Proem: Fate rules the world (1–121)

quid tam sollicitīs vītam cōnsūmimus annīs

torquēmurque metū caecāque cupīdine rērum;

aeternīsque senēs cūrīs, dum quaerimus aevum,

perdimus, et nūllō vōtōrum fīne beātī

vīctūrōs agimus semper nec vīvimus umquam;

pauperiorque bonīs quisque est, quia plūra requīrit

nec quod habet numerat, tantum quod nōn habet optat,

cumque sibī parvōs ūsūs nātūra reposcat

māteriam struimus magnae per vōta ruīnae

luxuriamque lucrīs emimus luxūque rapīnās,

et summum cēnsūs pretium est effundere cēnsum?

solvite, mortālēs, animōs cūrāsque levāte

totque supervacuīs vītam dēplēte querēlīs.

fāta regunt orbem, certā stant omnia lēge,

longaque per certōs signantur tempora cāsūs.

nāscentēs morimur, fīnisque ab orīgine pendet.

hinc et opēs et rēgna fluunt et saepius orta

paupertās, artēsque datae mōrēsque creātīs

et vitia et laudēs, damna et compendia rērum.

nēmŏ carēre datō poterit nec habēre negātum

Fortūnamve suīs invītam prēndere vōtīs

aut fugere īnstantem: sors est sua cuique ferenda.

an, nisi fāta darent lēgēs vītaeque necisque,

fūgissent ignēs Aenēān, Trōia sub ūnō

nōn ēversa virō fātīs vīcisset in ipsīs?

aut lupa prōiectōs nūtrīsset Mārtia frātrēs,

Rōma casīs ēnāta foret, pecudumque magistrī

in Capitōlīnōs dūxissent fulmina montēs,

inclūdīve suā potuisset Iuppiter arce,

captus et ā captīs orbis foret? igne sepultō

vulneribus victor repetīsset Mūcius urbem,

sōlus et oppositīs clausisset Horātius armīs

pontem urbemque simul, rūpisset foedera virgō,

trēsque sub ūnīus frātrēs virtūte iacērent?

nūlla aciēs tantum vīcit: pendēbat ab ūnō

Rōma virō rēgnumque orbis sortīta iacēbat.

quid referam Cannās admōtaque moenibus arma

Varrōnemque fugā magnum Fabiumque morantem

postque tuōs, Trasumēne, lacūs, cum vincere posset,

accēpisse iugum victae Carthāginis arcēs,

que ratum Hannibalem nostrīs cecidisse catēnīs

exitium generis fūrtīvā morte luisse?

adde etiam Ītalicās aciēs Rōmamque suīsmet

pugnantem membrīs, adice et cīvīlia bella

et Cimbrum in Mariō Mariumque in carcere victum.

quod cōnsul totiēns exul, quod exule cōnsul

adiacuit Libycīs compār iactūra ruīnīs

ēque crepīdinibus cēpit Carthāginis urbem,

hoc, nisi fāta darent, numquam Fortūna tulisset.

quis Nīliacō peritūrum lītore, Magne,

post victās Mithridātis opēs pelagusque receptum

et trīs ēmēnsō meritōs ex orbe triumphōs,

cum iam possēs alium compōnere Magnum,

crēderet, ut corpus sepelīret naufragus ignis

ēiectaeque rogum facerent fragmenta carīnae?

quis tantum mūtāre potest sine nūmine fātī?

ille etiam caelō genitus caelōque receptus,

cum bene compositīs victor cīvīlibus armīs

iūra togae regeret, totiēns praedicta cavēre

vulnera nōn potuit: tōtō spectante senātū,

indicium dextrā retinēns nōmenque, cruōre

dēlēvit propriō, possent ut vincere fāta.

quid numerem ēversās urbēs rēgumque ruīnās,

inque rogō Croesum Priamumque in lītore truncum,

cui nec Trōia rogus? quid Xerxēn, maius et ipsō

naufragium pelagō? quid captō sanguine rēgem

Rōmānīs positum, raptōsque ex ignibus ignēs

cēdentemque virō flammam quī templa ferēbat?

quot subitae veniunt validōrum in corpora mortēs

que ipsae rūrsus fugiunt errantque per ignēs!

ex ipsīs quīdam ēlātī rediēre sepulcrīs,

atque hīs vīta duplex, illīs vix contigit ūna.

ecce levis perimit morbus, graviorque remittit;

succumbunt artēs, ratiōnis vincitur ūsus;

cūra nocet, cessāre iuvat, mora saepe malōrum

dat pausās; laeduntque cibī parcuntque venēna.

dēgenerant nātī patribus vincuntque parentēs

ingeniumque suum retinent; trānsitque per illum,

ex illō fortūna venit. furit alter amōre

et pontum trānāre potest et vertere Trōiam,

alterius frōns est scrībendīs lēgibus apta.

ecce patrem nātī perimunt nātōsque parentēs

mūtuaque armātī coeunt in vulnera frātrēs.

nōn hominum hoc bellum est: cōguntur tanta movēre

inque suās ferrī poenās lacerandaque membra.

quod Deciōs nōn omne tulit, nōn omne Camillōs

tempus et invictum dēvictā morte Catōnem,

māteriēs in rem superat sed lēge repugnat.

et neque paupertās breviōrēs excipit annōs

nec sunt immēnsīs opibus vēnālia fāta,

sed rapit ex tēctō fūnus Fortūna superbō

indīcitque rogum summīs statuitque sepulcrum.

quantum est hoc rēgnum, quod rēgibus imperat ipsīs!

quīn etiam īnfēlīx virtūs et noxia fēlīx,

et male cōnsultīs pretium est, prūdentia fallit;

nec Fortūna probat causās sequiturque merentīs,

sed vaga per cūnctōs nūllō discrīmine fertur.

scīlicet est aliud, quod nōs cōgatque regatque,

maius, et in propriās dūcat mortālia lēgēs

attribuatque suōs ex nāscentibus annōs

fortūnaeque vicēs. permiscet saepe ferārum

corpora cum membrīs hominum: nōn sēminis ille

partus erit; quid enim nōbīs commūne ferīsque,

quisve in portentī noxam peccārit adulter?

astra novant fōrmās caelumque interserit ōra.

dēnique, nōn est, fātī cūr trāditur ōrdō,

cūnctaque temporibus certīs ventūra canuntur?

nec tamen haec ratiō facinus dēfendere pergit

virtūtemve suīs fraudāre in praemia dōnīs.

nam neque mortiferās quisquam minus ōderit herbās

quod nōn arbitriō veniunt sed sēmine certō,

grātia nec levior tribuētur dulcibus ēscīs

quod nātūra dedit frūgēs, nōn ūlla voluntās.

sīc hominum meritīs tantō sit glōria maior

quod caelō gaudente venit, rūrsusque nocentīs

ōderimus magis in culpam poenāsque creātōs.

nec rēfert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.

hoc quoque fātāle est, sīc ipsum expendere fātum.

[quod quoniam docuī, superest nunc ōrdine certō

caelestīs fabricāre gradūs, quī dūcere flexō

trāmite pendentem valeant ad sīdera vātem.]

The signs bestow characters (122–293)

nunc tibi signōrum mōrēs summumque colōrem

et studia et variās artēs ex ōrdine reddam.

dīves fēcundīs Ariēs in vellera lānīs

exūtusque novīs rūrsum spem semper habēbit,

naufragiumque inter subitum cēnsūsque beātōs

crēscendō cadet et vōtīs in damna ferētur,

in vulgumque dabit frūctūs et mīlle per artēs

vellera dīversōs ex parientia quaestūs:

nunc glomerāre rudīs, nunc rūrsus solvere lānās,

nunc tenuāre levī fīlō, nunc dūcere tēlās,

nunc emere et variās in quaestum vēndere vestēs,

quīs sine nōn poterant ūllae subsistere gentēs

vel sine luxuriā. tantum est opus, ipsa suīsmet

asseruit Pallās manibus dignumque putāvit,

que in Arachnaeō magnam putat esse triumphō.

haec studia et similīs dīcet nāscentibus artēs,

et dubia in trepidō praecordia pectore finget

que suā semper cupientia vēndere laude.

Taurus simplicibus dōtābit rūra colōnīs

pācātīsque labor veniet, nec praemia laudis

sed terrae tribuet partūs. summittit in astrīs

colla iugumque suīs poscit cervīcibus ipse.

ille suīs Phoebī portat cum cornibus orbem

mīlitiam indīcit terrīs et sēgnia rūra

in veterēs revocat cultūs, dux ipse labōris,

nec iacet in sulcīs solvitque in pulvere pectus.

Serrānōs Curiōsque tulit fascēsque per arva

trādidit, ēque suō dictātor vēnit arātrō.

laudis amor tacitae; mentēs et corpora tardā

mōle valent, habitatque puer sub fronte Cupīdō.

mollius ē Geminīs studium est et mītior aetās

per variōs cantūs modulātaque vōcibus ōra

et gracilīs calamōs et nervīs īnsita verba

ingenitumque sonum: labor est etiam ipsa voluptās.

arma procul lituōsque volunt trīstemque senectam;

ōtia et aeternam peragunt in amōre iuventam.

inveniunt et in astra viās numerīsque modīsque

cōnsummant orbem postque ipsōs sīdera linquunt:

nātūra ingeniō minor est perque omnia servit,

in tot fēcundī Geminī commenta feruntur.

Cancer ad ārdentem fulgēns in cardine mētam,

quam Phoebus summīs revocātus cursibus ambit,

articulum mundī retinet lūcēsque reflectit.

ille tenāx animī nūllōsque effūsus in ūsūs

attribuit variōs quaestūs artemque lucrōrum:

merce peregrīnā fortūnam ferre per urbēs

et gravia annōnae speculantem incendia ventīs

crēdere opēs orbisque orbī bona vēndere posse

totque per ignōtās commercia iungere terrās

atque aliō sub sōle novās exquīrere praedās

et rērum pretiō subitōs compōnere cēnsūs.

nāvigat et, celerīs optandō sortibus annōs,

dulcibus ūsūrīs vītae quoque tempora vēndit.

ingenium sollers suaque in compendia pugnāx.

quis dubitet, vāstī quae sit nātūra Leōnis

quāsque suō dictet signō nāscentibus artēs?

ille novās semper pugnās, nova bella ferārum

apparat, et spoliō vīvit pecorumque rapīnīs;

hōs habet hoc studium, postēs ōrnāre superbōs

pellibus et captās domibus praefīgere praedās

et pācāre metū silvās et vīvere raptō.

sunt quōrum similīs animōs nec moenia frēnent,

sed pecudum membrīs mediā grassentur in urbe

et lacerōs artūs suspendant fronte tabernae

luxuriaeque parent caedem mortēsque lucrentur.

ingenium ad subitās īrās facilīsque recessūs

aequāle et pūrō sententia pectore simplex.

at quibus Ērigonē dīxit nāscentibus aevum

ad studium dūcet mōrēs et pectora doctīs

artibus īnstituet, nec tam compendia cēnsūs

quam causās vīrēsque dabit perquīrere rērum.

illa decus linguae faciet rēgnumque loquendī

atque oculōs mentis, quī possint cernere cūncta

quamvīs occultīs nātūrae condita causīs.

hinc et scrīptor erit vēlōx, cui littera verbum est

quīque notīs linguam superet cursimque loquentis

excipiat longās nova per compendia vōcēs.

in vitiō bona sunt: tenerōs pudor impedit annōs,

magnaque nātūrae cohibendō mūnera, frēnat

ōra magisteriō nōdīsque coercita Virgō;

nec fēcundus eritquid mīrum in virgine? — partus.

lībrantēs noctem Chēlae cum tempore lūcis

per nova mātūrī post annum mūnera Bacchī

mēnsūrae tribuent ūsūs ac pondera rērum

et Palamēdēīs certantem vīribus ortum,

quī prīmus numerōs rēbus, quī nōmina summīs

imposuit certumque modum propriāsque figūrās.

hic etiam lēgum tabulās et condita iūra

nōverit atque notīs levibus pendentia verba,

et licitum sciet et vetitum quae poena sequātur,

perpetuus populī prīvātō in līmine praetor.

nōn aliō potius genitus sit Servius astrō,

quī lēgēs propriās posuit, cum iūra retēxit.

dēnique, in ambiguō fuerit quodcumque locātum

et rēctōris egēns, diriment exāmina Lībrae.

Scorpios armātā violentā cuspide caudā,

quā, sua cum Phoebī currum per sīdera dūcit,

rīmātur terrās et sulcīs sēmina miscet,

in bellum ārdentīs animōs et Mārtia castra

efficit et multō gaudentem sanguine mentem

nec praedā quam caede magis. quīn ipsa sub armīs

pāx agitur: capiunt saltūs silvāsque peragrant,

nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferārum,

nunc caput in mortem vēndunt et fūnus harēnae,

atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiēscunt.

sunt quibus et simulācra placent et lūdus in armīs,

tantus amor pugnae, discuntque per ōtia bellum

et quodcumque parī studium prōdūcitur arte.

at quibus in biferō Centaurī corpore sors est

nāscendī concessa, libet subiungere currūs,

ārdentīs et equōs ad mollia dūcere frēna

et tōtīs armenta sequī pāscentia campīs,

quadrupedum omne genus positīs domitāre magistrīs,

exōrāre tigrēs rabiemque auferre leōnī

cumque elephante loquī tantamque aptāre loquendō

artibus hūmānīs varia ad spectācula mōlem.

quippe ferae mixtum est hominis per sīdera corpus

impositumque manet, quōcircā rēgnat in illās.

quodque intenta gerit curvātō spīcula cornū,

et nervōs tribuit membrīs et acūmina cordī

et celerīs mōtūs nec dēlassābile pectus.

Vesta tuōs, Capricorne, fovet penetrālibus ignēs:

hinc artēs studiumque trahis. nam quicquid in ūsūs

ignis eget poscitque novās ad mūnera flammās

sub cēnsendum est: scrūtārī caeca metalla,

dēpositās et opēs terrārum exūrere vēnīs,

māteriamque manū certam duplicāre per artem,

quicquid et argentō fabricētur, quicquid et aurō.

quod ferrum calidī solvant atque aera camīnī

cōnsummentque focī Cererem, tua mūnera surgent.

addis et in vestēs studium mercemque fugantem

frīgora, brūmālem servāns per saecula sortem,

quā retrahis ductās summa ad fastīgia noctēs

nāscentemque facis revocātīs lūcibus annum.

hinc et mōbilitās rērum, mūtātaque saepe

mēns natat; et Venerī mixtō cum crīmine servit

pars prior, at melior iūnctō sub pisce senecta est.

ille quoque, īnflexā fontem quī prōicit urnā,

cognātās tribuit iuvenālis Aquārius artēs:

cernere sub terrīs undās, indūcere terrīs,

ipsaque conversīs aspergere flūctibus astra

lītoribusque novīs per luxum illūdere pontō

et variōs fabricāre lacūs et flūmina ficta

et peregrīnantīs domibus suspendere rīvōs.

mīlle sub hōc habitant artēs quās temperat unda.

quippe etiam mundī faciem sēdēsque movēbit

sīdereās caelumque novum versābit in orbem.

*    *    *

quae per aquās veniunt, operum, fontīsque sequuntur.

mīte genus dulcēsque fluunt ā sīdere partūs,

pectora nec sordent; facilēs in damna feruntur;

nec dēst nec superest cēnsus: sīc prōfluit urna.

ultima quōs geminī prōdūcunt sīdera Piscēs,

hīs erit in pontum studium, vītamque profundō

crēdent et puppēs aut puppibus arma parābunt,

quicquid et in propriōs pelagus dēsīderat ūsūs.

innumerae veniunt artēs: vix nōmina rēbus

sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carīnae.

adde gubernandī studium, quod vēnit in astra

et pontum caelō vincit. bene nōverit orbem

flūminaque et portūs, mundum ventōsque, necesse est

iamque hūc atque illūc agilem convertere clāvum

et frēnāre ratem flūctūsque effundere rēctor,

aut rēmīs agere et lentās īnflectere tōnsās.

quīn placidum ductīs ēverrere rētibus aequor

lītoribusque suīs populōs expōnere captōs

aut uncōs cēlāre cibīs aut carcere fraudem,

nāvālīs etiam pugnās, pendentia bella

attribuunt pelagīque īnfectōs sanguine flūctūs.

fēcundum genus est nātīs et amīca voluntās

et celerēs mōtūs mūtātaque cūncta per aevum.

hōs tribuunt mōrēs atque hās nāscentibus artēs

bis sex māteriā propriā pollentia signa.

Decans (294–386)

sed nihil in met tōtum valet: omnia vīrēs

cum certīs sociant signīs sub partibus aequīs

et velut hospitiō mundī commercia iungunt

concēduntque suās partēs retinentibus astrīs;

quam partem Graiae dīxēre decānica gentēs.

ā numerō nōmen positum est, quod partibus astra

condita trīcēnīs triplicī sub sorte feruntur

et tribuunt dēnās in coeuntibus astrīs

inque vicem ternīs habitantur sīdera signīs.

sīc altīs nātūra manet cōnsaepta tenebrīs

et vērum in caecō est multāque ambāgine rērum;

nec brevis est ūsus nec amat compendia caelum,

vērum aliīs alia opposita est et fallit imāgō

mentīturque suās vīrēs et mūnera cēlat.

quae tibi nōn oculīs, altā sed mente fuganda est

cālīgō, penitusque deus, nōn fronte, notandus.

nunc quae sint coniūncta quibus quōve ōrdine reddam,

lateant aliae vīrēs aliēna per astra.

namque Ariēs prīmam partem sibi vindicat ipsī,

altera sors Taurō, Geminīs pars tertia cēdit.

sīc inter trīnōs dīvīsum dīcitur astrum

totque dabit vīrēs dominōs quotcumque recēpit.

dīversa in Taurō ratiō est, nec parte sub ūllā

cēnsētur: Cancrō prīmam mediamque Leōnī,

extrēmam Ērigonae tribuit. nātūra per astrum

stat tamen et propriās miscet per singula vīrēs.

Lībra decem partēs Geminōrum prīma capessit,

Scorpios adiūnctās; Centaurī tertia pars est,

nec quicquam numerō discernitur, ōrdine cēdit.

Cancer in adversum Capricornī dērigit astrum

bis quīnās prīmum partēs, dignātus in illō

temporis articulō sub quō cēnsētur et ipse,

quod facit aequālīs lūcēs brūmālibus umbrīs

cognātamque gerit dīversō in cardine lēgem;

alterius partis perfundit Aquārius ignēs,

quem subeunt Piscēs extrēmō sīdere Cancrī.

at Leŏ cōnsortis meminit sub lēge trigōnī

Lānigerumque ducem recipit Taurumque quadrātō

coniūnctum sibi; sub Geminīs pars tertia fertur:

hōs quoque contingit per sēnōs līnea flexūs.

praecipuum Ērigonē Cancrō concēdit honōrem,

cui prīmam tribuit partem; vīcīna relicta est

vīcīnō, Nemeaee, tibī; pars ipsius ūna est

quae fastīdītō concessa est iūre potīrī.

sed Lībra exemplō gaudet, pariterque regentem

noctēs atque diēs dīversō in tempore cum

Lānigerum sequitur; vēris iuga temperat ille,

haec autumnālīs compōnit lancibus horās.

nūllī concēdit prīmam, trāditque sequentī

vīcīnam partem, Centaurī tertia summa est.

Scorpios in prīmā Capricornum parte locāvit,

alterius dominum fēcit cui nōmen ab undīs,

extrēmās voluit partēs sub Piscibus esse.

at quī contentō minitātur spīcula nervō

Lānigerō prīmās trādit sub iūre trigōnī

et mediās Taurō partēs Geminīsque suprēmās.

nec manet ingrātī Capricornus crīmine turpis

sed mūnus reddit Cancrō recipitque receptus

prīncipiumque suī dōnat; coniūncta Leōnis

rēgna ferunt, summās partēs et Virginis esse.

fontibus aeternīs gaudēns urnāque fluentī

iūra suī Lībrae permittit prīma regenda,

haerentīsque decem partēs Nepa vindicat ipsī;

summās Centaurus retinet iuvenāle per astrum.

iam superant geminī Piscēs, quī sīdera claudunt.

Lānigerō prīmōs trādunt in fīnibus ūsūs,

perque decem mediās partēs , Taure, receptus;

quod superest, ipsī sūmunt, utque orbe feruntur

extrēmō, sīc et sortis pars ultima cēdit.

haec ratiō retegit latitantis rōbora mundī,

in plūrīsque modōs repetītaque nōmina caelum

dīvidit et melius sociat, quō saepius, orbem.

nec tua sub titulīs fallantur pectora nōtīs:

dissimulant, nōn ostendunt mortālibus astra.

altius est aciēs animī mittenda sagācis

inque aliō quaerendum aliud iūnctīsque sequendum

vīribus; et cuius signī quis parte creātur,

eius habet mōrēs atque illō nāscitur astrō.

tālis per dēnās sortēs nātūra ferētur.

testis erit varius sub eōdem sīdere fētus

quodque in tam multīs animantum mīlibus, ūnō

quae veniunt signō, tot sunt quot corpora mōrēs,

et genus externum referunt aliēna per astra,

cōnfūsīque fluunt partūs hominum atque ferārum.

scīlicet in partēs iunguntur condita plūrīs

dīversāsque ferunt propriō sub nōmine lēgēs.

nec tantum lānās Ariēs nec Taurus arātra

nec Geminī Mūsās nec mercēs Cancer amābit,

nec Leŏ vēnātor veniet nec Virgŏ magistra,

mēnsūrīs aut Lībra potēns aut Scorpios armīs

Centaurusque ferīs, ignī Capricornus et undīs

ipse suīs Iuvenis geminīque per aequora Piscēs;

mixta sed in plūrīs sociantur sīdera vīrēs.

Exhortation (387–407)

multuminquistenuemque iubēs ferre labōrem,

rūrsus et in magnā mergis cālīgine mentem,

cernere cum facilī lūcem ratiōne vidērer.”

quod quaeris deus est; cōnāris scandere caelum

fātaque fātālī genitus cognōscere lēge

et trānsīre tuum pectus mundōque potīrī.

prō pretiō labor est nec sunt immūnia tanta.

mīrēre viae flexūs rērumque catēnās.

admittī potuisse sat est: sint cētera nostra.

at nisi perfossīs fugiet montibus aurum,

obstābitque suīs opibus super addita tellūs.

ut veniant gemmae, tōtus trānsībitur orbis,

nec lapidum pretiō pelagus cēpisse pigēbit.

annua sollicitī cōnsūment vōta colōnī,

et quantae mercēdis erunt fallācia rūra!

quaerēmus lucrum ventīs Mārtemque sequēmur

in praedās. pudeat tantō bona velle cadūca!

luxuriae quoque mīlitia est, vigilatque ruīnīs

venter, et ut pereant suspīrant saepe nepōtēs.

quid caelō dabimus? quantum est, quō vēneat omne?

impendendus homō est, deus esse ut possit in ipsō.

Partes damnandae (408–501)

hāc tibi nāscentum mōrēs sunt lēge notandī.

nec satis est signīs dominantia discere signa

per dēnōs numerōs et quae sint īnsita cuique,

sed propriās partēs ipsās spectāre mementō

vel glaciē rigidās vel quās exusserit ignis

et sterilīs sine utrōque tamen, quās largior ūmor

quāsve minor iūstō vitiat. namque omnia mixtīs

vīribus et variō cōnsurgunt sīdera textū;

est aequāle nihil. terrēnōs aspice tractūs

et maris, et certīs fugientia flūmina rīpīs:

crīmen ubīque frequēns et laudī noxia iūncta est.

sīc sterilis tellūs laetīs intervenit arvīs

ac subitō rumpit parvō discrīmine foedus;

et modo portus erat pelagī, iam vāsta charybdis,

laudātīque cadit post paulum grātia pontī;

et nunc per scopulōs, nunc campīs lābitur amnis,

et faciēns iter aut quaerēns curritve reditve.

sīc etiam caelī partēs variantur in astrīs:

ut signum signō, sīc ā discrepat ipsum

mōmentōque negat vīrēs ūsumque salūbrem,

quodque per hās geritur partēs sine frūge creātur

aut cadit aut multīs sentit bona mixta querēlīs.

hae mihi signandae propriō sunt carmine partēs.

sed quis tot numerōs totiēns sub lēge referre,

tot partēs iterāre queat, tot dīcere summās,

perque parīs causās faciem mūtāre loquendī?

incidimus sīc verba pigetsed grātia dērit,

in vānumque labor cēdit quem dēspicit auris.

sed mihi per carmen fātālia iūra ferentī

et sacrōs caelī mōtūs ad iussa loquendum est,

nec fingenda datur, tantum mōnstranda figūra.

ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibīmet

pondera. nec fās est verbīs suspendere mundum:

rēbus erit maior. nec parva est grātia nostrī

ōris, tantum poterit signāre cavenda.

accipe damnandae quae sint per sīdera partēs.

Lānigerī pars quārta nocet nec sexta salūbris;

septima pār illī ac decima est decimaeque secunda

quaeque duās duplicant summās septemque novemque;

ūnaque vīgintī numerīs pars addita laedit

et quīnta et dūram cōnsummāns septima partem.

Taurī nōna mala est, similis cui tertia pars est

post decimam necnōn decimae pars septima iūncta;

bisque ūndēna notāns et bis duodēna nocentēs

quaeque decem trīsque ingeminat fraudatque duōbus

trīgintā numerōs et , trīcēsima summa, es.

pestifera in Geminīs pars prīma et tertia signī,

septima nōn melior, ter quīntae noxia pār est,

ūnaque bis dēnīs brevior nocet ūnaque maior,

et similis noxae veniet vīcēsima quīnta

cumque duae subeunt vel cum quattuor addunt.

nec Cancrī prīma immūnis nec tertia pars est

nec sexta; octāva est similis, decimāque perāctā

prīma rapit, nec ter quīntae clēmentior ūsus;

septima post decimam lūctum et vīcēsima portat

et quīnta accēdēns et septima nōnaque summa.

quoque contāctū prīmō, Nemeaee, timendus,

et quārtā sub parte premis; bis quīnta salūbrī

terque caret caelō, vīcēsima et altera laedit;

ē tribus appositīs vitiat totidemque secūtīs

ultima, nec prīmā melior trīcēsima pars est.

Ērigonēs nec pars prīma est nec sexta, nec ūna

ad decimam nec quārta nec octāva ūtilis umquam;

proxima vīgintī numerīs et quārta timenda est,

et quae ter decimam claudit sors ultima partem.

et quīnta in Chēlīs et septima inūtilis pars est,

tertia et ūndecimae decimaeque est septima iūncta

quārtaque bis dēnīs āctīs et septima et ambae

quae numerum claudunt nōna et trīcēsima partēs.

Scorpios in prīmā reus est, cui tertia pār est

et sexta et decima et quae ter tibi quīnta notātur,

ūndecimam gemināns et quae vīcēsima quīnta est

octāvōque manet numerō nōnumque capessit.

fāta sinant, quārtam sēlige partem

Centaurī; fuge et octāvam; sex bisve perāctīs

octo, bis aut dēnīs, metuendus dīcitur āēr,

cumque iterum duodēna refert aut terna decemque

aut septēna quater, vel cum ter dēna figūrat.

nec pars optanda est Capricornī septima; nōna

cōnsentit decimamque sequēns quam tertia signat

et tribus aut ūnā quae , vīcēsima, fraudat

quaeve auget quīntō numerō vel septima fertur.

*    *    *

damnanda et decimae succēdēns prīma perāctae

tertiaque et quīnta et numerō quae condita nōnō est

et post vīgintī prīma et vīcēsima quīnta

cumque illā quārtam accumulāns vīcēsima nōna.

tertia per geminōs et quīnta et septima Piscēs,

ūndecima et decimae metuenda est septima iūncta;

et quīnta in quīnōs numerōs revocāta duāsque

accipiēns ultrā summās metuenda ferētur.

hae partēs sterilem dūcunt et frīgore et ignī

āera vel siccō vel quod superāverit ūmor,

rapidus Māvors ignēs iaculātur in illum

Sāturnusve suam glaciem Phoebusve calōrēs.

Pivotal degrees of the Zodiac (502–584)

nec perceptīs signōrum cūra relinquat

partibus: in tempus quaedam mūtantur, et ortū

accipiunt propriās vīrēs ultrāque remittunt.

namque ubi summīs Ariēs extollet ab undīs

et cervīce prior flexā quam cornibus ībit,

nōn contenta suō generābit pectora cēnsū

et dabit in praedās animōs solvetque pudōrem,

tantum audēre iuvat. sīc ipse in cornua fertur

ut ruat aut vincat. nōn illōs sēdibus īsdem

mollia per placidās dēlectant ōtia cūrās,

sed iuvat ignōtās semper trānsīre per urbēs

scrūtārīque novum pelagus, tōtīus et esse

orbis in hospitiō. testis tibi Lāniger ipse,

cum vitreum findēns aurāvit vellere pontum

orbātumque suā Phrixum per fāta sorōre

Phāsidos ad rīpās et Colchida tergore vēxit.

at quōs prīma creant nāscentīs sīdera Taurī,

fēmineī incēdunt. nec longē causa petenda est,

modo per causās nātūram quaerere fās est:

āversus venit in caelum dīvesque puellīs,

Plēiadum parvō referēns glomerāmine sīdus.

accēdunt et rūris opēs, propriāque iuvencum

dōte per inversōs exōrnat vōmere campōs.

sed Geminōs aequā cum prōfert unda tegitque

parte, dabit studia et doctās prōdūcet ad artēs.

nec trīste ingenium sed dulcī tīncta lepōre

corda creat, vōcisque bonīs citharaeque sonantis

īnstruit, et dōtēs cantūs cum pectore iungit.

at niger obscūrā Cancer cum nūbe ferētur,

quā velut exustus Phoebēīs ignibus ignis

dēficit et multā fuscat cālīgine sīdus,

lūmina dēficient partūs, geminamque creātīs

mortem fāta dabunt: quisque et vīvit et effert.

sīcui per summās avidus prōdūxerit undās

ōra Leō et scandat mālīs hīscentibus orbem,

ille patrī nātīsque reus, quās cēperit ipse

nōn lēgābit opēs, cēnsumque immerget in ipsō.

tanta famēs animumque cibī tam dīra cupīdō

corripit ut capiat met nec compleat umquam,

inque epulās fūnus revocet pretiumque sepulcrī.

Ērigonē surgēns, quae rēxit saecula prīsca

iūstitiā rūrsusque eadem lābentia fūgit,

alta per imperium tribuit fastīgia summum,

rēctōremque dabit lēgum iūrisque sacrātī

sāncta pudīcitiā dīvōrum templa colentem.

sed cum autumnālēs coepērunt surgere Chēlae,

fēlīx aequātō genitus sub pondere Lībrae.

iūdex exāmen sistet vītaeque necisque

impōnetque iugum terrīs lēgēsque rogābit.

illum urbēs et rēgna trement nūtūque regentur

ūnius, et caelī post terrās iūra manēbunt.

Scorpios extrēmae cum tollet lūmina caudae,

sīquis erit stēllīs tunc suffrāgantibus ortus,

urbibus augēbit terrās iūnctīsque iuvencīs

moenia succīnctus curvō dēscrībet arātrō,

aut sternet positās urbēs inque arva redūcet

oppida et in domibus mātūrās reddet aristās.

tanta erit et virtūs et cum virtūte potestās.

necnōn Arcitenēns, prīmā cum veste resurgit,

pectora clāra dabit bellō, magnīsque triumphīs

cōnspicuum patriās victōrem dūcet ad arcēs,

altaque nunc statuet, nunc īdem moenia vertet.

sed nimium indulgēns rēbus Fortūna secundīs

invidet in faciē saevitque asperrima frontī.

horrendus bellō Trebiam Cannāsque lacumque

ante fugam tālī pēnsābat imāgine victor.

ultimus in caudae Capricornus acūmine summō

mīlitiam in pontō dictat puppisque colendae

dūra ministeria et vītae discrīmen in undīs.

quod quem sānctumque velīs castumque probumque

hic tibi nāscētur cum prīmus Aquārius exit.

velit et prīmōs animus prōcēdere Piscēs,

garrulitās odiōsa datur linguaeque venēnum

verba maligna novās mūtantis semper ad aurēs

*    *    *

crīmina per populum populī ferre ōre bilinguī.

nūlla fidēs inerit nātīs, sed summa libīdō

ārdentem mediōs animum iubet īre per ignēs.

scīlicet in piscem sēsē Cytherēa novāvit,

cum Babylōniacās summersa profūgit in undās

anguipedem ālātōs umerōs Tȳphōna ferentem,

īnseruitque suōs squāmōsīs Piscibus ignēs.

nec sōlus fuerit geminīs sub Piscibus ortus:

frāter erit dulcisve soror, māterve duōrum.

The Zodiac and geography (585–817)

nunc age dīversīs dominantia sīdera terrīs

percipe. sed summa est rērum referenda figūra.

quattuor in partēs caelī dīscrībitur orbis,

nāscentem lāpsumque diem mediōsque calōrēs

que, Helicē. totidem ventī partibus īsdem

ērumpunt cumque gerunt per inānia bellum:

asper ab axe ruit Boreās, fugit Eurus ab ortū,

Auster amat medium sōlem Zephyrusque profectum.

hōs inter bīnae mediīs ē partibus aurae

exspīrant similīs mūtātō nōmine flātūs.

ipsa natat tellūs pelagī lūstrāta corōnā

cingentis medium liquidīs amplexibus orbem,

inque sinūs pontum recipit, quī vespere ab ātrō

admissus dextrā Numidās Libyamque calentem

alluit et magnae quondam Carthāginis arcēs,

lītoraque in Syrtēs revocāns sinuāta vadōsās

rūrsum ūsque ad Nīlum dērēctīs flūctibus exit.

laeva fretī caedunt Hispānās aequora gentēs

que in vīcīnīs haerentem, Gallia, terrīs

Ītaliaeque urbēs dextram sinuantis in undam

ūsque canēs ad, Scylla, tuōs avidamque Charybdin.

hāc ubi prīmum portā mare fūdit, apertō

ēnatat Īōniō laxāsque vagātur in undās

et prius in laevam fundēns circuit omnem

Ītaliam, Hadriacō mūtātum nōmina pontō,

Ēridanīque bibit flūctūs, secat aequore bellum

Illyricum, Ēpīrumque lavat clāramque Corinthum

et Peloponnēsī patulās circumvolat ōrās;

rūrsus et in laevum refluit vāstōque recessū

Thessaliae fīnēs et Achāica praeterit arva.

hinc penitus iuvenisque fretum mersaeque puellae

trūditur invītum, faucēsque Propontidos artās

Euxīnō iniungit pontō, Maeōtis et undīs,

quae tergō coniūncta manet fontemque ministrat.

inde ubi in angustās revocātus nāvita faucēs

Hellēspontiacīs iterum flūctibus effert,

Īcarium Aegaeumque secat laevāque nitentis

mīrātur populōs Asiae totidemque tropaea

quot loca et innumerās gentēs Taurumque minantem

flūctibus et Cilicum populōs Syriamque perustam

ingentīque sinū fugientīs aequora terrās,

dōnec in Aegyptum redeunt curvāta per undās

lītora Nīliacīs iterum morientia rīpīs.

haec medium terrīs circumdat līnea pontum

atque hīs undārum tractum cōnstringit harēnīs.

mīlle iacent mediae diffūsa per aequora terrae.

Sardiniam in Libycō signant vestīgia plantae,

Trīnacria Ītaliā tantum praecīsa recessit,

adversa Euboicōs mīrātur Graecia montēs,

et genetrīx Crētē cīvem sortīta Tonantem

Aegyptīque Cypros pulsātur flūctibus omnis

*    *    *

totque minōre solō tamen ēmergentia pontō

lītora, inaequālīs Cycladas Dēlonque Rhodonque

Aulidaque et Tenedon vīcīnaque Corsica terrīs

lītora Sardiniae prīmumque intrantis in orbem

Ōceanī victrīcem Ebusum et Baleārica rūra,

innumerī surgunt scopulī montēsque per altum.

nec tantum ex ūnā pontus sibi parte reclūsit

faucibus abruptīs orbem; nam lītora plūra

impulit ōceanō Phorcys, sed montibus altīs

est vetitus tōtam vinceret aequore terram.

namque inter Boreān ortumque aestāte nitentem

in longum angustō penetrābilis aequore flūctus

pervenit et patulīs tum dēmum funditur arvīs

Caspiaque Euxīnī similis facit aequora pontī.

altera sub medium sōlem duo bella perinde

intulit Ōceanus terrīs. nam Persica flūctus

arva tenet, titulum pelagī praedātus ab īsdem

quae rigat ipse locīs, lātōque īnfunditur orbe;

nec procul in mollīs Arabas terramque ferentem

dēliciās variaeque novōs rādīcis odōrēs

lēniter affundit gemmantia lītora pontus,

et terrae mare nōmen habet. media illa duōbus

*    *    *

quondam Carthāgō rēgnum sortīta sub armīs,

ignibus Alpīnās cum contudit Hannibal arcēs,

fēcit et aeternum Trebiam Cannāsque sepulcrīs

obruit et Libyam Ītalicās īnfūdit in urbēs.

hūc variās pestēs dīversaque mōnstra ferārum

congessit bellīs nātūra īnfēsta futūrīs.

horrendōs anguēs habitātaque membra venēnō

et mortis pāstū vīventia, crīmina terrae,

et vāstōs elephantas habet, saevōsque leōnēs

in poenās fēcunda suās parit horrida tellūs

et portentōsōs cercōpum lūdit in ortūs,

ac sterilī peior siccās īnfestat harēnās,

dōnec ad Aegyptī pōnat sua iūra colōnōs.

inde Asiae populī dīvesque per omnia tellūs:

aurātīque fluunt amnēs gemmīsque relūcet

pontus, odōrātae spīrant medicāmina silvae.

India nōtitiā maior, Parthīque vel orbis

alter, et in caelum surgentīs moenia Taurī

totque illum circā dīversō nōmine gentēs

ad Tanain Scythicīs dirimentem flūctibus orbēs

Maeōtisque lacūs Euxīnīque aspera pontī.

[aequora et extrēmum Prōpontidos Hellēspontum]

hanc Asiae mētam posuit nātūra potentis.

quod superest Eurōpa tenet, quae prīma natantem

flūctibus excēpitque Iovem taurumque resolvit,

pōnere passa suōs ignēs, onerīque iugāvit.

ille puellārī dōnāvit nōmine lītus

et monumenta suī titulō sacrāvit amōris.

maxima terra virīs et fēcundissima doctīs

urbibus: in rēgnum flōrentēs ōris Athēnae,

Sparta manū, Thēbae dīvīs, et rēge vel ūnō

prīnceps illa domus, Trōiānī grātia bellī;

Thessalia Ēpīrosque potēns vīcīnaque rīpa

Illyris, et Thrācē Mārtem sortīta colōnum,

et stupefacta suōs inter Germānia partūs;

Gallia per cēnsūs, Hispānia maxima bellis;

Ītalia in summā, quam rērum maxima Rōma

imposuit terrīs caelōque adiungitur ipsa.

hōs erit in fīnēs orbis pontusque vocandus,

quem deus in partēs et singula dīvidit astra

ac sua cuique dedit tūtēlae rēgna per orbem

et propriās gentēs atque urbēs addidit altās

in quibus assererent praestantīs sīdera vīrēs.

ac velut hūmāna est signīs dīscrīpta figūra

et, quamquam commūnis eat tūtēla per omne

corpus, et in proprium dīvīsīs artubus exit

namque Ariēs capitī, Taurus cervīcibus haeret,

bracchia sub Geminīs cēnsentur, pectora Cancrō,

scapulae, Nemeaee, vocant que īlia, Virgō,

Lībra colit clūnēs et Scorpios inguine rēgnat,

et femina Arcitenēns, genua et Capricornus amāvit,

crūraque dēfendit Iuvenis, vestīgia Piscēs

sīc aliās aliud terrās sibi vindicat astrum.

idcircō in variās lēgēs variāsque figūrās

dispositum genus est hominum, propriōque colōre

fōrmantur gentēs, sociātaque iūra per artūs

māteriamque parem prīvātō foedere signant.

flāva per ingentīs surgit Germānia partūs,

Gallia vīcīnō minus est īnfecta rubōre,

asperior solidōs Hispānia contrahit artūs,

Mārtia Rōmānīs urbis pater induit ōra

Grādīvumque Venus miscēns bene temperat artūs,

perque colōrātās subtīlis Graecia gentēs

gymnasium praefert vultū fortīsque palaestrās,

et Syriam prōdunt tortī per tempora crīnēs.

Aethiopes maculant orbem tenebrīsque figūrant

perfūsās hominum gentēs; minus India tostōs

prōgenerat mediumque facit moderāta tenōrem;

iam propior tellūsque natāns Aegyptia Nīlō

lēnius irriguīs īnfuscat corpora campīs.

Phoebus harēnōsīs Āfrōrum pulvere terrīs

exsiccat populōs, et Maurētānia nōmen

ōris habet titulumque suō fert ipsa colōre.

adde sonōs totidem vōcum, totidem īnsere linguās

et mōrēs prō sorte parīs rītūsque locōrum;

adde genus proprium similī sub sēmine frūgum

et Cererem variā redeuntem messe per urbēs

nec paribus siliquās referentem vīribus omnīs,

nec , Bacche, parī dōnantem mūnere terrās

atque aliās aliīs fundentem collibus ūvās,

cinnama nec tōtīs passim nāscentia campīs,

dīversās pecudum faciēs propriāsque ferārum

et duplicī clausōs elephantas carcere terrae.

quot partēs orbis, totidem sub partibus orbēs,

ut certīs dīscrīpta nitent regiōnibus astra

perfunduntque suō subiectās aethere gentēs.

Lāniger in mediō sortītus sīdera mundō,

Cancrum inter gelidumque Caprum per tempora vēris,

asserit in vīrēs pontum quem vīcerat ipse,

virgine dēlāpsā cum frātrem ad lītora vēxit

et minuī dēflēvit onus dorsumque levārī.

illum etiam venerāta colit vīcīna Propontis

et Syriae gentēs et laxō Persis amictū

vestibus ipsa suīs haerēns Nīlusque tumēscēns

in Cancrum et tellūs Aegyptī iussa natāre.

Taurus habet Scythiae montēs Asiamque potentem

et mollīs Arabas, silvārum dītia rēgna.

Euxīnus Scythicōs pontus sinuātus in arcūs

sub Geminīs , Phoebe, colit; vōs Thrācia, frātrēs,

ultimus et sola vōs trānāns colit Indica Gangēs.

ārdent Aethiopes Cancrō, cui plūrimus ignis;

hoc color ipse docet. Phrygiā, Nemeaee, potīrīs

Īdaeae mātris famulus rēgnōque ferōcī

Cappadocum Armeniaeque iugīs; Bīthȳnia dīves

colit et Macetum tellūs, quae vīcerat orbem.

Virgine sub castā fēlīx terrāque marīque

est Rhodos, hospitium rēctūrī prīncipis orbem,

tumque domus vērē Sōlis, cui tōta sacrāta est,

cum caperet lūmen magnī sub Caesare mundī;

Īōniae quoque sunt urbēs et Dōrica rūra,

Arcades antīquī celebrātaque Cāria fāmā.

quod potius colat Ītaliam, sēligat, astrum

quam quod cūncta regit, quod rērum pondera nōvit,

dēsignat summās et inīquum sēparat aequō,

tempora quō pendent, coeunt quō noxque diēsque?

Hesperiam sua Lībra tenet, quā condita Rōma,

orbis et imperium retinet discrīmina rērum,

lancibus et positās gentēs tollitque premitque,

quā genitus Caesar melius nunc condidit urbem

et propriīs frēnat pendentem nūtibus orbem.

īnferius victae sīdus Carthāginis arcēs

et Libyam Aegyptīque latus dōnātaque rūra

Cȳrēnēs lacrimīs rādīcis Scorpios ācris

ēligit, Ītaliaeque tamen respectat ad undās

Sardiniamque tenet fūsāsque per aequora terrās.

Cnōsia Centaurō tellūs circumdata pontō

pāret, et in geminum Mīnōis fīlius astrum

ipse venit geminus. celerīs hinc Crēta sagittās

asserit intentōsque imitātur sīderis arcus.

īnsula Trīnacriae fluitantem ad iūra sorōrem

subsequitur Crētēn sub eōdem condita signō,

proximaque Ītaliae tenuī dīvīsa profundō

ōra parīs sequitur lēgēs nec sīdere rupta est.

, Capricorne, regis quicquid sub sōle cadente

est positum gelidamque Helicēn quod tangit ab illō,

Hispānās gentēs et quot fert Gallia dīves;

que ferīs dignam tantum, Germānia, mātrem

asserit ambiguum sīdus terraeque marisque

aestibus assiduīs pontum terrāsque tenentem.

sed Iuvenis nūdōs fōrmātus mollior artūs

Aegyptum ad tepidam Tyriāsque recēdit in ōrās

et Cilicum gentēs vīcīnaque Cāribus arva.

Piscibus Euphrātēs datus est, ubi pisce sub ātrō

cum fugeret Tȳphōna Venus subsēdit in undīs,

et Tigris et rubrī radiantia lītora pontī.

magna iacet tellūs magnīs circumdata rīpīs

Parthis et ā Parthīs domitae per saecula gentēs,

Bactraque et interius Babylōn et Sūsa Ninōsque,

nōminaque innumerīs vix complectenda figūrīs.

sīc dīvīsa manet tellūs per sīdera cūncta,

ē quibus in propriās partēs sunt iūra trahenda.

namque eadem quae sunt signīs commercia servant,

utque illa inter coeunt odiōque repugnant,

nunc adversa polō, nunc et coniūncta trigōnō,

quaeque alia in variōs affectūs causa gubernat,

sīc terrae terrīs respondent, urbibus urbēs,

lītora lītoribus, rēgnīs contrāria rēgna.

sīc erit et sēdēs fugienda petendaque cuique,

sīc spēranda fidēs, sīc et metuenda perīcla,

ut genus in terram caelō dēscendit ab altō.

Ecliptic signs (818–865)

percipe nunc etiam quae sint eclīptica Graiō

nōmine, quod certōs quasi dēlassāta per annōs

nōnnumquam cessant sterilī torpentia mōtū.

scīlicet immēnsō nihil est aequāle sub aevō

perpetuōsque tenet flōrēs ūnumque tenōrem,

mūtantur sed cūncta diē, variantque per annōs.

et fēcunda suīs absistunt frūgibus arva

continuōsque negant partūs effēta creandō,

rūrsus quae fuerant sterilēs ad sēmina terrae

post nova sufficiunt nūllō mandante tribūta.

concutitur tellūs validīs compāgibus haerēns

subdūcitque solum pedibus; natat orbis in ipsō

et vomit Ōceanus pontum sitiēnsque resorbet

nec sēsē ipse capit. sīc quondam merserat urbēs,

hūmānī generis cum sōlus cōnstitit hērēs

Deucaliōn scopulōque orbem possēdit in ūnō.

necnōn cum patriās Phaethōn temptāvit habēnās,

ārsērunt gentēs timuitque incendia caelum

fūgēruntque novās ārdentia sīdera flammās

atque ūnō metuit condī nātūra sepulcrō.

in tantum longō mūtantur tempore cūncta

atque iterum in met redeunt. sīc tempore certō

signa quoque āmittunt vīrēs sūmuntque receptās.

causa patet, quod, Lūna quibus dēfēcit in astrīs

orba suī frātris noctisque immersa tenebrīs,

cum medius Phoebī radiōs intercipit orbis

nec trahit assuētum quō fulget Dēlia lūmen,

haec quoque signa suō pariter cum sīdere languent

incurvāta simul solitōque exēmpta vigōrī

et velut ēlātam Phoebēn in fūnere lūgent.

ipse docet titulus causās: eclīptica signa

dīxēre antīquī. pariter sed bīna labōrant,

nec vīcīna locō sed quae contrāria fulgent,

sīcut Lūna suō tum tantum dēficit orbe

cum Phoebum adversīs currentem nōn videt astrīs.

nec tamen aequālī languēscunt tempore cūncta,

sed modo in affectūs tōtus prōdūcitur annus,

nunc brevius lassāta manent, nunc longius astra

excēduntque suō Phoebēia tempora cāsū.

atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicātur,

implēruntque suōs certā statiōne labōrēs

bīna per adversum caelum fulgentia signa,

tum vicīna labant ipsīs haerentia cāsū,

quae prius in terrās veniunt terrāsque relinquunt,

sīdereō nōn ut pugnet contrārius orbī

sed, quā mundus agit cursūs, inclīnet et ipse,

āmissāsque negat vīrēs, nec mūnera tanta

nec similīs reddit noxās. locus omnia vertit.

The Power to Understand the Universe (866–935)

sed quid tam tenuī prōdest ratiōne nitentem

scrūtārī mundum, mēns sua cuique repugnat

spemque timor tollit prohibetque ā līmine caelī?

conditur ēninquitvāstō nātūra recessū

mortālīsque fugit vīsūs et pectora nostra,

nec prōdesse potest quod fātīs cūncta reguntur,

cum fātum nūllā possit ratiōne vidērī.”

quid iuvat in met sua per convīcia ferrī

et fraudāre bonīs quae nec deus invidet ipse,

quōsque dedit nātūra oculōs dēpōnere mentis?

perspicimus caelum: cūr nōn et mūnera caelī?

*    *    *

inque ipsōs penitus mundī dēscendere cēnsūs

sēminibusque suīs tantam compōnere mōlem

et partum caelī sua per nūtrīcia ferre

extrēmumque sequī pontum terraeque subīre

pendentīs tractūs et tōtō vīvere in orbe.

[quanta et pars superet ratiōnem discere noctis]

iam nusquam nātūra latet; pervīdimus omnem

et captō potimur mundō nostrumque parentem

pars sua perspicimus genitīque accēdimus astrīs.

an dubium est habitāre deum sub pectore nostrō

in caelumque redīre animās caelōque venīre;

utque sit ex omnī cōnstrūctus corpore mundus

āeris atque ignis summī terraeque marisque

spīritum et tōtum rapidō quae iussagubernet,

sīc esse in nōbīs terrēnae corpora sortis

sanguineāsque animās animō, quī cūncta gubernat

dispēnsatque hominem? quid mīrum, nōscere mundum

possunt hominēs, quibus est et mundus in ipsīs,

exemplumque deī quisque est in imāgine parvā?

an cuiquam genitōs, nisi caelō, crēdere fās est

esse hominēs? prōiecta iacent animālia cūncta

in terrā vel mersa vadīs, vel in āere pendent,

omnibus ūna quiēs venter, cēnsusque per artūs,

et quia cōnsilium nōn est, et lingua remissa.

ūnus in īnspectūs rērum vīrēsque loquendī

ingeniumque capāx variāsque ēdūcitur artēs

hic partus, quī cūncta regit: sēcessit in urbēs,

ēdomuit terram ad frūgēs, animālia cēpit,

imposuitque viam pontō, stetit ūnus in arcem

ērēctus capitis victorque ad sīdera mittit

sīdereōs oculōs propiusque aspectat Olympum

inquīritque Iovem. nec sōlā fronte deōrum

contentus manet: et caelum scrūtātur in alvō

cognātumque sequēns corpus quaerit in astrīs.

huic in tanta fidem petimus quam saepe volucrēs

accipiunt trepidaeque suō sub pectore fibrae.

an minus est sacrīs ratiōnem dūcere signīs

quam pecudum mortēs aviumque attendere cantūs?

atque ideō faciem caelī nōn invidet orbī

ipse deus vultūsque suōs corpusque reclūdit

volvendō semper que ipsum inculcat et offert,

ut bene cognōscī possit, doceatque videntīs

quālis eat, cōgatque suās attendere lēgēs.

ipse vocat nostrōs animōs ad sīdera mundus

nec patitur, quia nōn condit, sua iūra latēre.

quis putet esse nefās nōscī quod cernere fās est?

nec contemne tuās quasi parvō in corpore vīrēs:

quod valet, immēnsum est. sīc aurī pondera parvī

exsuperant pretiō numerōsōs aeris acervōs;

sīc adamās, pūnctum lapidis, pretiōsior aurō est;

parvula sīc tōtum pervīsit pūpula caelum,

quōque vident oculī minimum est, cum maxima cernant;

sīc animī sēdēs tenuī sub corde locātā

per tōtum angustō rēgnat līmite corpus.

māteriae quaere modum, sed perspice vīrēs,

quās ratiō, nōn pondus, habet: ratiō omnia vincit.

dubitēs hominī dīvīnōs crēdere vīsūs,

iam facis ipse deōs mittisque ad sīdera nūmen,

maius et Augustō crēscet sub prīncipe caelum.