[some lines missing]
. . . [mō]rum probit[āte] . . .
rum . . . permānsistī prob[a] . . .
orbāta es re[pente ante nūptiār]um diem utrōque pā[rente in rūsticā sōli-]
tūdine ūnā ō[ccīsīs. per tē maxu]mē, cum ego in Macedo[niam prōvinciam īssem,]
vir sorōris tua[e Cluvius in Ā]fricam prōvinciam, [nōn remānsit inulta]
mors parentum.
tantā cum industriā m[ūnere es p]ietātis perfūncta ef[flāgitandō et]
vindicandō ut, sī praes[tō fu]issēmus, nōn ampliu[s praestitissēmus. at]
haec habēs commūnia cum sānctissimā fēminā, [sorōre tuā.]
quae dum agitābās, ex patriā domō propter custōdia[m nōn cēdistī; sūmptō]
dē nocentibus suppliciō, ēvest[ī]giō tē in domum mā[tris meae contulistī, ubi]
adventum meum exspectāst[ī.]
temptātae deinde estis ut testāmen[tum,] quō nōs erāmus hērēdēs, rupt[um dīcerētur]
coēmptiōne factā cum uxōre: ita necessāriō tē cum ūniversīs pat[ris bonīs in]
tūtēlam eōrum quī rem agitābant reccidisse: sorōrem omnī[nō illīus hērēditātis]
fore expertem, quod ēmancupāta esset Cluviō. quā mente ista acc[ēperīs, quā iīs prae-]
sentiā animī restiterīs, etsī āfuī, compertum habeō.
vēritāte caussam commūnem [t]ūtāta es: testāmentum ruptum nōn esse ut [uterque potius]
hērēditātem tenērēmus quam omnia bona sōla possidērēs; certā qui[dem sententiā]
tē ita patris ācta dēfēnsūram ut, sī nōn optinuissēs, partītūram cum s[orōre tē adfir-]
mārēs; nec sub condiciōnem tūtēlae lēgitumae ventūram, quoius per [lēgem in tē iūs nōn]
esset, neque enim familia[e] gēns ūlla probārī poterat, quae tē id facere [iūre cōgeret;]
nam etsī patris testāmentum ruptum esset, tamen iīs quī intenderen[t nōn esse id]
iūs, quia gentis eiusdem nōn essent.
cessērunt cōnstantiae tuae neque amplius rem sollicitārunt; quō factō [officī in patrem,]
pietātis in sorōrem, fide[ī] in nōs patrōcinium succeptum sōla perēgistī.
rāra sunt tam diuturna mātrimōnia, fīnītā morte, nōn dīvertiō in[terrupta; nam contigit]
nōbīs ut ad annum xxxxi sine offēnsā perdūcerētur. utinam vetust[a cōnsortiō habu-]
isset mūtātiōnem vice m[e]ā, quā iūstius erat cēdere fātō maiōrem.
domestica bona pudīci[t]iae, opsequī, cōmitātis, facilitātis, lānificiī stud[ī, religiōnis]
sine superstitiōne, ō[r]nātūs nōn cōnspiciendī, cultūs modicī cūr [memorem? cūr dīcam dē cāri-]
tāte, familiae pietātī, [c]um aequē mātrem meam ac tuōs parentēs col[uerīs eandemque quiētem]
illī quam tuīs cūrāverīs, cētera innumerābilia habuerīs commūn[ia cum omnibus]
mātrōnīs dignam f[ā]mam colentibus? propria sunt tua quae vindicō ac [perpaucae in tempora]
similia incidērunt, ut tālia paterentur et praestārent, quae rāra ut essent [mulierum]
fortūna cāvit.
omne tuom patrimōnium acceptum ab parentibus commūnī dīligentiā cōns[ervāvimus;]
neque enim erat adquīrendī tibi cūra, quod tōtum mihi tradīstī. officia [ita par-]
tītī sumus ut ego tū[t]ēlam tuae fortūnae gererem, tū meae custōdiam sust[inērēs. multa]
dē hāc parte omittam nē tua propria mēcum commūnicem. satis sit [hoc] mi[hi tuīs]
dē sēnsibus [indi]cāsse.
[līberāli]tātem tuam c[u]m plūrumīs necessāriīs tum praecipuē pietātī praesti[tistī.]
[licet cum laude item qu]is aliās nōmināverit, ūnam dumtaxat simillimam [tuī] . . .
. . . [h]abuistī sorōrem tuam; nam propinquās vestrās [dignās eiusmodī]
. . . [of]ficiīs domibus vestrīs apud nōs ēducāvistis. eaedem u[t condiciō-]
[nem dignam famili]ae vestrae cōnsequī possent, dōtēs parāstis, quās quide[m ā vōbīs]
[cōnstitūtās comm]ūnī cōnsiliō ego et C. Cluvius excēpimus et probantēs [līberālitātem,]
[nē vestrō patrimō]niō vōs multārētis, nostram rem familiārem sub[didimus vestrae]
[nostraque praedia] in dōtēs dedimus. quod nōn ventitandī nostrī c[aussā rettulī,]
[sed ut illa cōnsi]lia vestra concepta piā līberālitāte honōrī nō[s dūxisse cōnstā-]
[ret exequī dē nos]trīs.
[complūra alia benefici]a tua praetermittenda [mihi sunt . . . ]
[some lines missing]
. . . (U)XŌRIS
[amplissima subsi]dia fugae meae praestitistī, — ōrnāmentīs
[mē īnstrūxistī], cum omne aurum margarītaque corporī
[tuō dētracta trad]īstī mihi — et subinde familiā, nummīs, frūctibus
[callidē dēceptīs a]dversāriōrum custōdibus apsentiam meam locuplētāstī.
[prō vītā rogābās apse]ntis, — quod ut cōnārēre virtūs tua tē hortābātur;
[verbīs tuīs victa mē m]ūnībat clēmentia eōrum, contrā quōs ea parābās;
[nihilō minus tamen v]ōx tua est firmitāte animī ēmissa.
[intereā agmen ex repe]rtīs hominibus ā Milōne, quoius domūs ēmptiōne
[potītus eram cum ille esset] exul, bellī cīvīlis occāsiōnibus irruptūrum
[et dīreptūrum fortiter reiēcist]ī [atque dēfe]ndistī domum nostram.
[about twelve lines missing]
[ . . . ]m extāre[ . . .]
mē patriae redditum ā sē, [na]m nisi parāssēs quod servār[et] cavēns salūtī meae
ināniter opēs suās pollicē[rēt]ur. — ita nōn minus pietātī tu[a]e quam Caesarī
mē dēbeō.
quid ego nunc interiōra [no]stra et recondita cōnsilia s[e]rmōnēsque arcānōs
ēruam? ut repentīnīs nū[n]tiīs ad praesentia et inminentia perīcula ēvocā-
tus tuīs cōnsiliīs cōns[er]vātus sim — ut neque audāc[i]us experīrī cāsūs
temere passa sīs et mod[es]tiōria cōgitantī fīda receptācula parārīs
sociōsque cōnsiliōru[m t]uōrum ad mē servandum dēlēgerīs sorōrem
tuam et virum eius C. Cl[uvi]um, coniūnctō omnium perīculō: īnfīnīta sint,
sī attingere cōner. — sat [es]t mihi tibique salūtāriter m[ē latuisse.]
acerbissumum tamen in vī[tā] mihi accidisse tuā vice fatēbo[r, redditō mē iam]
cīve patriae beneficiō et i[ūd]iciō apsentis Caesaris Augustī, [quom per tē]
dē restitūtiōne meā M. L[epi]dus conlēga praesēns interp[ellārētur et ad eius]
pedēs prōstrāta humī [n]ōn modo nōn allevāta, sed tra[cta et servīlem in]
modum rapsāta, līvōri[bus c]orporis replēta, firmissimō [animō eum admonē-]
rēs ēdictī Caesaris cum g[r]ātulātiōne restitūtiōnis me[ae atque vōcibus eti-]
am contumēliōsīs et cr[ūd]ēlibus exceptīs volneribus pa[lam ea praeferrēs,]
ut auctor meōrum perīc[ul]ōrum nōtēsceret. — quoi no[cuit mox ea rēs.]
quid hāc virtūte efficaciu[s], praebēre Caesarī clēmentia[e locum et cum cu-]
stōdiā spīritūs meī not[ā]re inportūnam crūdēlitātem [Lepidī ēgregiā tuā]
patientiā?
sed quid plūra? — parcāmu[s] ōrātiōnī, quae dēbet et potest e[sse brevis, nē maxu-]
ma opera tractandō pa[r]um dignē peragāmus, quom pr[ō magnitūdine ergā mē]
meritōrum tuōrum oc[ulīs] omnium praeferam titulum [vītae servātae.]
pācātō orbe terrārum, res[titūt]ā rē pūblicā quiēta deinde n[ōbīs et fēlīcia]
tempora contigērunt. — fuē[ru]nt optātī līberī, quōs aliqua[mdiū sors nōbīs invī-]
derat. — sī fortūna prōcēde[re e]sset passa sollemnis īnserviē[ns, quid utrīque no-]
strum dēfuit? — prōcēdēns a[li]ās spem fīniēbat. — quid agitāv[erīs propter hoc quae-]
que ingredī cōnāta sīs, f[ors] sit an in quibusdam fēminīs [cōnspicua et memorābi-]
lia, in tē quidem minimē a[dmī]randa — conlāta virtūtibu[s tuīs reliquīs praetereō.]
diffīdēns fēcunditātī tuae [et do]lēns orbitāte meā, nē tenen[dō in mātrimōniō]
tē spem habendī līberōs [dēp]ōnerem atque eius caussā ess[em īnfēlīx, dē dīvertiō]
ēlocūta es — vocuamque [do]mum alterīus fēcunditātī t[ē trāditūram nōn aliā]
mente, nisi ut notā con[co]rdiā nostrā tū ipsa mihi di[gnam et aptam con-]
diciōnem quaererēs p[arā]rēsque ac futūrōs līberōs t[ē commūnēs prō-]
que tuīs habitūram adf[ir]mārēs, — neque patrimōnī nos[trī, quod adhūc]
fuerat commūne, sēparā[ti]ōnem factūram, — sed in eōdem [arbitriō meō id]
et, sī vellem, tuō ministeriō [fu]tūrum: — nihil sēiūnctum, ni[hil sēparātum tē]
habitūram, sorōris soc[rūsve] officia pietātemque mihi d[einceps praestitūram.]
fatear necessest adeō mē exā[rsi]sse ut excesserim mente, adeō [exhoruisse cōnā-]
tūs tuōs ut vix redderer [mi]hi. agitārī dīvertia inter nōs [ante quam nōbīs]
[f]ātō dicta lēx esset, — pos[se tē a]liquid concipere mente, quā[rē vīvō mē dēsinerēs]
esse mihi uxor, cum paene [e]xule mē vīta fīdissuma permān[sissēs!]
quae tanta mihi fuerit cu[pid]itās aut necessitās habendī lī[berōs, ut proptereā]
fidem exuerem, mūtāre[m c]erta dubiīs? — sed quid plūra? [coniūnx permānsistī]
aput mē; neque enim cēd[er]e tibi sine dēdecore meō et co[mmūnī īnfēlīci-]
tāte poteram.
tibi vērō quid memorābi[lius] quam īnserviendō mihi o[peram dedisse tē]
ut quom ex tē līberōs ha[b]ēre nōn possem, — per tē tamen [habērem et diffī-]
dentiā partūs tuī alterīu[s c]oniugiō parārēs fēcunditāt[em?]
utinam patiente utriusqu[e a]etāte prōcēdere coniugium [potuisset, dōnec ē-]
lātō mē maiōre, quod iū[sti]us erat, suprēma mihi praest[ārēs; ego vērō super-]
stite tē excēderem, orbitāt[ī f]īliā mihi supstitūtā.
praecucurristī fātō. dēlēgāst[ī] mihi lūctum dēsīderiō tuī nec lībe[rōs fōtūrōs mise-]
rum relīquisitī. flectam ego quoque sēnsūs meōs ad iūdicia tu[a et monita tua sequar.]
omnia tua cōgitāta praescrī[p]ta cēdant laudibus tuīs, ut sint mi[hi sōlāciō nē nimis]
dēsīderem quod immort[āli]tātī ad memoriam cōnsecrāt[um est sempiternam.]
frūctūs vītae tuae nōn dērunt [m]ihi. occurrente fāmā tuā firmā[bō animum atque]
doctus āctīs tuīs resistam fo[rt]ūnae, quae mihi nōn omnia ērip[uit, sed cum meīs laudi-]
bus crēscere tuī memoriam [pas]sa est. sed quod tranquillī statūs e[rat mihi tēcum tōtum]
āmīsī, quam speculātrīcem e[t p]rōpugnātrīcem meōrum perīcul[ōrum cōgitāns calami-]
tāte frangor nec permanē[re] in prōmissō possum.
nātūrālis dolor extorquet cōnst[ant]iae vīrēs: maerōre mersor et quibu[s angor lūctū metūque]
in necutrō mihi cōnstō: repetēn[s p]rīstinōs cāsūs meōs futūrōsque ēve[ntūs timēns animō con-]
cidō. mihi tantīs tālibusque pr[aesi]diīs orbātus, intuēns fāmam tuam n[ōn iam tam pār pa-]
tiendō haec quam ad dēsīder[ium] lūctumque reservātus videor.
ultumum huis ōrātiōnis erit omn[ia] meruisse tē neque omnia contigisse mi[hi ut praestārem]
tibi. lēgem habuī mandāta tu[a]; quod extrā mihi līberum fuerit pr[aestābō.]
tē dī mānēs tuī ut quiētam pat[ia]ntur atque ita tueantur optō.