lēgerat huius Amor titulum nōmenque libellī:
“bella mihī, videō, bella parantur” ait.
“parce tuum vātem sceleris damnāre, Cupīdō,
trādita quī totiēns tē duce signa tulī.
nōn ego Tȳdīdēs, ā quō tua saucia māter
in liquidum rediīt aethera Mārtis equīs.
saepe tepent aliī iuvenēs: ego semper amāvī,
et sī quid faciam nunc quoque quaeris, amō.
quīn etiam docuī quā possīs arte parārī
et quod nunc ratiō est, impetus ante fuit.
nec tē, blande puer, nec nostrās prōdimus artēs,
nec nova praeteritum Mūsa retēxit opus.
sīquis amat quod amāre iuvat, fēlīciter ārdēns
gaudeat et ventō nāviget ille suō;
at sīquis male fert indignae rēgna puellae,
nē pereat, nostrae sentiat artis opem.
cūr aliquis laqueō collum nōdātus amātor
ā trabe sublīmī trīste pependit onus?
cūr aliquis rigidō fōdit sua pectora ferrō?
invidiam caedis pācis amātor habēs:
quī, nisi dēsierit, miserō peritūrus amōre est
dēsinat, et nūllī fūneris auctor eris.
et puer es, nec tē quicquam nisi lūdere oportet:
lūde; decent annōs mollia rēgna tuōs.
nam poterās ūtī nūdīs ad bella sagittīs,
sed tua mortiferō sanguine tēla carent.
vītricus et gladiīs et acūtā dīmicet hastā
et victor multā caede cruentus eat;
tū cole māternās, tūtō quibus ūtimur, artēs
et quārum vitiō nūlla fit orba parēns.
effice nocturnā frangātur iānua rixā
et tegat ōrnātās multa corōna forēs;
fac coeant fūrtim iuvenēs timidaeque puellae
verbaque dent cautō quālibet arte virō,
et modo blanditiās rigidō, modo iūrgia, postī
dīcat et exclūsus flēbile cantet amāns.
hīs lacrimīs contentus eris sine crīmine mortis.
nōn tua fax avidōs digna subīre rogōs.”
haec ego. mōvit Amor gemmātās aureus ālās
et mihi “prōpositum perfice” dīxit “opus.”
ad mea, dēceptī iuvenēs, praecepta venīte,
quōs suus ex omnī parte fefellit amor.
discite sānārī per quem didicistis amāre;
ūna manus vōbīs vulnus opemque feret.
terra salūtārēs herbās eademque nocentēs
nūtrit, et urtīcae proxima saepe rosa est;
vulnus in Herculeō quae quondam fēcerat hoste,
vulneris auxilium Pēlias hasta tulit.
sed quaecumque virīs, vōbīs quoque dicta, puellae,
crēdite: dīversīs partibus arma damus.
ē quibus ad vestrōs sī quid nōn pertinet ūsūs,
attamen exemplō multa docēre potest.
ūtile prōpositum est saevās exstinguere flammās
nec servum vitiī pectus habēre suī.
vīxisset Phyllis, sī mē foret ūsa magistrō,
et per quod noviēs, saepius īsset iter;
nec moriēns Dīdō summā vīdisset ab arce
Dardaniās ventō vēla dedisse ratēs;
nec dolor armāsset contrā sua vīscera mātrem,
quae sociī damnō sanguinis ulta virum est;
arte meā Tēreus, quamvīs Philomēla placēret,
per facinus fierī nōn meruisset avis.
dā mihi Pāsiphaēn, iam taurī pōnet amōrem;
dā Phaedram, Phaedrae turpis abībit amor.
redde Parin nōbīs, Helenēn Menelāus habēbit,
nec manibus Danaīs Pergama victa cadent.
impia sī nostrōs lēgisset Scylla libellōs,
haesisset capitī purpura, Nīse, tuō.
mē duce damnōsās, hominēs, compescite cūrās,
rēctaque cum sociīs mē duce nāvis eat.
Nāsŏ legendus erat tum cum didicistis amāre;
īdem nunc vōbīs Nāsŏ legendus erit.
pūblicus assertor dominīs suppressa levābō
pectora: vindictae quisque favēte suae.
tē precor incipiēns — adsit tua laurea nōbīs —
carminis et medicae Phoebe repertor opis;
tū pariter vātī, pariter succurre medentī:
utraque tūtēlae subdita cūra tuae est.
dum licet et modicī tangunt praecordia mōtūs,
sī piget, in prīmō līmine siste pedem.
opprime, dum nova sunt, subitī mala sēmina morbī,
et tuus incipiēns īre resistat equus.
nam mora dat vīrēs: tenerās mora percoquit ūvās
et validās segetēs quae fuit herba facit.
quae praebet lātās arbor spatiantibus umbrās,
quō posita est prīmum tempore, virga fuit;
tum poterat manibus summā tellūre revellī,
nunc stat in immēnsum vīribus aucta suīs.
quāle sit id quod amās celerī circumspice mente
et tua laesūrō subtrahe colla iugō.
prīncipiīs obstā: sērō medicīna parātur,
cum mala per longās convaluēre morās.
sed properā, nec tē ventūrās differ in hōrās:
quī nōn est hodiē, crās minus aptus erit.
verba dat omnis amor reperitque alimenta morandō.
optima vindictae proxima quaeque diēs.
flūmina pauca vidēs dē magnīs fontibus orta;
plūrima collēctīs multiplicantur aquīs.
sī cito sēnsissēs quantum peccāre parārēs,
nōn tegerēs vultūs cortice, Myrrha, tuōs.
vīdī ego quod fuerat prīmō sānābile vulnus
dīlātum longae damna tulisse morae.
sed quia dēlectat Veneris dēcerpere frūctum,
dīcimus assiduē “crās quoque fīet idem.”
intereā tacitae serpunt in vīscera flammae
et mala rādīcēs altius arbor agit.
sī tamen auxiliī periērunt tempora prīmī,
et vetus in captō pectore sēdit amor,
maius opus superest; sed nōn, quia sērior aegrō
advocor, ille mihī dēstituendus erit.
quam laesus fuerat partem Poeantius hērōs
certā dēbuerat praesecuisse manū;
post tamen hic multōs sānātus crēditur annōs
suprēmam bellīs imposuisse manum.
quī modo nāscentēs properābam pellere morbōs,
admoveō tardam nunc tibi lentus opem.
aut nova, sī possīs, sēdāre incendia temptēs
aut ubi per vīrēs prōcubuēre suās.
dum furor in cursū est, currentī cēde furōrī:
difficilēs aditūs impetus omnis habet.
stultus, ab oblīquō quī cum dēscendere possit,
pugnat in adversās īre natātor aquās.
impatiēns animus nec adhūc tractābilis artem
respuit atque odiō verba monentis habet.
aggrediar melius tum cum sua vulnera tangī
iam sinet et vērīs vōcibus aptus erit.
quis mātrem, nisi mentis inops, in fūnere nātī
flēre vetet? nōn hōc illa monenda locō est;
cum dederit lacrimās animumque implēverit aegrum,
ille dolor verbīs ēmoderandus erit.
temporis ars medicīna ferē est: data tempore prōsunt
et data nōn aptō tempore vīna nocent.
quīn etiam accendās vitia irrītēsque vetandō,
temporibus sī nōn aggrediāre suīs.
ergō ubi vīsus eris nostrā medicābilis arte,
fac monitīs fugiās ōtia prīma meīs.
haec ut amēs faciunt; haec, ut fēcēre, tuentur;
haec sunt iūcundī causa cibusque malī.
ōtia sī tollās, periēre Cupīdinis arcūs,
contemptaeque iacent et sine lūce facēs.
quam platanus vīnō gaudet, quam pōpulus undā
et quam līmōsā canna palūstris humō,
tam Venus ōtia amat. quī fīnem quaeris amōris —
cēdit amor rēbus — rēs age, tūtus eris.
languor et immodicī sub nūllō vindice somnī
āleaque et multō tempora quassa merō
ēripiunt omnēs animō sine vulnere nervōs:
affluit incautīs īnsidiōsus Amor.
dēsidiam puer ille sequī solet, ōdit agentēs:
dā vacuae mentī, quō teneātur, opus.
sunt fora, sunt lēgēs, sunt quōs tueāris amīcī:
vāde per urbānae splendida castra togae.
vel tū sanguineī iuvenālia mūnera Mārtis
suscipe: dēliciae iam tibi terga dabunt.
ecce fugāx Parthus, magnī nova causa triumphī,
iam videt in campīs Caesaris arma suīs.
vince Cupīdineās pariter Parthāsque sagittās
et refer ad patriōs bīna tropaea deōs.
ut semel Aetōlā Venus est ā cuspide laesa,
mandat amātōrī bella gerenda suō.
quaeritur Aegisthus quārē sit factus adulter.
in prōmptū causa est: dēsidiōsus erat.
pugnābant aliī tardīs apud Īlion armīs;
trānstulerat vīrēs Graecia tōta suās.
sīve operam bellīs vellet dare, nūlla gerēbat,
sīve forō, vacuum lītibus Argos erat.
quod potuit, nē nīl illīc agerētur, amāvit.
sīc venit ille puer, sīc puer ille manet.
rūra quoque oblectant animōs studiumque colendī;
quaelibet huic cūrae cēdere cūra potest.
colla iubē domitōs onerī suppōnere taurōs,
sauciet ut dūram vōmer aduncus humum;
obrue versātā Cereālia sēmina terrā,
quae tibi cum multō faenore reddat ager.
aspice curvātōs pōmōrum pondere rāmōs,
ut sua quod peperit vix ferat arbor onus;
aspice lābentēs iūcundō murmure rīvōs;
aspice tondentēs fertile grāmen ovēs.
ecce, petunt rūpēs praeruptaque saxa capellae;
iam referent haedīs ūbera plēna suīs.
pāstor inaequālī modulātur harundine carmen,
nec dēsunt comitēs, sēdula turba, canēs.
parte sonant aliā silvae mūgītibus altae
et queritur vitulum māter abesse suum.
quid, cum compositōs fugiunt exāmina fūmōs,
ut relevent dēmptī vīmina curva favī?
pōma dat autumnus; fōrmōsa est messibus aestās;
vēr praebet flōrēs; igne levātur hiems.
temporibus certīs mātūram rūsticus ūvam
dēligit, et nūdō sub pede musta fluunt;
temporibus certīs dēsectās alligat herbās
et tōnsam rārō pectine verrit humum.
ipse potes riguīs plantam dēpōnere in hortīs;
ipse potes rīvōs dūcere lēnis aquae.
vēnerit īnsitiō, fac rāmum rāmus adoptet
stetque peregrīnīs arbor operta comīs.
cum semel haec animum coepit mulcēre voluptās,
dēbilibus pinnīs irritus exit Amor.
vel tū vēnandī studium cole: saepe recessit
turpiter ā Phoebī victa sorōre Venus.
nunc leporem prōnum catulō sectāre sagācī,
nunc tua frondōsīs rētia tende iugīs;
aut pavidōs terrē variā formīdine cervōs,
aut cadat adversā cuspide fossus aper.
nocte fatīgātum somnus, nōn cūra puellae,
excipit et pinguī membra quiēte levat.
lēnius est studium, studium tamen, ālite captā
aut līnō aut calamīs praemia parva sequī,
vel, quae piscis edāx avidō male dēvoret ōre,
abdere sub parvīs aera recurva cibīs.
aut hīs aut aliīs, dōnec dēdiscis amāre,
ipse tibī fūrtim dēcipiendus eris.
tū tantum, quamvīs firmīs retinēbere vinclīs,
ī procul et longās carpere perge viās.
flēbis, et occurret dēsertae nōmen amīcae,
stābit et in mediā pēs tibi saepe viā.
sed quantō minus īre volēs, magis īre mementō;
perfer, et invītōs currere cōge pedēs.
nec pluviās optā, nec tē peregrīna morentur
sabbata nec damnīs Allia nōta suīs;
nec quot trānsierīs, nec quot tibi, quaere, supersint
mīlia; nec maneās ut prope, finge morās;
tempora nec numerā nec crēbrō respice Rōmam,
sed fuge: tūtus adhūc Parthus ab hoste fugā est.
dūra aliquis praecepta vocet mea; dūra fatēmur
esse, sed ut valeās multa dolenda ferēs.
saepe bibī sūcōs quamvīs invītus amārōs
aeger, et ōrantī mēnsa negāta mihi.
ut corpus redimās, ferrum patiēris et ignēs,
ārida nec sitiēns ōra levābis aquā;
ut valeās animō, quicquam tolerāre negābis?
at pretium pars haec corpore maius habet.
sed tamen est artis trīstissima iānua nostrae,
et labor est ūnus tempora prīma patī.
aspicis ut prēnsōs ūrant iuga prīma iuvencōs
et nova vēlōcem cingula laedat equum?
forsitan ā laribus patriīs exīre pigēbit,
sed tamen exībis; deinde redīre volēs.
nec tē lār patrius, sed amor revocābit amīcae
praetendēns culpae splendida verba tuae.
cum semel exieris, centum sōlācia cūrae
et rūs et comitēs et via longa dabit.
nec satis esse putēs discēdere: lentus abestō,
dum perdat vīrēs sitque sine igne cinis.
quod nisi firmātā properāris mente revertī,
īnferet arma tibī saeva rebellis Amor,
quicquid et āfuerīs, avidus sitiēnsque redībis,
et spatium damnō cesserit omne tuō.
vīderit, Haemoniae sīquis mala pābula terrae
et magicās artēs posse iuvāre putat.
ista venēficiī vetus est via; noster Apollō
innocuam sacrō carmine mōnstrat opem.
mē duce nōn tumulō prōdīre iubēbitur umbra,
nōn anus īnfāmī carmine rumpet humum,
nōn seges ex aliīs aliōs trānsībit in agrōs
nec subitō Phoebī pallidus orbis erit:
ut solet, aequoreās ībit Tiberīnus in undās;
ut solet, in niveīs Lūna vehētur equīs;
nūlla recantātās dēpōnent pectora cūrās,
nec fugiet vīvō sulpure victus Amor.
quid tē Phāsiacae iūvērunt grāmina terrae,
cum cuperēs patriā, Colchi, manēre domō?
quid tibi prōfuerunt, Circē, Persēides herbae,
cum sua Nēritiās abstulit aura ratēs?
omnia fēcistī nē callidus hospes abīret:
ille dedit certae lintea plēna fugae;
omnia fēcistī nē tē ferus ūreret ignis:
longus et invītō pectore sēdit amor.
vertere tū poterās hominēs in mīlle figūrās;
nōn poterās animī vertere iūra tuī.
dīceris hīs etiam, cum iam discēdere vellet,
Dūlichium verbīs dētinuisse ducem:
“nōn ego quod prīmō, meminī, spērāre solēbam
iam precor, ut coniūnx tū meus esse velīs;
et tamen ut coniūnx essem tua digna vidēbar,
quod dea, quod magnī fīlia Sōlis eram.
nē properēs ōrō, spatium prō mūnere poscō;
quid minus optārī per mea vōta potest?
et freta mōta vidēs, et dēbēs illa timēre:
ūtilior vēlīs postmodo ventus erit.
quae tibi causa fugae? nōn hīc nova Trōia resurgit,
nōn aliquis sociōs rūrsus ad arma vocat.
hīc amor et pāx est, in quā male vulneror ūna,
tūtaque sub rēgnō terra futūra tuō est.”
illa loquēbātur, nāvem solvēbat Ulixēs,
irrita cum vēlīs verba tulēre Notī.
ārdet, et assuētās Circē dēcurrit ad artēs,
nec tamen est illīs attenuātus amor.
ergō quisquis opem nostrā tibi poscis ab arte,
dēme venēficiīs carminibusque fidem.
sī tē causa potēns dominā retinēbit in urbe,
accipe cōnsilium quod sit in urbe meum.
optimus ille suī vindex, laedentia pectus
vincula quī rūpit dēdoluitque semel;
sed cui tantum animī est, illum mīrābor et ipse
et dīcam “monitīs nōn eget iste meīs.”
tū mihi, quī quod amās aegrē dēdiscis amāre
nec potes et vellēs posse, docendus eris.
saepe refer tēcum scelerātae facta puellae
et pōne ante oculōs omnia damna tuōs:
“illud et illud habet, nec eā contenta rapīnā est:
sub titulum nostrōs mīsit avāra larēs.
sīc mihi iūrāvit, sīc mē iūrāta fefellit,
ante suās quotiēns passa iacēre forēs!
dīligit ipsa aliōs, ā mē fastīdit amārī:
īnstitor, heu, noctēs quās mihi nōn dat habet.”
haec tibi per tōtōs inacēscant omnia sēnsūs,
haec refer, hinc odiī sēmina quaere tuī.
atque utinam possīs etiam fācundus in illīs
esse: dolē tantum, sponte disertus eris.
haeserat in quādam nūper mea cūra puellā;
conveniēns animō nōn erat illa meō.
cūrābar propriīs aeger Podalīrius herbīs —
et fateor, medicus turpiter aeger eram.
prōfuit assiduē vitiīs īnsistere amīcae,
idque mihī factum saepe salūbre fuit:
“quam mala” dīcēbam “nostrae sunt crūra puellae,”
nec tamen, ut vērē cōnfiteāmur, erant;
“bracchia quam nōn sunt nostrae fōrmōsa puellae,”
et tamen, ut vērē cōnfiteāmur, erant;
“quam brevis est,” nec erat, “quam multum poscit amantem” —
haec odiō vēnit maxima causa meō.
et mala sunt vīcīna bonīs: errōre sub illō
prō vitiō virtūs crīmina saepe tulit.
quā potes, in peius dōtēs dēflecte puellae
iūdiciumque brevī līmite falle tuum.
“turgida”, sī plēna est, sī fusca est, “nigra” vocētur;
in gracilī “maciēs” crīmen habēre potest.
et poterit dīcī “petulāns,” quae rūstica nōn est;
et poterit dīcī “rūstica,” sīqua proba est.
quīn etiam, quācumque caret tua fēmina dōte,
hanc moveat blandīs ūsque precāre sonīs:
exige utī cantet, sīqua est sine vōce puella;
fac saltet, nescit sīqua movēre manum;
barbara sermōne est, fac tēcum multa loquātur;
nōn didicit chordās tangere, posce lyram;
dūrius incēdit, fac inambulet; omne papillae
pectus habent, vitium fascia nūlla tegat;
sī male dentāta est, narrā quod rīdeat illī;
mollibus est oculīs, quod fleat illa refer.
prōderit et subitō, cum sē nōn fīnxerit ūllī,
ad dominam celerēs māne tulisse gradūs.
auferimur cultū; gemmīs aurōque teguntur
omnia; pars minima est ipsa puella suī.
saepe ubi sit quod amēs inter tam multa requīrās:
dēcipit hāc oculōs aegide dīves Amor.
imprōvīsus ades, dēprēndēs tūtus inermem;
īnfēlīx vitiīs excidet illa suīs.
nōn tamen huic nimium praeceptō crēdere tūtum est;
fallit enim multōs fōrma sine arte decēns.
tum quoque, compositīs cum collinet ōra venēnīs,
ad dominae vultūs — nec pudor obstet — eās:
pyxidas inveniēs et rērum mīlle colōrēs
et fluere in tepidōs oesypa lāpsa sinūs.
illa tuās redolent, Phīneu, medicāmina mēnsās;
nōn semel hinc stomachō nausea facta meō est.
nunc tibi quae mediō Veneris praestēmus in ūsū
ēloquar; ex omnī est parte fugandus Amor.
multa quidem ex illīs pudor est mihi dīcere, sed tū
ingeniō verbīs concipe plūra meīs.
nūper enim nostrōs quīdam carpsēre libellōs,
quōrum cēnsūrā Mūsa proterva mea est.
dummodo sīc placeam, dum tōtō canter in orbe,
quamlibet impugnent ūnus et alter opus.
ingenium magnī Līvor dētractat Homērī —
quisquis es, ex illō, Zōile, nōmen habēs —
et tua sacrilegae laniārunt carmina linguae,
pertulit hūc victōs quō duce Trōia deōs.
summa petit Līvor: perflant altissima ventī,
summa petunt dextrā fulmina missa Iovis.
at tū, quīcumque es, quem nostra licentia laedit,
sī sapis, ad numerōs exige quidque suōs.
fortia Maeoniō gaudent pede bella referrī:
dēliciīs illīc quis locus esse potest?
grande sonant tragicī: tragicōs decet īra cothurnōs;
ūsibus ē mediīs soccus habendus erit.
līber in adversōs hostēs stringātur iambus,
seu celer, extrēmum seu trahat ille pedem.
blanda pharetrātōs elegīā cantet Amōrēs
et levis arbitriō lūdat amīca suō.
Callimachī numerīs nōn est dīcendus Achillēs;
Cȳdippē nōn est ōris, Homēre, tuī.
quis ferat Andromachēs peragentem Thāida partēs?
peccet, in Andromachē Thāida quisquis agat.
Thāis in arte meā est; lascīvia lībera nostra est.
nīl mihi cum vittā; Thāis in arte meā est.
sī mea māteriae respondet Mūsa iocōsae,
vīcimus, et falsī crīminis ācta rea est.
rumpere, Līvor edāx: magnum iam nōmen habēmus;
maius erit, tantum quō pede coepit eat.
sed nimium properās: vīvam modo, plūra dolēbis,
et capiunt annī carmina multa meī.
nam iuvat et studium fāmae mihi crēvit honōre;
prīncipiō clīvī noster anhēlat equus.
tantum sē nōbīs elegī dēbēre fatentur,
quantum Vergiliō nōbile dēbet epos.
hāctenus invidiae respondimus; attrahe lōra
fortius et gȳrō curre, poēta, tuō.
ergō, ubi concubitūs et opus iuvenāle petētur,
et prope prōmissae tempora noctis erunt,
gaudia nē dominae, plēnō sī corpore sūmēs,
tē capiant, ineās quamlibet ante velim;
quamlibet inveniās, in quā tua prīma voluptās
dēsinat: ā prīmā proxima sēgnis erit.
sustentāta venus grātissima: frīgore sōlēs,
sōle iuvant umbrae, grāta fit unda sitī.
et pudet, et dīcam: venerem quoque iunge figūrā
quā minimē iungī quamque decēre putās.
nec labor efficere est: rārae sibi vēra fatentur,
et nihil est quod sē dēdecuisse putent.
tunc etiam iubeō tōtās aperīre fenestrās
turpiaque admissō membra notāre diē.
at simul ad mētās vēnit fīnīta voluptās
lassaque cum tōtā corpora mente iacent,
dum piget et māllēs nūllam tetigisse puellam
tāctūrusque tibī nōn videāre diū,
tunc animō signā quaecumque in corpore menda est
lūminaque in vitiīs illius ūsque tenē.
forsitan haec aliquis, nam sunt quoque, parva vocābit;
sed quae nōn prōsunt singula multa iuvant.
parva necat morsū spatiōsum vīpera taurum,
ā cane nōn magnō saepe tenētur aper.
tū tantum numerō pugnā, praeceptaque in ūnum
contrahe; dē multīs grandis acervus erit.
sed quoniam totidem mōrēs totidemque figūrae,
nōn sunt iūdiciīs omnia danda meīs.
quō tua nōn possunt offendī pectora factō,
forsitan hōc aliō iūdice crīmen erit.
ille quod obscēnās in apertō corpore partēs
vīderat, in cursū quī fuit haesit amor,
ille quod ā Veneris rēbus surgente puellā
vīdit in immundō signa pudenda torō.
lūditis, ō sīquōs potuērunt ista movēre:
afflārant tepidae pectora vestra facēs.
attrahat ille puer contentōs fortius arcūs,
saucia maiōrem turba petētis opem.
quid, quī clam latuit reddente obscēna puellā
et vīdit quae mōs ipse vidēre vetat?
dī melius, quam nōs moneāmus tālia quemquam!
ut prōsint, nōn sunt expedienda tamen.
hortor et ut pariter bīnās habeātis amīcās —
fortior est, plūrēs sīquis habēre potest.
secta bipertītō cum mēns discurrit utrōque,
alterius vīrēs subtrahit alter amor.
grandia per multōs tenuantur flūmina rīvōs,
saevaque dīductō stīpite flamma perit;
nōn satis ūna tenet cērātās ancora puppēs,
nec satis est liquidīs ūnicus hāmus aquīs.
quī sibi iam prīdem sōlācia bīna parāvit,
iam prīdem summā victor in arce fuit.
at tibi, quī fueris dominae male crēditus ūnī,
nunc saltem novus est inveniendus amor.
Pāsiphaēs Mīnōs in Procride perdidit ignēs;
cessit ab Īdaeā coniuge victa prior;
Amphilochī frāter nē Phēgida semper amāret,
Callirhoē fēcit parte recepta torī;
et Parin Oenōnē summōs tenuisset ad annōs,
sī nōn Oebaliā paelice laesa foret;
coniugis Odrysiō placuisset fōrma tyrannō,
sed melior clausae fōrma sorōris erat.
quid moror exemplīs, quōrum mē turba fatīgat?
successōre novō vincitur omnis amor.
fortius ē multīs māter dēsīderat ūnum
quam quem flēns clāmat “tū mihi sōlus erās.”
et nē forte putēs nova mē tibi condere iūra —
atque utinam inventī glōria nostra foret! —
vīdit et Atrīdēs; quid enim nōn ille vidēret,
cuius in arbitriō Graecia tōta fuit?
Marte suō captam Chrȳsēida victor amābat;
at senior stultē flēbat ubīque pater.
quid lacrimās, odiōse senex? bene convenit illīs;
officiō nātam laedis, inepte, tuō.
quam postquam reddī Calchās ope tūtus Achillis
iusserat, et patriā est illa recepta domō,
“est” ait Atrīdēs “illīus proxima fōrma
et, sī prīma sinat syllaba, nōmen idem:
hanc mihi, sī sapiat, per sē concēdat Achillēs;
sī minus, imperium sentiet ille meum.
quod sī quis vestrum factum hoc accūsat, Achīvī,
est aliquid validā scēptra tenēre manū.
nam sī rēx ego sum, nec mēcum dormiat ūlla,
in mea Thersītēs rēgna licēbit eat.”
dīxit, et hanc habuit sōlācia magna priōris,
et posita est cūrā cūra repulsa novā.
ergō assūme novās auctōre Agamemnone flammās,
ut tuus in biviō distineātur amor.
quaeris ubi inveniās? Artēs tū perlege nostrās:
plēna puellārum iam tibi nāvis erit.
quod sīquid praecepta valent mea, sīquid Apollō
ūtile mortālēs perdocet ōre meō,
quamvīs īnfēlīx mediā torrēberis Aetnā,
frīgidior glaciē fac videāre tuae.
et sānum simulā, nec sī quid forte dolēbis
sentiat, et rīdē, cum tibi flendus eris.
nōn ego tē iubeō mediās abrumpere cūrās:
nōn sunt imperiī tam fera iussa meī.
quod nōn es simulā, positōsque imitāre furōrēs:
sīc faciēs vērē quod meditātus eris.
saepe ego, nē biberem, voluī dormīre vidērī:
dum videor, somnō lūmina victa dedī.
dēceptum rīsī, quī sē simulābat amāre,
in laqueōs auceps dēcideratque suōs.
intrat amor mentēs ūsū, dēdiscitur ūsū:
quī poterit sānum fingere, sānus erit.
dīxerit ut veniās: pactā tibi nocte venītō.
vēneris, et fuerit iānua clausa: ferēs,
nec dīc blanditiās nec fac convīcia postī
nec latus in dūrō līmine pōne tuum.
postera lūx aderit: careant tua verba querēlīs
et nūlla in vultū signa dolentis habē.
iam pōnet fastūs, cum tē languēre vidēbit —
hoc etiam nostrā mūnus ab arte ferēs.
tē quoque falle tamen, nec sit tibi fīnis amandī
prōpositus: frēnīs saepe repugnat equus.
ūtilitās lateat, quod nōn profitēbere fīet:
quae nimis appārent rētia vītat avis.
nec sibi tam placeat nec tē contemnere possit:
sūme animōs, animīs cēdat ut illa tuīs.
iānua forte patet: quamvīs revocābere, trānsī.
est data nox: dubitā nocte venīre datā.
posse patī facile est, ubi, sī patientia dēsit,
prōtinus ex facilī gaudia ferre licet.
et quisquam praecepta potest mea dūra vocāre?
ēn, etiam partēs conciliantis agō.
nam quoniam variant animī, variābimus artēs;
mīlle malī speciēs, mīlle salūtis erunt.
corpora vix ferrō quaedam sānantur acūtō;
auxilium multīs sūcus et herba fuit.
mollior es neque abīre potes vīnctusque tenēris,
et tua saevus Amor sub pede colla premit.
dēsine luctārī: referant tua carbasa ventī,
quāque vocant flūctūs, hāc tibi rēmus eat.
explenda est sitis ista tibī quā perditus ārdēs,
cēdimus; ē mediō iam licet amne bibās.
sed bibe plūs etiam quam quod praecordia poscunt;
gutture fac plēnō sūmpta redundet aqua.
ī, fruere ūsque tuā nūllō prohibente puellā;
illa tibī noctēs auferat, illa diēs.
taedia quaere malī: faciunt et taedia fīnem;
iam quoque, cum crēdēs posse carēre, manē,
dum bene tē cumulēs et cōpia tollat amōrem
et fastīdītā nōn iuvet esse domō.
fit quoque longus amor quem diffīdentia nūtrit:
hunc tū sī quaerēs pōnere, pōne metum.
quī timet ut sua sit, nē quis sibi dētrahat illam,
ille Machāoniā vix ope sānus erit.
plūs amat ē nātīs māter plērumque duōbus,
prō cuius reditū, quod gerit arma, timet.
est prope Collīnam templum venerābile portam;
imposuit templō nōmina celsus Eryx.
est illīc Lēthaeus Amor, quī pectora sānat
inque suās gelidam lampadas addit aquam;
illīc et iuvenēs vōtīs oblīvia poscunt
et sīqua est dūrō capta puella virō.
is mihi sīc dīxit — dubitō vērusne Cupīdō
an somnus fuerit; sed, putŏ, somnus erat:
“ō quī sollicitōs modo dās, modo dēmis amōrēs,
adice praeceptīs hoc quoque, Nāsŏ, tuīs:
ad mala quisque animum referat sua, pōnet amōrem:
omnibus illa deus plūsve minusve dedit.
quī Puteal Iānumque timet celerēsque Kalendās,
torqueat hunc aeris mūtua summa suī;
cui dūrus pater est, ut vōtō cētera cēdant,
huic pater ante oculōs dūrus habendus erit;
hīc male dōtātā pauper cum coniuge vīvit:
uxōrem fātō crēdat obesse suō;
est tibi rūre bonō generōsae fertilis ūvae
vīnea: nē nāscēns usta sit ūva timē;
ille habet in reditū nāvem: mare semper inīquum
cōgitet et damnō lītora foeda suō;
fīlius hunc mīles, tē fīlia nūbilis angat.
et quis nōn causās mīlle dolōris habet?
ut possēs ōdisse tuam, Pari, fūnera frātrum
dēbuerās oculīs substituisse tuīs.”
plūra loquēbātur; placidum puerīlis imāgō
dēstituit somnum, sī modo somnus erat.
quid faciam? mediā nāvem Palinūrus in undā
dēserit: ignōtās cōgor inīre viās.
quisquis amās, loca sōla nocent, loca sōla cavētō.
quō fugis? in populō tūtior esse potes.
nōn tibi sēcrētīs — augent sēcrēta furōrēs —
est opus; auxiliō turba futūra tibi est.
trīstis eris, sī sōlus eris, dominaeque relictae
ante oculōs faciēs stābit, ut ipsa, tuōs.
trīstior idcircō nox est quam tempora Phoebī:
quae relevet lūctūs turba sodālis abest.
nec fuge colloquium, nec sit tibi iānua clausa,
nec tenebrīs vultūs flēbilis abde tuōs;
semper habē Pyladēn aliquem quī cūret Orestēn:
hic quoque amīcitiae nōn levis ūsus erit.
quid nisi sēcrētae laesērunt Phyllida silvae?
certa necis causa est: incomitāta fuit.
ībat, ut Ēdōnō referēns trietērica Bacchō
īre solet fūsīs barbara turba comīs,
et modo quā poterat longum spectābat in aequor,
nunc in harēnōsā lassa iacēbat humō.
“perfide Dēmophoōn!” surdās clāmābat ad undās,
ruptaque singultū verba loquentis erant.
līmes erat tenuis, longā subnūbilus umbrā,
quā tulit illa suōs ad mare saepe pedēs;
nōna terēbātur miserae via. “vīderit” inquit
et spectat zōnam pallida facta suam,
aspicit et rāmōs. dubitat refugitque quod audet
et timet et digitōs ad sua colla refert.
Sīthoni, tum certē vellem nōn sōla fuissēs:
nōn flēsset positīs Phyllida silva comīs.
Phyllidis exemplō nimium sēcrēta timēte,
laese vir ā dominā, laesa puella virō.
praestiterat iuvenis quicquid mea Mūsa iubēbat
inque suae portū paene salūtis erat.
reccidit, ut cupidōs inter dēvēnit amantēs
et quae condiderat tēla resūmpsit Amor.
sīquis amās nec vīs, facitō contāgia vītēs;
haec etiam pecorī saepe nocēre solent.
dum spectant laesōs oculī, laeduntur et ipsī,
multaque corporibus trānsitiōne nocent.
in loca nōnnumquam siccīs ārentia glaebīs
dē prope currentī flūmine mānat aqua:
mānat amor tēctus, sī nōn ab amante recēdās,
turbaque in hōc omnēs ingeniōsa sumus.
alter item iam sānus erat, vīcīnia laesit:
occursum dominae nōn tulit ille suae.
vulnus in antīquum rediit male firma cicātrīx,
successumque artēs nōn habuēre meae.
proximus ā tēctīs ignis dēfenditur aegrē:
ūtile fīnitimīs abstinuisse locīs.
nec quae ferre solet spatiantem porticus illam
tē ferat, officium nēve colātur idem.
quid iuvat admonitū tepidam recalēscere mentem?
alter, sī possīs, orbis habendus erit.
nōn facile ēsuriēns positā retinēbere mēnsā,
et multum saliēns incitat unda sitim;
nōn facile est taurum vīsā retinēre iuvencā;
fortis equus vīsae semper adhinnit equae.
haec ubi praestiterīs, ut tandem lītora tangās,
nōn ipsam satis est dēseruisse tibi:
et soror et māter valeant et cōnscia nūtrīx
et quisquis dominae pars erit ūlla tuae.
nec veniat servus, nec flēns ancillula fictum
suppliciter dominae nōmine dīcat “avē.”
nec sī scīre volēs quid agat tamen illa rogābis:
perfer, erit lucrō lingua retenta tuō.
tū quoque quī causam fīnītī reddis amōris
dēque tuā dominā multa querenda refers,
parce querī: melius sīc ulcīscēre tacendō,
ut dēsīderiīs effluat illa tuīs.
et mālim taceās quam tē dēsīsse loquāris:
quī nimium multīs “nōn amŏ” dīcit, amat.
sed meliōre fidē paulātim exstinguitur ignis
quam subitō: lentē dēsine, tūtus eris.
flūmine perpetuō torrēns solet altior īre,
sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.
fallat et in tenuēs ēvānidus exeat aurās
perque gradūs mollēs ēmoriātur amor.
sed modo dīlēctam scelus est ōdisse puellam:
exitus ingeniīs convenit iste ferīs.
nōn cūrāre sat est: odiō quī fīnit amōrem,
aut amat aut aegrē dēsinet esse miser.
turpe vir et mulier, iūnctī modo, prōtinus hostēs;
nōn illās lītēs Appias ipsa probat.
saepe reās faciunt et amant: ubi nūlla simultās
incidit, admonitū līber aberrat Amor.
forte aderam iuvenī; dominam lectīca tenēbat;
horrēbant saevīs omnia verba minīs;
iamque vadātūrus “lectīcā prōdeat” inquit.
prōdierat, vīsā coniuge mūtus erat;
et manus et manibus duplicēs cecidēre tabellae;
vēnit in amplexūs atque ita “vincis” ait.
tūtius est aptumque magis discēdere pāce
nec petere ā thalamīs lītigiōsa fora.
mūnera quae dederās habeat sine līte iubētō:
esse solent magnō damna minōra bonō.
quod sī vōs aliquis cāsus condūcet in ūnum,
mente memor tōtā quae damus arma tenē.
nunc opus est armīs, hīc, ō fortissime, pugnā:
vincenda est tēlō Penthesilēa tuō.
nunc tibi rīvālis, nunc dūrum līmen amantī,
nunc subeant mediīs irrita verba deīs.
nec compōne comās, quia sīs ventūrus ad illam,
nec toga sit laxō cōnspicienda sinū:
nūlla sit ut placeās aliēnae cūra puellae;
iam facitō ē multīs ūna sit illa tibi.
sed quid praecipuē nostrīs cōnātibus obstet
ēloquar, exemplō quemque docente suō:
dēsinimus tardē, quia nōs spērāmus amārī;
dum sibi quisque placet, crēdula turba sumus.
at tū nec vōcēs — quid enim fallācius illīs? —
crēde nec aeternōs pondus habēre deōs.
nēve puellārum lacrimīs moveāre cavētō:
ut flērent oculōs ērudiēre suōs.
artibus innumerīs mēns oppugnātur amantum,
ut lapis aequoreīs undique pulsus aquīs.
nec causās aperī quārē dīvortia mālīs
nec dīc quid doleās, clam tamen ūsque dolē.
nec peccāta refer, nē dīluat: ipse favēbis
ut melior causā causa sit illa tuā.
quī silet est firmus; quī dīcit multa puellae
probra, satisfierī postulat ille sibi.
nōn ego Dūlichiō fūrārī mōre sagittās
nec raptās ausim tinguere in amne facēs,
nec nōs purpureās puerī resecābimus ālās,
nec sacer arte meā laxior arcus erit.
cōnsilium est quodcumque canō: pārēte canentī.
utque facis, coeptīs, Phoebe salūber, ades.
Phoebus adest — sonuēre lyrae, sonuēre pharetrae;
signa deum nōscō per sua — Phoebus adest.
cōnfer Amyclaeīs medicātum vellus aēnīs
mūrice cum Tyriō, turpius illud erit.
vōs quoque fōrmōsīs vestrās cōnferte puellās:
incipiet dominae quemque pudēre suae.
utraque fōrmōsae Paridī potuēre vidērī,
sed sibi collātam vīcit utramque Venus.
nec sōlam faciem, mōrēs quoque cōnfer et artēs;
tantum iūdiciō nē tuus obsit amor.
exiguum est quod deinde canam, sed prōfuit illud
exiguum multīs, in quibus ipse fuī.
scrīpta cavē relegās blandae servāta puellae:
cōnstantēs animōs scrīpta relēcta movent.
omnia pōne ferōs — pōnēs invītus — in ignēs
et dīc “ārdōris sit rogus iste meī.”
Thestias absentem succendit stīpite nātum:
tū timidē flammae perfida verba dabis?
sī potes, et cērās removē: quid imāgine mūtā
carperis? hōc periit Lāodamīa modō.
et loca saepe nocent. fugitō loca cōnscia vestrī
concubitūs: causās illa dolōris habent.
“hic fuit, hic cubuit, thalamō dormīvimus illō;
hīc mihi lascīvā gaudia nocte dedit.”
admonitū refricātur amor vulnusque novātum
scinditur: īnfirmīs culpa pusilla nocet.
ut paene exstīnctum cinerem sī sulpure tangās,
vīvet et ē minimō maximus ignis erit,
sīc nisi vītāris quicquid renovābit amōrem,
flamma redārdēscet, quae modo nūlla fuit.
Argolidēs cuperent fūgisse Caphērea puppēs
tēque, senex lūctūs ignibus ulte tuōs;
praeteritā cautus Nīsēide nāvita gaudet:
tū loca quae nimium grāta fuēre cavē.
haec tibi sint Syrtēs, haec Ācroceraunia vītā;
hic vomit ēpōtās dīra Charybdis aquās.
sunt quae nōn possunt aliquō cōgente iubērī,
saepe tamen cāsū facta levāre solent.
perdat opēs Phaedrā, parcēs, Neptūne, nepōtī,
nec faciet pavidōs taurus avītus equōs.
Cnōsida fēcissēs inopem, sapienter amāsset:
dīvitiīs alitur luxuriōsus amor.
cūr nēmō est Hecalēn, nūlla est quae cēperit Īron?
nempe quod alter egēns, altera pauper erat.
nōn habet unde suum paupertās pāscat amōrem;
nōn tamen hoc tantī est, pauper ut esse velīs.
at tantī tibi sit nōn indulgēre theātrīs,
dum bene dē vacuō pectore cēdat amor.
ēnervant animōs citharae lōtosque lyraeque
et vōx et numerīs bracchia mōta suīs.
illīc assiduē fictī saltantur amantēs:
quid caveās āctor quā iuvat arte docet.
ēloquar invītus: tenerōs nē tange poētās;
summoveō dōtēs impius ipse meās.
Callimachum fugitō, nōn est inimīcus amōrī;
et cum Callimachō tū quoque, Cōe, nocēs.
mē certē Sapphō meliōrem fēcit amīcae,
nec rigidōs mōrēs Tēia Mūsa dedit.
carmina quis potuit tūtō lēgisse Tibullī
vel tua, cuius opus Cynthia sōla fuit?
quis poterit lēctō dūrus discēdere Gallō?
et mea nescioquid carmina tāle sonant.
quod nisi dux operis vātem frūstrātur Apollō,
aemulus est nostrī maxima causa malī.
at tū rīvālem nōlī tibi fingere quemquam
inque suō sōlam crēde iacēre torō.
ācrius Hermiōnēn ideō dīlēxit Orestēs,
esse quod alterius coeperat illa virī.
quid, Menelāe, dolēs? ībās sine coniuge Crēten
et poterās nūptā lentus abesse tuā.
ut Paris hanc rapuit, nunc dēmum uxōre carēre
nōn potes: alterius crēvit amōre tuus.
hoc et in abductā Brīsēide flēbat Achillēs,
illam Plīstheniō gaudia ferre virō.
nec frūstrā flēbat, mihi crēdite: fēcit Atrīdēs
quod sī nōn faceret, turpiter esset iners.
certē ego fēcissem, nec sum sapientior illō:
invidiae frūctus maximus ille fuit.
nam sibi quod numquam tāctam Brīsēida iūrat
per scēptrum, scēptrum nōn putat esse deōs.
dī faciant possīs dominae trānsīre relictae
līmina, prōpositō sufficiantque pedēs.
et poteris, modo velle tenē. nunc fortiter īre,
nunc opus est celerī subdere calcar equō.
illō Lōtophagōs, illō Sīrēnas in antrō
esse putā; rēmīs adice vēla tuīs.
hunc quoque, quō quondam nimium rīvāle dolēbās,
vellem dēsinerēs hostis habēre locō.
at certē, quamvīs odiō remanente, salūtā;
ōscula cum poteris iam dare, sānus eris.
ecce, cibōs etiam, medicīnae fungar ut omnī
mūnere, quōs fugiās quōsque sequāre, dabō.
Daunius, an Libycīs bulbus tibi missus ab ōrīs,
an veniat Megarīs, noxius omnis erit;
nec minus ērūcās aptum vītāre salācēs
et quicquid Venerī corpora nostra parat.
ūtilius sūmās acuentēs lūmina rūtās
et quicquid Venerī corpora nostra negat.
quid tibi praecipiam dē Bacchī mūnere, quaeris?
spē brevius monitīs expediēre meīs.
vīna parant animum Venerī, nisi plūrima sūmās
ut stupeant multō corda sepulta merō.
nūtrītur ventō, ventō restinguitur ignis;
lēnis alit flammās, grandior aura necat.
aut nūlla ēbrietās, aut tanta sit ut tibi cūrās
ēripiat: sīqua est inter utrumque nocet.
hoc opus exēgī. fessae date serta carīnae;
contigimus portus, quō mihi cursus erat.
postmodo reddētis sacrō pia vōta poētae,
carmine sānātī fēmina virque meō.