Preface: the Timeliness of Libertas (1.1–1.6)
līberī iam hinc populī Rōmānī rēs pāce bellōque gestās, annuōs magistrātūs, imperiaque lēgum potentiōra quam hominum peragam. 2 quae lībertās ut laetior esset proximī rēgis superbia fēcerat. nam priōrēs ita rēgnārunt ut haud immeritō omnēs deinceps conditōrēs partium certē urbis quās novās ipsī sēdēs ab sē auctae multitūdinis addidērunt numerentur. 3 neque ambigitur quīn Brūtus īdem quī tantum glōriae Superbō exāctō rēge meruit pessimō pūblicō id factūrus fuerit, sī lībertātis immātūrae cupīdine priōrum rēgum alicui rēgnum extorsisset. 4 quid enim futūrum fuit, sī illa pāstōrum convenārumque plēbs, trānsfuga ex suīs populīs, sub tūtēlā inviolātī templī aut lībertātem aut certē impūnitātem adepta, solūta rēgiō metū, agitārī coepta esset tribūniciīs procellīs 5 et in aliēnā urbe cum patribus serere certāmina, priusquam pignera coniugum ac līberōrum cāritāsque ipsīus solī, cui longō tempore assuēscitur, animōs eōrum cōnsociāsset? 6 dissipātae rēs nōndum adultae discordiā forent, quās fōvit tranquilla moderātiō imperiī eōque nūtriendō perdūxit ut bonam frūgem lībertātis mātūrīs iam vīribus ferre possent.
Constitutional arrangements (1.7–2.2)
7 lībertātis autem orīginem inde magis quia annuum imperium cōnsulāre factum est quam quod dēminūtum quicquam sit ex rēgiā potestāte numerēs. 8 omnia iūra, omnia īnsignia prīmī cōnsulēs tenuēre; id modo cautum est nē, sī ambō fascēs habērent, duplicātus terror vidērētur. Brūtus prior concēdente collēgā fascēs habuit, quī nōn ācrior vindex lībertātis fuerat quam deinde custōs fuit. 9 omnium prīmum avidum novae lībertātis populum, nē postmodum flectī precibus aut dōnīs rēgiīs posset, iūre iūrandō adēgit nēminem Rōmae passūrōs rēgnāre. 10 deinde, quō plūs vīrium in senātū frequentia etiam ōrdinis faceret, caedibus rēgis dēminūtum patrum numerum prīmōribus equestris gradūs lēctīs ad trecentōrum summam explēvit; 11 trāditumque inde fertur ut in senātum vocārentur quī patrēs quīque cōnscrīptī essent: cōnscrīptōs vidēlicet appellābant lēctōs. id mīrum quantum prōfuit ad concordiam cīvitātis iungendōsque patribus plēbis animōs.
[2] rērum deinde dīvīnārum habita cūra; et quia quaedam pūblica sacra per ipsōs rēgēs factitāta erant, nēcubi rēgum dēsīderium esset, rēgem sacrificulum creant. 2 id sacerdōtium pontificī subiēcēre, nē additus nōminī honōs aliquid lībertātī, cuius tunc prīma erat cūra, officeret.
Collatinus (2.2–2.11)
ac nesciō an nimis undique eam minimīsque rēbus mūniendō modum excesserint. 3 cōnsulis enim alterīus, cum nihil aliud offenderit, nōmen invīsum cīvitātī fuit: nimium Tarquiniōs rēgnō assuēsse; initium ā Prīscō factum; rēgnāsse dein Ser. Tullium; nē intervallō quidem factō oblītum, tamquam aliēnī, rēgnī Superbum Tarquinium velut hērēditātem gentis scelere ac vī repetīsse; pulsō Superbō penes Collātīnum imperium esse; nescīre Tarquiniōs prīvātōs vīvere; nōn placēre nōmen, perīculōsum lībertātī esse. 4 hinc prīmō sēnsim temptantium animōs sermō per tōtam cīvitātem est datus, sollicitamque suspīciōne plēbem Brūtus ad contiōnem vocat. 5 ibi omnium prīmum iūs iūrandum populī recitat nēminem rēgnāre passūrōs nec esse Rōmae unde perīculum lībertātī foret; id summā ope tuendum esse neque ūllam rem quae eō pertineat contemnendam. invītum sē dīcere, hominis causā, nec dictūrum fuisse nī cāritās reī pūblicae vinceret; 6 nōn crēdere populum Rōmānum solidam lībertātem reciperātam esse; rēgium genus, rēgium nōmen nōn sōlum in cīvitāte sed etiam in imperiō esse; id officere, id obstāre lībertātī. 7 “hunc tū,” inquit, “tuā voluntāte, L. Tarquinī, removē metum. meminimus, fatēmur, ēiēcistī rēgēs; absolve beneficium tuum, aufer hinc rēgium nōmen. rēs tuās tibi nōn sōlum reddent cīvēs tuī auctōre mē, sed, sī quid dēest, mūnificē augēbunt. amīcus abī; exonerā cīvitātem vānō forsitan metū; ita persuāsum est animīs cum gente Tarquiniā rēgnum hinc abitūrum.” 8 cōnsulī prīmō tam novae reī ac subitae admīrātiō inclūserat vōcem; dīcere deinde incipientem prīmōrēs cīvitātis circumsistunt, eadem multīs precibus ōrant. 9 et cēterī quidem movēbant minus: postquam Sp. Lucrētius, maior aetāte ac dignitāte, socer praetereā ipsīus, agere variē rogandō alternīs suādendōque coepit, ut vincī sē cōnsēnsū cīvitātis paterētur, 10 timēns cōnsul nē postmodum prīvātō sibi eadem illa cum bonōrum āmissiōne additāque aliā īnsuper ignōminiā acciderent, abdicāvit sē cōnsulātū rēbusque suīs omnibus Lāvīnium trānslātīs cīvitāte cessit. 11 Brūtus ex senātūs cōnsultō ad populum tulit ut omnēs Tarquiniae gentis exulēs essent. collēgam sibi comitiīs centuriātīs creāvit P. Valerium, quō adiūtōre rēgēs ēiēcerat.
Vindicius (3–5)
[3] cum haud cuiquam in dubiō esset bellum ab Tarquiniīs imminēre, id quidem spē omnium sērius fuit; cēterum, id quod nōn timēbant, per dolum ac prōditiōnem prope lībertās āmissa est. 2 erant in Rōmānā iuventūte adulēscentēs aliquot, nec iī tenuī locō ortī, quōrum in rēgnō libīdō solūtior fuerat, aequālēs sodālēsque adulēscentium Tarquiniōrum, assuētī mōre rēgiō vīvere. 3 eam tum aequātō iūre omnium licentiam quaerentēs, lībertātem aliōrum in suam vertisse servitūtem inter sē conquerēbantur: rēgem hominem esse, ā quō impetrēs, ubi iūs, ubi iniūria opus sit; esse grātiae locum, esse beneficiō, et īrāscī et ignōscere posse, inter amīcum atque inimīcum discrīmen nōsse: 4 lēgēs rem surdam, inexōrābilem esse, salūbriōrem meliōremque inopī quam potentī, nihil laxāmentī nec veniae habēre, sī modum excesserīs; perīculōsum esse in tot hūmānīs errōribus sōlā innocentiā vīvere. 5 ita iam suā sponte aegrīs animīs lēgātī ab rēgibus superveniunt sine mentiōne reditūs bona tantum repetentēs. eōrum verba postquam in senātū audīta sunt, per aliquot diēs ea cōnsultātiō tenuit, nē nōn reddita bellī causa, reddita bellī māteria et adiūmentum esset. 6 interim lēgātī alia mōlīrī, apertē bona repetentēs clam reciperandī rēgnī cōnsilia struere, et tamquam ad id quod agī vidēbātur ambientēs, nōbilium adulēscentium animōs pertemptant. 7 ā quibus placidē ōrātiō accepta est, iīs litterās ab Tarquiniīs reddunt et dē accipiendīs clam nocte in urbem rēgibus colloquuntur.
[4] Vitelliīs Aquiliīsque frātribus prīmō commissa rēs est. Vitelliōrum soror cōnsulī nūpta Brūtō erat, iamque ex eō mātrimōniō adulēscentēs erant līberī, Titus Tiberiusque; eōs quoque in societātem cōnsiliī avunculī assūmunt. 2 praetereā aliquot nōbilēs adulēscentēs cōnsciī assūmptī, quōrum vetustāte memoria abiit. 3 interim cum in senātū vīcisset sententia quae cēnsēbat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe habērent lēgātī, quod spatium ad vehicula comparanda ā cōnsulibus sūmpsissent quibus rēgum asportārent rēs, omne id tempus cum coniūrātīs cōnsultandō absūmunt, ēvincuntque īnstandō ut litterae sibi ad Tarquiniōs darentur: 4 nam aliter quī crēditūrōs eōs nōn vāna ab lēgātīs super rēbus tantīs afferrī? datae litterae, ut pignus fideī essent, manifēstum facinus fēcērunt. 5 nam cum prīdiē quam lēgātī ad Tarquiniōs proficīscerentur cēnātum forte apud Vitelliōs esset, coniūrātīque ibi remōtīs arbitrīs multa inter sē dē novō, ut fit, cōnsiliō ēgissent, sermōnem eōrum ex servīs ūnus excēpit, quī iam anteā id sēnserat agī, 6 sed eam occāsiōnem, ut litterae lēgātīs darentur quae dēprehēnsae rem coarguere possent, exspectābat. postquam datās sēnsit, rem ad cōnsulēs dētulit. 7 cōnsulēs ad dēprehendendōs lēgātōs coniūrātōsque profectī domō sine tumultū rem omnem oppressēre; litterārum in prīmīs habita cūra nē interciderent. prōditōribus extemplō in vincla coniectīs, dē lēgātīs paululum addubitātum est, et quamquam vīsī sunt commīsisse ut hostium locō essent, iūs tamen gentium valuit.
[5] dē bonīs rēgiīs, quae reddī ante cēnsuerant, rēs integra refertur ad patrēs. ibi victī īrā vetuēre reddī, vetuēre in pūblicum redigī: 2 dīripienda plēbī sunt data, ut contācta rēgiā praedā spem in perpetuum cum iīs pācis āmitteret. ager Tarquiniōrum quī inter urbem ac Tiberim fuit, cōnsecrātus Mārtī, Mārtius deinde campus fuit. 3 forte ibi tum seges farris dīcitur fuisse mātūra messī. quem campī frūctum quia religiōsum erat cōnsūmere, dēsectam cum strāmentō segetem magna vīs hominum simul immissa corbibus fūdēre in Tiberim tenuī fluentem aquā, ut mediīs calōribus solet. ita in vadīs haesitantēs frūmentī acervōs sēdisse illitōs līmō; 4 īnsulam inde paulātim et aliīs quae fert temere flūmen eōdem invectīs factam; posteā, crēdō, additās mōlēs manūque adiūtum ut tam ēminēns ārea firma templīs quoque ac porticibus sustinendīs esset. 5 dīreptīs bonīs rēgum damnātī prōditōrēs sūmptumque supplicium, cōnspectius eō quod poenae capiendae ministerium patrī dē līberīs cōnsulātus imposuit, et quī spectātor erat āmovendus, eum ipsum fortūna exāctōrem suppliciī dedit. 6 stābant dēligātī ad pālum nōbilissimī iuvenēs; sed ā cēterīs, velut ab ignōtīs capitibus, cōnsulis līberī omnium in sē āverterant oculōs, miserēbatque nōn poenae magis hominēs quam sceleris quō poenam meritī essent: 7 illōs eō potissimum annō patriam līberātam, patrem līberātōrem, cōnsulātum ortum ex domō Iūniā, patrēs, plēbem, quicquid deōrum hominumque Rōmānōrum esset, indūxisse in animum ut superbō quondam rēgī, tum īnfēstō exulī prōderent. 8 cōnsulēs in sēdem prōcessēre suam, missīque līctōrēs ad sūmendum supplicium. nūdātōs virgīs caedunt secūrīque feriunt, cum inter omne tempus pater vultusque et ōs eius spectāculō esset ēminente animō patriō inter pūblicae poenae ministerium. 9 secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendīs sceleribus exemplum nōbile esset, praemium indicī pecūnia ex aerāriō, lībertās et cīvitās data. ille prīmum dīcitur vindictā līberātus. 10 quīdam vindictae quoque nōmen tractum ab illō putant; Vindiciō ipsī nōmen fuisse. post illum observātum ut quī ita līberātī essent in cīvitātem acceptī vidērentur.
War with Veii and Tarquinii (6–7.4)
[6] hīs sīcut ācta erant nūntiātis incēnsus Tarquinius nōn dolōre sōlum tantae ad irritum cadentis speī sed etiam odiō īrāque, postquam dolō viam obsaeptam vīdit, bellum apertē mōliendum ratus circumīre supplex Etrūriae urbēs; 2 ōrāre maximē Veientēs Tarquiniēnsēsque, nē sē ortum ex Etrūscīs, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tantō modo rēgnō cum līberīs adulēscentibus ante oculōs suōs perīre sinerent. aliōs peregrē in rēgnum Rōmam accītōs: sē rēgem, augentem bellō Rōmānum imperium ā proximīs scelerātā coniūrātiōne pulsum. 3 eōs inter sē, quia nēmō ūnus satis dignus rēgnō vīsus sit, partēs rēgnī rapuisse; bona sua dīripienda populō dedisse, nē quis expers sceleris esset. patriam sē rēgnumque suum repetere et persequī ingrātōs cīvēs velle. ferrent opem, adiuvārent; suās quoque veterēs iniūriās ultum īrent, totiēns caesās legiōnēs, agrum adēmptum. 4 haec mōvērunt Veientēs, ac prō sē quisque Rōmānō saltem duce ignōminiās dēmendās bellōque āmissa repetenda mināciter fremunt. Tarquiniēnsēs nōmen ac cognātiō movet: pulchrum vidēbātur suōs Rōmae rēgnāre. 5 ita duo duārum cīvitātium exercitus ad repetendum rēgnum bellōque persequendōs Rōmānōs secūtī Tarquinium. postquam in agrum Rōmānum ventum est, obviam hostī cōnsulēs eunt: 6 Valerius quadrātō agmine peditem dūcit; Brūtus ad explōrandum cum equitātū antecessit. eōdem modō prīmus eques hostium agminis fuit; praeerat Arrūns Tarquinius, fīlius rēgis; rēx ipse cum legiōnibus sequēbātur. 7 Arrūns ubi ex līctōribus procul cōnsulem esse, deinde iam propius ac certius faciē quoque Brūtum cognōvit, īnflammātus īrā “ille est vir,” inquit, “quī nōs extorrēs expulit patriā. ipse ēn ille nostrīs decorātus īnsignibus magnificē incēdit. 8 dī, rēgum ultōrēs, adeste.” concitat calcāribus equum atque in ipsum īnfēstus cōnsulem dērigit. sēnsit in sē īrī Brūtus. decōrum erat tum ipsīs capessere pugnam ducibus; avidē itaque sē certāminī offert, 9 adeōque īnfēstīs animīs concurrērunt, neuter, dum hostem vulnerāret, suī prōtegendī corporis memor, ut contrāriō ictū per parmam uterque trānsfīxus duābus haerentēs hastīs moribundī ex equīs lāpsī sint. 10 simul et cētera equestris pugna coepit, neque ita multō post et peditēs superveniunt. ibi varia victōria et velut aequō Mārte pugnātum est: dextera utrimque cornua vīcēre, laeva superāta. 11 Veientēs, vincī ab Rōmānō mīlite assuētī, fūsī fugātīque; Tarquiniēnsis, novus hostis, nōn stetit sōlum, sed etiam ab suā parte Rōmānum pepulit.
[7] ita cum pugnātum esset, tantus terror Tarquinium atque Etrūscōs incessit ut omissā irritā rē nocte ambō exercitūs, Veiēns Tarquiniēnsisque, suās quisque abīrent domōs. adiciunt mīrācula huic pugnae: 2 silentiō proximae noctis ex silvā Arsiā ingentem ēditam vōcem; Silvānī vōcem eam crēditam: ūnō plūs Tuscōrum cecidisse in aciē; vincere bellō Rōmānum. 3 ita certē inde abiēre Rōmānī ut victōrēs, Etrūscī prō victīs. nam postquam illūxit nec quisquam hostium in cōnspectū erat, P. Valerius cōnsul spolia lēgit triumphānsque inde Rōmam rediit. 4 collēgae fūnus quantō tum potuit apparātū fēcit; sed multō maius mortī decus pūblica fuit maestitia, eō ante omnia īnsignis quia mātrōnae annum ut parentem eum lūxērunt, quod tam ācer ultor violātae pudīcitiae fuisset.
Publicola (7.5–7.12)
5 cōnsulī deinde quī superfuerat, ut sunt mūtābilēs vulgī animī, ex favōre nōn invidia modo sed suspīciō etiam cum atrōcī crīmine orta. 6 rēgnum eum affectāre fāma ferēbat, quia nec collēgam subrogāverat in locum Brūtī et aedificābat in summā Veliā: ibi altō atque mūnītō locō arcem inexpugnābilem fierī. 7 haec dicta vulgō crēditaque cum indignitāte angerent cōnsulis animum, vocātō ad concilium populō submissīs fascibus in contiōnem ēscendit. grātum id multitūdinī spectāculum fuit, submissa sibi esse imperiī īnsignia cōnfessiōnemque factam populī quam cōnsulis maiestātem vimque maiōrem esse. 8 ibi audīre iussīs cōnsul laudāre fortūnam collēgae, quod līberātā patriā, in summō honōre, prō rē pūblicā dīmicāns, mātūrā glōriā necdum sē vertente in invidiam, mortem occubuisset: sē superstitem glōriae suae ad crīmen atque invidiam superesse, ex līberātōre patriae ad Aquiliōs sē Vitelliōsque recidisse. 9 “numquamne ergō,” inquit, “ūlla adeō vōbīs spectāta virtūs erit, ut suspīciōne violārī nequeat? ego mē, illum ācerrimum rēgum hostem, ipsum cupiditātis rēgnī crīmen subitūrum timērem? 10 ego sī in ipsā arce Capitōliōque habitārem, metuī mē crēderem posse ā cīvibus meīs? tam levī mōmentō mea apud vōs fāma pendet? adeōne est fundāta leviter fidēs ut ubi sim quam quī sim magis rēferat? 11 nōn obstābunt P. Valerī aedēs lībertātī vestrae, Quirītēs; tūta erit vōbīs Velia. dēferam nōn in plānum modo aedēs, sed collī etiam subiciam, ut vōs suprā suspectum mē cīvem habitētis; in Veliā aedificent quibus melius quam P. Valeriō crēditur lībertās.” 12 dēlāta cōnfestim māteria omnis īnfrā Veliam et, ubi nunc Vicae Potae aedēs est, domus in īnfimō clīvō aedificāta.
Constitutional arrangements (8)
[8] lātae deinde lēgēs, nōn sōlum quae rēgnī suspīciōne cōnsulem absolverent, sed quae adeō in contrārium verterent ut populārem etiam facerent. inde cognōmen factum Pūblicolae est. 2 ante omnēs dē prōvocātiōne adversus magistrātūs ad populum sacrandōque cum bonīs capite eius quī rēgnī occupandī cōnsilia inīsset grātae in vulgus lēgēs fuēre. 3 quās cum sōlus pertulisset, ut sua ūnīus in hīs grātia esset, tum deinde comitia collēgae subrogandō habuit. 4 creātus Sp. Lucrētius cōnsul, quī magnō nātū nōn sufficientibus iam vīribus ad cōnsulāria mūnera obeunda intrā paucōs diēs moritur. suffectus in Lucrētī locum M. Horātius Pulvillus. 5 apud quōsdam veterēs auctōrēs nōn inveniō Lucrētium cōnsulem; Brūtō statim Horātium suggerunt; crēdō, quia nūlla gesta rēs īnsignem fēcerit cōnsulātum memoriam intercidisse.
6 nōndum dēdicāta erat in Capitōliō Iovis aedēs. Valerius Horātiusque cōnsulēs sortītī uter dēdicāret. Horātiō sorte ēvēnit: Pūblicola ad Veientium bellum profectus. 7 aegrius quam dignum erat tulēre Valerī necessāriī dēdicātiōnem tam inclutī templī Horātiō darī. id omnibus modīs impedīre cōnātī, postquam alia frūstrā temptāta erant, postem iam tenentī cōnsulī foedum inter precātiōnem deum nūntium incutiunt mortuum eius fīlium esse, fūnestāque familiā dēdicāre eum templum nōn posse. 8 nōn crēdiderit factum an tantum animō rōboris fuerit nec trāditur certum, nec interpretātiō est facilis; nihil aliud ad eum nūntium ā prōpositō āversus, quam ut cadāver efferrī iubēret, tenēns postem precātiōnem peragit et dēdicat templum.
9 haec post exāctōs rēgēs domī mīlitiaeque gesta prīmō annō.
Lars Porsenna (9–15)
[9] inde P. Valerius iterum T. Lucrētius cōnsulēs factī. iam Tarquiniī ad Lartem Porsennam, Clūsīnum rēgem, perfūgerant. ibi miscendō cōnsilium precēsque nunc ōrābant nē sē, oriundōs ex Etrūscīs, eiusdem sanguinis nōminisque, egentēs exulāre paterētur, 2 nunc monēbant etiam nē orientem mōrem pellendī rēgēs inultum sineret. satis lībertātem ipsam habēre dulcēdinis. 3 nisi quantā vī cīvitātēs eam expetant, tantā rēgna rēgēs dēfendant, aequārī summa īnfimīs; nihil excelsum, nihil quod suprā cētera ēmineat in cīvitātibus fore; adesse fīnem rēgnīs, reī inter deōs hominēsque pulcherrimae. 4 Porsenna cum rēgem esse Rōmae tūtum, tum Etrūscae gentis rēgem amplum Tuscīs ratus, Rōmam īnfēstō exercitū vēnit. 5 nōn umquam aliās ante tantus terror senātum invāsit, adeō valida rēs tum Clūsīna erat magnumque Porsennae nōmen. nec hostēs modo timēbant, sed suōsmet ipsī cīvēs, nē Rōmāna plēbs, metū perculsa, receptīs in urbem rēgibus vel cum servitūte pācem acciperet. 6 multa igitur blandīmenta plēbī per id tempus ab senātū data. annōnae in prīmīs habita cūra, et ad frūmentum comparandum missī aliī in Volscōs, aliī Cūmās. salis quoque vēndendī arbitrium, quia impēnsō pretiō venībat, in pūblicum omne sūmptum, adēmptum prīvātīs; portōriīsque et tribūtō plēbēs līberāta, ut dīvitēs cōnferrent, quī onerī ferendō essent: pauperēs satis stīpendiī pendere sī līberōs ēducent. 7 itaque haec indulgentia patrum asperīs postmodum rēbus in obsidiōne ac famē adeō concordem cīvitātem tenuit ut rēgium nōmen nōn summī magis quam īnfimī horrērent, 8 nec quisquam ūnus malīs artibus posteā tam populāris esset quam tum bene imperandō ūniversus senātus fuit.
[10] cum hostēs adessent, prō sē quisque in urbem ex agrīs dēmigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiīs. alia mūrīs, alia Tiberī obiectō vidēbantur tūta: 2 pōns sublicius iter paene hostibus dedit, nī ūnus vir fuisset, Horātius Cocles; id mūnīmentum illō diē fortūna urbis Rōmānae habuit. 3 quī positus forte in statiōne pontis cum captum repentīnō impetū Iāniculum atque inde citātōs dēcurrere hostēs vīdisset trepidamque turbam suōrum arma ōrdinēsque relinquere, reprehēnsāns singulōs, obsistēns obtestānsque deum 4 et hominum fidem testābātur nēquīquam dēsertō praesidiō eōs fugere; sī trānsitum ponte ā tergō relīquissent, iam plūs hostium in Palātiō Capitōliōque quam in Iāniculō fore. itaque monēre, praedīcere ut pontem ferrō, ignī, quācumque vī possint interrumpant: sē impetum hostium, quantum corpore ūnō posset obsistī, exceptūrum. 5 vādit inde in prīmum aditum pontis, īnsignisque inter cōnspecta cēdentium pugnae terga obversīs comminus ad ineundum proelium armīs ipsō mīrāculō audāciae obstupefēcit hostēs. 6 duōs tamen cum eō pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambōs clārōs genere factīsque. 7 cum hīs prīmam perīculī procellam et quod tumultuōsissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eōs quoque ipsōs exiguā parte pontis relictā revocantibus quī rescindēbant cēdere in tūtum coēgit. 8 circumferēns inde trucēs mināciter oculōs ad procerēs Etrūscōrum nunc singulōs prōvocāre, nunc increpāre omnēs: servitia rēgum superbōrum, suae lībertātis immemorēs aliēnam oppugnātum venīre. 9 cūnctātī aliquamdiū sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commōvit aciem, et clāmōre sublātō undique in ūnum hostem tēla coniciunt. 10 quae cum in obiectō cūncta scūtō haesissent, neque ille minus obstinātus ingentī pontem obtinēret gradū, iam impetū cōnābantur dētrūdere virum, cum simul fragor ruptī pontis, simul clāmor Rōmānōrum alacritāte perfectī operis sublātus, pavōre subitō impetum sustinuit. 11 tum Cocles “Tiberīne pater,” inquit, “tē sānctē precor, haec arma et hunc mīlitem propitiō flūmine accipiās.” ita sīc armātus in Tiberim dēsiluit multīsque superincīdentibus tēlīs incolumis ad suōs trānāvit, rem ausus plūs fāmae habitūram ad posterōs quam fideī. 12 grāta ergā tantam virtūtem cīvitās fuit: statua in comitiō posita; agrī quantum ūnō diē circumarāvit datum. 13 prīvāta quoque inter pūblicōs honōrēs studia ēminēbant; nam in magnā inopiā prō domesticīs cōpiīs ūnusquisque eī aliquid, fraudāns sē ipse vīctū suō, contulit.
[11] Porsenna prīmō cōnātū repulsus, cōnsiliīs ab oppugnandā urbe ad obsīdendam versīs, praesidiō in Iāniculō locātō ipse in plānō rīpīsque Tiberis castra posuit, 2 nāvibus undique accītīs et ad custōdiam, nē quid Rōmam frūmentī subvehī sineret, et ut praedātum mīlitēs trāns flūmen per occāsiōnēs aliīs atque aliīs locīs trāiceret; 3 brevīque adeō īnfēstum omnem Rōmānum agrum reddidit ut nōn cētera sōlum ex agrīs sed pecus quoque omne in urbem compellerētur, neque quisquam extrā portās prōpellere audēret. 4 hoc tantum licentiae Etrūscīs nōn metū magis quam cōnsiliō concessum. namque Valerius cōnsul, intentus in occāsiōnem multōs simul et effūsōs imprōvīsō adoriundī, in parvīs rēbus neglegēns ultor, gravem sē ad maiōra vindicem servābat. 5 itaque ut ēliceret praedātōrēs, ēdīcit suīs, posterō diē frequentēs portā Esquilīnā, quae āversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scītūrōs id hostēs ratus, quod in obsidiōne et famē servitia īnfīda trānsfugerent. 6 et sciēre perfugae indiciō, multōque plūrēs, ut in spem ūniversae praedae, flūmen trāiciunt. 7 P. Valerius inde T. Herminium cum modicīs cōpiīs ad secundum lapidem Gabīnā viā occultum cōnsīdere iubet, Sp. Larcium cum expedītā iuventūte ad portam Collīnam stāre dōnec hostis praetereat, inde sē obicere nē sit ad flūmen reditus. 8 cōnsulum alter T. Lucrētius portā Naeviā cum aliquot manipulīs mīlitum ēgressus, ipse Valerius Caeliō monte cohortēs dēlēctās ēdūcit, hīque prīmī appāruēre hostī. 9 Herminius ubi tumultum sēnsit, concurrit ex īnsidiīs versīsque in Lucrētium Etrūscīs terga caedit; dextrā laevāque, hinc ā portā Collīnā, illinc ab Naeviā, redditus clāmor: 10 ita caesī in mediō praedātōrēs, neque ad pugnam vīribus parēs et ad fugam saeptīs omnibus viīs. fīnisque ille tam effūsē ēvagandī Etrūscīs fuit.
[12] obsidiō erat nihilō minus, et frūmentī cum summā cāritāte inopia, sedendōque expugnātūrum sē urbem spem Porsenna habēbat, 2 cum C. Mūcius, adulēscēns nōbilis, cui indignum vidēbātur populum Rōmānum servientem cum sub rēgibus esset nūllō bellō nec ab hostibus ūllīs obsessum esse, līberum eundem populum ab iīsdem Etrūscīs obsidērī quōrum saepe exercitūs fūderit — 3 itaque magnō audācīque aliquō facinore eam indignitātem vindicandam ratus, prīmō suā sponte penetrāre in hostium castra cōnstituit; 4 dein metuēns nē, sī cōnsulum iniussū et ignārīs omnibus īret, forte dēprehēnsus ā custōdibus Rōmānīs retraherētur ut trānsfuga, fortūna tum urbis crīmen affirmante, senātum adit. 5 “trānsīre Tiberim,” inquit, “patrēs, et intrāre, sī possim, castra hostium volō, nōn praedō nec populātiōnum in vicem ultor: maius, sī dī iuvant, in animō est facinus.” approbant patrēs. abditō intrā vestem ferrō proficīscitur. 6 ubi eō venit, in cōnfertissimā turbā prope rēgium tribūnal cōnstitit. 7 ibi cum stīpendium mīlitibus forte darētur, et scrība cum rēge sedēns parī ferē ōrnātū multa ageret eumque mīlitēs vulgō adīrent, timēns scīscitārī uter Porsenna esset, nē ignōrandō rēgem sēmet ipse aperīret quis esset, quō temere trāxit fortūna facinus, scrībam prō rēge obtruncat. 8 vādentem inde, quā per trepidam turbam cruentō mucrōne sibi ipse fēcerat viam, cum concursū ad clāmōrem factō comprehēnsum rēgiī satellitēs retrāxissent, ante tribūnal rēgis dēstitūtus, tum quoque inter tantās fortūnae minās metuendus magis quam metuēns, 9 “Rōmānus sum” inquit “cīvis; C. Mūcium vocant. hostis hostem occīdere voluī, nec ad mortem minus animī est quam fuit ad caedem: et facere et patī fortia Rōmānum est. 10 nec ūnus in tē ego hōs animōs gessī; longus post mē ōrdō est idem petentium decus. proinde in hoc discrīmen, sī iuvat, accingere, ut in singulās hōrās capite dīmicēs tuō, ferrum hostemque in vestibulō habeās rēgiae. 11 hoc tibi iuventūs Rōmāna indīcimus bellum. nūllam aciem, nūllum proelium timuerīs; ūnī tibi et cum singulīs rēs erit.” 12 cum rēx simul īrā incēnsus perīculōque conterritus circumdarī ignēs minitābundus iubēret nisi exprōmeret properē quās īnsidiārum sibi minās per ambāgēs iacēret, 13 “ēn tibi,” inquit, “ut sentiās quam vīle corpus sit iīs quī magnam glōriam vident,” dextramque accēnsō ad sacrificium foculō inicit. quam cum velut aliēnātō ab sēnsū torrēret animō, prope attonitus mīrāculō rēx cum ab sēde suā prōsiluisset āmovērīque ab altāribus iuvenem iussisset, 14 “tū vērō abī,” inquit, “in tē magis quam in mē hostīlia ausus. iubērem macte virtūte esse, sī prō meā patriā ista virtūs stāret; nunc iūre bellī līberum tē intāctum inviolātumque hinc dīmittō.” 15 tunc Mūcius quasi remūnerāns meritum “quandō quidem,” inquit, “est apud tē virtūtī honōs, ut beneficiō tuleris ā mē quod minīs nequīstī: trecentī coniūrāvimus prīncipēs iuventūtis Rōmānae, ut in tē hāc viā grassārēmur. 16 mea prīma sors fuit; cēterī, ut cuiusque ceciderit prīmī, quoad tē opportūnum fortūna dederit, suō quisque tempore aderunt.”
[13] Mūcium dīmissum, cui posteā Scaevolae ā clāde dextrae manūs cognōmen inditum, lēgātī ā Porsennā Rōmam secūtī sunt; 2 adeō mōverat eum et prīmī perīculī cāsus, ā quō nihil sē praeter errōrem īnsidiātōris tēxisset, et subeunda dīmicātiō totiēns quot coniūrātī superessent, ut pācis condiciōnēs ultrō ferret Rōmānīs. 3 iactātum in condiciōnibus nēquīquam dē Tarquiniīs in rēgnum restituendīs, magis quia id negāre ipse nequīverat Tarquiniīs quam quod negātum īrī sibi ab Rōmānīs ignōrāret. 4 dē agrō Veientibus restituendō impetrātum, expressaque necessitās obsidēs dandī Rōmānīs, sī Iāniculō praesidium dēdūcī vellent. hīs condiciōnibus compositā pāce exercitum ab Iāniculō dēdūxit Porsenna et agrō Rōmānō excessit. 5 patrēs C. Mūciō virtūtis causā trāns Tiberim agrum dōnō dedēre quae posteā sunt Mūcia prāta appellāta.
6 ergō ita honōrātā virtūte fēminae quoque ad pūblicā decora excitātae, et Cloelia virgō, ūna ex obsidibus, cum castra Etrūscōrum forte haud procul rīpā Tiberis locāta essent, frūstrāta custōdēs, dux agminis virginum inter tēla hostium Tiberim trānāvit sospitēsque omnēs Rōmam ad propinquōs restituit. 7 quod ubi rēgī nūntiātum est, prīmō incēnsus īrā ōrātōrēs Rōmam mīsit ad Cloeliam obsidem dēposcendam: aliās haud magnī facere; 8 deinde in admīrātiōnem versūs suprā Coclitēs Mūciōsque dīcere id facinus esse, et prae sē ferre quemadmodum, sī nōn dēdātur obses, prō ruptō foedus sē habitūrum, sīc dēditam intāctam inviolātamque ad suōs remissūrum. utrimque cōnstitit fidēs: 9 et Rōmānī pignus pācis ex foedere restituērunt, et apud rēgem Etrūscum nōn tūta sōlum sed honōrāta etiam virtūs fuit, laudātamque virginem parte obsidum sē dōnāre dīxit; ipsa quōs vellet legeret. 10 prōductīs omnibus ēlēgisse impūbēs dīcitur, quod et virginitātī decōrum et cōnsēnsū obsidum ipsōrum probābile erat eam aetātem potissimum līberārī ab hoste quae maximē opportūna iniūriae esset. 11 pāce redintegrātā Rōmānī novam in fēminā virtūtem novō genere honōris, statuā equestrī, dōnāvēre: in summā Sacrā viā fuit posita virgō īnsidēns equō.
[14] huic tam pācātae profectiōnī ab urbe rēgis Etrūscī abhorrēns mōs trāditus ab antīquīs ūsque ad nostram aetātem inter cētera sollemnia manet, bona Porsennae rēgis vēndendī. 2 cuius orīginem mōris necesse est aut inter bellum nātam esse neque omissam in pāce, aut ā mītiōre crēvisse prīncipiō quam hic prae sē ferat titulus bona hostīliter vēndendī. 3 proximum vērō est ex iīs quae trāduntur Porsennam discēdentem ab Iāniculō castra opulenta convectō ex propinquīs ac fertilibus Etrūriae arvīs commeātū Rōmānīs dōnō dedisse, inopī tum urbe ab longinquā obsidiōne; 4 ea deinde, nē populō immissō dīriperentur hostīliter, vēnisse, bonaque Porsennae appellāta, grātiam mūneris magis significante titulō quam auctiōnem fortūnae rēgiae quae nē in potestāte quidem populī Rōmānī esset.
5 omissō Rōmānō bellō Porsenna, nē frūstrā in ea loca exercitus adductus vidērētur, cum parte cōpiārum fīlium Arruntem Arīciam oppugnātum mittit. prīmō Arīcīnōs rēs necopīnāta perculerat; 6 arcessīta deinde auxilia et ā Latīnīs populīs et ā Cūmīs tantum speī fēcēre ut aciē dēcernere audērent. proeliō initō adeō concitātō impetū sē intulerant Etrūscī ut funderent ipsō incursū Arīcīnōs; 7 Cūmānae cohortēs arte adversus vim ūsae dēclīnāvēre paululum, effūsēque praelātōs hostēs conversīs signīs ab tergō adortae sunt. ita in mediō prope iam victōrēs caesī Etrūscī. 8 pars perexigua duce āmissō, quia nūllum propius perfugium erat, Rōmam inermēs et fortūnā et speciē supplicum dēlātī sunt. ibi benignē exceptī dīvīsīque in hospitia. 9 cūrātīs vulneribus aliī profectī domōs, nūntiī hospitālium beneficiōrum; multōs Rōmae hospitum urbisque cāritās tenuit. hīs locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vīcum appellārunt.
[15] P. Lucrētius inde et P. Valerius Pūblicola cōnsulēs factī. eō annō postrēmum lēgātī ā Porsennā dē redūcendō in rēgnum Tarquiniō vēnērunt. quibus cum respōnsum esset missūrum ad rēgem senātum lēgātōs, missī cōnfestim honōrātissimus quisque ē patribus: 2 nōn quīn breviter reddī respōnsum potuerit nōn recipī rēgēs, ideō potius dēlēctōs patrum ad eum missōs quam lēgātīs eius Rōmae darētur respōnsum, sed ut in perpetuum mentiō eius reī fīnīrētur, neu in tantīs mūtuīs beneficiīs in vicem animī sollicitārentur, cum ille peteret quod contrā lībertātem populī Rōmānī esset, Rōmānī, nisi in perniciem suam facilēs esse vellent, negārent, cui nihil negātum vellent. 3 nōn in rēgnō populum Rōmānum sed in lībertāte esse. ita indūxisse in animum hostibus potius quam portās rēgibus patefacere; ea esse vōta omnium ut quī lībertātī erit in illā urbe fīnis, īdem urbī sit. 4 proinde sī salvam esse vellet Rōmam, ut patiātur līberam esse ōrāre. 5 rēx verēcundiā victus “quandō id certum atque obstinātum est,” inquit, “neque ego obtundam saepius eadem nēquīquam agendō, nec Tarquiniōs spē auxiliī, quod nūllum in mē est, frūstrābor. alium hinc, seu bellō opus est seu quiēte, exiliō quaerant locum, nē quid meam vōbīscum pācem distineat.” 6 dictīs facta amīciōra adiēcit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Iāniculum ictō adēmptum restituit. 7 Tarquinius spē omnī reditūs incīsa exulātum ad generum Mamilium Octāvium Tusculum abiit. ita Rōmānīs pāx fīda cum Porsennā fuit.
505–501 BC (16–18)
[16] cōnsulēs M. Valerius P. Postumius. eō annō bene pugnātum cum Sabīnīs; cōnsulēs triumphārunt. 2 maiōre inde mōle Sabīnī bellum parābant. adversus eōs et nē quid simul ab Tusculō, unde etsī nōn apertum, suspectum tamen bellum erat, repentīnī perīculī orerētur, P. Valerius quārtum T. Lucrētius iterum cōnsulēs factī. 3 sēditiō inter bellī pācisque auctōrēs orta in Sabīnīs aliquantum inde vīrium trānstulit ad Rōmānōs. 4 namque Attius Clausus, cui posteā Appiō Claudiō fuit Rōmae nōmen, cum pācis ipse auctor ā turbātōribus bellī premerētur nec pār factiōnī esset, ab Inregillō magnā clientium comitātus manū Rōmam trānsfūgit. 5 hīs cīvitās data agerque trāns Aniēnem; vetus Claudia tribus additīs posteā novīs tribūlibus quī ex eō venīrent agrō appellātī. Appius inter patrēs lēctus haud ita multō post in prīncipum dignātiōnem pervēnit. 6 cōnsulēs īnfēstō exercitū in agrum Sabīnum profectī cum ita vāstātiōne, dein proeliō afflīxissent opēs hostium ut diū nihil inde rebelliōnis timērī posset, triumphantēs Rōmam rediērunt. 7 P. Valerius, omnium cōnsēnsū prīnceps bellī pācisque artibus, annō post Agrippā Menēniō P. Postumiō cōnsulibus moritur, glōriā ingentī, cōpiīs familiāribus adeō exiguīs ut fūnerī sūmptus dēesset; dē pūblicō est datus. lūxēre mātrōnae ut Brūtum. 8 eōdem annō duae colōniae Latīnae, Pōmētia et Cora, ad Auruncōs dēficiunt. cum Auruncīs bellum initum, fūsōque ingentī exercitū quī sē ingredientibus fīnēs cōnsulibus ferōciter obtulerat, omne Auruncum bellum Pōmētiam compulsum est. 9 nec magis post proelium quam in proeliō caedibus temperātum est; et caesī aliquantō plūrēs erant quam captī, et captōs passim trucīdāvērunt; nē ab obsidibus quidem, quī trecentī acceptī numerō erant, īra bellī abstinuit. et hōc annō Rōmae triumphātum.
[17] secūtī cōnsulēs Opiter Vergīnius Sp. Cassius Pōmētiam prīmō vī, deinde vīneīs aliīsque operibus oppugnārunt. 2 in quōs Auruncī, magis iam inexpiābilī odiō quam spē aliquā aut occāsiōne coortī, cum plūrēs ignī quam ferrō armātī excucurrissent, caede incendiōque cūncta complent. 3 vīneīs incēnsīs, multīs hostium vulnerātīs et occīsīs, cōnsulum quoque alterum — sed utrum auctōrēs nōn adiciunt — gravī vulnere ex equō dēiectum prope interfēcērunt. 4 Rōmam inde male gestā rē reditum. inter multōs sauciōs cōnsul spē incertā vītae relātus. interiectō deinde haud magnō spatiō quod vulneribus cūrandīs supplendōque exercituī satis esset, cum īrā maiōre tum vīribus etiam auctīs Pōmētiae arma illāta. 5 et cum vīneīs refectīs aliāque mōle bellī iam in eō rēs esset ut in mūrōs ēvāderet mīles, dēditiō est facta. 6 cēterum nihilō minus foeda dēditā urbe quam sī capta foret Auruncī passī: prīncipēs secūrī percussī, sub corōnā vēniērunt colōnī aliī; oppidum dīrutum, ager vēniit. 7 cōnsulēs magis ob īrās graviter ultās quam ob magnitūdinem perfectī bellī triumphārunt.
[18] īnsequēns annus Postumum Cominium et T. Larcium cōnsulēs habuit. 2 eō annō Rōmae, cum per lūdōs ab Sabīnōrum iuventūte per lascīviam scorta raperentur, concursū hominum rixa ac prope proelium fuit, parvāque ex rē ad rebelliōnem spectāre rēs vidēbātur. 3 super bellī Sabīnī metum id quoque accesserat, quod trīgintā iam coniūrāsse populōs concitante Octāviō Mamiliō satis cōnstābat. 4 in hāc tantārum exspectātiōne rērum sollicitā cīvitāte dictātōris prīmum creandī mentiō orta. sed nec quō annō, nec quibus cōnsulibus, quia ex factiōne Tarquīniānā essent — id quoque enim trāditur — parum crēditum sit, nec quis prīmum dictātor creātus sit, satis cōnstat. 5 apud veterrimōs tamen auctōrēs T. Larcium dictātōrem prīmum, Sp. Cassium magistrum equitum creātōs inveniō. cōnsulārēs lēgēre; ita lēx iubēbat dē dictātōre creandō lāta. 6 eō magis addūcor ut crēdam Larcium, quī cōnsulāris erat, potius quam M’. Valerium Mārcī fīlium Volesī nepōtem, quī nōndum cōnsul fuerat, moderātōrem et magistrum cōnsulibus appositum; 7 quīn, sī maximē ex eā familiā lēgī dictātōrem vellent, patrem multō potius M. Valerium spectātae virtūtis et cōnsulārem virum lēgissent.
8 creātō dictātōre prīmum Rōmae, postquam praeferrī secūrēs vīdērunt, magnus plēbem metus incessit ut intentiōrēs essent ad dictō pārendum. neque enim, ut in cōnsulibus quī parī potestāte essent, alterīus auxilium, neque prōvocātiō erat neque ūllum usquam nisi in cūrā pārendī auxilium. 9 Sabīnīs etiam creātus Rōmae dictātor, eō magis quod propter sē creātum crēdiderant, metum incussit. 10 itaque lēgātōs dē pāce mittunt. quibus ōrantibus dictātōrem senātumque ut veniam errōris hominibus adulēscentibus darent respōnsum ignōscī adulēscentibus posse, senibus nōn posse, quī bella ex bellīs sererent. 11 āctum tamen est dē pāce, impetrātaque foret, sī quod impēnsae factum in bellum erat praestāre Sabīnī — id enim postulātum erat — in animum indūxissent. bellum indictum: tacitae indūtiae quiētum annum tenuēre.
Lake Regillus and its aftermath (19–21)
[19] cōnsulēs Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoriā āctum. T. Aebūtius deinde et C. Vetusius. 2 hīs cōnsulibus Fīdēnae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latīnīs ad Rōmānōs dēscīvit. nec ultrā bellum Latīnum glīscēns iam per aliquot annōs dilātum. 3 A. Postumius dictātor T. Aebūtius magister equitum magnīs cōpiīs peditum equitumque profectī ad lacum Rēgillum in agrō Tusculānō agminī hostium occurrērunt, 4 et, quia Tarquiniōs esse in exercitū Latīnōrum audītum est, sustinērī īra nōn potuit quīn extemplō cōnflīgerent. 5 ergō etiam proelium aliquantō quam cētera gravius atque atrōcius fuit. nōn enim ducēs ad regendam modo cōnsiliō rem adfuēre, sed suīsmet ipsī corporibus dīmicantēs miscuēre certāmina, nec quisquam procerum fermē hāc aut illā ex aciē sine vulnere praeter dictātōrem Rōmānum excessit. 6 in Postumium prīmā in aciē suōs adhortantem īnstruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetāte et vīribus erat gravior, equum īnfēstus admīsit, ictusque ab latere concursū suōrum receptus in tūtum est. 7 et ad alterum cornū Aebūtius magister equitum in Octāvium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniēns Tusculānum ducem, contrāque et ille concitat equum. 8 tantaque vīs īnfēstīs venientium hastīs fuit ut bracchium Aebūtiō trāiectum sit, Mamiliō pectus percussum. 9 hunc quidem in secundam aciem Latīnī recēpēre: Aebūtius cum sauciō bracchiō tenēre tēlum nōn posset, pugnā excessit. 10 Latīnus dux nihil dēterritus vulnere proelium ciet et, quia suōs perculsōs vidēbat, arcessit cohortem exulum Rōmānōrum, cui L. Tarquinī fīlius praeerat. ea, quō maiōre pugnābat īrā ob ērepta bona patriamque adēmptam, pugnam parumper restituit.
[20] referentibus iam pedem ab eā parte Rōmānīs M. Valerius Pūblicolae frāter cōnspicātus ferōcem iuvenem Tarquinium ostentantem sē in prīmā exulum aciē, domesticā etiam glōriā accēnsus, ut cuius familiae decus ēiectī rēgēs erant, 2 eiusdem interfectī forent, subdit calcāria equō et Tarquinium īnfēstō spīculō petit. 3 Tarquinius retrō in agmen suōrum īnfēnsō cessit hostī. Valerium temere invectum in exulum aciem ex trānsversō quīdam adortus trānsfīgit, nec quicquam equitis vulnere equō retardātō moribundus Rōmānus lābentibus super corpus armīs ad terram dēflūxit. 4 dictātor Postumius postquam cecidisse tālem virum, exulēs ferōciter citātō agmine invehī, 5 suōs perculsōs cēdere animadvertit, cohortī suae, quam dēlēctam manum praesidiī causā circā sē habēbat, dat signum ut quem suōrum fugientem vīderint prō hoste habeant. ita metū ancipitī versī ā fugā Rōmānī in hostem, et restitūta aciēs. 6 cohors dictātōris tum prīmum proelium iniit; integrīs corporibus animīsque fessōs adortī exulēs caedunt. 7 ibi alia inter procerēs coorta pugna. imperātor Latīnus ubi cohortem exulum ā dictātōre Rōmānō prope circumventam vīdit, ex subsidiāriīs manipulōs aliquot in prīmam aciem sēcum rapit. 8 hōs agmine venientēs T. Herminius lēgātus cōnspicātus interque eōs īnsignem veste armīsque Mamilium nōscitāns tantō vī maiōre quam paulō ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit 9 ut et ūnō ictū trānsfīxum per latus occīderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis verūtō percussus, cum victor in castra esset relātus, inter prīmam cūrātiōnem exspīrāverit. 10 tum ad equitēs dictātor advolat obtestāns ut fessō iam pedite dēscendant ex equīs et pugnam capessant. dictō pāruēre: dēsiliunt ex equīs, prōvolant in prīmum et prō antesignānīs parmās obiciunt. 11 recipit extemplō animum pedestris aciēs, postquam iuventūtis procerēs aequātō genere pugnae sēcum partem perīculī sustinentēs vīdit. tum dēmum impulsī Latīnī, perculsaque inclīnāvit aciēs. 12 equitī admōtī equī ut persequī hostem posset; secūta et pedestris aciēs. ibi nihil nec dīvīnae nec hūmānae opis dictātor praetermittēns aedem Castorī vōvisse fertur ac prōnūntiāsse mīlitī praemia quī prīmus, quī secundus castra hostium intrāsset; 13 tantusque ārdor fuit ut eōdem impetū quō fūderant hostem Rōmānī castra caperent. hōc modō ad lacum Rēgillum pugnātum est. dictātor et magister equitum triumphantēs in urbem rediēre.
[21] trienniō deinde nec certa pāx nec bellum fuit. cōnsulēs Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Semprōnius et M. Minucius. 2 hīs cōnsulibus aedēs Sāturnō dēdicāta, Sāturnālia īnstitūtus fēstus diēs. A. deinde Postumius et T. Vergīnius cōnsulēs factī. 3 hōc dēmum annō ad Rēgillum lacum pugnātum apud quōsdam inveniō; A. Postumium, quia collēga dubiae fideī fuerit, sē cōnsulātū abdicāsse; dictātōrem inde factum. 4 tantī errōrēs implicant tempora, aliter apud aliōs ōrdinātīs magistrātibus, ut nec quī cōnsulēs secundum quōs nec quid quōque annō āctum sit in tantā vetustāte nōn rērum modo sed etiam auctōrum dīgerere possīs.
5 Ap. Claudius deinde et P. Servīlius cōnsulēs factī. īnsignis hīc annus est nūntiō Tarquinī mortis. mortuus Cūmīs, quō sē post frāctās opēs Latīnōrum ad Aristodēmum tyrannum contulerat. 6 eō nūntiō ērēctī patrēs, ērēcta plēbēs. sed patribus nimis luxuriōsa ea fuit laetitia: plēbī, cui ad eam diem summā ope īnservītum erat, iniūriae ā prīmōribus fierī coepēre. 7 eōdem annō Signia colōnia, quam rēx Tarquinius dēdūxerat, supplētō numerō colōnōrum iterum dēducta est. Rōmae tribus ūna et vīgintī factae. aedēs Mercurī dēdicāta est īdibus Maiīs.
Struggle for the Tribunate (22–33.4)
[22] cum Volscōrum gente Latīnō bellō neque pāx neque bellum fuerat; nam et Volscī comparāverant auxilia quae mitterent Latīnīs, nī mātūrātum ab dictātōre Rōmānō esset, et mātūrāvit Rōmānus, nē proeliō ūnō cum Latīnō Volscōque contenderet. 2 hāc īrā cōnsulēs in Volscum agrum legiōnēs dūxēre. Volscōs cōnsiliī poenam nōn metuentēs necopīnāta rēs perculit; armōrum immemorēs obsidēs dant trecentōs prīncipum ā Corā atque Pōmētiā līberōs. ita sine certāmine inde abductae legiōnēs. 3 nec ita multō post Volscīs levātīs metū suum rediit ingenium; rūrsus occultum parant bellum Hernicīs in societātem armōrum assūmptīs. 4 lēgātōs quoque ad sollicitandum Latium passim dīmittunt; sed recēns ad Rēgillum lacum accepta clādēs Latīnōs īrā odiōque eius, quīcumque arma suādēret, nē ab lēgātīs quidem violandīs abstinuit; comprehēnsōs Volscōs Rōmam dūxēre. ibi trāditī cōnsulibus, indicātumque est Volscōs Hernicōsque parāre bellum Rōmānīs. 5 relātā rē ad senātum adeō fuit grātum patribus ut et captīvōrum sex mīlia Latīnīs remitterent et dē foedere, quod prope in perpetuum negātum fuerat, rem ad novōs magistrātūs trāicerent. 6 enimvērō tum Latīnī gaudēre factō; pācis auctōrēs in ingentī glōriā esse. corōnam auream Iovī dōnum in Capitōlium mittunt. cum lēgātīs dōnōque quī captīvōrum remissī ad suōs fuerant, magna circumfūsa multitūdō, venit. 7 pergunt domōs eōrum apud quem quisque servierant; grātiās agunt līberāliter habitī cultīque in calamitāte suā; inde hospitia iungunt. numquam aliās ante pūblicē prīvātimque Latīnum nōmen Rōmānō imperiō coniūnctius fuit.
[23] sed et bellum Volscum imminēbat, et cīvitās sēcum ipsa discors intestīnō inter patrēs plēbemque flagrābat odiō, maximē propter nexōs ob aes aliēnum. 2 fremēbant sē forīs prō lībertāte et imperiō dīmicantēs domī ā cīvibus captōs et oppressōs esse, tūtiōremque in bellō quam in pāce et inter hostēs quam inter cīvēs lībertātem plēbis esse; invidiamque eam suā sponte glīscentem īnsignis ūnīus calamitās accendit. 3 magnō nātū quīdam cum omnium malōrum suōrum īnsignibus sē in forum prōiēcit. obsita erat squālōre vestis, foedior corporis habitus pallōre ac maciē perēmptī; 4 ad hoc prōmissa barba et capillī efferāverant speciem ōris. nōscitābātur tamen in tantā dēfōrmitāte, et ōrdinēs dūxisse aiēbant aliaque mīlitiae decora vulgō miserantēs eum iactābant; ipse testēs honestārum aliquot locīs pugnārum cicātrīcēs adversō pectore ostentābat. 5 scīscitantibus unde ille habitus, unde dēfōrmitās, cum circumfūsa turba esset prope in contiōnis modum, Sabīnō bellō ait sē mīlitantem, quia propter populātiōnēs agrī nōn frūctū modo caruerit, sed vīlla incēnsa fuerit, dīrepta omnia, pecora abācta, tribūtum inīquō suō tempore imperātum, aes aliēnum fēcisse. 6 id cumulātum ūsūrīs prīmō sē agrō paternō avītōque exuisse, deinde fortūnīs aliīs, postrēmō velut tābem pervēnisse ad corpus; ductum sē ab crēditōre nōn in servitium, sed in ergastulum et carnificīnam esse. 7 inde ostentāre tergum foedum recentibus vestīgiīs verberum. ad haec vīsa audītaque clāmor ingēns oritur. nōn iam forō sē tumultus tenet sed passim tōtam urbem pervādit. 8 nexī vīnctī solūtīque sē undique in pūblicum prōripiunt, implōrant Quirītium fidem. nūllō locō dēest sēditiōnis voluntārius comes; multīs passim agminibus per omnēs viās cum clāmōre in forum curritur. 9 magnō cum perīculō suō quī forte patrum in forō erant in eam turbam incidērunt; 10 nec temperātum manibus foret, nī properē cōnsulēs, P. Servīlius et Ap. Claudius, ad comprimendam sēditiōnem intervēnissent. at in eōs multitūdō versa ostentāre vincula sua dēfōrmitātemque aliam. 11 haec sē meritōs dīcere exprobrantēs suam quisque alius alibī mīlitiam; postulāre multō mināciter magis quam suppliciter ut senātum vocārent; cūriamque ipsī futūrī arbitrī moderātōrēsque pūblicī cōnsiliī circumsistunt. 12 paucī admodum patrum, quōs cāsus obtulerat, contractī ab cōnsulibus: cēterōs metus nōn cūriā modo sed etiam forō arcēbat, nec agī quicquam per īnfrequentiam poterat senātus. 13 tum vērō ēlūdī atque extrahī sē multitūdō putāre, et patrum quī abessent nōn cāsū, nōn metū, sed impediendae reī causā abesse, et cōnsulēs ipsōs tergiversārī, nec dubiē lūdibriō esse miseriās suās. 14 iam prope erat ut nē cōnsulum quidem maiestās coercēret īrās hominum, cum, incertī morandō an veniendō plūs perīculī contraherent, tandem in senātum veniunt; frequentīque tandem cūriā nōn modo inter patrēs sed nē inter cōnsulēs quidem ipsōs satis conveniēbat. 15 Appius, vehementis ingeniī vir, imperiō cōnsulārī rem agendam cēnsēbat: ūnō aut alterō arreptō quiētūrōs aliōs; Servīlius, lēnibus remediīs aptior, concitātōs animōs flectī quam frangī putābat cum tūtius tum facilius esse.
[24] inter haec maior alius terror: Latīnī equitēs cum tumultuōsō advolant nūntiō Volscōs īnfēstō exercitū ad urbem oppugnandam venīre. quae audīta — adeō duās ex ūnā cīvitāte discordia fēcerat — longē aliter patrēs ac plēbem affēcēre. 2 exsultāre gaudiō plēbēs, ultōrēs superbiae patrum adesse dīcere deōs; alius alium cōnfirmāre, nē nōmina darent: cum omnibus potius quam sōlōs peritūrōs; patrēs mīlitārent, patrēs arma caperent, ut penes eōsdem perīcula bellī, penes quōs praemia essent. 3 at vērō cūria maesta ac trepida ancipitī metū et ab cīve et ab hoste Servīlium cōnsulem, cui ingenium magis populāre erat, ōrāre ut tantīs circumventam terrōribus expedīret rem pūblicam. 4 tum cōnsul missō senātū in contiōnem prōdit. ibi cūrae esse patribus ostendit ut cōnsulātur plēbī; cēterum dēlīberātiōnī dē maximā quidem illā sed tamen parte cīvitātis metum prō ūniversā rē pūblicā intervēnisse. 5 nec posse, cum hostēs prope ad portās essent, bellō praevertī quicquam, nec, sī sit laxāmentī aliquid, aut plēbī honestum esse, nisi mercēde prius acceptā arma prō patriā nōn cēpisse, neque patribus satis decōrum per metum potius quam postmodo voluntāte afflīctīs cīvium suōrum fortūnīs cōnsuluisse. 6 contiōnī deinde ēdictō addidit fidem, quō ēdīxit nē quis cīvem Rōmānum vīnctum aut clausum tenēret, quō minus eī nōminis edendī apud cōnsulēs potestās fieret, neu quis mīlitis, dōnec in castrīs esset, bona possidēret aut vēnderet, līberōs nepōtēsve eius morārētur. 7 hōc prōpositō ēdictō et quī aderant nexī profitērī extemplō nōmina, et undique ex tōtā urbe prōripientium sē ex prīvātō, cum retinendī iūs crēditōrī nōn esset, concursus in forum, ut sacrāmentō dīcerent, fierī. 8 magna ea manus fuit, neque aliōrum magis in Volscō bellō virtūs atque opera ēnituit. cōnsul cōpiās contrā hostem ēdūcit; parvō dirimente intervallō castra pōnit.
[25] proximā inde nocte Volscī, discordiā Rōmānā frētī, sī qua nocturna trānsitiō prōditiōve fierī posset, temptant castra. sēnsēre vigilēs, excitātus exercitus, signō datō concursum est ad arma; 2 ita frūstrā id inceptum Volscīs fuit; reliquum noctis utrimque quiētī datum. posterō diē prīmā lūce Volscī fossīs replētīs vallum invādunt. 3 iamque ab omnī parte mūnīmenta vellēbantur, cum cōnsul, quamquam cūnctī undique et nexī ante omnēs ut signum daret clāmābant, experiendī animōs mīlitum causā parumper morātus, postquam satis appārēbat ingēns ārdor, datō tandem ad ērumpendum signō mīlitem avidum certāminis ēmittit. 4 prīmō statim incursū pulsī hostēs; fugientibus, quoad īnsequī pedes potuit, terga caesa; eques ūsque ad castra pavidōs ēgit. mox ipsa castra, legiōnibus circumdatīs, cum Volscōs inde etiam pavor expulisset, capta dīreptaque. 5 posterō diē ad Suessam Pōmētiam, quō cōnfūgerant hostēs, legiōnibus ductīs, intrā paucōs diēs oppidum capitur, captum praedae datum. inde paulum recreātus egēns mīles. 6 cōnsul cum maximā glōriā suā victōrem exercitum Rōmam redūcit. dēcēdentem Rōmam Ecetrānōrum Volscōrum lēgātī, rēbus suīs timentēs post Pōmētiam captam, adeunt. hīs ex senātūs cōnsultō data pāx, ager adēmptus.
[26] cōnfestim et Sabīnī Rōmānōs territāvēre; tumultus enim fuit vērius quam bellum. nocte in urbem nūntiātum est exercitum Sabīnum praedābundum ad Aniēnem amnem pervēnisse; ibi passim dīripī atque incendī vīllās. 2 missus extemplō eō cum omnibus cōpiīs equitum A. Postumius, quī dictātor bellō Latīnō fuerat; secūtus cōnsul Servīlius cum dēlectā peditum manū. 3 plērōsque pālantēs eques circumvēnit, nec advenientī peditum agminī restitit Sabīna legiō; fessī cum itinere tum populātiōne nocturnā, magna pars in vīllīs replētī cibō vīnōque, vix fugae quod satis esset vīrium habuēre.
4 nocte ūnā audītō perfectōque bellō Sabīnō, posterō diē in magnā iam spē undique partae pācis lēgātī Auruncī senātum adeunt, nī dēcēdātur Volscō agrō bellum indīcentēs. 5 cum lēgātīs simul exercitus Auruncōrum domō profectus erat; cuius fāma haud procul iam ab Arīciā vīsī tantō tumultū concīvit Rōmānōs ut nec cōnsulī ōrdine patrēs nec pācātum respōnsum arma īnferentibus arma ipsī capientēs dare possent. 6 Arīciam īnfēstō agmine ītur, nec procul inde cum Auruncīs signa collāta proeliōque ūnō dēbellātum est.
[27] fūsīs Auruncīs victor tot intrā paucōs diēs bellīs Rōmānus prōmissa cōnsulis fidemque senātūs exspectābat, cum Appius et īnsita superbia animō et ut collēgae vānam faceret fidem, quam asperrimē poterat, iūs dē crēditīs pecūniīs dīcere. deinceps et quī ante nexī fuerant crēditōribus trādēbantur et nectēbantur aliī. 2 quod ubi cui mīlitī inciderat, collēgam appellābat. concursus ad Servīlium fīēbat; illīus prōmissa iactābant; illī exprobrābant sua quisque bellī merita cicātrīcēsque acceptās. postulābant ut aut referret ad senātum, aut auxiliō esset cōnsul cīvibus suīs, imperātor mīlitibus. 3 movēbant cōnsulem haec, sed tergiversārī rēs cōgēbat; adeō in alteram causam nōn collēga sōlum praeceps erat sed omnis factiō nōbilium. ita medium sē gerendō nec plēbis vītāvit odium nec apud patrēs grātiam iniit. 4 patrēs mollem cōnsulem et ambitiōsum ratī, plēbēs fallācem; brevīque appāruit aequāsse eum Appī odium. 5 certāmen cōnsulibus inciderat uter dēdicāret Mercurī aedem. senātus ā sē rem ad populum reiēcit: utrī eōrum dēdicātiō iussū populī data esset, eum praeesse annōnae, mercātōrum collēgium īnstituere, sollemnia prō pontifice iussit suscipere. 6 populus dēdicātiōnem aedis dat M. Laetōriō, prīmī pīlī centuriōnī, quod facile appārēret nōn tam ad honōrem eius cui cūrātiō altior fastīgiō suō data esset factum quam ad cōnsulum ignōminiam. 7 saevīre inde utique cōnsulum alter patrēsque; sed plēbī crēverant animī, et longē aliā quam prīmō īnstituerant viā grassābantur. 8 dēspērātō enim cōnsulum senātūsque auxiliō, cum in iūs dūcī dēbitōrem vīdissent, undique convolābant. neque dēcrētum exaudīrī cōnsulis prae strepitū et clāmōre poterat, neque cum dēcrēsset quisquam obtemperābat. 9 vī agēbātur, metusque omnis et perīculum lībertātis, cum in cōnspectū cōnsulis singulī ā plūribus violārentur, in crēditōrēs ā dēbitōribus verterant. 10 super haec timor incessit Sabīnī bellī; dīlēctūque dēcrētō nēmō nōmen dedit, furente Appiō et īnsectante ambitiōnem collēgae, quī populārī silentiō rem pūblicam prōderet, et ad id quod dē crēditā pecūniā iūs nōn dīxisset, adiceret ut nē dīlēctum quidem ex senātūs cōnsultō habēret: 11 nōn esse tamen dēsertam omnīnō rem pūblicam neque prōiectum cōnsulāre imperium, sē ūnum et suae et patrum maiestātis vindicem fore. 12 cum circumstāret cottīdiāna multitūdō licentiā accēnsa, arripī ūnum īnsignem ducem sēditiōnum iussit. ille cum ā līctōribus iam traherētur, prōvocāvit; nec cessisset prōvocātiōnī cōnsul, quia nōn dubium erat populī iūdicium, nisi aegrē victa pertinācia foret cōnsiliō magis et auctōritāte prīncipum quam populī clāmōre; adeō supererant animī ad sustinendam invidiam. 13 crēscere inde malum in diēs nōn clāmōribus modo apertīs sed, quod multō perniciōsius erat, sēcessiōne occultīsque colloquiīs. tandem invīsī plēbī cōnsulēs magistrātū abeunt, Servīlius neutrīs, Appius patribus mīrē grātus.
[28] A. Vergīnius inde et T. Vetusius cōnsulātum ineunt. tum vērō plēbs, incerta quālēs habitūra cōnsulēs esset, coetūs nocturnōs, pars Esquiliīs, pars in Aventīnō facere, nē in forō subitīs trepidāret cōnsiliīs et omnia temere ac fortuitō ageret. 2 eam rem cōnsulēs ratī, ut erat, perniciōsam ad patrēs dēferunt, sed dēlātam cōnsulere ōrdine nōn licuit; adeō tumultuōsē excepta est clāmōribus undique et indignātiōne patrum, sī, quod imperiō cōnsulārī exsequendum esset, invidiam eius cōnsulēs ad senātum reicerent. 3 profectō, sī essent in rē pūblicā magistrātūs, nūllum futūrum fuisse Rōmae nisi pūblicum concilium; nunc in mīlle cūriās contiōnēsque dispersam et dissipātam esse rem pūblicam. 4 ūnum hercule virum — id enim plūs esse quam cōnsulem — quālis Ap. Claudius fuerit, mōmentō temporis discussūrum illōs coetūs fuisse. 5 correptī cōnsulēs cum, quid ergō sē facere vellent, nihil enim sēgnius molliusve quam patribus placeat āctūrōs, percontārentur, dēcernunt ut dīlēctum quam ācerrimum habeant: ōtiō lascīvīre plēbem. 6 dīmissō senātū cōnsulēs in tribūnal ēscendunt; citant nōminātim iūniōrēs. cum ad nōmen nēmō respondēret, circumfūsa multitūdō in contiōnis modum negāre ultrā dēcipī plēbem posse; 7 numquam ūnum mīlitem habitūrōs nī praestārētur fidēs pūblica; lībertātem ūnīcuique prius reddendam esse quam arma danda, ut prō patriā cīvibusque, nōn prō dominīs pugnent. 8 cōnsulēs quid mandātum esset ā senātū vidēbant, sed eōrum quī intrā parietēs cūriae ferōciter loquerentur nēminem adesse invidiae suae participem; et appārēbat atrōx cum plēbe certāmen. 9 prius itaque quam ultima experīrentur, senātum iterum cōnsulere placuit. tum vērō ad sellās cōnsulum properē convolāvēre minimus quisque nātū patrum, abdicāre cōnsulātum iubentēs et dēpōnere imperium ad quod tuendum animus dēesset.
[29] utrāque rē satis expertā tum dēmum cōnsulēs: “nē praedictum negētis, patrēs cōnscrīptī, adest ingēns sēditiō. postulāmus ut hī quī maximē ignāviam increpant adsint nōbīs habentibus dīlēctum. ācerrimī cuiusque arbitriō, quandō ita placet, rem agēmus.” 2 redeunt in tribūnal; citārī nōminātim ūnum ex iīs quī in cōnspectū erant dēditā operā iubent. cum stāret tacitus et circā eum aliquot hominum, nē forte violārētur, cōnstitisset globus, līctōrem ad eum cōnsulēs mittunt. 3 quō repulsō tum vērō indignum facinus esse clāmitantēs quī patrum cōnsulibus aderant, dēvolant dē tribūnālī ut līctōrī auxiliō essent. 4 sed ab līctōre nihil aliud quam prēndere prohibitō cum conversus in patrēs impetus esset, cōnsulum intercursū rixa sēdāta est, in quā tamen sine lapide, sine tēlō plūs clāmōris atque īrārum quam iniūriae fuerat. 5 senātus tumultuōsē vocātus tumultuōsius cōnsulitur, quaestiōnem postulantibus iīs quī pulsātī fuerant, dēcernente ferōcissimō quōque nōn sententiīs magis quam clāmōre et strepitū. 6 tandem cum īrae resēdissent, exprobrantibus cōnsulibus nihilō plūs sānitātis in cūriā quam in forō esse, ōrdine cōnsulī coepit. 7 trēs fuēre sententiae. P. Vergīnius rem nōn vulgābat; dē iīs tantum quī fidem secūtī P. Servīlī cōnsulis Volscō, Auruncō, Sabīnōque mīlitāssent bellō agendum cēnsēbat. 8 T. Larcius nōn id tempus esse ut merita tantummodo exsolverentur; tōtam plēbem aere aliēnō dēmersam esse, nec sistī posse nī omnibus cōnsulātur; quīn, sī alia aliōrum sit condiciō, accendī magis discordiam quam sēdārī. 9 Ap. Claudius, et nātūrā immītis et efferātus hinc plēbis odiō illinc patrum laudibus, nōn miseriīs ait sed licentiā tantum concitum turbārum, et lascīvīre magis plēbem quam saevīre. 10 id adeō malum ex prōvocātiōne nātum; quippe minās esse cōnsulum, nōn imperium, ubi ad eōs quī ūnā peccāverint prōvocāre liceat. 11 “agedum,” inquit, “dictātōrem, ā quō prōvocātiō nōn est, creēmus; iam hic quō nunc omnia ārdent conticēscet furor. 12 pulset tum mihi līctōrem quī sciet iūs dē tergō vītāque suā penes ūnum illum esse cuius maiestātem violārit.”
[30] multīs, ut erat, horrida et atrōx vidēbātur Appī sententia; rūrsus Vergīnī Larcīque exemplō haud salūbrēs, utique Larcī, quae tōtam fidem tolleret. medium maximē et moderātum utrōque cōnsilium Vergīnī habēbātur; 2 sed factiōne respectūque rērum prīvātārum, quae semper offēcēre officientque pūblicīs cōnsiliīs, Appius vīcit, ac prope fuit ut dictātor ille īdem creārētur; 3 quae rēs utique aliēnāsset plēbem perīculōsissimō tempore, cum Volscī Aequīque et Sabīnī forte ūnā omnēs in armīs essent. 4 sed cūrae fuit cōnsulibus et seniōribus patrum, ut magistrātus imperiō suō vehemēns mānsuētō permitterētur ingeniō. 5 M’. Valerium dictātōrem Volesī fīlium creant. plēbēs etsī adversus sē creātum dictātōrem vidēbat, tamen cum prōvocātiōnem frātris lēge habēret, nihil ex eā familiā trīste nec superbum timēbat. 6 ēdictum deinde ā dictātōre prōpositum cōnfirmāvit animōs, Servīlī ferē cōnsulis ēdictō conveniēns; sed et hominī et potestātī melius ratī crēdī omissō certāmine nōmina dedēre. 7 quantus numquam ante exercitus, legiōnēs decem effectae; ternae inde datae cōnsulibus, quattuor dictātor ūsus.
8 nec iam poterat bellum differrī. Aequī Latīnum agrum invāserant. ōrātōrēs Latīnōrum ab senātū petēbant ut aut mitterent subsidium aut sē ipsōs tuendōrum fīnium causā capere arma sinerent. 9 tūtius vīsum est dēfendī inermēs Latīnōs quam patī retractāre arma. Vetusius cōnsul missus est; is fīnis populātiōnibus fuit. cessēre Aequī campīs locōque magis quam armīs frētī summīs sē iugīs montium tūtābantur. 10 alter cōnsul in Volscōs profectus, nē et ipse tereret tempus, vāstandīs maximē agrīs hostem ad cōnferenda propius castra dīmicandumque aciē excīvit. 11 mediō inter castra campō ante suum quisque vallum īnfēstīs signīs cōnstitēre. 12 multitūdine aliquantum Volscī superābant; itaque effūsī et contemptim pugnam iniēre. cōnsul Rōmānus nec prōmōvit aciem nec clāmōrem reddī passus dēfīxīs pīlīs stāre suōs iussit: ubi ad manum vēnisset hostis, tum coortōs tōtā vī gladiīs rem gerere. 13 Volscī cursū et clāmōre fessī cum sē velut stupentibus metū intulissent Rōmānīs, postquam impressiōnem sēnsēre ex adversō factam et ante oculōs micāre gladiōs, haud secus quam sī in īnsidiās incidissent, turbātī vertunt terga; et nē ad fugam quidem satis vīrium fuit, quia cursū in proelium ierant. 14 Rōmānī contrā, quia prīncipiō pugnae quiētī steterant, vigentēs corporibus, facile adeptī fessōs et castra impetū cēpērunt et castrīs exūtum hostem Velītrās persecūtī ūnō agmine victōrēs cum victīs in urbem irrūpēre; 15 plūsque ibi sanguinis prōmiscuā omnium generum caede quam in ipsā dīmicātiōne factum. paucīs data venia, quī inermēs in dēditiōnem vēnērunt.
[31] dum haec in Volscīs geruntur, dictātor Sabīnōs, ubi longē plūrimum bellī fuerat, fundit exuitque castrīs. 2 equitātū immissō mediam turbāverat hostium aciem, quam, dum sē cornua lātius pandunt, parum aptē intrōrsum ōrdinibus firmāverant; turbātōs pedes invāsit. eōdem impetū castra capta dēbellātumque est. 3 post pugnam ad Rēgillum lacum nōn alia illīs annīs pugna clārior fuit. dictātor triumphāns urbem invehitur. super solitōs honōrēs locus in circō ipsī posterīsque ad spectāculum datus, sella in eō locō curūlis posita. 4 Volscīs dēvictīs Velīternus ager adēmptus; Velītrās colōnī ab urbe missī et colōnia dēducta. cum Aequīs post aliquantō pugnātum est invītō quidem cōnsule, quia locō inīquō subeundum erat ad hostēs; 5 sed mīlitēs extrahī rem crīminantēs ut dictātor, priusquam ipsī redīrent in urbem magistrātū abīret, irritaque, sīcut ante cōnsulis, prōmissa eius caderent, perpulēre ut forte temere in adversōs montēs agmen ērigeret. 6 id male commissum ignāviā hostium in bonum vertit quī, priusquam ad coniectum tēlī venīrētur, obstupefactī audāciā Rōmānōrum relictīs castrīs, quae mūnītissimīs tenuerant locīs, in āversās vallēs dēsiluēre. ibi satis praedae et victōria incruenta fuit.
7 ita trifāriam rē bellō bene gestā, dē domesticārum rērum ēventū nec patribus nec plēbī cūra dēcesserat; tantā cum grātiā tum arte praeparāverant faenerātōrēs quae nōn modo plēbem sed ipsum etiam dictātōrem frūstrārentur. 8 namque Valerius post Vetusī cōnsulis reditum omnium āctiōnum in senātū prīmam habuit prō victōre populō, rettulitque quid dē nexīs fierī placēret. 9 quae cum reiecta relātiō esset, “nōn placeō,” inquit, “concordiae auctor; optābitis, mēdiusfidius, propediem ut meī similēs Rōmāna plēbēs patrōnōs habeat. quod ad mē attinet, neque frūstrābor ultrā cīvēs meōs neque ipse frūstrā dictātor erō. 10 discordiae intestīnae, bellum externum fēcēre ut hōc magistrātū egēret rēs pūblica: pāx forīs parta est, domī impedītur; prīvātus potius quam dictātor sēditiōnī intererō.” ita cūriā ēgressus dictātūrā sē abdicāvit. 11 appāruit causa plēbī, suam vicem indignantem magistrātū abīsse. itaque velut persolūtā fidē, quoniam per eum nōn stetisset quīn praestārētur, dēcēdentem domum cum favōre ac laudibus prōsecūtī sunt.
[32] timor inde patrēs incessit nē, sī dīmissus exercitus foret, rūrsus coetus occultī coniūrātiōnēsque fierent. itaque, quamquam per dictātōrem dīlēctus habitus esset, tamen, quoniam in cōnsulum verba iūrāssent, sacrāmentō tenērī mīlitem ratī, per causam renovātī ab Aequīs bellī ēdūcī ex urbe legiōnēs iussēre. 2 quō factō mātūrāta est sēditiō. et prīmō agitātum dīcitur dē cōnsulum caede, ut solverentur sacrāmentō; doctōs deinde nūllam scelere religiōnem exsolvī, Siciniō quōdam auctōre iniussū cōnsulum in Sacrum montem sēcessisse — trāns Aniēnem amnem est, 3 tria ab urbe mīlia passuum; ea frequentior fāma est quam cuius Pīsō auctor est, in Aventīnum sēcessiōnem factam esse; 4 ibi sine ūllō duce vallō fossāque commūnītīs castrīs quiētī, rem nūllam nisi necessāriam ad vīctum sūmendō, per aliquot diēs neque lacessītī neque lacessentēs sēsē tenuēre. 5 pavor ingēns in urbe, metūque mūtuō suspēnsa erant omnia. timēre relicta ab suīs plēbēs violentiam patrum; timēre patrēs residem in urbe plēbem, incertī manēre eam an abīre māllent. 6 quamdiū autem tranquillam quae sēcesserit multitūdinem fore? quid futūrum deinde, sī quod externum interim bellum exsistat? 7 nūllam profectō nisi in concordiā cīvium spem reliquam dūcere; eam per aequa per inīqua reconciliandam cīvitātī esse.
8 sīc placuit igitur ōrātōrem ad plēbem mittī Menēnium Agrippam, fācundum virum, et quod inde oriundus erat, plēbī cārum. is intrōmissus in castra prīscō illō dīcendī et horridō modō nihil aliud quam hoc narrāsse fertur: 9 tempore quō in homine nōn, ut nunc, omnia in ūnum cōnsentiant, sed singulīs membrīs suum cuique cōnsilium suus sermō fuerit, indignātās reliquās partēs suā cūrā, suō labōre ac ministeriō ventrī omnia quaerī, ventrem in mediō quiētum nihil aliud quam datīs voluptātibus fruī; 10 cōnspīrāsse inde nē manūs ad ōs cibum ferrent, nec ōs acciperet datum, nec dentēs cōnficerent. hāc īrā dum ventrem famē domāre vellent, ipsa ūnā membra tōtumque corpus ad extrēmam tābem vēnisse. 11 inde appāruisse ventris quoque haud sēgne ministerium esse, nec magis alī quam alere eum, reddentem in omnēs corporis partēs hunc quō vīvimus vigēmusque, dīvīsum pariter in vēnās, mātūrum cōnfectō cibō sanguinem. 12 comparandō hinc quam intestīna corporis sēditiō similis esset īrae plēbis in patrēs, flexisse mentēs hominum.
[33] agī deinde dē concordiā coeptum concessumque in condiciōnēs ut plēbī suī magistrātūs essent sacrōsānctī, quibus auxiliī lātiō adversus cōnsulēs esset, nēve cui patrum capere eum magistrātum licēret. 2 ita tribūnī plēbēī creātī duo, C. Licinius et L. Albīnus. hī trēs collēgās sibi creāvērunt. in hīs Sicinium fuisse, sēditiōnis auctōrem: dē duōbus, quī fuerint, minus convenit. 3 sunt quī duōs tantum in Sacrō monte creātōs tribūnōs esse dīcant ibique sacrātam lēgem lātam.
Coriolanus (33.3–40)
per sēcessiōnem plēbis Sp. Cassius et Postumus Cominius cōnsulātum iniērunt. 4 iīs cōnsulibus cum Latīnīs populīs ictum foedus. ad id feriendum cōnsul alter Rōmae mānsit: alter ad Volscum bellum missus Antiātēs Volscōs fundit fugatque, compulsōs in oppidum Longulam persecūtus moenibus potītur. 5 inde prōtinus Poluscam, item Volscōrum, cēpit; tum magnā vī adortus est Coriolōs. erat tum in castrīs inter prīmōrēs iuvenum Cn. Mārcius, adulēscēns et cōnsiliō et manū prōmptus, cui cognōmen posteā Coriolānō fuit. 6 cum subitō exercitum Rōmānum Coriolōs obsīdentem atque in oppidānōs quōs intus clausōs habēbat intentum sine ūllō metū extrīnsecus imminentis bellī Volscae legiōnēs profectae ab Antiō invāsissent, eōdemque tempore ex oppidō ērūpissent hostēs, forte in statiōne Mārcius fuit. 7 is cum dēlēctā mīlitum manū nōn modo impetum ērumpentium rettudit, sed per patentem portam ferōx irrūpit, caedeque in proximā parte urbis factā ignem temere arreptum imminentibus mūrō aedificiīs iniēcit. 8 clāmor inde oppidānōrum mixtus muliebrī puerīlīque plōrātū ad terrōrem, ut solet, prīmum ortus et Rōmānīs auxit animum et turbāvit Volscōs, utpote captā urbe quī ad ferendam opem vēnerant. 9 ita fūsī Volscī Antiātēs, Coriolī oppidum captum; tantumque suā laude obstitit fāmae cōnsulis Mārcius ut, nisi foedus cum Latīnīs in columnā aēneā īnsculptum monumentō esset, ab Sp. Cassiō ūnō, quia collēga āfuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscīs memoriā cessisset.
10 eōdem annō Agrippa Menēnius moritur, vir omnī in vītā pariter patribus ac plēbī cārus, post sēcessiōnem cārior plēbī factus. 11 huic interpretī arbitrōque concordiae cīvium, lēgātō patrum ad plēbem, reductōrī plēbis Rōmānae in urbem, sūmptus fūnerī dēfuit; extulit eum plēbs sextantibus collātīs in capita.
[34] cōnsulēs deinde T. Gegānius P. Minucius factī. eō annō, cum et forīs quiēta omnia ā bellō essent et domī sānāta discordia, aliud multō gravius malum cīvitātem invāsit, 2 cāritās prīmum annōnae ex incultīs per sēcessiōnem plēbis agrīs, famēs deinde, quālis clausīs solet. 3 ventumque ad interitum servitiōrum utique et plēbis esset, nī cōnsulēs prōvīdissent dīmissīs passim ad frūmentum coemendum nōn in Etrūriam modo dextrīs ab Ōstia lītoribus laevōque per Volscōs marī ūsque ad Cūmās, sed quaesītum in Siciliam quoque; adeō fīnitimōrum odia longinquīs coēgerant indigēre auxiliīs. 4 frūmentum Cūmīs cum coēmptum esset, nāvēs prō bonīs Tarquiniōrum ab Aristodēmō tyrannō, quī hērēs erat, retentae sunt; in Volscīs Pomptīnōque nē emī quidem potuit; perīculum quoque ab impetū hominum ipsīs frūmentātōribus fuit; 5 ex Tuscīs frūmentum Tiberī vēnit; eō sustentāta est plēbs. incommodō bellō in tam artīs commeātibus vexātī forent, nī Volscōs iam moventēs arma pestilentia ingēns invāsisset. 6 eā clāde conterritīs hostium animīs, ut etiam ubi ea remīsisset terrōre aliquō tenērentur, et Velītrīs auxēre numerum colōnōrum Rōmānī, et Norbam in montēs novam colōniam quae arx in Pomptīnō esset mīsērunt.
7 M. Minuciō deinde et A. Semprōniō cōnsulibus magna vīs frūmentī ex Siciliā advecta, agitātumque in senātū quantī plēbī darētur. 8 multī vēnisse tempus premendae plēbis putābant reciperandīque iūra quae extorta sēcessiōne ac vī patribus essent. 9 in prīmīs Mārcius Coriolānus, hostis tribūniciae potestātis, “sī annōnam,” inquit, “veterem volunt, iūs prīstinum reddant patribus. cūr ego plēbeiōs magistrātūs, cūr Sicinium potentem videō sub iugum missus et tamquam ab latrōnibus redēmptus? 10 egone hās indignitātēs diūtius patiar quam necesse est? Tarquinium rēgem quī nōn tulerim Sicinium feram? sēcēdat nunc, āvocet plēbem; patet via in Sacrum montem aliōsque collēs. rapiant frūmenta ex agrīs nostrīs, quemadmodum tertiō annō ante rapuēre; ūtantur annōnā quam furōre suō fēcēre. 11 audeō dīcere hōc malō domitōs ipsōs potius cultōrēs agrōrum fore quam ut armātī per sēcessiōnem colī prohibeant.” 12 haud tam facile dictū est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fierī ut condiciōnibus laxandī annōnam et tribūniciam potestātem et omnia invītīs iūra imposita patrēs dēmerent sibi.
[35] et senātuī nimis atrōx vīsa sententia est, et plēbem īra prope armāvit: famē sē iam sīcut hostēs petī, cibō vīctūque fraudārī; peregrīnum frūmentum, quae sōla alimenta ex īnspērātō fortūna dederit, ab ōre rapī, nisi Cn. Mārciō vīnctī dēdantur tribūnī, nisi dē tergō plēbis Rōmānae satisfīat. eum sibi carnificem novum exortum, quī aut morī aut servīre iubeat. 2 in exeuntem ē cūriā impetus factus esset, nī peropportūnē tribūnī diem dīxissent. ibi īra est suppressa; sē iūdicem quisque, sē dominum vītae necisque inimīcī factum vidēbat. 3 contemptim prīmō Mārcius audiēbat minās tribūniciās: auxiliī nōn poenae iūs datum illī potestātī, plēbisque nōn patrum tribūnōs esse. sed adeō īnfēnsa erat coorta plēbs ut ūnīus poenā dēfungendum esset patribus. 4 restitērunt tamen adversā invidiā, ūsīque sunt quā suīs quisque, quā tōtīus ōrdinis vīribus. ac prīmō temptāta rēs est sī dispositīs clientibus absterrendō singulōs ā coitiōnibus conciliīsque disicere rem possent. 5 ūniversī deinde prōcessēre — quicquid erat patrum reōs dīcerēs — precibus plēbem exposcentēs ūnum sibi cīvem, ūnum senātōrem, sī innocentem absolvere nōllent, prō nocente dōnārent. 6 ipse cum diē dictā nōn adesset, persevērātum in īrā est. damnātus absēns in Volscōs exulātum abiit minitāns patriae hostīlēsque iam tum spīritūs gerēns. venientem Volscī benignē excēpēre benigniusque in diēs colēbant, quō maior īra in suōs ēminēbat crēbraeque nunc querēlae, nunc minae percipiēbantur. 7 hospitiō ūtēbātur Attī Tullī; longē is tum prīnceps Volscī nōminis erat Rōmānīsque semper īnfēstus. ita cum alterum vetus odium, alterum īra recēns stimulāret, cōnsilia cōnferunt dē Rōmānō bellō. 8 haud facile crēdēbant plēbem suam impellī posse ut totiēns īnfēlīciter temptāta arma caperent: multīs saepe bellīs, pestilentiā postrēmō āmissā iuventūte frāctōs spīritūs esse; arte agendum in exolētō iam vetustāte odiō, ut recentī aliquā īrā exacerbārentur animī.
[36] lūdī forte ex īnstaurātiōne magnī Rōmae parābantur. īnstaurandī haec causa fuerat. lūdīs māne servum quīdam pater familiae nōndum commissō spectāculō sub furcā virgīs caesum mediō ēgerat circō; coeptī inde lūdī, velut ea rēs nihil ad religiōnem pertinuisset. 2 haud ita multō post T. Latīniō, dē plēbe hominī, somnium fuit; vīsus Iuppiter dīcere sibi lūdīs praesultātōrem displicuisse; nisi magnificē īnstaurārentur iī lūdī, perīculum urbī fore; īret, ea cōnsulibus nūntiāret. 3 quamquam haud sānē līber erat religiōne animus, verēcundia tamen maiestātis magistrātuum timorque vīcit, nē in ōra hominum prō lūdibriō abīret. 4 magnō illī ea cūnctātiō stetit; fīlium namque intrā paucōs diēs āmīsit. cuius repentīnae clādis nē causa dubia esset, aegrō animī eadem illa in somnīs obversāta speciēs vīsa est rogitāre, satin magnam sprētī nūminis habēret mercēdem; maiōrem īnstāre, nī eat properē ac nūntiet cōnsulibus. 5 iam praesentior rēs erat. cūnctantem tamen ac prōlātantem ingēns vīs morbī adorta est dēbilitāte subitā. 6 tunc enimvērō deōrum īra admonuit. fessus igitur malīs praeteritīs īnstantibusque cōnsiliō propinquōrum adhibitō cum vīsa atque audīta et obversātum totiēns somnō Iovem, minās īrāsque caelestēs repraesentātās cāsibus suīs exposuisset, cōnsēnsū inde haud dubiō omnium quī aderant in forum ad cōnsulēs lectīcā dēfertur. 7 inde in cūriam iussū cōnsulum dēlātus eadem illa cum patribus ingentī omnium admīrātiōne ēnarrāsset, ecce aliud mīrāculum. 8 quī captus omnibus membrīs dēlātus in cūriam esset, eum fūnctum officiō pedibus suīs domum redīsse trāditum memoriae est.
[37] lūdī quam amplissimī ut fierent senātus dēcrēvit. ad eōs lūdōs auctōre Attiō Tulliō vīs magna Volscōrum vēnit. 2 priusquam committerentur lūdī, Tullius, ut domī compositum cum Mārciō fuerat, ad cōnsulēs venit; dīcit esse quae sēcrētō agere dē rē pūblicā velit. 3 arbitrīs remōtīs “invītus,” inquit, “quod sequius sit dē meīs cīvibus loquor. nōn tamen admissum quicquam ab iīs crīminātum veniō, sed cautum nē admittant. 4 nimiō plūs quam velim nostrōrum ingenia sunt mōbilia. 5 multīs id clādibus sēnsimus, quippe quī nōn nostrō meritō sed vestrā patientiā incolumēs sīmus. magna hīc nunc Volscōrum multitūdō est; lūdī sunt; spectāculō intenta cīvitās erit. 6 meminī quid per eandem occāsiōnem ab Sabīnōrum iuventūte in hāc urbe commissum sit; horret animus nē quid incōnsultē ac temere fīat. haec nostrā vestrāque causā prius dīcenda vōbīs, cōnsulēs, ratus sum. 7 quod ad mē attinet, extemplō hinc domum abīre in animō est, nē cuius factī dictīve contāgiōne praesēns violer.” haec locūtus abiit. 8 cōnsulēs cum ad patrēs rem dubiam sub auctōre certō dētulissent, auctor magis, ut fit, quam rēs ad praecavendum vel ex supervacuō mōvit; factōque senātūs cōnsultō ut urbe excēderent Volscī, praecōnēs dīmittuntur quī omnēs eōs proficīscī ante noctem iubērent. 9 ingēns pavor prīmō discurrentēs ad suās rēs tollendās in hospitia perculit; proficīscentibus deinde indignātiō oborta sē ut cōnscelerātōs contāminātōsque ab lūdīs, fēstīs diēbus, coetū quōdam modō hominum deōrumque abāctōs esse.
[38] cum prope continuātō agmine īrent, praegressus Tullius ad caput Ferentīnum, ut quisque venīret, prīmōrēs eōrum excipiēns querendō indignandōque, et eōs ipsōs sēdulō audientēs secunda īrae verba et per eōs multitūdinem aliam in subiectum viae campum dēdūxit. 2 ibi in contiōnis modum ōrātiōnem exōrsus, exsecūtusque veterēs populī Rōmānī iniūriās clādēsque gentis Volscōrum, “ut omnia,” inquit, “oblīvīscāminī alia, hodiernam hanc contumēliam quō tandem animō fertīs, quā per nostram ignōminiam lūdōs commīsēre? 3 an nōn sēnsistis triumphātum hodiē dē vōbīs esse? vōs omnibus, cīvibus, peregrīnīs, tot fīnitimīs populīs, spectāculō abeuntēs fuisse, vestrās coniugēs, vestrōs līberōs trāductōs per ōra hominum? 4 quid eōs quī audīvēre vōcem praecōnis, quid eōs quī nōs vīdēre abeuntēs, quid eōs quī huic ignōminiōsō agminī fuēre obviī exīstimāsse putātis, nisi aliquod profectō nefās esse, quō, sī intersīmus spectāculō, violātūrī sīmus lūdōs piāculumque meritūrī, ideō nōs ab piōrum coetū conciliōque abigī? 5 quid deinde? illud nōn succurrit, vīvere nōs quod mātūrārīmus proficīscī? — sī hoc profectiō et nōn fuga est. et hanc urbem vōs nōn hostium dūcitis, ubi sī ūnum diem morātī essētis, moriendum omnibus fuit? bellum vōbīs indictum est, magnō eōrum malō quī indīxēre, sī virī estis.” 6 ita et suā sponte īrārum plēnī et incitātī domōs inde dīgressī sunt īnstīgandōque suōs quisque populōs effēcēre ut omne Volscum nōmen dēficeret.
[39] imperātōrēs ad id bellum dē omnium populōrum sententiā lēctī Attius Tullius et Cn. Mārcius, exul Rōmānus, in quō aliquantō plūs speī repositum. 2 quam spem nēquāquam fefellit, ut facile appārēret ducibus validiōrem quam exercitū rem Rōmānam esse. Circeiōs profectus prīmum colōnōs inde Rōmānōs expulit līberamque eam urbem Volscīs trādidit; inde in Latīnam viam trānsversīs trāmitibus trānsgressus, 3 Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolōs, Mugillam, haec Rōmānīs oppida adēmit; inde Lāvīnium recēpit; 4 tunc deinceps Corbīonem, Veteliam, Tolerium, Labīcōs, Pedum cēpit. 5 postrēmum ad urbem ā Pedō dūcit et ad fossās Cluiliās quīnque ab urbe mīlia passuum castrīs positīs populātur inde agrum Rōmānum custōdibus inter populātōrēs missīs 6 quī patriciōrum agrōs intāctōs servārent, sīve īnfēnsus plēbī magis, sīve ut discordia inde inter patrēs plēbemque orerētur. 7 quae profectō orta esset — adeō tribūnī iam ferōcem per sē plēbem crīminandō in prīmōrēs cīvitātis īnstīgābant — sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvīs suspectōs īnfēnsōsque inter sē iungēbat animōs. 8 id modo nōn conveniēbat, quod senātus cōnsulēsque nusquam alibī spem quam in armīs pōnēbant, plēbēs omnia quam bellum mālēbat. 9 Sp. Nautius iam et Sex. Fūrius cōnsulēs erant. eōs recēnsentēs legiōnēs, praesidia per mūrōs aliaque in quibus statiōnēs vigiliāsque esse placuerat loca distribuentēs, multitūdō ingēns pācem poscentium prīmum sēditiōsō clāmōre conterruit, deinde vocāre senātum, referre dē lēgātīs ad Cn. Mārcium mittendīs coēgit. 10 accēpērunt relātiōnem patrēs, postquam appāruit labāre plēbis animōs, missīque dē pāce ad Mārcium ōrātōrēs. 11 atrōx respōnsum rettulērunt: sī Volscīs ager redderētur, posse agī dē pāce; sī praedā bellī per ōtium fruī velint, memorem sē et cīvium iniūriae et hospitum beneficiī annīsūrum ut appāreat exiliō sibi irrītātōs nōn frāctōs animōs esse. 12 iterum deinde iīdem missī nōn recipiuntur in castra. sacerdōtēs quoque suīs īnsignibus vēlātōs īsse supplicēs ad castra hostium trāditum est; nihilō magis quam lēgātōs flexisse animum.
[40] tum mātrōnae ad Veturiam, mātrem Coriolānī, Volumniamque uxōrem frequentēs coeunt. id pūblicum cōnsilium an muliebris timor fuerit parum inveniō; 2 pervīcēre certē ut et Veturia, magnō nātū mulier, et Volumnia duōs parvōs ex Mārciō ferēns fīliōs sēcum in castra hostium īrent et, quoniam armīs virī dēfendere urbem nōn possent, mulierēs precibus lacrimīsque dēfenderent. 3 ubi ad castra ventum est nūntiātumque Coriolānō est adesse ingēns mulierum agmen, ut quī nec pūblicā maiestāte in lēgātīs nec in sacerdōtibus tantā offūsā oculīs animōque religiōne mōtus esset, multō obstinātior adversus lacrimās muliebrēs erat. 4 dein familiārium quīdam quī īnsignem maestitiā inter cēterās cognōverat Veturiam inter nurum nepōtēsque stantem, “nisi mē frūstrantur,” inquit, “oculī, māter tibi coniūnxque et līberī adsunt.” 5 Coriolānus prope ut āmēns cōnsternātus ab sēde suā cum ferret mātrī obviae complexum, mulier in īram ex precibus versa “sine, priusquam complexum accipiō, sciam,” inquit, “ad hostem an ad fīlium vēnerim, captīva māterne in castrīs tuīs sim. 6 in hoc mē longa vīta et īnfēlīx senecta trāxit, ut exulem tē, deinde hostem vidērem? 7 potuistī populārī hanc terram, quae tē genuit atque aluit? nōn tibi quamvīs īnfēstō animō et minācī pervēnerās ingredientī fīnēs īra cecidit? nōn, cum in cōnspectū Rōma fuit, succurrit “intrā illa moenia domūs ac penātēs meī sunt, māter coniūnx līberīque”? 8 ergō ego nisi peperissem, Rōma nōn oppugnārētur; nisi fīlium habērem, lībera in līberā patriā mortua essem. sed ego nihil iam patī nec tibi turpius nec mihi miserius possum nec, ut sum miserrima, diū futūra sum: 9 dē hīs vīderis, quōs, sī pergis, aut immātūra mors aut longa servitūs manet.” uxor deinde ac līberī amplexī, flētusque ab omnī turbā mulierum ortus et complōrātiō suī patriaeque frēgēre tandem virum. 10 complexus inde suōs dīmittit et ipse retrō ab urbe castra mōvit. abductīs deinde legiōnibus ex agrō Rōmānō invidiā reī oppressum perīsse trādunt aliī aliō lētō. apud Fabium, longē antīquissimum auctōrem, ūsque ad senectūtem vīxisse eundem inveniō; 11 refert certē hanc saepe eum exāctā aetāte ūsūrpāsse vōcem, multō miserius senī exilium esse. nōn invīdērunt laude suā mulieribus virī Rōmānī — adeō sine obtrectātiōne glōriae aliēnae vīvēbātur, 12 monumentōque quod esset, templum Fortūnae muliebrī aedificātum dēdicātumque est.
rediēre deinde Volscī adiūnctīs Aequīs in agrum Rōmānum, sed Aequī Attium Tullium haud ultrā tulēre ducem. 13 hinc ex certāmine, Volscī Aequīne imperātōrem coniūnctō exercituī darent, sēditiō, deinde atrōx proelium ortum. ibi fortūna populī Rōmānī duōs hostium exercitūs haud minus perniciōsō quam pertinācī certāmine cōnfēcit.
14 cōnsulēs T. Sicinius et C. Aquilius. siciniō Volscī, Aquiliō Hernicī — nam iī quoque in armīs erant — prōvincia ēvēnit. eō annō Hernicī dēvictī: cum Volscīs aequō Mārte discessum est.
Spurius Cassius (41)
[41] Sp. Cassius deinde et Proculus Vergīnius cōnsulēs factī. cum Hernicīs foedus ictum; agrī partēs duae adēmptae. inde dīmidium Latīnīs, dīmidium plēbī dīvīsūrus cōnsul Cassius erat. 2 adiciēbat huic mūnerī agrī aliquantum, quem pūblicum possidērī ā prīvātīs crīminābātur. id multōs quidem patrum, ipsōs possessōrēs, perīculō rērum suārum terrēbat; sed et pūblica patribus sollicitūdō inerat, largītiōne cōnsulem perīculōsās lībertātī opēs struere. 3 tum prīmum lēx agrāria prōmulgāta est, numquam deinde ūsque ad hanc memoriam sine maximīs mōtibus rērum agitāta. 4 cōnsul alter largītiōnī resistēbat auctōribus patribus nec omnī plēbe adversante, quae prīmō coeperat fastīdīre mūnus vulgātum ā cīvibus ipsīs in sociōs; 5 saepe deinde et Vergīnium cōnsulem in contiōnibus velut vāticinantem audiēbat, pestilēns collēgae mūnus esse, agrōs illōs servitūtem iīs quī accēperint lātūrōs, rēgnō viam fierī. 6 quid ita enim assūmī sociōs et nōmen Latīnum? quid attinuisse Hernicīs, paulō ante hostibus, captī agrī partem tertiam reddī, nisi ut hae gentēs prō Coriolānō duce Cassium habeant? 7 populāris iam esse dissuāsor et intercessor lēgis agrāriae coeperat. uterque deinde cōnsul, ut certātim, plēbī indulgēre. Vergīnius dīcere passūrum sē assignārī agrōs, dum nē cui nisi cīvī Rōmānō assignentur: 8 Cassius, quia in agrāriā largītiōne ambitiōsus in sociōs eōque cīvibus vīlior erat, ut aliō mūnere sibi reconciliāret cīvium animōs, iubēre prō Siculō frūmentō pecūniam acceptam retribuī populō. 9 id vērō haud secus quam praesentem mercēdem rēgnī aspernāta plēbēs; adeō propter suspīciōnem īnsitam rēgnī, velut abundārent omnia, mūnera eius respuēbantur. 10 quem, ubi prīmum magistrātū abiit, damnātum necātumque cōnstat. sunt quī patrem auctōrem eius suppliciī ferant: eum cognitā domī causā verberāsse ac necāsse pecūliumque fīliī Cererī cōnsecrāvisse; signum inde factum esse et īnscrīptum ex Cassiā familiā datum. 11 inveniō apud quōsdam, idque propius fidem est, ā quaestōribus K. Fabiō et L. Valeriō diem dictam perduelliōnis, damnātumque populī iūdiciō, dīrutās pūblicē aedēs. ea est ārea ante Tellūris aedem. 12 cēterum, sīve illud domesticum sīve pūblicum fuit iūdicium, damnātur Serviō Cornēliō Q. Fabiō cōnsulibus.
The Fabii (42–51.3)
[42] haud diuturna īra populī in Cassium fuit. dulcēdō agrāriae lēgis ipsa per sē dēmptō auctōre subībat animōs, accēnsaque ea cupiditās est malignitāte patrum, quī dēvictīs eō annō Volscīs Aequīsque mīlitem praedā fraudāvēre. 2 quicquid captum ex hostibus est vēndidit Fabius cōnsul ac redēgit in pūblicum. invīsum erat Fabium nōmen plēbī propter novissimum cōnsulem; tenuēre tamen patrēs ut cum L. Aemiliō K. Fabius cōnsul creārētur. 3 eō īnfēstior facta plēbēs sēditiōne domesticā bellum externum excīvit. bellō deinde cīvīlēs discordiae intermissae. ūnō animō patrēs ac plēbs rebellantēs Volscōs et Aequōs duce Aemiliō prōsperā pugnā vīcēre. 4 plūs tamen hostium fuga quam proelium absūmpsit, adeō pertināciter fūsōs īnsecūtī sunt equitēs. 5 Castoris aedēs eōdem annō īdibus Quīntīlibus dēdicāta est. vōta erat Latīnō bellō ā Postumiō dictātōre: fīlius eius duumvir ad id ipsum creātus dēdicāvit.
6 sollicitātī et eō annō sunt dulcēdine agrāriae lēgis animī plēbis. tribūnī plēbī populārem potestātem lēge populārī celebrābant: patrēs satis superque grātuītī furōris in multitūdine crēdentēs esse, largītiōnēs temeritātisque invītāmenta horrēbant. 7 ācerrimī patribus ducēs ad resistendum cōnsulēs fuēre. ea igitur pars reī pūblicae vīcit nec in praesēns modo sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesōnis frātrem, et magis invīsum alterum plēbī accūsātiōne Sp. Cassī, L. Valerium, cōnsulēs dedit. 8 certātum eō quoque annō cum tribūnīs est. vāna lēx vānīque lēgis auctōrēs iactandō irritum mūnus factī. Fabium inde nōmen ingēns post trēs continuōs cōnsulātūs ūnōque velut tenōre omnēs expertōs tribūniciīs certāminibus habitum; itaque, ut bene locātus, mānsit in eā familiā aliquamdiū honōs. bellum inde Veiēns initum, et Volscī rebellārunt. 9 sed ad bella externa prope supererant vīrēs, abūtēbanturque iīs inter sēmet ipsōs certandō. 10 accessēre ad aegrās iam omnium mentēs prōdigia caelestia prope cottīdiānās in urbe agrīsque ostentantia minās; mōtīque ita nūminis causam nūllam aliam vātēs canēbant pūblicē prīvātimque nunc extīs nunc per avēs cōnsultī quam haud rīte sacra fierī. 11 quī terrōrēs tandem eō ēvāsēre ut Oppia virgō Vestālis damnāta incestī poenās dederit.
[43] Q. Fabius inde et C. Iūlius cōnsulēs factī. eō annō nōn sēgnior discordia domī et bellum forīs atrōcius fuit. ab Aequīs arma sūmpta, Veientēs agrum quoque Rōmānōrum populantēs iniērunt. quōrum bellōrum crēscente cūrā K. Fabius et Sp. Fūrius cōnsulēs fīunt. 2 Ortōnam, Latīnam urbem, Aequī oppugnābant: Veientēs plēnī iam populātiōnum Rōmam ipsam sē oppugnātūrōs minābantur. 3 quī terrōrēs cum compescere dēbērent, auxēre īnsuper animōs plēbis; redībatque nōn suā sponte plēbī mōs dētractandī mīlitiam, sed Sp. Licinius tribūnus plēbis, vēnisse tempus ratus per ultimam necessitātem lēgis agrāriae patribus iniungendae, suscēperat rem mīlitārem impediendam. 4 cēterum tōta invidia tribūniciae potestātis versa in auctōrem est, nec in eum cōnsulēs ācrius quam ipsīus collēgae coortī sunt, auxiliōque eōrum dīlēctum cōnsulēs habent. 5 ad duo simul bella exercitus scrībitur; dūcendus Fabiō in Veientēs; in Aequōs Fūriō datur. et in Aequīs quidem nihil dignum memoriā gestum est; 6 Fabiō aliquantō plūs negōtiī cum cīvibus quam cum hostibus fuit. ūnus ille vir, ipse cōnsul, rem pūblicam sustinuit, quam exercitus odiō cōnsulis quantum in sē fuit prōdēbat. 7 nam cum cōnsul praeter cēterās imperātōriās artēs, quās parandō gerendōque bellō ēdidit plūrimās, ita īnstrūxisset aciem ut sōlō equitātū ēmissō exercitum hostium funderet, īnsequī fūsōs pedes nōluit; 8 nec illōs, etsī nōn adhortātiō invīsī ducis, suum saltem flāgitium et pūblicum in praesentia dēdecus, postmodo perīculum, sī animus hostī redīsset, cōgere potuit gradum accelerāre aut, sī aliud nihil, stāre īnstrūctōs. 9 iniussū signa referunt maestīque — crēderēs victōs — exsecrantēs nunc imperātōrem nunc nāvātam ab equite operam, redeunt in castra. 10 nec huic tam pestilentī exemplō remedia ūlla ab imperātōre quaesīta sunt; adeō excellentibus ingeniīs citius dēfuerit ars quā cīvem regant quam quā hostem superent. 11 cōnsul Rōmam rediit nōn tam bellī glōriā auctā quam irrītātō exacerbātōque in sē mīlitum odiō. obtinuēre tamen patrēs ut in Fabiā gente cōnsulātus manēret; M. Fabium cōnsulem creant, Fabiō collēga Cn. Manlius datur.
[44] et hic annus tribūnum auctōrem lēgis agrāriae habuit. Ti. Pontificius fuit. is eandem viam velut prōcessisset Sp. Līciniō ingressus dīlēctum paulisper impediit. 2 perturbātīs iterum patribus Ap. Claudius victam tribūniciam potestātem dīcere priōre annō, in praesentia rē, exemplō in perpetuum, quandō inventum sit suīs ipsam vīribus dissolvī. 3 neque enim umquam dēfutūrum quī et ex collēgā victōriam sibi et grātiam meliōris partis bonō pūblicō velit quaesītam; et plūrēs, sī plūribus opus sit, tribūnōs ad auxilium cōnsulum parātōs fore, et ūnum vel adversus omnēs satis esse. 4 darent modo et cōnsulēs et prīmōrēs patrum operam ut, sī minus omnēs, aliquōs tamen ex tribūnīs reī pūblicae ac senātuī conciliārent. 5 praeceptīs Appī monitī patrēs et ūniversī cōmiter ac benignē tribūnōs appellāre, et cōnsulārēs, ut cuique eōrum prīvātim aliquid iūris adversus singulōs erat, partim grātiā partim auctōritāte obtinuēre ut tribūniciae potestātis vīrēs salūbrēs vellent reī pūblicae esse; 6 quattuorque tribūnōrum adversus ūnum morātōrem pūblicī commodī auxiliō dīlēctum cōnsulēs habent.
7 inde ad Veiēns bellum profectī, quō undique ex Etrūriā auxilia convēnerant, nōn tam Veientium grātiā concitāta quam quod in spem ventum erat discordiā intestīnā dissolvī rem Rōmānam posse. 8 prīncipēsque in omnium Etrūriae populōrum conciliīs fremēbant aeternās opēs esse Rōmānās, nisi inter sēmet ipsī sēditiōnibus saeviant. id ūnum venēnum, eam lābem cīvitātibus opulentīs repertam ut magna imperia mortālia essent. 9 diū sustentātum id malum, partim patrum cōnsiliīs partim patientiā plēbis, iam ad extrēma vēnisse. duās cīvitātēs ex ūnā factās, suōs cuique partī magistrātūs, suās lēgēs esse. 10 prīmum in dīlēctibus saevīre solitōs, eōsdem in bellō tamen pāruisse ducibus. quālīcumque urbis statū, manente disciplīnā mīlitārī sistī potuisse; iam nōn pārendī magistrātibus mōrem in castra quoque Rōmānum mīlitem sequī. 11 proximō bellō in ipsā aciē, in ipsō certāmine cōnsēnsū exercitūs trāditam ultrō victōriam victīs Aequīs, signa dēserta, imperātōrem in aciē relictum, iniussū in castra reditum. 12 profectō, sī īnstētur, suō mīlite vincī Rōmam posse. nihil aliud opus esse quam indīcī ostendīque bellum; cētera suā sponte fāta et deōs gestūrōs. hae spēs Etrūscōs armāverant, multīs in vicem cāsibus victōs victōrēsque.
[45] cōnsulēs quoque Rōmānī nihil praetereā aliud quam suās vīrēs, sua arma horrēbant. memoria pessimī proximō bellō exemplī terrēbat nē rem committerent eō ubi duae simul aciēs timendae essent. 2 itaque castrīs sē tenēbant, tam ancipitī perīculō āversī: diem tempusque forsitan ipsum lēnītūrum īrās sānitātemque animīs allātūrum. 3 Veiēns hostis Etrūscīque eō magis praeproperē agere; lacessere ad pugnam prīmō obequitandō castrīs prōvocandōque, postrēmō, ut nihil movēbant, quā cōnsulēs ipsōs quā exercitum increpandō: 4 simulātiōnem intestīnae discordiae remedium timōris inventum, et cōnsulēs magis nōn cōnfīdere quam nōn crēdere suīs mīlitibus; novum sēditiōnis genus, silentium ōtiumque inter armātōs. ad haec in novitātem generis orīginisque quā falsa, quā vēra iacere. 5 haec cum sub ipsō vallō portīsque streperent, haud aegrē cōnsulēs patī; at imperītae multitūdinī nunc indignātiō, nunc pudor pectora versāre et ab intestīnīs āvertere malīs; nōlle inultōs hostēs, nōlle successum nōn patribus, nōn cōnsulibus; externa et domestica odia certāre in animīs. 6 tandem superant externa, adeō superbē īnsolenterque hostis ēlūdēbat. frequentēs in praetōrium conveniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum dētur. 7 cōnsulēs velut dēlīberābundī capita cōnferunt, diū colloquuntur. pugnāre cupiēbant, sed retrō revocanda et abdenda cupiditās erat, ut adversandō remorandōque incitātō semel mīlitī adderent impetum. 8 redditur respōnsum immātūram rem agī, nōndum tempus pugnae esse; castrīs sē tenērent. ēdīcunt inde ut abstineant pugnā: sī quis iniussū pugnāverit, ut in hostem animadversūrōs. 9 ita dīmissīs, quō minus cōnsulēs velle crēdunt, crēscit ārdor pugnandī. accendunt īnsuper hostēs ferōcius multō, ut statuisse nōn pugnāre cōnsulēs cognitum est: 10 quippe impūne sē īnsultātūrōs, nōn crēdī mīlitī arma, rem ad ultimum sēditiōnis ēruptūram, fīnemque vēnisse Rōmānō imperiō. hīs frētī occursant portīs, ingerunt probra, aegrē abstinent quīn castra oppugnent. 11 enimvērō nōn ultrā contumēliam patī Rōmānus posse; tōtīs castrīs undique ad cōnsulēs curritur; nōn iam sēnsim, ut ante, per centuriōnum prīncipēs postulant, sed passim omnēs clāmōribus agunt. mātūra rēs erat; 12 tergiversantur tamen. Fabius deinde ad crēscentem tumultum iam metū sēditiōnis collēgā concēdente, cum silentium classicō fēcisset: “ego istōs, Cn. Manlī, posse vincere sciō; velle nē scīrem ipsī fēcērunt. 13 itaque certum atque dēcrētum est nōn dare signum, nisi victōrēs sē reditūrōs ex hāc pugnā iūrant. cōnsulem Rōmānum mīles semel in aciē fefellit, deōs numquam fallet.” centuriō erat M. Flāvoleius, inter prīmōrēs pugnae flāgitātor. 14 “victor,” inquit, “M. Fabī, revertar ex aciē.” sī fallat, Iovem patrem Grādīvumque Mārtem aliōsque īrātōs invocat deōs. idem deinceps omnis exercitus in sē quisque iūrat. iūrātīs datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam īrārum speīque plēnī. 15 nunc iubent Etrūscōs probra iacere, nunc armātī sibi quisque linguā prōmptum hostem offerrī. 16 omnium illō diē, quā plēbis quā patrum, eximia virtūs fuit; Fabium nōmen maximē ēnituit. multīs cīvīlibus certāminibus īnfēnsōs plēbis animōs illā pugnā sibi reconciliāre statuunt.
[46] īnstruitur aciēs, nec Veiēns hostis Etrūscaeque legiōnēs dētractant. prope certa spēs erat nōn magis sēcum pugnātūrōs quam pugnāverint cum Aequīs; maius quoque aliquod in tam irrītātīs animīs et occāsiōne ancipitī haud dēspērandum esse facinus. 2 rēs aliter longē ēvēnit; nam nōn aliō ante bellō īnfēstior Rōmānus — adeō hinc contumēliīs hostēs, hinc cōnsulēs morā exacerbāverant — proelium iniit. 3 vix explicandī ōrdinēs spatium Etrūscīs fuit, cum pīlīs inter prīmam trepidātiōnem abiectīs temere magis quam ēmissīs pugna iam in manūs, iam ad gladiōs, ubi Mārs est atrōcissimus, vēnerat. 4 inter prīmōrēs genus Fabium īnsigne spectāculō exemplōque cīvibus erat. ex hīs Q. Fabium — tertiō hic annō ante cōnsul fuerat — prīncipem in cōnfertōs Veientēs euntem ferōx vīribus et armōrum arte Tuscus, incautum inter multās versantem hostium manūs, gladiō per pectus trānsfīgit; tēlō extractō praeceps Fabius in vulnus cadit. 5 sēnsit utraque aciēs ūnīus virī cāsum, cēdēbatque inde Rōmānus, cum M. Fabius cōnsul trānsiluit iacentis corpus obiectāque parmā, “hoc iūrāstis,” inquit, “mīlitēs, fugientēs vōs in castra reditūrōs? 6 adeō ignāvissimōs hostēs magis timētis quam Iovem Mārtemque, per quōs iūrāstis? at ego iniūrātus aut victor revertar aut prope tē hīc, Q. Fabī, dīmicāns cadam.” cōnsulī tum K. Fabius, priōris annī cōnsul: “verbīsne istīs, frāter, ut pugnent tē impetrātūrum crēdis? 7 dī impetrābunt, per quōs iūrāvēre; et nōs, ut decet procerēs, ut Fabiō nōmine est dignum, pugnandō potius quam adhortandō accendāmus mīlitum animōs!” sīc in prīmum īnfēnsīs hastīs prōvolant duo Fabiī tōtamque mōvērunt sēcum aciem.
[47] proeliō ex parte ūnā restitūtō nihilō sēgnius in cornū alterō Cn. Manlius cōnsul pugnam ciēbat, ubi prope similis fortūna est versāta. 2 nam ut alterō in cornū Q. Fabium, sīc in hōc ipsum cōnsulem Manlium iam velut fūsōs agentem hostēs et impigrē mīlitēs secūtī sunt et, ut ille gravī vulnere ictus ex aciē cessit, interfectum ratī gradum rettulēre; 3 cessissentque locō, nī cōnsul alter cum aliquot turmīs equitum in eam partem citātō equō advectus, vīvere clāmitāns collēgam, sē victōrem fūsō alterō cornū adesse, rem inclīnātam sustinuisset. 4 Manlius quoque ad restituendam aciem sē ipse cōram offert. duōrum cōnsulum cognita ōra accendunt mīlitum animōs. simul et rārior iam erat hostium aciēs, dum abundante multitūdine frētī subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. 5 in quae haud magnō certāmine impetū factō, cum praedae magis quam pugnae memorēs tererent tempus, triāriī Rōmānī, quī prīmam irruptiōnem sustinēre nōn potuerant, missīs ad cōnsulēs nūntiīs quō locō rēs essent, conglobātī ad praetōrium redeunt et suā sponte ipsī proelium renovant. 6 et Manlius cōnsul revectus in castra ad omnēs portās mīlite oppositō hostibus viam clauserat. ea dēspērātiō Tuscīs rabiem magis quam audāciam accendit. nam cum incursantēs, quācumque exitum ostenderet spēs, vānō aliquotiēns impetū īssent, globus iuvenum ūnus in ipsum cōnsulem īnsignem armīs invādit. prīma excepta ā circumstantibus tēla; 7 sustinērī deinde vīs nequit. cōnsul mortiferō vulnere ictus cadit, fūsīque circā omnēs. 8 Tuscīs crēscit audācia; Rōmānōs terror per tōta castra trepidōs agit, et ad extrēma ventum foret, nī lēgātī raptō cōnsulis corpore patefēcissent ūnā portā hostibus viam. 9 eā ērumpunt; cōnsternātōque agmine abeuntēs in victōrem alterum incidunt cōnsulem. ibi iterum caesī fūsīque passim. victōria ēgregia parta, trīstis tamen duōbus tam clārīs fūneribus. 10 itaque cōnsul dēcernente senātū triumphum, sī exercitus sine imperātōre triumphāre possit, prō eximiā eō bellō opera facile passūrum respondit; sē, familiā fūnestā Q. Fabī frātris morte, rē pūblicā ex parte orbā, cōnsule alterō āmissō, pūblicō prīvātōque dēfōrmem lūctū lauream nōn acceptūrum. 11 omnī āctō triumphō dēpositus triumphus clārior fuit; adeō sprēta in tempore glōria interdum cumulātior redit. fūnerā deinde duo deinceps collēgae frātrisque dūcit, īdem in utrōque laudātor, cum concēdendō illīs suās laudēs ipse maximam partem eārum ferret. 12 neque immemor eius quod initiō cōnsulātūs imbiberat, reconciliandī animōs plēbis, sauciōs mīlitēs cūrandōs dīvidit patribus. Fabiīs plūrimī datī, nec alibī maiōre cūrā habitī. inde populārēs iam esse Fabiī nec hoc ūllā rē nisi salūbrī reī pūblicae arte.
[48] igitur nōn patrum magis quam plēbis studiīs K. Fabius cum T. Vergīniō cōnsul factus neque bellī neque dīlēctus neque ūllam aliam priōrem cūram agere quam ut iam aliquā ex parte incohātā concordiae spē prīmō quoque tempore cum patribus coalēscerent animī plēbis. 2 itaque prīncipiō annī cēnsuit, priusquam quisquam agrāriae lēgis auctor tribūnus exsisteret, occupārent patrēs ipsī suum mūnus facere, captīvum agrum plēbī quam maximē aequāliter darent: vērum esse habēre eōs quōrum sanguine ac sūdōre partus sit. 3 aspernātī patrēs sunt; questī quoque quīdam nimiā glōriā luxuriāre et ēvānēscere vīvidum quondam illud Caesōnis ingenium. nūllae deinde urbānae factiōnēs fuēre. vexābantur incursiōnibus Aequōrum Latīnī. 4 eō cum exercitū Caesō missus in ipsōrum Aequōrum agrum dēpopulandum trānsit. Aequī sē in oppida recēpērunt mūrisque sē tenēbant. eō nūlla pugna memorābilis fuit.
5 at ā Veiente hoste clādēs accepta temeritāte alterīus cōnsulis, āctumque dē exercitū foret, nī K. Fabius in tempore subsidiō vēnisset. ex eō tempore neque pāx neque bellum cum Veientibus fuit; rēs proximē fōrmam latrōciniī vēnerat. 6 legiōnibus Rōmānīs cēdēbant in urbem; ubi abductās sēnserant legiōnēs, agrōs incursābant, bellum quiēte quiētem bellō in vicem ēlūdentēs. ita neque omittī tōta rēs nec perficī poterat. et alia bella aut praesentia īnstābant, ut ab Aequīs Volscīsque, nōn diūtius quam recēns dolor proximae clādis trānsīret quiēscentibus, aut mox mōtūrōs esse appārēbat Sabīnōs semper īnfēstōs Etrūriamque omnem. 7 sed Veiēns hostis, assiduus magis quam gravis, contumēliīs saepius quam perīculō animōs agitābat, quod nūllō tempore neglegī poterat aut āvertī aliō sinēbat. 8 tum Fabia gēns senātum adiit. cōnsul prō gente loquitur: “assiduō magis quam magnō praesidiō, ut scītis, patrēs cōnscrīptī, bellum Veiēns eget. vōs alia bella cūrāte, Fabiōs hostēs Veientibus date. auctōrēs sumus tūtam ibi maiestātem Rōmānī nōminis fore. 9 nostrum id nōbīs velut familiāre bellum prīvātō sūmptū gerere in animō est: rēs pūblica et mīlite illīc et pecūniā vacet.” 10 grātiae ingentēs āctae. cōnsul ē cūriā ēgressus comitante Fabiōrum agmine, quī in vestibulō cūriae senātūs cōnsultum exspectantēs steterant, domum redit. iussī armātī posterō diē ad līmen cōnsulis adesse; domōs inde discēdunt.
[49] mānat tōtā urbe rūmor; Fabiōs ad caelum laudibus ferunt: familiam ūnam subīsse cīvitātis onus, Veiēns bellum in prīvātam cūram, in prīvāta arma versum. 2 sī sint duae rōboris eiusdem in urbe gentēs, dēposcant haec Volscōs sibi, illa Aequōs, populō Rōmānō tranquillam pācem agente omnēs fīnitimōs subigī populōs posse. Fabiī posterō diē arma capiunt; quō iussī erant conveniunt. 3 cōnsul palūdātus ēgrediēns in vestibulō gentem omnem suam īnstrūctō agmine videt; acceptus in medium signa ferrī iubet. numquam exercitus neque minor numerō neque clārior fāmā et admīrātiōne hominum per urbem incessit. 4 sex et trecentī mīlitēs, omnēs patriciī, omnēs ūnīus gentis, quōrum nēminem ducem sperneret ēgregius quibuslibet temporibus exercitus, ībant ūnīus familiae vīribus Veientī populō pestem minitantēs. 5 sequēbātur turba, propria alia cognātōrum sodāliumque, nihil medium, nec spem nec cūram, sed immēnsa omnia volventium animō, alia pūblicā sollicitūdine excitāta, favōre et admīrātiōne stupēns. 6 īre fortēs, īre fēlīcēs iubent, inceptīs ēventūs parēs reddere; cōnsulātūs inde ac triumphōs, omnia praemia ab sē, omnēs honōrēs spērāre. 7 praetereuntibus Capitōlium arcemque et alia templa, quicquid deōrum oculīs, quicquid animō occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque fēlīx mittant, sospitēs brevī in patriam ad parentēs restituant. in cassum missae precēs. 8 īnfēlīcī viā, dextrō iānō portae Carmentālis, profectī ad Cremeram flūmen perveniunt. is opportūnus vīsus locus commūniendō praesidiō.
9 L. Aemilius inde et C. Servīlius cōnsulēs factī. et dōnec nihil aliud quam in populātiōnibus rēs fuit, nōn ad praesidium modo tūtandum Fabiī satis erant, sed tōtā regiōne quā Tuscus ager Rōmānō adiacet, sua tūta omnia, īnfēsta hostium vagantēs per utrumque fīnem fēcēre. 10 intervallum deinde haud magnum populātiōnibus fuit, dum et Veientēs accītō ex Etrūriā exercitū praesidium Cremerae oppugnant, et Rōmānae legiōnēs ab L. Aemiliō cōnsule adductae comminus cum Etrūscīs dīmicant aciē. quamquam vix dīrigendī aciem spatium Veientibus fuit; 11 adeō inter prīmam trepidātiōnem, dum post signa ōrdinēs introeunt subsidiaque locant, invecta subitō ab latere Rōmāna equitum āla nōn pugnae modo incipiendae sed cōnsistendī adēmit locum. 12 ita fūsī retrō ad Saxa Rubra — ibi castra habēbant — pācem supplicēs petunt; cuius impetrātae ab īnsitā animīs levitāte ante dēductum Cremerā Rōmānum praesidium paenituit.
[50] rūrsus cum Fabiīs erat Veientī populō sine ūllō maiōris bellī apparātū certāmen, nec erant incursiōnēs modo in agrōs aut subitī impetūs in incursantēs, sed aliquotiēns aequō campō collātīsque signīs certātum, 2 gēnsque ūna populī Rōmānī saepe ex opulentissimā, ut tum rēs erant, Etrūscā cīvitāte victōriam tulit. 3 id prīmō acerbum indignumque Veientibus est vīsum; inde cōnsilium ex rē nātum īnsidiīs ferōcem hostem captandī; gaudēre etiam multō successū Fabiīs audāciam crēscere. 4 itaque et pecora praedantibus aliquotiēns, velut cāsū incidissent, obviam ācta, et agrestium fugā vāstī relictī agrī, et subsidia armātōrum ad arcendās populātiōnēs missa saepius simulātō quam vērō pavōre refūgērunt. 5 iamque Fabiī adeō contempserant hostem ut sua invicta arma neque locō neque tempore ūllō crēderent sustinērī posse. haec spēs prōvēxit ut ad cōnspecta procul ā Cremerā magnō campī intervallō pecora, quamquam rāra hostium appārēbant arma, dēcurrerent. 6 et cum imprōvidī effūsō cursū īnsidiās circā ipsum iter locātās superāssent, palātīque passim vaga, ut fit pavōre iniectō, raperent pecora, subitō ex īnsidiīs cōnsurgitur, et adversī et undique hostēs erant. 7 prīmō clāmor circumlātus exterruit, dein tēla ab omnī parte accidēbant; coeuntibusque Etrūscīs iam continentī agmine armātōrum saeptī, quō magis sē hostis īnferēbat, cōgēbantur breviōre spatiō et ipsī orbem colligere, 8 quae rēs et paucitātem eōrum īnsignem et multitūdinem Etrūscōrum multiplicātīs in artō ōrdinibus faciēbat. 9 tum omissā pugnā quam in omnēs partēs parem intenderant, in ūnum locum sē omnēs inclīnant. eō nīsī corporibus armīsque rūpēre cuneō viam. 10 dūxit via in ēditum lēniter collem. inde prīmō restitēre; mox, ut respīrandī superior locus spatium dedit recipiendīque ā pavōre tantō animum, pepulēre etiam subeuntēs; vincēbatque auxiliō locī paucitās, nī iugō circummissus Veiēns in verticem collis ēvāsisset. ita superior rūrsus hostis factus. 11 Fabiī caesī ad ūnum omnēs praesidiumque expugnātum. trecentōs sex perīsse satis convenit, ūnum propter impūberem aetātem relictum, stirpem gentī Fabiae dubiīsque rēbus populī Rōmānī saepe domī bellīque vel maximum futūrum auxilium.
Volero, Laetorius, and Appius Claudius (51–65)
[51] cum haec accepta clādēs est, iam C. Horātius et T. Menēnius cōnsulēs erant. Menēnius adversus Tuscōs victōriā ēlātōs cōnfestim missus. 2 tum quoque male pugnātum est, et Iāniculum hostēs occupāvēre; obsessaque urbs foret super bellum annōnā premente — trānsierant enim Etrūscī Tiberim — nī Horātius cōnsul ex Volscīs esset revocātus. adeōque id bellum ipsīs īnstitit moenibus ut prīmō pugnātum ad Speī sit aequō Mārte, iterum ad portam Collīnam. 3 ibi quamquam parvō mōmentō superior Rōmāna rēs fuit, meliōrem tamen mīlitem receptō prīstinō animō in futūra proelia id certāmen fēcit.
4 A. Vergīnius et Sp. Servīlius cōnsulēs fīunt. post acceptam proximā pugnā clādem Veientēs abstinuēre aciē; populātiōnēs erant, et velut ab arce Iāniculō passim in Rōmānum agrum impetūs dabant; nōn usquam pecora tūta, nōn agrestēs erant. captī deinde eādem arte sunt quā cēperant Fabiōs. 5 secūtī dēditā operā passim ad illecebrās prōpulsa pecora praecipitāvēre in īnsidiās. quō plūrēs erant, maior caedēs fuit. 6 ex hāc clāde atrōx īra maiōris clādis causa atque initium fuit. trāiectō enim nocte Tiberī castra Servīlī cōnsulis adortī sunt oppugnāre. inde fūsī magnā caede in Iāniculum sē aegrē recēpēre. 7 cōnfestim cōnsul et ipse trānsit Tiberim, castra sub Iāniculō commūnit. posterō diē lūce orta nōnnihil et hesternā fēlīcitāte pugnae ferōx, magis tamen quod inopia frūmentī quamvīs in praecipitia, dum celeriōra essent, agēbat cōnsilia, temere adversō Iāniculō ad castra hostium aciem ērēxit, 8 foediusque inde pulsus quam prīdiē pepulerat, interventū collēgae ipse exercitusque est servātus. 9 inter duās aciēs Etrūscī, cum in vicem hīs atque illīs terga darent, occīdiōne occīsī. ita oppressum temeritāte fēlīcī Veiēns bellum.
[52] urbī cum pāce laxior etiam annōna rediit, et advectō ex Campāniā frūmentō et, postquam timor sibi cuique futūrae inopiae abiit, eō quod abditum fuerat prōlātō. 2 ex cōpiā deinde ōtiōque lascīvīre rūrsus animī, et prīstina mala, postquam forīs dēerant, domī quaerere. 3 tribūnī plēbem agitāre suō venēnō, agrāriā lēge; in resistentēs incitāre patrēs nec in ūniversōs modo, sed in singulōs. Q. Cōnsidius et T. Genucius, auctōrēs agrāriae lēgis, T. Menēniō diem dīcunt. invidiae erat āmissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statīva cōnsul habuisset; 4 ea oppressit, cum et patrēs haud minus quam prō Coriolānō annīsī essent, et patris Agrippae favor hauddum exolēvisset. 5 in multā temperārunt tribūnī; cum capitis anquīsīssent, duōrum mīlium aeris damnātō multam dīxērunt. ea in caput vertit. negant tulisse ignōminiam aegritūdinemque; inde morbō absūmptum esse.
6 alius deinde reus Sp. Servīlius, ut cōnsulātū abiit, C. Nautiō et P. Valeriō cōnsulibus, initiō statim annī ab L. Caediciō et T. Stātiō tribūnīs diē dictā nōn, ut Menēnius, precibus suīs aut patrum, sed cum multā fīdūciā innocentiae grātiaeque tribūniciōs impetūs tulit. 7 et huic proelium cum Tuscīs ad Iāniculum erat crīminī. sed fervidī animī vir, ut in pūblicō perīculō ante, sīc tum in suō, nōn tribūnōs modo sed plēbem ōrātiōne ferōcī refūtandō exprobrandōque T. Menēnī damnātiōnem mortemque, cuius patris mūnere restitūta quondam plēbs eōs ipsōs quibus tum saevīret magistrātūs, eās lēgēs habēret, perīculum audāciā discussit. 8 iūvit et Vergīnius collēga testis prōductus, participandō laudēs; magis tamen Menēniānum — adeō mūtāverant animī — prōfuit iūdicium.
[53] certāmina domī fīnīta: Veiēns bellum exortum, quibus Sabīnī arma coniūnxerant. P. Valerius cōnsul accītīs Latīnōrum Hernicōrumque auxiliīs cum exercitū Veiōs missus castra Sabīna, quae prō moenibus sociōrum locāta erant, cōnfestim aggreditur tantamque trepidātiōnem iniēcit ut, dum dispersī aliī aliā manipulātim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa prīmum intulerat caperētur. 2 intrā vallum deinde caedēs magis quam proelium esse. tumultus ē castrīs et in urbem penetrat; tamquam Veiīs captīs, ita pavidī Veientēs ad arma currunt. pars Sabīnīs eunt subsidiō, pars Rōmānōs tōtō impetū intentōs in castra adoriuntur. 3 paulisper āversī turbātīque sunt; deinde et ipsī utrōque versīs signīs resistunt, et eques ab cōnsule immissus Tuscōs fundit fugatque; eādemque hōrā duo exercitūs, duae potentissimae et maximae fīnitimae gentēs superātae sunt.
4 dum haec ad Veiōs geruntur, Volscī Aequīque in Latīnō agrō posuerant castra populātīque fīnēs erant. eōs per sē ipsī Latīnī assūmptīs Hernicīs sine Rōmānō aut duce aut auxiliō castrīs exuērunt; 5 ingentī praedā praeter suās reciperātās rēs potītī sunt. missus tamen ab Rōmā cōnsul in Volscōs C. Nautius; mōs, crēdō, nōn placēbat sine Rōmānō duce exercitūque sociōs propriīs vīribus cōnsiliīsque bella gerere. 6 nūllum genus calamitātis contumēliaeque nōn ēditum in Volscōs est, nec tamen perpellī potuēre ut aciē dīmicārent.
[54] L. Fūrius inde et C. Manlius cōnsulēs. Manliō Veientēs prōvincia ēvēnit. nōn tamen bellātum; indūtiae in annōs quadrāgintā petentibus datae frūmentō stīpendiōque imperātō. 2 pācī externae cōnfestim continuātur discordia domī. agrāriae lēgis tribūniciīs stimulīs plēbs furēbat. cōnsulēs, nihil Menēnī damnātiōne, nihil perīculō dēterritī Servīlī, summā vī resistunt. abeuntēs magistrātū Cn. Genucius tribūnus plēbis arripuit.
3 L. Aemilius et Opiter Vergīnius cōnsulātum ineunt; Vopiscum Iūlium prō Vergīniō in quibusdam annālibus cōnsulem inveniō. hōc annō — quōscumque cōnsulēs habuit — reī ad populum Fūrius et Manlius circumeunt sordidātī nōn plēbem magis quam iūniōrēs patrum. 4 suādent, monent, honōribus et administrātiōne reī pūblicae abstineant; cōnsulārēs vērō fascēs, praetextam curūlemque sellam nihil aliud quam pompam fūneris pūtent; clārīs īnsignibus velut īnfulīs vēlātōs ad mortem dēstinārī. 5 quod sī cōnsulātus tanta dulcēdō sit, iam nunc ita in animum indūcant cōnsulātum captum et oppressum ab tribūniciā potestāte esse; cōnsulī, velut appāritōrī tribūniciō, omnia ad nūtum imperiumque tribūnī agenda esse; 6 sī sē commōverit, sī respexerit patrēs, sī aliud quam plēbem esse in rē pūblicā crēdiderit, exilium Cn. Mārcī, Menēnī damnātiōnem et mortem sibi prōpōnat ante oculōs. 7 hīs accēnsī vōcibus patrēs cōnsilia inde nōn pūblica, sed in prīvātō sēductaque ā plūrium cōnscientiā habuēre. ubi cum id modo cōnstāret, iūre an iniūriā ēripiendōs esse reōs, atrōcissima quaeque maximē placēbat sententia, nec auctor quamvīs audācī facinorī dēerat. 8 igitur iūdiciī diē, cum plēbs in forō ērēctā exspectātiōne stāret, mīrārī prīmō quod nōn dēscenderet tribūnus; dein, cum iam mora suspectior fieret, dēterritum ā prīmōribus crēdere et dēsertam ac prōditam causam pūblicam querī; 9 tandem quī obversātī vestibulō tribūnī fuerant nūntiant domī mortuum esse inventum. quod ubi in tōtam contiōnem pertulit rūmor, sīcut aciēs funditur duce occīsō, ita dīlāpsī passim aliī aliō. praecipuus pavor tribūnōs invāserat, quam nihil auxiliī sacrātae lēgēs habērent morte collēgae monitōs. 10 nec patrēs satis moderātē ferre laetitiam; adeōque nēminem noxiae paenitēbat ut etiam īnsontēs fēcisse vidērī vellent, palamque ferrētur malō domandam tribūniciam potestātem.
[55] sub hanc pessimī exemplī victōriam dīlēctus ēdīcitur, paventibusque tribūnīs sine intercessiōne ūllā cōnsulēs rem peragunt. 2 tum vērō īrāscī plēbs tribūnōrum magis silentiō quam cōnsulum imperiō, et dīcere āctum esse dē lībertāte suā, rūrsus ad antīqua reditum; cum Genuciō ūnā mortuam ac sepultam tribūniciam potestātem. aliud agendum ac cōgitandum, quōmodo resistātur patribus; 3 id autem ūnum cōnsilium esse ut sē ipsa plēbs, quandō aliud nihil auxiliī habeat, dēfendat. quattuor et vīgintī līctōrēs appārēre cōnsulibus et eōs ipsōs plēbis hominēs; nihil contemptius neque īnfirmius, sī sint quī contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. 4 hīs vōcibus aliī aliōs cum incitāssent, ad Volerōnem Pūblilium, dē plēbe hominem, quia, quod ōrdinēs dūxisset, negāret sē mīlitem fierī dēbēre, līctor missus est ā cōnsulibus. 5 Volerō appellat tribūnōs. cum auxiliō nēmō esset, cōnsulēs spoliārī hominem et virgās expedīrī iubent. “prōvocō,” inquit “ad populum” Volerō, “quoniam tribūnī cīvem Rōmānum in cōnspectū suō virgīs caedī mālunt quam ipsī in lectō suō ā vōbīs trucīdārī.” quō ferōcius clāmitābat, eō īnfēstius circumscindere et spoliāre līctor. 6 tum Volerō et praevalēns ipse et adiuvantibus advocātīs repulsō līctōre, ubi indignantium prō sē ācerrimus erat clāmor, eō sē in turbam cōnfertissimam recipit clāmitāns: “prōvocō et fidem plēbis implōrō. 7 adeste cīvēs, adeste commīlitōnēs; nihil est quod exspectētis tribūnōs, quibus ipsīs vestrō auxiliō opus est.” 8 concitātī hominēs velutī ad proelium sē expediunt; appārēbatque omne discrīmen adesse, nihil cuiquam sānctum nōn pūblicī fore, nōn prīvātī iūris. 9 huic tantae tempestātī cum sē cōnsulēs obtulissent, facile expertī sunt parum tūtam maiestātem sine vīribus esse. violātīs līctōribus, fascibus frāctīs ē forō in cūriam compelluntur, incertī quātenus Volerō exercēret victōriam. 10 conticēscente deinde tumultū cum in senātum vocārī iussissent, queruntur iniūriās suās, vim plēbis, Volerōnis audāciam. 11 multīs ferōciter dictīs sententiīs vīcēre seniōrēs, quibus īra patrum adversus temeritātem plēbis certārī nōn placuit.
[56] Volerōnem amplexa favōre plēbs proximīs comitiīs tribūnum plēbī creat in eum annum quī L. Pīnārium P. Fūrium cōnsulēs habuit. 2 contrāque omnium opīniōnem, quī eum vexandīs priōris annī cōnsulibus permissūrum tribūnātum crēdēbant, post pūblicam causam prīvātō dolōre habitō, nē verbō quidem violātīs cōnsulibus, rogātiōnem tulit ad populum ut plēbeiī magistrātūs tribūtīs comitiīs fierent. 3 haud parva rēs sub titulō prīmā speciē minimē atrōcī ferēbātur, sed quae patriciīs omnem potestātem per clientium suffrāgia creandī quōs vellent tribūnōs auferret. 4 huic āctiōnī grātissimae plēbī cum summā vī resisterent patrēs nec, quae ūna vīs ad resistendum erat, ut intercēderet aliquis ex collēgiō, auctōritāte aut cōnsulum aut prīncipum addūcī posset, rēs tamen suō ipsa mōlīmine gravis certāminibus in annum extrahitur. 5 plēbs Volerōnem tribūnum reficit: patrēs, ad ultimum dīmicātiōnis ratī rem ventūram, Ap. Claudium Appī fīlium, iam inde ā paternīs certāminibus invīsum īnfēstumque plēbī, cōnsulem faciunt. collēga eī T. Quīnctius datur.
6 prīncipiō statim annī nihil prius quam dē lēge agēbātur. sed ut inventor lēgis Volerō, sīc Laetōrius collēga eius auctor cum recentior tum ācrior erat. 7 ferōcem faciēbat bellī glōria ingēns, quod aetātis eius haud quisquam manū prōmptior erat. is, cum Volerō nihil praeterquam dē lēge loquerētur, īnsectātiōne abstinēns cōnsulum, ipse accūsātiōnem Appī familiaeque superbissimae ac crūdēlissimae in plēbem Rōmānam exōrsus, 8 cum ā patribus nōn cōnsulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plēbem creātum esse contenderet, rudis in mīlitārī homine lingua nōn suppetēbat lībertātī animōque. 9 itaque dēficiente ōrātiōne, “quandō quidem nōn tam facile loquor,” inquit, “Quirītēs, quam quod locūtus sum praestō, crāstinō diē adeste. ego hīc aut in cōnspectū vestrō moriar aut perferam lēgem.” 10 occupant tribūnī templum posterō diē; cōnsulēs nōbilitāsque ad impediendam lēgem in contiōne cōnsistunt. summovērī Laetōrius iubet, praeterquam quī suffrāgium ineant. 11 adulēscentēs nōbilēs stābant nihil cēdentēs viātōrī. tum ex hīs prēndī quōsdam Laetōrius iubet. cōnsul Appius negāre iūs esse tribūnō in quemquam nisi in plēbeium; nōn enim populī sed plēbis eum magistrātum esse; 12 nec illum ipsum summovēre prō imperiō posse mōre maiōrum, quia ita dīcātur: “sī vōbīs vidētur, discēdite, Quirītēs.” facile contemptim dē iūre disserendō perturbāre Laetōrium poterat. 13 ārdēns igitur īrā tribūnus viātōrem mittit ad cōnsulem, cōnsul līctōrem ad tribūnum, prīvātum esse clāmitāns, sine imperiō, sine magistrātū; 14 violātusque esset tribūnus, nī et contiō omnis atrōx coorta prō tribūnō in cōnsulem esset, et concursus hominum in forum ex tōtā urbe concitātae multitūdinis fieret. sustinēbat tamen Appius pertināciā tantam tempestātem; 15 certātumque haud incruentō proeliō foret, nī Quīnctius, cōnsul alter, cōnsulāribus negōtiō datō ut collēgam vī, sī aliter nōn possent, dē forō abdūcerent, ipse nunc plēbem saevientem precibus lēnīsset, nunc ōrāsset tribūnōs ut concilium dīmitterent: 16 darent īrae spatium; nōn vim suam illīs tempus adēmptūrum, sed cōnsilium vīribus additūrum, et patrēs in populī et cōnsulem in patrum fore potestāte.
[57] aegrē sēdāta ab Quīnctiō plēbs, multō aegrius cōnsul alter ā patribus. 2 dīmissō tandem conciliō plēbis senātum cōnsulēs habent. ubi cum timor atque īra in vicem sententiās variāssent, quō magis spatiō interpositō ab impetū ad cōnsultandum advocābantur, eō plūs abhorrēbant ā certātiōne animī, adeō ut Quīnctiō grātiās agerent, quod eius operā mītigāta discordia esset. 3 ab Appiō petitur ut tantam cōnsulārem maiestātem esse vellet quanta esse in concordī cīvitāte posset: dum tribūnī cōnsulēsque ad sē quisque omnia trahant, nihil relictum esse vīrium in mediō; distractam lacerātamque rem pūblicam; magis quōrum in manū sit quam ut incolumis sit quaerī. 4 Appius contrā testārī deōs atque hominēs rem pūblicam prōdī per metum ac dēserī, nōn cōnsulem senātuī sed senātum cōnsulī dēesse; graviōrēs accipī lēgēs quam in Sacrō monte acceptae sint. victus tamen patrum cōnsēnsū quiēvit. lēx silentiō perfertur.
[58] tum prīmum tribūtīs comitiīs creātī tribūnī sunt. numerō etiam additōs trēs, perinde ac duo anteā fuerint, Pīsō auctor est. 2 nōminat quoque tribūnōs, Cn. Siccium, L. Numitōrium, M. Duīllium, Sp. Icilium, L. Maecilium.
3 Volscum Aequīcumque inter sēditiōnem Rōmānam est bellum coortum. vāstāverant agrōs ut, sī qua sēcessiō plēbis fieret, ad sē receptum habēret; compositīs deinde rēbus castra retrō movēre. 4 Ap. Claudius in Volscōs missus, Quīnctiō Aequī prōvincia ēvēnit. eadem in mīlitiā saevitia Appī quae domī esse, līberior quod sine tribūniciīs vinculīs erat. ōdisse plēbem plūs quam paternō odiō: 5 sē victum ab eā, sē ūnicō cōnsule ēlēctō adversus tribūniciam potestātem perlātam lēgem esse quam minōre cōnātū, nēquāquam tantā patrum spē, priōrēs impedierint cōnsulēs. 6 haec īra indignātiōque ferōcem animum ad vexandum saevō imperiō exercitum stimulābat. nec ūllā vī domārī poterat, tantum certāmen animīs imbiberant. 7 sēgniter, ōtiōsē, neglegenter, contumāciter omnia agere; nec pudor nec metus coercēbat; sī citius agī vellet agmen, tardius sēdulō incēdere; sī adhortātor operis adesset, omnēs suā sponte mōtam remittere industriam; 8 praesentī vultūs dēmittere, tacitē praetereuntem exsecrārī, ut invictus ille odiō plēbeiō animus interdum movērētur. 9 omnī nēquīquam acerbitāte prōmptā nihil iam cum mīlitibus agere, ā centuriōnibus corruptum exercitum dīcere, tribūnōs plēbēī cavillāns interdum et Volerōnēs vocāre.
[59] nihil eōrum Volscī nesciēbant, īnstābantque eō magis spērantēs idem certāmen animōrum adversus Appium habitūrum exercitum Rōmānum quod adversus Fabium cōnsulem habuisset. 2 cēterum multō Appiō quam Fabiō violentior fuit; nōn enim vincere tantum nōluit, ut Fabiānus exercitus, sed vincī voluit. prōductus in aciem turpī fugā petit castra, nec ante restitit quam signa īnferentem Volscum mūnīmentīs vīdit foedamque extrēmī agminis caedem. 3 tum expressa vīs ad pugnandum ut victor iam ā vallō summovērētur hostis, satis tamen appārēret capī tantum castra mīlitem Rōmānum nōluisse, alioquī gaudēre suā clāde atque ignōminiā. 4 quibus nihil īnfrāctus ferōx Appī animus cum īnsuper saevīre vellet contiōnemque advocāret, concurrunt ad eum lēgātī tribūnīque monentēs nē utique experīrī vellet imperium cuius vīs omnis in cōnsēnsū oboedientium esset. 5 negāre vulgō mīlitēs sē ad contiōnem itūrōs, passimque exaudīrī vōcēs postulantium ut castra ex Volscō agrō moveantur. hostem victōrem paulō ante prope in portīs ac vallō fuisse, ingentisque malī nōn suspīciōnem modo sed apertam speciem obversārī ante oculōs. 6 victus tandem, quandō quidem nihil praeter tempus noxae lucrārentur, remissā contiōne iter in īnsequentem diem prōnūntiārī cum iussisset, prīmā lūce classicō signum profectiōnis dedit. 7 cum maximē agmen ē castrīs explicārētur, Volscī, ut eōdem signō excitātī, novissimōs adoriuntur. ā quibus perlātus ad prīmōs tumultus eō pavōre signaque et ōrdinēs turbāvit ut neque imperia exaudīrī neque īnstruī aciēs posset. nēmō ūllīus nisi fugae memor. 8 ita effūsō agmine per strāgem corporum armōrumque ēvāsēre ut prius hostis dēsisteret sequī quam Rōmānus fugere. 9 tandem collēctīs ex dissipātō cursū mīlitibus cōnsul, cum revocandō nēquīquam suōs persecūtus esset, in pācātō agrō castra posuit; advocātāque contiōne invectus haud falsō in prōditōrem exercitum mīlitāris disciplīnae, 10 dēsertōrem signōrum, ubi signa, ubi arma essent singulōs rogitāns, inermēs mīlitēs, signō āmissō signiferōs, 11 ad hoc centuriōnēs duplicāriōsque quī relīquerant ōrdinēs virgīs caesōs secūrī percussit; cētera multitūdō sorte decimus quisque ad supplicium lēctī.
[60] contrā ea in Aequīs inter cōnsulem ac mīlitēs cōmitāte ac beneficiīs certātum est. et nātūrā Quīnctius erat lēnior, et saevitia īnfēlīx collēgae quō is magis gaudēret ingeniō suō effēcerat. 2 huic tantae concordiae ducis exercitūsque nōn ausī offerre sē Aequī, vagārī populābundum hostem per agrōs passī; nec ūllō ante bellō lātius inde ācta est praeda. 3 ea omnis mīlitī data est. addēbantur et laudēs, quibus haud minus quam praemiō gaudent mīlitum animī. cum dūcī tum propter ducem patribus quoque plācātior exercitus rediit, sibi parentem alterī exercituī dominum datum ab senātū memorāns.
4 variā fortūnā bellī, atrōcī discordiā domī forīsque annum exāctum īnsignem maximē comitia tribūta efficiunt, rēs maior victōriā susceptī certāminis quam ūsū; 5 plūs enim dignitātis comitiīs ipsīs dētractum est patrēs ex conciliō summovendō quam vīrium aut plēbī additum est aut dēmptum patribus.
[61] turbulentior inde annus excēpit L. Valeriō Ti. Aemiliō cōnsulibus, cum propter certāmina ōrdinum dē lēge agrāriā tum propter iūdicium Ap. Claudī, 2 cui, ācerrimō adversāriō lēgis causamque possessōrum pūblicī agrī tamquam tertiō cōnsulī sustinentī, M. Duīllius et Cn. Siccius diem dīxēre. 3 numquam ante tam invīsus plēbī reus ad iūdicium vocātus populī est, plēnus suārum, plēnus paternārum īrārum. 4 patrēs quoque nōn temere prō ūllō aequē annīsī sunt: prōpugnātōrem senātūs maiestātisque vindicem suae, ad omnēs tribūniciōs plēbeiōsque oppositum tumultūs, modum dumtaxat in certāmine ēgressum, īrātae obicī plēbī. 5 ūnus ē patribus, ipse Ap. Claudius, et tribūnōs et plēbem et suum iūdicium prō nihilō habēbat. illum nōn minae plēbis, nōn senātūs precēs perpellere umquam potuēre, nōn modo ut vestem mūtāret aut supplex prēnsāret hominēs, sed nē ut ex cōnsuētā quidem asperitāte ōrātiōnis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid lēnīret atque submitteret. 6 īdem habitus ōris, eadem contumācia in vultū, īdem in ōrātiōne spīritus erat, adeō ut magna pars plēbis Appium nōn minus reum timēret, quam cōnsulem timuerat. 7 semel causam dīxit, quō semper agere omnia solitus erat accūsātōriō spīritū; adeōque cōnstantiā suā et tribūnōs obstupefēcit et plēbem ut diem ipsī suā voluntāte prōdīcerent, trahī deinde rem sinerent. 8 haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prōdicta diēs venīret morbō moritur. 9 cuius cum laudātiōnem tribūnī plēbis impedīre cōnārentur, plēbs fraudārī sollemnī honōre suprēmum diem tantī virī nōluit et laudātiōnem tam aequīs auribus mortuī audīvit quam vīvī accūsātiōnem audierat, et exsequiās frequēns celebrāvit.
[62] eōdem annō Valerius cōnsul cum exercitū in Aequōs profectus cum hostem ad proelium ēlicere nōn posset, castra oppugnāre est adortus; prohibuit foeda tempestās cum grandine ac tonitribus caelō dēiecta. 2 admīrātiōnem deinde auxit signō receptuī datō adeō tranquilla serēnitās reddita ut velut nūmine aliquō dēfēnsa castra oppugnāre iterum religiō fuerit. omnis īra bellī ad populātiōnem agrī vertit. alter cōnsul Aemilius in Sabīnīs bellum gessit. 3 et ibi, quia hostis moenibus sē tenēbat, vāstātī agrī sunt. 4 incendiīs deinde nōn vīllārum modo sed etiam vīcōrum quibus frequenter habitābātur Sabīnī excitī cum praedātōribus occurrissent, ancipitī proeliō dīgressī posterō diē rettulēre castra in tūtiōra loca. 5 id satis cōnsulī vīsum cūr prō victō relinqueret hostem, integrō inde dēcēdēns bellō.
[63] inter haec bella manente discordiā domī cōnsulēs T. Numīcius Prīscus A. Vergīnius factī. 2 nōn ultrā vidēbātur lātūra plēbēs dīlātiōnem agrāriae lēgis, ultimaque vīs parābātur, cum Volscōs adesse fūmō ex incendiīs vīllārum fugāque agrestium cognitum est. ea rēs mātūram iam sēditiōnem ac prope ērumpentem repressit. 3 cōnsulēs, coāctī extemplō ab senātū, ad bellum ēductā ex urbe iuventūte tranquilliōrem cēteram plēbem fēcērunt. 4 et hostēs quidem, nihil aliud quam perfūsīs vānō timōre Rōmānīs, citātō agmine abeunt: 5 Numīcius Antium adversus Volscōs, Vergīnius contrā Aequōs profectus. ibi ex īnsidiīs prope magnā acceptā clāde virtūs mīlitum rem prōlāpsam neglegentiā cōnsulis restituit. melius in Volscīs imperātum est; 6 fūsī prīmō proeliō hostēs fugāque in urbem Antium, ut tum rēs erant, opulentissimam, āctī. quam cōnsul oppugnāre nōn ausus, Caenōnem, aliud oppidum nēquāquam tam opulentum, ab Antiātibus cēpit. 7 dum Aequī Volscīque Rōmānōs exercitūs tenent, Sabīnī ūsque ad portās urbis populantēs incessere. deinde ipsī paucīs post diēbus ab duōbus exercitibus, utrōque per īram cōnsule ingressō in fīnēs, plūs clādium quam intulerant accēpērunt.
[64] extrēmō annō pācis aliquid fuit sed, ut semper aliās, sollicitae pācis certāmine patrum et plēbis. īrāta plēbs interesse cōnsulāribus comitiīs nōluit; 2 per patrēs clientēsque patrum cōnsulēs creātī T. Quīnctius Q. Servīlius. similem annum priōrī habent: sēditiōsa initia, bellō deinde externō tranquilla. 3 Sabīnī Crustumīnōs campōs citātō agmine trānsgressī cum caedēs et incendia circum Aniēnem flūmen fēcissent, ā portā prope Collīnā moenibusque pulsī ingentēs tamen praedās hominum pecorumque ēgēre. 4 quōs Servīlius cōnsul īnfēstō exercitū īnsecūtus ipsum quidem agmen adipīscī aequīs locīs nōn potuit, populātiōnem adeō effūsē fēcit ut nihil bellō intāctum relinqueret, multiplicīque captā praedā redīret. 5 et in Volscīs rēs pūblica ēgregiē gesta cum dūcis tum mīlitum operā. prīmum aequō campō signīs collātīs pugnātum ingentī caede utrimque, plūrimō sanguine. 6 et Rōmānī, quia paucitās damnō sentiendō propior erat, gradum rettulissent, nī salūbrī mendāciō cōnsul fugere hostēs ab cornū alterō clāmitāns concitāsset aciem. impetū factō, dum sē putant vincere vīcēre. 7 cōnsul metuēns nē nimis īnstandō renovāret certāmen, signum receptuī dedit. 8 intercessēre paucī diēs, velut tacitīs indūtiīs utrimque quiēte sūmptā, per quōs ingēns vīs hominum ex omnibus Volscīs Aequīsque populīs in castra vēnit, haud dubitāns sī sēnserint Rōmānōs nocte abitūrōs. 9 itaque tertiā ferē vigiliā ad castra oppugnanda veniunt. 10 Quīnctius sēdātō tumultū quem terror subitus excīverat, cum manēre in tentōriīs quiētum mīlitem iussisset, Hernicōrum cohortem in statiōnem ēdūcit, cornicinēs tubicinēsque in equōs impositōs canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lūcem tenēre. 11 reliquum noctis adeō tranquilla omnia in castrīs fuēre ut somnī quoque Rōmānīs cōpia esset. Volscōs speciēs armātōrum peditum, quōs et plūrēs esse et Rōmānōs putābant, fremitus hinnītusque equōrum, quī et īnsuētō sedente equite et īnsuper aurēs agitante sonitū saeviēbant, intentōs velut ad impetum hostium tenuit.
[65] ubi illūxit, Rōmānus integer satiātusque somnō prōductus in aciem fessum standō et vigiliīs Volscum prīmō impetū perculit; 2 quamquam cessēre magis quam pulsī hostēs sunt, quia ab tergō erant clīvī, in quōs post prīncipia integrīs ōrdinibus tūtus receptus fuit. cōnsul, ubi ad inīquum locum ventum est, sistit aciem. mīles aegrē tenērī, clāmāre, et poscere ut perculsīs īnstāre liceat. 3 ferōcius agunt equitēs; circumfūsī ducī vōciferantur sē ante signa itūrōs. dum cūnctātur cōnsul virtūte mīlitum frētus, locō parum fīdēns, conclāmant sē itūrōs, clāmōremque rēs est secūta. fīxīs in terram pīlīs quō leviōrēs ardua ēvāderent, cursū subeunt. 4 Volscus effusīs ad prīmum impetum missilibus tēlīs saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntēs, turbātōsque ictibus crēbrīs urget ex superiōre locō. sīc prope onerātum est sinistrum Rōmānīs cornū, nī referentibus iam gradum cōnsul increpandō simul temeritātem simul ignāviam pudōre metum excussisset. 5 restitēre prīmō obstinātīs animīs; deinde, ut obtinentēs locum vīrēs reficiēbant, audent ultrō gradum īnferre et clāmōre renovātō commovent aciem; tum rūrsus impetū captō ēnītuntur atque exsuperant inīquitātem locī. 6 iam prope erat ut in summum clivī iugum ēvāderent, cum terga hostēs dedēre effūsōque cursū paene agmine ūnō fugientēs sequentēsque castrīs incidēre. in eō pavōre castra capiuntur. quī Volscōrum effugere potuērunt Antium petunt. 7 Antium et Rōmānus exercitus ductus. paucōs circumsessum diēs dēditur, nūllā oppugnantium novā vī, sed quod iam inde ab īnfēlīcī pugnā castrīsque āmissīs ceciderant animī.