quae gemitūs truncaeque deō Neptūnius hērōs
causa rogat frontis; cui sīc Calydōnius amnis
coepit inōrnātōs redimītus harundine crīnēs:
“trīste petis mūnus. quis enim sua proelia victus
commemorāre velit? referam tamen ōrdine, nec tam
turpe fuit vincī quam contendisse decōrum est,
magnaque dat nōbīs tantus sōlācia victor.
nōmine sī qua suō fandō pervēnit ad aurēs
Dēianīra tuās, quondam pulcherrima virgō
multōrumque fuit spēs invidiōsa procōrum.
cum quibus ut socerī domus est intrāta petītī,
‘accipe mē generum,’ dīxī, ‘Parthāone nāte.’
dīxit et Alcīdēs; aliī cessēre duōbus.
ille Iovem socerum dare sē, fāmamque labōrum,
et superāta suae referēbat iussa novercae.
contrā ego ‘turpe deum mortālī cēdere’ dīxī
(nōndum erat ille deus) ‘dominum mē cernis aquārum
cursibus oblīquīs inter tua rēgna fluentum.
nec gener externīs hospes tibi missus ab ōrīs,
sed populāris erō et rērum pars ūna tuārum.
tantum nē noceat quod mē nec rēgia Iūnō
ōdit, et omnis abest iussōrum poena labōrum.
nam quō tē iactās, Alcmēnā nāte, creātum,
Iuppiter aut falsus pater est aut crīmine vērus.
mātris adulteriō patrem petis. ēlige, fictum
esse Iovem mālīs an tē per dēdecus ortum.’
tālia dīcentem iamdūdum lūmine torvō
spectat, et accēnsae nōn fortiter imperat īrae,
verbaque tot reddit: ‘melior mihi dextera linguā:
dummodo pugnandō superem, tū vince loquendō’
congrediturque ferōx. puduit modo magna locūtum
cēdere: reiēcī viridem dē corpore vestem,
bracchiaque opposuī, tenuīque ā pectore vārās
in statiōne manūs et pugnae membra parāvī.
ille cavīs haustō spargit mē pulvere palmīs,
inque vicem fulvae tāctū flāvēscit harēnae.
et modo cervīcem, modo crūra natantia captat —
aut captāre putēs — omnīque ā parte lacessit.
mē mea dēfendit gravitās frūstrāque petēbar,
haud secus ac mōlēs, magnō quam murmure flūctūs
oppugnant: manet illa, suōque est pondere tūta.
dīgredimur paulum, rūrsusque ad bella coīmus,
inque gradū stetimus, certī nōn cēdere, eratque
cum pede pēs iūnctus, tōtōque ego pectore prōnus
et digitōs digitīs et frontem fronte premēbam.
nōn aliter vīdī fortēs concurrere taurōs,
cum pretium pugnae tōtō nitidissima saltū
expetitur coniūnx: spectant armenta paventque
nescia quem maneat tantī victōria rēgnī.
ter sine prōfectū voluit nītentia contrā
reicere Alcīdēs ā sē mea pectora; quārtō
excutit amplexūs, adductaque bracchia solvit,
impulsumque manū — certum est mihi vēra fatērī —
prōtinus āvertit, tergōque onerōsus inhaesit.
sī qua fidēs — neque enim fictā mihi glōria vōce
quaeritur — impositō pressus mihi monte vidēbar.
vix tamen īnseruī sūdōre fluentia multō
bracchia, vix solvī dūrōs ā corpore nexūs.
īnstat anhēlantī prohibetque resūmere vīrēs,
et cervīce meā potitur. tum dēnique tellūs
pressa genū nostrō est, et harēnās ōre momordī.
īnferior virtūte, meās dēvertor ad artēs
ēlāborque virō longum fōrmātus in anguem.
quī postquam flexōs sinuāvī corpus in orbēs,
cumque ferō mōvī linguam strīdōre bisulcam,
rīsit, et illūdēns nostrās Tīrynthius artēs
‘cūnārum labor est anguēs superāre meārum’
dīxit, ‘et ut vincās aliōs, Achelōe, dracōnēs,
pars quota Lernaeae serpēns eris ūnus echidnae?
vulneribus fēcunda suīs erat illa, nec ūllum
dē capitum numerō caput est impūne recīsum
quīn geminō cervīx hērēde valentior esset.
hanc ego rāmōsam nātīs ē caede colubrīs
crēscentemque malō domuī, domitamque reclūsī.
quid fore tē crēdis, falsum quī versus in anguem
arma aliēna movēs, quem fōrma precāria cēlat?’
dīxerat, et summō digitōrum vincula collō
inicit. angēbar ceu guttura forcipe pressus,
pollicibusque meās pugnābam ēvellere faucēs.
sīc quoque dēvictō restābat tertia taurī
fōrma trucis; taurō mūtātus membra rebellō.
induit ille torīs ā laevā parte lacertōs,
admissumque trahēns sequitur, dēpressaque dūra
cornua fīgit humō, mēque altā sternit harēnā.
nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornū
dum tenet, īnfrēgit, truncāque ā fronte revellit.
Nāides hoc, pōmīs et odōrō flōre replētum,
sacrārunt: dīvesque meō Bona Cōpia cornū est.”
dīxerat, et nymphē rītū succīncta Diānae,
ūna ministrārum, fūsīs utrimque capillīs,
incessit tōtumque tulit praedīvite cornū
autumnum et mēnsās, fēlīcia pōma, secundās.
lūx subit, et prīmō feriente cacūmina sōle
discēdunt iuvenēs, neque enim dum flūmina pācem
et placidōs habeant lāpsūs tōtaeque resīdant
opperiuntur aquae. vultūs Achelōus agrestēs
et lacerum cornū mediīs caput abdidit undīs.
huic tantum ablātī doluit iactūra decōris;
cētera sospes habet. capitis quoque fronde salignā
aut superimpositā cēlātur harundine damnum.
at tē, Nesse ferōx, eiusdem virginis ārdor
perdiderat volucrī trāiectum terga sagittā.
namque novā repetēns patriōs cum coniuge mūrōs
vēnerat Euēnī rapidās Iove nātus ad undās.
ūberior solitō, nimbīs hiemālibus auctus,
verticibusque frequēns erat atque impervius amnis.
intrepidum prō sē, cūram dē coniuge agentem
Nessus adit, membrīsque valēns scītusque vadōrum,
“officiō”que “meō rīpā sistētur in illā
haec,” ait “Alcīdē. tū vīribus ūtere nandō!”
pallentemque metū, fluviumque ipsumque timentem
trādidit Āonius pavidam Calydōnida Nessō.
mox, ut erat, pharetrāque gravis spoliōque leōnis
(nam clāvam et curvōs trāns rīpam mīserat arcūs)
“quandoquidem coepī, superentur flūmina” dīxit,
nec dubitat, nec quā sit clēmentissimus amnis
quaerit, et obsequiō dēferrī spernit aquārum.
iamque tenēns rīpam, missōs cum tolleret arcūs,
coniugis agnōvit vōcem Nessōque parantī
fallere dēpositum “quō tē fīdūcia” clāmat
“vāna pedum, violente, rapit? tibi, Nesse bifōrmis,
dīcimus. exaudī, nec rēs intercipe nostrās.
sī tē nūlla meī reverentia mōvit, at orbēs
concubitūs vetitōs poterant inhibēre paternī.
haud tamen effugiēs, quamvīs ope fīdis equīnā;
vulnere, nōn pedibus tē cōnsequar.” ultima dicta
rē probat, et missā fugientia terga sagittā
trāicit; exstābat ferrum dē pectore aduncum.
quod simul ēvulsum est, sanguis per utrumque forāmen
ēmicuit mixtus Lernaeī tābe venēnī.
excipit hunc Nessus, “neque enim moriēmur inultī”
sēcum ait, et calidō vēlāmina tīncta cruōre
dat mūnus raptae velut irrītāmen amōris.
longa fuit mediī mora temporis, āctaque magnī
Herculis implērant terrās odiumque novercae.
victor ab Oechaliā Cēnaeō sacra parābat
vōta Iovī, cum Fāma loquāx praecessit ad aurēs,
Dēianīra, tuās, quae vērīs addere falsa
gaudet et ē minimō sua per mendācia crēscit:
Amphitryōniadēn Iolēs ārdōre tenērī.
crēdit amāns, venerisque novae perterrita fāmā
indulsit prīmō lacrimīs, flendōque dolōrem
diffūdit miseranda suum. mox deinde “quid autem
flēmus?” ait “paelex lacrimīs laetābitur istīs.
quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
dum licet, et nōndum thalamōs tenet altera nostrōs.
conquerar an sileam? repetam Calydōna, morerne?
excēdam tēctīs an, sī nihil amplius, obstem?
quid sī mē, Meleagre, tuam memor esse sorōrem
forte parō facinus, quantumque iniūria possit
fēmineusque dolor iugulātā paelice testor?”
in cursūs animus variōs abit. omnibus illīs
praetulit imbūtam Nessēō sanguine vestem
mittere, quae vīrēs dēfectō reddat amōrī,
ignārōque Lichae quid trādat nescia lūctūs
ipsa suōs trādit, blandīsque miserrima verbīs
dōna det illa virō mandat. capit īnscius hērōs,
induiturque umerīs Lernaeae vīrus echidnae.
tūra dabat prīmīs et verba precantia flammīs,
vīnaque marmoreās paterā fundēbat in ārās:
incaluit vīs inde malī, resolūtaque flammīs
Herculeōs abiit lātē dīlāpsa per artūs.
dum potuit, solitā gemitum virtūte repressit;
victa malīs postquam est patientia, reppulit ārās,
implēvitque suīs nemorōsam vōcibus Oetēn.
nec mora, lētiferam cōnātur scindere vestem:
quā trahitur, trahit illa cutem (foedumque relātū)
aut haeret membrīs frūstrā temptāta revellī,
aut lacerōs artūs et grandia dētegit ossa.
ipse cruor, gelidō ceu quondam lāmina candēns
tīncta lacū, strīdit coquiturque ārdente venēnō.
nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,
caeruleusque fluit tōtō dē corpore sūdor,
ambustīque sonant nervī, caecāque medullīs
tābe liquēfactīs tollēns ad sīdera palmās
“clādibus” exclāmat, “Sāturnia, pāscere nostrīs:
pāscere, et hanc pestem spectā, crūdēlis, ab altō,
corque ferum satiā. vel sī miserandus et hostis,
[hoc est, sī tibi sum, dīrīs cruciātibus aegram]
invīsamque animam nātamque labōribus aufer.
mors mihi mūnus erit; decet haec dare dōna novercam.
ergō ego foedantem peregrīnō templa cruōre
Būsīrin domuī, saevōque alimenta parentis
Antaeō ēripuī? nec mē pāstōris Hibērī
fōrma triplex, nec fōrma triplex tua, Cerbere, mōvit?
vōsne, manūs, validī pressistis cornua taurī?
vestrum opus Ēlis habet, vestrum Stymphālides undae,
Partheniumque nemus. vestrā virtūte relātus
Thermōdontiacō caelātus balteus aurō,
pōmaque ab īnsomnī concūstōdīta dracōne.
nec mihi Centaurī potuēre resistere, nec mī
Arcadiae vāstātor aper; nec prōfuit Hȳdrae
crēscere per damnum gemināsque resūmere vīrēs.
quid, cum Thrācis equōs hūmānō sanguine pinguēs
plēnaque corporibus lacerīs praesēpia vīdī,
vīsaque dēiēcī, dominumque ipsōsque perēmī?
hīs ēlīsa iacet mōlēs Nemeaea lacertīs,
hāc caelum cervīce tulī! dēfessa iubendō est
saeva Iovis coniūnx, ego sum indēfessus agendō.
sed nova pestis adest, cui nec virtūte resistī
nec tēlīs armīsque potest. pulmōnibus errat
ignis edāx īmīs perque omnēs pāscitur artūs.
at valet Eurystheus. et sunt quī crēdere possint
esse deōs?” dīxit, perque altam saucius Oetēn
haud aliter graditur quam sī vēnābula taurus
corpore fīxa gerat, factīque refūgerit auctor.
saepe illum gemitūs ēdentem, saepe frementem,
saepe retemptantem tōtās īnfringere vestēs
sternentemque trabēs īrāscentemque vidērēs
montibus aut patriō tendentem bracchia caelō.
ecce Lichān trepidum latitantem rūpe cavātā
aspicit, utque dolor rabiem collēgerat omnem,
“tūne, Lichā” dīxit, “fērālia dōna dedistī?
tūne meae necis auctor eris?” tremit ille pavetque
pallidus, et timidē verba excūsantia dīcit;
dīcentem genibusque manūs adhibēre parantem
corripit Alcīdēs, et terque quaterque rotātum
mittit in Euboicās tormentō fortius undās.
ille per āeriās pendēns indūruit aurās,
utque ferunt imbrēs gelidīs concrēscere ventīs,
inde nivēs fierī, nivibus quoque molle rotātīs
astringī et spissā glomerārī grandine corpus,
sīc illum validīs iactum per ināne lacertīs
exsanguemque metū nec quicquam ūmōris habentem
in rigidōs versum silicēs prior ēdidit aetās.
nunc quoque in Euboicō scopulus brevis ēminet altō
gurgite et hūmānae servat vestīgia fōrmae,
quem quasi sēnsūrum nautae calcāre verentur,
appellantque Lichān.
arboribus caesīs quās ardua gesserat Oetē
inque pyram strūctīs, arcum pharetramque capācem
rēgnaque vīsūrās iterum Trōiāna sagittās
ferre iubēs Poeante satum; quō flamma ministrō est
subdita. dumque avidīs comprēnditur ignibus agger,
congeriem silvae Nemeaeō vellere summam
sternis, et impositā clāvae cervīce recumbis,
haud aliō vultū quam sī convīva iacērēs
inter plēna merī redimītus pōcula sertīs.
iamque valēns et in omne latus diffūsa sonābat,
sēcūrōsque artūs contemptōremque petēbat
flamma suum. timuēre deī prō vindice terrae.
quōs ita (sēnsit enim) laetō Sāturnius ōre
Iuppiter alloquitur: “nostra est timor iste voluptās,
ō superī, tōtōque libēns mihi pectore grātor
quod memoris populī dīcor rēctorque paterque
et mea prōgeniēs vestrō quoque tūta favōre est.
nam quamquam ipsīus datur hoc immānibus āctīs,
obligor ipse tamen. sed enim nē pectora vānō
fīda metū paveant, Oetaeās spernite flammās.
omnia quī vīcit, vincet quōs cernitis ignēs;
nec nisi māternā Vulcānum parte potentem
sentiet. aeternum est ā mē quod trāxit et expers
atque immūne necis, nūllāque domābile flammā.
idque ego dēfūnctum terrā caelestibus ōrīs
accipiam, cūnctīsque meum laetābile factum
dīs fore cōnfīdō. sī quis tamen Hercule, sī quis
forte deō dolitūrus erit, data praemia nōlet,
sed meruisse darī sciet invītusque probābit.”
assēnsēre deī. coniūnx quoque rēgia vīsa est
cētera nōn dūrō, dūrō tamen ultima vultū
dicta tulisse Iovis, sēque indoluisse notātam.
intereā quodcumque fuit populābile flammae
Mulciber abstulerat, nec cognōscenda remānsit
Herculis effigiēs, nec quicquam ab imāgine ductum
mātris habet tantumque Iovis vestīgia servat.
utque novus serpēns positā cum pelle senectā
luxuriāre solet, squāmāque nitēre recentī,
sīc ubi mortālēs Tīrynthius exuit artūs,
parte suī meliōre viget, maiorque vidērī
coepit et augustā fierī gravitāte verendus.
quem pater omnipotēns inter cava nūbila raptum
quadriiugō currū radiantibus intulit astrīs.
sēnsit Atlās pondus. neque adhūc Sthenelēius īrās
solverat Eurystheus, odiumque in prōle paternum
exercēbat atrōx.
Argolis Alcmēnē, questūs ubi pōnat anīlēs,
cui referat nātī testātōs orbe labōrēs,
cuive suōs cāsūs, Iolēn habet. Herculis illam
imperiīs thalamōque animōque recēperat Hyllus,
implēratque uterum generōsō sēmine; cui sīc
incipit Alcmēnē: “faveant tibi nūmina saltem,
corripiantque morās tum cum mātūra vocābis
praepositam timidīs parientibus Īlīthyiam,
quam mihi difficilem Iūnōnis grātia fēcit.
namque labōriferī cum iam nātālis adesset
Herculis et decimum premerētur sīdere signum,
tendēbat gravitās uterum mihi, quodque ferēbam
tantum erat ut possēs auctōrem dīcere tēctī
ponderis esse Iovem. nec iam tolerāre labōrēs
ulterius poteram. quīn nunc quoque frīgidus artūs,
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse dolōris.
septem ego per noctēs, totidem cruciāta diēbus,
fessa malīs, tendēnsque ad caelum bracchia, magnō
Lūcīnam Nīxūsque parēs clāmōre vocābam.
illa quidem vēnit, sed praecorrupta, meumque
quae dōnāre caput Iūnōnī vellet inīquae.
utque meōs audit gemitūs, subsēdit in illā
ante forēs ārā, dextrōque ā poplite laevum
pressa genū et digitīs inter sē pectine iūnctīs
sustinuit partūs. tacitā quoque carmina vōce
dīxit, et inceptōs tenuērunt carmina partūs.
nītor, et ingrātō faciō convīcia dēmēns
vāna Iovī, cupiōque morī, mōtūraque dūrōs
verba queror silicēs. mātrēs Cadmēides adsunt,
vōtaque suscipiunt exhortanturque dolentem.
ūna ministrārum mediā dē plēbe Galanthis
flāva comās aderat, faciendīs strēnua iussīs,
officiīs dīlēcta suīs. ea sēnsit inīquā
nescioquid Iūnōne gerī, dumque exit et intrat
saepe forēs, dīvam residentem vīdit in ārā
bracchiaque in genibus digitīs cōnexa tenentem,
et ‘quaecumque es’ ait, ‘dominae grātāre; levāta est
Argolis Alcmēnē, potiturque puerpera vōtō.’
exsiluit, iūnctāsque manūs pavefacta remīsit
dīva potēns uterī. vinclīs levor ipsa remissīs.
nūmine dēceptō rīsisse Galanthida fāma est.
rīdentem prēnsamque ipsīs dea saeva capillīs
trāxit et ē terrā corpus relevāre volentem
arcuit inque pedēs mūtāvit bracchia prīmōs.
strēnuitās antīqua manet, nec terga colōrem
āmīsēre suum; fōrma est dīversa priōrī.
quae quia mendācī parientem iūverat ōre,
ōre parit, nostrāsque domōs, ut et ante, frequentat.”
dīxit, et admonitū veteris commōta ministrae
ingemuit. quam sīc nurus est affāta dolentem:
“tē tamen, ō genetrīx, aliēnae sanguine vestrō
rapta movet faciēs. quid sī tibi mīra sorōris
fāta meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
impediunt prohibentque loquī. fuit ūnica mātrī —
mē pater ex aliā genuit — nōtissima fōrmā
Oechalidum Dryopē; quam virginitāte carentem
vimque deī passam Delphōs Dēlonque tenentis
excipit Andraemōn, et habētur coniuge fēlīx.
est lacus acclīvis dēvexō margine fōrmam
lītoris efficiēns; summum myrtēta corōnant.
vēnerat hūc Dryopē fātōrum nescia, quōque
indignēre magis, nymphīs lātūra corōnās,
inque sinū puerum, quī nōndum implēverat annum,
dulce ferēbat onus tepidīque ope lactis alēbat.
haud procul ā stāgnō Tyriōs imitāta colōrēs
in spem bācārum flōrēbat aquātica lōtos.
carpserat hinc Dryopē quōs oblectāmina nātō
porrigeret flōrēs, et idem factūra vidēbar —
namque aderam — vīdī guttās ē flōre cruentās
dēcidere et tremulō rāmōs horrōre movērī.
scīlicet, ut referunt tardī nunc dēnique agrestēs,
Lōtis in hanc nymphē, fugiēns obscēna Priāpī,
contulerat versōs, servātō nōmine, vultūs.
nescierat soror hoc. quae cum perterrita retrō
īre et adōrātīs vellet discēdere nymphīs,
haesērunt rādīce pedēs. convellere pugnat,
nec quicquam nisi summa movet. succrēscit ab īmō,
tōtaque paulātim lentus premit inguina cortex.
ut vīdit, cōnāta manū laniāre capillōs,
fronde manum implēvit: frondēs caput omne tenēbant.
at puer Amphissos — namque hoc avus Eurytus illī
addiderat nōmen — māterna rigēscere sentit
ūbera, nec sequitur dūcentem lacteus ūmor.
spectātrīx aderam fātī crūdēlis, opemque
nōn poteram tibi ferre, soror; quantumque valēbam,
crēscentem truncum rāmōsque amplexa morābar,
et, fateor, voluī sub eōdem cortice condī.
ecce vir Andraemōn genitorque miserrimus adsunt
et quaerunt Dryopēn; Dryopēn quaerentibus illīs
ostendī †lōton. tepidō dant ōscula lignō,
affūsīque suae rādīcibus arboris haerent.
nīl nisi iam faciem quod nōn foret arbor habēbat
cāra soror. lacrimae miserō dē corpore factīs
irrōrant foliīs ac, dum licet ōraque praestant
vōcis iter, tālēs effundit in āera questūs:
‘sī qua fidēs miserīs, hoc mē per nūmina iūrō
nōn meruisse nefās: patior sine crīmine poenam,
vīximus innocuae. sī mentior, ārida perdam
quās habeō frondēs et caesa secūribus ūrar.
hunc tamen īnfantem māternīs dēmite rāmīs,
et date nūtrīcī, nostrāque sub arbore saepe
lac facitōte bibat nostrāque sub arbore lūdat.
cumque loquī poterit, mātrem facitōte salūtet,
et trīstis dīcat “latet hōc in stīpite māter.”
stāgna tamen timeat nec carpat ab arbore flōrēs,
et fruticēs omnēs corpus putet esse deārum.
cāre, valē, coniūnx, et tū germāna, paterque!
quī, sī qua est pietās, ab acūtae vulnere falcis,
ā pecoris morsū frondēs dēfendite nostrās.
et quoniam mihi fās ad vōs incumbere nōn est,
ērigite hūc artūs et ad ōscula nostra venīte,
dum tangī possunt, parvumque attollite nātum.
plūra loquī nequeō; nam iam per candida mollis
colla liber serpit, summōque cacūmine condor.
ex oculīs removēte manūs; sine mūnere vestrō
contegat inductus morientia lūmina cortex.’
dēsierant simul ōra loquī, simul esse, diūque
corpore mūtātō rāmī caluēre recentēs.”
dumque refert Iolē factum mīrābile, dumque
Eurytidos lacrimās admōtō pollice siccat
Alcmēnē (flet et ipsa tamen), compescuit omnem
rēs nova trīstitiam. nam līmine cōnstitit altō
paene puer dubiāque tegēns lānūgine mālās,
ōra refōrmātus prīmōs Iolāus in annōs.
hoc illī dederat Iūnōnia mūneris Hēbē,
victa virī precibus. quae cum iūrāre parāret
dōna tribūtūram post hunc sē tālia nūllī,
nōn est passa Themis: “nam iam discordia Thēbae
bella movent” dīxit, “Capaneusque nisi ab Iove vincī
haud poterit, fīentque parēs in vulnere frātrēs,
subductāque suōs mānēs tellūre vidēbit
vīvus adhūc vātēs; ultusque parente parentem
nātus erit factō pius et scelerātus eōdem,
attonitusque malīs, exul mentisque domūsque,
vultibus Eumenidum mātrisque agitābitur umbrīs,
dōnec eum coniūnx fātāle poposcerit aurum,
cognātumque latus Phēgēius hauserit ēnsis.
tum dēmum magnō petet hōs Achelōia supplex
ab Iove Calliroē nātīs īnfantibus annōs;
[nēve necem sinat esse diū victōris inultam]
Iuppiter hīs mōtus prīvignae dōna nurūsque
praecipiet, facietque virōs impūbibus annīs.”
haec ubi fāticanō ventūrī praescia dīxit
ōre Themis, variō superī sermōne fremēbant
et cūr nōn aliīs eadem dare dōna licēret
murmur erat. queritur veterēs Pallantias annōs
coniugis esse suī, queritur cānēscere mītis
Īasiōna Cerēs, repetītum Mulciber aevum
poscit Ericthoniō, Venerem quoque cūra futūrī
tangit et Anchīsae renovāre pacīscitur annōs.
cui studeat deus omnis habet; crēscitque favōre
turbida sēditiō, dōnec sua Iuppiter ōra
solvit et “ōh nostrī sī qua est reverentia” dīxit,
“quō ruitis? tantumne aliquis sibi posse vidētur,
fāta quoque ut superet? fātīs Iolāus in annōs
quōs ēgit rediit; fātīs iuvenēscere dēbent
Callirhoē genitī, nōn ambitiōne nec armīs.
vōs etiam — quōque hoc animō meliōre ferātis,
mē quoque — fāta regunt. quae sī mūtāre valērem,
nec nostrum sērī curvārent Aeacon annī,
perpetuumque aevī flōrem Rhadamanthus habēret
cum Mīnōe meō, quī propter amāra senectae
pondera dēspicitur, nec quō prius ōrdine rēgnat.”
dicta Iovis mōvēre deōs, nec sustinet ūllus,
cum videat fessōs Rhadamanthon et Aeacon annīs
et Mīnōa, querī. quī, dum fuit integer aevī,
terruerat magnās ipsō quoque nōmine gentēs;
tunc erat invalidus, Dēīonidēnque iuventae
rōbore Mīlētum Phoebōque parente superbum
pertimuit, crēdēnsque suīs īnsurgere rēgnīs,
haud tamen est patriīs arcēre penātibus ausus.
sponte fugis, Mīlēte, tuā, celerīque carīnā
Aegaeās mētīris aquās, et in Āside terrā
moenia cōnstituis positōris habentia nōmen.
hīc tibi, dum sequitur patriae curvāmina rīpae,
fīlia Maeandrī totiēns redeuntis eōdem
cognita Cȳaneē, praestantī corpora fōrmā,
Byblida cum Caunō, prōlem est ēnīxa gemellam.
Byblis in exemplō est ut ament concessa puellae,
Byblis Apollineī correpta cupīdine frātris.
[nōn soror ut frātrem, nec quā dēbēbat, amābat]
illa quidem prīmō nūllōs intellegit ignēs,
nec peccāre putat quod saepius ōscula iungat,
quod sua frāternō circumdet bracchia collō;
mendācīque diū pietātis fallitur umbrā.
paulātim dēclīnat amor, vīsūraque frātrem
culta venit, nimiumque cupit fōrmōsa vidērī
et sī qua est illīc fōrmōsior, invidet illī.
sed nōndum manifesta sibi est, nūllumque sub illō
igne facit vōtum, vērumtamen aestuat intus.
iam “dominum” appellat, iam nōmina sanguinis ōdit,
“Byblida” iam māvult quam sē vocet ille “sorōrem.”
spēs tamen obscēnās animō dēmittere nōn est
ausa suō vigilāns; placidā resolūta quiēte
saepe videt quod amat; vīsa est quoque iungere frātrī
corpus, et ērubuit, quamvīs sōpīta iacēbat.
somnus abit; silet illa diū repetitque quiētis
ipsa suae speciem dubiāque ita mente profātur:
“mē miseram! tacitae quid vult sibi noctis imāgō? —
quam nōlim rata sit! cūr haec ego somnia vīdī?
ille quidem est oculīs quamvīs fōrmōsus inīquīs
et placet, et possim, sī nōn sit frāter, amāre,
et mē dignus erat. vērum nocet esse sorōrem.
dummodo tāle nihil vigilāns committere temptem,
saepe licet similī redeat sub imāgine somnus!
testis abest somnō, nec abest imitāta voluptās.
prōh Venus et tenerā volucer cum mātre Cupīdō,
gaudia quanta tulī! quam mē manifesta libīdō
contigit! ut iacuī tōtīs resolūta medullīs!
ut meminisse iuvat! quamvīs brevis illa voluptās
noxque fuit praeceps et coeptīs invida nostrīs.
ō ego, sī liceat mūtātō nōmine iungī,
quam bene, Caune, tuō poteram nurus esse parentī!
quam bene, Caune, meō poterās gener esse parentī!
omnia dī facerent essent commūnia nōbīs
praeter avōs: tū mē vellem generōsior essēs!
nescioquam faciēs igitur, pulcherrime, mātrem;
at mihi, quae male sum quōs tū sortīta parentēs,
nīl nisi frāter eris. quod obest, id habēbimus ūnum.
quid mihi significant ergō mea vīsa? quod autem
somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
dī melius! — dī nempe suās habuēre sorōrēs:
sīc Sāturnus Opem iūnctam sibi sanguine dūxit,
Ōceanus Tēthyn, Iūnōnem rēctor Olympī.
sunt superīs sua iūra; quid ad caelestia rītūs
exigere hūmānōs dīversaque foedera temptō?
aut nostrō vetitus dē corde fugābitur ārdor,
aut hoc sī nequeō, peream, precor, ante torōque
mortua compōnar, positaeque det ōscula frāter.
et tamen arbitrium quaerit rēs ista duōrum!
finge placēre mihi: scelus esse vidēbitur illī.
at nōn Aeolidae thalamōs timuēre sorōrum.
unde sed hōs nōvī? cūr haec exempla parāvī?
quō feror? obscēnae procul hinc discēdite flammae
nec, nisi quā fās est germānae, frāter amētur.
sī tamen ipse meī captus prior esset amōre,
forsitan illīus possem indulgēre furōrī.
ergō ego, quae fueram nōn reiectūra petentem,
ipsa petam. poterisne loquī? poterisne fatērī?
cōget amor, poterō; vel, sī pudor ōra tenēbit,
littera cēlātōs arcāna fatēbitur ignēs.”
hoc placet, haec dubiam vīcit sententia mentem.
in latus ērigitur cubitōque innīxa sinistrō
“vīderit. īnsānōs” inquit “fateāmur amōrēs!”
[ei mihi, quō lābor? quem mēns mea concipit ignem?]
et meditāta manū compōnit verba trementī;
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera cēram.
incipit et dubitat, scrībit damnatque tabellās,
[et notat et dēlet, mūtat culpatque probatque]
inque vicem sūmptās pōnit positāsque resūmit.
quid velit ignōrat; quicquid factūra vidētur
displicet. in vultū est audācia mixta pudōrī.
scrīpta “soror” fuerat; vīsum est dēlēre “sorōrem”
verbaque corrēctīs incīdere tālia cērīs:
“quam, nisi tū dederis, nōn est habitūra salūtem,
hanc tibi mittit amāns: pudet, āh, pudet ēdere nōmen,
et sī quid cupiam quaeris, sine nōmine vellem
posset agī mea causa meō, nec cognita Byblis
ante forem quam spēs vōtōrum certa fuisset.
esse quidem laesī poterat tibi pectoris index
et color et maciēs et vultus et ūmida saepe
lūmina nec causā suspīria mōta patentī
et crēbrī amplexūs, et quae, sī forte notāstī,
ōscula sentīrī nōn esse sorōria possent.
ipsa tamen, quamvīs animī grave vulnus habēbam,
quamvīs intus erat furor igneus, omnia fēcī —
sunt mihi dī testēs — ut tandem sānior essem,
pugnāvīque diū violenta Cupīdinis arma
effugere īnfēlīx, et plūs quam ferre puellam
posse putēs ego dūra tulī. superāta fatērī
cōgor opemque tuam timidīs exposcere vōtīs.
tū servāre potes, tū perdere sōlus amantem:
ēlige utrum faciās. nōn hoc inimīca precātur,
sed quae, cum tibi sit iūnctissima, iūnctior esse
expetit et vinclō tēcum propiōre ligārī.
iūra senēs nōrint, et quid liceatque nefāsque
fāsque sit inquīrant, lēgumque exāmina servent.
conveniēns Venus est annīs temerāria nostrīs.
quid liceat nescīmus adhūc et cūncta licēre
crēdimus, et sequimur magnōrum exempla deōrum.
nec nōs aut dūrus pater aut reverentia fāmae
aut timor impediet. tamen ut sit causa timendī,
dulcia frāternō sub nōmine fūrta tegēmus:
est mihi lībertās tēcum sēcrēta loquendī,
et damus amplexūs et iungimus ōscula cōram.
quantum est quod dēsit? miserēre fatentis amōrem,
et nōn fassūrae, nisi cōgeret ultimus ārdor,
nēve merēre meō subscrībī causa sepulcrō.”
tālia nēquīquam perarantem plēna relīquit
cēra manum, summusque in margine versus adhaesit.
prōtinus impressā signat sua crīmina gemmā,
quam tīnxit lacrimīs (linguam dēfēcerat ūmor),
dēque suīs ūnum famulīs pudibunda vocāvit,
et paulum blandīta “fer hās, fīdissime, nostrō”
dīxit, et adiēcit longō post tempore “frātrī.”
cum daret, ēlāpsae manibus cecidēre tabellae.
ōmine turbāta est, mīsit tamen. apta minister
tempora nactus adit trāditque latentia verba.
attonitus subitā iuvenis Maeandrius īrā
prōicit acceptās lēctā sibi parte tabellās,
vixque manūs retinēns trepidantis ab ōre ministrī,
“dum licet, ō vetitae scelerāte libīdinis auctor,
effuge!” ait “quī, sī nostrum tua fāta pudōrem
nōn traherent sēcum, poenās mihi morte dedissēs.”
ille fugit pavidus, dominaeque ferōcia Caunī
dicta refert. pallēs audītā, Bybli, repulsā,
et pavet obsessum glaciālī frīgore corpus.
mēns tamen ut rediit, pariter rediēre furōrēs,
linguaque vix tālēs ictō dedit āere vōcēs:
“et meritō! quid enim temerāria vulneris huius
indicium fēcī? quid quae cēlanda fuērunt
tam cito commīsī properātīs verba tabellīs?
ante erat ambiguīs animī sententia dictīs
praetemptanda mihī. nē nōn sequerētur euntem,
parte aliquā vēlī quālis foret aura notāre
dēbueram, tūtōque marī dēcurrere, quae nunc
nōn explōrātīs implēvī lintea ventīs.
auferor in scopulōs igitur, subversaque tōtō
obruor ōceanō, neque habent mea vēla recursūs.
quid quod et ōminibus certīs prohibēbar amōrī
indulgēre meō, tum cum mihi ferre iubentī
excidit et fēcit spēs nostrās cēra cadūcās?
nōnne vel illa diēs fuerat, vel tōta voluntās —
sed potius mūtanda diēs? deus ipse monēbat
signaque certa dabat, sī nōn male sāna fuissem.
et tamen ipsa loquī nec mē committere cērae
dēbueram praesēnsque meōs aperīre furōrēs.
vīdisset lacrimās, vultum vīdisset amantis;
plūra loquī poteram quam quae cēpēre tabellae.
invītō potuī circumdare bracchia collō
et, sī reicerer, potuī moritūra vidērī
amplectīque pedēs affūsaque poscere vītam.
omnia fēcissem, quōrum sī singula dūram
flectere nōn poterant, potuissent omnia, mentem.
forsitan et missī sit quaedam culpa ministrī:
nōn adiīt aptē, nec lēgit idōnea, crēdō,
tempora, nec petiīt hōramque animumque vacantem.
haec nocuēre mihī. neque enim est dē tigride nātus
nec rigidōs silicēs solidumve in pectore ferrum
aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
vincētur. repetendus erit, nec taedia coeptī
ūlla meī capiam, dum spīritus iste manēbit.
nam prīmum, sī facta mihī revocāre licēret,
nōn coepisse fuit; coepta expugnāre secundum est.
quippe nec ille potest, ut iam mea vōta relinquam,
nōn tamen ausōrum semper memor esse meōrum.
et quia dēsierim, leviter voluisse vidēbor,
aut etiam temptāsse illum īnsidiīsque petīsse,
vel certē nōn hōc quī plūrimus urget et ūrit
pectora nostra deō, sed victa libīdine crēdar;
dēnique iam nequeō nīl commīsisse nefandum.
et scrīpsī et petiī: reserāta est nostra voluntās;
ut nihil adiciam, nōn possum innoxia dīcī.
quod superest, multum est in vōta, in crīmina parvum.”
dīxit et (incertae tanta est discordia mentis)
cum pigeat temptāsse, libet temptāre. modumque
exit et īnfēlīx committit saepe repellī.
mox ubi fīnis abest, patriam fugit ille nefāsque,
inque peregrīnā pōnit nova moenia terrā.
tum vērō maestam tōtā Mīlētida mente
dēfēcisse ferunt, tum vērō ā pectore vestem
dēripuit plānxitque suōs furibunda lacertōs;
iamque palam est dēmēns, inconcessamque fatētur
spem veneris, siquidem patriam invīsōsque penātēs
dēserit et profugī sequitur vestīgia frātris.
utque tuō mōtae, prōlēs Semelēia, thyrsō
Ismariae celebrant repetīta triennia Bacchae,
Byblida nōn aliter lātōs ululāsse per agrōs
Būbasides vīdēre nurūs. quibus illa relictīs
Cāras et armiferōs Lelegas Lyciamque pererrat.
iam Cragon et Limyrēn Xanthīque relīquerat undās,
quōque Chimaera iugō mediīs in partibus ignem,
pectus et ōra leae, caudam serpentis habēbat.
dēficiunt silvae, cum tū lassāta sequendō
concidis et dūrā positīs tellūre capillīs,
Bybli, iacēs, frondēsque tuō premis ōre cadūcās.
saepe illam nymphae tenerīs Lelegēides ulnīs
tollere cōnantur, saepe ut medeātur amōrī
praecipiunt surdaeque adhibent sōlācia mentī.
mūta iacet, viridēsque suīs tenet unguibus herbās
Byblis, et ūmectat lacrimārum grāmina rīvō.
Nāidas hīs vēnam, quae numquam ārēscere posset,
supposuisse ferunt. quid enim dare maius habēbant?
prōtinus, ut sectō piceae dē cortice guttae
utve tenāx gravidā mānat tellūre bitūmen
utve sub adventum spīrantis lēne Favōnī
sōle remollēscit quae frīgore cōnstitit unda:
sīc lacrimīs cōnsūmpta suīs Phoebēia Byblis
vertitur in fontem, quī nunc quoque vallibus illīs
nōmen habet dominae, nigrāque sub īlice mānat.
fāma novī centum Crētaeās forsitan urbēs
implēsset mōnstrī, sī nōn mīrācula nūper
Īphide mūtātā Crētē propiōra tulisset.
proxima Cnōsiacō nam quondam Phaestia rēgnō
prōgenuit tellūs ignōtum nōmine Ligdum,
ingenuā dē plēbe virum, nec cēnsus in illō
nōbilitāte suā maior, sed vīta fidēsque
inculpāta fuit. gravidae quī coniugis aurēs
vōcibus hīs monuit, cum iam prope partus adesset.
“quae voveam duo sunt: minimō ut relevēre dolōre,
utque marem pariās. onerōsior altera sors est,
et vīrēs fortūna negat. quod abōminor: ergō
ēdita forte tuō fuerit sī fēmina partū —
invītus mandō; pietās, ignōsce! — necētur.”
dīxerat, et lacrimīs vultum lāvēre profūsīs,
tam quī mandābat quam cui mandāta dabantur.
sed tamen ūsque suum vānīs Telethūsa marītum
sollicitat precibus nē spem sibi pōnat in artō.
certa sua est Ligdō sententia. iamque ferendō
vix erat illa gravem mātūrō pondere ventrem,
cum mediō noctis spatiō sub imāgine somnī
Īnachis ante torum, pompā comitāta sacrōrum,
aut stetit, aut vīsa est. inerant lūnāria frontī
cornua cum spīcīs nitidō flāventibus aurō
et rēgāle decus; cum quā lātrātor Anūbis,
sānctaque Būbastis, variusque colōribus Āpis,
quīque premit vōcem digitōque silentia suādet;
sīstraque erant, numquamque satis quaesītus Osīrīs,
plēnaque somniferīs serpēns peregrīna venēnīs.
tum velut excussam somnō et manifesta videntem
sīc affāta dea est: “pars ō Telethūsa meārum,
pōne gravēs cūrās mandātaque falle marītī.
nec dubitā, cum tē partū Lūcīna levārit,
tollere quicquid erit. dea sum auxiliāris opemque
exōrāta ferō; nec tē coluisse querēris
ingrātum nūmen.” monuit, thalamōque recessit.
laeta torō surgit, pūrāsque ad sīdera supplex
Crēssa manūs tollēns, rata sint sua vīsa precātur.
ut dolor incrēvit, sēque ipsum pondus in aurās
expulit, et nāta est ignārō fēmina patre,
iussit alī māter puerum mentīta. fidemque
rēs habuit, neque erat fictī nisi cōnscia nūtrīx.
vōta pater solvit, nōmenque impōnit avītum:
Īphis avus fuerat. gāvīsa est nōmine māter
quod commūne foret, nec quemquam falleret illō.
indēcepta piā mendācia fraude latēbant.
cultus erat puerī; faciēs, quam sīve puellae,
sīve darēs puerō, fuerat fōrmōsus uterque.
tertius intereā decimō successerat annus,
cum pater, Īphi, tibi flāvam dēspondit Ianthēn,
inter Phaestiadas quae laudātissima fōrmae
dōte fuit virgō, Dictaeō nāta Telestē.
pār aetās, pār fōrma fuit, prīmāsque magistrīs
accēpēre artēs, elementa aetātis, ab īsdem.
hinc amor ambārum tetigit rude pectus, et aequum
vulnus utrīque dedit. sed erat fīdūcia dispār:
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
quamque virum putat esse, virum fore crēdit Ianthē;
Īphis amat quā posse fruī dēspērat, et auget
hoc ipsum flammās ārdetque in virgine virgō.
vixque tenēns lacrimās “quis mē manet exitus” inquit,
“cognita quam nūllī, quam prōdigiōsa novaeque
cūra tenet Veneris? sī dī mē perdere vellent,
[parcere dēbuerant; sī nōn, et perdere vellent]
nātūrāle malum saltem et dē mōre dedissent.
nec vaccam vaccae, nec equās amor ūrit equārum;
ūrit ovēs ariēs, sequitur sua fēmina cervum;
sīc et avēs coeunt, interque animālia cūncta
fēmina fēmineō corrēpta cupīdine nūlla est.
vellem nūlla forem! nē nōn tamen omnia Crētē
mōnstra ferat, taurum dīlēxit fīlia Sōlis,
fēmina nempe marem. meus est furiōsior illō,
sī vērum profitēmur, amor. tamen illa secūta est
spem veneris, tamen illa dolīs et imāgine vaccae
passa bovem est, et erat quī dēciperētur adulter.
hūc licet ē tōtō sollertia cōnfluat orbe,
ipse licet revolet cērātīs Daedalus ālīs,
quid faciet? num mē puerum dē virgine doctīs
artibus efficiet? num tē mūtābit, Ianthē?
quīn animum firmās tēque ipsa recolligis, Īphi,
cōnsiliīque inopēs et stultōs excutis ignēs?
quid sīs nāta vidēs, nisi tē quoque dēcipis ipsam;
et pete quod fās est, et amā quod fēmina dēbēs.
spēs est quae faciat, spēs est quae pāscat amōrem;
hanc tibi rēs adimit. nōn tē cūstōdia cārō
arcet ab amplexū, nec cautī cūra marītī,
nōn patris asperitās, nōn sē negat ipsa rogantī:
nec tamen est potienda tibī, nec, ut omnia fīant,
esse potes fēlīx, ut dīque hominēsque labōrent.
[nunc quoque vōtōrum nūlla est pars vāna meōrum,
dīque mihī facilēs quicquid valuēre dedērunt]
quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futūrus;
at nōn vult nātūra, potentior omnibus istīs,
quae mihi sōla nocet. venit ecce optābile tempus,
lūxque iugālis adest, et iam mea fīet Ianthē —
nec mihi continget: mediīs sitiēmus in undīs.
prōnuba quid Iūnō, quid ad haec, Hymenaee, venītis
sacra, quibus quī dūcat abest, ubi nūbimus ambae?”
pressit ab hīs vōcem. nec lēnius altera virgō
aestuat, utque celer veniās, Hymenaee, precātur.
quod petit haec Telethūsa timēns modo tempora differt,
nunc fictō languōre moram trahit, ōmina saepe
vīsaque causātur. sed iam cōnsūmpserat omnem
māteriam fictī, dīlātaque tempora taedae
īnstiterant, ūnusque diēs restābat. at illa
crīnālem capitī vittam nātaeque sibīque
dētrahit, et passīs āram complexa capillīs
“Īsi, Paraetonium Mareōticaque arva Pharonque
quae colis et septem dīgestum in cornua Nīlum,
fer, precor” inquit, “opem, nostrōque medēre timōrī.
tē, dea, tē quondam tuaque haec īnsignia vīdī
cūnctaque cognōvī, sonitum comitantiaque aera
sīstrōrum, memorīque animō tua iussa notāvī.
quod videt haec lūcem, quod nōn ego pūnior, ecce
cōnsilium mūnusque tuum est. miserēre tuārum,
auxiliōque iuvā.” lacrimae sunt verba secūtae.
vīsa dea est mōvisse suās (et mōverat) ārās,
et templī tremuēre forēs, imitātaque lūnam
cornua fulsērunt, crepuitque sonābile sīstrum.
nōn sēcūra quidem, faustō tamen ōmine laeta
māter abit templō. sequitur comes Īphis euntem
quam solita est maiōre gradū nec candor in ōre
permanet et vīrēs augentur et ācrior ipse est
vultus et incōmptīs brevior mēnsūra capillīs
plūsque vigōris adest, habuit quam fēmina. nam quae
fēmina nūper erās, puer es! date mūnera templīs,
nec timidā gaudēte fidē. dant mūnera templīs,
addunt et titulum; titulus breve carmen habēbat:
DŌNA PUER SOLVIT QUAE FĒMINA VŌVERAT ĪPHIS.
postera lūx radiīs lātum patefēcerat orbem,
cum Venus et Iūnō sociōsque Hymenaeus ad ignēs
conveniunt, potiturque suā puer Īphis Ianthē.