1

missus in hanc veniō timidē liber exulis urbem:

placidam fessō, lēctor amīce, manum,

nēve reformīdā sim tibi forte pudōrī:

nūllus in hāc chartā versus amāre docet.

haec dominī fortūna meī est, ut dēbeat illam

īnfēlīx nūllīs dissimulāre iocīs.

id quoque, quod viridī quondam male lūsit in aevō,

heu nimium sērō damnat et ōdit opus!

īnspice quid portem: nihil hīc nisi trīste vidēbis,

carmine temporibus conveniente suīs.

clauda quod alternō subsīdunt carmina versū,

vel pedis hoc ratiō vel via longa facit;

quod neque sum cedrō flāvus nec pūmice lēvis,

ērubuī dominō cultior esse meō;

littera suffūsās quod habet maculōsa litūrās,

laesit opus lacrimīs ipse poēta suum.

qua vidēbuntur cāsū nōn dicta Latīnē,

in quā scrībēbat barbara terra fuit.

dīcite, lēctōrēs, nōn grave, quā sit eundum,

quāsque petam sēdēs hospes in urbe liber.”

haec ubi sum fūrtim linguā titubante locūtus,

quī mihi mōnstrāret vix fuit ūnus iter.

tibi dent, nostrō quod nōn tribuēre poētae,

molliter in patriā vīvere posse tuā.

dūc age, namque sequar, quamvīs terrāque marīque

longinquō referam lassus ab orbe pedem.”

pāruit, et dūcēnshaec sunt fora Caesaris,” inquit,

haec est ā sacrīs quae via nōmen habet,

hic locus est Vestae, quī Pallada servat et ignem,

haec fuit antīquī rēgia parva Numae.”

inde petēns dextramporta estaitista Palātī,

hīc Stator, hōc prīmum condita Rōma locō est.”

singula dum mīror, videō fulgentibus armīs

cōnspicuōs postēs tēctaque digna deō

etIovis haecdīxīdomus est?” quod ut esse putārem,

augurium mentī querna corōna dabat.

cuius ut accēpī dominum, “nōn fallimurinquam,

et magnī vērum est hanc Iovis esse domum.

cūr tamen appositā vēlātur iānua laurō,

cingit et augustās arbor opāca forēs?

num quia perpetuōs meruit domus ista triumphōs?

an quia Leucadiō semper amāta deō est?

ipsane quod fēsta est, an quod facit omnia fēsta?

quam tribuit terrīs pācis an ista nota est?

utque viret semper laurus nec fronde cadūcā

carpitur, aeternum sīc habet illa decus?”

causa superpositae scrīptō est testāta corōnae:

servātōs cīvēs indicat huius ope.”

adice servātīs ūnum, pater optime, cīvem,

quī procul extrēmō pulsus in orbe iacet,

in quō poenārum, quās meruisse fatētur,

nōn facinus causam sed suus error habet.

miserum! vereorque locum vereorque potentem

et quatitur trepidō littera nostra metū.

aspicis exsanguī chartam pallēre colōre?

aspicis alternōs intremuisse pedēs?

quandōcumque, precor, nostrō plācāta parentī,

īsdem sub dominīs aspiciāre, domus!”

inde tenōre parī gradibus sublīmia celsīs

dūcor ad intōnsī candida templa deī,

signa peregrīnīs ubi sunt alterna columnīs,

Bēlides et strictō barbarus ēnse pater,

quaeque virī doctō veterēs cēpēre novīque

pectore lēctūrīs īnspicienda patent.

quaerēbam frātrēs, exceptīs scīlicet illīs

quōs suus optāret nōn genuisse pater;

quaerentem frūstrā custōs sēdibus illīs

praepositus sānctō iussit abīre locō.

altera templa petō, vīcīnō iūncta theātrō;

haec quoque erant pedibus nōn adeunda meīs.

nec quae doctīs patuērunt prīma libellīs

ātria Lībertās tangere passa sua est.

in genus auctōris miserī fortūna redundat,

et patimur nātī quam tulit ipse fugam;

forsitan et nōbīs ōlim minus asper et illī

ēvictus longō tempore Caesar erit.

, precor, atque adeōneque enim mihi turba roganda est

Caesar, ades vōtō, maxime dīve, meō!

intereā, quoniam statiō mihi pūblica clausa est,

prīvātō liceat dēlituisse locō.

vōs quoque, fās est, cōnfūsa pudōre repulsae

sūmite plēbeiae carmina nostra manūs.

2

ergō erat in fātīs Scythiam quoque vīsere nostrīs,

quaeque Lycāoniō terra sub axe iacet,

nec vōs, Pīerides, nec stirps Lētōia, vestrō

docta sacerdōtī turba tulistis opem.

nec mihi quod lūsī vērō sine crīmine prōdest,

quodque magis vītā Mūsa iocōsa meā est,

plūrima sed pelagō terrāque perīcula passum

ustus ab assiduō frīgore Pontus habet.

quīque fugāx rērum sēcūraque in ōtia nātus,

mollis et impatiēns ante labōris eram,

ultima nunc patior, nec mare portubus orbum

perdere, dīversae nec potuēre viae;

suffēcitque malīs animus; nam corpus ab illō

accēpit vīrēs, vixque ferenda tulit.

dum tamen et terrīs dubius iactābar et undīs,

fallēbat cūrās aegraque corda labor;

ut via fīnīta est et opus requiēvit eundī

et poenae tellūs est mihi tācta meae,

nīl nisi flēre libet, nec nostrō parcior imber

lūmine, vērnā quam nive mānat aqua.

Rōma domusque subit dēsīderiumque locōrum,

quicquid et āmissā restat in urbe meī.

ei mihi, quod totiēns nostrī pulsāta sepulcrī

iānua, sed nūllō tempore aperta fuit!

cūr ego tot gladiōs fūgī, totiēnsque mināta

obruit īnfēlīx nūlla procella caput?

, quōs experior nimium cōnstanter inīquōs,

participēs īrae quōs deus ūnus habet,

exstimulāte, precor, cessantia fāta meīque

interitūs clausās esse vetāte forēs!

3

haec mea cāsū mīrāris epistula quārē

alterius digitīs scrīpta sit, aeger eram,

aeger in extrēmīs ignōtī partibus orbis,

incertusque meae paene salūtis eram.

quem mihi nunc animum dīrā regiōne iacentī

inter Sauromatās esse Getāsque putēs?

nec caelum patior, nec aquīs assuēvimus istīs,

terraque nescioquō nōn placet ipsa modō.

nōn domus apta satis, nōn hīc cibus ūtilis aegrō,

nūllus, Apollineā quī levet arte malum,

nōn quī sōlētur, nōn quī lābentia tardē

tempora narrandō fallat amīcus adest.

lassus in extrēmīs iaceō populīsque locīsque,

et subit affectō nunc mihi quicquid abest.

omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniūnx,

et plūs in nostrō pectore parte tenēs.

loquor absentem, vōx mea nōminat ūnam;

nūlla venit sine nox mihi, nūlla diēs.

quīn etiam sīc dīcunt aliēna locūtum,

ut foret āmentī nōmen in ōre tuum.

iam dēficiat suppressō lingua palātō,

vix īnstillātō restituenda merō,

nūntiet hūc aliquis dominam vēnisseresurgam,

spēsque tuī nōbīs causa vigōris erit.

ergō ego sum dubius vītae, forsitan istīc

iūcundum nostrī nescia tempus agis?

nōn agis, affirmō: liquet hoc, cārissima, nōbīs,

tempus agī sine nōn nisi trīste tibi.

tamen implēvit mea sors quōs dēbuit annōs,

et mihi vīvendī tam cito fīnis adest,

quantum erat, ō magnī, moritūrō parcere, dīvī,

ut saltem patriā contumulārer humō?

vel poena in tempus mortis dīlāta fuisset,

vel praecēpisset mors properāta fugam.

integer hanc potuī nūper bene reddere lūcem;

exul ut occiderem, nunc mihi vīta data est.

tam procul ignōtīs igitur moriēmur in ōrīs,

et fīent ipsō trīstia fāta locō;

nec mea cōnsuētō languēscent corpora lectō,

dēpositum nec quī fleat ūllus erit;

nec dominae lacrimīs in nostra cadentibus ōra

accēdent animae tempora parva meae;

nec mandāta dabō, nec cum clāmōre suprēmō

lābentēs oculōs condet amīca manus;

sed sine fūneribus caput hoc, sine honōre sepulcrī

indēplōrātum barbara terra teget!

ecquid, ubi audieris, tōtā turbābere mente,

et feriēs pavidā pectora fīda manū?

ecquid, in hās frūstrā tendēns tua bracchia partēs,

clāmābis miserī nōmen ināne virī?

parce tamen lacerāre genās, nec scinde capillōs;

nōn tibi nunc prīmum, lūx mea, raptus erō.

cum patriam āmīsī, tunc periisse putātō:

et prior et gravior mors fuit illa mihi.

nunc, forte potessed nōn potes, optima coniūnx

fīnītīs gaudē tot mihi morte malīs.

quod potes, extenuā fortī mala corde ferendō,

ad quae iam prīdem nōn rude pectus habēs.

atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,

effugiatque avidōs pars mihi nūlla rogōs!

nam morte carēns vacuā volat altus in aurā

spīritus, et Samiī sunt rata dicta senis,

inter Sarmaticās Rōmāna vagābitur umbrās,

perque ferōs mānēs hospita semper erit.

ossa tamen facitō parvā referantur in urnā:

sīc ego nōn etiam mortuus exul erō

nōn vetat hoc quisquam: frātrem Thēbāna perēmptum

supposuit tumulō rēge vetante soror

atque ea cum foliīs et amōmī pulvere miscē,

inque suburbānō condita pōne solō;

quōsque legat versūs oculō properante viātor,

grandibus in tumulī marmore caede notīs:

hīc ego quī iaceō tenerōrum lūsor amōrum

ingeniō periī Nāsŏ poēta meō:

at tibi quī trānsīs sit grave, quisquis amāstī,

dīcere nāsōnis molliter ossa cubent.

hoc satis in titulō est; etenim maiōra libellī

et diuturna magis sunt monumenta mihi,

quōs ego cōnfīdō, quamvīs nocuēre, datūrōs

nōmen et auctōrī tempora longa suō.

tamen exstīnctō fērālia mūnera semper

que tuīs lacrimīs ūmida serta datō.

quamvīs in cinerem corpus mūtāverit ignis,

sentiet officium maesta favīlla pium.

scrībere plūra libet, sed vōx mihi fessa loquendō

dictandī vīrēs siccaque lingua negat.

accipe suprēmō dictum mihi forsitan ōre,

quod tibi quī mittit nōn habet ipse: “valē.”

4

ō mihi cāre quidem semper, sed tempore dūrō

cognite, rēs postquam prōcubuēre meae,

ūsibus ēdoctō quicquam crēdis amīcō,

vīve tibi et longē nōmina magna fuge.

vīve tibī, quantumque potes praelūstria vīta:

saevum praelūstrī fulmen ab arce venit.

nam quamquam sōlī possunt prōdesse potentēs,

nōn prōsit potius, sīquis obesse potest.

effugit hībernās dēmissa antemna procellās,

lātaque plūs parvīs vēla timōris habent.

aspicis ut summā cortex levis innatet undā,

cum grave nexa simul rētia mergat onus?

haec ego monitor monitus prius ipse fuissem,

in quā dēbēbam forsitan urbe forem.

dum cum vīxī, dum levis aura ferēbat,

haec mea per placidās cumba cucurrit aquās.

quī cadit in plānōvix hoc tamen ēvenit ipsum

sīc cadit ut tāctā surgere possit humō;

at miser Elpēnor tēctō dēlāpsus ab altō

occurrit rēgī dēbilis umbra suō.

quid fuit ut tūtās agitāret Daedalus ālās,

Īcarus immēnsās nōmine signet aquās?

nempe quod hic altē, dēmissius ille volābat;

nam pennās ambō nōn habuēre suās.

crēde mihī, bene quī latuit bene vīxit, et intrā

fortūnam dēbet quisque manēre suam.

nōn foret Eumēdēs orbus, fīlius eius

stultus Achillēōs nōn adamāsset equōs;

nec nātum in flammā vīdisset, in arbore nātās,

cēpisset genitor Phaëthonta Merops.

quoque formīdā nimium sublīmia semper,

prōpositīque, precor, contrahe vēla tuī.

nam pede inoffēnsō spatium dēcurrere vītae

dignus es et fātō candidiōre fruī.

quae prō voveam mītī pietāte merēris

haesūrāque mihī tempus in omne fidē.

vīdī ego tālī vultū mea fāta gementem,

quālem crēdibile est ōre fuisse meō.

nostra tuās vīdī lacrimās super ōra cadentēs,

tempore quās ūnō fīdaque verba bibī.

nunc quoque summōtum studiō dēfendis amīcō,

et mala vix ūllā parte levanda levās.

vīve sine invidiā, mollēsque inglōrius annōs

exige, amīcitiās et tibi iunge parēs,

Nāsōnisque tuī, quod adhūc nōn exulat ūnum,

nōmen amā: Scythicus cētera Pontus habet.

4b

proxima sīderibus tellūs Erymanthidos Ursae

tenet, astrictō terra perusta gelū.

Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque palūdēs

vixque satis nōtī nōmina pauca locī.

ulterius nihil est nisi nōn habitābile frīgus:

heu quam vīcīna est ultima terra mihi!

at longē patria est, longē cārissima coniūnx,

quicquid et haec nōbīs post duo dulce fuit.

sīc tamen haec adsunt ut quae contingere nōn est

corpore sint animō cūncta videnda meō.

ante oculōs errat domus, urbsque et fōrma locōrum,

accēduntque suīs singula facta locīs.

coniugis ante oculōs, sīcut praesentis, imāgō est;

illa meōs cāsūs ingravat, illa levat:

ingravat hōc, quod abest; levat hōc, quod praestat amōrem

impositumque sibī firma tuētur onus.

vōs quoque pectoribus nostrīs haerētis, amīcī,

dīcere quōs cupiō nōmine quemque suō,

sed timor officium cautus compescit, et ipsōs

in nostrō pōnī carmine nōlle putō.

ante volēbātis, grātīque erat īnstar honōris,

versibus in nostrīs nōmina vestra legī.

quod quoniam est anceps, intrā mea pectora quemque

alloquar, et nūllī causa timōris erō,

nec meus indiciō latitantēs versus amīcōs

prōtrahet; occultē sīquis amābit, amet.

scīte tamen, quamvīs longē regiōne remōtus

absim, vōs animō semper adesse meō;

et quā quisque potest, aliquā mala nostra levāte,

fīdam prōiectō nēve negāte manum.

prospera sīc maneat vōbīs fortūna, nec umquam

contāctī similī sorte rogētis idem.

5

ūsus amīcitiae cum mihi parvus, ut illam

nōn aegrē possēs dissimulāre, fuit,

nec complexus vinclīs propiōribus essēs

nāve meā ventō, forsan, eunte suō.

ut cecidī cūnctīque metū fūgēre ruīnam,

versaque amīcitiae terga dedēre meae,

ausus es igne Iovis percussum tangere corpus

et dēplōrātae līmen adīre domūs,

idque recēns praestās nec longō cognitus ūsū,

quod veterum miserō vix duo trēsve mihi.

vīdī ego cōnfūsōs vultūs, vīsōsque notāvī,

ōsque madēns flētū pallidiusque meō,

et lacrimās cernēns in singula verba cadentēs

ōre meō lacrimās, auribus illa bibī;

bracchiaque accēpī pressō pendentia collō,

et singultātīs ōscula mixta sonīs.

sum quoque, cāre, tuīs dēfēnsus vīribus absēns

scīscārumvērī nōminis esse locō

multaque praetereā manifēstī signa favōris

pectoribus teneō nōn abitūra meīs.

tibi posse tuōs tribuant dēfendere semper,

quōs in māteriā prosperiōre iuvēs!

tamen intereā quid in hīs ego perditus ōrīs

quod crēdibile est quaererequaeris, agam:

spē trahor exiguā, quam mihi dēmere nōlī,

trīstia lēnīrī nūmina posse deī.

seu temere exspectō, sīve id contingere fās est,

mihi quod cupiō fās, precor, esse probā,

quaeque tibi est linguae fācundia, cōnfer in illud,

ut doceās vōtum posse valēre meum.

quō quisque est maior, magis est plācābilis īrae,

et facilēs mōtūs mēns generōsa capit.

corpora magnanimō satis est prōstrāsse leōnī:

pugna suum fīnem, cum iacet hostis, habet;

at lupus et turpēs īnstant morientibus ursī

et quaecumque minor nōbilitāte fera est.

maius apud Trōiam fortī quid habēmus Achille?

Dardaniī lacrimās nōn tulit ille senis.

quae ducis Ēmathiī fuerit clēmentia, Pōrus

Dārēīque docent fūneris exsequiae.

nēve hominum referam flexās ad mītius īrās,

Iūnōnis gener est quī prius hostis erat.

dēnique nōn possum nūllam spērāre salūtem,

cum poenae nōn sit causa cruenta meae.

nōn mihi quaerentī pessumdare cūncta petītum

Caesareum caput est, quod caput orbis erat;

nōn aliquid dīxī vēlandave lingua locūta est,

lāpsave sunt nimiō verba profāna merō:

īnscia quod crīmen vīdērunt lūmina plector,

peccātumque oculōs est habuisse meum.

nōn equidem tōtam possum dēfendere culpam,

sed partem nostrī crīminis error habet.

spēs igitur superest, ut nostram molliat ipse

mūtātī poenam condiciōne locī.

hōs utinam nitidī sōlis praenūntius ortūs

afferat admissō Lūcifer albus equō!

6

foedus amīcitiae nec vīs, cārissime, nostrae,

nec, forte velīs, dissimulāre potes.

dōnec enim licuit, nec mihi cārior alter,

nec tibi tōtā iūnctior urbe fuit,

isque erat ūsque adeō populō testātus, ut esset

paene magis quam quamque ego nōtus, amor,

quīque est in cārīs animī tibi candor amīcīs

cognitus est illī quem colis ipse virō.

nīl ita cēlābās ut nōn ego cōnscius essem,

pectoribusque dabās multa tegenda meīs,

cuique ego narrārem sēcrētī quicquid habēbam,

exceptō quod perdidit, ūnus erās.

id quoque scīssēs, salvō fruerēre sodālī,

cōnsiliōque forem sospes, amīce, tuō.

sed mala in poenam nīmīrum fāta trahēbant,

omne bonae claudēns ūtilitātis iter.

sīve malum potuī tamen hoc vītāre cavendō,

seu ratiō fātum vincere nūlla valet,

tamen, ō nōbīs ūsū iūnctissime longō,

pars dēsīderiī maxima paene meī,

sīs memor, et sīquās fēcit tibi grātia vīrēs,

illās prō nōbīs experiāre rogō,

nūminis ut laesī fīat mānsuētior īra,

mūtātōque minor sit mea poena locō,

idque ita, nūllum scelus est in pectore nostrō,

prīncipiumque meī crīminis error habet.

nec leve nec tūtum quō sint mea dīcere cāsū

lūmina fūnestī cōnscia facta malī,

mēnsque reformīdat, velutī sua vulnera, tempus

illud, et admonitū fit novus ipse dolor;

et quaecumque adeō possunt afferre pudōrem,

illa tegī caecā condita nocte decet.

nīl igitur referam nisi peccāsse, sed illō

praemia peccātō nūlla petīta mihi,

stultitiamque meum crīmen dēbēre vocārī,

nōmina factō reddere vēra velīs.

quae nōn ita sunt, alium quō longius absim

quaeresuburbāna est haec mihi terralocum.

7

vāde salūtātum, subitō perarāta, Perillam,

littera, sermōnis fīda ministra meī.

aut illam inveniēs dulcī cum mātre sedentem,

aut inter librōs Pīeridasque suās.

quicquid aget, cum scierit vēnisse, relinquet;

nec mora, quid veniās quidve requīret agam.

vīvere dīcēs, sed sīc ut vīvere nōlim,

nec mala tam longā nostra levāta morā;

et tamen ad Mūsās, quamvīs nocuēre, revertī,

aptaque in alternōs cōgere verba pedēs.

quoquedīcstudiīs commūnibus ecquid inhaerēs,

doctaque nōn patriō carmina mōre canis?

nam tibi cum faciē mōrēs nātūra pudīcōs

et rārās dōtēs ingeniumque dedit.

hoc ego Pēgasidās dēdūxī prīmus ad undās,

male fēcundae vēna perīret aquae;

prīmus id aspexī tenerīs in virginis annīs,

utque pater nātae, duxque comesque fuī.

ergō remanent ignēs tibi pectoris īdem,

sōla tuum vātēs Lesbia vincet opus.

sed vereor mea nunc fortūna retardet,

postque meōs cāsūs sit tibi pectus iners.

dum licuit, tua saepe mihī, tibi nostra legēbam;

saepe tuīs iūdex, saepe magister eram:

aut ego praebēbam factīs modo versibus aurēs,

aut, ubi cessārās, causa rubōris eram.

forsitan exemplō, quia laesēre libellī,

quoque sint poenae fāta secūta meae;

pōne, Perilla, metum. tantummodo fēmina nūlla

nēve vir ā scrīptīs discat amāre tuīs.

ergō dēsidiae removē, doctissima, causās,

inque bonās artēs et tua sacra redī.

ista decēns faciēs longīs vitiābitur annīs,

rūgaque in antīquā fronte senīlis erit,

inicietque manum fōrmae damnōsa senectūs,

quae strepitus passū nōn faciente venit;

cumque aliquis dīcetfuit haec fōrmōsa,’ dolēbis,

et speculum mendāx esse querēre tuum.

sunt tibi opēs modicae, cum sīs dignissima magnīs;

finge sed immēnsīs cēnsibus esse parēs,

nempe addit cuicumque libet Fortūna rapitque,

Īrus et est subitō quī modo Croesus erat.

singula referam, nīl nōn mortāle tenēmus

pectoris exceptīs ingeniīque bonīs.

ēn ego, cum caream patriā vōbīsque domōque,

raptaque sint, adimī quae potuēre mihi,

ingeniō tamen ipse meō comitorque fruorque:

Caesar in hoc potuit iūris habēre nihil.

quīlibet hanc saevō vītam mihi fīniat ēnse,

tamen exstīnctō fāma superstes erit;

dumque suīs victrīx septem montibus orbem

prōspiciet domitum Mārtia Rōma, legar.

quoque, quam studiī maneat fēlīcior ūsus,

effuge ventūrōs, quā potes, ūsque rogōs!”

8

nunc ego Triptolemī cuperem cōnsistere currū,

mīsit in ignōtam quō rude sēmen humum;

nunc ego Mēdēae vellem frēnāre dracōnēs,

quōs habuit fugiēns arce, Corinthe, tuā;

nunc ego iactandās optārem sūmere pennās,

sīve tuās, Perseu, Daedale, sīve tuās,

ut tenerā nostrīs cēdente volātibus aurā

aspicerem patriae dulce repente solum,

dēsertaeque domūs vultum, memorēsque sodālēs,

cāraque praecipuē coniugis ōra meae.

stulte, quid haec frūstrā vōtīs puerīlibus optās,

quae nōn ūlla tibī fertque feretque diēs?

semel optandum est, Augustī nūmen adōrā,

et quem sēnsistī rīte precāre deum.

ille tibī pennāsque potest currūsque volucrēs

trādere: det reditum, prōtinus āles eris.

precer hocneque enim possum maiōra rogāre

mea sint timeō vōta modesta parum.

forsitan hoc ōlim, cum iam satiāverit īram,

tum quoque sollicitā mente rogandus erit:

quod nimis intereā est, īnstar mihi mūneris amplī,

ex hīs iubeat quōlibet īre locīs.

nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae,

et mihi perpetuus corpora languor habet.

seu vitiant artūs aegrae contāgia mentis,

sīve meī causa est in regiōne malī,

ut tetigī Pontum, vexant īnsomnia, vixque

ossa tegit maciēs nec iuvat ōra cibus;

quīque per autumnum percussīs frīgore prīmō

est color in foliīs quae nova laesit hiems,

is mea membra tenet, nec vīribus allevor ūllīs,

et numquam querulī causa dolōris abest.

nec melius valeō quam corpore mente, sed aegra est

utraque pars aequē bīnaque damna ferō.

haeret et ante oculōs velutī spectābile corpus

astat fortūnae fōrma legenda meae;

cumque locum mōrēsque hominum cultūsque sonumque

cernimus, et quī sim quī fuerimque subit,

tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris īrā,

quod nōn offēnsās vindicet ēnse suās.

at quoniam semel est odiō cīvīliter ūsus,

mūtātō levior sit fuga nostra locō.

9

hīc quoque sunt igitur Graiaequis crēderet? — urbēs

inter inhūmānae nōmina barbariae;

hūc quoque Mīlētō missī vēnēre colōnī,

inque Getīs Graiās cōnstituēre domōs.

sed vetus huic nōmen, positāque antīquius urbe,

cōnstat ab Absyrtī caede fuisse locō.

nam rate quae cūrā pugnācis facta Minervae

per nōn temptātās prīma cucurrit aquās,

impia dēsertum fugiēns Mēdēa parentem

dīcitur hīs rēmōs applicuisse vadīs.

quem procul ut vīdit tumulō speculātor ab altō,

hospes,” aitnōscō, Colchide, vēla, venit.”

dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere fūnis,

dum sequitur celerēs ancora tracta manūs,

cōnscia percussit meritōrum pectora Colchis

ausā atque ausūrā multa nefanda manū;

et quamquam superest ingēns audācia mentī,

pallor in attonitae virginis ōre fuit.

ergō ubi prōspexit venientia vēlatenēmur,

an pater est aliquā fraude morandus?” ait.

dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultūs,

ad frātrem cāsū lūmina flexa tulit.

cuius ut oblāta est praesentia, “vīcimusinquit,

hic mihi morte suā causa salūtis erit.”

prōtinus ignārī nec quicquam tāle timentis

innocuum rigidō perforat ēnse latus,

atque ita dīvellit dīvulsaque membra per agrōs

dissipat in multīs invenienda locīs

neu pater ignōret, scopulō prōpōnit in altō

pallentēsque manūs sanguineumque caput

ut genitor lūctūque novō tardētur et, artūs

dum legat exstīnctōs, trīste morētur iter.

inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illō

membra soror frātris cōnsecuisse suī.

10

quis adhūc istīc meminit Nāsōnis adēmptī,

et superest sine nōmen in urbe meum,

suppositum stēllīs numquam tangentibus aequor

sciat in mediā vīvere barbariā.

Sauromatae cingunt, fera gēns, Bessīque Getaeque

quam nōn ingeniō nōmina digna meō!

dum tamen aura tepet, mediō dēfendimur Histrō:

ille suīs liquidus bella repellit aquīs.

at cum trīstis hiems squālentia prōtulit ōra,

terraque marmoreō est candida facta gelū,

dum prohibet Boreās et nix habitāre sub Arctō,

tum patet hās gentēs axe tremente premī.

nix iacet, et iactam sōl pluviaeque resolvant,

indūrat Boreās perpetuamque facit.

ergō ubi dēlicuit nōndum prior, altera vēnit,

et solet in multīs bīma manēre locīs;

tantaque commōtī vīs est Aquilōnis ut altās

aequet humō turrēs tēctaque rapta ferat.

pellibus et sūtīs arcent mala frīgora brācīs

ōraque tōtō corpore sōla patent.

saepe sonant mōtī glaciē pendente capillī

et nitet inductō candida barba gelū;

nūdaque cōnsistunt, fōrmam servantia testae,

vīna, nec hausta merī sed data frusta bibunt.

quid loquar ut vīnctī concrēscant frīgore rīvī,

que lacū fragilēs effodiantur aquae?

ipse, papȳriferō quī nōn angustior amne

miscētur vāstō multa per ōra fretō,

caeruleōs ventīs laticēs dūrantibus, Hister

congelat et tēctīs in mare serpit aquīs.

quāque ratēs ierant, pedibus nunc ītur, et undās

frīgore concrētās ungula pulsat equī,

perque novōs pontēs, subterlābentibus undīs,

dūcunt Sarmaticī barbara plaustra bovēs.

vix equidem crēdar, sed, cum sint praemia falsī

nūlla, ratam dēbet testis habēre fidem:

vīdimus ingentem glaciē cōnsistere pontum

lūbricaque immōtās crusta premēbat aquās.

nec vīdisse sat est: dūrum calcāvimus aequor,

undaque nōn ūdō sub pede summa fuit.

tibi tāle fretum quondam, Lēandre, fuisset,

nōn foret angustae mors tua crīmen aquae.

tum neque pandī possunt delphīnes in aurās

tollerecōnantēs dūra coercet hiems

et quamvīs Boreās iactātīs īnsonet ālīs,

flūctus in obsessō gurgite nūllus erit,

inclūsaeque gelū stābunt in marmore puppēs,

nec poterit rigidās findere rēmus aquās.

vīdimus in glaciē piscēs haerēre ligātōs,

et pars ex illīs tum quoque vīva fuit.

sīve igitur nimiī Boreae vīs saeva marīnās

sīve redundātās flūmine cōgit aquās,

prōtinus aequātō siccīs Aquilōnibus Histrō

invehitur celerī barbarus hostis equō;

hostis equō pollēns longēque volante sagittā

vīcīnam lātē dēpopulātur humum.

quae nequeunt cum ferre aut abdūcere perdunt,

et cremat īnsontēs hostica flamma casās.

diffugiunt aliī, nūllīsque tuentibus agrōs

incustōdītae dīripiuntur opēs,

rūris opēs parvae, pecus et strīdentia plaustra

et quās dīvitiās incola pauper habet.

pars agitur vīnctīs post tergum capta lacertīs,

respiciēns frūstrā rūra Laremque suum;

pars cadit hāmātīs miserē cōnfīxa sagittīs,

nam volucrī ferrō tīnctile vīrus inest.

tum quoque, cum pāx est, trepidant formīdine bellī,

nec quisquam pressō vōmere sulcat humum.

aut videt aut metuit locus hic quem nōn videt hostem;

cessat iners rigidō terra relicta sitū.

nōn hīc pampineā dulcis latet ūva sub umbrā,

nec cumulant altōs fervida musta lacūs.

pōma negat regiō, nec habēret Acontius in quō

scrīberet hīc dominae verba legenda suae.

aspicerēs nūdōs sine fronde, sine arbore campōs

heu loca fēlīcī nōn adeunda virō!

ergō tam lātē pateat cum maximus orbis,

haec est in poenam terra reperta meam.

11

quisquis es, īnsultēs quī cāsibus, improbe, nostrīs,

que reum dēmptō fīne cruentus agās,

nātus es ē scopulīs, es pāstus lacte ferīnō,

et dīcam silicēs pectus habēre tuum.

quis gradus ulterior, quō tua porrigat īra,

restat? quidve meīs cernis abesse malīs?

barbara tellūs et inhospita lītora Pontī

cumque suō Boreā Maenalis Ursa videt.

nūlla mihī cum gente ferā commercia linguae:

omnia sollicitī sunt loca plēna metūs.

utque fugāx avidīs cervus dēprēnsus ab ursīs,

cīnctave montānīs ut pavet agna lupīs,

sīc ego belligerīs ā gentibus undique saeptus

terreor, hoste meum paene premente latus.

utque sit exiguum poenae quod coniuge cārā,

quod patriā careō pignoribusque meīs;

ut mala nūlla feram nisi nūdam Caesaris īram,

nūda parum nōbīs Caesaris īra malī est?

et tamen est aliquis quī vulnera crūda retractet,

solvat et in mōrēs ōra diserta meōs.

in causā facilī cuivīs licet esse disertum,

et minimae vīrēs frangere quassa valent.

subruere est arcēs et stantia moenia virtūs:

quīlibet ignāvī praecipitāta premunt.

nōn sum ego quod fueram: quid inānem prōteris umbram?

quid cinerem saxīs bustaque nostra petis?

Hector erat tum cum bellō certābat; at īdem

vīnctus ad Haemoniōs nōn erat Hector equōs.

quoque quem nōrās ōlim nōn esse mementō:

ex illō superant haec simulācra virō.

quid simulācra, ferōx, dictīs incessis amārīs?

parce, precor, mānēs sollicitāre meōs!

omnia vēra putā mea crīmina; nīl sit in illīs

quod magis errōrem quam scelus esse putēs;

pendimus ēn profugīsatiā tua pectorapoenās

exiliōque gravēs exiliīque locō.

carnificī fortūna potest mea flenda vidērī:

et tamen est ūnō iūdice mersa parum.

saevior es trīstī Būsīride, saevior illō,

quī falsum lentō torruit igne bovem,

quīque bovem Siculō fertur dōnāsse tyrannō,

et dictīs artēs conciliāsse suās:

mūnere in hōc, rēx, est ūsus, sed imāgine maior,

nec sōla est operis fōrma probanda meī.

aspicis ā dextrā latus hoc adapertile taurī?

hāc tibi, quem perdēs, coniciendus erit.

prōtinus inclūsum lentīs carbōnibus ūre;

mūgiet, et vērī vōx erit illa bovis.

prō quibus inventīs, ut mūnus mūnere pēnsēs,

, precor, ingeniō praemia digna meō.”

dīxerat; at Phalarispoenae mīrande repertor,

ipse tuum praesēns imbuedīxitopus.”

nec mora, mōnstrātīs crūdēliter ignibus ustus

exhibuit geminōs ōre gemente sonōs.

quid mihi cum Siculīs inter Scythiamque Getāsque?

ad , quisquis is es, nostra querēla redit.

utque sitim nostrō possīs explēre cruōre,

quantaque vīs, avidō gaudia corde ferās,

tot mala sum fugiēns tellūre, tot aequore passus,

quoque ut audītīs posse dolēre putem.

crēde mihī, sit nōbīs collātus Ulixēs,

Neptūnī levior quam Iovis īra fuit.

ergō quīcumque es, rescindere crīmina nōlī,

que gravī dūrās vulnere tolle manūs,

utque meae fāmam tenuent oblīvia culpae,

facta cicātrīcem dūcere nostra sine;

hūmānaeque memor sortis, quae tollit eōsdem

et premit, incertās ipse verēre vicēs.

et quoniam, fierī quod numquam posse putāvī,

est tibi rēbus maxima cūra meīs,

nōn est quod timeās: fortūna miserrima tūta est,

omne trahit cum Caesaris īra malum.

quod magis ut liqueat, nēve hoc ego fingere crēdar,

ipse velim poenās experiāre meās.

12

frīgora iam Zephyrī minuunt, annōque perāctō

longior antīquīs vīsa Maeōtishiems,

impositamque sibī quī nōn bene pertulit Hellēn,

tempora nocturnīs aequa diurna facit.

iam violam puerīque legunt hilarēsque puellae,

rūstica quae nūllō nāta serente venit;

prātaque pūbēscunt variōrum flōre colōrum,

indocilīque loquāx gutture vērnat avis;

utque malae mātris crīmen dēpōnat, hirundō

sub trabibus cūnās tēctaque parva facit;

herbaque quae latuit Cereālibus obruta sulcīs

exserit ē tepidā molle cacūmen humō.

quōque locō est vītis, palmite gemma movētur

nam procul ā Geticō lītore vītis abest;

quōque locō est arbor, turgēscit in arbore rāmus

nam procul ā Geticīs fīnibus arbor abest.

ōtia nunc istīc, iūnctīsque ex ōrdine lūdīs

cēdunt verbōsī garrula bella forī.

ūsus equī nunc est, levibus nunc lūditur armīs,

nunc pila, nunc celerī vertitur orbe trochus;

nunc ubi perfūsa est oleō lābente iuventūs,

dēfessōs artūs Virgine tinguit aquā.

scaena viget studiīsque favor distantibus ārdet,

prōque tribus resonant terna theātra forīs.

ō quater et quotiēns nōn est numerāre beātum,

nōn interdictā cui licet urbe fruī!

at mihi sentītur nix vērnō sōle solūta,

quaeque lacū dūrae nōn fodiuntur aquae;

nec mare concrēscit glaciē, nec, ut ante, per Histrum

strīdula Sauromatēs plaustra bubulcus agit.

incipient aliquae tamen hūc annāre carīnae,

hospitaque in Pontī lītore puppis erit.

sēdulus occurram nautae, dictāque salūte,

quid veniat quaeram, quisve quibusve locīs.

ille quidem mīrum regiōne propinquā

nōn nisi vīcīnās tūtus arārit aquās.

rārus ab Ītaliā tantum mare nāvita trānsit,

lītora rārus in haec portubus orba venit.

sīve tamen Graecā scierit, sīve ille Latīnā

vōce loquīcertē grātior huius erit

[fās quoque ab ōre fretī longaeque Propontidos undīs

hūc aliquem certō vēla dedisse Notō]

quisquis is est, memorī rūmōrem vōce referre

et fierī fāmae parsque gradusque potest.

is, precor, audītōs possit narrāre triumphōs

Caesaris et Latiō reddita vōta Iovī,

que, rebellātrīx, tandem, Germānia, magnī

trīste caput pedibus supposuisse ducis.

haec mihi quī referet, quae nōn vīdisse dolēbō,

ille meae domuī prōtinus hospes erit.

ei mihi, iamne domus Scythicō Nāsōnis in orbe est?

iamne tuum mihi dās prō Lare, Ponte, locum?

facite ut Caesar nōn hīc penetrāle domumque,

hospitium poenae sed velit esse meae.

13

ecce supervacuusquid enim fuit ūtile gignī? —

ad sua Nātālis tempora noster adest.

dūre, quid ad miserōs veniēbās exulis annōs?

dēbuerās illīs imposuisse modum.

tibi cūra meī, vel pudor ūllus inesset,

nōn ultrā patriam sequerēre meam,

quōque locō prīmum tibi sum male cognitus īnfāns,

illō temptāssēs ultimus esse mihi,

iamque relinquendā, quod idem fēcēre sodālēs,

quoque dīxissēs trīstis in urbevalē.”

quid tibi cum Pontō? num quoque Caesaris īra

extrēmam gelidī mīsit in orbis humum?

scīlicet exspectās solitī tibi mōris honōrem,

pendeat ex umerīs vestis ut alba meīs,

fūmida cingātur flōrentibus āra corōnīs,

mīcaque sollemnī tūris in igne sonet,

lībaque dēprōmam genitāle notantia tempus,

concipiamque bonās ōre favente precēs?

nōn ita sum positus, nec sunt ea tempora nōbīs,

adventū possim laetus ut esse tuō:

fūneris āra mihī fērālī cīncta cupressū

convenit, et strūctīs flamma parāta rogīs.

nec dare tūra libet nīl exōrantia dīvōs,

in tantīs subeunt nec bona verba malīs.

tamen est aliquid nōbīs hāc lūce petendum,

in loca redeās amplius ista precor,

dum terrārum pars paene novissima, Pontus,

Euxīnus falsō nōmine dictus, habet.

14

cultor et antistes doctōrum sāncte virōrum,

quid facis, ingeniō semper amīce meō?

ecquid, ut incolumem quondam celebrāre solēbās,

nunc quoque videar tōtus abesse cavēs?

suscipis exceptīs ecquid mea carmina sōlīs

Artibus, artificī quae nocuēre suō?

immō ita fac, quaesō, vātum studiōse novōrum,

quāque potes, retinē corpus in urbe meum.

est fuga dicta mihī, nōn est fuga dicta libellīs,

quī dominī poenam nōn meruēre suī.

saepe per externās profugus pater exulat ōrās,

urbe tamen nātīs exulis esse licet.

Palladis exemplō sine mātre creāta

carmina sunt; stirps haec prōgeniēsque mea est.

hanc tibi commendō, quae quō magis orba parente est,

hōc tibi tūtōrī sarcina maior erit.

trēs mihi sunt nātī contāgia nostra secūtī:

cētera fac cūrae sit tibi turba palam.

sunt quoque mūtātae, ter quīnque volūmina, fōrmae,

carmina dominī fūnere rapta suī.

illud opus potuit, nōn prius ipse perīssem,

certius ā summā nōmen habēre manū:

nunc incorrēctum populī pervēnit in ōrā,

in populī quicquam tamen ōre meum est.

hoc quoque nescioquid nostrīs appōne libellīs,

dīversō missum quod tibi ab orbe venit,

quod quīcumque leget quis legetaestimet ante,

compositum quō sit tempore quōque locō.

aequus erit scrīptīs, quōrum cognōverit esse

exilium tempus barbariamque locum,

inque tot adversīs carmen mīrābitur ūllum

dūcere trīstī sustinuisse manū.

ingenium frēgēre meum mala, cuius et ante

fōns īnfēcundus parvaque vēna fuit.

sed quaecumque fuit, nūllō exercente refūgit,

et longō periît ārida facta sitū.

nōn hīc librōrum, per quōs invīter alarque,

cōpia: prō librīs arcus et arma sonant.

nūllus in hāc terrā, recitem carmina, cuius

intellēctūrīs auribus ūtar adest.

nec quō sēcēdam locus est: custōdia mūrī

summovet īnfēstōs clausaque porta Getās.

saepe aliquod quaerō verbum nōmenque locumque,

nec quisquam est ā quō certior esse queam.

dīcere saepe aliquid cōnantīturpe fatērī! —

verba mihī dēsunt dēdidicīque loquī.

Thrēiciō Scythicōque ferē circumsonor ōre,

et videor Geticīs scrībere posse modīs.

crēde mihī, timeō sint immixta Latīnīs

inque meīs scrīptīs Pontica verba legās.

quālemcumque igitur veniā dignāre libellum,

sortis et excūsā condiciōne meae.