Cena Trimalchionis

[26.7] vēnerat iam tertius diēs, id est exspectātiō līberae cēnae, sed tot vulneribus cōnfossīs fuga magis placēbat quam quiēs. 8 itaque cum maestī dēlīberārēmus quōnam genere praesentem ēvītārēmus procellam, ūnus servus Agamemnonis interpellāvit trepidantēs et 9quid? vōsinquitnescītis hodiē apud quem fīat? Trimalchiō, lautissimus homō. hōrologium in trīclīniō et būcinātōrem habet subōrnātum, ut subinde sciat quantum vītā perdiderit.”

10 amicīmur ergō dīligenter oblītī omnium malōrum et Gītōna libentissimē servīle officium tuentem iubēmus in balneum sequī. [27] nōs interim vestītī errāre coepimus, immō iocārī magis et circulīs accēdere, cum subitō vidēmus senem calvum, tunicā vestītum russeā, inter puerōs capillātōs lūdentem pilā. 2 nec tam puerī nōs, quamquam erat operae pretium, ad spectāculum dūxerant quam ipse pater familiae, quī soleātus pilā prasinā exercēbātur. nec amplius eam repetēbat quae terram contigerat, sed follem plēnum habēbat servus sufficiēbatque lūdentibus. 3 notāvimus etiam rēs novās, nam duo spadōnēs in dīversā parte circulī stābant, quōrum alter matellam tenēbat argenteam, alter numerābat pilās, nōn quidem eās quae inter manūs lūsū expellente vibrābant, sed eās quae in terram dēcidēbant.

4 cum hās ergō mīrārēmur lautitiās, accurrit Menelāus ethic estinquitapud quem cubitum pōnitis, et quidem iam prīncipium cēnae vidētis.” 5 et iam nōn loquēbātur Menelāus, cum Trimalchiō digitōs concrepuit, ad quod signum matellam spadō lūdentī subiēcit. 6 exonerātā ille vēsīcā aquam poposcit ad manūs digitōsque paululum aspersōs in capite puerī tersit.

[28] longum erat singula excipere. itaque intrāvimus balneum et sūdōre calfactī mōmentō temporis ad frīgidam exīmus. 2 iam Trimalchiō unguentō perfūsus tergēbātur nōn linteīs, sed palliīs ex lānā mollissimā factīs. 3 trēs interim iātralīptae in cōnspectū eius Falernum pōtābant et, cum plūrimum rixantēs effunderent, Trimalchiō hoc suum propīn esse dīcēbat. 4 hinc involūtus coccinā gausapā lectīcae impositus est praecēdentibus phalerātīs cursōribus quattuor et chīramaxiō, in quō dēliciae eius vehēbantur, puer vetulus, lippus, dominō Trimalchiōne dēfōrmior. 5 cum ergō auferrētur, ad caput eius cum minimīs symphōniacus tībiīs accessit et tamquam in aurem aliquid sēcrētō dīceret, tōtō itinere cantāvit.

6 sequimur nōs admīrātiōne iam saturī et cum Agamemnone ad iānuam pervenīmus, in cuius poste libellus erat cum hāc īnscrīptiōne fīxus: 7 quisquis servus · sine dominicō iussū forās exierit · accipiet plāgās centum. 8 in aditū autem ipsō stābat ōstiārius prasinātus, cerasinō succīnctus cingulō, atque in lance argenteā pīsum pūrgābat. 9 super līmen autem cavea pendēbat aurea in quā pīca varia intrantēs salūtābat.

[29] cēterum ego dum omnia stupeō, paene resupīnātus crūra mea frēgī. ad sinistram enim intrantibus nōn longē ab ōstiāriī cellā canis ingēns, catēnā vīnctus, in pariete erat pictus superque quadrātā litterā scrīptum cave canem. 2 et collēgae quidem meī rīsērunt, ego autem collēctō spīritū nōn dēstitī tōtum parietem persequī. 3 erat autem vēnālicium cum titulīs pictum, et ipse Trimalchiō capillātus cādūceum tenēbat Minervāque dūcente Rōmam intrābat. 4 hinc quemadmodum ratiōcinārī didicisset, deinque dispēnsātor factus esset, omnia dīligenter cūriōsus pictor cum īnscrīptiōne reddiderat. 5 in dēficiente vērō iam porticū levātum mentō in tribūnal excelsum Mercurius rapiēbat. 6 praestō erat Fortūna cum cornū abundantī et trēs Parcae aurea pēnsa torquentēs. 7 notāvī etiam in porticū gregem cursōrum cum magistrō exercentem. 8 praetereā grande armārium in angulō vīdī, in cuius aediculā erant Larēs argenteī positī Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea nōn pusilla, in quā barbam ipsīus conditam esse dīcēbant. 9 interrogāre ergō ātriēnsem coepī quās in mediō pictūrās habērent. “Īliada et Odyssīaninquitac Laenātis gladiātōrium mūnus.”

[30] nōn licēbat multa iam cōnsīderāre. nōs iam ad trīclīnium pervēnerāmus, in cuius parte prīmā prōcūrātor ratiōnēs accipiēbat. et quod praecipuē mīrātus sum, in postibus trīclīniī fascēs erant cum secūribus fīxī, quōrum īmam partem quasi embolum nāvis aēneum fīniēbat, in quō erat scrīptum: 2 Gāiō Pompeiō Trimalchiōnī · sēvirō Augustālī · Cinnamus dispēnsātor. 3 sub eōdem titulō et lucernā bilychnis camerā pendēbat. erant et duae tabulae in utrōque poste dēfīxae, quārum altera, bene meminī, hoc habēbat īnscrīptum: tertiō et prīdiē Kalendās Iānuāriās · Gāius noster forās cēnat, 4 altera lūnae cursum stēllārumque septem imāginēs pictās; et quī diēs bonī quīque incommodī essent distinguente bullā notābantur.

5 hīs replētī voluptātibus cum cōnārēmur in trīclīnium intrāre, exclāmāvit ūnus ex puerīs, quī suprā hoc officium erat positus: “dextrō pede!” 6 sine dubiō paulīsper trepidāvimus contrā praeceptum aliquis nostrum līmen trānsīret. 7 cēterum ut pariter mōvimus gressūs, servus nōbīs dēspoliātus prōcubuit ad pedēs ac rogāre coepit ut poenae ēriperēmus: nec magnum esse peccātum suum propter quod perīclitārētur, 8 subducta enim sibi vestīmenta dispēnsātōris in balneō, quae vix fuissent decem sēstertiōrum. 9 rettulimus ergō dextrōs pedēs, dispēnsātōremque in oecāriō aureōs numerantem dēprecātī sumus ut servō remitteret poenam. 10 superbus ille sustulit vultum etnōn tam iactūra movetinquitquam neglegentia nēquissimī servī. 11 vestīmenta mea cubitōria perdidit, quae mihi nātālī meō cliēns quīdam dōnāverat, Tyria sine dubiō, sed iam semel lōta. quid ergō est? dōnō vōbīs eum.” [31] obligātī tam grandī beneficiō cum intrāssēmus trīclīnium, occurrit nōbīs ille īdem servus prō quō rogāverāmus et stupentibus spississima bāsia impēgit grātiās agēns hūmānitātī nostrae. 2ad summam, statim sciētisaitcui dederītis beneficium. vīnum dominicum ministrātōris grātia est.”

3 tandem ergō discubuimus, puerīs Alexandrīnīs aquam in manūs nivātam īnfundentibus aliīsque īnsequentibus ad pedēs ac parōnychia cum ingentī subtīlitāte tollentibus. 4 ac in hōc quidem tam molestō tacēbant officiō, sed obiter cantābant. 5 ego experīrī voluī an tōta familia cantāret, itaque pōtiōnem poposcī. 6 parātissimus puer nōn minus acidō canticō excēpit, 7 et quisquis aliquid rogātus erat ut daret: pantomīmī chorum, nōn patris familiae trīclīnium crēderēs.

8 allāta est tamen gustātiō valdē lauta; nam iam omnēs discubuerant praeter ipsum Trimalchīonem, cui locus novō mōre prīmus servābātur. 9 cēterum in prōmulsidārī asellus erat Corinthius cum bisacciō positus, quī habēbat olīvās in alterā parte albās, in alterā nigrās. 10 tegēbant asellum duae lancēs, in quārum marginibus nōmen Trimalchiōnis īnscrīptum erat et argentī pondus. ponticulī etiam ferrūminātī sustinēbant glīrēs melle ac papāvere sparsōs. 11 fuērunt et thumātula ferventia suprā crātīculam argenteam posita et īnfrā crātīculam Syriaca prūna cum grānīs Pūnicī mālī.

[32] in hīs erāmus lautitiīs, cum Trimalchiō ad symphōniam allātus est positusque inter cervīcālia minūtissima expressit imprūdentibus rīsum. 2 palliō enim coccineō arrāsum exclūserat caput circāque onerātās veste cervīcēs lāticlāviam immīserat mappam fimbriīs hinc atque illinc pendentibus. 3 habēbat etiam in minimō digitō sinistrae manūs ānulum grandem subaurātum, extrēmō vērō articulō digitī sequentis minōrem, ut mihi vidēbātur, tōtum aureum, sed plānē ferreīs velutī stēllīs ferrūminātum. 4 et hās tantum ostenderet dīvitiās, dextrum nūdāvit lacertum armillā aureā cultum et eboreō circulō lāminā splendente cōnexō.

[33] ut deinde pinnā argenteā dentēs perfōditamīcī,” inquitnōndum mihi suāve erat in trīclīnium venīre, sed diūtius absentīvus morae vōbīs essem, omnem voluptātem mihi negāvī. 2 permittitis tamen fīnīrī lūsum.” sequēbātur puer cum tabulā terebinthinā et crystallinīs tesserīs, notāvīque rem omnium dēlicātissimam: prō calculīs enim albīs ac nigrīs aureōs argenteōsque habēbat dēnāriōs.

3 interim dum ille omnium textōrum dicta inter lūsum cōnsūmit, gustantibus adhūc nōbīs repositōrium allātum est cum corbe, in quō gallīna erat lignea patentibus in orbem ālīs, quālēs esse solent quae incubant ōva. 4 accessēre continuō duo servī et symphōniā strepente scrūtārī paleam coepērunt, ērutaque subinde pāvōnīna ōva dīvīsēre convīvīs. 5 convertit ad hanc scaenam Trimalchiō vultum etamīcīaitpāvōnis ōva gallīnae iussī suppōnī. et meherculēs timeō iam conceptī sint. temptēmus tamen, adhūc sorbilia sunt.” 6 accipimus nōs cochleāria nōn minus sēlībrās pendentia, ōvaque ex farīnā pinguī figūrāta pertundimus. 7 ego quidem paene prōiēcī partem meam, nam vidēbātur mihi iam in pullum coīsse. 8 deinde ut audīvī veterem convīvamhīc nescioquid bonī dēbet esse,” persecūtus putāmen manū pinguissimam fīcēdulam invēnī piperātō vitellō circumdatam.

[34] iam Trimalchiō eadem omnia lūsū intermissō poposcerat fēceratque potestātem clārā vōce, quis nostrum iterum vellet mulsum sūmere, cum subitō signum symphōniā datur et gustātōria pariter ā chorō cantante rapiuntur. 2 cēterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchiō colaphīsque obiūrgārī puerum ac prōicere rūrsus paropsidem iussit. 3 īnsecūtus est supellecticārius argentumque inter reliqua pūrgāmenta scōpīs coepit ēverrere. 4 subinde intrāvērunt duo Aethiopēs capillātī cum pusillīs utribus, quālēs solent esse quī harēnam in amphitheātrō spargunt, vīnumque dedēre in manūs; aquam enim nēmō porrēxit. 5 laudātus propter ēlegantiās dominusaequuminquitMārs amat. itaque iussī suam cuique mēnsam assignārī. obiter et pūtidissimī servī minōrem nōbīs aestum frequentiā suā facient.”

6 statim allātae sunt amphorae vitreae dīligenter gypsātae, quārum in cervīcibus pittacia erant affīxa cum hōc titulō: Falernum · Opīmiānum · annōrum centum. 7 dum titulōs perlegimus, complōsit Trimalchiō manūs etēheuinquit, “ergō diūtius vīvit vīnum quam homunciō. quārē tangomenās faciāmus. vīnum vīta est. vērum Opīmiānum praestō. heri nōn tam bonum posuī, et multō honestiōrēs cēnābant.” 8 pōtantibus ergō nōbīs et accūrātissimē lautitiās mīrantibus lārvam argenteam attulit servus sīc aptātam ut articulī eius vertebraeque luxātae in omnem partem flecterentur. 9 hanc cum super mēnsam semel iterumque abiēcisset, et catēnātiō mōbilis aliquot figūrās exprimeret, Trimalchiō adiēcit:

10 ēheu nōs miserōs, quam tōtus homuncio nīl est!

sīc erimus cūnctī, postquam nōs auferet Orcus.

ergō vīvāmus, dum licet esse bene.

[35] laudātiōnem ferculum est īnsecūtum plānē nōn prō exspectātiōne magnum, novitās tamen omnium convertit oculōs. 2 rotundum enim repositōrium duodecim habēbat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque māteriae strūctor imposuerat cibum: 3 super arietem cicer arietīnum, super taurum būbulae frustum, super geminōs testiculōs ac rienēs, super cancrum corōnam, super leōnem fīcum Āfricānam, 4 super virginem steriliculam, super lībram statēram in cuius alterā parte scriblīta erat, in alterā placenta, super scorpiōnem  *  *  *  super sagittārium oclopētam, super capricornum locustam marīnam, super aquārium ānserem, super piscēs duōs mullōs. 5 in mediō autem caespes cum herbīs excīsus favum sustinēbat. 6 circumferēbat Aegyptius puer clībanō argenteō pānem  *  *  *  atque ipse etiam taeterrimā vōce Lāserpīciāriō mīmō canticum extorsit.

7 nōs ut trīstiōrēs ad tam vīlēs accessimus cibōs, “suādeōinquit Trimalchiōcēnēmus; hoc est iūs cēnae.” [36] haec ut dīxit, ad symphōniam quattuor tripudiantēs prōcurrērunt superiōremque partem repositōriī abstulērunt. 2 quō factō, vidēmus īnfrā altilia et sūmina lepōremque in mediō pinnīs subōrnātum ut Pēgasus vidērētur. 3 notāvimus etiam circā angulōs repositōriī Marsyās quattuor, ex quōrum utriculīs garum piperātum currēbat super piscēs, quī in eurīpō natābant. 4 damus omnēs plausum ā familiā inceptum et rēs ēlēctissimās rīdentēs aggredimur.

5 nōn minus et Trimalchiō eiusmodī methodiō laetusCarpeinquit. 6 prōcessit statim scissor et ad symphōniam gesticulātus ita lacerāvit obsōnium ut putārēs essedārium hydraulē cantante pugnāre. 7 ingerēbat nihilō minus Trimalchiō lentissimā vōce: “Carpe, Carpe.” ego suspicātus ad aliquam urbānitātem totiēns iterātam vōcem pertinēre nōn ērubuī eum quī suprā accumbēbat hoc ipsum interrogāre. 8 at ille, quī saepius eiusmodī lūdōs spectāverat, “vidēs illuminquitquī obsōnium carpit: Carpus vocātur. ita quotiēscumque dīcitCarpeeōdem verbō et vocat et imperat.”

[37] nōn potuī amplius quicquam gustāre, sed conversus ad eum ut quam plūrima exciperem, longē accersere fābulās coepī scīscitārīque quae esset mulier illa quae hūc atque illūc discurreret. 2uxorinquitTrimalchiōnis; Fortūnāta appellātur, quae nummōs modiō mētītur. 3 et modo modo quid fuit? ignōscet mihi genius tuus, nōluissēs manū illīus pānem accipere. 4 nuncnec quid nec quārēin caelum abiit et Trimalchiōnis topanta est. 5 ad summam, merō merīdiē dīxerit illī tenebrās esse, crēdet. 6 ipse nescit quid habeat, adeō saplūtus est; sed haec lupātria prōvidet omnia, et ubi nōn pūtēs. 7 est sicca, sōbria, bonōrum cōnsiliōrumtantum aurī vidēs; est tamen malae linguae, pīca pulvīnāris. quem amat, amat; quem nōn amat, nōn amat.

8ipse fundōs habet quantum mīlvī volant, nummōrum nummōs. argentum in ōstiāriī illīus cellā plūs iacet quam quisquam in fortūnīs habet. 9 familia vērōbabae babae! — nōn meherculēs putō decumam partem esse quae dominum suum nōverit. 10 ad summam, quemvīs ex istīs babaecalīs in rūtae folium coniciet. [38] nec est quod pūtēs illum quicquam emere. omnia domī nāscuntur: lāna, citrea, piper; lacte gallīnāceum quaesieris, inveniēs. 2 ad summam, parum illī bona lāna nāscēbātur; arietēs ā Tarentō ēmit, et eōs culāvit in gregem. 3 mel Atticum ut domī nāscerētur, apēs ab Athēnīs iussit afferrī; obiter et vernāculae quae sunt meliusculae ā Graeculīs fīent. 4 ecce intrā hōs diēs scrīpsit ut illī ex Indiā sēmen bōlētōrum mitterētur. nam mūlam quidem nūllam habet quae nōn ex onagrō nāta sit. 5 vidēs tot culcitās: nūlla nōn aut conchȳliātum aut coccineum tōmentum habet. tanta est animī beātitūdō.

6reliquōs autem collībertōs eius cave contemnās. 7 valdē sūcōsī sunt. vidēs illum quī in īmō īmus recumbit: hodiē sua octingenta possidet. nihilō crēvit. modo solēbat collō suō ligna portāre. 8 sed quōmodo dīcuntego nihil sciō, sed audīvīcum Incubōnī pilleum rapuisset, thēsaurum invēnit. 9 ego nēminī invideō, quid deus dedit. est tamen subalapa et nōn vult sibi male. 10 itaque proximē cēnāculum hōc titulō prōscrīpsit: Gāius Pompeius Diogenēs · ex Kalendīs Iūliīs cēnāculum locat · ipse enim domum ēmit.

11quid ille quī lībertīnī locō iacet? quam bene habuit. 12 nōn improperō illī. sēstertium suum vīdit deciēs, sed male vacillāvit. nōn putō illum capillōs līberōs habēre, nec meherculēs suā culpāipsō enim homō melior nōn estsed lībertī scelerātī, quī omnia ad fēcērunt. 13 scītō autem: sociōrum ōlla male fervet, et ubi semel rēs inclīnāta est, amīcī mediō. 14 et quam honestam negōtiātiōnem exercuit, quod illum sīc vidēs: libitīnārius fuit. 15 solēbat sīc cēnāre quōmodo rēx: aprōs gausapātōs, opera pistōria  *  *  *  cocōs, pistōrēs. plūs vīnī sub mēnsā effundēbātur quam aliquis in cellā habet. phantasia, nōn homō. 16 inclīnātīs quoque rēbus suīs, cum timēret crēditōrēs illum conturbāre exīstimārent, hōc titulō auctiōnem prōscrīpsit: Gāius Iūlius Proculus · auctiōnem faciet rērum supervacuārum.

[39] interpellāvit tam dulcēs fābulās Trimalchiō, nam iam sublātum erat ferculum, hilarēsque convīvae vīnō sermōnibusque pūblicātīs operam coeperant dare. 2 is ergō reclīnātus in cubitumhoc vīnuminquitvōs oportet suāve faciātis: piscēs natāre oportet. 3 rogō, putātis illā cēnā esse contentum quam in thēcā repositōriī vīderātis? sīc nōtus Vlixēs? quid ergō est? oportet etiam inter cēnandum philologiam nōsse. 4 patrōnō meō ossa bene quiēscant, quī hominem inter hominēs voluit esse. nam mihi nihil novī potest afferrī, sīcut ille ferculus iam habuit praxim. 5 caelus hic, in quō duodecim diī habitant, in totidem figūrās convertit. et modo fit ariēs. itaque quisquis nāscitur illō signō, multa pecora habet, multum lānae, caput praetereā dūrum, frontem expudōrātam, cornum acūtum. plūrimī hōc signō scholastīcī nāscuntur et arietillī.” 6 laudāmus urbānitātem mathēmaticī; itaque adiēcit: “deinde tōtus caelus taurulus fit. itaque tunc calcitrōsī nāscuntur et bubulcī et quī ipsī pāscunt. 7 in geminīs autem nāscuntur bīgae et bovēs et coleī et quī utrōsque parietēs linunt. 8 in cancrō ego nātus sum: ideō multīs pedibus stō, et in marī et in terrā multa possideō, nam cancer et hōc et illōc quadrat. et ideō iamdūdum nihil suprā illum posuī, genesim meam premerem. 9 in leōne cataphagae nāscuntur et imperiōsī. in virgine mulierōsī et fugitīvī et compedītī; 10 in lībrā laniōnēs et unguentāriī et quīcumque aliquid expendunt; 11 in scorpiōne venēnāriī et percussōrēs; in sagittāriō strabōnēs, quī holera spectant, lārdum tollunt; 12 in capricornō aerumnōsī, quibus prae mala sua cornua nāscuntur; in aquāriō cōpōnēs et cucurbitae; 13 in piscibus obsōnātōrēs et rhētorēs. sīc orbis vertitur tamquam mola, et semper aliquid malī facit, ut hominēs aut nāscantur aut pereant. 14 quod autem in mediō caespitem vidētis et super caespitem favum, nihil sine ratiōne faciō. 15 terra māter est in mediō quasi ōvum corrotundāta, et omnia bona in habet tamquam favus.”

[40]σοφῶς!” ūniversī clāmāmus, et sublātīs manibus ad cameram iūrāmus Hipparchum Arātumque comparandōs illī hominēs nōn fuisse, dōnec advēnērunt ministrī ac torālia praeposuērunt, in quibus rētia erant picta subsessōrēsque cum vēnābulīs et tōtus vēnātiōnis apparātus. 2 necdum sciēbāmus quō mitterēmus suspīciōnēs nostrās, cum extrā trīclīnium clāmor sublātus est ingēns, et ecce canēs Lacōnicī etiam circā mēnsam discurrere coepērunt. 3 secūtum est hōs repositōrium, in quō positus erat prīmae magnitūdinis aper, et quidem pilleātus, ē cuius dentibus sportellae dēpendēbant duae palmulīs textae, altera caryōtīs, altera thēbaicīs replēta. 4 circā autem minōrēs porcellī ex coptoplacentīs factī, quasi ūberibus imminērent, scrōfam esse positam significābant. et quidem apophorētī fuērunt. 5 cēterum ad scindendum aprum nōn ille Carpus accessit quī altilia lacerāverat, sed barbātus ingēns, fasciīs crūrālibus alligātus et āliculā subōrnātus polymitā, strictōque vēnātōriō cultrō latus aprī vehementer percussit, ex cuius plāgā turdī ēvolāvērunt. 6 parātī aucupēs cum harundinibus fuērunt et eōs circā trīclīnium volitantēs mōmentō excēpērunt. 7 inde cum suum cuique iussisset referrī Trimalchiō, adiēcit: “etiam vidēte quam porcus ille silvāticus lōtam comēderit glandem.” 8 statim puerī ad sportellās accessērunt quae pendēbant ē dentibus, thēbaicāsque et caryōtās ad numerum dīvīsēre cēnantibus.

[41] interim ego, quī prīvātum habēbam sēcessum, in multās cōgitātiōnēs dīductus sum quārē aper pilleātus intrāsset. 2 postquam itaque omnīs bacalusiās cōnsūmpsī, dūrāvī interrogāre illum interpretem meum quod torquēret. 3 at ille: “plānē etiam hoc servus tuus indicāre potest: nōn enim aenigma est, sed rēs aperta. 4 hic aper, cum heri summa cēna eum vindicāsset, ā convīviīs dīmissus est; itaque hodiē tamquam lībertus in convīvium revertitur.” 5 damnāvī ego stupōrem meum et nihil amplius interrogāvī, vidērer numquam inter honestōs cēnāsse.

6 dum haec loquimur, puer speciōsus, vītibus hederīsque redimītus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque cōnfessus, calathiscō ūvās circumtulit et poēmata dominī suī acūtissimā vōce trādūxit. 7 ad quem sonum conversus TrimalchiōDionȳse,” inquitLīber estō.” puer dētrāxit pilleum aprō capitīque suō imposuit. 8 tum Trimalchiō rūrsus adiēcit: “nōn negābitis inquithabēre līberum patrem.” laudāmus dictum, et circumeuntem puerum sānē perbāsiāmus.

9 ab hōc ferculō Trimalchiō ad lasanum surrēxit. nōs lībertātem sine tyrannō nactī coepimus invītāre convīvārum sermōnēs. 10 Dāma itaque prīmus cum pataracīna poposcissetdiēsinquitnihil est. dum versās , nox fit. itaque nihil est melius quam cubiculō rēctā in trīclīnium īre. et mundum frīgus habuimus. 11 vix balneus calfēcit. tamen calda pōtiō vestiārius est. 12 stāminātās dūxī, et plānē matus sum. vīnus mihi in cerebrum abiit.”

[42] excēpit Seleucus fābulae partem etegoinquitnōn cotīdiē lavor: 2 baliscus enim fullō est, aqua dentēs habet, et cor nostrum cotīdiē liquēscit. sed cum mulsī pultārium obdūxī, frīgorī laecasīn dīcō. nec sānē lavāre potuī: fuī enim hodiē in fūnus. 3 homō bellus, tam bonus Chrysanthus animam ēbulliit. modo modo appellāvit. 4 videor mihi cum illō loquī. heu, ēheu! utrēs īnflātī ambulāmus. minōris quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtūtem habent, nōs nōn plūrīs sumus quam bullae. 5 et quid nōn abstināx fuisset! quīnque diēs aquam in ōs suum nōn coniēcit, nōn mīcam pānis. tamen abiit ad plūrēs. medicī illum perdidērunt, immō magis malus fātus; medicus enim nihil aliud est quam animī cōnsōlātiō. 6 tamen bene ēlātus est, vītālī lectō, strāgulīs bonīs. plānctus est optimēmanū mīsit aliquotetiam malignē illum plōrāvit uxor. 7 quid nōn illam optimē accēpisset? sed mulier quae mulier mīlvīnum genus. nēminem nihil bonī facere oportet; aequē est enim ac in puteum coniciās. sed antīquus amor cancer est.”

[43] molestus fuit, Philerosque prōclāmāvit: “vīvōrum meminerīmus. ille habet quod sibi dēbēbātur: honestē vīxit, honestē obiit. quid habet quod querātur? ab asse crēvit et parātus fuit quadrantem stercore mordicus tollere. itaque crēvit quicquid crēvit tamquam favus. 2 putō meherculēs illum relīquisse solida centum, et omnia in nummīs habuit. 3 tamen ego vērum dīcam, quī linguam canīnam comēdī: dūrae buccae fuit, linguōsus, discordia, nōn homō. 4 frāter eius fortis fuit, amīcus amīcō, manū plēnā, ūnctā mēnsā. et inter initia malam parram pilāvit, sed recorrēxit costās illīus prīma vīndēmia: vēndidit enim vīnum quantum ipse voluit. et quod illīus mentum sustulit, hērēditātem accēpit, ex quā plūs involāvit quam illī relictum est. 5 et ille stīps, dum frātrī suō īrāscitur, nesciocui terrae fīliō patrimōnium ēlēgāvit. longē fugit quisquis suōs fugit. 6 habuit autem ōriculāriōs servōs quī illum pessum dedērunt. numquam autem rēctē faciet, quī citō crēdit, utique homō negōtiāns. tamen vērum quod frūnītus est quamdiū vīxit. 7 cui datum est, nōn cui dēstinātum. plānē Fortūnae fīlius. in manū illīus plumbum aurum fīēbat. facile est autem, ubi omnia quadrāta currunt. et quot putās illum annōs sēcum tulisse? septuāgintā et suprā. sed corneolus fuit, aetātem bene ferēbat, niger tamquam corvus. 8 nōveram hominem ōlim ōliōrum, et adhūc salāx erat. nōn meherculēs illum putō domō canem relīquisse. immō etiam pullārius erat, omnis Minervae homō. nec improbō; hoc solum enim sēcum tulit.”

[44] haec Phileros dīxit, illa Ganymēdēs: “narrātis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nēmō cūrat quid annōna mordet. 2 nōn meherculēs hodiē buccam pānis invenīre potuī. et quōmodo siccitās persevērat! 3 iam annum ēsurītiō fuit. aedīlēs male ēveniat, quī cum pistōribus collūdunt: ‘servā , servābō .’ itaque populus minūtus labōrat, nam istī maiōrēs maxillae semper Sāturnālia agunt. 4 ō habērēmus illōs leōnēs quōs ego hīc invēnī cum prīmum ex Asiā vēnī. illud erat vīvere. 5 simila silīgine īnferior esset, lārvās sīc istōs percolopābant ut illīs Iuppiter īrātus esset. 6 meminī Safinium. tunc habitābat ad arcum veterem puerō, piper, nōn homō. 7 is quācumque ībat, terram adūrēbat. sed rēctus, sed certus, amīcus amīcō, cum quō audācter possēs in tenebrīs micāre. 8 in cūriā autem quōmodo singulōs pīlābat, nec schēmās loquēbātur sed dērēctum. 9 cum ageret porrō in forō, sīc illīus vōx crēscēbat tamquam tuba. nec sūdāvit umquam nec exspuit; putō enim nescioquid āssī habuisse. 10 et quam benignus resalūtāre, nōmina omnium reddere, tamquam ūnus nōbīs! itaque illō tempore annōna prō lutō erat. 11 asse pānem quem ēmissēs, nōn potuissēs cum alterō dēvorāre. nunc oculum būblum vīdī maiōrem. heu heu, quotīdiē peius! 12 haec colōnia retrōversus crēscit tamquam cōda vitulī. 13 sed quārē habēmus aedīlem nōn trium cauniārum, quī sibi māvult assem quam vītam nostram? itaque domī gaudet, plūs in diē nummōrum accipit quam alter patrimōnium habet. 14 iam sciō unde accēperit dēnāriōs mīlle aureōs. sed nōs cōleōs habērēmus, nōn tantum sibi placēret. nunc populus est domī leōnēs, forās vulpēs. 15 quod ad attinet, iam pannōs meōs comēdī et, persevērat haec annōna, casulās meās vēndam. 16 quid enim futūrum est, nec diī nec hominēs huius colōniae miserentur? ita meōs frūnīscar, ut ego putō omnia illa ā diibus fierī. 17 nēmō enim caelum caelum putat, nēmō ieiūnium servat, nēmō Iovem pilī facit, sed omnēs opertīs oculīs bona sua computant. 18 anteā stolātae ībant nūdīs pedibus in clīvum, passīs capillīs, mentibus pūrīs, et Iovem aquam exōrābant. itaque statim urceātim plovēbat: aut tunc aut numquam, et omnēs redībant ūdī tamquam mūrēs. itaque diī pedēs lānātōs habent, quia nōs religiōsī nōn sumus. agrī iacent —”

[45]ōrō ,” inquit Echīōn centōnārius, “melius loquere. 2modo sīc, modo sīcinquit rūsticus; varium porcum perdiderat. 3 quod hodiē nōn est, crās erit: sīc vīta trūditur. nōn meherculēs patria melior dīcī potest, hominēs habēret. sed labōrat hōc tempore, nec haec sōla. nōn dēbēmus dēlicātī esse; ubīque medius caelus est. 4 aliubī fueris, dīcēs hīc porcōs coctōs ambulāre. et ecce habitūrī sumus mūnus excellente in trīduō diē fēstā; familia nōn lanistīcia, sed plūrimī lībertī. 5 et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. aut hoc aut illud, erit quid utique. nam illī domesticus sum: nōn est mixcix. 6 ferrum optimum datūrus est, sine fugā, carnārium in mediō, ut amphitheāter videat. et habet unde: relictum est illī sēstertium tricentiēs, dēcessit illīus patermale! ut quadringenta impendat, nōn sentiet patrimōnium illīus, et sempiternō nōminābitur. 7 iam Māniōs aliquot habet et mulierem essedāriam et dispēnsātōrem Glycōnis, quī dēprehēnsus est cum dominam suam dēlectārētur. vidēbis populī rixam inter zēlotypōs et amāsiuncūlōs. 8 Glycō autem, sēstertiārius homō, dispēnsātōrem ad bēstiās dedit: hoc est ipsum trādūcere. quid servus peccāvit, quī coāctus est facere? magis illa matella digna fuit quam taurus iactāret. sed quī asinum nōn potest, strātum caedit. 9 quid autem Glycō putābat Hermogenis filicem umquam bonum exitum factūram? ille mīlvō volantī poterat unguēs resecāre; colubra restem nōn parit. Glycō, Glycō dedit suās. itaque quamdiū vīxerit, habēbit stigmam nec illam nisi Orcus dēlēbit. 10 sed sibi quisque peccat. sed subolfaciō quia nōbīs epulum datūrus est Mammaea, bīnōs dēnāriōs mihi et meīs. quod hoc fēcerit, ēripiet Norbānō tōtum favōrem. sciās oportet plēnīs vēlīs hunc vincitūrum. 11 et rēvērā, quid ille nōbīs bonī fēcit? dedit gladiātōrēs sēstertiāriōs iam dēcrepitōs, quōs sufflāssēs, cecidissent; iam meliōrēs bēstiāriōs vīdī. occīdit lucernā equitēs; putārēs eōs gallōs gallīnāceōs: alter burdubasta, alter lōrīpēs, tertiārius mortuus prō mortuō, quī habēbat nervia praecīsa. 12 ūnus alicuius flātūrae fuit Thraex, quī et ipse ad dictāta pugnāvit. ad summam, omnēs posteā sectī sunt, adeō magnā turbāadhibēteaccēperant. plānē fugae merae. 13mūnus tameninquittibi dedī; et ego tibi plōdō.’ computā, et tibi plūs quam accēpī. manus manum lavat.

[46]vidēris mihi, Agamemnōn, dīcerequid iste argūtat molestus?’ quia , quī potes loquere, nōn loquis. nōn es nostrae fasciae, et ideō pauperōrum verba dērīdēs. scīmus prae litterās fatuum esse. 2 quid ergō est? aliquā diē persuādeam ut ad vīllam veniās et videās casulās nostrās? inveniēmus quod mandūcēmus, pullum, ōva: bellē erit, etiam omnia hōc annō tempestās dēprāvāvit. inveniēmus ergō unde saturī fīāmus. 3 et iam tibi discipulus crēscit cicarō meus, iam quattuor partēs dīcit; vīxerit, habēbis ad latus servulum. nam quicquid illī vacat, caput tabulā nōn tollit. ingeniōsus est et bonō fīlō, etiam in avēs morbōsus est. 4 ego illī iam trēs cardēlēs occīdī et dīxī quia mustella comēdit. invēnit tamen aliās nēniās et libentissimē pingit. 5 cēterum iam Graeculīs calcem impingit et Latīnās coepit nōn male appetere, etiam magister eius sibi placēns fit nec ūnō locō cōnsistit. scit quidem litterās, sed nōn vult labōrāre. 6 est et alter nōn quidem doctus, sed cūriōsus, quī plūs docet quam scit. itaque fēriātīs diēbus solet domum venīre, et quicquid dederis, contentus est. 7 ēmī ergō nunc puerō aliquot libra rubrīcāta, quia volō illum ad domūsiōnem aliquid iūre gustāre. habet haec rēs pānem. nam litterīs satis inquinātus est. quod resilierit, dēstināvī illum artificium docēre, aut tōnstrīnum aut praecōnem aut certē causidicum, quod illī auferre nōn possit nisi Orcus. 8 ideō illī cotīdiē clāmō: ‘Prīmigenī, crēde mihi, quicquid discis, tibi discis. vidēs Philerōnem causidicum: nōn didicisset, hodiē famem ā labrīs nōn abigeret. modo modo collō suō circumferēbat onera vēnālia; nunc etiam adversus Norbānum extendit. litterae thēsaurum est, et artificium numquam moritur.’”

[47] eiusmodī fābulae vibrābant, cum Trimalchiō intrāvit et dētersā fronte unguentō manūs lāvit spatiōque minimō interpositō 2ignōscite mihiinquitamīcī, multīs iam diēbus venter mihi nōn respondit. nec medicī inveniunt. prōfuit mihi tamen mālicorium et taeda ex acētō. 3 spērō tamen, iam veterem pudōrem sibi impōnit. aliōquīn circā stomachum mihi sonatputēs taurum. 4 itaque quis vestrum voluerit suā causā facere, nōn est quod illum pudeātur. nēmō nostrum solidē nātus est. ego nūllum putō tam magnum tormentum esse quam continēre. hoc sōlum vetāre Iovis potest. 5 rīdēs, Fortūnāta, quae solēs nocte dēsomnem facere? nec tamen in trīclīniō ūllum vetuō facere quod iuvet; et medicī vetant continēre. vel quid plūs venit, omnia forās parāta sunt: aqua, lasanī, et cētera minūtālia. 6 crēdite mihi, anathȳmiāsis in cerebrum it et in tōtō corpore flūctum facit. multōs sciō periisse, dum nōlunt sibi vērum dīcere.”

7 grātiās agimus līberālitātī indulgentiaeque eius, et subinde castīgāmus crēbrīs pōtiunculīs rīsum. 8 nec adhūc sciēbāmus nōs in mediō, quod aiunt, clīvō labōrāre. nam commundātīs ad symphōniam mēnsīs trēs albī suēs in trīclīnium adductī sunt capistrīs et tintinnābulīs cultī, quōrum ūnum bīmum nōmenculātor esse dīcēbat, alterum trīmum, tertium vērō iam sexennem. 9 ego putābam petauristāriōs intrāsse et porcōs, sīcut in circulīs mōs est, portenta aliqua factūrōs. 10 sed Trimalchiō exspectātiōne discussāqueminquitex eīs vultis in cēnam statim fierī? gallum enim gallīnāceum, penthiacum, et eiusmodī nēniās rūsticī faciunt; meī cocī etiam vitulōs aēnō coctōs solent facere.” 11 continuōque cocum vocārī iussit et nōn exspectātā ēlēctiōne nostrā maximum nātū iussit occīdī, et clārā vōce: “ex quotā decuriā es?” 12 cum ille ex quadrāgēsimā respondisset, “ēmptīcius aninquitdomī nātus?” “neutruminquit cocussed testāmentō Pānsae tibi relictus sum.” 13vidē ergōaitut dīligenter pōnās; nōn, iubēbō in decuriam viātōrum conicī.” et cocum quidem potentiae admonitum in culīnam obsōnium dūxit.

[48] Trimalchiō autem mītī ad nōs vultū respexit etvīnuminquit nōn placet, mūtābō; vōs illud oportet bonum faciātis. 2 deōrum beneficiō nōn emō, sed nunc quicquid ad salīvam facit in suburbānō nāscitur quod ego adhūc nōn nōvī. dīcitur cōnfīne esse Tarracīniēnsibus et Tarentīnīs. 3 nunc coniungere agellīs Siciliam volō, ut, cum Āfricam libuerit īre, per meōs fīnēs nāvigem.

4sed narrā mihi, Agamemnōn: quam contrōversiam hodiē dēclāmāstī? ego autem causās nōn agō, in domūsiōnem tamen litterās didicī. et putēs studia fastīdītum, trēs bybliothēcās habeō, ūnam Graecam, alteram Latīnam. dīc ergō, amās, peristasim dēclāmātiōnis tuae.” 5 cum dīxisset Agamemnōn, “pauper et dīves inimīcī erant —” ait Trimalchiō, “quid est pauper?” “urbānē,” inquit Agamemnōn, et nescioquam contrōversiam exposuit. 6 statim Trimalchiōhocinquit factum est, contrōversia nōn est; factum nōn est, nihil est.”

7 haec aliaque cum effūsissimīs prōsequerēmur laudātiōnibus, “rogōinquitAgamemnōn mihi cārissime, numquid duodecim aerumnās Herculis tenēs, aut Vlixe fābulam quemadmodum illī Cyclōps pollicem forcipe extorsit? solēbam haec ego puer apud Homērum legere. 8 nam Sibyllam quidem Cūmīs ego ipse oculīs meīs vīdī in ampullā pendēre, et cum illī puerī dīcerentΣίβυλλα, τί θελείς;’ respondēbat illaἀποθανεῖν θέλω.’”

[49] nōndum efflāverat omnia, cum repositōrium cum sue ingentī mēnsam occupāvit. 2 mīrārī nōs celeritātem coepimus et iūrāre gallum quidem gallīnāceum tam citō percoquī potuisse, 3 tantō quidem magis quod longē maior nōbīs porcus vidēbātur esse quam paulō ante appāruerat. deinde magis magisque Trimalchiō intuēns eum 4quid? quid?” inquit, “porcus hic nōn est exinterātus? nōn meherculēs est. vocā, vocā cocum in mediō.” 5 cum cōnstitisset ad mēnsam cocus trīstis et dīceret oblītum esse exinterāre, “quid? oblītus?” Trimalchiō exclāmat. “putēs illum piper et cumīnum nōn coniēcisse. dēspoliā!” 6 nōn fit mora, dēspoliātur cocus atque inter duōs tortōrēs maestus cōnsistit. dēprecārī tamen omnēs coepērunt et dīceresolet fierī,” “rogāmus mittās,” “posteā fēcerit, nēmō nostrum prō illō rogābit.” 7 ego, crūdēlissimae sevēritātis, nōn potuī tenēre, sed inclīnātus ad aurem Agamemnonisplānēinquamhic dēbet servus esse nēquissimus. aliquis oblīvīscerētur porcum exinterāre? nōn meherculēs illī ignōscerem, piscem praeterīsset.” 8 at nōn Trimalchiō, quī relaxātō in hilaritātem vultūergōinquitquia tam malae memoriae es, palam nōbīs illum exinterā.” 9 receptā cocus tunicā cultrum arripuit porcīque ventrem hinc atque illinc timidā manū secuit. 10 nec mora, ex plāgīs ponderis inclīnātiōne crēscentibus thumātula cum botulīs effūsa sunt.

[50] plausum post hoc automatum familia dedit etGāiō fēlīciter!” conclāmāvit. necnōn cocus pōtiōne honōrātus est et argenteā corōnā pōculumque in lance accēpit Corinthiā. 2 quam cum Agamemnōn propius cōnsīderāret, ait Trimalchiō: “solus sum quī vēra Corinthea habeam.” 3 exspectābam ut prō reliquā īnsolentiā dīceret sibi vāsa Corinthō afferrī. 4 sed ille meliuset forsitaninquitquaeris quārē sōlus Corinthea vēra possideam? quia scīlicet aerārius ā quō emō Corinthus vocātur. quid est autem Corintheum, nisi quis ā Corinthō habet? 5 et pūtētis nesapium esse, valdē bene sciō unde prīmum Corinthea nāta sint. cum Corinthus captus est, Hannibal, homō vafer et magnus stēliō, omnēs statuās aēneās et aureās et argenteās in ūnum rogum congessit et eās incendit; factae sunt in ūnum aēra miscellānea. 6 ita ex hāc massā fabrī sustulērunt et fēcērunt catīlla et paropsidēs et statuncula. sīc Corinthea nāta sunt, ex omnibus in ūnum, nec hoc nec illud.

7ignōscētis mihi quod dīxerō, ego mālō mihi vitrea, certē nōn olunt. quod nōn frangerentur, māllem mihi quam aurum; nunc autem vīlia sunt. [51] fuit tamen faber quī fēcit phialam vitream quae nōn frangēbātur. 2 admissus ergō Caesarem est cum suō mūnere  *  *  *  deinde fēcit reporrigere Caesarem et illam in pavīmentum prōiēcit. 3 Caesar nōn pote valdius quam expāvit. at ille sustulit phialam terrā; collīsa erat tamquam vāsum aēneum. 4 deinde martiolum sinū prōtulit et phialam ōtiō bellē corrēxit. 5 hōc factō putābat solium Iovis tenēre, utique postquam ille dīxitnumquid alius scit hanc conditūram vitreōrum?’ — vidē modo6 postquam negāvit, iussit illum Caesar dēcollārī; quia enim, scītum esset, aurum prō lutō habērēmus.

[52]in argentō plānē studiōsus sum. habeō scyphōs urnālēs plūs minus  *  *  *  quemadmodum Cassandra occīdit fīliōs suōs, et puerī mortuī iacent sīc ut vīvere pūtēs. 2 habeō capidem quam relīquit patrōnus mihi meus, ubi Daedalus Niobam in equum Trōiānum inclūdit. 3 nam Hermerōtis pugnās et Petraitis in pōculīs habeō, omnia ponderōsa. meum enim intellegere nūllā pecūniā vēndō.”

4 haec dum refert, puer calicem prōiēcit. ad quem respiciēns Trimalchiōcitōinquit ipsum caede, quia nūgāx es.” statim puer dēmissō labrō ōrāre. 5 at illequid inquitrogās, tamquam ego tibi molestus sim? suādeō, ā impetrēs, sīs nūgāx.” 6 tandem ergō exōrātus ā nōbīs missiōnem dedit puerō. ille dīmissus circā mēnsam percucurrit.  *  *  *  etaquam forās, vīnum intrōclāmāvit. 7 excipimus urbānitātem iocantis, et ante omnēs Agamemnōn, quī sciēbat quibus meritīs revocārētur ad cēnam.

8 cēterum laudātus Trimalchiō hilarius bibit et iam ēbriō proximusnēmōinquitvestrum rogat Fortūnātam meam ut saltet? crēdite mihi, cordācem nēmō melius dūcit.” 9 atque ipse ērēctīs suprā frontem manibus Syrum histriōnem exhibēbat, concinente tōtā familiāmadēia perimadēia.” 10 et prōdīsset in medium, nisi Fortūnāta ad aurem accessisset. crēdō, dīxerit nōn decēre gravitātem eius tam humilēs ineptiās. 11 nihil autem tam inaequāle erat; nam modo Fortūnātam verēbātur, modo ad nātūram suam revertēbātur.

[53] et plānē interpellāvit saltātiōnis libīdinem āctuārius, quī tamquam urbis ācta recitāvit: 2septimō Kalendās Sextīlēs: in praediō Cūmānō, quod est Trimalchiōnis, nātī sunt puerī trīgintā, puellae quadrāgintā; sublāta in horreum ex āreā trīticī mīlia modium quīngenta; bovēs domitī quīngentī. 3 eōdem diē: Mithridātēs servus in crucem āctus est, quia Gaī nostrī geniō male dīxerat. 4 eōdem diē: in arcam relātum est quod collocārī nōn potuit, sēstertium centiēs. 5 eōdem diē: incendium factum est in hortīs Pompeiānīs, ortum ex aedibus Nastae vīlicī.” 6quid?” inquit Trimalchiō, “quandō mihi Pompeiānī hortī ēmptī sunt?” 7annō priōreinquit āctuāriuset ideō in ratiōnem nōndum vēnērunt.” 8 excanduit Trimalchiō etquīcumqueinquitmihi fundī ēmptī fuerint, nisi intrā sextum mēnsem scierō, in ratiōnēs meās īnferrī vetuō.” 9 iam etiam ēdicta aedīlium recitābantur et saltuāriōrum testāmenta, quibus Trimalchiō cum ēlogiō exhērēdābātur; 10 iam nōmina vīlicōrum et repudiāta ā circitōre līberta in balneātōris contuberniō dēprehēnsa, et ātriēnsis Baiās relēgātus; iam reus factus dispēnsātor et iūdicium inter cubiculāriōs āctum.

11 petauristāriī autem tandem vēnērunt. bārō īnsulsissimus cum scālīs cōnstitit puerumque iussit per gradūs et in summā parte ōdaria saltāre, circulōs deinde ārdentēs trānsilīre et dentibus amphoram sustinēre. 12 mīrābātur haec sōlus Trimalchiō dīcēbatque ingrātum artificium esse; cēterum duo esse in rēbus hūmānīs quae libentissimē spectāret, petauristāriōs et cornicinēs; reliqua acroāmata trīcās merās esse. 13nam et cōmoedōsinquitēmeram, sed māluī illōs Ātellāniam facere, et choraulēn meum iussī Latīnē cantāre.”

[54] cum maximē haec dīcente puer  *  *  *  Trimalchiōnis dēlāpsus est. conclāmāvit familia, nec minus convīvae, nōn propter hominem tam pūtidum, cuius etiam cervīcēs frāctās libenter vīdissent, sed propter malum exitum cēnae, necesse habērent aliēnum mortuum plōrāre. 2 ipse Trimalchiō cum graviter ingemuisset superque bracchium tamquam laesum incubuisset, concurrēre medicī, et inter prīmōs Fortūnāta crīnibus passīs cum scyphō miseramque atque īnfēlīcem prōclāmāvit. 3 nam puer quidem quī ceciderat circumībat iamdūdum pedēs nostrōs et missiōnem rogābat. pessimē mihi erat, hīs precibus per rīdiculum aliquid catastropha quaerētur. nec enim adhūc exciderat cocus ille quī oblītus fuerat porcum exinterāre. 4 itaque tōtum circumspicere trīclīnium coepī, per parietem automatum aliquod exīret, utique postquam servus verberārī coepit, quī bracchium dominī contūsum albā potius quam conchȳliātā involverat lānā. 5 nec longē aberrāvit suspīciō mea: in vicem enim poenae vēnit dēcrētum Trimalchiōnis quō puerum iussit līberum esse, quis posset dīcere tantum virum esse ā servō vulnerātum. [55] comprobāmus nōs factum, et quam in praecipitī rēs hūmānae essent variō sermōne garrīmus.

2itainquit Trimalchiōnōn oportet hunc cāsum sine īnscrīptiōne trānsīrestatimque cōdicillōs poposcit et nōn diū cōgitātiōne distortā haec recitāvit:

3 quod nōn exspectēs, ex trānsversō fit ubīque,

nostra et suprā nōs Fortūna negōtia cūrat.

quārē nōbīs vīna Falerna, puer.

4 ab hōc epigrammate coepit poētārum esse mentiō diūque summa carminis penes Mopsum Thrācem memorāta est, dōnec Trimalchiō 5rogōinquitmagister, quid putās inter Cicerōnem et Pūblilium interesse? ego alterum putō disertiōrem fuisse, alterum honestiōrem. quid enim hīs melius dīcī potest?

6 luxuriae rictū Mārtis marcent moenia.

tuō palātō clausus pāvō pāscitur

plūmātō amictus aureō Babylōnicō,

gallīna tibi Numidica, tibi gallus spadō.

cicōnia etiam, grāta peregrīna hospita

pietāticultrīx, gracilipēs, crotalistria,

avis exul hiemis, titulus tepidī temporis,

nēquitiae nīdum in caccabō fēcit tuae.

quō margarītam cāram tibi, bācam Indicam?

an ut matrōna ōrnāta phalerīs pelagiīs

tollat pedēs indomita in strātō extrāneō?

smaragdum ad quam rem viridem, pretiōsum vitrum?

quō Carchēdoniōs optās ignēs lapideōs?

nisi ut scintillet probitās ē carbunculīs?

aequum est induere nuptam ventum textilem,

palam prōstāre nūdam in nebulā līneā?

[56]quod auteminquitputāmus secundum litterās difficillimum esse artificium? 2 ego putō medicum et nummulārium: medicus, quī scit quid homunciōnēs intrā praecordia sua habeant et quandō febris veniat, 3 etiam illōs ōdī pessimē quod mihi iubent saepe anatīnam parārī; nummulārius, quī per argentum aes videt. 4 nam mūtae bēstiae labōriōsissimae bovēs et ovēs: bovēs, quōrum beneficiō pānem mandūcāmus; ovēs, quod lānā illae nōs glōriōsōs faciunt. 5 et facinus indignum, aliquis ovillam ēst et tunicam habet. 6 apēs enim ego dīvīnās bēstiās putō, quae mel vomunt, etiam dīcuntur illud ā Iove afferre. ideō autem pungunt, quia ubicumque dulce est, ibi et acidum inveniēs.”

7 iam etiam philosophōs negōtiō dēiciēbat, cum pittacia in scyphō circumferrī coepērunt, 8 puerque super hoc positus officium apophorēta recitāvit. argentum scelerātum: allāta est perna, suprā quam acētābula erant posita. cervīcal: offla collāris allāta est. sērisapia et contumēlia: xērophagiae ē sale datae sunt et contus cum mālō. 9 porrī et persica: flagellum et cultrum accēpit. passerēs et muscārium: ūvam passam et mel Atticum. canāle et pedāle: lepus et solea est allāta. cēnātōria et forēnsia: offlam et tabulās accēpit. mūraena et littera: mūrem cum rānā alligātā fascemque bētae accēpit. 10 diū rīsimus. sexcenta huiusmodī fuērunt, quae iam excidērunt memoriae meae.

[57] cēterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublātīs manibus ēlūderet et ūsque ad lacrimās rīdēret, ūnus ex collībertīs Trimalchiōnis excanduitis ipse quī suprā discumbēbatet 2quid rīdēs,” inquitvervex? an tibi nōn placent lautitiae dominī meī? enim beātior es et convīvāre melius solēs. ita tūtēlam huius locī habeam propitiam, ut ego secundum illum discumberem, iam illī bālātum clūsissem. 3 bellum pōmum, quī rīdeātur aliōs; larifuga nescioquis, nocturnus, quī nōn valet lōtium suum. ad summam, circummīnxerō illum, nesciet quā fugiat. nōn meherculēs soleō cito fervēre, sed in molle carne vermēs nāscuntur. rīdet. 4 quid habet quod rīdeat? numquid pater fētum ēmit lāmnā? eques Rōmānus es; et ego rēgis fīlius. quārē ergō servīvistī? quia ipse dedī in servitūtem et māluī cīvis Rōmānus esse quam tribūtārius. et nunc spērō sīc vīvere ut nēminī iocus sim. 5 homō inter hominēs sum, capite apertō ambulō; assem aerārium nēminī dēbeō; cōnstitūtum habuī numquam; nēmō mihi in forō dīxitredde quod dēbēs.’ 6 glēbulās ēmī, lāmellulās parāvī; vīgintī ventrēs pāscō et canem; contubernālem meam redēmī, quis in capillīs illīus manūs tergeret; mīlle dēnāriōs prō capite solvī; sēvir grātīs factus sum; spērō, sīc moriar ut mortuus nōn ērubēscam. 7 autem tam labōriōsus es ut post nōn respiciās? in aliō peduclum vidēs, in ricinum nōn vidēs. tibi sōlī ridiclī vidēmur. 8 ecce magister tuus, homō maior nātus; placēmus illī. lacticulōsus, nec mu nec ma argūtās, vāsus fictilis, immō lōrus in aquālentior, nōn melior. 9 beātior es: bis prandē, bis cēnā. ego fidem meam mālō quam thēsaurōs. ad summam, quisquam bis poposcit? annīs quadrāgintā servīvī; nēmō tamen scit utrum servus essem an līber. et puer capillātus in hanc colōniam vēnī; adhūc basilica nōn erat facta. 10 dedī tamen operam ut dominō satis facerem, hominī maiēstō et dignitōsō, cuius plūris erat unguis quam tōtus es. et habēbam in domō quī mihi pedem oppōnerent hāc illāc; tamengeniō illīus grātiāsēnatāvī. 11 haec sunt vēra āthla, nam ingenuum nāscī tam facile est quamaccēde istōc.’ quid nunc stupēs tamquam hircus in erviliā?”

[58] post hoc dictum Gītōn, quī ad pedēs stābat, rīsum iam diū compressum etiam indecenter effūdit. quod cum animadvertisset adversārius Ascyltī, flexit convīcium in puerum et 2 autem,” inquitetiam rīdēs, cēpa cirrāta? Sāturnālia! rogō, mēnsis December est? quandō vīcēsimam numerāstī?  *  *  *  quid faciat, crucis offla, corvōrum cibāria. cūrābō iam tibi Iovis īrātus sit et istī quī tibi nōn imperat. 3 ita satur pāne fīam ut ego istud collībertō meō dōnō, aliōquīn iam tibi dēpraesentiārum reddidissem. bene nōs habēmus, at istī nūgaeplānē quālis dominus, tālis et servus. 4 vix teneō, nec sum nātūrā caldicerebrius, sed cum coepī, mātrem meam dupundiī nōn faciō. rēctē, vidēbō in pūblicum, mūs, immō terrae tūber. 5 nec sūrsum nec deorsum nōn crēscō, nisi dominum tuum in rūtae folium nōn coniēcī, nec tibi parserō, licet meherculēs Iovem Olympium clāmēs. cūrābō longē tibi sit comula ista bēsālis et dominus dupunduārius. 6 rēctē, veniēs sub dentem. aut ego nōn nōvī, aut nōn dērīdēbis, licet barbam auream habeās. 7 Athāna tibi īrāta sit cūrābō et quī prīmusδεῦρο δέfēcit. nōn didicī geōmetriās, critica, et alogās mēniās, sed lapidāriās litterās sciō, partēs centum dīcō ad aes, ad pondus, ad nummum. 8 ad summam, quid vīs, ego et spōnsiunculam: exī, dēferō lāmnam. iam sciēs patrem tuum mercēdēs perdidisse, quamvīs et rhētoricam scīs. ecce: ‘quī nōbīs longē veniō, lātē veniō? solve .’ 9 dīcam tibi: quī nōbīs currit et locō nōn movētur, quī nōbīs crēscit et minor fit. curris, stupēs, satagis, tamquam mūs in matellā. 10 ergō aut tacē aut meliōrem nōlī molestāre, quī nātum nōn putat, nisi iūdicās ānulōs buxeōs cūrāre quōs amīcae tuae involāstī. 11 Occupōnem propitium! eāmus in forum et pecūniās mūtuēmur: iam sciēs hoc ferrum fidem habēre. 12 vah, bella rēs est volpis ūda! ita lucrum faciam et ita bene moriar ut populus per exitum meum iūret, nisi ubīque togā perversā fuerō persecūtus. 13 bella rēs et iste quī haec docet: mufrius, nōn magister. nōn aliter didicimus. dīcēbat enim magister: ‘sunt vestra salva? rēctā domum. cave circumspiciās, cave maiōrem maledīcās.’ 14 at nunc mera mapālia: nēmō dupondiī ēvādit. ego, quod sīc vidēs, propter artificium meum diīs grātiās agō.” [59] coeperat Ascyltos respondēre convīciō, sed Trimalchiō dēlectātus collībertī ēloquentiāagiteinquitscordaliās mediō. suāviter sit potius; et , Hermeros, parce adulēscentulō. 2 sanguen illī fervet, melior estō. semper in hāc quī vincitur vincit. et cum essēs cāpō, cocococo, aequē cor nōn habēbās. sīmus ergō, quod melius est, ut prīmitus hilarēs, et Homēristās spectēmus.”

3 intrāvit factiō statim hastīsque scūta concrepuit. ipse Trimalchiō in pulvīnō cōnsēdit, et cum Homēristae Graecīs versibus colloquerentur ut īnsolenter solent, ille canōrā vōce Latīnē legēbat librum. mox silentiō factōscītisinquitquam fābulam agant? 4 Diomēdēs et Ganymēdēs duo frātrēs fuērunt. hōrum soror erat Helena. Agamemnōn illam rapuit et Diānae cervam subiēcit. ita nunc Homēros dīcit quemadmodum inter pugnent Trōiānī et Tarentīnī. 5 vīcit scīlicet, et Īphigenīam, fīliam suam, Achillī dedit uxōrem. ob eam rem Aiāx īnsānit, et statim argūmentum explicābit.” 6 haec ut dīxit Trimalchiō, clāmōrem Homēristae sustulērunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance ducēnāriā ēlixus allātus est, et quidem galeātus. 7 secūtus est Aiāx strictōque gladiō tamquam īnsānīret vitulum concīdit ac modo versā modo supīnā gesticulātus mucrōne frusta collēgit mīrantibusque partītus est.

[60] nec diū mīrārī licuit tam ēlegantēs strophās, nam repente lacūnāria sonāre coepērunt tōtumque trīclīnium intremuit. 2 cōnsternātus ego exsurrēxī et timuī per tēctum petauristārius aliquis dēscenderet. nec minus reliquī convīvae mīrantēs ērēxēre vultūs, exspectantēs quid novī caelō nūntiārētur. 3 ecce autem dīductīs lacunāribus subitō circulus ingēns, cūpā vidēlicet grandī excussus, dēmittitur, cuius per tōtum orbem corōnae aureae cum alabastrīs unguentī pendēbant. 4 dum haec apophorēta iubēmur sūmere, respiciēns ad mēnsam  *  *  *  iam illīc repositōrium cum placentīs aliquot erat positum, quod medium Priāpus ā pistōre factus tenēbat, gremiōque satis amplō omnis generis pōma et ūvās sustinēbat mōre vulgātō. 5 avidius ad pompam manūs porrēximus et repente nova lūdōrum commissiō hilaritātem refēcit. 6 omnēs enim placentae omniaque pōma etiam minimā vexātiōne contācta coepērunt effundere crocum, et ūsque ad ōs molestus ūmor accēdere. 7 ratī ergō sacrum esse ferculum tam religiōsō apparātū perfūsum, cōnsurrēximus altius etAugustō patrī patriae fēlīciterdīximus. quibusdam tamen etiam post hanc venerātiōnem pōma rapientibus et ipsī mappās implēvimus, ego praecipuē, quī nūllō satis amplō mūnere putābam onerāre Gītōnis sinum.

8 inter haec trēs puerī candidās succīnctī tunicās intrāvērunt, quōrum duo Larēs bullātōs super mēnsam posuērunt, ūnus pateram vīnī circumferēnsdiī propitiīclāmābat.  *  *  *  aiēbat autem ūnum Cerdōnem, alterum Fēlīciōnem, tertium Lucrōnem vocārī. 9 nōs etiam vēram imāginem ipsīus Trimalchiōnis, cum iam omnēs bāsiārent, ērubuimus praeterīre.

[61] postquam ergō omnēs bonam mentem bonamque valītūdinem sibi optārunt, Trimalchiō ad Nīcerōtem respexit et 2solēbāsinquitsuāvius esse in convictū; nescioquid nunc tacēs nec muttīs. ōrō , sīc fēlīcem videās, narrā illud quod tibi ūsū vēnit.” 3 Nīcerōs dēlectātus affābilitāte amīcīomne inquitlucrum trānseat, nisi iamdūdum gaudimōniō dissiliō quod tālem videō. 4 itaque hilaria mera sint, etsī timeō istōs scholastīcōs, rīdeant. vīderint; narrābō tamen. quid enim mihi aufert quī rīdet? satius est rīdērī quam dērīdērī.”

5 haec ubi dicta dedit, tālem fābulam exōrsus est: 6cum adhūc servīrem, habitābāmus in vīcō angustō; nunc Gāvillae domus est. ibi, quōmodo diī volunt, amāre coepī uxōrem Terentiī cōpōnīs: nōverātis Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. 7 sed ego nōn meherculēs corporāliter illam aut propter rēs veneriās cūrāvī, sed magis quod benemōria fuit. 8 quid ab illā petiī, numquam mihi negātum;