Preface: the Timeliness of Libertas (1.1–1.6)

līberī iam hinc populī Rōmānī rēs pāce bellōque gestās, annuōs magistrātūs, imperiaque lēgum potentiōra quam hominum peragam. 2 quae lībertās ut laetior esset proximī rēgis superbia fēcerat. nam priōrēs ita rēgnārunt ut haud immeritō omnēs deinceps conditōrēs partium certē urbis quās novās ipsī sēdēs ab auctae multitūdinis addidērunt numerentur. 3 neque ambigitur quīn Brūtus īdem quī tantum glōriae Superbō exāctō rēge meruit pessimō pūblicō id factūrus fuerit, lībertātis immātūrae cupīdine priōrum rēgum alicui rēgnum extorsisset. 4 quid enim futūrum fuit, illa pāstōrum convenārumque plēbs, trānsfuga ex suīs populīs, sub tūtēlā inviolātī templī aut lībertātem aut certē impūnitātem adepta, solūta rēgiō metū, agitārī coepta esset tribūniciīs procellīs 5 et in aliēnā urbe cum patribus serere certāmina, priusquam pignera coniugum ac līberōrum cāritāsque ipsīus solī, cui longō tempore assuēscitur, animōs eōrum cōnsociāsset? 6 dissipātae rēs nōndum adultae discordiā forent, quās fōvit tranquilla moderātiō imperiī que nūtriendō perdūxit ut bonam frūgem lībertātis mātūrīs iam vīribus ferre possent.

Constitutional arrangements (1.7–2.2)

7 lībertātis autem orīginem inde magis quia annuum imperium cōnsulāre factum est quam quod dēminūtum quicquam sit ex rēgiā potestāte numerēs. 8 omnia iūra, omnia īnsignia prīmī cōnsulēs tenuēre; id modo cautum est , ambō fascēs habērent, duplicātus terror vidērētur. Brūtus prior concēdente collēgā fascēs habuit, quī nōn ācrior vindex lībertātis fuerat quam deinde custōs fuit. 9 omnium prīmum avidum novae lībertātis populum, postmodum flectī precibus aut dōnīs rēgiīs posset, iūre iūrandō adēgit nēminem Rōmae passūrōs rēgnāre. 10 deinde, quō plūs vīrium in senātū frequentia etiam ōrdinis faceret, caedibus rēgis dēminūtum patrum numerum prīmōribus equestris gradūs lēctīs ad trecentōrum summam explēvit; 11 trāditumque inde fertur ut in senātum vocārentur quī patrēs quīque cōnscrīptī essent: cōnscrīptōs vidēlicet appellābant lēctōs. id mīrum quantum prōfuit ad concordiam cīvitātis iungendōsque patribus plēbis animōs.

[2] rērum deinde dīvīnārum habita cūra; et quia quaedam pūblica sacra per ipsōs rēgēs factitāta erant, nēcubi rēgum dēsīderium esset, rēgem sacrificulum creant. 2 id sacerdōtium pontificī subiēcēre, additus nōminī honōs aliquid lībertātī, cuius tunc prīma erat cūra, officeret.

Collatinus (2.2–2.11)

ac nesciō an nimis undique eam minimīsque rēbus mūniendō modum excesserint. 3 cōnsulis enim alterīus, cum nihil aliud offenderit, nōmen invīsum cīvitātī fuit: nimium Tarquiniōs rēgnō assuēsse; initium ā Prīscō factum; rēgnāsse dein Ser. Tullium; intervallō quidem factō oblītum, tamquam aliēnī, rēgnī Superbum Tarquinium velut hērēditātem gentis scelere ac repetīsse; pulsō Superbō penes Collātīnum imperium esse; nescīre Tarquiniōs prīvātōs vīvere; nōn placēre nōmen, perīculōsum lībertātī esse. 4 hinc prīmō sēnsim temptantium animōs sermō per tōtam cīvitātem est datus, sollicitamque suspīciōne plēbem Brūtus ad contiōnem vocat. 5 ibi omnium prīmum iūs iūrandum populī recitat nēminem rēgnāre passūrōs nec esse Rōmae unde perīculum lībertātī foret; id summā ope tuendum esse neque ūllam rem quae pertineat contemnendam. invītum dīcere, hominis causā, nec dictūrum fuisse cāritās reī pūblicae vinceret; 6 nōn crēdere populum Rōmānum solidam lībertātem reciperātam esse; rēgium genus, rēgium nōmen nōn sōlum in cīvitāte sed etiam in imperiō esse; id officere, id obstāre lībertātī. 7hunc ,” inquit, “tuā voluntāte, L. Tarquinī, removē metum. meminimus, fatēmur, ēiēcistī rēgēs; absolve beneficium tuum, aufer hinc rēgium nōmen. rēs tuās tibi nōn sōlum reddent cīvēs tuī auctōre , sed, quid dēest, mūnificē augēbunt. amīcus abī; exonerā cīvitātem vānō forsitan metū; ita persuāsum est animīs cum gente Tarquiniā rēgnum hinc abitūrum.” 8 cōnsulī prīmō tam novae reī ac subitae admīrātiō inclūserat vōcem; dīcere deinde incipientem prīmōrēs cīvitātis circumsistunt, eadem multīs precibus ōrant. 9 et cēterī quidem movēbant minus: postquam Sp. Lucrētius, maior aetāte ac dignitāte, socer praetereā ipsīus, agere variē rogandō alternīs suādendōque coepit, ut vincī cōnsēnsū cīvitātis paterētur, 10 timēns cōnsul postmodum prīvātō sibi eadem illa cum bonōrum āmissiōne additāque aliā īnsuper ignōminiā acciderent, abdicāvit cōnsulātū rēbusque suīs omnibus Lāvīnium trānslātīs cīvitāte cessit. 11 Brūtus ex senātūs cōnsultō ad populum tulit ut omnēs Tarquiniae gentis exulēs essent. collēgam sibi comitiīs centuriātīs creāvit P. Valerium, quō adiūtōre rēgēs ēiēcerat.

Vindicius (3–5)

[3] cum haud cuiquam in dubiō esset bellum ab Tarquiniīs imminēre, id quidem spē omnium sērius fuit; cēterum, id quod nōn timēbant, per dolum ac prōditiōnem prope lībertās āmissa est. 2 erant in Rōmānā iuventūte adulēscentēs aliquot, nec tenuī locō ortī, quōrum in rēgnō libīdō solūtior fuerat, aequālēs sodālēsque adulēscentium Tarquiniōrum, assuētī mōre rēgiō vīvere. 3 eam tum aequātō iūre omnium licentiam quaerentēs, lībertātem aliōrum in suam vertisse servitūtem inter conquerēbantur: rēgem hominem esse, ā quō impetrēs, ubi iūs, ubi iniūria opus sit; esse grātiae locum, esse beneficiō, et īrāscī et ignōscere posse, inter amīcum atque inimīcum discrīmen nōsse: 4 lēgēs rem surdam, inexōrābilem esse, salūbriōrem meliōremque inopī quam potentī, nihil laxāmentī nec veniae habēre, modum excesserīs; perīculōsum esse in tot hūmānīs errōribus sōlā innocentiā vīvere. 5 ita iam suā sponte aegrīs animīs lēgātī ab rēgibus superveniunt sine mentiōne reditūs bona tantum repetentēs. eōrum verba postquam in senātū audīta sunt, per aliquot diēs ea cōnsultātiō tenuit, nōn reddita bellī causa, reddita bellī māteria et adiūmentum esset. 6 interim lēgātī alia mōlīrī, apertē bona repetentēs clam reciperandī rēgnī cōnsilia struere, et tamquam ad id quod agī vidēbātur ambientēs, nōbilium adulēscentium animōs pertemptant. 7 ā quibus placidē ōrātiō accepta est, iīs litterās ab Tarquiniīs reddunt et accipiendīs clam nocte in urbem rēgibus colloquuntur.

[4] Vitelliīs Aquiliīsque frātribus prīmō commissa rēs est. Vitelliōrum soror cōnsulī nūpta Brūtō erat, iamque ex mātrimōniō adulēscentēs erant līberī, Titus Tiberiusque; eōs quoque in societātem cōnsiliī avunculī assūmunt. 2 praetereā aliquot nōbilēs adulēscentēs cōnsciī assūmptī, quōrum vetustāte memoria abiit. 3 interim cum in senātū vīcisset sententia quae cēnsēbat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe habērent lēgātī, quod spatium ad vehicula comparanda ā cōnsulibus sūmpsissent quibus rēgum asportārent rēs, omne id tempus cum coniūrātīs cōnsultandō absūmunt, ēvincuntque īnstandō ut litterae sibi ad Tarquiniōs darentur: 4 nam aliter quī crēditūrōs eōs nōn vāna ab lēgātīs super rēbus tantīs afferrī? datae litterae, ut pignus fideī essent, manifēstum facinus fēcērunt. 5 nam cum prīdiē quam lēgātī ad Tarquiniōs proficīscerentur cēnātum forte apud Vitelliōs esset, coniūrātīque ibi remōtīs arbitrīs multa inter novō, ut fit, cōnsiliō ēgissent, sermōnem eōrum ex servīs ūnus excēpit, quī iam anteā id sēnserat agī, 6 sed eam occāsiōnem, ut litterae lēgātīs darentur quae dēprehēnsae rem coarguere possent, exspectābat. postquam datās sēnsit, rem ad cōnsulēs dētulit. 7 cōnsulēs ad dēprehendendōs lēgātōs coniūrātōsque profectī domō sine tumultū rem omnem oppressēre; litterārum in prīmīs habita cūra interciderent. prōditōribus extemplō in vincla coniectīs, lēgātīs paululum addubitātum est, et quamquam vīsī sunt commīsisse ut hostium locō essent, iūs tamen gentium valuit.

[5] bonīs rēgiīs, quae reddī ante cēnsuerant, rēs integra refertur ad patrēs. ibi victī īrā vetuēre reddī, vetuēre in pūblicum redigī: 2 dīripienda plēbī sunt data, ut contācta rēgiā praedā spem in perpetuum cum iīs pācis āmitteret. ager Tarquiniōrum quī inter urbem ac Tiberim fuit, cōnsecrātus Mārtī, Mārtius deinde campus fuit. 3 forte ibi tum seges farris dīcitur fuisse mātūra messī. quem campī frūctum quia religiōsum erat cōnsūmere, dēsectam cum strāmentō segetem magna vīs hominum simul immissa corbibus fūdēre in Tiberim tenuī fluentem aquā, ut mediīs calōribus solet. ita in vadīs haesitantēs frūmentī acervōs sēdisse illitōs līmō; 4 īnsulam inde paulātim et aliīs quae fert temere flūmen eōdem invectīs factam; posteā, crēdō, additās mōlēs manūque adiūtum ut tam ēminēns ārea firma templīs quoque ac porticibus sustinendīs esset. 5 dīreptīs bonīs rēgum damnātī prōditōrēs sūmptumque supplicium, cōnspectius quod poenae capiendae ministerium patrī līberīs cōnsulātus imposuit, et quī spectātor erat āmovendus, eum ipsum fortūna exāctōrem suppliciī dedit. 6 stābant dēligātī ad pālum nōbilissimī iuvenēs; sed ā cēterīs, velut ab ignōtīs capitibus, cōnsulis līberī omnium in āverterant oculōs, miserēbatque nōn poenae magis hominēs quam sceleris quō poenam meritī essent: 7 illōs potissimum annō patriam līberātam, patrem līberātōrem, cōnsulātum ortum ex domō Iūniā, patrēs, plēbem, quicquid deōrum hominumque Rōmānōrum esset, indūxisse in animum ut superbō quondam rēgī, tum īnfēstō exulī prōderent. 8 cōnsulēs in sēdem prōcessēre suam, missīque līctōrēs ad sūmendum supplicium. nūdātōs virgīs caedunt secūrīque feriunt, cum inter omne tempus pater vultusque et ōs eius spectāculō esset ēminente animō patriō inter pūblicae poenae ministerium. 9 secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendīs sceleribus exemplum nōbile esset, praemium indicī pecūnia ex aerāriō, lībertās et cīvitās data. ille prīmum dīcitur vindictā līberātus. 10 quīdam vindictae quoque nōmen tractum ab illō putant; Vindiciō ipsī nōmen fuisse. post illum observātum ut quī ita līberātī essent in cīvitātem acceptī vidērentur.

War with Veii and Tarquinii (6–7.4)

[6] hīs sīcut ācta erant nūntiātis incēnsus Tarquinius nōn dolōre sōlum tantae ad irritum cadentis speī sed etiam odiō īrāque, postquam dolō viam obsaeptam vīdit, bellum apertē mōliendum ratus circumīre supplex Etrūriae urbēs; 2 ōrāre maximē Veientēs Tarquiniēnsēsque, ortum ex Etrūscīs, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tantō modo rēgnō cum līberīs adulēscentibus ante oculōs suōs perīre sinerent. aliōs peregrē in rēgnum Rōmam accītōs: rēgem, augentem bellō Rōmānum imperium ā proximīs scelerātā coniūrātiōne pulsum. 3 eōs inter , quia nēmō ūnus satis dignus rēgnō vīsus sit, partēs rēgnī rapuisse; bona sua dīripienda populō dedisse, quis expers sceleris esset. patriam rēgnumque suum repetere et persequī ingrātōs cīvēs velle. ferrent opem, adiuvārent; suās quoque veterēs iniūriās ultum īrent, totiēns caesās legiōnēs, agrum adēmptum. 4 haec mōvērunt Veientēs, ac prō quisque Rōmānō saltem duce ignōminiās dēmendās bellōque āmissa repetenda mināciter fremunt. Tarquiniēnsēs nōmen ac cognātiō movet: pulchrum vidēbātur suōs Rōmae rēgnāre. 5 ita duo duārum cīvitātium exercitus ad repetendum rēgnum bellōque persequendōs Rōmānōs secūtī Tarquinium. postquam in agrum Rōmānum ventum est, obviam hostī cōnsulēs eunt: 6 Valerius quadrātō agmine peditem dūcit; Brūtus ad explōrandum cum equitātū antecessit. eōdem modō prīmus eques hostium agminis fuit; praeerat Arrūns Tarquinius, fīlius rēgis; rēx ipse cum legiōnibus sequēbātur. 7 Arrūns ubi ex līctōribus procul cōnsulem esse, deinde iam propius ac certius faciē quoque Brūtum cognōvit, īnflammātus īrāille est vir,” inquit, “quī nōs extorrēs expulit patriā. ipse ēn ille nostrīs decorātus īnsignibus magnificē incēdit. 8 , rēgum ultōrēs, adeste.” concitat calcāribus equum atque in ipsum īnfēstus cōnsulem dērigit. sēnsit in īrī Brūtus. decōrum erat tum ipsīs capessere pugnam ducibus; avidē itaque certāminī offert, 9 adeōque īnfēstīs animīs concurrērunt, neuter, dum hostem vulnerāret, suī prōtegendī corporis memor, ut contrāriō ictū per parmam uterque trānsfīxus duābus haerentēs hastīs moribundī ex equīs lāpsī sint. 10 simul et cētera equestris pugna coepit, neque ita multō post et peditēs superveniunt. ibi varia victōria et velut aequō Mārte pugnātum est: dextera utrimque cornua vīcēre, laeva superāta. 11 Veientēs, vincī ab Rōmānō mīlite assuētī, fūsī fugātīque; Tarquiniēnsis, novus hostis, nōn stetit sōlum, sed etiam ab suā parte Rōmānum pepulit.

[7] ita cum pugnātum esset, tantus terror Tarquinium atque Etrūscōs incessit ut omissā irritā nocte ambō exercitūs, Veiēns Tarquiniēnsisque, suās quisque abīrent domōs. adiciunt mīrācula huic pugnae: 2 silentiō proximae noctis ex silvā Arsiā ingentem ēditam vōcem; Silvānī vōcem eam crēditam: ūnō plūs Tuscōrum cecidisse in aciē; vincere bellō Rōmānum. 3 ita certē inde abiēre Rōmānī ut victōrēs, Etrūscī prō victīs. nam postquam illūxit nec quisquam hostium in cōnspectū erat, P. Valerius cōnsul spolia lēgit triumphānsque inde Rōmam rediit. 4 collēgae fūnus quantō tum potuit apparātū fēcit; sed multō maius mortī decus pūblica fuit maestitia, ante omnia īnsignis quia mātrōnae annum ut parentem eum lūxērunt, quod tam ācer ultor violātae pudīcitiae fuisset.

Publicola (7.5–7.12)

5 cōnsulī deinde quī superfuerat, ut sunt mūtābilēs vulgī animī, ex favōre nōn invidia modo sed suspīciō etiam cum atrōcī crīmine orta. 6 rēgnum eum affectāre fāma ferēbat, quia nec collēgam subrogāverat in locum Brūtī et aedificābat in summā Veliā: ibi altō atque mūnītō locō arcem inexpugnābilem fierī. 7 haec dicta vulgō crēditaque cum indignitāte angerent cōnsulis animum, vocātō ad concilium populō submissīs fascibus in contiōnem ēscendit. grātum id multitūdinī spectāculum fuit, submissa sibi esse imperiī īnsignia cōnfessiōnemque factam populī quam cōnsulis maiestātem vimque maiōrem esse. 8 ibi audīre iussīs cōnsul laudāre fortūnam collēgae, quod līberātā patriā, in summō honōre, prō pūblicā dīmicāns, mātūrā glōriā necdum vertente in invidiam, mortem occubuisset: superstitem glōriae suae ad crīmen atque invidiam superesse, ex līberātōre patriae ad Aquiliōs Vitelliōsque recidisse. 9numquamne ergō,” inquit, “ūlla adeō vōbīs spectāta virtūs erit, ut suspīciōne violārī nequeat? ego , illum ācerrimum rēgum hostem, ipsum cupiditātis rēgnī crīmen subitūrum timērem? 10 ego in ipsā arce Capitōliōque habitārem, metuī crēderem posse ā cīvibus meīs? tam levī mōmentō mea apud vōs fāma pendet? adeōne est fundāta leviter fidēs ut ubi sim quam quī sim magis rēferat? 11 nōn obstābunt P. Valerī aedēs lībertātī vestrae, Quirītēs; tūta erit vōbīs Velia. dēferam nōn in plānum modo aedēs, sed collī etiam subiciam, ut vōs suprā suspectum cīvem habitētis; in Veliā aedificent quibus melius quam P. Valeriō crēditur lībertās.” 12 dēlāta cōnfestim māteria omnis īnfrā Veliam et, ubi nunc Vicae Potae aedēs est, domus in īnfimō clīvō aedificāta.

Constitutional arrangements (8)

[8] lātae deinde lēgēs, nōn sōlum quae rēgnī suspīciōne cōnsulem absolverent, sed quae adeō in contrārium verterent ut populārem etiam facerent. inde cognōmen factum Pūblicolae est. 2 ante omnēs prōvocātiōne adversus magistrātūs ad populum sacrandōque cum bonīs capite eius quī rēgnī occupandī cōnsilia inīsset grātae in vulgus lēgēs fuēre. 3 quās cum sōlus pertulisset, ut sua ūnīus in hīs grātia esset, tum deinde comitia collēgae subrogandō habuit. 4 creātus Sp. Lucrētius cōnsul, quī magnō nātū nōn sufficientibus iam vīribus ad cōnsulāria mūnera obeunda intrā paucōs diēs moritur. suffectus in Lucrētī locum M. Horātius Pulvillus. 5 apud quōsdam veterēs auctōrēs nōn inveniō Lucrētium cōnsulem; Brūtō statim Horātium suggerunt; crēdō, quia nūlla gesta rēs īnsignem fēcerit cōnsulātum memoriam intercidisse.

6 nōndum dēdicāta erat in Capitōliō Iovis aedēs. Valerius Horātiusque cōnsulēs sortītī uter dēdicāret. Horātiō sorte ēvēnit: Pūblicola ad Veientium bellum profectus. 7 aegrius quam dignum erat tulēre Valerī necessāriī dēdicātiōnem tam inclutī templī Horātiō darī. id omnibus modīs impedīre cōnātī, postquam alia frūstrā temptāta erant, postem iam tenentī cōnsulī foedum inter precātiōnem deum nūntium incutiunt mortuum eius fīlium esse, fūnestāque familiā dēdicāre eum templum nōn posse. 8 nōn crēdiderit factum an tantum animō rōboris fuerit nec trāditur certum, nec interpretātiō est facilis; nihil aliud ad eum nūntium ā prōpositō āversus, quam ut cadāver efferrī iubēret, tenēns postem precātiōnem peragit et dēdicat templum.

9 haec post exāctōs rēgēs domī mīlitiaeque gesta prīmō annō.

Lars Porsenna (9–15)

[9] inde P. Valerius iterum T. Lucrētius cōnsulēs factī. iam Tarquiniī ad Lartem Porsennam, Clūsīnum rēgem, perfūgerant. ibi miscendō cōnsilium precēsque nunc ōrābant , oriundōs ex Etrūscīs, eiusdem sanguinis nōminisque, egentēs exulāre paterētur, 2 nunc monēbant etiam orientem mōrem pellendī rēgēs inultum sineret. satis lībertātem ipsam habēre dulcēdinis. 3 nisi quantā cīvitātēs eam expetant, tantā rēgna rēgēs dēfendant, aequārī summa īnfimīs; nihil excelsum, nihil quod suprā cētera ēmineat in cīvitātibus fore; adesse fīnem rēgnīs, reī inter deōs hominēsque pulcherrimae. 4 Porsenna cum rēgem esse Rōmae tūtum, tum Etrūscae gentis rēgem amplum Tuscīs ratus, Rōmam īnfēstō exercitū vēnit. 5 nōn umquam aliās ante tantus terror senātum invāsit, adeō valida rēs tum Clūsīna erat magnumque Porsennae nōmen. nec hostēs modo timēbant, sed suōsmet ipsī cīvēs, Rōmāna plēbs, metū perculsa, receptīs in urbem rēgibus vel cum servitūte pācem acciperet. 6 multa igitur blandīmenta plēbī per id tempus ab senātū data. annōnae in prīmīs habita cūra, et ad frūmentum comparandum missī aliī in Volscōs, aliī Cūmās. salis quoque vēndendī arbitrium, quia impēnsō pretiō venībat, in pūblicum omne sūmptum, adēmptum prīvātīs; portōriīsque et tribūtō plēbēs līberāta, ut dīvitēs cōnferrent, quī onerī ferendō essent: pauperēs satis stīpendiī pendere līberōs ēducent. 7 itaque haec indulgentia patrum asperīs postmodum rēbus in obsidiōne ac famē adeō concordem cīvitātem tenuit ut rēgium nōmen nōn summī magis quam īnfimī horrērent, 8 nec quisquam ūnus malīs artibus posteā tam populāris esset quam tum bene imperandō ūniversus senātus fuit.

[10] cum hostēs adessent, prō quisque in urbem ex agrīs dēmigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiīs. alia mūrīs, alia Tiberī obiectō vidēbantur tūta: 2 pōns sublicius iter paene hostibus dedit, ūnus vir fuisset, Horātius Cocles; id mūnīmentum illō diē fortūna urbis Rōmānae habuit. 3 quī positus forte in statiōne pontis cum captum repentīnō impetū Iāniculum atque inde citātōs dēcurrere hostēs vīdisset trepidamque turbam suōrum arma ōrdinēsque relinquere, reprehēnsāns singulōs, obsistēns obtestānsque deum 4 et hominum fidem testābātur nēquīquam dēsertō praesidiō eōs fugere; trānsitum ponte ā tergō relīquissent, iam plūs hostium in Palātiō Capitōliōque quam in Iāniculō fore. itaque monēre, praedīcere ut pontem ferrō, ignī, quācumque possint interrumpant: impetum hostium, quantum corpore ūnō posset obsistī, exceptūrum. 5 vādit inde in prīmum aditum pontis, īnsignisque inter cōnspecta cēdentium pugnae terga obversīs comminus ad ineundum proelium armīs ipsō mīrāculō audāciae obstupefēcit hostēs. 6 duōs tamen cum pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambōs clārōs genere factīsque. 7 cum hīs prīmam perīculī procellam et quod tumultuōsissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eōs quoque ipsōs exiguā parte pontis relictā revocantibus quī rescindēbant cēdere in tūtum coēgit. 8 circumferēns inde trucēs mināciter oculōs ad procerēs Etrūscōrum nunc singulōs prōvocāre, nunc increpāre omnēs: servitia rēgum superbōrum, suae lībertātis immemorēs aliēnam oppugnātum venīre. 9 cūnctātī aliquamdiū sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commōvit aciem, et clāmōre sublātō undique in ūnum hostem tēla coniciunt. 10 quae cum in obiectō cūncta scūtō haesissent, neque ille minus obstinātus ingentī pontem obtinēret gradū, iam impetū cōnābantur dētrūdere virum, cum simul fragor ruptī pontis, simul clāmor Rōmānōrum alacritāte perfectī operis sublātus, pavōre subitō impetum sustinuit. 11 tum CoclesTiberīne pater,” inquit, “ sānctē precor, haec arma et hunc mīlitem propitiō flūmine accipiās.” ita sīc armātus in Tiberim dēsiluit multīsque superincīdentibus tēlīs incolumis ad suōs trānāvit, rem ausus plūs fāmae habitūram ad posterōs quam fideī. 12 grāta ergā tantam virtūtem cīvitās fuit: statua in comitiō posita; agrī quantum ūnō diē circumarāvit datum. 13 prīvāta quoque inter pūblicōs honōrēs studia ēminēbant; nam in magnā inopiā prō domesticīs cōpiīs ūnusquisque aliquid, fraudāns ipse vīctū suō, contulit.

[11] Porsenna prīmō cōnātū repulsus, cōnsiliīs ab oppugnandā urbe ad obsīdendam versīs, praesidiō in Iāniculō locātō ipse in plānō rīpīsque Tiberis castra posuit, 2 nāvibus undique accītīs et ad custōdiam, quid Rōmam frūmentī subvehī sineret, et ut praedātum mīlitēs trāns flūmen per occāsiōnēs aliīs atque aliīs locīs trāiceret; 3 brevīque adeō īnfēstum omnem Rōmānum agrum reddidit ut nōn cētera sōlum ex agrīs sed pecus quoque omne in urbem compellerētur, neque quisquam extrā portās prōpellere audēret. 4 hoc tantum licentiae Etrūscīs nōn metū magis quam cōnsiliō concessum. namque Valerius cōnsul, intentus in occāsiōnem multōs simul et effūsōs imprōvīsō adoriundī, in parvīs rēbus neglegēns ultor, gravem ad maiōra vindicem servābat. 5 itaque ut ēliceret praedātōrēs, ēdīcit suīs, posterō diē frequentēs portā Esquilīnā, quae āversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scītūrōs id hostēs ratus, quod in obsidiōne et famē servitia īnfīda trānsfugerent. 6 et sciēre perfugae indiciō, multōque plūrēs, ut in spem ūniversae praedae, flūmen trāiciunt. 7 P. Valerius inde T. Herminium cum modicīs cōpiīs ad secundum lapidem Gabīnā viā occultum cōnsīdere iubet, Sp. Larcium cum expedītā iuventūte ad portam Collīnam stāre dōnec hostis praetereat, inde obicere sit ad flūmen reditus. 8 cōnsulum alter T. Lucrētius portā Naeviā cum aliquot manipulīs mīlitum ēgressus, ipse Valerius Caeliō monte cohortēs dēlēctās ēdūcit, que prīmī appāruēre hostī. 9 Herminius ubi tumultum sēnsit, concurrit ex īnsidiīs versīsque in Lucrētium Etrūscīs terga caedit; dextrā laevāque, hinc ā portā Collīnā, illinc ab Naeviā, redditus clāmor: 10 ita caesī in mediō praedātōrēs, neque ad pugnam vīribus parēs et ad fugam saeptīs omnibus viīs. fīnisque ille tam effūsē ēvagandī Etrūscīs fuit.

[12] obsidiō erat nihilō minus, et frūmentī cum summā cāritāte inopia, sedendōque expugnātūrum urbem spem Porsenna habēbat, 2 cum C. Mūcius, adulēscēns nōbilis, cui indignum vidēbātur populum Rōmānum servientem cum sub rēgibus esset nūllō bellō nec ab hostibus ūllīs obsessum esse, līberum eundem populum ab iīsdem Etrūscīs obsidērī quōrum saepe exercitūs fūderit3 itaque magnō audācīque aliquō facinore eam indignitātem vindicandam ratus, prīmō suā sponte penetrāre in hostium castra cōnstituit; 4 dein metuēns , cōnsulum iniussū et ignārīs omnibus īret, forte dēprehēnsus ā custōdibus Rōmānīs retraherētur ut trānsfuga, fortūna tum urbis crīmen affirmante, senātum adit. 5trānsīre Tiberim,” inquit, “patrēs, et intrāre, possim, castra hostium volō, nōn praedō nec populātiōnum in vicem ultor: maius, iuvant, in animō est facinus.” approbant patrēs. abditō intrā vestem ferrō proficīscitur. 6 ubi venit, in cōnfertissimā turbā prope rēgium tribūnal cōnstitit. 7 ibi cum stīpendium mīlitibus forte darētur, et scrība cum rēge sedēns parī ferē ōrnātū multa ageret eumque mīlitēs vulgō adīrent, timēns scīscitārī uter Porsenna esset, ignōrandō rēgem met ipse aperīret quis esset, quō temere trāxit fortūna facinus, scrībam prō rēge obtruncat. 8 vādentem inde, quā per trepidam turbam cruentō mucrōne sibi ipse fēcerat viam, cum concursū ad clāmōrem factō comprehēnsum rēgiī satellitēs retrāxissent, ante tribūnal rēgis dēstitūtus, tum quoque inter tantās fortūnae minās metuendus magis quam metuēns, 9Rōmānus suminquitcīvis; C. Mūcium vocant. hostis hostem occīdere voluī, nec ad mortem minus animī est quam fuit ad caedem: et facere et patī fortia Rōmānum est. 10 nec ūnus in ego hōs animōs gessī; longus post ōrdō est idem petentium decus. proinde in hoc discrīmen, iuvat, accingere, ut in singulās hōrās capite dīmicēs tuō, ferrum hostemque in vestibulō habeās rēgiae. 11 hoc tibi iuventūs Rōmāna indīcimus bellum. nūllam aciem, nūllum proelium timuerīs; ūnī tibi et cum singulīs rēs erit.” 12 cum rēx simul īrā incēnsus perīculōque conterritus circumdarī ignēs minitābundus iubēret nisi exprōmeret properē quās īnsidiārum sibi minās per ambāgēs iacēret, 13ēn tibi,” inquit, “ut sentiās quam vīle corpus sit iīs quī magnam glōriam vident,” dextramque accēnsō ad sacrificium foculō inicit. quam cum velut aliēnātō ab sēnsū torrēret animō, prope attonitus mīrāculō rēx cum ab sēde suā prōsiluisset āmovērīque ab altāribus iuvenem iussisset, 14 vērō abī,” inquit, “in magis quam in hostīlia ausus. iubērem macte virtūte esse, prō meā patriā ista virtūs stāret; nunc iūre bellī līberum intāctum inviolātumque hinc dīmittō.” 15 tunc Mūcius quasi remūnerāns meritumquandō quidem,” inquit, “est apud virtūtī honōs, ut beneficiō tuleris ā quod minīs nequīstī: trecentī coniūrāvimus prīncipēs iuventūtis Rōmānae, ut in hāc viā grassārēmur. 16 mea prīma sors fuit; cēterī, ut cuiusque ceciderit prīmī, quoad opportūnum fortūna dederit, suō quisque tempore aderunt.”

[13] Mūcium dīmissum, cui posteā Scaevolae ā clāde dextrae manūs cognōmen inditum, lēgātī ā Porsennā Rōmam secūtī sunt; 2 adeō mōverat eum et prīmī perīculī cāsus, ā quō nihil praeter errōrem īnsidiātōris tēxisset, et subeunda dīmicātiō totiēns quot coniūrātī superessent, ut pācis condiciōnēs ultrō ferret Rōmānīs. 3 iactātum in condiciōnibus nēquīquam Tarquiniīs in rēgnum restituendīs, magis quia id negāre ipse nequīverat Tarquiniīs quam quod negātum īrī sibi ab Rōmānīs ignōrāret. 4 agrō Veientibus restituendō impetrātum, expressaque necessitās obsidēs dandī Rōmānīs, Iāniculō praesidium dēdūcī vellent. hīs condiciōnibus compositā pāce exercitum ab Iāniculō dēdūxit Porsenna et agrō Rōmānō excessit. 5 patrēs C. Mūciō virtūtis causā trāns Tiberim agrum dōnō dedēre quae posteā sunt Mūcia prāta appellāta.

6 ergō ita honōrātā virtūte fēminae quoque ad pūblicā decora excitātae, et Cloelia virgō, ūna ex obsidibus, cum castra Etrūscōrum forte haud procul rīpā Tiberis locāta essent, frūstrāta custōdēs, dux agminis virginum inter tēla hostium Tiberim trānāvit sospitēsque omnēs Rōmam ad propinquōs restituit. 7 quod ubi rēgī nūntiātum est, prīmō incēnsus īrā ōrātōrēs Rōmam mīsit ad Cloeliam obsidem dēposcendam: aliās haud magnī facere; 8 deinde in admīrātiōnem versūs suprā Coclitēs Mūciōsque dīcere id facinus esse, et prae ferre quemadmodum, nōn dēdātur obses, prō ruptō foedus habitūrum, sīc dēditam intāctam inviolātamque ad suōs remissūrum. utrimque cōnstitit fidēs: 9 et Rōmānī pignus pācis ex foedere restituērunt, et apud rēgem Etrūscum nōn tūta sōlum sed honōrāta etiam virtūs fuit, laudātamque virginem parte obsidum dōnāre dīxit; ipsa quōs vellet legeret. 10 prōductīs omnibus ēlēgisse impūbēs dīcitur, quod et virginitātī decōrum et cōnsēnsū obsidum ipsōrum probābile erat eam aetātem potissimum līberārī ab hoste quae maximē opportūna iniūriae esset. 11 pāce redintegrātā Rōmānī novam in fēminā virtūtem novō genere honōris, statuā equestrī, dōnāvēre: in summā Sacrā viā fuit posita virgō īnsidēns equō.

[14] huic tam pācātae profectiōnī ab urbe rēgis Etrūscī abhorrēns mōs trāditus ab antīquīs ūsque ad nostram aetātem inter cētera sollemnia manet, bona Porsennae rēgis vēndendī. 2 cuius orīginem mōris necesse est aut inter bellum nātam esse neque omissam in pāce, aut ā mītiōre crēvisse prīncipiō quam hic prae ferat titulus bona hostīliter vēndendī. 3 proximum vērō est ex iīs quae trāduntur Porsennam discēdentem ab Iāniculō castra opulenta convectō ex propinquīs ac fertilibus Etrūriae arvīs commeātū Rōmānīs dōnō dedisse, inopī tum urbe ab longinquā obsidiōne; 4 ea deinde, populō immissō dīriperentur hostīliter, vēnisse, bonaque Porsennae appellāta, grātiam mūneris magis significante titulō quam auctiōnem fortūnae rēgiae quae in potestāte quidem populī Rōmānī esset.

5 omissō Rōmānō bellō Porsenna, frūstrā in ea loca exercitus adductus vidērētur, cum parte cōpiārum fīlium Arruntem Arīciam oppugnātum mittit. prīmō Arīcīnōs rēs necopīnāta perculerat; 6 arcessīta deinde auxilia et ā Latīnīs populīs et ā Cūmīs tantum speī fēcēre ut aciē dēcernere audērent. proeliō initō adeō concitātō impetū intulerant Etrūscī ut funderent ipsō incursū Arīcīnōs; 7 Cūmānae cohortēs arte adversus vim ūsae dēclīnāvēre paululum, effūsēque praelātōs hostēs conversīs signīs ab tergō adortae sunt. ita in mediō prope iam victōrēs caesī Etrūscī. 8 pars perexigua duce āmissō, quia nūllum propius perfugium erat, Rōmam inermēs et fortūnā et speciē supplicum dēlātī sunt. ibi benignē exceptī dīvīsīque in hospitia. 9 cūrātīs vulneribus aliī profectī domōs, nūntiī hospitālium beneficiōrum; multōs Rōmae hospitum urbisque cāritās tenuit. hīs locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vīcum appellārunt.

[15] P. Lucrētius inde et P. Valerius Pūblicola cōnsulēs factī. annō postrēmum lēgātī ā Porsennā redūcendō in rēgnum Tarquiniō vēnērunt. quibus cum respōnsum esset missūrum ad rēgem senātum lēgātōs, missī cōnfestim honōrātissimus quisque ē patribus: 2 nōn quīn breviter reddī respōnsum potuerit nōn recipī rēgēs, ideō potius dēlēctōs patrum ad eum missōs quam lēgātīs eius Rōmae darētur respōnsum, sed ut in perpetuum mentiō eius reī fīnīrētur, neu in tantīs mūtuīs beneficiīs in vicem animī sollicitārentur, cum ille peteret quod contrā lībertātem populī Rōmānī esset, Rōmānī, nisi in perniciem suam facilēs esse vellent, negārent, cui nihil negātum vellent. 3 nōn in rēgnō populum Rōmānum sed in lībertāte esse. ita indūxisse in animum hostibus potius quam portās rēgibus patefacere; ea esse vōta omnium ut quī lībertātī erit in illā urbe fīnis, īdem urbī sit. 4 proinde salvam esse vellet Rōmam, ut patiātur līberam esse ōrāre. 5 rēx verēcundiā victusquandō id certum atque obstinātum est,” inquit, “neque ego obtundam saepius eadem nēquīquam agendō, nec Tarquiniōs spē auxiliī, quod nūllum in est, frūstrābor. alium hinc, seu bellō opus est seu quiēte, exiliō quaerant locum, quid meam vōbīscum pācem distineat.” 6 dictīs facta amīciōra adiēcit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Iāniculum ictō adēmptum restituit. 7 Tarquinius spē omnī reditūs incīsa exulātum ad generum Mamilium Octāvium Tusculum abiit. ita Rōmānīs pāx fīda cum Porsennā fuit.

505–501 BC (16–18)

[16] cōnsulēs M. Valerius P. Postumius. annō bene pugnātum cum Sabīnīs; cōnsulēs triumphārunt. 2 maiōre inde mōle Sabīnī bellum parābant. adversus eōs et quid simul ab Tusculō, unde etsī nōn apertum, suspectum tamen bellum erat, repentīnī perīculī orerētur, P. Valerius quārtum T. Lucrētius iterum cōnsulēs factī. 3 sēditiō inter bellī pācisque auctōrēs orta in Sabīnīs aliquantum inde vīrium trānstulit ad Rōmānōs. 4 namque Attius Clausus, cui posteā Appiō Claudiō fuit Rōmae nōmen, cum pācis ipse auctor ā turbātōribus bellī premerētur nec pār factiōnī esset, ab Inregillō magnā clientium comitātus manū Rōmam trānsfūgit. 5 hīs cīvitās data agerque trāns Aniēnem; vetus Claudia tribus additīs posteā novīs tribūlibus quī ex venīrent agrō appellātī. Appius inter patrēs lēctus haud ita multō post in prīncipum dignātiōnem pervēnit. 6 cōnsulēs īnfēstō exercitū in agrum Sabīnum profectī cum ita vāstātiōne, dein proeliō afflīxissent opēs hostium ut diū nihil inde rebelliōnis timērī posset, triumphantēs Rōmam rediērunt. 7 P. Valerius, omnium cōnsēnsū prīnceps bellī pācisque artibus, annō post Agrippā Menēniō P. Postumiō cōnsulibus moritur, glōriā ingentī, cōpiīs familiāribus adeō exiguīs ut fūnerī sūmptus dēesset; pūblicō est datus. lūxēre mātrōnae ut Brūtum. 8 eōdem annō duae colōniae Latīnae, Pōmētia et Cora, ad Auruncōs dēficiunt. cum Auruncīs bellum initum, fūsōque ingentī exercitū quī ingredientibus fīnēs cōnsulibus ferōciter obtulerat, omne Auruncum bellum Pōmētiam compulsum est. 9 nec magis post proelium quam in proeliō caedibus temperātum est; et caesī aliquantō plūrēs erant quam captī, et captōs passim trucīdāvērunt; ab obsidibus quidem, quī trecentī acceptī numerō erant, īra bellī abstinuit. et hōc annō Rōmae triumphātum.

[17] secūtī cōnsulēs Opiter Vergīnius Sp. Cassius Pōmētiam prīmō , deinde vīneīs aliīsque operibus oppugnārunt. 2 in quōs Auruncī, magis iam inexpiābilī odiō quam spē aliquā aut occāsiōne coortī, cum plūrēs ignī quam ferrō armātī excucurrissent, caede incendiōque cūncta complent. 3 vīneīs incēnsīs, multīs hostium vulnerātīs et occīsīs, cōnsulum quoque alterumsed utrum auctōrēs nōn adiciuntgravī vulnere ex equō dēiectum prope interfēcērunt. 4 Rōmam inde male gestā reditum. inter multōs sauciōs cōnsul spē incertā vītae relātus. interiectō deinde haud magnō spatiō quod vulneribus cūrandīs supplendōque exercituī satis esset, cum īrā maiōre tum vīribus etiam auctīs Pōmētiae arma illāta. 5 et cum vīneīs refectīs aliāque mōle bellī iam in rēs esset ut in mūrōs ēvāderet mīles, dēditiō est facta. 6 cēterum nihilō minus foeda dēditā urbe quam capta foret Auruncī passī: prīncipēs secūrī percussī, sub corōnā vēniērunt colōnī aliī; oppidum dīrutum, ager vēniit. 7 cōnsulēs magis ob īrās graviter ultās quam ob magnitūdinem perfectī bellī triumphārunt.

[18] īnsequēns annus Postumum Cominium et T. Larcium cōnsulēs habuit. 2 annō Rōmae, cum per lūdōs ab Sabīnōrum iuventūte per lascīviam scorta raperentur, concursū hominum rixa ac prope proelium fuit, parvāque ex ad rebelliōnem spectāre rēs vidēbātur. 3 super bellī Sabīnī metum id quoque accesserat, quod trīgintā iam coniūrāsse populōs concitante Octāviō Mamiliō satis cōnstābat. 4 in hāc tantārum exspectātiōne rērum sollicitā cīvitāte dictātōris prīmum creandī mentiō orta. sed nec quō annō, nec quibus cōnsulibus, quia ex factiōne Tarquīniānā essentid quoque enim trāditurparum crēditum sit, nec quis prīmum dictātor creātus sit, satis cōnstat. 5 apud veterrimōs tamen auctōrēs T. Larcium dictātōrem prīmum, Sp. Cassium magistrum equitum creātōs inveniō. cōnsulārēs lēgēre; ita lēx iubēbat dictātōre creandō lāta. 6 magis addūcor ut crēdam Larcium, quī cōnsulāris erat, potius quam M’. Valerium Mārcī fīlium Volesī nepōtem, quī nōndum cōnsul fuerat, moderātōrem et magistrum cōnsulibus appositum; 7 quīn, maximē ex familiā lēgī dictātōrem vellent, patrem multō potius M. Valerium spectātae virtūtis et cōnsulārem virum lēgissent.

8 creātō dictātōre prīmum Rōmae, postquam praeferrī secūrēs vīdērunt, magnus plēbem metus incessit ut intentiōrēs essent ad dictō pārendum. neque enim, ut in cōnsulibus quī parī potestāte essent, alterīus auxilium, neque prōvocātiō erat neque ūllum usquam nisi in cūrā pārendī auxilium. 9 Sabīnīs etiam creātus Rōmae dictātor, magis quod propter creātum crēdiderant, metum incussit. 10 itaque lēgātōs pāce mittunt. quibus ōrantibus dictātōrem senātumque ut veniam errōris hominibus adulēscentibus darent respōnsum ignōscī adulēscentibus posse, senibus nōn posse, quī bella ex bellīs sererent. 11 āctum tamen est pāce, impetrātaque foret, quod impēnsae factum in bellum erat praestāre Sabīnīid enim postulātum eratin animum indūxissent. bellum indictum: tacitae indūtiae quiētum annum tenuēre.

Lake Regillus and its aftermath (19–21)

[19] cōnsulēs Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoriā āctum. T. Aebūtius deinde et C. Vetusius. 2 hīs cōnsulibus Fīdēnae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latīnīs ad Rōmānōs dēscīvit. nec ultrā bellum Latīnum glīscēns iam per aliquot annōs dilātum. 3 A. Postumius dictātor T. Aebūtius magister equitum magnīs cōpiīs peditum equitumque profectī ad lacum Rēgillum in agrō Tusculānō agminī hostium occurrērunt, 4 et, quia Tarquiniōs esse in exercitū Latīnōrum audītum est, sustinērī īra nōn potuit quīn extemplō cōnflīgerent. 5 ergō etiam proelium aliquantō quam cētera gravius atque atrōcius fuit. nōn enim ducēs ad regendam modo cōnsiliō rem adfuēre, sed suīsmet ipsī corporibus dīmicantēs miscuēre certāmina, nec quisquam procerum fermē hāc aut illā ex aciē sine vulnere praeter dictātōrem Rōmānum excessit. 6 in Postumium prīmā in aciē suōs adhortantem īnstruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetāte et vīribus erat gravior, equum īnfēstus admīsit, ictusque ab latere concursū suōrum receptus in tūtum est. 7 et ad alterum cornū Aebūtius magister equitum in Octāvium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniēns Tusculānum ducem, contrāque et ille concitat equum. 8 tantaque vīs īnfēstīs venientium hastīs fuit ut bracchium Aebūtiō trāiectum sit, Mamiliō pectus percussum. 9 hunc quidem in secundam aciem Latīnī recēpēre: Aebūtius cum sauciō bracchiō tenēre tēlum nōn posset, pugnā excessit. 10 Latīnus dux nihil dēterritus vulnere proelium ciet et, quia suōs perculsōs vidēbat, arcessit cohortem exulum Rōmānōrum, cui L. Tarquinī fīlius praeerat. ea, quō maiōre pugnābat īrā ob ērepta bona patriamque adēmptam, pugnam parumper restituit.

[20] referentibus iam pedem ab parte Rōmānīs M. Valerius Pūblicolae frāter cōnspicātus ferōcem iuvenem Tarquinium ostentantem in prīmā exulum aciē, domesticā etiam glōriā accēnsus, ut cuius familiae decus ēiectī rēgēs erant, 2 eiusdem interfectī forent, subdit calcāria equō et Tarquinium īnfēstō spīculō petit. 3 Tarquinius retrō in agmen suōrum īnfēnsō cessit hostī. Valerium temere invectum in exulum aciem ex trānsversō quīdam adortus trānsfīgit, nec quicquam equitis vulnere equō retardātō moribundus Rōmānus lābentibus super corpus armīs ad terram dēflūxit. 4 dictātor Postumius postquam cecidisse tālem virum, exulēs ferōciter citātō agmine invehī, 5 suōs perculsōs cēdere animadvertit, cohortī suae, quam dēlēctam manum praesidiī causā circā habēbat, dat signum ut quem suōrum fugientem vīderint prō hoste habeant. ita metū ancipitī versī ā fugā Rōmānī in hostem, et restitūta aciēs. 6 cohors dictātōris tum prīmum proelium iniit; integrīs corporibus animīsque fessōs adortī exulēs caedunt. 7 ibi alia inter procerēs coorta pugna. imperātor Latīnus ubi cohortem exulum ā dictātōre Rōmānō prope circumventam vīdit, ex subsidiāriīs manipulōs aliquot in prīmam aciem cum rapit. 8 hōs agmine venientēs T. Herminius lēgātus cōnspicātus interque eōs īnsignem veste armīsque Mamilium nōscitāns tantō maiōre quam paulō ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit 9 ut et ūnō ictū trānsfīxum per latus occīderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis verūtō percussus, cum victor in castra esset relātus, inter prīmam cūrātiōnem exspīrāverit. 10 tum ad equitēs dictātor advolat obtestāns ut fessō iam pedite dēscendant ex equīs et pugnam capessant. dictō pāruēre: dēsiliunt ex equīs, prōvolant in prīmum et prō antesignānīs parmās obiciunt. 11 recipit extemplō animum pedestris aciēs, postquam iuventūtis procerēs aequātō genere pugnae cum partem perīculī sustinentēs vīdit. tum dēmum impulsī Latīnī, perculsaque inclīnāvit aciēs. 12 equitī admōtī equī ut persequī hostem posset; secūta et pedestris aciēs. ibi nihil nec dīvīnae nec hūmānae opis dictātor praetermittēns aedem Castorī vōvisse fertur ac prōnūntiāsse mīlitī praemia quī prīmus, quī secundus castra hostium intrāsset; 13 tantusque ārdor fuit ut eōdem impetū quō fūderant hostem Rōmānī castra caperent. hōc modō ad lacum Rēgillum pugnātum est. dictātor et magister equitum triumphantēs in urbem rediēre.

[21] trienniō deinde nec certa pāx nec bellum fuit. cōnsulēs Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Semprōnius et M. Minucius. 2 hīs cōnsulibus aedēs Sāturnō dēdicāta, Sāturnālia īnstitūtus fēstus diēs. A. deinde Postumius et T. Vergīnius cōnsulēs factī. 3 hōc dēmum annō ad Rēgillum lacum pugnātum apud quōsdam inveniō; A. Postumium, quia collēga dubiae fideī fuerit, cōnsulātū abdicāsse; dictātōrem inde factum. 4 tantī errōrēs implicant tempora, aliter apud aliōs ōrdinātīs magistrātibus, ut nec quī cōnsulēs secundum quōs nec quid quōque annō āctum sit in tantā vetustāte nōn rērum modo sed etiam auctōrum dīgerere possīs.

5 Ap. Claudius deinde et P. Servīlius cōnsulēs factī. īnsignis hīc annus est nūntiō Tarquinī mortis. mortuus Cūmīs, quō post frāctās opēs Latīnōrum ad Aristodēmum tyrannum contulerat. 6 nūntiō ērēctī patrēs, ērēcta plēbēs. sed patribus nimis luxuriōsa ea fuit laetitia: plēbī, cui ad eam diem summā ope īnservītum erat, iniūriae ā prīmōribus fierī coepēre. 7 eōdem annō Signia colōnia, quam rēx Tarquinius dēdūxerat, supplētō numerō colōnōrum iterum dēducta est. Rōmae tribus ūna et vīgintī factae. aedēs Mercurī dēdicāta est īdibus Maiīs.

Struggle for the Tribunate (22–33.4)

[22] cum Volscōrum gente Latīnō bellō neque pāx neque bellum fuerat; nam et Volscī comparāverant auxilia quae mitterent Latīnīs, mātūrātum ab dictātōre Rōmānō esset, et mātūrāvit Rōmānus, proeliō ūnō cum Latīnō Volscōque contenderet. 2 hāc īrā cōnsulēs in Volscum agrum legiōnēs dūxēre. Volscōs cōnsiliī poenam nōn metuentēs necopīnāta rēs perculit; armōrum immemorēs obsidēs dant trecentōs prīncipum ā Corā atque Pōmētiā līberōs. ita sine certāmine inde abductae legiōnēs. 3 nec ita multō post Volscīs levātīs metū suum rediit ingenium; rūrsus occultum parant bellum Hernicīs in societātem armōrum assūmptīs. 4 lēgātōs quoque ad sollicitandum Latium passim dīmittunt; sed recēns ad Rēgillum lacum accepta clādēs Latīnōs īrā odiōque eius, quīcumque arma suādēret, ab lēgātīs quidem violandīs abstinuit; comprehēnsōs Volscōs Rōmam dūxēre. ibi trāditī cōnsulibus, indicātumque est Volscōs Hernicōsque parāre bellum Rōmānīs. 5 relātā ad senātum adeō fuit grātum patribus ut et captīvōrum sex mīlia Latīnīs remitterent et foedere, quod prope in perpetuum negātum fuerat, rem ad novōs magistrātūs trāicerent. 6 enimvērō tum Latīnī gaudēre factō; pācis auctōrēs in ingentī glōriā esse. corōnam auream Iovī dōnum in Capitōlium mittunt. cum lēgātīs dōnōque quī captīvōrum remissī ad suōs fuerant, magna circumfūsa multitūdō, venit. 7 pergunt domōs eōrum apud quem quisque servierant; grātiās agunt līberāliter habitī cultīque in calamitāte suā; inde hospitia iungunt. numquam aliās ante pūblicē prīvātimque Latīnum nōmen Rōmānō imperiō coniūnctius fuit.

[23] sed et bellum Volscum imminēbat, et cīvitās cum ipsa discors intestīnō inter patrēs plēbemque flagrābat odiō, maximē propter nexōs ob aes aliēnum. 2 fremēbant forīs prō lībertāte et imperiō dīmicantēs domī ā cīvibus captōs et oppressōs esse, tūtiōremque in bellō quam in pāce et inter hostēs quam inter cīvēs lībertātem plēbis esse; invidiamque eam suā sponte glīscentem īnsignis ūnīus calamitās accendit. 3 magnō nātū quīdam cum omnium malōrum suōrum īnsignibus in forum prōiēcit. obsita erat squālōre vestis, foedior corporis habitus pallōre ac maciē perēmptī; 4 ad hoc prōmissa barba et capillī efferāverant speciem ōris. nōscitābātur tamen in tantā dēfōrmitāte, et ōrdinēs dūxisse aiēbant aliaque mīlitiae decora vulgō miserantēs eum iactābant; ipse testēs honestārum aliquot locīs pugnārum cicātrīcēs adversō pectore ostentābat. 5 scīscitantibus unde ille habitus, unde dēfōrmitās, cum circumfūsa turba esset prope in contiōnis modum, Sabīnō bellō ait mīlitantem, quia propter populātiōnēs agrī nōn frūctū modo caruerit, sed vīlla incēnsa fuerit, dīrepta omnia, pecora abācta, tribūtum inīquō suō tempore imperātum, aes aliēnum fēcisse. 6 id cumulātum ūsūrīs prīmō agrō paternō avītōque exuisse, deinde fortūnīs aliīs, postrēmō velut tābem pervēnisse ad corpus; ductum ab crēditōre nōn in servitium, sed in ergastulum et carnificīnam esse. 7 inde ostentāre tergum foedum recentibus vestīgiīs verberum. ad haec vīsa audītaque clāmor ingēns oritur. nōn iam forō tumultus tenet sed passim tōtam urbem pervādit. 8 nexī vīnctī solūtīque undique in pūblicum prōripiunt, implōrant Quirītium fidem. nūllō locō dēest sēditiōnis voluntārius comes; multīs passim agminibus per omnēs viās cum clāmōre in forum curritur. 9 magnō cum perīculō suō quī forte patrum in forō erant in eam turbam incidērunt; 10 nec temperātum manibus foret, properē cōnsulēs, P. Servīlius et Ap. Claudius, ad comprimendam sēditiōnem intervēnissent. at in eōs multitūdō versa ostentāre vincula sua dēfōrmitātemque aliam. 11 haec meritōs dīcere exprobrantēs suam quisque alius alibī mīlitiam; postulāre multō mināciter magis quam suppliciter ut senātum vocārent; cūriamque ipsī futūrī arbitrī moderātōrēsque pūblicī cōnsiliī circumsistunt. 12 paucī admodum patrum, quōs cāsus obtulerat, contractī ab cōnsulibus: cēterōs metus nōn cūriā modo sed etiam forō arcēbat, nec agī quicquam per īnfrequentiam poterat senātus. 13 tum vērō ēlūdī atque extrahī multitūdō putāre, et patrum quī abessent nōn cāsū, nōn metū, sed impediendae reī causā abesse, et cōnsulēs ipsōs tergiversārī, nec dubiē lūdibriō esse miseriās suās. 14 iam prope erat ut cōnsulum quidem maiestās coercēret īrās hominum, cum, incertī morandō an veniendō plūs perīculī contraherent, tandem in senātum veniunt; frequentīque tandem cūriā nōn modo inter patrēs sed inter cōnsulēs quidem ipsōs satis conveniēbat. 15 Appius, vehementis ingeniī vir, imperiō cōnsulārī rem agendam cēnsēbat: ūnō aut alterō arreptō quiētūrōs aliōs; Servīlius, lēnibus remediīs aptior, concitātōs animōs flectī quam frangī putābat cum tūtius tum facilius esse.

[24] inter haec maior alius terror: Latīnī equitēs cum tumultuōsō advolant nūntiō Volscōs īnfēstō exercitū ad urbem oppugnandam venīre. quae audītaadeō duās ex ūnā cīvitāte discordia fēceratlongē aliter patrēs ac plēbem affēcēre. 2 exsultāre gaudiō plēbēs, ultōrēs superbiae patrum adesse dīcere deōs; alius alium cōnfirmāre, nōmina darent: cum omnibus potius quam sōlōs peritūrōs; patrēs mīlitārent, patrēs arma caperent, ut penes eōsdem perīcula bellī, penes quōs praemia essent. 3 at vērō cūria maesta ac trepida ancipitī metū et ab cīve et ab hoste Servīlium cōnsulem, cui ingenium magis populāre erat, ōrāre ut tantīs circumventam terrōribus expedīret rem pūblicam. 4 tum cōnsul missō senātū in contiōnem prōdit. ibi cūrae esse patribus ostendit ut cōnsulātur plēbī; cēterum dēlīberātiōnī maximā quidem illā sed tamen parte cīvitātis metum prō ūniversā pūblicā intervēnisse. 5 nec posse, cum hostēs prope ad portās essent, bellō praevertī quicquam, nec, sit laxāmentī aliquid, aut plēbī honestum esse, nisi mercēde prius acceptā arma prō patriā nōn cēpisse, neque patribus satis decōrum per metum potius quam postmodo voluntāte afflīctīs cīvium suōrum fortūnīs cōnsuluisse. 6 contiōnī deinde ēdictō addidit fidem, quō ēdīxit quis cīvem Rōmānum vīnctum aut clausum tenēret, quō minus nōminis edendī apud cōnsulēs potestās fieret, neu quis mīlitis, dōnec in castrīs esset, bona possidēret aut vēnderet, līberōs nepōtēsve eius morārētur. 7 hōc prōpositō ēdictō et quī aderant nexī profitērī extemplō nōmina, et undique ex tōtā urbe prōripientium ex prīvātō, cum retinendī iūs crēditōrī nōn esset, concursus in forum, ut sacrāmentō dīcerent, fierī. 8 magna ea manus fuit, neque aliōrum magis in Volscō bellō virtūs atque opera ēnituit. cōnsul cōpiās contrā hostem ēdūcit; parvō dirimente intervallō castra pōnit.

[25] proximā inde nocte Volscī, discordiā Rōmānā frētī, qua nocturna trānsitiō prōditiōve fierī posset, temptant castra. sēnsēre vigilēs, excitātus exercitus, signō datō concursum est ad arma; 2 ita frūstrā id inceptum Volscīs fuit; reliquum noctis utrimque quiētī datum. posterō diē prīmā lūce Volscī fossīs replētīs vallum invādunt. 3 iamque ab omnī parte mūnīmenta vellēbantur, cum cōnsul, quamquam cūnctī undique et nexī ante omnēs ut signum daret clāmābant, experiendī animōs mīlitum causā parumper morātus, postquam satis appārēbat ingēns ārdor, datō tandem ad ērumpendum signō mīlitem avidum certāminis ēmittit. 4 prīmō statim incursū pulsī hostēs; fugientibus, quoad īnsequī pedes potuit, terga caesa; eques ūsque ad castra pavidōs ēgit. mox ipsa castra, legiōnibus circumdatīs, cum Volscōs inde etiam pavor expulisset, capta dīreptaque. 5 posterō diē ad Suessam Pōmētiam, quō cōnfūgerant hostēs, legiōnibus ductīs, intrā paucōs diēs oppidum capitur, captum praedae datum. inde paulum recreātus egēns mīles. 6 cōnsul cum maximā glōriā suā victōrem exercitum Rōmam redūcit. dēcēdentem Rōmam Ecetrānōrum Volscōrum lēgātī, rēbus suīs timentēs post Pōmētiam captam, adeunt. hīs ex senātūs cōnsultō data pāx, ager adēmptus.

[26] cōnfestim et Sabīnī Rōmānōs territāvēre; tumultus enim fuit vērius quam bellum. nocte in urbem nūntiātum est exercitum Sabīnum praedābundum ad Aniēnem amnem pervēnisse; ibi passim dīripī atque incendī vīllās. 2 missus extemplō cum omnibus cōpiīs equitum A. Postumius, quī dictātor bellō Latīnō fuerat; secūtus cōnsul Servīlius cum dēlectā peditum manū. 3 plērōsque pālantēs eques circumvēnit, nec advenientī peditum agminī restitit Sabīna legiō; fessī cum itinere tum populātiōne nocturnā, magna pars in vīllīs replētī cibō vīnōque, vix fugae quod satis esset vīrium habuēre.

4 nocte ūnā audītō perfectōque bellō Sabīnō, posterō diē in magnā iam spē undique partae pācis lēgātī Auruncī senātum adeunt, dēcēdātur Volscō agrō bellum indīcentēs. 5 cum lēgātīs simul exercitus Auruncōrum domō profectus erat; cuius fāma haud procul iam ab Arīciā vīsī tantō tumultū concīvit Rōmānōs ut nec cōnsulī ōrdine patrēs nec pācātum respōnsum arma īnferentibus arma ipsī capientēs dare possent. 6 Arīciam īnfēstō agmine ītur, nec procul inde cum Auruncīs signa collāta proeliōque ūnō dēbellātum est.

[27] fūsīs Auruncīs victor tot intrā paucōs diēs bellīs Rōmānus prōmissa cōnsulis fidemque senātūs exspectābat, cum Appius et īnsita superbia animō et ut collēgae vānam faceret fidem, quam asperrimē poterat, iūs crēditīs pecūniīs dīcere. deinceps et quī ante nexī fuerant crēditōribus trādēbantur et nectēbantur aliī. 2 quod ubi cui mīlitī inciderat, collēgam appellābat. concursus ad Servīlium fīēbat; illīus prōmissa iactābant; illī exprobrābant sua quisque bellī merita cicātrīcēsque acceptās. postulābant ut aut referret ad senātum, aut auxiliō esset cōnsul cīvibus suīs, imperātor mīlitibus. 3 movēbant cōnsulem haec, sed tergiversārī rēs cōgēbat; adeō in alteram causam nōn collēga sōlum praeceps erat sed omnis factiō nōbilium. ita medium gerendō nec plēbis vītāvit odium nec apud patrēs grātiam iniit. 4 patrēs mollem cōnsulem et ambitiōsum ratī, plēbēs fallācem; brevīque appāruit aequāsse eum Appī odium. 5 certāmen cōnsulibus inciderat uter dēdicāret Mercurī aedem. senātus ā rem ad populum reiēcit: utrī eōrum dēdicātiō iussū populī data esset, eum praeesse annōnae, mercātōrum collēgium īnstituere, sollemnia prō pontifice iussit suscipere. 6 populus dēdicātiōnem aedis dat M. Laetōriō, prīmī pīlī centuriōnī, quod facile appārēret nōn tam ad honōrem eius cui cūrātiō altior fastīgiō suō data esset factum quam ad cōnsulum ignōminiam. 7 saevīre inde utique cōnsulum