Praise of Epicurus (1–54)
quis potis est dignum pollentī pectore carmen
condere prō rērum maiestāte hīsque repertīs?
quisve valet verbīs tantum quī fingere laudēs
prō meritīs eius possit quī tālia nōbīs
pectore parta suō quaesītaque praemia līquit?
nēmō, ut opīnor, erit mortālī corpore crētus.
nam sĭ, | ut ipsa petit maiestās cognita rērum,
dīcendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmī,
quī prīnceps vītae ratiōnem invēnit eam quae
nunc appellātur sapientia, quīque per artem
flūctibus ē tantīs vītam tantīsque tenebrīs
in tam tranquillō et tam clārā lūce locāvit.
cōnfer enim dīvīna aliōrum antīqua reperta.
namque Cerēs fertur frūgēs Līberque liquōris
vītigenī laticem mortālibus īnstituisse,
cum tamen hīs posset sine rēbus vīta manēre,
ut fāma est aliquās etiam nunc vīvere gentīs.
at bene nōn poterat sine pūrō pectore vīvī;
quō magis hic meritō nōbīs deus esse vidētur,
ex quō nunc etiam per magnās dīdita gentīs
dulcia permulcent animōs sōlācia vītae.
Herculis antistāre autem sī facta putābis,
longius ā vērā multō ratiōne ferēre.
quid Nemeaeus enim nōbīs nunc magnus hiātus
ille leōnis obesset et horrēns Arcadius sūs?
dēnique quid Crētae taurus Lernaeaque pestis
Hydra venēnātīs posset vāllāta colubrīs?
quidve tripectora tergeminī vīs Gēryonāī
* * *
tantō opere officerent nōbīs Stymphāla colentēs,
et Diomēdis equī spīrantēs nāribus ignem
Thrācis Bistoniāsque plagās atque Ismara propter?
aureaque Hesperidum servāns fulgentia māla,
asper, acerba tuēns, immānī corpore serpēns
arboris amplexus stirpem quid dēnique obesset
propter Atlantēum lītus pelagīque sevēra,
quō neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
cētera dē genere hōc quae sunt portenta perēmpta,
sī nōn victa forent, quid tandem vīva nocērent?
nīl, ut opīnor: ita ad satiātem terra ferārum
nunc etiam scatit et trepidō terrōre replēta est
per nemora ac montīs magnōs silvāsque profundās;
quae loca vītandī plērumque est nostra potestās.
at nisi pūrgātum est pectus, quae proelia nōbīs
atque perīcula tum est ingrātīs īnsinuandum!
quantae tum scindunt hominem cuppēdinis ācrēs
sollicitum cūrae quantīque perinde timōrēs!
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantās
efficiunt clādēs! quid luxūs dēsidiaeque?
haec igitur quī cūncta subēgerit ex animōque
expulerit dictīs, nōn armīs, nōnne decēbit
hunc hominem numerō dīvum dignārier esse?
cum bene praesertim multa ac dīvīnitus ipsīs
immortālibu’ dē dīvīs dare dicta suērit
atque omnem rērum nātūram pandere dictīs.
Outline of the book (55–90)
cuius ego ingressus vestīgia dum ratiōnēs
persequor ac doceō dictīs quō quaeque creāta
foedere sint, in eō quam sit dūrāre necessum
nec validās valeant aevī rescindere lēgēs,
quō genere in prīmīs animī nātūra reperta est
nātīvō prīmum cōnsistere corpore crēta
nec posse incolumis magnum dūrāre per aevum,
sed simulācra solēre in somnīs fallere mentem,
cernere cum videāmur eum quem vīta relīquit.
quod superest, nunc hūc ratiōnis dētulit ōrdō,
ut mihi mortālī cōnsistere corpore mundum
nātīvumque simul ratiō reddunda sit esse;
et quibus ille modīs congressus māteriāī
fundārit terram, caelum, mare, sīdera, sōlem,
lūnāīque globum; tum quae tellūre animantēs
exstiterint, et quae nūllō sint tempore nātae;
quōve modō genus hūmānum variante loquēlā
coeperit inter sē vēscī per nōmina rērum;
et quibus ille modīs dīvum metus īnsinuārit
pectora, terrārum quī in orbī sāncta tuētur
fāna, lacūs lūcōs, ārās, simulācraque dīvum.
praetereā sōlis cursūs lūnaeque meātūs
expediam quā vī flectat nātūra gubernāns,
nē forte haec inter caelum terramque reāmur
lībera sponte suā cursūs lūstrāre perennīs
mōrigera ad frūgēs augendās atque animantīs,
nēve aliquā dīvum volvī ratiōne putēmus.
nam bene quī didicēre deōs sēcūrum agere aevum,
sī tamen intereā mīrantur quā ratiōne
quaeque gerī possint, praesertim rēbus in illīs
quae superā caput aetheriīs cernuntur in ōrīs,
rūrsus in antīquās referuntur rēligiōnēs
et dominōs ācrīs ascīscunt, omnia posse
quōs miserī crēdunt, ignārī quid queat esse,
quid nequeat, fīnīta potestās dēnique cuique
quānam sit ratiōne atque altē terminus haerēns.
The world will be destroyed (91–109)
quod superest, nē tē in prōmissīs plūra morēmur,
prīncipiō maria ac terrās caelumque tuēre;
quōrum nātūram triplicem, tria corpora, Memmī,
trīs speciēs tam dissimilīs, tria tālia texta,
ūna diēs dabit exitiō, multōsque per annōs
sustentāta ruet mōlēs et māchina mundī.
nec mē animī fallit quam rēs nova mīraque mentī
accidat exitium caelī terraeque futūrum,
et quam difficile id mihi sit pervincere dictīs;
ut fit ubi īnsolitam rem apportēs auribus ante
nec tamen hanc possīs oculōrum subdere vīsū
nec iacere indu manūs, via quā mūnīta fidēī
proxima fert hūmānum in pectus templaque mentis.
sed tamen effābor. dictīs dabit ipsa fidem rēs
forsitan et graviter terrārum mōtibus ortīs
omnia conquassārī in parvō tempore cernēs.
quod procul ā nōbīs flectat fortūna gubernāns,
et ratiō potius quam rēs persuādeat ipsa
succidere horrisonō posse omnia victa fragōre.
Against the theological view (110–234)
quā prius aggrediar quam dē rē fundere fāta
sānctius et multō certā ratiōne magis quam
Pȳthia quae tripode ā Phoebī laurōque profātur,
multa tibi expediam doctīs sōlācia dictīs;
rēligiōne refrēnātus nē forte reāris
terrās et sōlem et caelum, mare, sīdera, lūnam
corpore dīvīnō dēbēre aeterna manēre,
proptereāque putēs rītū pār esse Gigantum
pendere eōs poenās immānī prō scelere omnīs
quī ratiōne suā disturbent moenia mundī
praeclārumque velint caelī restinguere sōlem
immortālia mortālī sermōne notantēs;
quae procul ūsque adeō dīvīnō ā nūmine distent,
inque deum numerō quae sint indigna vidērī,
nōtitiam potius praebēre ut posse putentur
quid sit vītālī mōtū sēnsūque remōtum.
quippe etenim nōn est, cum quōvīs corpore ut esse
posse animī nātūra putētur cōnsiliumque;
sīcut in aethere nōn arbor, nōn aequore salsō
nūbēs esse queunt neque piscēs vīvere in arvīs
nec cruor in lignīs neque saxīs sūcus inesse.
certum ac dispositum est ubi quicquid crēscat et īnsit.
sīc animī nātūra nequit sine corpore orīrī
sōla neque ā nervīs et sanguine longius esse.
quod sī posset enim, multō prius ipsa animī vīs
in capite aut umerīs aut īmīs calcibus esse
posset et innāscī quāvīs in parte solēret,
tandem in eōdem homine atque in eōdem vāse manēre.
quod quoniam nostrō quoque cōnstat corpore certum
dispositumque vidētur ubi esse et crēscere possit
sōrsum anima atque animus, tantō magis īnfitiandum
tōtum posse extrā corpus fōrmamque animālem
putribus in glēbīs terrārum aut sōlis in ignī
aut in aquā dūrāre aut altīs aetheris ōrīs.
haud igitur cōnstant dīvīnō praedita sēnsū,
quandŏquidem nequeunt vītāliter esse animāta.
illud item nōn est ut possīs crēdere, sēdīs
esse deum sānctās in mundī partibus ūllīs.
tenuis enim nātūra deum longēque remōta
sēnsibus ab nostrīs animī vix mente vidētur;
quae quoniam manuum tāctum suffūgit et ictum,
tāctile nīl nōbīs quod sit contingere dēbet.
tangere enim nōn quit quod tangī nōn licet ipsum.
quārē etiam sēdēs quoque nostrīs sēdibus esse
dissimilēs dēbent, tenuēs dē corpore eōrum;
quae tibi posterius largō sermōne probābō.
dīcere porrō hominum causā voluisse parāre
praeclāram mundī nātūram proptereāque
allaudābile opus dīvum laudāre decēre
aeternumque putāre atque immortāle futūrum
nec fās esse, deum quod sit ratiōne vetustā
gentibus hūmānīs fundātum perpetuō aevō,
sollicitāre suīs ūllā vī ex sēdibus umquam
nec verbīs vexāre et ab īmō ēvertere summa,
cētera dē genere hōc affingere et addere, Memmī,
dēsipere est. quid enim immortālibus atque beātīs
grātia nostra queat largīrier ēmolumentī,
ut nostrā quicquam causā gerere aggrediantur?
quidve novī potuit tantō post ante quiētōs
illicere ut cuperent vītam mūtāre priōrem?
nam gaudēre novīs rēbus dēbēre vidētur
cui veterēs obsunt; sed cui nīl accidit aegrī
tempore in ante͜āctō, cum pulchrē dēgeret aevum,
quid potuit novitātis amōrem accendere tālī?
quidve malī fuerat nōbīs nōn esse creātīs?
an, crēdō, in tenebrīs vīta ac maerōre iacēbat,
dōnec dīlūxit rērum genitālis orīgō?
nātus enim dēbet quīcumque est velle manēre
in vītā, dōnec retinēbit blanda voluptās.
quī numquam vērō vītae gustāvit amōrem
nec fuit in numerō, quid obēst nōn esse creātum?
exemplum porrō gignundīs rēbus et ipsa
nōtitiēs dīvīs hominum unde est īnsita prīmum,
quid vellent facere ut scīrent animōque vidērent,
quōve modō est umquam vīs cognita prīncipiōrum
quidque inter sēsē permūtātō ōrdine possent,
sī nōn ipsa dedit specimen nātūra creandī?
namque ita multa modīs multīs prīmōrdia rērum
ex īnfīnītō iam tempore percita plāgīs
ponderibusque suīs cōnsuērunt concita ferrī
omnimodīsque coīre atque omnia pertemptāre,
quaecumque inter sē possent congressa creāre,
ut nōn sit mīrum sī in tālīs dispositūrās
dēciderunt quoque et in tālīs vēnēre meātūs,
quālibus haec rērum geritur nunc summa novandō.
quod sī iam rērum ignōrem prīmōrdia quae sint,
hoc tamen ex ipsīs caelī ratiōnibus ausim
cōnfirmāre aliīsque ex rēbus reddere multīs,
nēquāquam nōbīs dīvīnitus esse parātam
nātūram rērum: tantā stat praedita culpā.
prīncipiō quantum caelī tegit impetus ingēns,
inde avidam partem montēs silvaeque ferārum
possēdēre, tenent rūpēs vāstaeque palūdēs
et mare quod lātē terrārum distinet ōrās.
inde duās porrō prope partīs fervidus ārdor
assiduusque gelī cāsus mortālibus aufert.
quod superest arvī, tamen id nātūra suā vī
sentibus obdūcat, nī vīs hūmāna resistat
vītāī causā validō cōnsuēta bidentī
ingemere et terram pressīs prōscindere arātrīs.
sī nōn fēcundās vertentēs vōmere glēbās
terrāīque solum subigentēs cīmus ad ortūs,
sponte suā nequeant liquidās exsistere in aurās;
et tamen interdum magnō quaesīta labōre
cum iam per terrās frondent atque omnia flōrent,
aut nimiīs torret fervōribus aetherius sōl
aut subitī perimunt imbrēs gelidaeque pruīnae,
flābraque ventōrum violentō turbine vexant.
praetereā genus horriferum nātūra ferārum
hūmānae gentī īnfēstum terrāque marīque
cūr alit atque auget? cūr annī tempora morbōs
apportant? quārē mors immātūra vagātur?
tum porrō puer, ut saevīs prōiectus ab undīs
nāvita, nūdus humī iacet, īnfāns, indigus omnī
vītālī auxiliō, cum prīmum in lūminis ōrās
nīxibus ex alvō mātris nātūra profūdit,
vāgītūque locum lūgubrī complet, ut aequum est
cui tantum in vītā restet trānsīre malōrum.
at variae crēscunt pecudēs, armenta, feraeque
nec crepitācillīs opus est nec cuiquam adhibenda est
almae nūtrīcis blanda atque īnfrācta loquēla
nec variās quaerunt vestīs prō tempore caelī,
dēnique nōn armīs opus est, nōn moenibus altīs,
quī sua tūtentur, quandō omnibus omnia largē
tellūs ipsa parit nātūraque daedala rērum.
The world’s perishable parts (235–323)
prīncipiō quoniam terrāī corpus et ūmor
aurārumque levēs animae calidīque vapōrēs,
ē quibus haec rērum cōnsistere summa vidētur,
omnia nātīvō ac mortālī corpore cōnstant,
dēbet eōdem omnis mundī nātūra putārī.
quippe etenim quōrum partīs et membra vidēmus
corpore nātīvō ac mortālibus esse figūrīs,
haec eadem fermē mortālia cernimus esse
et nātīva simul. quāpropter maxima mundī
cum videam membra ac partīs cōnsūmpta regignī,
scīre licet caelī quoque item terraeque fuisse
prīncipiāle aliquod tempus clādemque futūram.
illud in hīs rēbus nē corripuisse reāris
mē mihi, quod terram atque ignem mortālia sūmpsī
esse neque ūmōrem dubitāvī aurāsque perīre
atque eadem gignī rūrsusque augēscere dīxī,
prīncipiō pars terrāī nōnnūlla, perusta
sōlibus assiduīs, multā pulsāta pedum vī,
pulveris exhālat nebulam nūbisque volantis
quās validī tōtō dispergunt āere ventī.
pars etiam glēbārum ad dīluviem revocātur
imbribus et rīpās rādentia flūmina rōdunt.
praetereā prō parte suā, quodcumque alit, auget,
redditur; et quoniam dubiō procul esse vidētur
omniparēns eadem rērum commūne sepulcrum,
ergō terra tibī lībātur et aucta recrēscit.
quod superest, ūmōre novō mare, flūmina, fontīs
semper abundāre et laticēs mānāre perennīs
nīl opus est verbīs: magnus dēcursus aquārum
undique dēclārat. sed prīmum quicquid aquāī
tollitur in summāque fit ut nīl ūmor abundet,
partim quod validī verrentēs aequora ventī
dēminuunt radiīsque retexēns aetherius sōl,
partim quod subter per terrās dīditur omnīs.
percōlātur enim vīrus retrōque remānat
māteriēs ūmōris et ad caput amnibus omnis
convenit, inde super terrās fluit agmine dulcī
quā via secta semel liquidō pede dētulit undās.
āera nunc igitur dīcam quī corpore tōtō
innumerābiliter prīvās mūtātur in hōrās.
semper enim quodcumque fluit dē rēbus, id omne
āeris in magnum fertur mare; quī nisi contrā
corpora retribuat rēbus recreetque fluentīs,
omnia iam resolūta forent et in āera versā.
haud igitur cessat gignī dē rēbus et in rēs
reccidere, assiduē quoniam fluere omnia cōnstat.
largus item liquidī fōns lūminis, aetherius sōl,
irrigat assiduē caelum candōre recentī
suppeditatque novō cōnfestim lūmine lūmen.
nam prīmum quicquid fulgōris disperit eiī
quōcumque accidit. id licet hinc cognōscere possīs,
quod simul ac prīmum nūbēs succēdere sōlī
coepēre et radiōs inter quasi rumpere lūcis,
extemplō īnferior pars hōrum disperit omnis,
terraque inumbrātur quā nimbī cumque feruntur;
ut nōscās splendōre novō rēs semper egēre
et prīmum iactum fulgōris quemque perīre
nec ratiōne aliā rēs posse in sōle vidērī,
perpetuō nī suppeditet lūcis caput ipsum.
quīn etiam nocturna tibī, terrestria quae sunt,
lūmina, pendentēs lychnī clāraeque coruscīs
fulguribus pinguēs multā cālīgine taedae
cōnsimilī properant ratiōne, ārdōre ministrō,
suppeditāre novum lūmen, tremere ignibus īnstant,
īnstant, nec loca lūx inter quasi rupta relinquit.
ūsque adeō properanter ab omnibus ignibus eiī
exitium celerī cēlātur orīgine flammae.
sīc igitur sōlem, lūnam, stēllāsque putandum
ex aliō atque aliō lūcem iactāre subortū
et prīmum quicquid flammārum perdere semper;
inviolābilia haec nē crēdās forte vigēre.
dēnique nōn lapidēs quoque vincī cernis ab aevō,
nōn altās turrīs ruere et putrēscere saxa,
nōn dēlūbra deum simulācraque fessa fatīscī,
nec sānctum nūmen fātī prōtollere fīnīs
posse neque adversus nātūrae foedera nītī?
dēnique nōn monumenta virum dīlāpsa vidēmus,
†quaerere prōporrō, sibi cumque senēscere crēdās†
nōn ruere āvulsōs silicēs ā montibus altīs
nec validās aevī vīrīs perferre patīque
fīnītī? neque enim caderent āvulsa repente,
ex īnfīnītō quae tempore pertolerāssent
omnia tormenta aetātis prīvāta fragōre.
dēnique iam tuĕre hoc, circum suprāque quod omnem
continet amplexū terram: sī prōcreat ex sē
omnia, quod quīdam memorant, recipitque perēmpta,
tōtum nātīvō ac mortālī corpore cōnstat.
nam quodcumque aliās ex sē rēs auget alitque,
dēminuī dēbet, recreārī, cum recipit rēs.
The young world (324–350)
praetereā sī nūlla fuit genitālis orīgō
terrārum et caelī semperque aeterna fuēre,
cūr superā bellum Thēbānum et fūnera Trōiae
nōn aliās aliī quoque rēs cecinēre poētae?
quō tot facta virum totiēns cecidēre neque usquam
aeternīs fāmae monumentīs īnsita flōrent?
vērum, ut opīnor, habet novitātem summa recēnsque
nātūra est mundī neque prīdem exōrdia cēpit.
quārē etiam quaedam nunc artēs expoliuntur,
nunc etiam augēscunt; nunc addita nāvigiīs sunt
multa, modo organicī melicōs peperēre sonōrēs.
dēnique nātūra haec rērum ratiōque reperta est
nūper, et hanc prīmus cum prīmīs ipse repertus
nunc ego sum in patriās quī possim vertere vōcēs.
quod sī forte fuisse ante͜hāc eadem omnia crēdis,
sed periisse hominum torrentī saecla vapōre,
aut cecidisse urbīs magnō vexāmine mundī,
aut ex imbribus assiduīs exīsse rapācēs
per terrās amnīs atque oppida cōperuisse,
tantō quīque magis victus fateāre necesse est
exitium quoque terrārum caelīque futūrum.
nam cum rēs tantīs morbīs tantīsque perīclīs
temptārentur, ibī sī trīstior incubuisset
causa, darent lātē clādem magnāsque ruīnās.
nec ratiōne aliā mortālēs esse vidēmur,
inter nōs nisi quod morbīs aegrēscimus īsdem
atque illī quōs ā vītā nātūra remōvit.
The world’s mortal qualities (351–379)
praetereā quaecumque manent aeterna necessu’st
aut, quia sunt solidō cum corpore, respuere ictūs
nec penetrāre patī sibi quicquam quod queat artās
dissociāre intus partīs, ut māteriāī
corpora sunt quōrum nātūram ostendimus ante,
aut ideō dūrāre aetātem posse per omnem,
plāgārum quia sunt expertia, sīcut ināne est
quod manet intāctum neque ab ictū fungitur hīlum,
aut etiam quia nūlla locī fit cōpia circum,
quō quasi rēs possint discēdere dissolvīque,
sīcut summārum summa est aeterna, neque extrā
quī locus est quō dissiliant neque corpora sunt quae
possint incidere et validā dissolvere plāgā.
at neque, utī docuī, solidō cum corpore mundī
nātūra est, quoniam admixtum est in rēbus ināne,
nec tamen est ut ināne, neque autem corpora dēsunt,
ex īnfīnītō quae possint forte coorta
corruere hanc rērum violentō turbine summam
aut aliam quamvīs clādem importāre perīclī,
nec porrō nātūra locī spatiumque profundī
dēficit, expergī quō possint moenia mundī,
aut aliā quāvīs possunt vī pulsa perīre.
haud igitur lētī praeclūsa est iānua caelō
nec sōlī terraeque neque altīs aequoris undīs,
sed patet immānī et vāstō respectat hiātū.
quārē etiam nātīva necessum est cōnfiteāre
haec eadem; neque enim mortālī corpore quae sunt
ex īnfīnītō iam tempore adhūc potuissent
immēnsī validās aevī contemnere vīrīs.
The war of elements (380–415)
dēnique tantopere inter sē cum maxima mundī
pugnent membra, piō nēquāquam concita bellō,
nōnne vidēs aliquam longī certāminis ollīs
posse darī fīnem? vel cum sōl et vapor omnis
omnibus ēpōtīs ūmōribus exsuperārint —
quod facere intendunt, neque adhūc cōnāta patrantur,
tantum suppeditant amnēs ultrāque minantur
omnia dīluviāre ex altō gurgite pontī —
nēquīquam, quoniam verrentēs aequora ventī
dēminuunt radiīsque retexēns aetherius sōl,
et siccāre prius cōnfīdunt omnia posse
quam liquor inceptī possit contingere fīnem.
tantum spīrantēs aequō certāmine bellum
magnīs inter sē dē rēbus cernere certant,
cum semel intereā fuerit superantior ignis
et semel, ut fāma est, ūmor rēgnārit in arvīs.
ignis enim superāvit et ambiēns multa perussit,
āvia cum Phaethonta rapāx vīs Sōlis equōrum
aethere raptāvit tōtō terrāsque per omnīs.
at pater omnipotēns īrā tum percitus ācrī
magnanimum Phaethonta repentī fulminis ictū
dēturbāvit equīs in terram, Sōlque cadentī
obvius aeternam succēpit lampada mundī
disiectōsque redēgit equōs iūnxitque trementīs,
inde suum per iter recreāvit cūncta gubernāns,
scīlicet ut veterēs Graium cecinēre poētae.
quod procul ā vērā nimis est ratiōne repulsum.
ignis enim superāre potest ubi māteriāī
ex īnfīnītō sunt corpora plūra coorta;
inde cadunt vīrēs aliquā ratiōne revictae,
aut pereunt rēs exustae torrentibus aurīs.
ūmor item quondam coepit superāre coortus,
ut fāma est, hominum vītās quandō obruit undīs.
inde ubi vīs aliquā ratiōne āversa recessit,
ex īnfīnītō fuerat quaecumque coorta,
cōnstitērunt imbrēs et flūmina vim minuērunt.
The formation of the world (416–508)
sed quibus ille modīs coniectus māteriāī
fundārit terram et caelum pontīque profunda,
sōlis lūnāī cursūs, ex ōrdine pōnam.
nam certē neque cōnsiliō prīmōrdia rērum
ōrdine sē suō quaeque sagācī mente locārunt
nec quōs quaeque darent mōtūs pepigēre profectō,
sed quia multa modīs multīs prīmōrdia rērum
ex īnfīnītō iam tempore percita plāgīs
ponderibusque suīs cōnsuērunt concita ferrī
omnimodīsque coīre atque omnia pertemptāre,
quaecumque inter sē possent congressa creāre,
proptereā fit utī magnum vulgāta per aevum
omne genus coetūs et mōtūs experiundō
tandem conveniant ea quae convecta repente
magnārum rērum fīunt exōrdia saepe
terrāī, maris, et caelī generisque animantum.
hīc neque tum sōlis rota cernī lūmine largō
altivolāns poterat nec magnī sīdera mundī
nec mare nec caelum nec dēnique terra neque āēr
nec similis nostrīs rēbus rēs ūlla vidērī,
sed nova tempestās quaedam mōlēsque coorta
omne genus dē prīncipiīs, discordia quōrum
intervalla, viās, cōnexūs, pondera, plāgās,
concursūs, mōtūs turbābat proelia miscēns,
propter dissimilīs fōrmās variāsque figūrās
quod nōn omnia sīc poterant coniūncta manēre
nec mōtūs inter sēsē dare convenientīs.
diffugere inde locī partēs coepēre parēsque
cum paribus iungī rēs et disclūdere mundum
membraque dīvidere et magnās dispōnere partīs,
hoc est, ā terrīs altum sēcernere caelum,
et sōrsum mare, utī sēcrētō ūmōre patēret,
sōrsus item pūrī sēcrētīque aetheris ignēs.
quippe etenim prīmum terrāī corpora quaeque,
proptereā quod erant gravia et perplexa, coībant
in mediō atque īmās capiēbant omnia sēdīs;
quae quantō magis inter sē perplexa coībant,
tam magis expressēre ea quae mare, sīdera, sōlem
lūnamque efficerent et magnī moenia mundī.
omnia enim magis haec ē lēvibus atque rotundīs
sēminibus multōque minōribu’ sunt elementīs
quam tellūs. ideō per rāra forāmina terrae
partibus ērumpēns prīmus sē sustulit aether
ignifer et multōs sēcum levis abstulit ignīs,
nōn aliā longē ratiōne ac saepe vidēmus,
aurea cum prīmum gemmantīs rōre per herbās
mātūtīna rubent radiātī lūmina sōlis,
exhālantque lacūs nebulam fluviīque perennēs,
ipsaque ut interdum tellūs fūmāre vidētur;
omnia quae sūrsum cum conciliantur, in altō
corpore concrētō subtexunt nūbila caelum.
sīc igitur tum sē levis ac diffūsilis aether
corpore concrētō circumdatus undique flexit
et lātē diffūsus in omnīs undique partīs
omnia sīc avidō complexū cētera saepsit.
hunc exōrdia sunt sōlis lūnaeque secūta,
interutrāsque globī quōrum vertuntur in aurīs;
quae neque terra sibi ascīvit nec maximus aether,
quod neque tam fuerunt gravia ut dēpressa sedērent,
nec levia ut possent per summās lābier ōrās,
et tamen interutrāsque ita sunt ut corpora vīva
versent et partēs ut mundī tōtīus exstent;
quod genus in nōbīs quaedam licet in statiōne
membra manēre, tamen cum sint ea quae moveantur.
hīs igitur rēbus retractīs terra repente,
maxima quā nunc sē pontī plaga caerula tendit,
succidit et salsō suffūdit gurgite fossās.
inque diēs quantō circum magis aetheris aestūs
et radiī sōlis cōgēbant undique terram
verberibus crēbrīs extrēma ad līmina in artum,
in mediō ut prōpulsa suō condēnsa coīret,
tam magis expressus salsus dē corpore sūdor
augēbat mare mānandō campōsque natantīs,
et tantō magis illa forās ēlāpsa volābant
corpora multa vapōris et āeris altaque caelī
dēnsābant procul ā terrīs fulgentia templa.
sīdēbant campī, crēscēbant montibus altīs
ascēnsus; neque enim poterant subsīdere saxa
nec pariter tantundem omnēs succumbere partēs.
sīc igitur terrae concrētō corpore pondus
cōnstitit atque omnis mundī quasi līmus in īmum
cōnflūxit gravis et subsēdit funditus ut faex;
inde mare, inde āēr, inde aether ignifer ipse
corporibus liquidīs sunt omnia pūra relicta,
et leviōra aliīs alia, et liquidissimus aether
atque levissimus āeriās super īnfluit aurās,
nec liquidum corpus turbantibus āeris aurīs
commiscet; sinit haec violentīs omnia vertī
turbinibus, sinit incertīs turbāre procellīs,
ipse suōs ignīs certō fert impete lābēns.
nam modicē fluere atque ūnō posse aethera nīsū
significat Pontos, mare certō quod fluit aestū
ūnum lābendī cōnservāns ūsque tenōrem.
The motion of the stars (509–533)
mōtibus astrōrum nunc quae sit causa canāmus.
prīncipiō magnus caelī sī vertitur orbis,
ex utrāque polum partī premere āera nōbīs
dīcendum est extrāque tenēre et claudere utrimque;
inde alium suprā fluere atque intendere eōdem
quō volvenda micant aeternī sīdera mundī;
aut alium subter, contrā quī subvehat orbem,
ut fluviōs versāre rotās atque haustra vidēmus.
est etiam quoque utī possit caelum omne manēre
in statiōne, tamen cum lūcida signa ferantur;
sīve quod inclūsī rapidī sunt aetheris aestūs
quaerentēsque viam circum versantur et ignēs
passim per caelī volvunt Summānia templa;
sīve aliunde fluēns alicunde extrīnsecus āēr
versat agēns ignīs; sīve ipsī serpere possunt
quō cuiusque cibus vocat atque invītat euntīs,
flammea per caelum pāscentīs corpora passim.
nam quid in hōc mundō sit eōrum pōnere certum
difficile est; sed quid possit fīatque per omne
in variīs mundīs variā ratiōne creātīs,
id doceō plūrīsque sequor dispōnere causās,
mōtibus astrōrum quae possint esse per omne;
ē quibus ūna tamen sit et hīc quoque causa necesse est
quae vegeat mōtum signīs; sed quae sit eārum
praecipere haudquāquam est pedetemptim prōgredientis.
The earth at rest in the middle (534–563)
terraque ut in mediā mundī regiōne quiēscat,
ēvānēscere paulātim et dēcrēscere pondus
convenit atque aliam nātūram subter habēre
ex ineunte aevō coniūnctam atque ūniter aptam
partibus āeriīs mundī quibus īnsita vīvit.
proptereā nōn est onerī neque dēprimit aurās;
ut sua cuique hominī nūllō sunt pondere membra
nec caput est onerī collō nec dēnique tōtum
corporis in pedibus pondus sentīmus inesse;
at quaecumque forīs veniunt impostaque nōbīs
pondera sunt laedunt, permultō saepe minōra.
ūsque adeō magnī rēfert quid quaeque queat rēs.
sīc igitur tellūs nōn est aliēna repente
allāta atque aurīs aliunde obiecta aliēnīs,
sed pariter prīmā concepta ab orīgine mundī
certaque pars eius, quasi nōbīs membra, videntur.
praetereā grandī tonitrū concussa repente
terra suprā quae sē sunt concutit omnia mōtū;
quod facere haud ūllā posset ratiōne, nisi esset
partibus āeriīs mundī caelōque revīncta.
nam commūnibus inter sē rādīcibus haerent
ex ineunte aevō coniūncta atque ūniter apta.
nōnne vidēs etiam quam magnō pondere nōbīs
sustineat corpus tenuissima vīs animāī
proptereā quia tam coniūncta atque ūniter apta est?
dēnique iam saltū pernīcī tollere corpus
quid potis est nisi vīs animae quae membra gubernat?
iamne vidēs quantum tenuis nātūra valēre
possit, ubi est coniūncta gravī cum corpore, ut āēr
coniūnctus terrīs et nōbīs est animī vīs?
The size of the sun, moon, and stars (564–591)
nec nimiō sōlis maior rota nec minor ārdor
esse potest, nostrīs quam sēnsibus esse vidētur.
nam quibus ē spatiīs cumque ignēs lūmina possunt
adicere et calidum membrīs afflāre vapōrem,
nīl illa hīs intervallīs dē corpore lībant
flammārum, nīl ad speciem est contractior ignis.
pro͜inde, calor quoniam sōlis lūmenque profūsum
perveniunt nostrōs ad sēnsūs et loca mulcent,
fōrma quoque hinc sōlis dēbet fīlumque vidērī,
nīl adeō ut possīs plūs aut minus addere, vērē.
[perveniunt nostrōs ad sēnsūs et loca fulgent]
lūnaque sīve nothō fertur loca lūmine lūstrāns
sīve suam propriō iactat dē corpore lūcem,
quicquid id est, nīlō fertur maiōre figūrā
quam, nostrīs oculīs quā cernimus, esse vidētur.
nam prius omnia quae longē sēmōta tuēmur
āera per multum, speciē cōnfūsa videntur
quam minuī fīlum. quāpropter lūna necesse est,
quandŏquidem clāram speciem certamque figūram
praebet, ut est ōrīs extrēmīs cumque notāta,
quantaque quanta est, hinc nōbīs videātur in altō.
postrēmō quōscumque vidēs hinc aetheris ignīs,
scīre licet perquam pauxillō posse minōrēs
esse vel exiguā maiōrēs parte brevīque,
quandŏquidem quōscumque in terrīs cernimus ignīs,
dum tremor et clārus dum cernitur ārdor eōrum,
perparvum quiddam interdum mūtāre videntur
alteram utram in partem fīlum, quō longius absunt.
The “small” sun (592–613)
illud item nōn est mīrandum, quā ratiōne
tantulus ille queat tantum sōl mittere lūmen,
quod maria ac terrās omnīs caelumque rigandō
compleat et calidō perfundat cūncta vapōre.
[quanta quoque est, tanta hinc nōbīs videātur in altō]
nam licet hinc mundī patefactum tōtīus ūnum
largifluum fontem scatere atque ērumpere lūmen,
ex omnī mundō quia sīc elementa vapōris
undique conveniunt et sīc coniectus eōrum
cōnfluit, ex ūnō capite hic ut prōfluat ārdor.
nōnne vidēs etiam quam lātē parvus aquāī
prāta riget fōns interdum campīsque redundet?
est etiam quoque utī nōn magnō sōlis ab ignī
āera percipiat calidīs fervōribus ārdor,
opportūnus ita est sī forte et idōneus āēr,
ut queat accendī parvīs ārdōribus ictus;
quod genus interdum segetēs stipulamque vidēmus
accidere ex ūnā scintillā incendia passim.
forsitan et roseā sōl altē lampade lūcēns
possideat multum caecīs fervōribus ignem
circum sē, nūllō quī sit fulgōre notātus,
aestifer ut tantum radiōrum exaugeat ictum.
Orbits (614–649)
nec ratiō sōlis simplex et rēcta patēscit,
quō pactō aestīvīs ē partibus Aegocerōtis
brūmālīs adeat flexūs atque inde revertēns
Canceris ut vertat mētās ad sōlstitiālīs,
lūnaque mēnsibus id spatium videātur obīre,
annua sōl in quō cōnsūmit tempora cursū.
nōn, inquam, simplex hīs rēbus reddita causa est.
nam fierī vel cum prīmīs id posse vidētur,
Dēmocritī quod sāncta virī sententia pōnit:
quantō quaeque magis sint terram sīdera propter,
tantō posse minus cum caelī turbine ferrī;
ēvānēscere enim rapidās illīus et ācrīs
imminuī subter vīrīs, ideōque relinquī
paulātim sōlem cum posteriōribu’ signīs,
īnferior multō quod sit quam fervida signa;
et magis hōc lūnam; quantō dēmissior eius
cursus abest procul ā caelō terrīsque propinquat,
tantō posse minus cum signīs tendere cursum.
flaccidiōre etiam quantō iam turbine fertur
īnferior quam sōl, tantō magis omnia signa
hanc adipīscuntur circum praeterque feruntur.
proptereā fit ut haec ad signum quodque revertī
mōbilius videātur, ad hanc quia signa revīsunt.
fit quoque ut ē mundī trānsversīs partibus āēr
alternīs certō fluere alter tempore possit,
quī queat aestīvīs sōlem dētrūdere signīs
brūmālīs ūsque ad flexūs gelidumque rigōrem,
et quī reiciat gelidīs ā frīgoris umbrīs
aestiferās ūsque in partīs et fervida signa.
et ratiōne parī lūnam stēllāsque putandum est,
quae volvunt magnōs in magnīs orbibus annōs,
āeribus posse alternīs ē partibus īre.
nōnne vidēs etiam dīversīs nūbila ventīs
dīversās īre in partīs īnferna supernīs?
quī minus illa queant per magnōs aetheris orbīs
aestibus inter sē dīversīs sīdera ferrī?
Night and day (650–704)
at nox obruit ingentī cālīgine terrās,
aut ubi dē longō cursū sōl ultima caelī
impulit atque suōs efflāvit languidus ignīs
concussōs itere et labefactōs āere multō,
aut quia sub terrās cursum convertere cōgit
vīs eadem, suprā quae terrās pertulit orbem.
tempore item certō roseam Mātūta per ōrās
aetheris aurōram differt et lūmina pandit,
aut quia sōl īdem, sub terrās ille revertēns,
anticipat caelum radiīs accendere temptāns,
aut quia conveniunt ignēs et sēmina multa
cōnfluere ārdōris cōnsǔērunt tempore certō,
quae faciunt sōlis nova semper lūmina gignī;
quod genus Īdaeīs fāma est ē montibus altīs
dispersōs ignīs orientī lūmine cernī,
inde coīre globum quasi in ūnum et cōnficere orbem.
nec tamen illud in hīs rēbus mīrābile dēbet
esse, quod haec ignis tam certō tempore possunt
sēmina cōnfluere et sōlis reparāre nitōrem.
multa vidēmus enim, certō quae tempore fīunt
omnibus in rēbus: flōrēscunt tempore certō
arbusta et certō dīmittunt tempore flōrem.
nec minus in certō dentīs cadere imperat aetās
tempore et impūbem mollī pūbēscere veste
et pariter mollem mālīs dēmittere barbam.
fulmina, postrēmō, nix, imbrēs, nūbila, ventī
nōn nimis incertīs fīunt in partibus annī.
namque ubi sīc fuērunt causārum exōrdia prīma
atque ita rēs mundī cecidēre ab orīgine prīmā,
cōnsecuē quoque iam redeunt ex ōrdine certō.
crēscere itemque diēs licet et tābēscere noctēs,
et minuī lūcēs, cum sūmant augmina noctēs,
aut quia sōl īdem sub terrās atque superne
imparibus currēns ānfrāctibus aetheris ōrās
partit et in partīs nōn aequās dīvidit orbem,
et quod ab alterutrā dētrāxit parte, repōnit
eius in adversā tantō plūs parte relātus,
dōnec ad id signum caelī pervēnit, ubi annī
nōdus nocturnās exaequat lūcibus umbrās.
nam mediō cursū flātūs Aquilōnis et Austrī
distinet aequātō caelum discrīmine mētās
propter signiferī positūram tōtīus orbis,
annua sōl in quō conclūdit tempora serpēns,
oblīquō terrās et caelum lūmine lūstrāns,
ut ratiō dēclārat eōrum quī loca caelī
omnia dispositīs signīs ōrnāta notārunt.
aut quia crassior est certīs in partibus āēr,
sub terrīs ideō tremulum iubar haesitat ignis
nec penetrāre potest facile atque ēmergere ad ortūs.
proptereā noctēs hībernō tempore longae
cessant, dum veniat radiātum īnsigne diēī.
aut etiam, quia sīc alternīs partibus annī
tardius et citius cōnsuērunt cōnfluere ignēs
quī faciunt sōlem certā dē surgere parte,
proptereā fit utī videantur dīcere vērum
* * *
The moon’s phases (705–750)
lūna potest sōlis radiīs percussa nitēre
inque diēs magis id lūmen convertere nōbīs
ad speciem, quantum sōlis sēcēdit ab orbī,
dōnec eum contrā plēnō bene lūmine fulsit
atque oriēns obitūs eius super ēdita vīdit;
inde minūtātim retrō quasi condere lūmen
dēbet item, quantō propius iam sōlis ad ignem
lābitur ex aliā signōrum parte per orbem;
ut faciunt, lūnam quī fingunt esse pilāī
cōnsimilem cursusque viam sub sōle tenēre.
est etiam quārē propriō cum lūmine possit
volvier et variās splendōris reddere fōrmās.
corpus enim licet esse aliud quod fertur et ūnā
lābitur omnimodīs occursāns officiēnsque
nec potis est cernī, quia cassum lūmine fertur.
versārīque potest, globus ut sī forte pilāī
dīmidiā ex partī candentī lūmine tīnctus,
versandōque globum variantīs ēdere fōrmās,
dōnec eam partem, quaecumque est ignibus aucta,
ad speciem vertit nōbīs oculōsque patentīs;
inde minūtātim retrō contorquet et aufert
lūciferam partem glomerāminis atque pilāī;
ut Babylōnica Chaldaeum doctrīna refūtāns
astrologōrum artem contrā convincere tendit,
pro͜inde quasi id fierī nequeat quod pugnat uterque
aut minus hoc illō sit cūr amplectier ausīs.
dēnique cūr nequeat semper nova lūna creārī
ōrdine fōrmārum certō certīsque figūrīs
inque diēs prīvōs aborīscī quaeque creāta
atque alia illīus reparārī in parte locōque,
difficile est ratiōne docēre et vincere verbīs,
ōrdine cum possint tam certō multa creārī.
it Vēr et Venus, et Veneris praenūntius ante
pennātus graditur, Zephyrī vestīgia propter
Flōra quibus māter praespargēns ante viāī
cūncta colōribus ēgregiīs et odōribus opplet.
inde locī sequitur Calor āridus et comes ūnā
pulverulenta Cerēs et etēsia flābra Aquilōnum.
inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euān.
inde aliae tempestātēs ventīque sequuntur,
altitonāns Volturnus et Auster fulmine pollēns.
tandem Brūma nivēs affert, pigrumque rigōrem
reddit Hiems, sequitur crepitāns hanc dentibus Algū.
quō minus est mīrum sī certō tempore lūna
gignitur et certō dēlētur tempore rūrsus,
cum fierī possint tam certō tempore multa.
Eclipses (751–770)
sōlis item quoque dēfectūs lūnaeque latebrās
plūribus ē causīs fierī tibi posse putandum est.
nam cūr lūna queat terram sēclūdere sōlis
lūmine et ā terrīs altum caput obstruere eiī,
obiciēns caecum radiīs ārdentibus orbem;
tempore eōdem aliud facere id nōn posse putētur
corpus quod cassum lābātur lūmine semper?
sōlque suōs etiam dīmittere languidus ignīs
tempore cūr certō nequeat recreāreque lūmen,
cum loca praeteriit flammīs īnfēsta per aurās,
quae faciunt ignīs interstinguī atque perīre?
et cūr terra queat lūnam spoliāre vicissim
lūmine et oppressum sōlem super ipsa tenēre,
mēnstrua dum rigidās cōnī perlābitur umbrās;
tempore eōdem aliud nequeat succurrere lūnae
corpus vel suprā sōlis perlābier orbem,
quod radiōs interrumpat lūmenque profūsum?
et tamen ipsa suō sī fulget lūna nitōre,
cūr nequeat certā mundī languēscere parte,
dum loca lūminibus propriīs inimīca per exit?
The beginnings of life on Earth (772–782)
quod superest, quoniam magnī per caerula mundī
quā fierī quicquid posset ratiōne resolvī,
sōlis utī variōs cursūs lūnaeque meātūs
nōscere possēmus quae vīs et causa ciēret,
quōve modō possent offectō lūmine obīre
et neque opīnantīs tenebrīs obdūcere terrās,
cum quasi cōnīvent et apertō lūmine rūrsum
omnia convīsunt clārā loca candida lūce,
nunc redeō ad mundī novitātem et mollia terrae
arva, novō fētū quid prīmum in lūminis ōrās
tollere et incertīs crērint committere ventīs.
prīncipiō genus herbārum viridemque nitōrem
terra dedit circum collīs campōsque per omnīs,
flōrida fulsērunt viridantī prāta colōre,
arboribusque datum est variīs exinde per aurās
crēscendī magnum immissīs certāmen habēnīs.
ut plūma atque pilī prīmum saetaeque creantur
quadrupedum membrīs et corpore pennipotentum,
sīc nova tum tellūs herbās virgultaque prīmum
sustulit, inde locī mortālia saecla creāvit
multa modīs multīs variā ratiōne coorta.
nam neque dē caelō cecidisse animālia possunt
nec terrestria dē salsīs exīsse lacūnīs.
The earth as mother (795–836)
linquitur ut meritō māternum nōmen adepta
terra sit, ē terrā quoniam sunt cūncta creāta.
multaque nunc etiam exsistunt animālia terrīs
imbribus et calidō sōlis concrēta vapōre;
quō minus est mīrum sī tum sunt plūra coorta
et maiōra, novā tellūre atque aethere adulta.
prīncipiō genus ālituum variaeque volucrēs
ōva relinquēbant exclūsae tempore vērnō,
folliculōs ut nunc teretēs aestāte cicādae
linquunt sponte suā vīctum vītamque petentēs.
tum tibi terra dedit prīmum mortālia saecla;
multus enim calor atque ūmor superābat in arvīs.
hōc ubi quaeque locī regiō opportūna dabātur,
crēscēbant uterī terram rādīcibus aptī;
quōs ubi tempore mātūrō patefēcerat aetās
infantum fugiēns ūmōrem aurāsque petessēns,
convertēbat ibī nātūra forāmina terrae
et sūcum vēnīs cōgēbat fundere apertīs
cōnsimilem lactīs, sīcut nunc fēmina quaeque
cum peperit, dulcī replētur lacte, quod omnis
impetus in mammās convertitur ille alimentī.
terra cibum puerīs, vestem vapor, herba cubīle
praebēbat multa et mollī lānūgine abundāns.
at novitās mundī nec frīgora dūra ciēbat
nec nimiōs aestūs nec magnīs vīribus aurās;
omnia enim pariter crēscunt et rōbora sūmunt.
quārē etiam atque etiam māternum nōmen adepta
terra tenet meritō, quoniam genus ipsa creāvit
hūmānum atque animal prope certō tempore fūdit
omne quod in magnīs bacchātur montibu’ passim,
āeriāsque simul volucrīs variantibu’ fōrmīs.
sed quia fīnem aliquam pariendī dēbet habēre,
dēstitit, ut mulier spatiō dēfessa vetustō.
mūtat enim mundī nātūram tōtius aetās
ex aliōque alius status excipere omnia dēbet,
nec manet ūlla suī similis rēs: omnia migrant,
omnia commūtat nātūra et vertere cōgit.
namque aliud putrēscit et aevō dēbile languet,
porrō aliud succrēscit et ē contemptibus exit.
sīc igitur mundī nātūram tōtius aetās
mūtat et ex aliō terram status excipit alter,
quod tulit ut nequeat, possit quod nōn tulit ante.
Experiments with life (837–877)
multaque tum tellūs etiam portenta creāre
cōnāta est mīrā faciē membrīsque coorta,
androgynum, interutrāsque nec utrum, utrimque remōtum,
orba pedum partim, manuum viduāta vicissim,
mūta sine ōre etiam, sine vultū caeca reperta,
vīnctaque membrōrum per tōtum corpus adhaesū,
nec facere ut possent quicquam nec cēdere quōquam
nec vītāre malum nec sūmere quod foret ūsus.
cētera dē genere hōc mōnstra ac portenta creābat,
nēquīquam, quoniam nātūra absterruit auctum
nec potuēre cupītum aetātis tangere flōrem
nec reperīre cibum nec iungī per Veneris rēs.
multa vidēmus enim rēbus concurrere dēbēre
ut prōpāgandō possint prōcūdere saecla:
pābula prīmum ut sint, genitālia deinde per artūs
sēmina quā possint membrīs mānāre remissīs;
fēminaque ut maribus coniungī possit, habēre
mūtua quī mūtent inter sē gaudia uterque.
multaque tum interiisse animantum saecla necesse est
nec potuisse propāgandō prōcūdere prōlem.
nam quaecumque vidēs vēscī vītālibus aurīs,
aut dolus aut virtūs aut dēnique mōbilitās est
ex ineunte aevō genus id tūtāta reservāns.
multaque sunt, nōbīs ex ūtilitāte suā quae
commendāta manent, tūtēlae trādita nostrae.
prīncipiō genus ācre leōnum saevaque saecla
tūtāta est virtūs, vulpīs dolus et fuga cervōs.
at levisomna canum fīdō cum pectore corda
et genus omne quod est veterīnō sēmine partum
lānigeraeque simul pecudēs et būcera saecla
omnia sunt hominum tūtēlae trādita, Memmī.
nam cupidē fūgēre ferās pācemque secūta
sunt et larga suō sine pābula parta labōre,
quae damus ūtilitātis eōrum praemia causā.
at quīs nīl hōrum tribuit nātūra, nec ipsa
sponte suā possent ut vīvere nec dare nōbīs
ūtilitātem aliquam quārē paterēmur eōrum
praesidiō nostrō pāscī genus esseque tūtum,
scīlicet haec aliīs praedae lucrōque iacēbant
indupedīta suīs fātālibus omnia vinclīs,
dōnec ad interitum genus id nātūra redēgit.
Impossible creatures (878–924)
sed neque Centaurī fuērunt, nec tempore in ūllō
esse queunt duplicī nātūrā et corpore bīnō
ex aliēnigenīs membrīs compācta, potestās
hinc illinc pār, vīs ut sat pār esse potīssit.
id licet hinc quamvīs hebetī cognōscere corde.
prīncipiō circum tribus āctīs impiger annīs
flōret equus, puer haudquāquam; nam saepe etiam nunc
ūbera mammārum in somnīs lactantia quaeret.
post ubi equum validae vīrēs aetāte senectā
membraque dēficiunt fugientī languida vītā,
tum dēmum puerīs aevō flōrente iuventās
occipit et mollī vestit lānūgine mālās.
nē forte ex homine et veterīnō sēmine equōrum
cōnfierī crēdās Centaurōs posse neque esse,
aut rabidīs canibus succīnctās sēmimarīnīs
corporibus Scyllās et cētera dē genere hōrum,
inter sē quōrum discordia membra vidēmus;
quae neque flōrēscunt pariter nec rōbora sūmunt
corporibus neque prōiciunt aetāte senectā
nec similī Venere ārdēscunt nec mōribus ūnīs
conveniunt, neque sunt eadem iūcunda per artūs.
quippe vidēre licet pinguēscere saepe cicūtā
barbigerās pecudēs, hominī quae est ācre venēnum.
flamma quidem vērō cum corpora fulva leōnum
tam soleat torrēre atque ūrere quam genus omne
viscēris in terrīs quodcumque et sanguinis exstet,
quī fierī potuit, triplicī cum corpore ut ūna —
prīma leō, postrēma dracō, media ipsa Chimaera —
ōre forās ācrem flāret dē corpore flammam?
quārē etiam tellūre novā caelōque recentī
tālia quī fingit potuisse animālia gignī,
nīxus in hōc ūnō novitātis nōmine inānī,
multa licet similī ratiōne effūtiat ōre:
aurea tum dīcat per terrās flūmina vulgō
flūxisse et gemmīs flōrēre arbusta suēsse
aut hominem tantō membrōrum esse impete nātum,
trāns maria alta pedum nīsūs ut pōnere posset
et manibus tōtum circum sē vertere caelum.
nam quod multa fuēre in terrīs sēmina rērum
tempore quō prīmum tellūs animālia fūdit,
nīl tamen est signī mixtās potuisse creārī
inter sē pecudēs compāctaque membra animantum,
proptereā quia quae dē terrīs nunc quoque abundant
herbārum genera ac frūgēs arbustaque laeta
nōn tamen inter sē possunt complexa creārī,
sed rēs quaeque suō rītū prōcēdit et omnēs
foedere nātūrae certō discrīmina servant.
Early humans (925–1027)
at genus hūmānum multō fuit illud in arvīs
dūrius, ut decuit tellūs quod dūra creāsset,
et maiōribus et solidīs magis ossibus intus
fundātum, validīs aptum per vīscera nervīs,
nec facile ex aestū nec frīgore quod caperētur
nec novitāte cibī nec lābī corporis ūllā.
multaque per caelum sōlis volventia lūstra
vulgivagō vītam tractābant mōre ferārum.
nec rōbustus erat curvī moderātor arātrī
quisquam, nec scībat ferrō mōlīrier arva
nec nova dēfodere in terram virgulta neque altīs
arboribus veterēs dēcīdere falcibu’ rāmōs.
quod sōl atque imbrēs dederant, quod terra creārat
sponte suā, satis id plācābat pectora dōnum.
glandiferās inter cūrābant corpora quercūs
plērumque, et quae nunc hībernō tempore cernis
arbuta pūniceō fierī mātūra colōre,
plūrima tum tellūs etiam maiōra ferēbat.
multaque praetereā novitās tum flōrida mundī
pābula dūra tulit, miserīs mortālibus ampla.
at sēdāre sitim fluviī fontēsque vocābant,
ut nunc montibus ē magnīs dēcursus aquāī
clāru’ citat lātē sitientia saecla ferārum.
dēnique nōta vagīs silvestria templa tenēbant
nymphārum, quibus ē scībant ūmōri’ fluenta
lūbrica prōluviē largā lavere ūmida saxa,
ūmida saxa super viridī stīllantia muscō,
et partim plānō scatere atque ērumpere campō.
necdum rēs ignī scībant tractāre neque ūtī
pellibus et spoliīs corpus vestīre ferārum,
sed nemora atque cavōs montīs silvāsque colēbant
et fruticēs inter condēbant squālida membra
verbera ventōrum vītāre imbrisque coāctī.
nec commūne bonum poterant spectāre neque ūllīs
mōribus inter sē scībant nec lēgibus ūtī.
quod cuique obtulerat praedae fortūna, ferēbat
sponte suā sibi quisque valēre et vīvere doctus.
et Venus in silvīs iungēbat corpora amantum;
conciliābat enim vel mūtua quamque cupīdō
vel violenta virī vīs atque impēnsa libīdō
vel pretium — glandēs atque arbuta vel pira lēcta.
et manuum mīrā frētī virtūte pedumque
cōnsectābantur silvestria saecla ferārum
missilibus saxīs et magnō pondere clāvae;
multaque vincēbant, vītābant pauca latebrīs.
saetigerīsque parēs sūbus silvestria membra
nūda dabant terrae nocturnō tempore captī,
circum sē foliīs ac frondibus involventēs.
nec plangōre diem magnō sōlemque per agrōs
quaerēbant pavidī pālantēs noctis in umbrīs,
sed tacitī respectābant somnōque sepultī,
dum roseā face sōl īnferret lūmina caelō.
ā parvīs quod enim cōnsuērant cernere semper
alternō tenebrās et lūcem tempore gignī,
nōn erat ut fierī posset mīrārier umquam
nec diffīdere nē terrās aeterna tenēret
nox in perpetuum dētractō lūmine sōlis.
sed magis illud erat cūrae, quod saecla ferārum
īnfēstam miserīs faciēbant saepe quiētem.
ēiectīque domō fugiēbant saxea tēcta
spūmigerī suis adventū validīque leōnis
atque intempestā cēdēbant nocte paventēs
hospitibus saevīs īnstrāta cubīlia fronde.
nec nimiō tum plūs quam nunc mortālia saecla
dulcia linquēbant lāmentīs lūmina vītae.
ūnus enim tum quisque magis dēprēnsus eōrum
pābula vīva ferīs praebēbat, dentibus haustus,
et nemora ac montīs gemitū silvāsque replēbat
vīva vidēns vīvō sepelīrī vīscera bustō.
at quōs effugium servārat corpore adēsō,
posterius tremulās super ulcera taetra tenentēs
palmās horriferīs accībant vōcibus Orcum,
dōnec eōs vītā prīvārant vermina saeva
expertīs opis, ignārōs quid vulnera vellent.
at nōn multa virum sub signīs mīlia ducta
ūna diēs dabat exitiō, nec turbida pontī
aequora līdēbant nāvīs ad saxa virōsque,
sed temere, incassum, frūstrā mare saepe coortum
saevībat leviterque minās pōnēbat inānīs,
nec poterat quemquam placidī pellācia pontī
subdola pellicere in fraudem rīdentibus undīs;
improba nāvigiī ratiō tum caeca iacēbat.
tum pēnūria deinde cibī languentia lētō
membra dabat, contrā nunc rērum cōpia mersat.
illī imprūdentēs ipsī sibi saepe venēnum
vergēbant, nunc dant aliīs sollertius ipsī.
inde casās postquam ac pellīs ignemque parārunt,
et mulier coniūncta virō concessit in ūnum
* * *
cognita sunt, prōlemque ex sē vīdēre creātam,
tum genus hūmānum prīmum mollēscere coepit.
ignis enim cūrāvit ut alsia corpora frīgus
nōn ita iam possent caelī sub tegmine ferre,
et Venus imminuit vīrīs puerīque parentum
blanditiīs facile ingenium frēgēre superbum.
tunc et amīcitiem coepērunt iungere aventēs
fīnitimī inter sē nec laedere nec violārī,
et puerōs commendārunt muliebreque saeclum,
vōcibus et gestū cum balbē significārent
imbēcillōrum esse aequum miserērier omnīs.
nec tamen omnimodīs poterat concordia gignī,
sed bona magnaque pars servābat foedera castē;
aut genus hūmānum iam tum foret omne perēmptum
nec potuisset adhūc perdūcere saecla propāgō.
Language (1028–1090)
at variōs linguae sonitūs nātūra subēgit
mittere, et ūtilitās expressit nōmina rērum,
nōn aliā longē ratiōne atque ipsa vidētur
prōtrahere ad gestum puerōs īnfantia linguae,
cum facit ut digitō quae sint praesentia mōnstrent.
sentit enim vīs quisque suās quo͜ad possit abūtī.
cornua nāta prius vitulō quam frontibus exstent,
illīs īrātus petit atque īnfēstus inurget.
at catulī panthērārum scymnīque leōnum
unguibus ac pedibus iam tum morsūque repugnant,
vix etiam cum sunt dentēs unguēsque creātī.
ālituum porrō genus ālīs omne vidēmus
fīdere et ā pinnīs tremulum petere auxiliātum.
pro͜inde putāre aliquem tum nōmina distribuisse
rēbus et inde hominēs didicisse vocābula prīma
dēsipere est. nam cūr hic posset cūncta notāre
vōcibus et variōs sonitūs ēmittere linguae,
tempore eōdem aliī facere id nōn quīsse putentur?
praetereā sī nōn aliī quoque vōcibus ūsī
inter sē fuerant, unde īnsita nōtitiēs est
ūtilitātis et unde data est huic prīma potestās,
quid vellet facere ut scīrêt animōque vidēret?
cōgere item plūrīs ūnus victōsque domāre
nōn poterat, rērum ut perdiscere nōmina vellent.
nec ratiōne docēre ūllā suādēreque surdīs
quid sit opus factō facile est; neque enim paterentur
nec ratiōne ūllā sibi ferrent amplius aurīs
vōcis inaudītōs sonitūs obtundere frūstrā.
postrēmō quid in hāc mīrābile tantopere est rē,
sī genus hūmānum, cui vōx et lingua vigēret,
prō variō sēnsū variā rēs vōce notāret,
cum pecudēs mūtae, cum dēnique saecla ferārum
dissimilīs soleant vōcēs variāsque ciēre,
cum metus aut dolor est et cum iam gaudia glīscunt?
quippe etenim licet id rēbus cognōscere apertīs.
irrītāta canum cum prīmum magna Molossum
mollia ricta fremunt dūrōs nūdantia dentīs,
longē aliō sonitū rabiē restricta minantur
et cum iam lātrant et vōcibus omnia complent.
at catulōs blandē cum linguā lambere temptant
aut ubi eōs iactant pedibus morsūque petentēs
suspēnsīs tenerōs imitantur dentibus haustus,
longē aliō pactō gannītū vōcis adūlant
et cum dēsertī baubantur in aedibus aut cum
plōrantēs fugiunt summissō corpore plāgās.
dēnique nōn hinnītus item differre vidētur,
inter equās ubi equus flōrentī aetāte iuvencus
pinnigerī saevit calcāribus ictus amōris
et fremitum patulīs sub nāribus ēdit ad arma,
et cum sīc aliās concussīs artubus hinnit?
postrēmō genus ālituum variaeque volucrēs,
accipitrēs atque ossifragae mergīque marīnīs
flūctibus in salsō vīctum vītamque petentēs,
longē aliās aliō iaciunt in tempore vōcēs
et cum dē vīctū certant praedaeque repugnant.
et partim mūtant cum tempestātibus ūnā
raucisonōs cantūs, cornīcum ut saecla vetusta
corvōrumque gregēs ubi aquam dīcuntur et imbrīs
poscere et interdum ventōs aurāsque vocāre.
ergō sī variī sēnsūs animālia cōgunt,
mūta tamen cum sint, variās ēmittere vōcēs,
quantō mortālīs magis aequum est tum potuisse
dissimilīs aliā atque aliā rēs vōce notāre!
Fire (1091–1104)
illud in hīs rēbus tacitus nē forte requīrās,
fulmen dētulit in terram mortālibus ignem
prīmitus, inde omnis flammārum dīditur ārdor.
multa vidēmus enim caelestibus īnsita flammīs
fulgere, cum caelī dōnāvit plāga vapōre.
et rāmōsa tamen cum ventīs pulsa vacillāns
aestuat in rāmōs incumbēns arboris arbor,
exprimitur validīs extrītus vīribus ignis;
ēmicat interdum flammāī fervidus ārdor,
mūtua dum inter sē rāmī stirpēsque teruntur.
quōrum utrumque dedisse potest mortālibus ignem.
inde cibum coquere ac flammae mollīre vapōre
sōl docuit, quoniam mītēscere multa vidēbant
verberibus radiōrum atque aestū victa per agrōs.
Kings and government (1105–1160)
inque diēs magis hī vīctum vītamque priōrem
commūtāre novīs mōnstrābant rēbus et ignī
ingeniō quī praestābant et corde vigēbant.
condere coepērunt urbīs arcemque locāre
praesidium rēgēs ipsī sibi perfugiumque,
et pecus atque agrōs dīvīsēre atque dedēre
prō faciē cuiusque et vīribus ingeniōque.
[nam faciēs multum valuit vīrēsque vigēbant.]
posterius rēs inventa est aurumque repertum,
quod facile et validīs et pulchrīs dēmpsit honōrem;
dīvitiōris enim sectam plērumque sequuntur
quamlibet et fortēs et pulchrō corpore crētī.
quod sī quis vērā vītam ratiōne gubernet,
dīvitiae grandēs hominī sunt vīvere parcē
aequō animō, neque enim est umquam pēnūria parvī.
at clārōs hominēs voluērunt sē atque potentīs,
ut fundāmentō stabilī fortūna manēret
et placidam possent opulentī dēgere vītam,
nēquīquam, quoniam ad summum succēdere honōrem
certantēs iter īnfēstum fēcēre viāī,
et tamen ē summō, quasi fulmen, dēicit ictōs
invidia interdum contemptim in Tartara taetra;
invidiā quoniam, ceu fulmine, summa vapōrant
plērumque et quae sunt aliīs magis ēdita cumque,
ut satius multō iam sit pārēre quiētum
quam regere imperiō rēs velle et rēgna tenēre.
pro͜inde sine incassum dēfessī sanguine sūdent,
angustum per iter lūctantēs ambitiōnis;
quandŏquidem sapiunt aliēnō ex ōre petuntque
rēs ex audītīs potius quam sēnsibus ipsīs,
nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
ergō rēgibus occīsīs subversa iacēbat
prīstina maiestās soliōrum et scēptra superba,
et capitis summī praeclārum īnsigne cruentum
sub pedibus vulgī magnum lūgēbat honōrem;
nam cupidē conculcātur nimis ante metūtum.
rēs itaque ad summam faecem turbāsque redībat,
imperium sibi cum ac summātum quisque petēbat.
inde magistrātum partim docuēre creāre
iūraque cōnstituēre, ut vellent lēgibus ūtī.
nam genus hūmānum, dēfessum vī colere aevum,
ex inimīcitiīs languēbat; quō magis ipsum
sponte suā cecidit sub lēgēs artaque iūra.
ācrius ex īrā quod enim sē quisque parābat
ulcīscī quam nunc concessum est lēgibus aequīs,
hanc ob rem est hominēs pertaesum vī colere aevum.
inde metus maculat poenārum praemia vītae.
circumrētit enim vīs atque iniūria quemque
atque unde exorta est ad eum plērumque revertit,
nec facile est placidam ac pācātam dēgere vītam
quī violat factīs commūnia foedera pācis.
etsī fallit enim dīvum genus hūmānumque,
perpetuō tamen id fore clam diffīdere dēbet;
quippe ubi sē multī per somnia saepe loquentēs
aut morbō dēlīrantēs prōtrāxe ferantur
et cēlāta diū in medium peccāta dedisse.
Belief in the gods (1161–1240)
nunc quae causa deum per magnās nūmina gentīs
pervulgārit et ārārum complēverit urbīs
suscipiendaque cūrārit sollemnia sacra,
quae nunc in magnīs flōrent sacra rēbu’ locīsque,
unde etiam nunc est mortālibus īnsitus horror
quī dēlūbra deum nova tōtō suscitat orbī
terrārum et fēstīs cōgit celebrāre diēbus
nōn ita difficile est ratiōnem reddere verbīs.
quippe etenim iam tum dīvum mortālia saecla
ēgregiās animō faciēs vigilante vidēbant
et magis in somnīs mīrandō corporis auctū.
hīs igitur sēnsum tribuēbant proptereā quod
membra movēre vidēbantur vōcēsque superbās
mittere prō faciē praeclārā et vīribus amplīs.
aeternamque dabant vītam, quia semper eōrum
suppeditābātur faciēs et fōrma manēbat,
et tamen omnīnō quod tantīs vīribus auctōs
nōn temere ūllā vī convincī posse putābant.
fortūnīsque ideō longē praestāre putābant,
quod mortis timor haud quemquam vexāret eōrum,
et simul in somnīs quia multa et mīra vidēbant
efficere et nūllum capere ipsōs inde labōrem.
praetereā caelī ratiōnēs ōrdine certō
et varia annōrum cernēbant tempora vertī
nec poterant quibus id fieret cognōscere causīs.
ergō perfugium sibi habēbant omnia dīvīs
trādere et illōrum nūtū facere omnia flectī.
in caelōque deum sēdīs et templa locārunt,
per caelum volvī quia nox et lūna vidētur —
lūna, diēs et nox, et noctis signa sevēra,
noctivagaeque facēs caelī flammaeque volantēs,
nūbila, sōl, imbrēs, nix, ventī, fulmina, grandō,
et rapidī fremitūs et murmura magna minārum.
ō genus īnfēlīx hūmānum, tālia dīvīs
cum tribuit facta atque īrās adiūnxit acerbās!
quantōs tum gemitūs ipsī sibi, quantaque nōbīs
vulnera, quās lacrimās peperēre minōribu’ nostrīs!
nec pietās ūlla est vēlātum saepe vidērī
vertier ad lapidem atque omnīs accēdere ad ārās
nec prōcumbere humī prōstrātum et pandere palmās
ante deum dēlūbra nec ārās sanguine multō
spargere quadrupedum nec vōtīs nectere vōta,
sed mage pācātā posse omnia mente tuērī.
nam cum suspicimus magnī caelestia mundī
templa super stēllīsque micantibus aethera fīxum,
et venit in mentem sōlis lūnaeque viārum,
tunc aliīs oppressa malīs in pectora cūra
illa quoque expergēfactum caput ērigere īnfit,
nē quae forte deum nōbīs immēnsa potestās
sit, variō mōtū quae candida sīdera verset.
temptat enim dubiam mentem ratiōnis egestās,
ecquaenam fuerit mundī genitālis orīgō,
et simul ecquae sit fīnis quoad moenia mundī
sollicitī mōtūs hunc possint ferre labōrem,
an dīvīnitus aeternā dōnāta salūte
perpetuō possint aevī lābentia tractū
immēnsī validās aevī contemnere vīrīs.
praetereā cui nōn animus formīdine dīvum
contrahitur, cui nōn corrēpunt membra pavōre,
fulminis horribilī cum plāgā torrida tellūs
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
nōn populī gentēsque tremunt, rēgēsque superbī
corripiunt dīvum percussī membra timōre,
nē quid ob admissum foedē dictumve superbē
poenārum grave sit solvendī tempus adāctum?
summa etiam cum vīs violentī per mare ventī
induperātōrem classis super aequora verrit
cum validīs pariter legiōnibus atque elephantīs,
nōn dīvum pācem vōtīs adit ac prece quaesit
ventōrum pavidus pācēs animāsque secundās,
nēquīquam, quoniam violentō turbine saepe
correptus nīlō fertur minus ad vada lētī?
ūsque adeō rēs hūmānās vīs abdita quaedam
obterit et pulchrōs fascīs saevāsque secūrīs
prōculcāre ac lūdibriō sibi habēre vidētur.
dēnique sub pedibus tellūs cum tōta vacillat
concussaeque cadunt urbēs dubiaeque minantur,
quid mīrum sī sē temnunt mortālia saecla
atque potestātīs magnās mīrāsque relinquunt
in rēbus vīrīs dīvum, quae cūncta gubernent?
Metals (1241–1296)
quod superest, aes atque aurum ferrumque repertum est
et simul argentī pondus plumbīque potestās,
ignis ubi ingentīs silvās ārdōre cremārat
montibus in magnīs, seu caelī fulmine missō,
sīve quod inter sē bellum silvestre gerentēs
hostibus intulerant ignem formīdinis ergō,
sīve quod inductī terrae bonitāte volēbant
pandere agrōs pinguīs et pāscua reddere rūra,
sīve ferās interficere et dītēscere praedā.
nam foveā atque ignī prius est vēnārier ortum
quam saepīre plagīs saltum canibusque ciēre.
quicquid id est, quācumque ē causā flammeus ārdor
horribilī sonitū silvās exēderat altīs
ā rādīcibus et terram percoxerat ignī,
mānābat vēnīs ferventibus in loca terrae
concava conveniēns argentī rīvus et aurī,
aeris item et plumbī. quae cum concrēta vidēbant
posterius clārō in terrā splendēre colōre,
tollēbant nitidō captī lēvīque lepōre,
et similī fōrmāta vidēbant esse figūrā
atque lacūnārum fuerant vestīgia cuique.
tum penetrābat eōs posse haec liquefacta calōre
quamlibet in fōrmam et faciem dēcurrere rērum
et prōrsum quamvīs in acūta ac tenuia posse
mucrōnum dūcī fastīgia prōcūdendō,
ut sibi tēla parent, silvāsque ut caedere possint
māteriemque dolāre et lēvia rādere tigna
et terebrāre etiam ac pertundere perque forāre.
nec minus argentō facere haec aurōque parābant
quam validī prīmum violentīs vīribus aeris,
nēquīquam, quoniam cēdēbat victa potestās,
nec poterant pariter dūrum sufferre labōrem.
nam fuit in pretiō magis aes aurumque iacēbat
propter inūtilitātem hebetī mucrōne retūsum.
nunc iacet aes, aurum in summum successit honōrem.
sīc volvenda aetās commūtat tempora rērum.
quod fuit in pretiō fit nūllō dēnique honōre;
porrō aliud succēdit et ē contemptibus exit
inque diēs magis appetitur flōretque repertum
laudibus et mīrō est mortālīs inter honōre.
nunc tibi quō pactō ferrī nātūra reperta
sit facile est ipsī per tē cognōscere, Memmī.
arma antīqua manūs, unguēs, dentēsque fuērunt,
et lapidēs et item silvārum fragmina rāmī,
et flamma atque ignēs, postquam sunt cognita prīmum.
posterius ferrī vīs est aerisque reperta.
et prior aeris erat quam ferrī cognitus ūsus,
quō facilis magis est nātūra et cōpia maior.
aere solum terrae tractābant, aereque bellī
miscēbant flūctūs et vulnera vāsta serēbant
et pecus atque agrōs adimēbant; nam facile ollīs
omnia cēdēbant armātīs nūda et inerma.
inde minūtātim prōcessit ferreus ēnsis
versaque in opprobrium speciēs est falcis aēnae,
et ferrō coepēre solum prōscindere terrae
exaequātaque sunt creperī certāmina bellī.
Animals in war (1297–1349)
et prius est armātum in equī cōnscendere costās
et moderārier hunc frēnīs dextrāque vigēre
quam biiugō currū bellī temptāre perīcla.
et biiugōs prius est quam bis coniungere bīnōs
et quam falciferōs armātum ēscendere currūs.
inde bovēs Lūcās turrītō corpore, taetrās,
anguimanūs, bellī docuērunt vulnera Poenī
sufferre et magnās Mārtis turbāre catervās.
sīc alid ex aliō peperit discordia trīstis,
horribile hūmānīs quod gentibus esset in armīs,
inque diēs bellī terrōribus addidit augmen.
temptārunt etiam taurōs in mūnere bellī
expertīque suēs saevōs sunt mittere in hostīs.
et validōs partim prae sē mīsēre leōnēs
cum doctōribus armātīs saevīsque magistrīs
quī moderārier hīs possent vinclīsque tenēre,
nēquīquam, quoniam permixtā caede calentēs
turbābant saevī nūllō discrīmine turmās,
terrificās capitum quatientēs undique cristās,
nec poterant equitēs fremitū perterrita equōrum
pectora mulcēre et frēnīs convertere in hostīs.
irrītāta leae iaciēbant corpora saltū
undique et adversum venientibus ōra petēbant
et necopīnantīs ā tergō dēripiēbant
dēplexaeque dabant in terram vulnere victōs,
morsibus affīxae validīs atque unguibus uncīs.
iactābantque suōs taurī pedibusque terēbant
et latera ac ventrīs haurībant subter equōrum
cornibus et terram minitantī mente ruēbant.
et validīs sociōs caedēbant dentibus aprī
tēla īnfrācta suō tingentēs sanguine saevī,
permixtāsque dabant equitum peditumque ruīnās.
nam trānsversa ferōs exībant dentis adāctūs
iūmenta aut pedibus ventōs ērēcta petēbant,
nēquīquam, quoniam ab nervīs succīsa vidērēs
concidere atque gravī terram cōnsternere cāsū.
sīquōs ante domī domitōs satis esse putābant,
effervēscere cernēbant in rēbus agundīs
vulneribus, clāmōre, fugā, terrōre, tumultū;
nec poterant ūllam partem reddūcere eōrum,
diffugiēbat enim varium genus omne ferārum,
ut nunc saepe bovēs Lūcae ferrō male mactae
diffugiunt, fera facta suīs cum multa dedēre.
[sī fuit ut facerent; sed vix addūcor ut ante
nōn quierint animō praesentīre atque vidēre
quam commūne malum fieret foedumque futūrum.
et magis id possīs factum contendere in omnī,
in variīs mundīs variā ratiōne creātīs,
quam certō atque ūnō terrārum quōlibet orbī.
sed facere id nōn tam vincendī spē voluērunt,
quam dare quod gemerent hostēs, ipsīque perīre,
quī numerō diffīdēbant armīsque vacābant.]
Weaving (1350–1360)
nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen;
textile post ferrum est, quia ferrō tēla parātur,
nec ratiōne aliā possunt tam lēvia gignī
īnsilia ac fūsī radiī scapīque sonantēs.
et facere ante virōs lānam nātūra coēgit
quam muliebre genus, nam longē praestat in arte
et sollertius est multō genus omne virīle;
agricolae dōnec vitiō vertēre sevērī,
ut muliebribus id manibus concēdere vellent
atque ipsī pariter dūrum sufferre labōrem
atque opere in dūrō dūrārent membra manūsque.
Agriculture (1361–1378)
at specimen satiōnis et īnsitiōnis orīgō
ipsa fuit rērum prīmum nātūra creātrīx,
arboribus quoniam bācae glandēsque cadūcae
tempestīva dabant pullōrum exāmina subter;
unde etiam libitum est stirpīs committere rāmīs
et nova dēfodere in terram virgulta per agrōs.
inde aliam atque aliam cultūram dulcis agellī
temptābant, frūctūsque ferōs mānsuēscere terrā
cernēbant indulgendō blandēque colendō.
inque diēs magis in montem succēdere silvās
cōgēbant īnfrāque locum concēdere cultīs,
prāta, lacūs, rīvōs, segetēs, vīnētaque laeta
collibus et campīs ut habērent, atque oleārum
caerula distinguēns inter plaga currere posset
per tumulōs et convallīs campōsque profūsa;
ut nunc esse vidēs variō distīncta lepōre
omnia, quae pōmīs intersita dulcibus ōrnant
arbustīsque tenent fēlīcibus obsita circum.
Music (1379–1411)
at liquidās avium vōcēs imitārier ōre
ante fuit multō quam lēvia carmina cantū
concelebrāre hominēs possent aurīsque iuvāre.
et zephyrī cava per calamōrum sībila prīmum
agrestīs docuēre cavās īnflāre cicūtās.
inde minūtātim dulcīs didicēre querēlās,
tībia quās fundit digitīs pulsāta canentum,
āvia per nemora ac silvās saltūsque reperta,
per loca pāstōrum dēserta atque ōtia dīa.
haec animōs ollīs mulcēbant atque iuvābant
cum satiātī cibī, nam tum sunt omnia cordī.
saepe itaque inter sē prōstrātī in grāmine mollī
propter aquae rīvum sub rāmīs arboris altae
nōn magnīs opibus iūcundē corpora habēbant,
praesertim cum tempestās rīdēbat et annī
tempora pingēbant viridantīs flōribus herbās.
tum ioca, tum sermō, tum dulcēs esse cachinnī
cōnsuērant, agrestis enim tum Mūsa vigēbat;
tum caput atque umerōs plexīs redimīre corōnīs
flōribus et foliīs lascīvia laeta monēbat,
atque extrā numerum prōcēdere membra moventēs
dūriter et dūrō terram pede pellere mātrem;
unde oriēbantur rīsūs dulcēsque cachinnī,
omnia quod nova tum magis haec et mīra vigēbant.
et vigilantibus hinc aderant sōlācia somnō,
dūcere multimodīs vōcēs et flectere cantūs
et superā calamōs uncō percurrere labrō;
unde etiam vigilēs nunc haec accepta tuentur
et numerum servāre genus didicēre, neque hīlō
maiōrem intereā capiunt dulcēdini’ frūctum
quam silvestre genus capiēbat terrigenārum.
“Progress” (1412–1435)
nam quod adest praestō, nisi quid cognōvimus ante
suāvius, in prīmīs placet et pollēre vidētur,
posteriorque ferē melior rēs illa reperta
perdit et immūtat sēnsūs ad prīstina quaeque.
sīc odium coepit glandis, sīc illa relicta
strāta cubīlia sunt herbīs et frondibus aucta.
pellis item cecidit vestis contempta ferīnae;
quam reor invidiā tālī tunc esse repertam
ut lētum īnsidiīs quī gessit prīmus obīret,
et tamen inter eōs distractam sanguine multō
disperiisse neque in frūctum convertere quīsse.
tunc igitur pellēs, nunc aurum et purpura cūrīs
exercent hominum vītam bellōque fatīgant;
quō magis in nōbīs, ut opīnor, culpa resēdit.
frīgus enim nūdōs sine pellibus excruciābat
terrigenās; at nōs nīl laedit veste carēre
purpureā atque aurō signīsque ingentibus aptā,
dum plēbēia tamen sit quae dēfendere possit.
ergō hominum genus incassum frūstrāque labōrat
semper et in cūrīs cōnsūmit inānibus aevum,
nīmīrum quia nōn cognōvit quae sit habendī
fīnis et omnīnō quo͜ad crēscat vēra voluptās.
idque minūtātim vītam prōvēxit in altum
et bellī magnōs commōvit funditus aestūs.
The seasons (1436–1439)
at vigilēs mundī, magnum versātile templum
sōl et lūna suō lūstrantēs lūmine circum
perdocuēre hominēs annōrum tempora vertī
et certā ratiōne gerī rem atque ōrdine certō.
The arts (1440–1457)
iam validīs saeptī dēgēbant turribus aevum
et dīvīsa colēbātur discrētaque tellūs;
iam mare vēlivolīs flōrēbat †propter odōrēs†
auxilia ac sociōs iam pactō foedere habēbant,
carminibus cum rēs gestās coepēre poētae
trādere; nec multō priu’ sunt elementa reperta.
proptereā quid sit prius āctum respicere aetās
nostra nequit, nisi quā ratiō vestīgia mōnstrat.
nāvigia atque agrī cultūrās, moenia, lēgēs,
arma, viās, vestīs, et cētera dē genere hōrum,
praemia, dēliciās quoque vītae funditus omnīs,
carmina, pictūrās, et daedala signa polīta,
ūsus et impigrae simul experientia mentis
paulātim docuit pedetemptim prōgredientīs.
sīc ūnumquicquid paulātim prōtrahit aetās
in medium ratiōque in lūminis ērigit ōrās.
namque alid ex aliō clārescēre corde vidēbant,
artibus ad summum dōnec vēnēre cacūmen.