PROLOGUE (1)

audīvit dominus ōrātiōnēs tuās, Dōnāte cārissime, quās in cōnspectū eius per omnēs hōrās effundēbās, dēprecātiōnēsque frātrum nostrōrum, quī glōriōsā cōnfessiōne sempiternam sibi corōnam prō fideī meritīs quaesiērunt. 2 ecce, dēlētīs omnibus adversāriīs, restitūtā per orbem tranquillitāte, prōfligāta nūper ecclēsia rūrsum exsurgit et maiōre glōriā templum deī, quod ab impiīs fuerat ēversum, misericordiā dominī fabricātur.

3 excitāvit enim deus prīncipēs quī tyrannōrum nefāria et cruenta imperia rescidērunt et hūmānō generī prōvīdērunt, ut iam, quasi discussō trīstissimī temporis nūbilō, mentēs omnium pāx iūcunda et serēna laetificet. 4 nunc post ātrae tempestātis violentōs turbinēs placidus āēr et optāta lūx refulsit; nunc plācātus servōrum suōrum precibus deus iacentēs et afflīctōs caelestī auxiliō sublevāvit; nunc maerentium lacrimās, exstīnctā impiōrum cōnspīrātiōne, dētersit. 5 quī īnsultāverant deō iacent; quī templum sānctum ēverterant ruīnā maiōre cecidērunt; quī iūstōs excarnificāverant caelestibus plāgīs et cruciātibus meritīs nocentēs animās profūdērunt. 6 sērō id quidem, sed graviter ac dignē. 7 distulerat enim poenās eōrum deus ut ēderet in eōs magna et mīrābilia exempla quibus posterī discerent et deum esse ūnum et eundem iūdicem digna vindice supplicia impiīs ac persecūtōribus irrogāre.

8 quōrum exitū nōbīs testificārī placuit, ut omnēs quī procul remōtī fuērunt vel quī posteā futūrī sunt scīrent quātenus virtūtem ac maiestātem suam in exstinguendīs dēlendīsque nōminis suī hostibus deus summus ostenderit. 9 ab tamen nōn est , ā prīncipiō ex quō est ecclēsia cōnstitūta, quī fuerint persecūtōrēs eius et quibus poenīs in eōs caelestis iūdicis sevēritās vindicāverit expōnam.

IMPERIAL PERSECUTORS BEFORE DIOCLETIAN (2–6)

[2] extrēmīs temporibus Tiberiī Caesaris, ut scrīptum legimus, dominus noster Iēsus Chrīstus ā Iūdaeīs cruciātus est ante diem decimum Kalendās Aprīlēs duōbus Geminīs cōnsulibus. 2 cum resurrēxisset diē tertiō, congregāvit discipulōs, quōs metus comprehēnsiōnis eius in fugam verterat, et diēbus quadrāgintā cum hīs commorātus aperuit corda eōrum et scrīptūrās interpretātus est, quae ūsque ad id tempus obscūrae atque involūtae fuērunt, ōrdināvitque eōs et īnstrūxit ad praedicātiōnem vēritātis ac doctrīnae suae, dispōnēns testāmentī novī sollemnem disciplīnam. 3 quō officiō replētō, circumvolvit eum procella nūbis et subtractum oculīs hominum rapuit in caelum. 4 et inde discipulī, quī tunc erant ūndecim, assūmptō in locum Iūdae prōditōris Matthīā, dispersī sunt per omnem terram ad ēvangelium praedicandum, sīcut illīs magister dominus imperāverat. et per annōs vīgintī quīnque ūsque ad prīncipium Nerōniānī imperiī per omnēs prōvinciās et cīvitātēs ecclēsiae fundāmenta mīsērunt. 5 cumque iam Nerō imperāret, Petrus Rōmam advēnit et, ēditīs quibusdam mīrāculīs, quae virtūte ipsīus deī datā sibi ab potestāte faciēbat, convertit multōs ad iūstitiam deōque templum fidēle ac stabile collocāvit. 6 quā ad Nerōnem dēlātā, cum animadverteret nōn modo Rōmae, sed ubīque cōtīdiē magnam multitūdinem dēficere ā cultū īdōlōrum et ad religiōnem novam damnātā vetustā trānsīre, ut erat exsecrābilis ac nocēns tyrannus, prōsilīvit ad excīdendum caeleste templum dēlendamque iūstitiam et, prīmus omnium persecūtus deī servōs, Petrum crucī affīxit, Paulum interfēcit.

7 nec tamen habuit impūne. respexit enim deus vexātiōnem populī suī. dēiectus itaque fastīgiō imperiī ac dēvolūtus ā summō tyrannus impotēns nusquam repente compāruit, ut sepultūrae quidem locus in terrā tam malae bēstiae appārēret. 8 unde illum quīdam dēlīrī crēdunt esse trānslātum vīvum ac reservātum, Sibyllā dīcente

mātricīdam profugum ā fīnibus terrae esse ventūrum,

ut, quia prīmus persecūtus est, īdem etiam novissimus persequātur et antichrīstī praecēdat adventum. 9 quod nefās est crēdere. sīcut duōs prophētās vīvōs esse trānslātōs in ultima tempora ante imperium Chrīstī sānctum ac sempiternum, cum dēscendere coeperit, quīdam nostrōrum prōnūntiant, eōdem modō etiam Nerōnem ventūrum putant ut praecursor diabolī ac praevius sit venientis ad vāstātiōnem terrae et hūmānī generis ēversiōnem.

[3] post hunc interiectīs aliquot annīs alter nōn minor tyrannus Domitiānus ortus est. quī cum exercēret invīsam dominātiōnem, subiectōrum tamen cervīcibus incubāvit quam diūtissimē, tūtusque rēgnāvit dōnec impiās manūs adversus dominum tenderet. 2 postquam vērō ad persequendum iūstum populum īnstīnctū daemonum incitātus est, tunc trāditus in manūs inimīcōrum luit poenās. nec satis ad ultiōnem fuit quod est interfectus domī; etiam memoria nōminis eius ērāsa est. 3 nam cum multa mīrābilia opera fabricāsset, cum Capitōlium aliaque nōbilia monumenta fēcisset, senātus ita nōmen eius persecūtus est ut neque imāginum neque titulōrum eius relinquerentur ūlla vestīgia, gravissimē dēcrētīs etiam mortuō notam inūreret ad ignōminiam sempiternam.

4 rescissīs igitur āctīs tyrannī nōn modo in statum prīstinum ecclēsia restitūta est, sed etiam multō clārius ac flōridius ēnituit, secūtīsque temporibus, quibus multī ac bonī prīncipēs Rōmānī imperiī clāvum regimenque tenuērunt, nūllōs inimīcōrum impetūs passa manūs suās in orientem occidentemque porrēxit, 5 ut iam nūllus esset terrārum angulus tam remōtus quō nōn religiō deī penetrāsset, nūlla dēnique nātiō tam ferīs mōribus vīvēns ut nōn susceptō deī cultū ad iūstitiae opera mītēsceret. sed enim posteā longa pāx rupta est.

[4] exstitit enim post annōs plūrimōs exsecrābile animal Decius, quī vexāret ecclēsiam. quis enim iūstitiam, nisi malus, persequātur? 2 et quasi huius reī grātiā prōvectus esset ad illud prīncipāle fastīgium, furere prōtinus contrā deum coepit, ut prōtinus caderet. 3 nam profectus adversum Carpōs, quī tum Dāciam Moesiamque occupāverant, statimque circumventus ā barbarīs et cum magnā exercitūs parte dēlētus sepultūrā quidem potuit honōrārī, sed exūtus ac nūdus, ut hostem deī oportēbat, pābulum ferīs ac volucribus iacuit.

[5] nōn multō post, Valeriānus quoque nōn dissimilī furōre correptus impiās manūs in deum intentāvit et multum quamvīs brevī tempore iūstī sanguinis fūdit. at illum deus novō ac singulārī poenae genere affēcit, ut esset posterīs documentum adversāriōs deī semper dignam scelere suō recipere mercēdem.

2 hic captus ā Persīs nōn modo imperium, quō fuerat īnsolenter ūsus, sed etiam lībertātem, quam cēterīs adēmerat, perdidit vīxitque in servitūte turpissimē. 3 nam rēx Persārum Sapor, is quī eum cēperat, sīquandō libuerat aut vehiculum ascendere aut equum, inclīnāre sibi Rōmānum iubēbat ac terga praebēre et, impositō pede super dorsum eius, illud esse vērum dīcēbat, exprobrāns cum rīsū, nōn quod in tabulīs aut parietibus Rōmānī pingerent. 4 ita ille dignissimē triumphātus aliquamdiū vīxit, ut diū barbarīs Rōmānum nōmen lūdibriō ac dērīsuī esset. 5 etiam hoc accessit ad poenam, quod cum fīlium habēret imperātōrem, captīvitātis suae tamen ac servitūtis extrēmae nōn invēnit ultōrem nec omnīnō repetītus est. 6 posteā vērō quam pudendam vītam in illō dēdecore fīnīvit, dērepta est cutis et, exūta vīsceribus, pellis īnfecta rubrō colōre, ut in templō barbarōrum deōrum ad memoriam clārissimī triumphī pōnerētur lēgātīsque nostrīs semper esset ostentuī, nimium Rōmānī vīribus suīs fīderent, cum exuviās captī prīncipis apud deōs suōs cernerent.

7 cum igitur tālēs poenās sacrilegīs deus exēgerit, nōnne mīrābile est ausum esse quemquam posteā nōn modo facere, sed etiam cōgitāre adversus maiestātem singulāris deī regentis et continentis ūniversa?

[6] Aurēliānus, quī esset nātūrā vēsānus et praeceps, quamvīs captīvitātem Valeriānī meminisset, tamen oblītus sceleris eius et poenae īram deī crūdēlibus factīs lacessīvit. vērum illī perficere quidem quae cōgitāverat licuit, sed prōtinus inter initia suī furōris exstīnctus est. 2 nōndum ad prōvinciās ulteriōrēs cruenta eius scrīpta pervēnerant, et iam Caenofrūriō, quī locus est Thrāciae, cruentus ipse humī iacēbat falsā quādam suspīciōne ab amīcīs suīs interēmptus.

3 tālibus et tot exemplīs coercērī posteriōrēs tyrannōs oportēbat; at nōn modo territī nōn sunt sed audācius etiam contrā deum cōnfīdentiusque fēcērunt.

A POLEMICAL INTRODUCTION TO THE TETRARCHS (7–9)

[7] Dioclētiānus, quī scelerum inventor et malōrum māchinātor fuit, cum disperderet omnia, ā deō quidem manūs potuit abstinēre.

2 hic orbem terrae simul et avāritiā et timiditāte subvertit. trēs enim participēs rēgnī suī fēcit, in quattuor partēs orbe dīvīsō et multiplicātīs exercitibus, cum singulī eōrum longē maiōrem numerum mīlitum habēre contenderent quam priōrēs prīncipēs habuerant cum sōlī rem pūblicam gererent. 3 adeō maior esse coeperat numerus accipientium quam dantium ut, ēnormitāte indictiōnum cōnsūmptīs vīribus, colōnōrum dēsererentur agrī et cultūrae verterentur in silvam. 4 et ut omnia terrōre complērentur, prōvinciae quoque in frūsta concīsae, multī praesidēs et plūra officia singulīs regiōnibus ac paene iam cīvitātibus incubāre, item ratiōnālēs multī et magistrī et vicāriī praefectōrum, quibus omnibus cīvīlēs āctūs admodum rārī, sed condemnātiōnēs tantum et prōscrīptiōnēs frequentēs, exāctiōnēs rērum innumerābilium nōn dīcam crēbrae, sed perpetuae, et in exāctiōnibus iniūriae nōn ferendae. 5 haec quoque quōmodo tolerārī possunt quae ad exhibendōs mīlitēs spectant? īdem īnsatiābilī avāritiā thēsaurōs numquam minuī volēbat, sed semper extrāōrdināriās opēs ac largītiōnēs congerēbat, ut ea quae recondēbat integra atque inviolāta servāret.

6 īdem cum variīs inīquitātibus immēnsam faceret cāritātem, lēgem pretiīs rērum vēnālium statuere cōnātus est; 7 tunc ob exigua et vīlia multus sanguis effūsus, nec vēnāle quicquam metū appārēbat et cāritās multō dēterius exārsit, dōnec lēx necessitāte ipsā post multōrum exitium solverētur. 8 hūc accēdēbat īnfīnīta quaedam cupiditās aedificandī, nōn minor prōvinciārum exāctiō in exhibendīs operāriīs et artificibus et plaustrīs et omnibus quaecumque sint fabricandīs operibus necessāria. 9 hīc basilicae, hīc circus, hīc monēta, hīc armōrum fabrica, hīc uxōrī domus, hīc fīliae. repente magna pars cīvitātis excīditur. migrābant omnēs cum coniugibus ac līberīs quasi urbe ab hostibus captā. 10 et cum perfecta haec fuerant cum interitū prōvinciārum, “nōn rēctē facta sunt,” aiēbat, “aliō modō fīant.” rūrsus dīruī ac mūtārī necesse erat, iterum fortasse cāsūra. ita semper dēmentābat, Nīcomēdīam studēns urbī Rōmae coaequāre.

11 iam illud praetereō, quam multī perierint possessiōnum aut opum grātiā. hoc enim ūsitātum et ferē licitum cōnsuētūdine malōrum. 12 sed in hōc illud fuit praecipuum, quod ubīcumque cultiōrem agrum vīderat aut ōrnātius aedificium, iam parāta dominō calumnia et poena capitālis, quasi nōn posset rapere aliēna sine sanguine.

[8] quid frāter eius Maximiānus, quī est dictus Herculius? nōn dissimilis ab ; nec enim possent in amīcitiam tam fidēlem cohaerēre, nisi esset in utrōque mēns ūna, eadem cōgitātiō, pār voluntās, aequa sententia. 2 hōc sōlum differēbant, quod avāritia maior in alterō fuit, sed plūs timiditātis, in alterō vērō minor avāritia, sed plūs animīnōn ad bene faciendum sed ad male.

3 nam cum ipsam imperiī sēdem tenēret Italiam subiacērentque opulentissimae prōvinciae, vel Āfrica vel Hispānia, nōn erat in custōdiendīs opibus tam dīligēns, quārum illī cōpia suppetēbat. 4 et cum opus esset, nōn dēerant locuplētissimī senātōrēs quī subōrnātīs indiciīs affectāsse imperium dīcerentur, ita ut effoderentur assiduē lūmina senātūs. cruentissimus fiscus male partīs opibus affluēbat. 5 iam libīdō in homine pestiferō nōn modo ad corrumpendōs marēs, quod est odiōsum ac dētestābile, vērum etiam ad violandās prīmōrum fīliās. nam quācumque iter fēcerat, āvulsae ā complexū parentum virginēs statim praestō. 6 hīs rēbus beātum iūdicābat, hīs cōnstāre fēlīcitātem imperiī suī putābat, libīdinī et cupiditātī malae nihil dēnegāret.

7 Cōnstantium praetereō, quoniam dissimilis cēterōrum fuit dignusque quī sōlus orbem tenēret.

[9] alter vērō Maximiānus, Galērius, quem sibi generum Dioclētiānus ascīverat, nōn hīs duōbus tantum quōs tempora nostra sēnsērunt sed omnibus quī fuērunt malīs peior. 2 inerat huic bēstiae nātūrālis barbariēs, efferitās ā Rōmānō sanguine aliēna; nōn mīrum, cum māter eius Trānsdanuviana, Carpīs, in Dāciam novam, trānsiectō amne, cōnfūgerat.

3 erat etiam corpus mōribus congruēns, status celsus, carō ingēns et in horrendam magnitūdinem diffūsa et īnflāta. 4 dēnique et verbīs et āctibus et aspectū terrōrī omnibus ac formīdinī fuit. socer quoque eum metuēbat ācerrimē; cuius timōris haec fuit causa: 5 Narseus rēx Persārum, concitātus domesticīs exemplīs avī suī Sapōris, ad occupandum orientem cum magnīs cōpiīs inhiābat. 6 tunc Dioclētiānus, ut erat in omnī tumultū metīculōsus animīque dēiectus, simul et exemplum Valeriānī timēns, nōn ausus est obviam tendere, sed hunc per Armeniam mīsit, ipse in oriente subsistēns et aucupāns exitūs rērum. 7 ille, īnsidiīs ūsus, barbarōs, quibus mōs est cum omnibus suīs ad bellum pergere, multitūdine impedītōs et sarcinīs occupātōs nōn difficiliter oppressit fugātōque Narseō rēge reversus cum praedā et manubiīs ingentibus sibi attulit superbiam, Dioclētiānō timōrem.

8 in tantōs namque fastūs post hanc victōriam ēlevātus est ut iam dētrectāret Caesaris nōmen. quod cum in litterīs ad datīs audīsset, trucī vultū ac vōce terribilī exclāmābat, “quoūsque Caesar?” 9 exinde īnsolentissimē agere coepit, ut ex Mārte prōcreātum et vidērī et dīcī vellet tamquam alterum Rōmulum; māluitque Rōmulam mātrem stuprō īnfāmāre, ut ipse diīs oriundus vidērētur. 10 sed differō factīs eius dīcere, cōnfundam tempora. posteā enim quam nōmen imperātōris accēpit, exūtō socerō, tum dēmum furere coepit et contemnere omnia.

11 Dioclēssīc enim ante imperium vocābāturcum rem pūblicam tālibus cōnsiliīs et tālibus sociīs ēverteret, cum prō sceleribus suīs nihil nōn merērētur, tamdiū tamen summā fēlīcitāte rēgnāvit, quamdiū manūs suās iūstōrum sanguine nōn inquināret. 12 quam vērō causam persequendī habuerit expōnam.

THE GREAT PERSECUTION: GALERIUS (10–35)

[10] cum ageret in partibus Orientis, ut erat prō timōre scrūtātor rērum futūrārum, immolābat pecudēs et in iecoribus eārum ventūra quaerēbat. 2 tum quīdam ministrōrum scientēs dominum, cum assisterent immolantī, imposuērunt frontibus suīs immortāle signum; quō factō fugātīs daemonibus sacra turbāta sunt. trepidābant haruspicēs nec solitās in extīs notās vidēbant et, quasi nōn litāssent, saepius immolābant. 3 vērum identidem mactātae hostiae nihil ostendēbant, dōnec magister ille haruspicum Tagēs seu suspīciōne seu vīsū ait idcircō nōn respondēre sacra, quod rēbus dīvīnīs profānī hominēs interessent. 4 tunc īrā furēns, sacrificāre nōn eōs tantum quī sacrīs ministrābant, sed ūniversōs quī erant in palātiō iussit et in eōs, dētrectāssent, verberibus animadvertī; datīsque ad praepositōs litterīs etiam mīlitēs cōgī ad nefanda sacrificia praecēpit, ut quī nōn pāruissent mīlitiā solverentur. 5 hāctenus furor eius et īra prōcessit nec amplius quicquam contrā lēgem aut religiōnem deī fēcit.

6 deinde interiectō aliquantō tempore in Bīthȳniam vēnit hiemātum eōdemque tum Galērius Maximiānus quoque Caesar īnflammātus scelere advēnit, ut ad persequendōs Chrīstiānōs īnstīgāret senem vānum, quī iam prīncipium fēcerat. cuius furōris hanc causam fuisse cognōvī.

[11] erat māter eius deōrum montium cultrīx. quae cum esset mulier admodum superstitiōsa, dapibus sacrificābat paene cōtīdiē ac vīcānīs suīs epulās exhibēbat. Chrīstiānī abstinēbant et, illā cum gentibus epulante, ieiūniīs et ōrātiōnibus īnsistēbant. 2 hinc concēpit odium adversus eōs ac fīlium suum nōn minus superstitiōsum querēlīs muliebribus ad tollendōs hominēs incitāvit.

3 ergō habitō inter per tōtam hiemem cōnsiliō, cum nēmō admitterētur et omnēs summō statū reī pūblicae tractārī arbitrārentur, diū senex furōrī eius repugnāvit, ostendēns quam perniciōsum esset inquiētārī orbem terrae, fundī sanguinem multōrum; illōs libenter morī solēre; satis esse palātīnōs tantum ac mīlitēs ab religiōne prohibēret. 4 nec tamen dēflectere potuit praecipitis hominis īnsāniam. placuit ergō amīcōrum sententiam experīrī. 5 nam erat huius malitiae: cum bonum quid facere dēcrēvisset, sine cōnsiliō faciēbat, ut ipse laudārētur; cum autem malum, quoniam id reprehendendum sciēbat, in cōnsilium multōs advocābat, ut aliōrum culpae ascrīberētur quicquid ipse dēlīquerat. 6 admissī ergō iūdicēs paucī et paucī mīlitārēs, ut dignitāte antecēdēbant interrogābantur. quīdam propriō adversus Chrīstiānōs odiō inimīcōs deōrum et hostēs religiōnum pūblicārum tollendōs esse cēnsuērunt, et quī aliter sentiēbant, intellēctā hominis voluntāte vel timentēs vel grātificārī volentēs, in eandem sententiam congruērunt. 7 nec sīc quidem flexus est imperātor ut accommodāret assēnsum, sed deōs potissimum cōnsulere statuit mīsitque haruspicem ad Apollinem Mīlēsium. respondit ille ut dīvīnae religiōnis inimīcus. 8 trāductus est itaque ā prōpositō et, quoniam nec amīcīs nec Caesarī nec Apollinī poterat reluctārī, hanc moderātiōnem tenēre cōnātus est, ut eam rem sine sanguine trānsigī iubēret, cum Caesar vīvōs cremārī vellet quī sacrificiō repugnāssent.

[12] inquīritur peragendae reī diēs aptus et fēlīx, ac potissimum Terminālia dēliguntur, quae sunt ante diem septimum Kalendās Mārtiās, ut quasi terminus impōnerētur huic religiōnī.

ille diēs prīmus lētī prīmusque malōrum
causa fuit,

quae et ipsīs et orbī terrārum accidērunt.

2 quī diēs cum illūxisset, agentibus cōnsulātum senibus ambōbus octāvum et septimum, repente adhūc dubiā lūce ad ecclēsiam praefectus cum ducibus et tribūnīs et ratiōnālibus vēnit, et revulsīs foribus simulācrum deī quaeritur, scrīptūrae repertae incenduntur, datur omnibus praeda, rapitur, trepidātur, discurritur. 3 ipsī vērō in speculīsin altō enim cōnstitūta ecclēsia ex palātiō vidēbāturdiū inter concertābant utrum ignem potius suppōnī oportēret. 4 vīcit sententiam Dioclētiānus, cavēns magnō incendiō factō pars aliqua cīvitātis ārdēret. nam multae ac magnae domūs ab omnī parte cingēbant. 5 veniēbant igitur praetōriānī aciē strūctā cum secūribus et aliīs ferrāmentīs et immissī undique fānum illud ēditissimum paucīs hōrīs solō adaequārunt.

[13] postrīdiē prōpositum est ēdictum quō cavēbātur ut religiōnis illīus hominēs carērent omnī honōre ac dignitāte; tormentīs subiectī essent, ex quōcumque ōrdine aut gradū venīrent; adversus eōs omnis āctiō valēret, ipsī nōn iniūriā, nōn adulteriō, nōn rēbus ablātīs agere possent; lībertātem dēnique ac vōcem nōn habērent. 2 quod ēdictum quīdam etsī nōn rēctē, magnō tamen animō dēripuit et cōnscidit, cum irrīdēns dīceret victōriās Gothōrum et Sarmatārum prōpositās. 3 statimque perductus nōn modo extortus, sed etiam lēgitimē coctus cum admīrābilī patientiā postrēmō exustus est.

[14] sed Caesar nōn contentus est ēdictī lēgibus; aliter Dioclētiānum aggredī parat. 2 nam ut illum ad prōpositum crūdēlissimae persecūtiōnis impelleret, occultīs ministrīs palātiō subiēcit incendium, et cum pars quaedam cōnflagrāsset, Chrīstiānī arguēbantur velut hostēs pūblicī et ingentī invidiā simul cum palātiō Chrīstiānōrum nōmen ārdēbat: illōs cōnsiliō cum eunūchīs habitō exstinguendīs prīncipibus cōgitāsse, duōs imperātōrēs domī suae paene vīvōs esse combustōs.

3 Dioclētiānus vērō, quī semper volēbat vidērī astūtum et intellegentem, nihil potuit suspicārī, sed īrā īnflammātus excarnificāre omnēs suōs prōtinus coepit. 4 sedēbat ipse atque innocentēs igne torrēbat; item iūdicēs ūniversī, omnēs dēnique quī erant in palātiō magistrī datā potestāte torquēbant. 5 erant certantēs quis prior aliquid invenīret; nihil usquam reperiēbātur, quippe cum familiam Caesaris nēmō torquēret. aderat ipse et īnstābat nec patiēbātur īram incōnsīderātī senis dēflagrāre. 6 sed quīndecim diēbus interiectīs aliud rūrsum incendium mōlītus est; sed celerius animadversum, nec tamen auctor appāruit. 7 tunc Caesar mediō hiemis profectiōne parātā prōrūpit eōdem diē, contestāns fugere vīvus ārdēret.

[15] furēbat ergō imperātor iam nōn in domesticōs tantum, sed in omnēs; et prīmam omnium fīliam Valeriam coniugemque Prīscam sacrificiō polluī coēgit. 2 potentissimī quondam eunūchī necātī, per quōs palātium et ipse ante cōnstābat; comprehēnsī presbyterī ac ministrī et sine ūllā probātiōne aut cōnfessiōne damnātī cum omnibus suīs dēdūcēbantur. 3 omnis sexūs et aetātis hominēs ad exustiōnem raptī, nec singulī, quoniam tanta erat multitūdō, sed gregātim circumdatō ignī ambiēbantur. domesticī alligātīs ad collum molāribus marī mergēbantur.

4 nec minus in cēterum populum persecūtiō violenter incubuit. nam iūdicēs per omnia templa dispersī ūniversōs ad sacrificia cōgēbant. 5 plēnī carcerēs erant, tormentōrum genera inaudīta excōgitābantur, et cui temere iūs dīcerētur, ārae in sēcrētāriīs ac prō tribūnālī positae, ut lītigātōrēs prius sacrificārent atque ita causās suās dīcerent; sīc ergō ad iūdicēs tamquam ad deōs adīrētur. 6 etiam litterae ad Maximiānum atque Cōnstantium commeāverant, ut eadem facerent; quōrum sententia in tantīs rēbus spectāta nōn erat. et quidem senex Maximiānus libēns pāruit per Italiam, homō nōn adeō clēmēns. 7 nam Cōnstantius, dissentīre ā maiōrum praeceptīs vidērētur, conventicula (id est pariētēs, quī restituī poterant) dīruī passus est, vērum autem deī templum, quod est in hominibus, incolume servāvit.

[16] vexābātur ergō ūniversa terra et praeter Galliās ab oriente ūsque ad occāsum trēs acerbissimae bēstiae saeviēbant.

2 nōn, mihi linguae centum sint ōraque centum,
ferrea vōx, omnēs scelerum comprēndere fōrmās,
omnia poenārum percurrere nōmina possim,

quae iūdicēs per prōvinciās iūstīs atque innocentibus intulērunt.

3 vērum quid opus est illa narrāre praecipuē tibi, Dōnāte cārissime, quī praeter cēterōs tempestātem turbidae persecūtiōnis expertus es? 4 nam cum incidissēs in Flaccīnum praefectum, nōn pusillum homicīdam, deinde in Hieroclem ex vicāriō praesidem, quī auctor et cōnsiliārius ad faciendam persecūtiōnem fuit, postrēmō in Prīscilliānum successōrem eius, documentum omnibus invictae fortitūdinis praebuistī. 5 noviēs enim tormentīs cruciātibusque variīs subiectus noviēs adversārium glōriōsā cōnfessiōne vīcistī, novem proeliīs diabolum cum satellitibus suīs dēbellāstī, novem victōriīs saeculum cum suīs terrōribus triumphāstī. 6 quam iūcundum illud spectāculum deō fuit, cum victōrem cerneret nōn candidōs equōs aut immānēs elephantōs, sed ipsōs potissimum triumphātōrēs curruī tuō subiugantem!

7 hic est vērus triumphus, cum dominātōrēs dominantur. victī enim tuā virtūte ac subiugātī sunt, quandōquidem nefandā iussiōne contemptā omnēs apparātūs ac terriculās tyrannicae potestātis fidē stabilī et rōbore animī prōflīgāstī. 8 nihil adversus verbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentōrum genera valuērunt; adimere tibi fidem ac dēvōtiōnem nūlla vīs potuit. 9 hoc est esse discipulum deī, hoc est mīlitem Chrīstī, quem nūllus hostis expugnet, nūllus lupus castrīs caelestibus rapiat, nūllus laqueus indūcat, nūllus dolor vincat, nūllus cruciātus afflīgat. 10 dēnique post illās novem glōriōsissimās pugnās, quibus ā diabolus victus est, nōn est ausus ulterius congredī cum, quem tot proeliīs expertus est nōn posse superārī. 11 et cum tibi parāta esset victrix corōna, dēsiit amplius prōvocāre, iam sūmerēs; quam licet nōn accēperis in praesentī, tamen integra tibi prō virtūtibus tuīs et meritīs in rēgnō dominī reservātur.

sed redeāmus ad ōrdinem rērum.

[17] hōc igitur scelere perpetrātō Dioclētiānus, cum iam fēlīcitās ab recessisset, perrēxit statim Rōmam, ut illīc vīcennālium diem celebrāret, quī erat futūrus ante diem duodecimum Kalendās Decembrēs. 2 quibus sollemnibus celebrātīs cum lībertātem populī Rōmānī ferre nōn poterat, impatiēns et aeger animī prōrūpit ex urbe impendentibus Kalendīs Iānuāriīs, quibus illī nōnus cōnsulātus dēferēbātur. 3 trēdecim diēs tolerāre nōn potuit ut Rōmae potius quam Ravennae prōcēderet cōnsul; sed profectus hieme saeviente, frīgore atque imbribus verberātus morbum levem, at perpetuum, contrāxit; vexātusque per omne iter lectīcā plūrimum vehēbātur.

4 sīc aestāte trānsāctā per circuitum rīpae Histricae Nīcomēdīam vēnit, morbō iam gravī īnsurgente; quō cum premī vidēret, prōlātus est tamen ut circum quem fēcerat dēdicāret annō post vīcennālia replētō. 5 deinde ita languōre est oppressus ut per omnēs deōs prō vītā eius rogārētur, dōnec Īdibus Decembribus lūctus repente in palātiō, maestitia et lacrimae iūdicum, trepidātiō et silentium tōtā cīvitāte. 6 iam nōn modo mortuum, sed etiam sepultum dīcēbant, cum repente māne postrīdiē pervagārī fāma quod vīveret; domesticōrum ac iūdicum vultūs alacritāte mūtārī. 7 nōn dēfuērunt quī suspicārentur cēlārī mortem eius dōnec Caesar venīret, quid forte ā mīlitibus novārētur. 8 quae suspīciō tantum valuit ut nēmō crēderet eum vīvere, nisi Kalendīs Mārtiīs prōdisset, vix agnōscendus, quippe quī annō ferē tōtō aegritūdine tābuisset. 9 et ille Īdibus Decembribus morte sōpītus animam recēperat, nec tamen tōtam; dēmēns enim factus est, ita ut certīs hōrīs īnsānīret, certīs resipīsceret.

[18] nec multīs post diēbus Caesar advēnit, nōn ut patrī grātulārētur, sed ut eum cōgeret imperiō cēdere. iam cōnflīxerat nūper cum Maximiānō sene eumque terruerat iniectō armōrum cīvīlium metū. 2 aggressus est ergō Dioclētiānum prīmum molliter et amīcē, iam senem esse dīcēns, iam minus validum et administrandae reī pūblicae inhabilem; dēbēre illum requiēscere post labōrēs. simul et exemplum Nervae prōferēbat, quī imperium Traiānī trādidisset.

3 ille vērō aiēbat et indecēns esse, post tantam sublīmis fastīgiī clāritātem in humilis vītae tenebrās dēcidisset, et minus tūtum, quod in tam longō imperiō multōrum sibi odia quaesīsset; 4 Nervam vērō ūnō annō imperantem, cum pondus et cūram tantārum rērum vel aetāte vel īnsolentiā ferre nōn quīret, abiēcisse gubernāculum reī pūblicae atque ad prīvātam vītam redīsse, in quā cōnsenuerat. vērum nōmen imperātōris cuperet adipīscī, impedīmentō nihil esse quōminus omnēs Augustī nuncupārentur.

5 at ille, quī orbem tōtum iam spē invāserat, quoniam sibi aut nihil praeter nōmen aut nōn multum vidēbat accēdere, respondit dēbēre ipsīus dispositiōnem in perpetuum cōnservārī, ut duo sint in pūblicā maiōrēs quī summam rērum teneant, item duo minōrēs quī sint adiūmentō; inter duōs facile posse concordiam servārī, inter quattuor parēs nūllō modō. 6 ipse cēdere nōluisset, sibi cōnsultūrum, amplius minor et extrēmus esset. iam flūxisse annōs quīndecim quibus in Illyricum (id est ad rīpam Dānuviī) relēgātus cum gentibus barbarīs luctārētur, cum aliī intrā laxiōrēs et quiētiōrēs terrās dēlicātē imperārent.

7 hīs audītīs senex languidus, quī iam et Maximiānī senis litterās accēperat scrībentis quaecumque locūtus fuisset, et didicerat augērī ab exercitum, lacrimābundus, “fīatinquit, “ hoc placet.” 8 supererat ut commūnī cōnsiliō omnium Caesarēs legerentur. “quid opus est cōnsiliō, cum sit necesse illīs duōbus placēre quicquid nōs fēcerīmus?” “ita plānē. nam illōrum fīliōs nuncupārī necesse est.”

9 erat autem Maximiānō fīlius Maxentius, huius ipsīus Galēriī Maximiānī gener, homō perniciōsae ac malae mentis, adeō superbus et contumāx ut neque patrem neque socerum solitus sit adōrāre, et idcircō utrīque invīsus fuit. 10 Cōnstantiō quoque fīlius erat Cōnstantīnus, sānctissimus adulēscēns et illō fastīgiō dignissimus, quī īnsignī et decōrō habitū corporis et industriā mīlitārī et probīs mōribus et cōmitāte singulārī ā mīlitibus amārētur, ā prīvātīs et optārētur, eratque tunc praesēns, iam prīdem ā Dioclētiānō factus tribūnus ōrdinis prīmī.

11quid ergō fīet?” “illeinquitdignus nōn est. quī enim prīvātus contempsit, quid faciet cum imperium accēperit?” “hic vērō et amābilis est et ita imperātūrus ut patre suō melior et clēmentior iūdicētur.” “ita fīet ut ego nōn possim facere quae velim. eōs igitur oportet nuncupārī quī sint in meā potestāte, quī timeant, quī nihil faciant nisi meō iussū.” 12quōs ergō faciēmus?” “Sevēruminquit. “illumne saltātōrem tēmulentum ēbriōsum, cui nox prō diē est et diēs prō nocte?” “dignusinquitquoniam mīlitibus fidēliter praefuit, et eum mīsī ad Maximiānum ut ab induātur.” 13estō. alterum quem dabis?” “huncinquit, ostendēns Daiam adulēscentem quendam sēmibarbarum, quem recēns iusserat Maximīnum vocārī suō nōmine. nam et ipsī Dioclētiānus nōmen ex parte mūtāverat ōminis causā, quia Maximiānus fidem summā religiōne praestābat. 14quis est hic quem mihi offers?” “meusinquitaffīnis.” at ille gemebundusnōn idōneōs hominēs mihi dās, quibus tūtēla reī pūblicae committī possit.” “probāvī eōsinquit. “ vīderīs, quī regimen imperiī susceptūrus es. 15 ego satis labōrāvī et prōvīdī quemadmodum imperante rēs pūblica stāret incolumis. quid accesserit adversī, mea culpa nōn erit.”

[19] cum haec essent cōnstitūta, prōcēditur Kalendīs Maiīs. Cōnstantīnum omnēs intuēbantur; nūlla erat dubitātiō; mīlitēs quī aderant et prīmōrēs mīlitum ēlēctī et accītī ex legiōnibus in hunc ūnum intentī gaudēbant, optābant, et vōta faciēbant.

2 erat locus altus extrā cīvitātem ad mīlia ferē tria, in cuius summō Galērius Maximiānus ipse purpuram sūmpserat, et ibi columna fuerat ērēcta cum Iovis signō. pergitur. 3 cōntiō mīlitum convocātur. incipit senex; cum lacrimīs alloquitur mīlitēs: invalidum esse, requiem post labōrēs petere, imperium validiōribus trādere, aliōs Caesarēs subrogāre. summa omnium exspectātiō quid afferret. 4 tunc repente prōnūntiat Sevērum et Maximīnum Caesarēs. obstupefīunt omnēs. in tribūnālī Cōnstantīnus astābat sūrsum; haesitāre inter num Cōnstantīnī immūtātum nōmen esset, cum in cōnspectū omnium Galērius Maximiānus manum retrōrsum extendēns prōtrāxit ā tergō Daiam, Cōnstantīnō repulsō, et exūtum vestem prīvātam cōnstituit in medium. mīrārī omnēs quī esset, unde esset. 5 nēmō tamen reclāmāre ausus est cūnctīs īnspērātae novitāte reī turbātīs. huic purpuram Dioclētiānus iniēcit suam quā exuit, et Dioclēs iterum factus est.

6 tum dēscenditur, et raedā per cīvitātem veterānus rēx forās exportātur in patriamque dīmittitur. Daia vērō sublātus nūper ā pecoribus et silvīs, statim scūtārius, continuō prōtēctor, mox tribūnus, postrīdiē Caesar, accēpit orientem calcandum et conterendum, quippe quī neque mīlitiam neque rem pūblicam scīret, iam nōn pecorum sed mīlitum pāstōr.

[20] Galērius Maximiānus postquam, senibus expulsīs, quod voluit effēcit, iam sōlum tōtīus orbis dominum esse rēbātur. nam Cōnstantium, quamvīs priōrem nōminārī esset necesse, contemnēbat, quod et nātūrā mītis esset et valītūdine corporis impedītus. 2 hunc spērābat brevī obitūrum et, nōn obīsset, vel invītum exuere facile vidēbātur. quid enim faceret, ā tribus cōgerētur imperium dēpōnere?

3 habēbat ipse Licinium veteris contuberniī amīcum et ā prīmā mīlitiā familiārem, cuius cōnsiliīs ad omnia gerenda ūtēbātur; sed eum Caesarem facere nōluit, fīlium nōmināret, ut posteā in Cōnstantiī locum nuncupāret Augustum atque frātrem; 4 tunc vērō ipse prīncipātum tenēret ac prō arbitriō suō dēbacchātus in orbem terrae vīcennālia celebrāret, ac substitūtō Caesare fīliō suō, quī tunc erat novennis, et ipse dēpōneret; ita cum imperiī summam tenērent Licinius ac Sevērus et secundum Caesarum nōmen Maximīnus et Candidiānus, inexpugnābilī mūrō circumsaeptus sēcūram et tranquillam dēgeret senectūtem. 5 hūc cōnsilia eius tendēbant. sed deus, quem sibi fēcit īnfēstum, cūncta illīus cōgitāta dissolvit.

[21] adeptus igitur maximam potestātem, ad vexandum orbem, quem sibi patefēcerat, animum intendit. 2 nam post dēvictōs Persās, quōrum hic rītus, hic mōs est, ut rēgibus suīs in servitium addīcant et rēgēs populō suō tamquam familiā ūtantur, hunc mōrem nefārius homō in Rōmānam terram voluit indūcere, quem ex illō tempore victōriae sine pudōre laudābat.

3 et quia id apertē iubēre nōn poterat, sīc agēbat ut et ipse lībertātem hominibus auferret. imprīmīs honōrēs adēmit. torquēbantur ab nōn decuriōnēs modo, sed prīmōrēs etiam cīvitātum, ēgregiī ac perfectissimī virī, et quidem in causīs levibus atque cīvīlibus. morte dignī vidērentur, crucēs stābant; sīn minus, compedēs parātī. 4 mātrēsfamiliās ingenuae ac nōbilēs in gynaecēum rapiēbantur. quis esset verberandus, dēfīxī in stabulō pālī quattuor stābant, ad quōs nūllus umquam servus distendī solēbat. 5 quid lūsōrium vel dēliciās eius referam? habēbat ursōs ferōciae ac magnitūdinis suae simillimōs, quōs tōtō imperiī suī tempore ēlēgerat. quotiēns dēlectārī libuerat, hōrum aliquem afferrī nōminātim iubēbat. 6 hīs hominēs nōn plānē comedendī, sed obsorbendī obiectābantur; quōrum artūs cum dissipārentur, rīdēbat suāvissimē, nec umquam sine hūmānō cruōre cēnābat.

7 dignitātem nōn habentibus poena ignis fuit. id exitiī prīmō adversus Chrīstiānōs permīserat datīs lēgibus ut post tormenta damnātī lentīs ignibus ūrerentur. 8 quī cum dēligātī fuissent, subdēbātur prīmō pedibus lēnis flamma tamdiū dōnec callum solōrum contractum igne ab ossibus revellerētur. 9 deinde incēnsae facēs et exstīnctae admovēbantur singulīs membrīs, ita ut locus nūllus in corpore relinquerētur intāctus. et inter haec suffundēbātur faciēs aquā frīgidā et ōs ūmōre abluēbātur, ārēscentibus siccitāte faucibus citō spīritus redderētur; 10 quod postrēmō accidēbat, cum per multum diem dēcoctā omnī cute vīs ignis ad intima vīscera penetrāsset. 11 hinc rogō factō cremābantur corpora iam cremāta. lēcta ossa et in pulverem comminūta iactābantur in flūmina ac mare.

[22] quae igitur in Chrīstiānīs excruciandīs didicerat, cōnsuētūdine ipsā in omnēs exercēbat. 2 nūlla poena penes eum levis: nōn īnsulae, nōn carcerēs, nōn metalla, sed ignis, crux, ferae in illō erant cōtīdiāna et facilia. 3 domesticī et administrātōrēs lanceā ēmendābantur. in causā capitis animadversiō gladiī admodum paucīs quasi beneficium dēferēbātur, quī ob merita vetera impetrāverant bonam mortem.

4 iam illa huic levia fuērunt: ēloquentia exstīncta, causidicī sublātī, iūrecōnsultī aut relēgātī aut necātī, litterae autem inter malās artēs habitae et quī eās nōverant prō inimīcīs hostibusque prōtrītī et exsecrātī. 5 licentia rērum omnium solūtīs lēgibus assūmpta et iūdicibus data; iūdicēs mīlitārēs hūmānitātis, litterārum rudēs sine assessōribus in prōvinciās immissī.

[23] at vērō illud pūblicae calamitātis et commūnis lūctūs initium fuit: cēnsus in prōvinciās et cīvitātēs simul missus. cēnsītōribus ubīque diffūsīs et omnia exagitantibus, hostīlis tumultūs et captīvitātis horrendae speciēs erant. 2 agrī glēbātim mētiēbantur, vītēs et arborēs numerābantur, animālia omnis generis scrībēbantur, hominum capita notābantur; in cīvitātibus urbānae ac rūsticae plēbēs adūnātae, fora omnia gregibus familiārum referta; ūnusquisque cum līberīs, cum servīs aderant; tormenta ac verbera personābant, fīliī adversus parentēs suspendēbantur, fidēlissimī quīque servī contrā dominōs vexābantur, uxōrēs adversus marītōs. 3 omnia dēfēcerant, ipsī contrā torquēbantur, et cum dolor vīcerat, ascrībēbantur quae nōn habēbantur. 4 nūlla aetātis, valītūdinis excūsātiō; aegrī et dēbilēs dēferēbantur; aestimābantur aetātēs singulōrum: parvulīs adiciēbantur annī, senibus dētrahēbantur. lūctū et maestitiā plēna omnia.

5 quae veterēs adversus victōs iūre bellī fēcerant, ea ille adversus Rōmānōs Rōmānīsque subiectōs facere ausus est, quia parentēs eius cēnsuī subiugātī fuerant quem Traiānus Dācīs assiduē rebellantibus poenae grātiā victor imposuit. 6 post hoc pecūniae prō capitibus pendēbantur et mercēs prō vītā dabātur. nōn tamen īsdem cēnsītōribus fidēs habēbātur, sed aliī super aliōs mittēbantur tamquam plūra inventūrī, et duplicābātur semper, illīs nōn invenientibus sed ut libuit addentibus, frūstrā missī vidērentur. 7 intereā minuēbantur animālia et mortālēs obībant et nihilōminus solvēbantur tribūta prō mortuīs, ut nec vīvere iam nec morī saltim grātīs licēret. mendīcī supererant sōlī ā quibus nihil exigī posset, quōs ab omnī genere iniūriae tūtōs miseria et īnfēlīcitās fēcerat. 8 atquīn homō pius misertus est illīs. ut nōn ēgerent, congregārī omnēs iussit et exportātōs nāviculīs in mare mergī. adeō hominem misericordem, quī prōvīderit quis illō imperante miser esset! 9 ita dum cavet quis simulātiōne mendīcitātis cēnsum subterfugiat, multitūdinem vērōrum miserōrum contrā omne iūs hūmānitātis occīdit.

[24] iam propinquāvit illī iūdicium deī secūtumque tempus est quō rēs eius dīlābī ac fluere coepērunt. 2 nōndum animum intenderat ad ēvertendum pellendumve Cōnstantium, dum est occupātus hīs rēbus quās superius exposuī, et exspectābat obitum eius, sed tam celeriter nōn putābat obitūrum.

3 quī cum graviter labōrāret, mīserat litterās ut fīlium suum Cōnstantīnum remitteret sibi videndum, quem iamdūdum frūstrā repetierat. 4 ille vērō nihil minus volēbat. nam et īnsidiīs saepe iuvenem appetīverat, quia palam nihil audēbat contrā arma cīvīlia et, quod maximē verēbātur, odia mīlitum concitāret, et sub obtentū exercitiī ac lūsūs ferīs illum obiēcerat. 5 sed frūstrā, quoniam deī manus hominem prōtegēbat, quī illum manibus eius līberāvit in ipsō cardine. namque saepius rogātus cum iam diū negāre nōn posset, dedit illī sigillum inclīnante iam diē praecēpitque ut postrīdiē māne acceptīs mandātīs proficīscerētur, vel ipse illum occāsiōne aliquā retentātūrus vel praemissūrus litterās ut ā Sevērō tenērētur. 6 quae cum ille prōspiceret, quiēscente iam imperātōre, post cēnam properāvit exīre sublātīsque per mānsiōnēs multās omnibus equīs pūblicīs ēvolāvit.

7 postrīdiē imperātor cum cōnsultō ad medium diem ūsque dormīsset, vocārī eum iubet. dīcitur post cēnam statim profectus. indignārī ac fremere coepit. poscēbat equōs pūblicōs, ut eum retrahī faceret. nūdātus cursus pūblicus nūntiātur. vix lacrimās tenēbat. 8 at ille incrēdibilī celeritāte ūsus pervēnit ad patrem iam dēficientem, quī mīlitibus commendātō imperium per manūs trādidit. atque ita in lectō suō requiem vītae, sīcut optābat, accēpit. 9 susceptō imperiō Cōnstantīnus Augustus nihil ēgit prius quam Chrīstiānōs cultuī ac deō suō reddere. haec fuit prīma eius sānctiō sānctae religiōnis restitūtae.

[25] paucīs post diēbus laureāta imāgō eius allāta est ad malam bēstiam. dēlīberāvit diū an susciperet. 2 in paene rēs fuit, ut illam et ipsum quī attulerat exūreret, nisi eum amīcī ab illō furōre flexissent admonentēs eum perīculī, quod ūniversī mīlitēs, quibus invītīs ignōtī Caesarēs erant factī, susceptūrī Cōnstantīnum fuissent atque ad eum concursūrī alacritāte summā, vēnisset armātus. 3 suscēpit itaque imāginem admodum invītus atque ipsī purpuram mīsit, ut ultrō ascīvisse illum in societātem vidērētur.

4 iam turbātae ratiōnēs eius fuerant nec poterat alterum extrā numerum nuncupāre, ut voluerat. 5 sed illud excōgitāvit, ut Sevērum, quī erat aetāte mātūrior, Augustum nuncupāret, Cōnstantīnum vērō nōn imperātōrem, sīcut erat factus, sed Caesarem cum Maximīnō appellārī iubēret, ut eum secundō locō reiceret in quārtum.

[26] compositae rēs quōdam modō iam vidēbantur, cum subitō illī alius terror allātus est: generum ipsīus Maxentium Rōmae factum imperātōrem. cuius mōtūs haec fuit causa.

2 cum statuisset cēnsibus īnstitūtīs orbem terrae dēvorāre, ad hanc ūsque prōsiluit īnsāniam, ut ab hāc captīvitāte populum quidem Rōmānum fierī vellet immūnem. ōrdinābantur iam cēnsītōrēs quī Rōmam missī dēscrīberent plēbem. 3 eōdem ferē tempore castra quoque praetōria sustulerat. itaque mīlitēs paucī, quī Rōmae in castrīs relictī erant, opportūnitātem nānctī, occīsīs quibusdam iūdicibus nōn invītō populō, quī erat concitātus, Maxentium purpurā induerant. 4 quō nūntiō allātō aliquantum reī novitāte turbātus est nec tamen nimium territus. et ōderat hominem et trēs Caesarēs facere nōn poterat. satis vīsum est semel fēcisse quod nōluit. 5 Sevērum arcessit; hortātur ad recipiendum imperium; mittit eum cum exercitū Maximiānī ad expugnandum Maxentium, et mittit Rōmam, in quā mīlitēs illī, summīs dēliciīs saepissimē exceptī, nōn modo salvam esse illam urbem, sed ibi vīvere optārent. 6 Maxentius tantī facinoris sibi cōnscius, licet iūre hērēditātis paternōs mīlitēs trādūcere ad posset, cōgitāns tamen fierī posse ut Galērius Maximiānus socer, id ipsum metuēns, Sevērum in Illyricō relinqueret atque ipse cum suō exercitū ad oppugnandum venīret, quaerēbat quātenus ā perīculō impendente mūnīret.

7 patrī suō post dēpositum imperium in Campāniā morantī purpuram mittit et bis Augustum nōminat. ille vērō, et rērum novārum cupidus et quī dēposuerat invītus, libenter arripuit. 8 Sevērus interim vādit et ad mūrōs urbis armātus accēdit. statim mīlitēs sublātīs signīs abeunt, et contrā quem vēnerant trādunt. 9 quid restābat dēsertō nisi fuga? sed occurrēbat iam resūmptō imperiō Maximiānus, cuius adventū Ravennam cōnfūgit ibique cum paucīs mīlitibus inclūsit. 10 quī cum vidēret futūrum ut Maximiānō trāderētur, dēdidit ipse, vestemque purpuream eīdem ā quō accēperat reddidit. 11 quō factō nihil aliud impetrāvit nisi bonam mortem. nam vēnīs eius incīsīs lēniter morī coāctus est.

[27] Herculius vērō cum Galēriī Maximiānī nōsset īnsāniam, cōgitāre coepit illum audītā nece Sevērī īnflammātum īrā cum exercitū esse ventūrum et fortasse adiūnctō Maximīnō ac duplicātīs cōpiīs, quibus resistī nūllō modō posset. urbe mūnītā et rēbus contrā coepta inimīca dīligenter īnstrūctīs proficīscitur in Galliam ut Cōnstantīnum partibus suīs conciliāret suae minōris fīliae nuptiīs.

2 ille intereā coāctō exercitū invādit Italiam. ad urbem accēdit senātum exstīnctūrus, populum trucīdātūrus; vērum clausa et mūnīta omnia offendit. nūlla erat spēs irrumpendī, oppugnātiō difficilis, ad circumsedenda moenia nōn satis cōpiārum, quippe quī numquam vīderat Rōmam aestimāretque illam nōn multō esse maiōrem quam quās nōverat cīvitātēs. 3 tunc quaedam legiōnēs dētestantēs scelus, quod socer generum oppugnāret et quod Rōmānī mīlitēs Rōmam, trānslātīs signīs imperium relīquērunt. 4 et iam cēterī mīlitēs nūtābant, cum ille frāctā superbiā dīmissīsque animīs Sevērī exitum metuēns ad pedēs mīlitum prōvolūtus ōrābat hostī trāderētur, dōnec prōmissīs ingentibus flexit animōs eōrum et retrō signa convertit ac fugam trepidus capessīvit, in quā opprimī facillimē potuit, cum paucīs quispiam sequerētur. 5 quod cum timēret, dedit mīlitibus potestātem ut dispersī quam lātissimē dīriperent omnia vel corrumperent, ut quis īnsequī voluisset, ūtēnsilia nōn habēret. 6 vāstāta est igitur ea pars Italiae quā pestiferum illud agmen incessit: expīlāta omnia; mulierēs corruptae, virginēs violātae; extortī parentēs et marītī ut fīliās, ut coniugēs, ut opēs suās prōderent; abāctae tamquam barbarīs praedae pecorum ac iūmentōrum.

7 hōc modō ad sēdēs suās recēpit, cum Rōmānus quondam imperātor, nunc populātor Italiae, hostīliter ūniversa vexāsset. 8 ōlim quidem ille ut nōmen imperātōris accēperat, hostem Rōmānī nōminis erat professus, cuius titulum immūtārī volēbat ut nōn Rōmānum imperium, sed Dāciscum cognōminārētur.

[28] post huius fugam cum Maximiānus alter ē Galliā recēpisset, habēbat imperium commūne cum fīliō. sed iuvenī magis pārēbātur quam senī, quippe cum prior esset et maior fīliī potestās, quī etiam patrī reddiderat imperium. 2 ferēbat inīquō animō senex quod nōn posset līberē facere quae vellet, et fīliō suō puerīlī aemulātiōne invidēbat. cōgitābat ergō expellere adulēscentem, ut sibi sua vindicāret. quod facile vidēbātur, quia mīlitēs erant quī Sevērum relīquerant.

3 advocāvit populum ac mīlitēs quasi cōntiōnem praesentibus reī pūblicae malīs habitūrus. quibus cum multa dīxisset, convertit ad fīlium manūs et illum esse dīcēns auctōrem malōrum, illum prīncipem calamitātum quās rēs pūblica sustinēret, dēripuit ab humerīs eius purpuram. 4 exūtus ille praecipitem tribūnālī dedit et ā mīlitibus exceptus est. quōrum īrā et clāmōre perturbātus est senex impius et ab urbe Rōmā tamquam Superbus alter exāctus.

[29] rediēns rūrsus in Galliās, ubi aliquantum morātus est, profectus est ad hostem fīliī suī Galērium Maximiānum, quasi ut compōnendō reī pūblicae statū cum disputāret, autem vērā, ut illum per occāsiōnem reconciliātiōnis occīderet ac rēgnum eius tenēret exclūsus ā suō. 2 quō cum vēnisset, aderat ibi Dioclēs, ā generō nūper accītus ut, quod ante nōn fēcerat, praesente illō imperium Liciniō daret substitūtō in Sevērī locum. itaque fit utrōque praesente. sīc ūnō tempore sex fuērunt.

3 quā impedītīs cōnsiliīs senex Maximiānus tertiam quoque pugnam mōliēbātur; redit in Galliam plēnus malae cōgitātiōnis ac sceleris, ut Cōnstantīnum imperātōrem, generum suum, generī fīlium, dolō malō circumvenīret; et, ut posset fallere, dēpōnit rēgiam vestem. Francōrum gēns in armīs erat. 4 persuādet nihil suspicantī omnem cum exercitum dūceret, paucīs mīlitibus posse barbarōs dēbellārī, ut et ipse habēret exercitum quem occupāret, et ille opprimī posset ob mīlitum paucitātem. 5 crēdit adulēscēns ut perītō ac senī, pāret ut socerō; proficīscitur relictā mīlitum parte maiōre. ille paucīs diēbus exspectātīs, cum iam Cōnstantīnum aestimāret intrāsse fīnēs barbarōrum, repente purpuram sūmit, thēsaurōs invādit, dōnat ut solet largē; fingit Cōnstantīnō quae in ipsum prōtinus reccidērunt. 6 imperātōrī properē quae gesta sunt nūntiantur. admīrābilī celeritāte cum exercitū revolat. opprimitur homō ex imprōvīsō, nōndum satis īnstrūctus. mīlitēs ad imperātōrem suum redeunt.

7 occupāverat Massiliam et portās obserāverat. accēdit propius imperātor et in mūrō astantem alloquitur, nōn asperē nec hostīliter, sed rogat quid sibi voluisset, quid dēfuisset, cūr faceret quod ipsum praecipuē nōn decēret. ille vērō ingerēbat maledicta mūrīs. 8 tum subitō ā tergō eius portae reserantur, mīlitēs recipiuntur. attrahitur ad imperātōrem rebellis imperātor, pater impius, socer perfidus. audit scelera quae fēcit, dētrahitur vestis, et increpitō vīta dōnātur.

[30] sīc āmissō imperātōris ac socerī honōre humilitātis impatiēns aliās rūrsus īnsidiās māchinātus est, quia semel habuit impūne. 2 vocat fīliam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentīs sollicitat ad prōditiōnem marītī; alium digniōrem virum pollicētur; petit cubiculum patēns relinquī et neglegentius custōdīrī sinat. 3 pollicētur illa factūram et refert prōtinus ad marītum. compōnitur scaena quā manifēstō facinus tenērētur. suppōnitur quīdam vīlis eunūchus quī prō imperātōre moriātur. 4 surgit ille nocte intempestā, videt omnia īnsidiīs opportūna. rārī excubitōrēs erant et quidem longius; quibus tamen dīcit vīdisse somnium quod fīliō suō narrāre vellet. ingreditur armātus et spadōne obtruncātō prōsilit glōriābundus ac profitētur quid admīserit. 5 repente ex alterā parte Cōnstantīnus ostendit cum globō armātōrum. prōfertur ē cubiculō cadāver occīsī; haeret manifēstārius homicīda et mūtus stupet, quasi

dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.

impietātis ac sceleris increpātur. postrēmō datur potestās līberae mortis,

ac nōdum īnfōrmis lētī trabe nectit ab altā.

6 ita ille Rōmānī nōminis maximus imperātor, quī post longum temporis intervallum cum ingentī glōriā vīgintī annōrum vōta celebrāvit, ēlīsō et frāctō superbissimō gutture vītam dētestābilem turpī et ignōminiōsā morte fīnīvit.

[31] ab hōc deus religiōnis ac populī suī vindex oculōs ad Maximiānum alterum, Galērium, trānstulit, nefandae persecūtiōnis auctōrem, ut in etiam suae vim maiestātis ostenderet. 2 iam agendīs et ipse vīcennālibus cōgitābat; et ut quī iamdūdum prōvinciās afflīxerat aurī argentīque indictiōnibus factīs quae prōmīserat redderet, etiam in nōmine vīcennālium secūrem alteram iīs īnflīxit.

3 quā vexātiōne generis hūmānī exāctiō celebrāta sit maximē reī annōnāriae quis ēnarrāre dignē potest? officiōrum omnium mīlitēs vel potius carnificēs singulīs adhaerēbant; cui prius satisfieret incertum. venia nōn habentibus nūlla; sustinendī multiplicēs cruciātūs, nisi exhibērētur statim quod nōn erat. 4 multīs custōdiīs circumsaeptō nūlla respīrandī facultās, nūllō tempore annī vel exigua requiēs. frequēns super īsdem hominibus vel ipsīs iūdicibus vel mīlitibus iūdicum pugna. nūlla ārea sine exāctōre, nūlla vīndēmia sine custōde, nihil ad vīctum labōrantibus relictum. quamquam intolerābile sit ēripī ab ōre hominum cibōs labōre quaesītōs, tamen sustentābile aliquō modō vel spē futūrōrum. 5 quid vestis omnis generis? quid aurum? quid argentum? nōnne haec necesse est ex vēnditīs frūctibus comparārī? unde igitur haec, ō dēmentissime tyranne, praestābō, cum omnēs frūctūs auferās, ūniversa nāscentia violenter ēripiās? 6 quis ergō nōn bonīs suīs ēversus est ut opēs quae sub imperiō eius fuērunt corrāderentur ad vōtum quod nōn erat celebrātūrus?

[32] nuncupātō igitur Liciniō imperātōre Maximīnus īrātus nec Caesarem nec tertiō locō nōminārī volēbat. 2 mittit ergō ad eum saepe lēgātōs, ōrat sibi pāreat, dispositiōnem suam servet, cēdat aetātī et honōrem dēferat cānīs. 3 at ille tollit audācius cornua et praescrīptiōne temporis pugnat: sēsē priōrem esse dēbēre, quī prior sūmpserit purpuram. precēs eius et mandāta contempsit.

4 dolet bēstia et mūgit quod quem ideō ignōbilem fēcisset Caesarem ut sibi obsequēns esset, is tamen tantī beneficiī suī oblītus voluntātī ac precibus suīs impiē repugnāret. 5 victus contumāciā tollit Caesarum nōmen et Liciniumque Augustōs appellat, Maximīnum et Cōnstantīnum fīliōs Augustōrum. Maximīnus postmodum scrībit quasi nūntiāns in campō Mārtiō proximē celebrātō Augustum ab exercitū nuncupātum. recēpit ille maestus ac dolēns et ūniversōs quattuor imperātōrēs iubet numerārī.

[33] iam decimus et octāvus annus agēbātur cum percussit eum deus īnsānābilī plāgā. nāscitur ulcus malum in īnferiōrī parte genitālium serpitque lātius. 2 medicī secant, cūrant. sed inductā iam cicātrīce scinditur vulnus et ruptā vēnā fluit sanguis ūsque ad perīculum mortis. vix tamen cruor sistitur. nova ex integrō cūra; tandem perdūcitur ad cicātrīcem. 3 rūrsus levī corporis mōtū vulnerātur; plūs sanguinis quam ante dēcurrit. albēscit ipse atque absūmptīs vīribus tenuātur, et tunc quidem rīvus cruōris inhibētur. 4 incipit vulnus nōn sentīre medicīnam; proxima quaeque cancer invādit et quantō magis circumsecātur, lātius saevit; quantō cūrātur, incrēscit.

cessēre magistrī,
Phillyridēs Chīrōn Amythāoniusque Melampūs.

undique medicī nōbilēs trahuntur; nihil hūmānae manūs prōmovent. 5 cōnfugitur ad īdōla: Apollō et Asclēpius ōrantur, remedium flāgitātur. dat Apollō cūram; malum multō peius augētur.

6 iam nōn longē perniciēs aberat et īnferiōra omnia corripuerat. computrēscunt forīnsecus vīscera et in tābem sēdēs tōta dīlābitur. nōn dēsinunt tamen īnfēlīcēs medicī vel sine spē vincendī malī fovēre, cūrāre. 7 repercussum medēlīs malum recidit intrōrsus et interna comprehendit. vermēs intus creantur. odor it nōn modo per palātium, sed tōtam cīvitātem pervādit. nec mīrum, cum iam cōnfūsī essent exitūs stercoris et ūrīnae. 8 comēstur ā vermibus et in putrēdinem corpus cum intolerandīs dolōribus solvitur.

clāmōrēs simul horrendōs ad sīdera tollit,
quālēs mūgītūs fūgit cum saucius āram
taurus.

9 appōnēbantur ad sēdem fluentem cocta et calida animālia ut vermiculōs ēliceret calor. quīs resolūtīs inaestimābile scatēbat exāmen et tamen multō maiōrem cōpiam tābēscendōrum vīscerum perniciēs fēcunda generāverat. 10 iam dīversō malō partēs corporis āmīserant speciem. superior ūsque ad vulnus āruerat et miserābilī maciē cutis lūrida longē inter ossa cōnsēderat; īnferior sine ūllā pedum fōrmā in utrium modum īnflāta discrēverat.

11 et haec facta sunt per annum perpetem, cum tandem malīs domitus deum coāctus est cōnfitērī. novī dolōris urgentis per intervalla exclāmat restitūtūrum deī templum satisque prō scelere factūrum, et iam dēficiēns ēdictum mīsit huiusmodī:

[34]inter cētera quae prō reī pūblicae semper commodīs atque ūtilitāte dispōnimus, nōs quidem volueramus antehāc iuxtā lēgēs veterēs et pūblicam disciplīnam Rōmānōrum cūncta corrigere atque id prōvidēre, ut etiam Chrīstiānī, quī parentum suōrum relīquerant sectam, ad bonās mentēs redīrent, 2 sīquidem quādam ratiōne tanta eōsdem Chrīstiānōs voluntās invāsisset et tanta stultitia occupāsset ut nōn illa veterum īnstitūta sequerentur quae forsitan prīmum parentēs eōrundem cōnstituerant, sed prō arbitriō suō atque ut īsdem erat libitum, ita sibimet lēgēs facerent quās observārent, et per dīversa variōs populōs congregārent.

3 dēnique cum eiusmodī nostra iussiō exstitisset, ut ad veterum īnstitūta cōnferrent, multī perīculō subiugātī, multī etiam dēturbātī sunt. 4 atque cum plūrimī in prōpositō persevērārent ac vidērēmus