Preface to Demetrianus (1)

[1] quam minimē sim quiētus et in summīs necessitātibus ex hōc libellō poteris exīstimāre quem ad rudibus paene verbīs, prout ingeniī mediocritās tulit, Dēmētriane, perscrīpsī, ut cottīdiānum studium meum et nōssēs et nōn dēessem tibi praeceptor etiamnunc, sed honestiōris reī meliōrisque doctrīnae. 2 nam in litterīs nihil aliud quam linguam īnstruentibus audītōrem satis strēnuum praebuistī, quantō magis in hīs vērīs et ad vītam pertinentibus docilior esse dēbēbis? apud quem nunc profiteor nūllā necessitāte vel reī vel temporis impedīrī quōminus aliquid excūdam quō philosophī nostrae sectae, quam tuēmur, īnstrūctiōrēs doctiōrēsque in posterum fīant; quamvīs nunc male audiant castīgenturque vulgō, quod aliter quam sapientibus convenit vīvant et vitia sub obtentū nōminis cēlent, quibus illōs aut medērī oportuit aut ea prōrsus effugere, ut beātum atque incorruptum sapientiae, nōmen vītā ipsā cum praeceptīs congruente, praestārent. 3 ego tamen, ut nōs ipsōs simul et cēterōs īnstruam, nūllum labōrem recūsō. neque enim possum oblīvīscī meī, tum praesertim, cum maximē opus sit meminisse, sīcut quidem tuī, ut spērō et optō. 4 nam licet pūblicae reī necessitās ā vērīs et iūstīs operibus āvertat, tamen fierī nōn potest quīn subinde in caelum aspiciatmēns sibi cōnscia rēctī.” 5 ego quidem laetor omnia tibi quae prō bonīs habentur prōsperē fluere, sed ita, nihil statū mentis immūtent. vereor enim paulātim cōnsuētūdō et iūcunditās eārum rērum, sīcut fierī solet, in animum tuum rēpat. 6 ideōque moneō, etrepetēns iterumque monēbō,” oblectāmenta ista terrae prō magnīs aut vērīs bonīs habēre crēdās; quae sunt nōn tantum fallācia, quia dubia, vērum etiam īnsidiōsa, quia dulcia. 7 nam ille colluctātor et adversārius noster scīs quam sit astūtus, et īdem ipse violentus, sīcutī nunc vidēmus. is haec omnia quae illicere possunt prō laqueīs habet, et quidem tam subtīlibus ut oculōs mentis effugiant, possint hominis prōvīsiōne vītārī. 8 summa ergō prūdentia est pedetemptim prōcēdere, quoniam utrubīque salūtī īnsidet et offēnsācula pedibus latenter oppōnit. 9 itaque rēs tuās prōsperās in quibus nunc agis, suādeō ut prō tuā virtūte aut contemnās, potes, aut nōn magnopere mīrēris. mementō et vērī parentis tuī, et in quā cīvitāte nōmen dederīs, et cuius ōrdinis fuerīs. intellegis profectō quid loquar. 10 nec enim superbiae arguō, cuius in suspīciō quidem ūlla est; sed ea quae dīcō ad mentem referenda sunt, nōn ad corpus, cuius omnis ratiō ideō comparāta est, ut animō tamquam dominō serviat et regātur nūtū eius. 11 vās est quidem corpus quōdammodo fictile, quō animus, id est homō ipse vērus, continētur, et quidem nōn ā Promēthēō fictum, ut poētae loquuntur, sed ā summō illō rērum conditōre atque artifice deō; cuius dīvīnam prōvidentiam perfectissimamque virtūtem nec sēnsū comprehendere nec verbō ēnārrāre possibile est. temptābō tamen, quoniam corporis et animī facta mentiō est, utriusque ratiōnem, quantum pusillitās intellegentiae meae pervidet, explicāre. 12 quod officium hāc causā maximē suscipiendum putō, quod M. Tullius, vir ingeniī singulāris, in quārtō Pūblicā librō, cum id facere temptāsset, māteriam lātē patentem angustīs fīnibus termināvit, leviter summa quaeque dēcerpēns. 13 ac ūlla esset excūsātiō cūr eum locum nōn fuerit exsecūtus, ipse testātus est nec voluntātem sibi dēfuisse nec cūram. in librō enim Lēgibus prīmō, cum hoc īdem summātim stringeret, sīc ait: “hunc locum satis, ut mihi vidētur, in iīs librīs quōs lēgistis expressit Scīpiō.” posteā tamen in librō Nātūrā Deōrum secundō, hoc īdem lātius exsequī cōnātus est. 14 sed quoniam ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc mūnus et sūmam mihi audācter explicandum, quod homō disertissimus paene omīsit intāctum. 15 forsitan reprehendās, quod in rēbus obscūrīs cōner aliquid disputāre, cum videās tantā temeritāte hominēs exstitisse, quī vulgōphilosophīnōminantur, ut ea quae abstrūsa prōrsus atque abdita deus esse voluit scrūtārentur ac nātūram rērum caelestium terrēnārumque conquīrerent, quae ā nōbīs longē remōtae neque oculīs contrectārī neque tangī manū neque percipī sēnsibus possunt; et tamen illārum omnium ratiōne sīc disputant, ut ea quae afferunt probāta et cognita vidērī velint. 16 quid est tandem cūr nōbīs invidiōsum quisquam putet, ratiōnem corporis nostrī dispicere et contemplārī velimus? quae plānē obscūra nōn est, quia ex ipsīs membrōrum officiīs et ūsibus partium singulārum quantā prōvidentiae quidque factum sit intellegere nōbīs licet.

The providential creation of animals and humans (2)

[2] dedit enim hominī artifex ille noster ac parēns deus sēnsum atque ratiōnem ut ex appārēret nōs ab esse generātōs, quia ipse intellegentia, ipse sēnsus ac ratiō est. 2 cēterīs animantibus quoniam ratiōnālem istam vim nōn attribuit, quemadmodum tamen vīta eōrum tūtior esset ante prōvīdit; omnēs enim suīs ex pilīs tēxit, quō facilius possent vim pruīnārum ac frīgōrum sustinēre. 3 singulīs autem generibus ad prōpulsandōs impetūs externōs sua propria mūnīmenta cōnstituit, ut aut nātūrālibus tēlīs repugnent fortiōribus, aut quae sunt imbēcilliōra subtrahant perīculīs pernīcitāte fugiendī, aut quae simul et vīribus et celeritāte indigent āstū prōtegant aut latibulīs saepiant. 4 itaque alia eōrum vel plūmīs levibus in sublīme suspēnsa sunt, vel suffulta ungulīs, vel īnstrūcta cornibus; quibusdam in ōre arma sunt dentēs, aut in pedibus aduncī unguēs; nūllīque mūnīmentum ad tūtēlam suī deest. 5 qua vērō in praedam maiōribus cēdunt, tamen stirps eōrum funditus interīret, aut in sunt relēgāta regiōne ubi maiōra esse nōn possunt, aut accēpērunt ūberem generandī fēcunditātem, ut et bēstiīs quae sanguine aluntur vīctūs suppeteret ex illīs, et illātam tamen clādem ad cōnservātiōnem generis multitūdō ipsa superāret. 6 hominem autem, ratiōne concessā et virtūte sentiendī atque ēloquendī datā, eōrum quae cēterīs animantibus attribūta sunt fēcit expertem, quia sapientia reddere poterat quae illī nātūrae condiciō dēnegāsset, statuit nūdum et inermem, quia et ingeniō poterat armārī et ratiōne vestīrī. 7 ea vērō ipsa quae mūtīs data et hominī dēnegāta sunt quam mīrābiliter hominī ad pulchritūdinem faciant exprimī nōn potest. nam in homine ferīnōs dentēs aut cornua aut unguēs aut ungulās aut caudam aut variī colōris pilōs addidisset, quis nōn sentiat quam turpe animal esset futūrum, sīcut mūta, nūda et inermia fingerentur? 8 quibus dētrahās vel nātūrālem suī corporis vestem vel ea quibus ex armantur, nec speciōsa poterunt esse nec tūta, ut mīrābiliter, ūtilitātem cōgitēs, īnstrūcta, speciem, ōrnāta videantur, adeō mīrō modō cōnsentit ūtilitās cum decōre. 9 hominem vērō, quem aeternum animal atque immortāle fingēbat, nōn forīnsecus, ut cētera, sed interius armāvit; nec mūnīmentum eius in corpore, sed in animō posuit, quoniam supervacuum fuit, cum illī quod erat maximum, tribuisset, corporālibus eum tegere mūnīmentīs, cum praesertim pulchritūdinem hūmānī corporis impedīrent. 10 unde ego philosophōrum quī Epicūrum sequuntur āmentiam soleō mīrārī, quī nātūrae opera reprehendunt, ut ostendant nūllā prōvidentiā īnstrūctum esse ac rēgī mundum; sed orīginem rērum īnsecābilibus ac solidīs corporibus assignant, quōrum fortuitīs concursiōnibus ūniversa nāscantur et nāta sint. 11 praetereō quae ad ipsum mundum pertinentia vitiō dant, in quō rīdiculē īnsāniunt; id sūmō quod ad rem quā nunc agimus pertinet.

The condition of animals and humans (3)

[3] queruntur hominem nimis imbēcillum et fragilem nāscī, quam cētera animālia nāscuntur; quae ut sunt ēdita ex uterō, prōtinus in pedēs suōs ērigī et gestīre discursibus, statimque āerī tolerandō idōnea esse, quod in lūcem nātūrālibus indūmentīs mūnīta prōcesserint; hominem contrā nūdum et inermem tamquam ex naufragiō in huius vītae miseriās prōicī et expellī, quī neque movēre locō ubi effūsus est possit nec alimentum lactis appetere nec iniūriam temporis ferre; 2 itaque nātūram nōn mātrem esse hūmānī generis sed novercam, quae cum mūtīs tam līberāliter gesserit, hominem vērō sīc effūderit ut inops et īnfirmus et omnī auxiliō indigēns nihil aliud possit quam fragilitātis suae condiciōnem plōrātū ac flētibus suīs ōminārī, scīlicetcui tantum in vītā restet trānsīre malōrum.” 3 quae cum dīcunt, vehementer sapere crēduntur, proptereā quod ūnusquisque incōnsīderātē suae condiciōnī ingrātus est; ego vērō illōs numquam tam dēsipere contendō quam cum haec loquuntur. 4 cōnsīderāns enim condiciōnem rērum, intellegō nihil fierī aliter dēbuisseut nōn dīcampotuisse,” quia deus potest omnia; sed necesse est ut prōvidentissima illa maiestās id effēcerit quod erat melius et rēctius. 5 libet igitur interrogāre istōs dīvīnōrum operum reprehēnsōrēs quid in homine dēesse, quia imbēcillior nāscitur, crēdant; num idcircō minus ēducentur hominēs; num minus ad summum rōbur aetātis prōvehantur; num imbēcillitās aut incrēmentum impediat aut salūtem, quoniam quae dēsunt, ratiō dēpendit. 6 at hominis, inquiunt, ēducātiō maximīs labōribus cōnstat; pecudum scīlicet condiciō melior, quod hae omnēs, cum fētum ēdiderint, nōn nisi pāstūs suī cūram gerunt; ex quō efficitur ut ūberibus suā sponte distentīs alimentum lactis fētibus ministrētur et id cōgente nātūrā sine mātrum sollicitūdine appetant. 7 quid avēs, quārum ratiō dīversa est? nōnne maximōs suscipiunt in ēducandō labōrēs, ut interdum aliquid hūmānae intellegentiae habēre videantur? nīdōs enim aut lutō aedificant aut virgultīs et frondibus cōnstruunt et cibōrum expertēs incubant ovīs; et quoniam fētūs suīs corporibus alere datum nōn est, cibōs convehunt, et tōtōs diēs in huiusmodī discursātiōne cōnsūmunt, noctibus vērō dēfendunt, fovent, prōtegunt. 8 quid amplius facere hominēs possunt, nisi hoc sōlum fortasse, quod nōn expellunt adultōs sed perpetuā necessitūdine ac vinculō cāritātis adiūnctōs habent. 9 quid, quod avium fētus multō fragilior est quam hominis? quia nōn māternō corpore ipsum animal edunt, sed quod māternī corporis fōtū et calōre tepefactum animal efficiat; quod tamen cum spīritū fuerit animātum, id vērō implūme ac tenerum nōn modo volandī, sed ambulandī quoque ūsū caret. 10 nōn ergō ineptissimus sit, quis putet male cum volucribus ēgisse nātūram, prīmum quod bis nāscuntur; deinde quod tam īnfirmae ut sint quaesītīs per labōrem cibīs ā parentibus nūtriendae? sed illī fortiōra ēligunt, imbēcilliōra praetereunt. 11 quaerō igitur ab iīs quī condiciōnem pecudum suae praeferunt, quid ēligant, deus hīs dēferat optiōnem, utrum mālint hūmānam sapientiam cum imbēcillitāte an pecudum firmitātem cum illārum nātūrā? 12 scīlicet nōn tam pecudēs sunt ut nōn mālint vel fragiliōrem multō quam nunc est, dummodo hūmānam, quam illam irratiōnābilem firmitātem. sed vidēlicet prūdentēs virī neque hominis ratiōnem volunt cum fragilitāte neque mūtōrum firmitātem sine ratiōne. 13 quod@ nihil est tam repugnāns tamque contrārium quod ūnumquodque animal aut ratiō īnstruat necesse est aut condiciō nātūrae. nātūrālibus mūnīmentīs īnstruātur, supervacua ratiō est. quid enim excōgitābit? quid faciet aut quid mōliētur? aut in quō lūmen illud ingeniī ostendet, cum ea quae possunt esse ratiōnis ultrō nātūra concēdat? 14 autem ratiōne sit praeditum, quid opus erit saepīmentīs corporis, cum semel concessa ratiō nātūrae mūnus possit implēre? quae quidem tantum valet ad ōrnandum tuendumque hominem ut nihil potuerit maius ac melius ā deō darī. 15 dēnique cum et corporis nōn magnī homō et exiguārum vīrium et valētūdinis sit īnfirmae, tamen quoniam id quod est maius accēpit, et īnstrūctior est cēterīs animālibus et ōrnātior. 16 nam cum fragilis imbēcillisque nāscātur, tamen et ā mūtīs omnibus tūtus est; et ea omnia quae firmiōra nāscuntur, etiamsī vim caelī fortiter patiuntur, ab homine tamen tūta esse nōn possunt. 17 ita fit ut plūs hominī cōnferat ratiō quam nātūra mūtīs, quoniam in illīs neque magnitūdō vīrium neque firmitās corporis efficere potest quōminus aut opprimantur ā nōbīs aut nostrae subiecta sint potestātī. 18 potestne igitur aliquis, cum videat etiam bovēs lūcās cum immānissimīs etiam corporibus ac vīribus servīre hominī, querī opifice rērum deō, quod modicās vīrēs, quod parvum corpus accēperit, nec beneficia in dīvīna prō meritō aestimat? quod est ingrātī, aut, ut vērius loquāmur, īnsānī. 19 Platō ut hōs, crēdō, ingrātōs refelleret, nātūrae grātiās ēgit quod homō nātus esset. 20 quantō melius et sānius, quī sentit condiciōnem hominis esse meliōrem quam istī quī pecudēs nātōs esse māluērunt! quōs deus in ea forte converterit animālia, quōrum sortem praeferunt suae, iam profectō cupiant remigrāre, magnīsque clāmōribus condiciōnem prīstinam flāgitent, quia nōn est tantī rōbur ac firmitās corporis ut officiō linguae careās, aut avium per āerem lībera discursātiō ut manibus indigeās: plūs enim manūs praestant quam levitās ūsusque pennārum, plūs lingua quam tōtīus corporis fortitūdō. 21 quae igitur āmentia est ea praeferre quae, data sint, accipere dētrectēs?

Human weakness (4)

[4] īdem queruntur hominem morbīs et immātūrae mortī esse subiectum. indignantur vidēlicet nōn deōs esse nātōs. “minimē,” inquiunt, “sed ex hōc ostendimus hominem nūllā prōvidentiā esse factum, quod aliter fierī dēbuit.” 2 quid ostenderō id ipsum magnā ratiōne prōvīsum esse, ut morbīs vexārī posset et vīta saepe in mediō cursūs suī spatiō rumperētur? cum enim deus animal quod fēcerat suā sponte ad mortem trānsīre cognōvisset, ut mortem ipsam, quae est dissolūtiō nātūrae, capere posset, dedit fragilitātem, quae mortī aditum ad dissolvendum animal invenīret. 3 nam eius rōboris fieret ut ad eum morbus et aegritūdō adīre nōn posset, mors quidem posset, quoniam mors sequēla morbōrum est. immātūra vērō mors quōmodo abesset ab cui esset cōnstitūta mātūra? nempe nūllum hominem morī volunt, nisi cum centēsimum aetātis complēverit annum. 4 quōmodo illīs in tantā repugnantiā rērum ratiō poterit cōnstāre? ut enim ante annōs centum morī quisque nōn possit, aliquid illī rōboris quod sit immortāle tribuendum est. quō concessō, necesse est condiciōnem mortis exclūdī. 5 id autem ipsum cuiusmodī potest esse, quod hominem contrā morbōs et ictūs extrāneōs solidum atque inexpugnābilem faciat? cum enim cōnstet ex ossibus et nervīs et vīsceribus et sanguine, quid hōrum potest esse tam firmum ut fragilitātem repellat ac mortem? 6 ut igitur homō indissolūbilis sit ante id tempus quod illī putant oportuisse cōnstituī, ex quā māteriā corpus attribuent? fragilia sunt omnia quae vidērī ac tangī possunt. superest ut aliquid ex caelō petant, quoniam in terrā nihil est quod nōn sit īnfirmum. 7 cum ergō homō sīc fōrmandus esset ā deō ut mortālis esset aliquandō, rēs ipsa exigēbat ut terrēnō et fragilī corpore fingerētur. necesse est igitur ut mortem recipiat quandōlibet, quoniam corporālis est; corpus enim quodlibet solūbile atque mortāle est. 8 stultissimī ergō quī morte immātūrā queruntur, quoniam nātūrae condiciō locum illī facit. ita cōnsequēns erit ut morbīs quoque subiectus sit; neque enim patitur nātūra ut abesse possit īnfirmitās ab corpore quod aliquandō solvendum est. 9 sed pūtēmus fierī posse, quemadmodum volunt, ut homō nōn condiciōne nāscātur quis morbō mortīve subiectus sit, nisi perāctō aetātis suae spatiō ad ultimam prōcesserit senectūtem. 10 nōn igitur vident, ita sit cōnstitūtum, quid sequātur, omnī utique cēterō tempore morī nūllō modō posse? sed prohibērī ab alterō vīctū potest, morī poterit; rēs igitur exigit ut hominī quī ante certum diem morī nōn potest, cibōrum alimentīs, quia subtrahī possunt, opus nōn sit. opus cibō nōn erit, iam nōn homō ille, sed deus fīet. ergō, ut superius dīxī, quī fragilitāte hominis queruntur id potissimum queruntur, quod nōn immortālēs et sempiternī sint nātī. 11nēmō nisi senex morī dēbet.” atquīn mortālitās nōn potest cum immortālitāte coniungī. enim mortālis est in senectūte, immortālis esse in adolēscentiā nōn potest; nec est ab condiciō mortis aliēna quī quandōque moritūrus est; nec ūlla immortālitās est cui sit terminus cōnstitūtus. 12 ita fit ut et immortālitās exclūsa in perpetuum et ad tempus recepta mortālitās hominem cōnstituat in condiciōne, ut sit in quālibet aetāte mortālis. quadrat igitur necessitās undique nec dēbuisse aliter fierī nec fās fuisse. sed istī ratiōnem sequentium nōn vident, quia semel errāvērunt in ipsā summā. 13 exclūsā enim rēbus hūmānīs dīvīnā prōvidentiā, necessāriō sequēbātur ut omnia suā sponte sint nāta. hinc invēnērunt illās minūtōrum sēminum plāgās et concursiōnēs fortuitās, quia rērum orīginem nōn vidēbant. 14 in quās angustiās cum coniēcissent, iam cōgēbat eōs necessitās exīstimāre animās cum corporibus nāscī et item cum corporibus exstinguī. assūmpserant enim nihil fierī mente dīvīnā. quod ipsum nōn aliter probāre poterant quam ostenderent esse aliqua in quibus vidērētur prōvidentiae ratiō claudicāre. 15 reprehendērunt igitur ea in quibus vel maximē dīvīnitātem suam prōvidentia mīrābiliter expressit, ut illa quae rettulī morbīs et immātūrā morte, cum dēbuerint cōgitāre hīs assūmptīs quid necessāriō sequerētur. 16 sequuntur autem illa quae dīxī: morbum nōn reciperet, neque tēctīs neque vestibus indigēret. quid enim ventōs aut imbrēs aut frīgora metueret, quōrum vīs in est, ut morbōs afferant? idcircō enim accēpit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitātem suam mūniat. 17 sequātur necesse est ut, quoniam retinendae ratiōnis causā morbōs capit, etiam mortem semper accipiat, quia is ad quem mors nōn venit, firmus sit necesse est. īnfirmitās autem habet in mortis condiciōnem; firmitās vērō ubi fuerit, nec senectus locum potest habēre nec mors, quae sequitur senectūtem. 18 praetereā mors certae cōnstitūta esset aetātī, fieret homō īnsolentissimus et hūmānitāte omnī cāreret; nam ferē iūra omnia hūmānitātis, quibus inter nōs cohaerēmus, ex metū et cōnscientiā fragilitātis oriuntur. 19 dēnique imbēcilliōra et timidiōra quaeque animālia congregantur, ut, quoniam vīribus tuērī nequeunt, multitūdine tueantur; fortiōra vērō sōlitūdinēs appetunt, quoniam rōbore vīribusque cōnfīdunt. 20 homō quoque eōdem modō habēret ad prōpulsanda perīcula suppetēns rōbur, nec ūllīus alterīus auxiliō indigēret, quae societās esset, quae reverentia inter ? quis ōrdō, quae ratiō, quae hūmānitās? aut quid esset taetrius homine? quid efferācius, quid immānius? 21 sed quoniam imbēcillis est nec per potest sine homine vīvere, societātem appetit, ut vīta commūnis et ōrnātior fīat et tūtior. 22 vidēs igitur omnem hominis ratiōnem in vel maximē stāre, quod nūdus fragilisque nāscitur, quod morbīs afficitur, quod immātūrā morte multātur. quae hominī dētrahantur, ratiōnem quoque ac sapientiam dētrahī necesse est. 23 sed nimis diū rēbus apertīs disputō, cum sit liquidum nihil sine prōvidentiā nec factum esse umquam nec fierī potuisse. cuius operibus ūniversīs, nunc libeat disputāre per ōrdinem, īnfīnīta māteria est. 24 sed ego ūnō corpore hominis tantum īnstituī dīcere, ut in dīvīnae prōvidentiae potestātem, quanta fuerit, ostendam, hīs dumtaxat in rēbus quae sunt comprehēnsibilēs et apertae; nam illa quae sunt animae nec subiicī oculīs nec comprehendī queunt. nunc ipsō vāse hominis loquimur, quod vidēmus.

@@

The shape and limbs of animals (5)

[5] in prīncipiō, cum deus fingeret animālia, nōluit ea in rotundam fōrmae speciem conglobāre atque colligere, ut et movērī ad ambulandum, et flectere in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsā corporis summa prōdūxit caput; item prōdūxit membra quaedam longius, quae vocantur pedēs, ut alternīs mōtibus sōlō fīxa prōdūcerent animal, quō mēns tulisset, aut quō petendī cibī necessitās prōvocāsset. 2 ex ipsō autem vāsculō corporis quātuor fēcit exstantia: bīna posterius, quae sunt in omnibus pedēs; item bīna capitī et collō proxima, quae variōs animantibus ūsūs praebent. in pecudibus enim ac ferīs sunt posteriōribus pedēs similēs, in homine autem manūs; quae nōn sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt nātae. 3 est et tertium genus, in quō priōra illa, neque pedēs, neque manūs sunt, sed ālae, in quibus pennae per ōrdinem fīxae volandī exhibent ūsum. ita ūna fictiō dīversās speciēs et ūsus habet. 4 atque ut ipsam corporis crassitūdinem firmiter comprehenderet, maiōribus et brevibus ossibus invicem colligātis, quasi carīnam compēgit, quam nōs spīnam dīcimus, eamque nōluit ex ūnō perpetuōque osse fōrmāre, gradiendī flectendīque facultātem animal nōn habēret. 5 ex eius parte quasi media costās, id est trānsversa et plāna ossa porrēxit in dīversum, quibus clēmenter curvātis, et in velut in circulum paene conductīs, interna vīscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus valida fierī opus erat, illīus solidae crātis amplexū possent esse mūnīta. 6 in summā vērō cōnstrūctiōnis eius, quam similem nāvis carīnae dīximus, caput collocāvit, in quō esset regimen tōtīus animantis; datumque illī hoc nōmen est, ut quidem Varrō ad Cicerōnem scrībit, quod hinc capiant initium sēnsūs ac nervī. 7 ea vērō, quae dīximus corpore, vel ambulandī, vel faciendī, vel volandī causā esse prōducta, neque nimium longīs, propter celerem mōbilitātem, neque nimium brevibus, propter firmitātem, sed et paucīs et magnīs ossibus cōnstāre voluit. 8 aut enim bīna sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quae tamen nōn fēcit solida, in gradiendō pigritia et gravitās retardāret, sed cavāta et ad vigōrem corporis cōnservandum medullīs intrīnsecus plēna; eaque rūrsus nōn aequāliter porrēcta fīnīvit: sed summās eōrum partēs crassiōribus nōdīs conglobāvit, ut et substringī nervīs facilius, et vertī tūtius possent, unde sunt vertibula nōmināta. 9 eōs nōdōs firmiter solidātōs lēnī quōdam operculō tēxit, quod dīcitur cartilāgō; scīlicet, ut sine attrītū et sine sēnsū dolōris aliquō flecterentur. eōsdem tamen nōn in ūnum modum īnfōrmāvit: 10 aliōs enim fēcit simplicēs, et in orbem rotundōs, in iīs dumtaxat articulīs, in quibus movērī membra in omnēs partēs oportēbat, ut in scapulīs; quoniam manus utrōlibet agitārī et contorquērī necessārium est: aliōs autem lātōs, et aequālēs, et in ūnam partem rotundōs, et in hīs utique locīs, ubi tantummodo curvārī membra oportēbat, ut in genibus et in cubitīs, et in manibus ipsīs. 11 nam sīcut manus ex locō, unde oriuntur, ubīque versūs movērī, speciōsum simul et ūtile fuit: sīc profectō, hoc īdem etiam cubitīs accideret, et supervacuus esset eius modī mōtus, et turpis. 12 iam enim manus āmissā dignitāte, quam nunc habet, mōbilitāte nimiā proboscidī similis vidērētur, essetque homō plānē anguimanus: quod genus in illā immānissima bellua mīrābiliter effectum est. 13 deus enim, quī prōvidentiam et potestātem suam multārum rērum mīrābilī varietāte voluit ostendere, quoniam caput eius animālis nōn tam longē porrēxerat, ut terram posset ōre contingere, quod erat futūrum horribile atque tētrum, et quia os ipsum profūsīs dentibus sīc armāverat, ut etiamsī contingeret, pāscendī tamen facultātem dentēs adimerent; prōdūxit inter eōs ā summā fronte molle ac flexibile membrum, quō prēndere, quō tenēre quodlibet posset, ratiōnem vīctūs capiendī, vel dentium prōminēns magnitūdō, vel cervīcis brevitās impedīret.

@ (6) Dē Epicūrī errōre; et dē membrīs eōrumque ūsū.

[6] nōn possum hōc locō tenērī, quōminus Epicūrī stultitiam rūrsum coarguam; illīus enim sunt omnia quae dēlīrat Lucrētius: quī, ut ostenderet animālia nōn artificiō aliquō dīvīnae mentis, sed, ut solet, fortuitō esse nāta; dīxit, in prīncipiō mundī aliās quāsdam innumerābilēs animantēs mīrandā speciē et magnitūdine fuisse nātās, sed eās permanēre nōn potuisse, quod illās aut sūmendī cibī facultās, aut coeundī generandīque ratiō dēfēcisset. 2 vidēlicet ut et atomīs suīs locum faceret per īnfīnītum et ināne volitantibus, dīvīnam prōvidentiam voluit exclūdere. sed cum vidēret in omnibus quae spīrant. mīrābilem Prōvidentiae inesse ratiōnem, quae (malum!) vānitās erat dīcere fuisse animālia prōdigiōsa, in quibus nāscendī ratiō cessāret? 3 quoniam igitur omnia quae vidēmus cum ratiōne nāta sunt, id enim ipsum nāscī, efficere nisi ratiō nōn potest, manifēstum est, nihil omnīnō ratiōnis expers potuisse generārī. 4 ante enim prōvīsum est in singulīs quibusque fingendīs, quātenus et ministeriō membrōrum ad necessāria vītae ūterētur, et quātenus adiugātīs corporibus ēlāta sobolēs, ūniversās generātim cōnservāret animantēs. 5 nam perītus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere cōnstituit, prīmō omnium cōgitat, quae summā perfectī aedificiī futūra sit, et ante ēmētītur, quem locum leve pondus expectet, ubi magnī operis statūra sit mōlēs, quae columnārum intervālla, quī, aut ubi aquārum cadentium dēcursūs et exitūs, et receptācula, 6 haec, inquam, prius prōvidet, ut quaecumque sunt perfectō iam operī necessāria, cum ipsīs fundāmentīs pariter ōrdiātur: cūr deum quisquam putet in māchinandīs animālibus nōn ante prōvīdisse, quae ad vīvendum necessāria essent, quam ipsam vītam daret? quae utique cōnstāre nōn posset, nisi prius effecta essent quibus cōnstat. 7 vidēbat igitur Epicūrus in corporibus animālium dīvīnae ratiōnis sōlertiam: sed ut efficeret, quod ante imprūdenter assūmpserat, adiēcit aliud dēlīrāmentum superiōrī congruēns. 8 dīxit enim, neque oculōs ad videndum esse nātōs, neque aurēs ad audiendum, neque pedēs ad ambulandum, quoniam membra haec prius nāta sunt quam esset ūsus videndī, et audiendī, et ambulandī: sed hōrum omnia officia ex natīs exstitisse. 9 vereor huiusmodī portenta et rīdicula refūtāre nōn minus ineptum esse videātur. sed libet ineptīre, quoniam cum ineptō agimus, ille nimis argūtum putet. 10 quid ais, Epicūre? nōn sunt ad videndum oculī nātī? cūr igitur vident? posteā, inquit, ūsus eōrum appāruit. videndī ergō causā nātī sunt; siquidem nihil possunt aliud quam vidēre. item membra cētera, cuius reī causā nāta sunt, ipse ūsus ostendit: quī utique nūllō modō posset existere, nisi essent membra omnia tam ōrdinātē, tam prōvidenter effecta, ut ūsum possent habēre. 11 quid enim, dicās avēs nōn ad volandum esse natās, neque ferās ad saeviendum, neque piscēs ad natandum, neque hominēs ad sapiendum; cum appāreat nātūrae, officiōque servīre animantēs, ad quod est quaeque generāta? 12 sed vidēlicet quī summam ipsam vēritātis āmīsit, semper erret necesse est. enim nōn prōvidentia, sed fortuitīs atomōrum concursiōnibus nāscuntur omnia, cūr numquam fortuitō accidit, sīc coīre illa prīncipia, ut efficerent animal eiusmodī, quod nāribus potius audīret, odōrārētur oculīs, auribus cerneret? 13 enim prīmōrdia nūllum genus positiōnis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodī quotīdiē mōnstra generārī, in quibus et membrōrum ōrdō praeposterus, et ūsus longē dīversus existeret. 14 cum vērō ūniversa genera, et ūniversa quoque membra lēgēs suās, et ōrdinēs, et ūsus sibi attribūtōs tueantur, manifēstum est nihil fortuitō esse factum, quoniam dīvīnae ratiōnis dispositiō perpetua servātur. 15 vērum aliās refellēmus Epicūrum; nunc prōvidentiā (ut coepimus) disserāmus.

@ (7) Dē omnibus corporis partibus.

[7] deus igitur solidāmenta corporis, quae ossa dīcuntur, nōdāta et adiūncta invicem nervīs alligāvit atque cōnstrīnxit, quibus mēns, excurrere, aut resistere velit, tamquam retināculīs ūterētur; et quidem nūllō labōre, nūllōque cōnātū: sed vel minimō nūtū tōtīus corporis mōlem temperāret ac flecteret. 2 haec autem vīsceribus operuit, ut quemque locum decēbat, ut quae solida essent, conclūsa tegerentur. item vīsceribus ipsīs vēnās admiscuit, quasi rīvōs per corpus omne dīvīsōs, per quās discurrēns humor, et sanguis, ūniversa membra succīs vītālibus irrigāret; et ea vīscera, fōrmāta in eum modum, quī ūnīcuique generī ac locō aptus fuit, superiectā pelle contēxit, quam vel sōlā pulchritūdine decorāvit, vel sētīs adoperuit, vel squāmīs mūnīvit, vel plūmīs īnsignibus adōrnāvit. 3 illud vērō commentum deī mīrābile, quod ūna dispositiō, et ūnus habitus, innumerābilēs imāginis praeferat varietātēs. nam in omnibus ferē, quae spīrant, eadem seriēs et ōrdō membrōrum est. 4 prīmum enim caput, et huic annexa cervīx. item collō pectus adiūnctum, et ex prōminentēs armī, adhaerēns pectorī venter. item ventrī subnexa genitālia. ultimō locō fēmina pedēsque. 5 nec sōlum membra suum tenōrem ac situm in omnibus servant, sed etiam partēs membrōrum. nam in ūnō capite ipsō certam sēdem possident aurēs, certam oculī, nārēs item, os quoque, et in dentēs, et linguā. quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen īnfīnīta et multiplex dīversitās figūrātōrum est; quod ea quae dīxī, aut prōductiōra, aut contractiōra līneāmentīs variē differentibus comprehēnsa sunt. 6 quid, illud nōnne dīvīnum, quod in tantā vīventium multitūdine, ūnumquodque animal in suī genere et speciē pulcherrimum est? ut quid vicissim alterō in alterum trānsferātur, nihil impedītius ad ūtilitātem, nihil dēfōrmius ad aspectum vidērī necesse sit: ut elephantō cervīcem prōlixam tribuās, aut camēlō brevem; vel serpentibus pedēs, aut pilōs addās, in quibus porrēctī aequāliter corporis longitūdō nihil aliud exhibeat, nisi ut maculīs terga distīnctī, et squammārum laevitāte suffultī, in lūbricōs tractūs sinuōsīs flexibus lāberentur. 7 in quadrupedibus autem, idem opifex contextum spīnae ā summō capite dēductum longius extrā corpus ēdūxit, et acūmināvit in caudam, ut obscoenae corporis partēs, vel propter foeditātem tegerentur, vel propter teneritūdinem mūnīrentur, ut animālia quaedam minūta et nocentia mōtū eius arcērentur ā corpore: quod membrum dētrahās, imperfectum fit animal, ac dēbile. 8 ubi autem ratiō, et manus est, tam nōn est id necessārium, quam indūmentum pilōrum: adeō in suō quaeque genere aptissimē congruunt, ut neque nūdō quadrupedē, neque homine tēctō excōgitārī quidquam turpius possit. 9 sed tamen cum ipsā nūditās hominis mīrē ad pulchritūdinem valeat, nōn tamen etiam capitī congruēbat; quanta enim in futūra dēfōrmitās esset, ex calvitiō appāret. tēxit ergō illud pīlō; et quia in summō futūrum erat; quasi summum aedificiī culmen ōrnāvit: quī ōrnātus nōn est in orbem coāctūs, aut in figūram pilēī teres factus, quibusdam partibus nūdīs esset īnfōrmis, sed alicubi effūsus, alicubi retractus prō cuiuslibet locī decentia. 10 frōns ergō vāllāta per circuitum, et ā temporibus effūsī ante aurēs capillī, et eārum summae partēs in corōnae modum cīnctae, et occipitium omne contēctum, speciem mīrī decōris ostentant. 11 iam barbae ratiō incrēdibile est quantum cōnferat, vel ad dignōscendam corporum mātūritātem, vel ad differentiam sexūs, vel ad decōrem virīlitātis ac rōboris; ut videātur omnīnō nōn cōnstātūra fuisse tōtīus operis ratiō, quidquam aliter esset effectum.

@ (8) Dē hominis partibus, oculīs et auribus.

[8] nunc ratiōnem tōtīus hominis ostendam, singulōrumque membrōrum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, ūtilitātēs et habitūs explicābō. 2 cum igitur statuisset deus ex omnibus animālibus sōlum hominem facere caelestem, cētera ūniversa terrēna, hunc ad caelī contemplātiōnem rigidum ērēxit, bipedemque cōnstituit, scīlicet ut eōdem spectāret, unde illī orīgō est; illa vērō dēpressit ad terram, ut quia nūlla hīs immortālitātis expectātiō est, tōtō corpore in humum prōiecta ventrī pābulōque servīrent. 3 hominis itaque sōlius rēcta ratiō, et sublīmis status, et vultus deō patrī commūnis ac proximus, orīginem suam, fictōremque testātur. eius prope dīvīna mēns, quia nōn tantum animantium, quae sunt in terrā, sed etiam suī corporis est sortīta dominātum, in summō capite collocātā, tamquam in arce sublīmis speculātur omnia, et contuētur. 4 hanc eius aulam, nōn obductam porrēctamque fōrmāvit, ut in mūtīs animālibus, sed orbī et globō similem; quod omnis rotunditās perfectae ratiōnis est, ac figūrae. 5 igitur mēns et ignis ille dīvīnus tamquam caelō tegitur: cuius cum summum fastīgium nātūrālī veste tēxisset, priōrem partem, quae dīcitur faciēs, necessāriīs membrōrum ministeriīs et īnstrūxit pariter et ōrnāvit. 6 ac prīmum, quod oculōrum orbēs concavīs forāminibus conclūsit, ā quō forātū frontem nōminātam Varrō exīstimāvit; et eōs, neque minus, neque amplius, quam duōs esse voluit, quod ad speciem nūllus est perfectior numerus, quam duōrum: sīcut et aurēs duās, quārum duplicitās incrēdibile est quantam pulchritūdinem praeferat, quod tum pars utrāque similitūdine ōrnāta est, tum ut venientēs altrīnsecus vōcēs facilius colligantur; 7 nam et fōrma ipsa mīrandum in modum ficta, quod eārum forāmina nōluit esse nūda et inobsaepta, quod et minus decōrum et ūtile minus fuisset, quoniam simplicium cavernārum angustiās praetervolāre vōx posset, nisi exceptam per cavōs sinūs, et repercussū retentam forāmina ipsa cohibērent: illīs similia vāsculīs, quibus impositīs solent angustī ōris vāsa complērī. 8 eās igitur aurēs (quibus est inditum nōmen ā vōcibus hauriendīs, unde Virgilius: ... vōcemque hīs auribus hausī; aut quia vōcem ipsam Graecī αὐδὴν vocant, ab audītū, per immūtātiōnem litterae, aurēs velut audēs sunt nōminātae) nōluit deus artifex mollibus pelliculīs īnfōrmāre, quae pulchritūdinem dēmerent pendulae atque flaccentēs, neque dūrīs ac solidīs ossibus, ad ūsum inhabilēs essent immōbilēs ac rigentēs: sed quod esset hōrum medium excōgitāvit, ut eās cartilāgō mollior alligāret, et habērent aptam simul et flexibilem firmitātem. 9 in hīs audiendī tantum officium cōnstitūtum est, sīcut in oculīs videndī; quōrum praecipuē inexplicābilis est ac mīra subtīlitās, quia eōrum orbēs gemmārum similitūdinem praeferentēs, ab parte quā videndum fuit, membrānīs perlūcentibus tēxit, ut imāginēs rērum contrā positārum tamquam in speculō refulgentēs, ad sēnsum intimum penetrārent. 10 per eās igitur membrānās sēnsūs ille, quī dīcitur mēns, ea quae sunt foris trānspicit. forte exīstimēs, aut imāginum incursiōne nōs cernere (ut philosophī dīxērunt) quoniam videndī officium in dēbet esse quod videt, nōn in quod vidētur: aut intentiōne āeris, cum aciē aut effūsiōne radiōrum, quoniam, ita esset, radium quem oculīs advertimus, vidērēmus, dōnec intentus āēr cum aciē, aut effūsī radiī ad id quod videndum esset pervenīrent. 11 cum autem videāmus eōdem mōmentō temporis, plērumque vērō aliud agentēs, nihilōminus tamen ūniversa quae contrā sunt posita intueāmur, vērius et manifēstius est mentem esse, quae per oculōs ea quae sunt opposita, trānspiciat, quasi per fenestrās lūcente vitrō, aut speculārī lapide obductās. 12 et idcircō mēns, et voluntās ex oculīs saepe dignōscitur. quod quidem ut refelleret Lucrētius, ineptissimō ūsus est argūmentō. enim mēns (inquit) per oculōs videt, ērutīs et effossīs oculīs magis vidēret; quoniam ēvulsae cum postibus forēs plūs īnferunt lūminis, quam fuerint obductae. 13 nīmīrum ipsī, vel potius Epicūrō, quī eum docuit, effossī oculī erant, vidērent, effossōs orbēs, et ruptās oculōrum fibrās, et fluentem per vēnās sanguinem, et crēscentēs ex vulneribus carnēs, et obductās ad ultimum cicātrīcēs nihil posse lūcīs admittere, nisi forte auribus oculōs similēs nāscī volēbat; ut nōn tam oculīs, quam forāminibus cernerēmus: quō nihil ad speciem foedius, ad ūsum inūtilius fierī potest. 14 quantulum enim vidēre possēmus, mēns ab intimīs penetrālibus capitis per exiguās cavernārum rīmulās attenderet; ut quis velit trānspicere per cicūtam, nōn plūs profectō cernat, quam cicūtae ipsīus capācitās comprehendat. 15 itaque ad videndum membrīs potius in orbem conglobātīs opus fuit, ut vīsus in lātum spargerētur, et quae in prīmōrī faciē adhaerērent, ut līberē possent omnia contuērī. 16 ergō ineffābilis dīvīnae prōvidentiae virtūs fēcit duōs simillimōs orbēs, eōsque ita dēvīnxit, ut nōn in tōtum convertī, sed movērī tamen ac flectī cum modō possent. orbēs autem ipsōs hūmōris pūrī ac liquidī plēnōs esse voluit, in quōrum mediā parte scintillae lūminum conclūsae tenērentur, quās pūpillās nuncupāmus, in quibus pūrīs ac subtīlibus cernendī sēnsus ac ratiō continētur, 17 per eōs igitur orbēs sēipsam mēns intendit ut videat, mīrāque ratiōne in ūnum miscētur et coniungitur ambōrum lūminum vīsus.

@ (9) Dē sēnsibus eōrumque vī.

[9] libet hōc locō illōrum reprehendere vānitātem, quī dum volunt ostendere sēnsūs falsōs esse, multa colligunt, in quibus oculī fallantur; inter quae illud etiam, quod furiōsīs et ēbriīs omnia duplicia videantur: quasi vērō eius errōris obscūra sit causa. ideō enim fit, quia duo sunt oculī. 2 sed quōmodo id fīat, accipe. vīsus oculōrum intentiōne animī cōnstat. itaque quoniam mēns (ut suprā dictum est) oculīs tamquam fenestrīs ūtitur, nōn tantum hoc ēbriīs aut īnsānīs accidit, sed et sānīs, ac sōbriīs. nam aliquid nimis propius admoveās, duplex vidēbitur; certum est enim intervāllum, ac spatium, quō aciēs oculōrum coit. 3 item retrōrsum āvocēs animum, quasi ad cōgitandum, et intentiōnem mentis relaxēs, tum aciēs oculī utriusque dīdūcitur, tunc singulī vidēre incipiunt sēparātim. animum rūrsus intenderīs, aciemque dīrēxerīs, coit in ūnum quidquid duplex vidēbātur. 4 quid ergō mīrum, mēns venēnō, ac potentia vīnī dissolūta, dīrigere nōn potest ad videndum, sīcut pedēs quidem ad ambulandum, nervīs stupēscentibus dēbilēs? aut vīs furōris in cerebrum saeviēns concordiam disiungit oculōrum? quod adeō vērum est, ut luscīs hominibus, aut īnsānī, aut ēbriī fīant, nūllō modō possit accidere, ut aliquid duplex videant. 5 quārē ratiō appāret, cūr oculī fallantur, manifēstum est nōn esse falsōs sēnsūs; quī aut nōn falluntur, sunt pūrī et integrī, aut falluntur, mēns tamen nōn fallitur, quae illōrum nōvit errōrem.

@ (10) Dē exteriōribus hominis membrīs, eōrumque ūsū.

[10] sed nōs ad deī opera revertāmur. ut igitur oculī mūnītiōrēs essent ab iniūriā, eōs ciliōrum tegminibus occuluit; unde oculōs dictōs esse, Varrōnī placet. 2 nam et ipsae palpebrae, quibus mōbilitās inest, et palpitātiō vocābulum tribuit, pīlīs in ōrdine stantibus vāllātae, sēptum oculīs decentissimum praebent. quārum mōtus assiduus incomprehēnsibilī celeritāte concurrēns, et videndī tenōrem nōn impedit, et reficit obtūtum. 3 aciēs enim, id est membrāna illa perlūcēns, quam siccārī et obārēscere nōn oportet, nisi hūmōre assiduō tersa pūrē niteat, obsolēscit. 4 quid ipsa superciliōrum fastīgia pilīs brevibus adōrnāta? nōnne, quasi aggeribus, et mūnīmentum oculīs, quid superne incīdat, et speciem simul praestant? ex quōrum cōnfīniō nāsus exoriēns, et velutī aequālī porrēctus iugō, utramque aciem simul et discernit et mūnit. 5 īnferius quoque genārum nōn indecēns tumor, in similitūdinem collium lēniter exurgēns, ab omnī parte oculōs efficit tūtiōrēs; prōvīsumque est ab artifice summō, ut quis forte vehementior ictus exstiterit, ēminentibus repellātur. 6 nāsī vērō pars superior ūsque ad medium solida fōrmāta est, īnferior autem cartilāgine adhaerente mollīta, ut ad ūsum digitōrum possit esse tractābilis. 7 in hōc autem, quamvīs simplicī membrō, tria sunt officia cōnstitūta; ūnum dūcendī spīritus; alterum capiendī odōrīs; tertium ut per eius cavernās pūrgāmenta cerebrī dēfluant: quās ipsās deus quam mīrābilī, quam dīvīnā ratiōne mōlītus est, ut tamen hiātus ipse nāsī ōrīs speciem nōn dēfōrmāret. 8 quod erat plānē futūrum, ūnum ac simplex forāmen pateret. at id velut pariete per medium ductō intersēpsit atque dīvīsit, fēcitque ipsā duplicitāte pulcherrimum. 9 ex quō intellegimus quantum duālis numerus, ūnā et simplicī compāge solidātus, ad rērum valeat perfectiōnem. nam cum sit corpus ūnum, tamen tōtum ex simplicibus membrīs cōnstāre nōn poterat, nisi ut essent partēs vel dextrae, vel sinistrae. 10 itaque ut pedēs duo, et item manūs, nōn tantum ad ūtilitātem aliquam ūsumque, vel gradiendī, vel faciendī valent, sed et habitum, decōremque admīrābilem cōnferunt: sīc in capite, quod tōtīus dīvīnī operis quasi culmen est, et audītus, in duās aurēs, et vīsus in duās aciēs, et odōrātiō in duās nārēs ā summō artifice dīvīsa est: quia cerebrum, in quō sentiendī ratiō est, quamvīs sit ūnum, tamen in duās partēs membrānā interveniente discrētum est. 11 sed et cor, quod sapientiae domicilium vidētur, licet sit ūnum, duōs tamen intrīnsecus sinūs habet, quibus fontēs vīvī sanguinis continentur, sēptō intercēdente dīvīsī; ut sīcut in ipsō mundō summā rērum vel simplicī duplex, vel duplicī simplex, et gubernat, et continet tōtum: ita in corpore duōbus ūniversa compācta, indissociābilem praetenderent ūnitātem. 12 ōris quoque speciēs, et rictus ex trānsversō patefactus, quam ūtilis, quam decēns sit, ēnārrārī nōn potest: cuius ūsus in duōbus cōnstat officiīs, sūmendī victus, et loquendī. 13 lingua intus inclūsa, quae vōcem mōtibus suīs in verba discernit, et est interpres animī; nec tamen sōla potest per loquendī mūnus implēre, nisi acūmen suum palātō illīserit, nisi iūta vel offēnsiōne dentium, vel compressiōne labiōrum: dentēs tamen plūs cōnferunt ad loquendum; 14 nam et īnfantēs nōn ante incipiunt fārī, quam dentēs habuerint, et senēs āmissīs dentibus ita balbūtiunt, ut ad īnfantiam volūtī dēnuō esse videantur. 15 sed haec ad hominem sōlum pertinent, aut ad avēs, in quibus acūmināta et vibrāta certīs mōtibus lingua, innumerābilēs cantuum flexiōnēs, et sonōrum variōs modōs exprimit. 16 habet praetereā et aliud officium, quō in omnibus, sed tamen solō in mūtīs ūtitur, quod contrītōs et commōlītōs dentibus cibōs colligit, et conglobātōs suā dēprimit, et trānsmittit ad ventrem. itaque Varrō ā ligandō cibō putat linguae nōmen impositum. bēstiās etiam pōtū adiuvat; 17 prōtenta enim cavātaque hauriunt aquam, eamque comprehēnsam linguae sinū, tarditāte ac morā effluat, ad palātum celerī mōbilitāte complōdunt. haec itaque palātī concavō tamquam testūdine tegitur; eamque dentium sēptīs deus quasi mūrō circumvāllāvit. 18 dentēs autem ipsōs mīrābilī modō per ōrdinem fīxōs, nūdī ac restrictī magis horrōrī quam ōrnāmentō essent, gingīvīs mollibus, quae ā gignendīs dentibus nōminantur, ac deinde labiōrum tegminibus honestāvit, quōrum dūritiēs, sīcut in molārī lapide, maior est et asperior, quam in cēterīs ossibus, ut ad conterendōs cibōs pābulumque sufficerent. 19 labra ipsa, quae quasi anteā cohaerēbant, quam decenter intercīdit; quōrum superius sub ipsā medietāte nārium lacūnā quādam levī, quasi valle signāvit, īnferius honestātis grātia forās molliter explicāvit. 20 nam quod attinet ad sapōrem capiendum, fallitur, quisquis hunc sēnsum palātō inesse arbitrātur; lingua est enim, quā sapōrēs sentiuntur: nec tamen tōta; nam partēs eius, quae sunt ab utrōque latere teneriōrēs, sapōrem subtīlissimīs sēnsibus trahunt. et cum neque ex cibō quidquam, neque ex pōtiōne minuātur; tamen inēnārrābilī modō penetrat ad sēnsum sapor, eādem ratiōne, quā nihil quāque māteria odōris capiō dēcerpit. 21 cētera quam decōra sint, vix exprimī potest. dēductum clēmenter ā genīs mentum, et ita īnferius conclūsum, ut acūmen eius extrēmum signāre videātur leviter impressa dīvīsiō; rigidum ac teres collum; scapulae velut mollibus iugīs ā cervīce dēmissae; valida et substrictā nervīs ad fortitūdinem brāchia; īnsignibus torīs exstantium lacertōrum vigēns rōbur; ūtilis ac decēns flexūrā cubitōrum. 22 quid dīcam manibus, ratiōnis ac sapientiae ministrīs? quās solertissimus artifex plānō ac modicē concavō sinū fictās, ut quid tenendum sit, aptē possit īnsidēre, in digitōs termināvit: in quibus difficile est expedīre, utrumne speciēs, an ūtilitās maior sit. 23 nam et numerus perfectūs, ac plēnus, et ōrdō ac gradus decentissimus, et articulōrum parium curvātūra flexibilis, et fōrma unguium rotunda, concavīs tegminibus digitōrum fastīgia comprehendēns atque firmāns, mollitūdō carnis in tenendō cēderet, magnum praebet ōrnātum. 24 illud vērō ad ūsum mīrīs modīs habile, quod ūnus ā cēterīs sēparātūs cum ipsā manū oritur, et in dīversum mātūrius funditur: quī velut obvium cēterīs praebēns, omnem tenendī faciendīque ratiōnem vel sōlus, vel praecipuē possidet, tamquam rēctor omnium atque moderātor; unde etiam pollicis nōmen accēpit, quod et potestāte inter cēterōs polleat. 25 duōs quidem articulōs exstantēs habet, nōn ut aliī ternōs, sed ūnus ad manum carne connectitur pulchritūdinis grātia. enim fuisset tribus articulīs et ipse discrētus, foeda et indecōra speciēs adēmisset manibus honestātem. 26 iam pectoris lātitūdō sublīmis, et exposita oculīs, mīrābilem prae fert habitūs suī dignitātem. cuius haec causa est, quod vidētur hominem sōlum deus velutī supīnum fōrmāsse (nam ferē nūllum aliud animal iacere in tergum potest), mūtās autem animantēs quasi alternō latere iacentēs fīnxisse, atque ad terram compressisse. idcircō illīs angustum pectus, et ab aspectū remōtum, et ad terram versus abiectum: hominī autem patēns et ērēctum; quia plēnum ratiōnis ā caelō datae, humile, aut indecēns esse nōn dēbuit. 27 papillae quoque leviter ēminentēs, et fusciōribus ac parvīs orbibus corōnātae, nōn nihil addunt venustātīs, fēminīs ad alendōs fētūs datae, maribus ad sōlum decus, īnfōrme pectus, et quasi mutilum vidērētur. huic subdita est plānitiēs ventris, quam mediam ferē umbilīcus nōn indecentī notā signat, ad hōc factus, ut per eum fētus, dum est in uterō, nūtriātur.

@ (11) Dē intestīnīs in homine, eōrumque ūsū.

[11] sequitur necessāriō ut internīs quoque vīsceribus dīcere incipiam, quibus nōn pulchritūdō, quia sunt abdita, sed ūtilitās incrēdibilis attribūta est, quoniam opus fuerat, ut terrēnum hoc corpus succō aliquō cibīs ac pōtibus alerētur, sīcut terra ipsa imbribus ac pruīnīs. 2 prōvidentissimus artifex in mediō eius receptāculum cibīs fēcit, quibus concoctīs et liquefactīs, vītālēs succōs membrīs omnibus dispertīret. 3 sed cum homō cōnstet ex corpore atque animā, illud quod suprā dīxī receptāculum, sōlī corporī praestat alimentum: animae vērō aliam sēdem dedit. fēcit enim genus quoddam vīscerum molle atque rārum, quod pulmōnem vocāmus, in quod spīritus reciproca vicissitūdine commeāret; eumque nōn in uterī modum fīnxit, effunderētur simul spīritus, aut īnflāret simul. 4 ideōque plēnum quidem viscus effēcit, sed īnflābile, atque āeris capāx; ut paulātim spīritum reciperet, dum vītālis ventus per illam spargitur rāritātem, et eumdem rūrsus paulātim redderet, dum ex illō explicat. ipsa enim vicissitūdō flandī et spīrandī, respīrandīque tractus, vītam sustentat in corpore. 5 quoniam ergō duo sunt in homine receptācula, ūnum āeris, quod alit animam, alterum cibōrum, quod alit corpus, ut flectī cervīx, ac movērī facile possit, duās esse per collum fistulās necesse est, cibālem, ac spīritālem, quārum superior ab ōre ad ventrem ferat, īnferior ā nāribus ad pulmōnem. 6 quārum ratiō, et nātūra dīversa est. ille enim quī est ab ōre trānsitūs, mollis effectus est, et quī semper clausus cohaereat sibi, sīcut os ipsum; quoniam pōtus, et cibus, dimōta et patefactā gulā, quia corporālēs sunt, spatium sibi trānsmeandī faciunt. 7 spīritus contrā, quī est incorporālīs, ac tenuīs, quia spatium sibi facere nōn poterat, accēpit viam patentem, quae vocātur gurguliō. is cōnstat ex ossibus flexuōsīs ac mollibus, quasi ex annulīs in cicūtae modum invicem compactīs et cohaerentibus; patetque semper hic trānsitus. 8 nūllam enim requiem meandī habēre spīritus potest, quia is, quī semper commeat, dēmissa ūtiliter cerebrō membrī portiōne, cui ūva nōmen est, velut occursū quōdam refraēnātur, aut teneritūdinem domiciliī cum impetū veniēns attracta pestilentī aura corrumpat, aut tōtam nocendī violentiam internīs receptāculīs perferat. ideōque etiam nārēs breviter sunt apertae, quae idcircō sīc nōminantur, quia per eās vel odor, vel spīritus nāre nōn dēsinit, quae sunt huius fistulae quasi ōstia. 9 tamen haec fistula spīritālis nōn tantum ad nārēs, vērum ad os quoque interpatet in extrēmīs pālātī regiōnibus, ubi collēs faucium spectantēs ūvam tollere incipiunt in tumōrem. 10 cuius reī causa et ratiō nōn obscūra est; loquendī enim facultātem nōn habērēmus, , ut gulae iter ad os tantum, ita gurguliō ad nārēs tantum pateret, nec prōcēdēns ex spīritus efficere vōcem sine linguae ministeriō posset. 11 aperuit igitur viam vōcī dīvīnā sōlertiā ex illā fistulā spīritālī, ut posset linguā ministeriō suō fungī, et vōcis ipsīus inoffēnsum tenōrem pulsibus suīs in verba concidere. quī meātus, aliquō modo interceptus sit, mūtum faciat necesse est. errat enim profectō quisquis aliam causam putat, cūr hominēs mūtī sint. 12 nōn enim (ut vulgō crēditur) vīnctam gerunt linguam: sed vōcālem illum spīritum per nārēs quasi mūgientēs profundunt, quod vōcī trānsitus ad os aut nūllus omnīnō est, aut nōn sīc patēns ut plēnam vōcem possit ēmittere. 13 quod plērumque nātūrā fit; aliquandō etiam cāsū accidit, ut morbō aliquō hic aditus obseptus vōcem nōn trānsmittat ad linguam, faciatque loquentibus mūtōs. quod cum acciderit, audītum quoque obstruī necesse est; ut quia vōcem ēmittere nōn potest, admittere quidem possit. loquendī ergō causā patefactus est hic meātus. 14 illud quoque praestat, ut in lavācrīs celebrandīs, quia nārēs calōrem ferre nōn possunt, āēr fervēns ōre dūcātur; item, forte spīrāmenta nārium frīgōris pītuītā praeclūserit, per os auram trahere possīmus, obstrūctā meandī facultāte, spīritus strangulētur. 15 cibī vērō in alvum receptī, et cum pōtūs hūmōre permixtī, cum iam calōre percoctī fuerint, eōrum succus inēnārrābilī modō per membra diffūsus, irrigat ūniversum corpus, et vegetat. 16 intestīnōrum quoque multiplicēs spīrae, ac longitūdō in convolūtā, et ūnō tamen substricta vinculō, quam mīrificum deī opus est? nam ubi mācerātōs ex cibōs alvus ēmīserit, paulātim per illōs internōrum ānfrāctūs extrūduntur, ut quidquid ipsīs inest succī, quō corpus alitur, membrīs omnibus dīvidātur. 17 et tamen nēcubi forte obhaereant, ac resistant, quod fierī poterat, propter ipsōrum volūminum flexiōnēs in saepe redeuntēs, et fierī sine perniciē nōn poterat, oblēvit ea intrīnsecus crassiōre succō, ut pūrgāmenta illa ventris ad exitūs suōs facilius per lūbricum nīterentur. 18 illa quoque ratiō subtīlissima est, quod vēsīca, cuius ūsum volucrēs nōn habent, cum sit ab intestīnīs sēparāta, nec ūllam habeat fistulam, quā ex illīs ūrīnam trahat, complētur tamen, et hūmōre distenditur. 19 id quōmodo fīat, nōn est difficile pervidēre, intestīnōrum enim partēs, quae ab alvō cibum pōtumque suspiciunt, patentiōrēs sunt quam cēterae spīrae, et multō tenuiōrēs. 20 hae vēsīcam circumplectuntur, et continent: ad quās partēs cum pōtūs et cibus mixta pervēnerint, fimum quidem crassius fit, et trānsmeat, hūmor autem omnis per illam teneritūdinem percōlātur, eumque vēsīcā, cuius aequē tenuis subtīlisque membrāna est, absorbet, et colligit, ut forās, quā nātūrā exitum patefēcit, ēmittat.

@ (12) Dē uterō, et conceptiōne, atque sexibus.

[12] uterō quoque et conceptiōne, quoniam internīs loquimur, dīcī necesse est, quid praeterīsse videāmur: quae quanquam in opertō latent, sēnsum tamen atque intellegentiam latēre nōn possunt. 2 vēna in maribus, quae sēminium continet, duplex est, paulō interior quam illud hūmōris obscoenī receptāculum. sīcut enim rēnēs duo sunt, ita testēs, ita et vēnae sēminālēs duae, in ūnā tamen compāge cohaerentēs; quod vidēmus in corporibus animālium, cum interfecta patefiunt: 3 sed illa dexterior masculīnum continet sēmen, sinisterior fēminīnum; et omnīnō in tōtō corpore pars dextra masculīna est, sinistrā vērō fēminīna. 4 ipsum sēmen quīdam putant ex medullīs tantum, quīdam ex omnī corpore ad vēnam genitālem cōnfluere, ibique concrēscere. sed hoc, hūmāna mēns, quōmodo fīat, nōn potest comprehendere. 5 item in fēminīs uterus in duās dīvidit partēs, quae in dīversum diffūsae ac reflexae, circumplicantur, sīcut arietis cornua. quae pars in dextram retorquētur, masculīna est; quae in sinistram fēminina. 6 conceptum igitur Varrō et Aristotelēs sīc fierī arbitrantur. aiunt nōn tantum maribus inesse sēmen, vērum etiam fēminīs, et inde plērumque mātribus similēs prōcreārī: sed eārum sēmen sanguinem esse pūrgātum, quod rēctē cum virīlī mixtum sit, utraque concrēta et simul coāgulāta īnfōrmārī: et prīmum quidem cor hominis effingī, quod in sit et vīta omnis et sapientia; dēnique tōtum opus quadrāgēsimō diē cōnsummārī. ex abortiōnibus haec fortasse collēcta sunt. 7 in āvium tamen fētibus prīmum oculōs fingī dubium nōn est, quod in ōvīs saepe dēprehendimus. unde fierī nōn posse arbitror, quīn fictiō ā capite sūmat exōrdium. 8 similitūdinēs autem in corporibus fīliōrum sīc fierī putant. cum sēmina inter permixta coalēscunt, virīle superāverit, patrī similem prōvenīre, seu marem, seu fēminam; muliebre praevaluerit, prōgeniem cuiusque sexūs ad imāginem respondēre māternam. 9 id autem praevalet ē duōbus, quod fuerit ūberius; alterum enim quōdammodo amplectitur et inclūdit: hinc plērumque fierī, ut ūnīus tantum līneāmenta praetendat. 10 vērō aequā fuerit ex parī sēmente permixtiō, figūrās quoque miscērī; ut sobolēs illa commūnis, aut neutrum referre videātur, quia tōtum ex alterō nōn habet, aut utrumque, quia partem singulīs mūtuāta est. 11 nam in corporibus animālium vidēmus, aut cōnfundī parentum colōrēs, ac fierī tertium neutrī generantium simile; aut utriusque sīc exprimī, ut discoloribus membrīs per omne corpus concors mixtūra variētur. 12 disparēs quoque nātūrae hoc modo fierī putantur. cum forte in laevam uterī partem masculīnae stirpis sēmen incīderit, marem quidem gignī opīnātiō est; sed quia sit in fēminīnā parte conceptus, aliquid in habēre fēmineum, suprā quam decus virīle patiātur; vel fōrmam īnsignem, vel nimium candōrem, vel corporis levitātem, vel artūs dēlicātōs, vel statūram brevem, vel vōcem gracilem, vel animum imbēcillum, vel ex hīs plūra. 13 item, partem in dextram sēmen fēminīnī sexus īnflūxerit, fēminam quidem prōcreārī: sed quoniam in masculīnā parte concepta sit, habēre in aliquid virīlitātis, ultrā quam sexus ratiō permittat; aut valida membra, aut immoderātam longitūdinem, aut fuscum colōrem, aut hispidam faciem, aut vultum indecōrum, aut vōcem rōbustam, aut animum audācem, aut ex hīs plūra. 14 vērō masculīnum in dexteram, fēminīnum in sinistram pervēnerit, utrōsque fētūs rēctē prōvenīre; ut et fēminīs per omnia nātūrae suae decus cōnstet, et maribus tam mente, quam corpore rōbur virīle servētur. 15 illud vērō ipsum quam mīrābile īnstitūtum deī, quod ad cōnservātiōnem generum singulōrum, duōs sexūs maris ac fēminae māchinātus est; quibus inter per voluptātis illecebrās cōpulātīs, successīva sobolēs parerētur, omne genus vīventium condiciō mortālitātis exstingueret. 16 sed plūs rōboris maribus attribūtum est, quō facilius ad patientiam iugī marītālis fēminae cōgerentur. vir itaque nōminātus est, quod maior in vīs est, quam in fēminā; et hinc virtūs nōmen accēpit. 17 item mulier (ut Varrō interpretātur) ā mollitiē, immūtātā et dētractā litterā, velut mollier; cui susceptō fētū, cum partus appropinquāre iam coepit, turgēscentēs mammae dulcibus succīs distenduntur, et ad nūtrīmenta nāscentīs fontibus lacteīs fēcundum pectus exūberat. nec enim decēbat aliud quam ut sapiēns animal ā corde alimōniam dūceret. 18 idque ipsum solertissīmē comparātum est, ut candēns ac pinguī hūmor teneritūdinem novī corporis irrigāret, dōnec ac capiendōs fortiōrēs cibōs, et dentibus īnstruātur, et vīribus rōborētur. sed redeāmus ad prōpositum, ut cētera, quae supersunt breviter explicēmus.

@ (13) Dē Membrīs īnferiōribus.

[13] poteram nunc ego ipsōrum quoque genitālium membrōrum mīrificam ratiōnem tibi expōnere, nisi pudor ab huiusmodī sermōne revocāret: itaque ā nōbīs indūmentō verēcundiae, quae sunt pudenda vēlentur. 2 quod ad hanc rem attinet, querī satis est hominēs impiōs, ac profānōs, summum nefās admittere, quī dīvīnum et admīrābile deī opus, ad propāgandam successiōnem inexcōgitābilī ratiōne prōvīsum et effectum, vel ad turpissimōs quaestūs, vel ad obscoenae libīdinis pudenda opera convertunt; ut iam nihil aliud ex sānctissimā petant, quam inānem et sterilem voluptātem. 3 quid reliquae corporis partēs, num carent ratiōne, ac pulchitūdīne? conglobāta in natēs cārō, quam sedendī officiō apta! et eadem firmior, quam in cēterīs membrīs, premente corporis mōle ossibus cēderet. 4 item fēmīnum dēductā, et lātiōribus torīs valida longitūdō, quō facilius onus corporis sustinēret: quam paulātim dēficientem in angustum genua dēterminant, quōrum decentēs nōdī flexūram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, praebent. 5 item crūra nōn aequālī modō ducta, indecēns habitūdō dēfōrmāret pedēs, sed teretibus sūrīs clēmenter exstantibus, sēnsimque tenuātis, et firmāta sunt et ōrnāta. 6 in plantīs vērō eadem quidem, sed tamen longē dispār, quam in manibus ratiō est: quae quoniam tōtīus corporis quasi fundāmenta sunt, mīrificus eās artifex nōn rotundā speciē, homō stāre nōn posset, aut aliīs ad standum pedibus indigēret, sīcut quadrupedēs, sed porrēctiōrēs, longiōrēsque fōrmāvit, ut stabile corpus efficerent plānitiē suā; unde illīs inditum nōmen est. 7 digitī aequē totidem, quot in manibus, speciem magis, quam ūsum maiōrem praeferentēs, ideōque et iūnctī, et brevēs, et gradātim compositī: quōrum quī est maximus, quoniam illum sīcut in manū discernī ā cēterīs opus nōn erat, ita in ōrdinem redāctus est, ut tamen ab aliīs magnitūdine, ac modicō intervāllō distāre videātur. 8 haec eōrum speciōsa germānitās, nōn levī adiumantō nīsum pedum firmat; concitārī enim ad cursum nōn possumus nisi, digitīs in humum pressīs solōque nītentibus, impetum saltumque capiāmus. 9 explicāsse videor omnia, quōrum ratiō intellegī potest. nunc ad ea veniō, quae vel dubia vel obscūra sunt.

@ (14) Dē intestīnōrum quōrumdam ignōtā ratiōne.

[14] multa esse cōnstat in corpore, quōrum vim, ratiōnemque perspicere nēmō, nisi quī fēcit, potest. 2 an aliquis ēnārrāre putat posse quid ūtilitātis, quid effectus habeat tenuis membrāna illa perlūcēns, qua circumrētītur alvus, ac tegitur? 3 quid rēnum gemina similitūdō? quōs ait Varrō ita dictōs, quod rīvī ab hīs obscoenī hūmōris oriantur: quod est longē secus, quia spīnae altrīnsecus supīnī cohaerent, et sunt ab intestīnīs sēparātī. 4 quid splen? quid iecur? quae vīscera quasi ex conturbātō sanguine videntur esse concrēta: quid fellis amārissimus liquor? quid globus cordis? nisi forte illīs crēdendum putābimus, quī affectum īrācundiae in felle cōnstitūtum putant, pavōris in corde, in splene laetitiae. 5 ipsīus autem iecoris officium volunt esse, ut cibōs in alvō concoquat amplexū et calefactū suō: quīdam libīdinēs rērum venereārum in iecore continērī arbitrantur. 6 prīmum ista perspicere acūmen hūmānī sēnsus nōn potest, quia hōrum officia in opertō latent, nec ūsūs suōs patefacta dēmōnstrant. nam ita esset, fortasse placidiōra quaeque animālia, vel nihil fellis omnīnō, vel minus habērent, quam ferae; timidiōra plūs cordīs, salāciōra plūs iecoris, lascīviōra plūs splēnīs habuissent. 7 sīcutī igitur nōs sentīmus audīre auribus, oculīs cernere, nāribus odōrāre: ita profectō sentīrēmus, nōs felle īrāscī, iecore cupere, splene gaudēre. 8 cum autem, unde affectus istī veniant, minimē sentiāmus, fierī potest, et aliunde veniant, et aliud vīscera illa, quam suspicāmur, efficiant. nec tamen convincere possumus, falsa illōs, quī haec disputant, dīcere. sed omnia, quae ad mōtūs animī animaequē pertineant, tam obscūrae altaeque ratiōnis esse arbitror, ut suprā hominem sit, liquidō pervidēre. 9 id tamen certum et indubitātum esse dēbet, tot rēs, tot vīscerum genera, ūnum et īdem habēre officium, ut animam contineant in corpore. sed quid propriē mūneris singulīs sit iniūnctum, quis scīre, nisi artifex, potest, cui sōlī opus suum nōtum est?

@ (15) Dē Vōce.

[15] vōce autem quam ratiōnem reddere possumus? grammaticī quidem ac philosophī vōcem esse dēfīniunt, āerem spīritū verberātum: unde verba sunt nuncupāta, quod perspicuē falsum est. 2 nōn enim vōx extrā os gignitur, sed intrā; et ideō vērisimilior est illa sententia, stīpātum spīritum, cum obstantiā faucium fuerit illīsūs, sonum vōcis exprimere: velutī cum in patentem cicūtam, labrōque subiectam dēmittimus spīritum, et is cicūtae concavō repercussus ac revolūtus ā fundō, dum ad dēscendentem occursū suō redit, ad exitum nītēns, sonum gignit, et in vōcālem spīritum resiliēns per ventus animātur. 3 quod quidem an vērum sit, deus artifex vīderit. vidētur enim nōn ab ōre, sed ab intimō pectore vōx orīrī. dēnique et ōre clausō, ex nāribus ēmittitur sonus quālis potest. 4 praetereā et maximō spīritū, quō anhēlāmus, vōx nōn efficitur, et levī, et nōn coarctātō spīritū, quotiēs volumus, efficitur. nōn est igitur comprehēnsum, quemodō fīat, aut quid sit omnīnō. 5 nec nunc in Acadēmiae sententiam dēlābī putēs, quia nōn omnia sunt incomprehēnsibilia. ut enim fatendum est multa nescīrī, quae voluit deus intellegentiam hominis excēdere: sīc tamen multa esse, quae possint et sēnsibus percipī, et ratiōne comprehendī. 6 sed erit nōbīs contrā philosophōs integra disputātiō. cōnficiāmus igitur spatium, quod nunc dēcurrimus.

@ (16) Dē mente, et eius sēde.

[16] mentis quoque ratiōnem incomprehēnsibilem esse quis nesciat, nisi quī omnīnō illam nōn habet, cum ipsā mēns quō locō sit, aut cuiusmodī, nesciātur? varia ergō ā philosophīs nātūrā eius ac locō disputāta sunt. 2 at ego nōn dissimulābō, quid ipse sentiam; nōn quia sīc esse affirmem (quod est īnsipientīs in dubiā facere), sed ut expositā reī difficultāte, intellegās, quanta sit dīvīnōrum operum magnitūdō. quīdam sēdem mentis in pectore esse voluērunt. 3 quod ita est, quantō tandem mīrāculō dignum est, rem in obscūrō ac tenebrōsō habitāculō sitam, in tantā ratiōnis atque intellegentiae lūce versārī? tum quod ad eam sēnsus ex omnī corporis parte conveniunt, ut in quālibet regiōne membrōrum praesēns esse videātur. 4 aliī sēdem eius in cerebrō esse dīxērunt. et sānē argūmentīs probābilibus ūsī sunt: oportuisse scīlicet, quod tōtīus corporis regimen habēret potius in summō, tamquam in arce habitāre; nec quidquam esse sublīmius, quam id, quod ūniversum ratiōne moderētur, sīcut ipse mundī dominus et rēctor in summō est. 5 deinde quod sēnsus omnis, id est audiendī, et videndī, et odōrandī ministra membra in capite sint locāta, quōrum omnium viae nōn ad pectus, sed ad cerebrum ferant: aliōquī necesse nōs esset tardius sentīre, dōnec sentiendī facultās longō itinere per collum ad pectus ūsque dēscenderet. 6 vērō aut nōn multum, aut fortasse nōn errant. vidētur enim mēns, quae dominātum corporis tenet, in summō capite cōnstitūtā, tamquam in caelō deus: sed cum in aliquā sit cōgitātiōne, commeāre ad pectus, et quasi ad sēcrētum aliquod penetrāle sēcēdere, ut cōnsilium, tamquam ex thēsaurō reconditō, ēliciat ac prōferat; 7 ideōque cum intentī ad cōgitandum sumus, et cum mēns occupāta in altum abdiderit, neque audīre quae circumsonant, neque vīdēre, quae obstant, solēmus. 8 id vērō sīve ita est, admīrandum profectō est, quōmodo id fīat, cum ad pectus ex cerebrō nūllum iter pateat. sīn autem nōn est ita, tamen nihilōminus admīrandum est, quod dīvīna nesciō quā ratiōne fīat, ut ita esse videātur. 9 an potest aliquis nōn admīrārī, quod sēnsus ille vīvus atque caelestis, quī mēns, vel animus nuncupātur, tantae mōbilitātis est, ut tum quidem, cum sōpītus est, conquiēscat; tantae celeritātis, ut ūnō temporis pūnctō caelum omne collūstret, et velit, maria pervolet, terrās, ac urbēs peragret, omnia dēnique, quae libuerit, quamvīs longē lātēque summōta sint, in cōnspectū sibi ipse cōnstituat. 10 et mīrātur aliquis, dīvīna mēns deī per ūniversās mundī partēs intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderātur, ubīque praesēns, ubīque diffūsa; cum tanta sit vīs ac potestās mentis hūmānae intrā mortāle corpus inclūsae ut sēptīs quidem gravīs huius ac pigrī corporis, cui alligāta est, coercērī ūllō pactō possit, quōminus sibi līberam vagandī facultātem, quiētis impatiēns, largiātur? 11 sīve igitur in capite mēns habitat, sīve in pectore, potestne aliquis comprehendere, quae vīs ratiōnis efficiat, ut sēnsus ille incomprehēnsibilis aut in medullā cerebrī haereat, aut in illō sanguine bipartītō, quī est inclūsus in corde? ac nōn ex ipsō colligat, quanta sit deī potestās, quod animus ipsum nōn videt, aut quālis, aut ubi sit; nec videat, tamen perspicere possit, quō pactō reī corporālī rēs incorporālis adiūncta sit? 12 sīve etiam mentis locus nūllus est, sed per tōtum corpus sparsa discurrit, quod et fierī potest, et ā Xenocrate Platōnis discipulō disputātum est, siquidem sēnsus in quālibet parte corporis praestō est, nec quid sit mēns ista, nec quālis, intellegī potest, cum sit nātūra eius tam subtīlīs ac tenuīs, ut solidīs vīsceribus īnfūsā, vīvō, et quasi ārdentī sēnsū, membrīs omnibus misceātur. 13 illud autem cavĕ, umquam simile vērī putāverīs, quod Aristoxenus dīxit: mentem omnīnō nūllam esse, sed quasi harmoniam in fidibus, ex cōnstrūctiōne corporis, et compāgibus vīscerum vim sentiendī existere. mūsicī enim intentiōnem concentumque nervōrum in integrōs modōs, sine ūllā offēnsiōne cōnsonantium, harmoniam vocant. 14 volunt igitur animum similī ratiōne cōnstāre in homine, quā et concors modulātiō cōnstat in fidibus; scīlicet, ut singulārum corporis partium firma coniūnctiō, membrōrumque omnium cōnsentiēns in ūnum vigor, mōtum illum sēnsibilem faciat, animumque concinnet, sīcut sunt nervī bene intentī ad cōnspīrantem sonum. 15 et sīcut in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxātum est, omnis canendī ratiō turbātur, et solvitur: ita in corpore, cum pars aliquā membrōrum dūxerit vitium, dēstruī ūniversa, corruptīsque omnibus atque turbātīs, occīdere sēnsum, eamque mortem vocārī. 16 vērum ille, quidquam mentis habuisset, nōn harmoniam fidibus ad hominem trānstulisset. nōn enim canere suā sponte fidēs possunt, ut sit ūlla in hīs comparātiō ac similitūdō vīventis. animus autem suā sponte et cōgitat, et movētur. 17 quod quid in nōbīs harmoniae simile esset, ictū movērētur externō, sīcut nervī manibus, quī sine tāctū artificis pulsūque digitōrum, mūtī atque inertēs iacent. 18 sed nīmīrum pulsandus ille manū fuit, ut aliquandō sentīret; quia mēns eius ex membrīs male compacta torpēbat.

@ (17) Dē Animā, dēque eā sententia philosophōrum.

[17] superest animā dīcere; quamquam percipī ratiō eius et nātūra nōn possit. nec ideō tamen immortālem esse animam nōn intellegimus; quoniam quidquid viget, movēturque per semper, nec vidērī, aut tangī potest, aeternum sit necesse est. 2 quid autem sit anima, nōndum inter philosophōs convenit, nec umquam fortasse conveniet. etenim aliī sanguinem esse dīxērunt, aliī ignem, aliī ventum; unde anima, vel animus nōmen accēpit, quod Graecē ventus ἄνεμος dīcitur; nec illōrum tamen quisquam dīxisse aliquid vidētur. 3 nōn enim, anima sanguine aut per vulnus effūsō, aut febrium calōre cōnsūmptō, vidētur exstinguī, continuō in māteriā sanguinis animae ratiō pōnenda est: velutī veniat in quaestiōnem, lūmen quō ūtimur, quid sit, et respondeātur oleum esse, quoniam cōnsūmptō illō, lūmen exstinguitur; cum sint utique dīversa, sed alterum sit alterīus alimentum. vidētur ergō anima similis esse lūminī, quae nōn ipsa sit sanguis, sed hūmōre sanguinis alātur, ut lūmen oleō. 4 quī autem ignem putāvērunt, hoc ūsī sunt argūmentō, quod praesente animā corpus caleat, recēdente frīgēscat. sed ignis et sēnsū indiget, et vidētur, et tāctū combūrit. anima vērō et sēnsū aucta est, et vidērī nōn potest, et nōn adūrit. unde appāret, animam nesciō quid esse deō simile. 5 at illī, quī ventum putant, hoc falluntur, quod ex aere spīritum dūcentēs, vīvere videāmur. Varrō ita dēfīnit: “anima est āēr conceptus ōre, tepefactus in pulmōne, fervefactus in corde, diffūsus in corpus.” 6 haec apertissimē falsa sunt. neque enim tam obscūram nōbīs huiusmodī dīcō esse ratiōnem, ut hoc quidem intellegāmus, quid vērum esse nōn possit. an mihi quis dīxerit, aēneum esse caelum, aut vitreum, aut, ut Empedoclēs ait, āerem glaciātum, statimne assentiar, quia caelum ex quā māteriā sit ignōrem? sīcut enim hoc nesciō, ita illud sciō. 7 anima ergō nōn est āēr ōre conceptus, quia multō prius gignitur anima, quam concipī āēr ōre possit. nōn enim post partum īnsinuātur in corpus, ut quibusdam philosophīs vidētur, sed post conceptum prōtinus, cum fētum in uterō necessitās dīvīna fōrmāvit; quia adeō vīvit intrā vīscera genitrīcis, ut et incrēmentō augeātur, et crēbrīs pulsibus gestiat ēmicāre. dēnique abortum fierī necesse est, fuerit animal intus exstīnctum. 8 cēterae dēfīnītiōnis partēs spectant, ut illīs novem mēnsibus, quibus in uterō fuimus, mortuī fuisse videāmur. nūlla ergō ex hīs tribūs vēra sententia est. 9 nec tamen in tantum falsōs esse dīcendum est, quī haec sēnsērunt, ut omnīnō nihil dīxerint; nam et sanguine simul, et calōre, et spīritū vīvimus. sed cum cōnstet anima in corpore hīs omnibus adūnātīs, nōn expressērunt propriē quid esset, quia tam nōn potest exprimī, quam vidērī.

@ (18) Dē animā et animō, eōrumque affectiōnibus.

[18] sequitur alia, et ipsa inextrīcābilis quaestiō: īdemne sit anima, et animus; an vērō aliud sit illud, quō vīvimus, aliud autem, quō sentīmus et sapimus. nōn dēsunt argūmenta in utramque partem. 2 quī enim ūnum esse dīcunt, hanc ratiōnem sequuntur, quod neque vīvī sine sēnsū possit, neque sentīrī sine vītā; ideōque nōn posse esse dīversum id, quod nōn potest sēparārī, sed quidquid est illud, et vīvendī officium, et sentiendī habēre ratiōnem. idcircō animum et animam indifferenter appellant duo Epicūrēī poētae. 3 quī autem dīcunt esse dīversa, sīc argūmentantur: ex posse intellegī, aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumī animā mēns possit exstinguī, quod accidere soleat īnsānīs; item, quod anima morte sōpiātur, animus somnō, et quidem sīc, ut nōn tantum, quid fīat, aut ubi sit, ignōret, sed etiam rērum falsārum contemplātiōne fallātur. 4 quod ipsum quōmodo fīat, nōn potest pervidērī; cūr fīat, potest. nam requiēscere nūllō pactō possumus, nisi mēns vīsiōnum imāginibus occupātā teneātur. latet autem mēns oppressa somnō, tamquam ignis obductō cinere sōpītus, quem paululum commovēris, rūrsus ārdēscit, et quasi ēvigilat. 5 āvocātur ergō simulācrīs, dōnec membra sopōrē irrigāta vegetentur; corpus enim, vigilante sēnsū, licet iaceat immōbile, tamen nōn est quiētum, quia flagrat in sēnsus, et vibrat, ut flamma, et artūs omnēs ad adstrictōs tenet. 6 sed postquam mēns ad contemplandās imāginēs ab intentiōne trāducta est, tunc dēmum corpus omne resolvitur in quiētem. 7 trādūcitur autem mēns cōgitātiōne caecā, cum cōgentibus tenebrīs cum tantummodo esse coeperit: dum intenta est in , quibus cōgitat, repente somnus obrēpit, et in speciēs proximās sēnsim ipsa cōgitātiō dēclīnat: sīc ea, quae sibi ante oculōs posuerat, vidēre quoque incipit. 8 deinde prōcēdit ulterius, et sibi āvocāmenta invenit, salūberrimam quiētem corporis interrumpat. nam ut mēns per diem vērīs vīsiōnibus āvocātur, obdormiat, ita falsīs nocte, excitētur. nam nūllās imāginēs cernat, aut vigilāre illam necesse erit, aut perpetuā morte sōpīrī. 9 dormiendī ergō causa tribūta est ā deō ratiō somniandī; et quidem in commūne ūniversīs animantibus: sed illud hominī praecipuē, quod cum eam ratiōnem deus quiētis causā daret, facultātem sibi relīquit docendī hominem futūra per somnium. 10 nam et historiae saepe testantur exstitisse somnia, quōrum praesēns et admīrābilīs fuerit ēventūs; et respōnsa vātum nostrōrum ex parte somniī cōnstitērunt. 11 quārē neque semper vēra sunt, neque semper falsā, Virgiliō teste, quī duās portās voluit esse somniōrum. sed quae falsa sunt, dormiendī causā videntur; quae vēra, immittuntur ā deō, ut imminēns bonum aut mālum hāc revēlātiōne discāmus.

@ (19) Dē animā, eaque ā deō data.

[19] illud quoque venīre in quaestiōnem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex mātre, an vērō ex utrōque generētur. 2 sed ego id in iūre ab ancipitī vendicō. nihil enim ex hīs tribūs vērum est, quia neque ex utrōque, neque ex alterutrō seruntur animae. corpus enim ex corporibus nāscī potest, quoniam cōnfertur aliquid ex utrōque; animīs anima nōn potest, quia ex tenuī et incomprehēnsibilī nihil potest dēcēdere. 3 itaque serendārum animārum ratiō ūnī ac sōlī deō subiacet. dēnique, caelestī sumus omnēs sēmine oriundī / omnibus ille īdem pater est / ut ait Lucrētius. nam mortālibus nōn potest quidquam nisi mortāle generārī. nec putārī pater dēbet, quī trānsfūdisse, aut īnspīrāsse animam suō nūllō modō sentit; nec, sentiat, quandō tamen, aut quōmodo id fīat, habet animō comprehēnsum. 4 ex quō appāret, nōn ā parentibus darī animās, sed ab ūnō eōdemque omnium deō patre, quī lēgem ratiōnemque nāscendī tenet sōlus, siquidem sōlus efficit. nam terrēnī parentis nihil est, nisi ut hūmōrem corporis, in quō est māteria nāscendī, cum sēnsū voluptātis ēmittat, vel recipiat; et citrā hoc opus homō resistit, nec amplius quidquam potest: et ideō nāscī sibi fīliōs optant, quia nōn ipsī faciunt. 5 cētera iam deī sunt omnia, scīlicet conceptus ipse, et corporis īnfōrmātiō, et īnspīrātiō animae, et partūs incolumīs, et quaecumque deinceps ad hominem cōnservandum valent; illīus mūnus est, quod spīrāmus, quod vīvimus, quod vigēmus. 6 nam praeterquam quod ipsīus beneficiō incolumēs sumus corpore, et quod vīctum nōbīs ex variīs rēbus subministrat, sapientiam quoque hominī tribuit, quam terrēnus pater dare nūllō modō potest. ideōque et sapientibus stultī, et stultīs sapientēs saepe nāscuntur; quod quīdam fātō, ac sīderibus assignant. 7 sed nōn est nunc locus fātō disserendī. hoc dīcere satis est, quod etiamsī astra efficientiam rērum continent, nihilōminus ā deō omnia fierī certum est, quī astra ipsa et fēcit, et ōrdināvit. ineptī ergō, quī hanc potestātem deō dētrahunt, et operī eius attribuunt. 8 hoc igitur deī mūnere caelestī atque praeclārō, an ūtāmur, an nōn ūtāmur, in nostrā esse voluit potestāte. hoc enim concessō, ipsum hominem virtūtis sacrāmentō religāvit, quō vītam posset adipīscī. *** 9

magna est enim vīs hominis, magna ratiō, magnum sacrāmentum: ā quō quis nōn dēfēcerit, nec fidem suam dēvōtiōnemque prōdiderit; hic beātus, hic dēnique (ut breviter fīniam) similis deō sit necesse est. errat enim quisquis hominem carne mētītur. nam corpusculum hōc, quō indūtī sumus, hominis receptāculum est. nam ipse homō neque tangī, neque aspicī, neque comprehendī potest, quia latet intrā hōc quod vidētur. 10 quī dēlicātus magis ac tener in hāc vītā fuerit, quam ratiō eius exposcit, virtūte contemptā, dēsīderiīs carnīs addīxerit, cadet, et premētur in terram. sīn autem (ut dēbet) statum suum, quem rēctum rēctē sortītus est, prōmptē cōnstanterque dēfenderit, terrae, quam calcāre ac vincere dēbet, nōn servierit, vītam merēbitur sempiternam.

@ (20) Dē sēipsō, et vēritāte.

[20] haec ad , Dēmētriane, interim paucīs, et obscūrius fortasse quam decuit, prō rērum ac temporis necessitāte perōrāvī; quibus contentus esse dēbēbis, plūra, et meliōra lātūrus, nōbīs indulgentia caelitus vēnerit. tunc ergō ad vērae philosophiae doctrīnam, et plānius, et vērius cohortābor. 2 statuī enim, quam multa poterō, litterīs trādere, quae ad vītae beātae statum spectent; et quidem contrā philosophōs, quoniam sunt ad perturbandam vēritātem perniciōsī et gravēs. 3 incrēdibilis enim vīs ēloquentiae, et argūmentandī disserendīque subtīlitās, quemvīs facile dēcēperit: quōs partim nostrīs armīs, partim vērō ex ipsōrum inter concertātiōne sūmptīs revincēmus; ut appāreat, eōs indūxisse potius errōrem, quam sustulisse. 4 fortasse mīrēris, quod tantum facinus audeam. patiēmurne igitur exstinguī, aut opprimī vēritātem? ego vērō libentius vel sub hōc onere dēfēcerim. 5 nam Mārcus Tullius, ēloquentiae ipsīus ūnicum exemplar, ab indoctīs et inēloquentibus, quī tamen prō vērō nītēbantur, saepe superātus est, cūr dēspērēmus vēritātem ipsam contrā fallācem captiōsamque fācundiam suā propriā et clāritāte valitūram? 6 illī quidem sēsē patrōnōs vēritātis profitērī solent: sed quis potest eam rem dēfendere, quam nōn didicit, aut illūstrāre apud aliōs, quod ipse nōn nōvit? 7 magnum videor pollicērī: sed caelestī opus est mūnere, ut nōbīs facultās ac tempus ad prōposita persequenda tribuātur. 8 quod vīta est optanda sapientī, profectō nūllam aliam ob causam vīvere optāverim, quam ut aliquid efficiam quod vīta dignum sit, et quod ūtilitātem legentibus, etsī nōn ad ēloquentiam, quia tenuis in nōbīs fācundiae rīvus est ad vīvendum tamen afferat: quod est maximē necessārium. 9 quō perfectō, satis vīxisse arbitrābor, et officium hominis implēsse, labor meus aliquōs hominēs ab errōribus līberātōs ad iter caeleste dīrēxerit.