāre parātus

circumit et fatuōs nōn invenit. unde repente

tot rūgae? certē modicō contentus agēbās

vernam equitem, convīva iocō mordente facētus

et salibus vehemēns intrā pōmēria nātīs.

omnia nunc contrā: vultus gravis, horrida siccae

silva comae, nūllus tōtā nitor in cute, quālem

Bruttia praestābat calidī tibi fascia viscī,

sed fruticante pilō neglēcta et squālida crūra.

quid maciēs aegrī veteris quem tempore longō

torret quārta diēs ōlimque domestica febris?

dēprēndās animī tormenta latentis in aegrō

corpore, dēprēndās et gaudia; sūmit utrumque

inde habitum faciēs. igitur flexisse vidēris

prōpositum et vītae contrārius īre priōrī.

nūper enim, ut repetō, fānum Īsidis et Ganymēdem

Pācis et advectae sēcrēta palātia Mātris

et Cereremnam quō nōn prōstat fēmina templō? —

nōtior Aufidiō moechus celebrāre solēbās,

quodque tacēs, ipsōs etiam inclīnāre marītōs.”

ūtile et hoc multīs vītae genus, at mihi nūllum

inde operae pretium. pinguēs aliquandŏ lacernās

[mūnīmenta togae, dūrī crassīque colōris]

et male percussās textōris pectine Gallī

accipimus, tenue argentum vēnaeque secundae.

fāta regunt hominēs, fātum est et partibus illīs

quās sinus abscondit. nam tibi sīdera cessant,

nīl faciet longī mēnsūra incognita nervī,

quamvīs nūdum spūmantī Virrŏ labellō

vīderit et blandae assiduē dēnsaeque tabellae

sollicitent — ‘αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.’

quod tamen ulterius mōnstrum quam mollis avārus?

haec tribuī, deinde illa dedī, mox plūra tulistī.’

computat et cēvet. pōnātur calculus, adsint

cum tabulā puerī; numerā sēstertia quīnque

omnibus in rēbus, numerentur deinde labōrēs.

an facile et prōnum est agere intrā vīscera pēnem

lēgitimum atque illīc hesternae occurrere cēnae?

servus erit minus ille miser quī fōderit agrum

quam dominum; sed sānē tenerum et puerum

et pulchrum et dignum cyathō caelōque putābās.

vōs humilī asseculae, vōs indulgēbitis umquam

cultōrī, iam nec morbō dōnāre parātī?

ēn cui viridem umbellam, cui sūcina mittās

grandia, nātālis quotiēns redit aut madidum vēr

incipit et strātā positus longāque cathedrā

mūnera fēmineīs tractat sēcrēta Kalendīs.

dīc, passer, cui tot montēs, tot praedia servās

Āpula, tot mīlvōs intrā tua pāscua lassās?

Trifolīnus ager fēcundīs vītibus implet

suspectumque iugum Cūmīs et Gaurus inānis

nam quis plūra linit vīctūrō dōlia mustō?

quantum erat exhaustī lumbōs dōnāre clientis

iūgeribus paucīs? melius, dīc, rūsticus īnfāns

cum mātre et casulīs et collūsōre catellō

cymbala pulsantis lēgātum fīet amīcī?

improbus es cum poscisait. sed pēnsiŏ clāmat

posce,’ sed appellat puer ūnicus ut Polyphēmī

lāta aciēs per quam sollers ēvāsit Ulixēs.

alter emendus erit, namque hic nōn sufficit, ambō

pāscendī. quid agam brūmā spīrante? quid, ōrō,

quid dīcam scapulīs puerōrum aquilōne Decembrī

et pedibus? ‘dūrāte atque exspectāte cicādās’?

vērum, ut dissimulēs, ut mittās cētera, quantō

mētīris pretiō quod, tibi dēditus essem

dēvōtusque cliēns, uxor tua virgŏ manēret?

scīs certē quibus ista modīs, quam saepe rogāris

et quae pollicitus. fugientem paene puellam

amplexū rapuī. tabulās quoque rūperat et iam

migrābat; tōtā vix hoc ego nocte redēmī

plōrante forīs. testis mihi lectulus et ,

ad quem pervēnit lectī sonus et dominae vōx.

īnstabile ac dirimī coeptum et iam paene solūtum

coniugium in multīs domibus servāvit adulter.

quō circumagās? quae prīma aut ultima pōnās?

nūllum ergō meritum est, ingrāte ac perfide, nūllum

quod tibi fīliolus, quod fīlia nāscitur ex ?

tollis enim et librīs āctōrum spargere gaudēs

argūmenta virī. foribus suspende corōnās:

iam pater es, dedimus quod fāmae oppōnere possīs.

iūra parentis habēs, propter scrīberis hērēs,

lēgātum omne capis necnōn et dulce cadūcum.

commoda praetereā iungentur multa cadūcīs,

numerum, trēs implēverŏ.”

iūsta dolōris,

Naevole, causa tuī; contrā tamen ille quid affert?

neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. —

haec sōlī commissa tibī cēlāre mementō

et tacitus nostrās intrā fīge querēlās;

nam rēs mortifera est inimīcus pūmice lēvis.

quī modo sēcrētum commīserat, ārdet et ōdit,

tamquam prōdiderim quidquid sciŏ. sūmere ferrum,

fuste aperīre caput, candēlam appōnere valvīs

nōn dubitat. nec contemnās aut dēspiciās quod

hīs opibus numquam cāra est annōna venēnī.

ergō occulta tegēs ut cūria Mārtis Athēnīs.”

āh Corydōn, Corydōn, sēcrētum dīvitis ūllum

esse putās? servī ut taceant, iūmenta loquentur

et canis et postēs et marmora. claude fenestrās,

vēla tegant rīmās, iunge ōstia, tolle lucernam,

ē mediō fac eant omnēs, prope nēmŏ recumbat;

quod tamen ad cantum gallī facit ille secundī

proximus ante diem caupō sciet, audiet et quae

fīnxērunt pariter lībārius, archimagīrī,

carptōrēs. quod enim dubitant compōnere crīmen

in dominōs, quotiēns rūmōribus ulcīscuntur

baltea? nec dērit quī per compita quaerat

nōlentem et miseram vīnōsus inēbriet aurem.

illōs ergŏ rogēs quidquid paulō ante petēbās

ā nōbīs, taceant illī. sed prōdere mālunt

arcānum quam surreptī pōtāre Falernī

prō populō faciēns quantum Saufeia bibēbat.

vīvendum rēctē est, cum propter plūrima, tum ex hīs

[idcircō ut possīs linguam contemnere servī]

praecipuē causīs, ut linguās mancipiōrum

contemnās; nam lingua malī pars pessima servī.

[dēterior tamen hīc quī līber nōn erit illīs

quōrum animās et farre suō custōdit et aere.]

ūtile cōnsilium modo, sed commūne, dedistī.

nunc mihi quid suādēs post damnum temporis et spēs

dēceptās? festīnat enim dēcurrere vēlōx

flōsculus angustae miseraeque brevissima vītae

portiŏ. dum bibimus, dum serta, unguenta, puellās

poscimus, obrēpit nōn intellēcta senectūs.”

trepidā, numquam pathicus tibi dērit amīcus

stantibus et salvīs hīs collibus; undique ad illōs

conveniunt et carpentīs et nāvibus omnēs

quī digitō scalpunt ūnō caput. altera maior

spēs superest, tantum ērūcīs imprime dentem.

*  *  *

grātus eris: tantum ērūcīs imprime dentem.

haec exempla parā fēlīcibus; at mea Clōthō

et Lachesis gaudent, pāscitur inguine venter.

ō parvī nostrīque Larēs, quōs tūre minūtō

aut farre et tenuī soleō exōrāre corōnā,

quandō ego fīgam aliquid quō sit mihi tūta senectūs

ā tegete et baculō? vīgintī mīlia faenus

pigneribus positīs, argentī vāscula pūrī,

sed quae Fābricius cēnsor notet, et duo fortēs

grege Moesōrum, quī cervīce locātā

sēcūrum iubeant clāmōsō īnsistere circō;

sit mihi praetereā curvus caelātor, et alter

quī multās faciēs pingit cito: sufficiunt haec.

quandō ego pauper erō? vōtum miserābile, nec spēs

hīs saltem; nam cum prō Fortūna vocātur,

affīxit cērās illā nāve petītās

quae Siculōs cantūs effūgit rēmige surdō.”