praebuerat dictīs Trītōnia tālibus aurēs

carminaque Āonidum iūstamque probāverat īram.

tum cum: ‘laudāre parum est: laudēmur et ipsae

nūmina nec spernī sine poenā nostra sināmus.’

Maeoniaeque animum fātīs intendit Arachnēs,

quam sibi lānificae nōn cēdere laudibus artis

audierat. nōn illa locō nec orīgine gentis

clāra, sed arte fuit: pater huic Colophōnius Idmōn

Phōcaicō bibulās tingēbat mūrice lānās;

occiderat māter, sed et haec plēbe suōque

aequa virō fuerat; Lȳdās tamen illa per urbēs

quaesierat studiō nōmen memorābile, quamvīs

orta domō parvā parvīs habitābat Hypaepīs.

huius ut aspicerent opus admīrābile, saepe

dēseruēre suī nymphae dūmēta Timōlī,

dēseruēre suās nymphae Pactōlides undās.

nec factās sōlum vestēs, spectāre iuvābat

tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit artī,

sīve rudem prīmōs lānam glomerābat in orbēs,

seu digitīs subigēbat opus repetītaque longō

vellera mollībat nebulās aequantia tractū,

sīve levī teretem versābat pollice fūsum,

seu pingēbat acū; scīrēs ā Pallade doctam.

quod tamen ipsa negat tantāque offēnsa magistrā

certetaitcum: nihil est, quod victa recūsem!’

Pallas anum simulat: falsōsque in tempora cānōs

addit et īnfirmōs, baculō quōs sustinet, artūs.

tum sīc ōrsa loquīnōn omnia grandior aetās,

quae fugiāmus, habet: sērīs venit ūsus ab annīs.

cōnsilium sperne meum: tibi fāma petātur

inter mortālēs faciendae maxima lānae;

cēde deae veniamque tuīs, temerāria, dictīs

supplice vōce rogā: veniam dabit illa rogantī.’

aspicit hanc torvīs inceptaque fīla relinquit

vixque manum retinēns cōnfessaque vultibus īram

tālibus obscūram resecūta est Pallada dictīs:

mentis inops longāque venīs cōnfecta senectā,

et nimium vīxisse diū nocet. audiat istās,

qua tibī nurus est, quā est tibi fīlia, vōcēs;

cōnsiliī satis est in mihi, nēve monendō

prōfēcisse putēs, eadem est sententia nōbīs.

cūr nōn ipsa venit? cūr haec certāmina vītat?’

tum deavēnit!’ ait fōrmamque remōvit anīlem

Palladaque exhibuit: venerantur nūmina nymphae

Mygdonidēsque nurūs; sōla est nōn territa virgō,

sed tamen ērubuit, subitusque invīta notāvit

ōra rubor rūrsusque ēvānuit, ut solet āēr

purpureus fierī, cum prīmum Aurōra movētur,

et breve post tempus candēscere sōlis ab ortū.

perstat in inceptō stolidāque cupīdine palmae

in sua fāta ruit; neque enim Iove nāta recūsat

nec monet ulterius nec iam certāmina differt.

haud mora, cōnstituunt dīversīs partibus ambae

et gracilī geminās intendunt stāmine tēlās:

tēla iugō vīncta est, stāmen sēcernit harundō,

īnseritur medium radiīs subtēmen acūtīs,

quod digitī expediunt, atque inter stāmina ductum

percussō paviunt īnsectī pectine dentēs.

utraque festīnant cīnctaeque ad pectora vestēs

bracchia docta movent, studiō fallente labōrem.

illīc et Tyrium quae purpura sēnsit aēnum

texitur et tenuēs parvī discrīminis umbrae;

quālis ab imbre solet percussīs sōlibus arcus

īnficere ingentī longum curvāmine caelum;

in quō dīversī niteant cum mīlle colōrēs,

trānsitus ipse tamen spectantia lūmina fallit:

ūsque adeō, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.

illīc et lentum fīlīs immittitur aurum

et vetus in tēlā dēdūcitur argūmentum.

Cecropiā Pallas scopulum Māvortis in arce

pingit et antīquam terrae nōmine lītem.

bis sex caelestēs mediō Iove sēdibus altīs

augustā gravitāte sedent; sua quemque deōrum

īnscrībit faciēs: Iovis est rēgālis imāgō;

stāre deum pelagī longōque ferīre tridente

aspera saxa facit, mediōque ē vulnere saxī

exsiluisse fretum, quō pignore vindicet urbem;

at sibi dat clipeum, dat acūtae cuspidis hastam,

dat galeam capitī, dēfenditur aegide pectus,

percussamque suā simulat cuspide terram

ēdere cum bācīs fētum cānentis olīvae;

mīrārīque deōs: operīs Victōria fīnis.

ut tamen exemplīs intellegat aemula laudis,

quod pretium spēret prō tam furiālibus ausīs

quattuor in partēs certāmina quattuor addit,

clāra colōre suō, brevibus distīncta sigillīs:

Thrēiciam Rhodopēn habet angulus ūnus et Haemum,

nunc gelidōs montēs, mortālia corpora quondam,

nōmina summōrum sibi quī tribuēre deōrum;

altera Pygmaeae fātum miserābile mātris

pars habet: hanc Iūnō vīctam certāmine iussit

esse gruem populīsque suīs indīcere bellum;

pīnxit et Antigonēn, ausam contendere quondam

cum magnī cōnsorte Iovis, quam rēgia Iūnō

in volucrem vertit, nec prōfuit Īlion illī

Lāomedōnve pater, sūmptīs quīn candida pennīs

ipsa sibī plaudat crepitante cicōnia rōstrō;

quī superest sōlus, Cinyrān habet angulus orbum;

isque gradūs templī, nātārum membra suārum,

amplectēns saxōque iacēns lacrimāre vidētur.

circuit extrēmās oleīs pācālibus ōrās

(is modus est) operisque suā facit arbore fīnem.

Maeonis ēlūsam dēsignat imāgine taurī

Eurōpam: vērum taurum, freta vēra putārēs;

ipsa vidēbātur terrās spectāre relictās

et comitēs clāmāre suās tāctumque verērī

assilientis aquae timidāsque redūcere plantās.

fēcit et Asteriēn aquilā luctante tenērī,

fēcit olōrīnīs Lēdam recubāre sub ālīs;

addidit, ut satyrī cēlātus imāgine pulchram

Iuppiter implērit geminō Nyctēida fētū,

Amphitryōn fuerit, cum , Tīrynthia, cēpit,

aureus ut Danaēn, Āsōpida lūserit ignis,

Mnēmosynēn pāstor, varius Dēōida serpēns.

quoque mūtātum torvō, Neptūne, iuvencō

virgine in Aeoliā posuit; vīsus Enīpeus

gignis Alōīdās, ariēs Bīsaltida fallis,

et flāva comās frūgum mītissima māter

sēnsit equum, sēnsit volucrem crīnīta colubrīs

māter equī volucris, sēnsit delphīna Melanthō:

omnibus hīs faciemque suam faciemque locōrum

reddidit. est illīc agrestis imāgine Phoebus,

utque modo accipitris pennās, modo terga leōnis

gesserit, ut pāstor Macarēida lūserit Issēn,

Līber ut Ērigonēn falsā dēcēperit ūvā,

ut Sāturnus equō geminum Chīrōna creārit.

ultima pars tēlae, tenuī circumdata limbō,

nexilibus flōrēs hederīs habet intertextōs.

nōn illud Pallās, nōn illud carpere Līvor

possit opus: doluit successū flāva virāgō

et rūpit pictās, caelestia crīmina, vestēs,

utque Cytōriacō radium monte tenēbat,

ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnēs.

nōn tulit īnfēlīx laqueōque animōsa ligāvit

guttura: pendentem Pallas miserāta levāvit

atque itavīve quidem, pendē tamen, improbadīxit,

lēxque eadem poenae, sīs sēcūra futūrī,

dicta tuō generī sērīsque nepōtibus estō!’

post ea discēdēns sūcīs Hecateidōs herbae

sparsit: et extemplō trīstī medicāmine tāctae

dēflūxēre comae, cum quīs et nāris et aurēs,

fitque caput minimum; tōtō quoque corpore parvā est:

in latere exīlēs digitī prō crūribus haerent,

cētera venter habet, quō tamen illa remittit

stāmen et antīquās exercet arānea tēlās.

Lȳdia tōta fremit, Phrygiaeque per oppida factī

rūmor it et magnum sermōnibus occupat orbem.

ante suōs Niobē thalamōs cognōverat illam,

tum cum Maeoniam virgō Sipylumque colēbat;

nec tamen admonita est poenā populāris Arachnēs,

cēdere caelitibus verbīsque minōribus ūtī.

multa dabant animōs; sed enim nec coniugis artēs

nec genus ambōrum magnīque potentia rēgnī

sīc placuēre illī, quamvīs ea cūncta placērent,

ut sua prōgeniēs; et fēlīcissima mātrum

dicta foret Niobē, nōn sibi vīsa fuisset.

nam sata Tīresiā ventūrī praescia Mantō

per mediās fuerat dīvīnō concita mōtū

vāticināta viās: ‘Ismēnides, īte frequentēs

et date Lātōnae Lātōnigenīsque duōbus

cum prece tūra piā laurōque innectite crīnem:

ōre meō Lātōna iubet.’ pārētur, et omnēs

Thēbaidēs iussīs sua tempora frondibus ōrnant

tūraque dant sānctīs et verba precantia flammīs.

Ecce venit comitum Niobē celeberrima turbā

vestibus intextō Phrygiīs spectābilis aurō

et, quantum īra sinit, fōrmōsa; movēnsque decōrō

cum capite immissōs umerum per utrumque capillōs

cōnstitit, utque oculōs circumtulit alta superbōs,

quis furor audītōsinquitpraepōnere vīsis

caelestēs? aut cūr colitur Lātōna per ārās,

nūmen adhūc sine tūre meum est? mihi Tantalus auctor,

cui licuit sōlī superōrum tangere mēnsās;

Plēiadum soror est genetrīx mea; maximus Atlās

est avus, aetherium quī fert cervīcibus axem;

Iuppiter alter avus; socerō quoque glōrior illō.

gentēs metuunt Phrygiae, rēgia Cadmī

sub dominā est, fidibusque meī commissa marītī

moenia cum populīs ā que virōque reguntur.

in quamcumque domūs advertī lūmina partem,

immēnsae spectantur opēs; accēdit eōdem

digna deā faciēs; hūc nātās adice septem

et totidem iuvenēs et mox generōsque nurūsque!

quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,

nescioquōque audēte satam Tītānida Coeō

Lātōnam praeferre mihī, cui maxima quondam

exiguam sēdem paritūrae terra negāvit!

nec caelō nec humō nec aquīs dea vestra receptā est:

exsul erat mundī, dōnec miserāta vagantem

hospita terrīs errās, egodīxitin undīs

īnstabilemque locum Dēlos dedit. illa duōrum

facta parēns: uterī pars haec est septima nostrī.

sum fēlīx (quis enim neget hoc?) fēlīxque manēbō

(hoc quoque quis dubitet?): tūtam cōpia fēcit.

maior sum quam cui possit Fortūna nocēre,

multaque ut ēripiat, multō mihi plūra relinquet.

excessēre metum mea iam bona. fingite dēmī

huic aliquid populō nātōrum posse meōrum:

nōn tamen ad numerum redigar spoliāta duōrum,

Lātōnae turbam, quā quantum distat ab orbā?

īnfectīs properē īte sacrīs laurumque capillīs

pōnite!’ dēpōnunt et sacra īnfecta relinquunt,

quodque licet, tacitō venerantur murmure nūmen.

Indignāta dea est summōque in vertice Cynthī

tālibus est dictīs geminā cum prōle locūta:

ēn ego vestra parēns, vōbīs animōsa creātis,

et nisi Iūnōnī nūllī cessūra deārum,

an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultīs

arceor, ō nātī, nisi vōs succurritis, ārīs.

nec dolor hic sōlus; dīrō convīcia factō

Tantalis adiēcit vōsque est postpōnere nātīs

ausa suīs et , quod in ipsam reccidat, orbam

dīxit et exhibuit linguam scelerāta paternam.’

adiectūra precēs erat hīs Lātōna relātīs:

dēsine!’ Phoebus ait, ‘poenae mora longa querella est!’

dīxit idem Phoebē, celerīque per āera lāpsū

contigerant tēctī Cadmēida nūbibus arcem.

Plānus erat lātēque patēns prope moenia campus,

assiduīs pulsātus equīs, ubi turba rotārum

dūraque mollierat subiectās ungula glaebās.

pars ibi septem genitīs Amphīone fortēs

cōnscendunt in equōs Tyriōque rubentia sūcō

terga premunt aurōque gravēs moderantur habēnās.

ē quibus Ismēnus, quī mātrī sarcina quondam

prīma suae fuerat, dum certum flectit in orbem

quadripedīs cursūs spūmantiaque ōra coercet,

ei mihi!’ conclāmat mediōque in pectore fīxa

tēla gerit frēnīsque manū moriente remissīs

in latus ā dextrō paulātim dēfluit armō.

proximus audītō sonitū per ināne pharetrae

frēna dabat Sipylus, velutī cum praescius imbrēs

nūbe fugit vīsā pendentiaque undique rēctor

carbasa dēdūcit, quā levis effluat aura:

frēna tamen dantem nōn ēvītābile tēlum

cōnsequitur, summāque tremēns cervīce sagittā

haesit, et exstābat nūdum gutture ferrum;

ille, ut erat, prōnus per crūra admissa iubāsque

volvitur et calidō tellūrem sanguine foedat.

Phaedimus īnfēlīx et avītī nōminis hērēs

Tantalus, ut solitō fīnem imposuēre labōrī,

trānsierant ad opus nitidae iuvenāle palaestrae;

et iam contulerant artō luctantia nexū

pectora pectoribus, cum tentō concita nervō,

sīcut erant iūnctī, trāiēcit utrumque sagitta.

ingemuēre simul, simul incurvāta dolōre

membra solō posuēre, simul suprēma iacentēs

lūmina versārunt, animam simul exhālārunt.

aspicit Alphēnōr laniātaque pectora plangēns

advolat, ut gelidōs complexibus allevet artūs,

inque piō cadit officiō; nam Dēlius illī

intima fātiferō rūpit praecordia ferrō.

quod simul ēductum est, pars est pulmōnis in hāmīs

ēruta cumque animā cruor est effūsus in aurās.

at nōn intōnsum simplex Damasicthona vulnus

afficit: ictus erat, quā crūs esse incipit et quā

mollia nervōsus facit internōdia poples.

dumque manū temptat trahere exitiābile tēlum,

altera per iugulum pennīs tenus ācta sagittā est.

expulit hanc sanguis que ēiaculātus in altum

ēmicat et longē terebrātā prōsilit aura.

ultimus Īlioneus nōn prōfectūra precandō

bracchia sustuleratqueō commūniter omnēs,’

dīxerat ignārus nōn omnēs esse rogandōs

parcite!’ mōtus erat, cum iam revocābile tēlum

nōn fuit, arcitenēns; minimō tamen occidit ille

vulnere, nōn altē percussō corde sagittā.

Fāma malī populīque dolor lacrimaeque suōrum

tam subitae mātrem certam fēcēre ruīnae,

mīrantem potuisse īrāscentemque, quod ausī

hoc essent superī, quod tantum iūris habērent;

nam pater Amphīōn ferrō per pectus adāctō

fīnierat moriēns pariter cum lūce dolōrem.

heu! quantum haec Niobē Niobē distābat ab illā,

quae modo Lātōis populum summōverat ārīs

et mediam tulerat gressus resupīna per urbem

invidiōsa suīs; at nunc miseranda vel hostī!

corporibus gelidīs incumbit et ōrdine nūllō

ōscula dispēnsat nātōs suprēma per omnēs;

ā quibus ad caelum līventia bracchia tollēns

pāscere, crūdēlis, nostrō, Lātōna, dolōre,

pāscereaitsatiāque meō tua pectora lūctū!

[corque ferum satiā!’ dīxit. ‘per fūnera septem]

efferor: exsultā victrīxque inimīca triumphā!

cūr autem victrīx? miserae mihi plūra supersunt,

quam tibi fēlīcī; post tot quoque fūnera vincō!’

Dīxerat, et sonuit contentō nervus ab arcū;

quī praeter Niobēn ūnam conterruit omnēs:

illa malō est audāx. stābant cum vestibus ātrīs

ante torōs frātrum dēmissō crīne sorōrēs;

ē quibus ūna trahēns haerentia viscere tēla

impositō frātrī moribunda relanguit ōre;

altera sōlārī miseram cōnāta parentem

conticuit subitō duplicātaque vulnere caecō est.

[ōraque compressit, nisi postquam spīritus ībat]

haec frūstrā fugiēns collābitur, illa sorōrī

immoritur; latet haec, illam trepidāre vidērēs.

sexque datīs lētō dīversaque vulnera passīs

ultima restābat; quam tōtō corpore māter,

tōtā veste tegēnsūnam minimamque relinque!

multīs minimam poscōclāmāvitet ūnam.’

dumque rogat, prō quā rogat, occidit: orba resēdit

exanimēs inter nātōs nātāsque virumque

dēriguitque malīs; nūllōs movet aura capillōs,

in vultū color est sine sanguine, lūmina maestīs

stant immōta genīs, nihil est in imāgine vīvum.

ipsa quoque interius cum dūrō lingua palātō

congelat, et vēnae dēsistunt posse movērī;

nec flectī cervīx nec bracchia reddere mōtus

nec pēs īre potest; intrā quoque vīscera saxum est.

flet tamen et validī circumdata turbine ventī

in patriam rapta est: ibi fīxa cacūmine montis

liquitur, et lacrimās etiamnunc marmora mānant.

tum vērō cūnctī manifēstam nūminis īram

fēmina virque timent cultūque impēnsius omnēs

magna gemelliparae venerantur nūmina dīvae;

utque fit, ā factō propiōre priōra renārrant.

ē quibus ūnus ait: ‘Lyciae quoque fertilis agrīs

nōn impūne deam veterēs sprēvēre colōnī.

rēs obscūra quidem est ignōbilitāte virōrum,

mīra tamen: vīdī praesēns stāgnumque locumque

prōdigiō nōtum. nam iam grandior aevō

impatiēnsque viae genitor dēdūcere lēctōs

iusserat inde bovēs gentīsque illīus euntī

ipse ducem dederat, cum quō dum pāscua lūstrō,

ecce lacū mediō sacrōrum nigra favilla

āra vetus stābat tremulīs circumdata cannīs.

restitit et pavidōfaveās mihi!” murmure dīxit

dux meus, et similīfaveās!” ego murmure dīxī.

Nāiadum Faunīne foret tamen āra rogābam

indigenaene, deī, cum tālia rettulit hospes:

nōn hāc, ō iuvenis, montānum nūmen in ārā est;

illa suam vocat hanc, cui quondam rēgia coniūnx

orbem interdīxit, quam vix errātica Dēlos

ōrantem accēpit tum, cum levis īnsula nābat;

illīc incumbēns cum Palladis arbore palmae

ēdidit invītā geminōs Lātōna novercā.

hinc quoque Iūnōnem fūgisse puerpera fertur

inque suō portāsse sinū, duo nūmina, nātōs.

iamque Chimaeriferae, cum sōl gravis ūreret arva,

fīnibus in Lyciae longō dea fessa labōre

sīdereō siccāta sitim collēgit ab aestū,

ūberaque ēbiberant avidī lactentia nātī.

forte lacum mediocris aquae prōspexit in īmīs

vallibus; agrestēs illīc fruticōsa legēbant

vīmina cum iuncīs grātamque palūdibus ulvam;

accessit positōque genū Tītānia terram

pressit, ut haurīret gelidōs pōtūra liquōrēs.

rūstica turba vetat; dea sīc affāta vetantēs:

quid prohibētis aquīs? ūsus commūnis aquārum est.

nec sōlem proprium nātūra nec āera fēcit

nec tenuēs undās: ad pūblica mūnera vēnī;

quae tamen ut dētis, supplex petŏ. nōn ego nostrōs

abluere hīc artūs lassātaque membra parābam,

sed relevāre sitim. caret ōs ūmōre loquentis,

et faucēs ārent, vixque est via vōcis in illīs.

haustus aquae mihi nectar erit, vītamque fatēbor

accēpisse simul: vītam dederītis in undā.

quoque vōs moveant, quī nostrō bracchia tendunt

parva sinū,’ et cāsū tendēbant bracchia nātī.

quem nōn blanda deae potuissent verba movēre?

tamen ōrantem perstant prohibēre mināsque,

procul abscēdat, convīciaque īnsuper addunt.

nec satis est, ipsōs etiam pedibusque manūque

turbāvēre lacūs īmōque ē gurgite mollem

hūc illūc līmum saltū mōvēre malignō.

distulit īra sitim; neque enim iam fīlia Coeī

supplicat indignīs nec dīcere sustinet ultrā

verba minōra deā tollēnsque ad sīdera palmās

aeternum stāgnōdīxitvīvātis in istō!’

ēveniunt optāta deae: iuvat esse sub undīs

et modo tōta cavā submergere membra palūde,

nunc prōferre caput, summō modo gurgite nāre,

saepe super rīpam stāgnī cōnsistere, saepe

in gelidōs resilīre lacūs, sed nunc quoque turpēs

lītibus exercent linguās pulsōque pudōre,

quamvīs sint sub aquā, sub aquā maledīcere temptant.

vōx quoque iam rauca est, īnflātaque colla tumēscunt,

ipsaque dīlātant patulōs convīcia rictus;

terga caput tangunt, colla intercepta videntur,

spīna viret, venter, pars maxima corporis, albet,

līmōsōque novae saliunt in gurgite rānae.”’

sīc ubi nescioquis Lyciā gente virōrum

rettulit exitium, satyrī reminīscitur alter,

quem Trītōniacā Lātōus harundine vīctum

affēcit poenā. ‘quid mihi dētrahis?’ inquit;

ā! piget, ā! nōn estclāmābattībia tantī.’

clāmantī cutis est summōs dērepta per artūs,

nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique mānat,

dētēctīque patent nervī, trepidaeque sine ūllā

pelle micant vēnae; salientia vīscera possīs

et perlūcentēs numerāre in pectore fibrās.

illum rūricolae, silvārum nūmina, faunī

et satyrī frātrēs et tum quoque cārus Olympus

et nymphae flērunt, et quisquis montibus illīs

lānigerōsque gregēs armentaque būcera pāvit.

fertilis immaduit madefactaque terra cadūcās

concēpit lacrimās ac vēnīs perbibit īmīs;

quās ubi fēcit aquam, vacuās ēmīsit in aurās.

inde petēns rapidus rīpīs dēclīvibus aequor

Marsya nōmen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

Tālibus extemplō redit ad praesentia dictīs

vulgus et exstīnctum cum stirpe Amphīona lūget;

māter in invidiā est: hanc tunc quoque dīcitur ūnus

flēsse Pelops umerōque, suās ā pectore postquam

dēdūxit vestēs, ebur ostendisse sinistrō.

concolor hīc umerus nāscendī tempore dextrō

corporeusque fuit; manibus mox caesa paternīs

membra ferunt iūnxisse deōs, aliīsque repertīs,

quī locus est iugulī medius summīque lacertī,

dēfuit: impositum est nōn compārentis in ūsum

partis ebur, factōque Pelops fuit integer illō.

Fīnitimī procerēs coeunt, urbēsque propinquae

ōrāvēre suōs īre ad sōlācia rēgēs,

Argosque et Spartē Pelopēiadēsque Mycēnae

et nōndum torvae Calydōn invīsa Diānae

Orchomenōsque ferāx et nōbilis aere Corinthus

Messēnēque ferōx Patraeque humilēsque Cleōnae

et Nēlēa Pylōs neque adhūc Pitthēia Troezen,

quaeque urbēs aliae bimarī clauduntur ab Isthmō

exteriusque sitae bimarī spectantur ab Isthmō;

crēdere quis posset? sōlae cessāstis Athēnae.

obstitit officiō bellum, subvectaque pontō

barbara Mopsopiōs terrēbant agmina mūrōs.

Thrēicius Tēreus haec auxiliāribus armīs

fūderat et clārum vincendō nōmen habēbat;

quem sibi Pandīōn opibusque virīsque potentem

et genus ā magnō dūcentem forte Gradīvō

cōnūbiō Procnēs iūnxit; nōn prōnuba Iūnō,

nōn Hymenaeus adest, nōn illī Grātia lectō:

Eumenidēs tenuēre facēs fūnere raptās,

Eumenidēs strāvēre torum, tēctōque profānus

incubuit būbō thalamīque in culmine sēdit.

hāc ave coniūnctī Procnē Tēreusque, parentēs

hāc ave sunt factī; grātāta est scīlicet illīs

Thrācia, dīsque ipsī grātēs ēgēre; diemque,

quāque data est clārō Pandīone nāta tyrannō

quāque erat ortus Itys, fēstum iussēre vocārī:

ūsque adeō latet ūtilitās.

iam tempora Tītān

quīnque per autumnōs repetītī dūxerat annī,

cum blandīta virō Procnē grātiadīxit

ūlla mea est, vel vīsendae mitte sorōrī,

vel soror hūc veniat: reditūram tempore parvō

prōmittēs socerō; magnī mihi mūneris īnstar

germānam vīdisse dabis.’ iubet ille carīnās

in freta dēdūcī vēlōque et rēmige portus

Cecropiōs intrat Pīraeaque lītora tangit.

ut prīmum socerī data cōpia, dextera dextrae

iungitur, et faustō committitur ōmine sermō.

coeperat, adventus causam, mandāta referre

coniugis et celerēs missae spondēre recursus:

ecce venit magnō dīves Philomēla parātū,

dīvitior fōrmā; quālēs audīre solēmus

nāidas et dryadās mediīs incēdere silvīs,

modo dēs illīs cultūs similēsque parātūs.

nōn secus exārsit cōnspectā virgine Tēreus,

quam quis cānīs ignem suppōnat aristīs

aut frondem positāsque cremet faenīlibus herbās.

digna quidem faciēs; sed et hunc innāta libīdō

exstimulat, prōnumque genus regiōnibus illīs

in Venerem est: flagrat vitiō gentīsque suōque.

impetus est illī comitum corrumpere cūram

nūtrīcisque fidem nec nōn ingentibus ipsam

sollicitāre datīs tōtumque impendere rēgnum

aut rapere et saevō raptam dēfendere bellō;

et nihil est, quod nōn effrēnō captus amōre

ausit, nec capiunt inclūsās pectora flammās.

iamque morās male fert cupidōque revertitur ōre

ad mandāta Prŏcnēs et agit sua vōta sub illā.

fācundum faciēbat amor, quotiēnsque rogābat

ulterius iūstō, Procnēn ita velle ferēbat.

addidit et lacrimās, tamquam mandāsset et illās.

prō superī, quantum mortālia pectora caecae

noctis habent! ipsō sceleris mōlīmine Tēreus

crēditur esse pius laudemque ā crīmine sūmit.

quid, quod idem Philomēla cupit, patriōsque lacertīs

blanda tenēns umerōs, ut eat vīsūra sorōrem,

perque suam contrāque suam petit ipsa salūtem.

spectat eam Tēreus praecontrectatque videndō

ōsculaque et collō circumdata bracchia cernēns

omnia prō stimulīs facibusque cibōque furōris

accipit, et quotiēns amplectitur illa parentem,

esse parēns vellet: neque enim minus impius esset.

vincitur ambārum genitor prece: gaudet agitque

illa patrī grātēs et successisse duābus

id putat īnfēlīx, quod erit lūgubre duābus.

Iam labor exiguus Phoebō restābat, equīque

pulsābant pedibus spatium dēclīvis Olympī:

rēgālēs epulae mēnsīs et Bacchus in aurō

pōnitur; hinc placidō dantur sua tempora somnō.

at rēx Odrysius, quamvīs sēcessit, in illā

aestuat et repetēns faciem mōtūsque manūsque

quālia vult fingit quae nōndum vīdit et ignēs

ipse suōs nūtrit cūrā removente sopōrem.

lūx erat, et generī dextram complexus euntis

Pandīōn comitem lacrimīs commendat obortīs:

hanc ego, cāre gener, quoniam pia causa coēgit,

et voluēre ambae (voluistī quoque, Tēreu)

tibi perque fidem cognātaque pectora supplex,

per superōs ōrō, patriō ut tueāris amōre

et mihi sollicitae lēnīmen dulce senectae

quam prīmum (omnis erit nōbīs mora longa) remittās;

quoque quam prīmum (satis est procul esse sorōrem),

pietās ūlla est, ad , Philomēla, redītō!’

mandābat pariterque suae dabat ōscula nātae,

et lacrimae mītēs inter mandāta cadēbant;

utque fidē pignus dextrās utriusque poposcit

inter que datās iūnxit nātamque nepōtemque

absentēs prō memorī rogat ōre salūtent;

suprēmumque valē plēnō singultibus ōre

vix dīxit timuitque suae praesāgia mentis.

ut semel imposita est pictae Philomēla carīnae,

admōtumque fretum rēmīs tellūsque repulsa est,

vīcimus!’ exclāmat, ‘cum mea vōta feruntur!’

[exsultatque et vix animō sua gaudia differt]

barbarus et nusquam lūmen dētorquet ab illā,

nōn aliter quam cum pedibus praedātor obuncīs

dēposuit nīdō leporem Iovis āles in altō;

nūlla fuga est captō, spectat sua praemia raptor.

iamque iter effectum, iamque in sua lītora fessīs

puppibus exierant, cum rēx Pandīone nātam

in stabula alta trahit, silvīs obscūra vetustīs,

atque ibi pallentem trepidamque et cūncta timentem

et iam cum lacrimīs, ubi sit germāna, rogantem

inclūdit fassusque nefās et virginem et ūnam

superat frūstrā clāmātō saepe parente,

saepe sorōre suā, magnīs super omnia dīvīs.

illa tremit velut agna pavēns, quae saucia cānī

ōre excussa lupī nōndum sibi tūta vidētur,

utque columba suō madefactīs sanguine plūmīs

horret adhūc avidōsque timet, quibus haeserat, unguēs.

mox ubi mēns rediit, passōs laniāta capillōs,

[lūgentī similis caesīs plangōre lacertīs]

intendēns palmāsō dīrīs barbare factīs,

ō crūdēlisait, ‘nec mandāta parentis

cum lacrimīs mōvēre piīs nec cūra sorōris

nec mea virginitās nec coniugiālia iūra?

[omnia turbāstī; paelex ego facta sorōris,

geminus coniūnx, hostis mihi dēbita poena.]

quīn animam hanc, quod facinus tibi, perfide, restet,

ēripis? atque utinam fēcissēs ante nefandōs

concubitus: vacuās habuissem crīminis umbrās.

tamen haec superī cernunt, nūmina dīvum

sunt aliquid, nōn periērunt omnia cum,

quandōcumque mihī poenās dabis! ipsa pudōre

prōiectō tua facta loquar: cōpia dētur,

in populōs veniam; silvīs clausa tenēbor,

implēbō silvās et cōnscia saxa movēbō;

audiet haec aethēr et deus ūllus in illō est!’

tālibus īra ferī postquam commōta tyrannī

nec minor hāc metus est, causā stimulātus utrāque,

quō fuit accīnctus, vāgīnā līberat ēnsem

arreptamque comā flexīs post terga lacertīs

vincla patī cōgit; iugulum Philomēla parābat

spemque suae mortis vīsō concēperat ēnse:

ille indignantem et nōmen patris ūsque vocantem

luctantemque loquī comprēnsam forcipe linguam

abstulit ēnse ferō. rādīx micat ultima linguae,

ipsa iacet terraeque tremēns immurmurat ātrae,

utque salīre solet mutilātae cauda colubrae,

palpitat et moriēns dominae vestīgia quaerit.

hoc quoque post facinus (vix ausim crēdere) fertur

saepe suā lacerum repetīsse libīdine corpus.

sustinet ad Procnēn post tālia facta revertī;

coniuge quae vīsō germānam quaerit, at ille

dat gemitus fictōs commentaque fūnera narrat,

et lacrimae fēcēre fidem. vēlāmina Procnē

dēripit ex umerīs aurō fulgentia lātō

induiturque ātrās vestēs et ināne sepulcrum

cōnstituit falsīsque piācula mānibus īnfert

et lūget nōn sīc lūgendae fāta sorōris.

Signa deus bis sex āctō lūstrāverat annō;

quid faciat Philomēla? fugam custōdia claudit,

strūcta rigent solidō stabulōrum moenia saxō,

os mūtum factī caret indice. grande dolōris

ingenium est, miserīsque venit sollertia rēbus:

stāmina barbaricā suspendit callida tēla

purpureāsque notās fīlīs intexuit albīs,

indicium sceleris; perfectaque trādidit ūnī,

utque ferat dominae, gestū rogat; illa rogāta

pertulit ad Procnēn; nescit quid trādat in illīs.

ēvolvit vestēs saevī mātrōna tyrannī

germānaeque suae fātum miserābile lēgit

et (mīrum potuisse) silet: dolor ōra repressit,

verbaque quaerentī satis indignantia linguae

dēfuērunt, nec flēre vacat, sed fāsque nefāsque

cōnfūsūra ruit poenaeque in imāgine tōtā est.

Tempus erat, quō sacra solent trietērica Bacchī

Sīthoniae celebrāre nurūs: (nox cōnscia sacrīs,

nocte sonat Rhodopē tinnītibus aeris acūtī)

nocte suā est ēgressa domō rēgīna deīque

rītibus īnstruitur furiāliaque accipit arma;

vīte caput tegitur, laterī cervīna sinistrō

vellera dēpendent, umerō levis incubat hastā.

concita per silvās turbā comitante suārum

terribilis Procnē furiīsque agitāta dolōris,

Bacche, tuās simulat: venit ad stabula āvia tandem

exululatque euhoeque sonat portāsque refringit

germānamque rapit raptaeque īnsignia Bacchī

induit et vultūs hederārum frondibus abdit

attonitamque trahēns intrā sua moenia dūcit.

ut sēnsit tetigisse domum Philomēla nefandam,

horruit īnfēlīx tōtōque expalluit ōre;

nacta locum Procnē sacrōrum pignora dēmit

ōraque dēvēlat miserae pudibunda sorōris

amplexumque petit; sed nōn attollere contrā

sustinet haec oculōs paelex sibi vīsa sorōris

dēiectōque in humum vultū iūrāre volentī

testārīque deōs, per vim sibi dēdecus illud

illātum, prō vōce manus fuit. ārdet et īram

nōn capit ipsa suam Procnē flētumque sorōris

corripiēnsnōn est lacrimīs hocinquitagendum,

sed ferrō, sed quid habēs, quod vincere ferrum

possit. in omne nefās ego , germāna, parāvī:

aut ego, cum facibus rēgālia tēcta cremābō,

artificem mediīs immittam Tērea flammīs,

aut linguam atque oculōs et quae tibi membra pudōrem

abstulerunt ferrō rapiam, aut per vulnera mīlle

sontem animam expellam! magnum quodcumque parāvī;

quid sit, adhūc dubitō.’ peragit dum tālia Procnē,

ad mātrem veniēbat Itys; quid possit, ab illō

admonita est oculīsque tuēns immītibusā! quam

es similis patrī!’ dīxit nec plūra locūta

trīste parat facinus tacitāque exaestuat īra.

ut tamen accessit nātus mātrīque salūtem

attulit et parvīs addūxit colla lacertīs

mixtaque blanditiīs puerīlibus ōscula iūnxit,

mōta quidem est genetrīx, īnfrāctaque cōnstitit īra

invītīque oculī lacrimīs maduēre coāctīs;

sed simul ex nimiā mentem pietāte labāre

sēnsit, ab hōc iterum est ad vultūs versa sorōris

inque vicem spectāns ambōcūr admovetinquit

alter blanditiās, raptā silet altera lingua?

quam vocat hic mātrem, cūr nōn vocat illa sorōrem?

cui sīs nūpta, vidē, Pandīone nāta, marītō!

dēgenerās! scelus est pietās in coniuge Tēre͜ō.’

nec mora, trāxit Ityn, velutī Gangētica cervae

lactentem fētum per silvās tigris opācās,

utque domūs altae partem tenuēre remōtam,

tendentemque manūs et iam sua fāta videntem

etmāter! māter!’ clāmantem et colla petentem

ēnse ferit Procnē, laterī quā pectus adhaeret,

nec vultum vertit. satis illī ad fāta vel ūnum

vulnus erat: iugulum ferrō Philomēla resolvit,

vīvaque adhūc animaequē aliquid retinentia membra

dīlaniant. pars inde cavīs exsultat aēnīs,

pars veribus strīdunt; mānant penetrālia tābō.

Hīs adhibet coniūnx ignārum Tērea mēnsis

et patriī mōris sacrum mentīta, quod ūnī

fās sit adīre virō, comitēs famulōsque remōvit.

ipse sedēns soliō Tēreus sublīmis avītō

vēscitur inque suam sua vīscera congerit alvum,

tantaque nox animī est, ‘Ityn hūc accersite!’ dīxit.

dissimulāre nequit crūdēlia gaudia Procnē

iamque suae cupiēns exsistere nūntia clādis

intus habēs, quem poscisait: circumspicit ille

atque, ubi sit, quaerit; quaerentī iterumque vocantī,

sīcut erat sparsīs furiālī caede capillīs,

prōsiluīt Ityosque caput Philomēla cruentum

mīsit in ōra patris nec tempore māluit ūllō

posse loquī et meritīs testārī gaudia dictīs.

Thrācius ingentī mēnsās clāmōre repellit

vīpereāsque ciet Stygiā valle sorōrēs

et modo, posset, reserātō pectore dīrās

ēgerere inde dapēs sēmēsaque vīscera gestit,

flet modo que vocat bustum miserābile nātī,

nunc sequitur nūdō genitās Pandīone ferrō.

corpora Cecropidum pennīs pendēre putārēs:

pendēbant pennīs. quārum petit altera silvās,

altera tēcta subit, neque adhūc pectore caedis

excessēre notae, signātaque sanguine plūmā est.

ille dolōre suō poenaeque cupīdine vēlōx

vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.

prōminet immodicum prō longā cuspide rōstrum.

[nōmen epops volucrī, faciēs armāta vidētur]

hic dolor ante diem longaeque extrēma senectae

tempora Tartareās Pandīona mīsit ad umbrās.

scēptra locī rērumque capit moderāmen Erectheus,

iūstitiā dubium validīsne potentior armīs.

quattuor ille quidem iuvenēs totidemque creārat

fēmineae sortis, sed erat pār fōrma duārum.

ē quibus Aeolidēs Cephalus coniuge fēlīx,

Procri, fuit; Boreae Tēreus Thrācēsque nocēbant,

dīlēctāque diū caruit deus Ōrīthyiā,

dum rogat et precibus māvult quam vīribus ūtī;

ast ubi blanditiīs agitur nihil, horridus īra,

quae solita est illī nimiumque domestica ventō,

et meritō!’ dīxit; ‘quid enim mea tēla relīquī,

saevitiam et vīrēs īramque animōsque minācēs,

admōvīque precēs, quārum dēdecet ūsus?

apta mihī vīs est: trīstia nūbila pellō,

freta concutiō nōdōsaque rōbora vertō

indūrōque nivēs et terrās grandine pulsō;

īdem ego, cum frātrēs caelō sum nactus apertō

(nam mihi campus is est), tantō mōlīmine luctor,

ut medius nostrīs concursibus īnsonet aether

exsiliantque cavīs ēlīsī nūbibus ignēs;

īdem ego, cum subiī convexa forāmina terrae

supposuīque ferōx īmīs mea terga cavernīs,

sollicitō mānēs tōtumque tremōribus orbem.

hāc ope dēbueram thalamōs petiisse, socerque

nōn ōrandus erat mihi sed faciendus Erectheus.’

haec Boreās aut hīs nōn īnferiōra locūtus

excussit pennās, quārum iactātibus omnīs

afflāta est tellūs lātumque perhorruit aequor,

pulvereamque trahēns per summa cacūmina pallam

verrit humum pavidamque metū cālīgine tēctus

Ōrīthyian amāns fulvīs amplectitur ālīs.

dum volat, ārsērunt agitātī fortius ignēs,

nec prius āeriī cursus suppressit habēnās,

quam Ciconum tenuit populōs et moenia raptor.

illīc et gelidī coniūnx Actaea tyrannī

et genetrīx facta est, partūs ēnīxa gemellōs,

cētera quī mātris, pennās genitōris habērent.

nōn tamen hās ūnā memorant cum corpore nātās,

barbaque dum rutilīs aberat subnīxa capillīs,

implūmēs Calaisque puer Zētēsque fuērunt;

mox pariter pennae rītū coepēre volucrum

cingere utrumque latus, pariter flāvēscere mālae.

ergō ubi concessit tempus puerīle iuventae,

vellera cum Minyīs nitidō radiantia villō

per mare nōn nōtum prīmā petiēre carīnā.