2 cum haec Eumolpus ingentī volūbilitāte verbōrum effūdisset, tandem Crotōna intrāvimus. ubi quidem parvō dēversōriō refectī, posterō diē ampliōris fortūnae domum quaerentēs incidimus in turbam hērēdipetārum scīscitantium quod genus hominum aut unde venīrēmus. 3 ex praescrīptō ergō cōnsiliī commūnis exaggerātā verbōrum volūbilitāte, unde aut quī essēmus haud dubiē crēdentibus indicāvimus. quī statim opēs suās summō cum certāmine in Eumolpum congessērunt.  *  *  *  4 certātim omnēs hērēdipetae mūneribus grātiam Eumolpī sollicitant.

·  ·  ·

[125] dum haec magnō tempore Crotōne aguntur  *  *  *  et Eumolpus fēlīcitāte plēnus priōris fortūnae esset oblītus adeō ut iactāret nēminem grātiae suae ibi posse resistere impūneque suōs, quid dēlīquissent in urbe, beneficiō amīcōrum lātūrōs. 2 cēterum ego, etsī quotīdiē magis magisque superfluentibus bonīs sagīnātum corpus implēveram putābamque ā custōdiā meī remōvisse vultum Fortūnam, tamen saepius tam cōnsuētūdinem meam cōgitābam quam causam, et 3quidaiēbam callidus captātor explōrātōrem in Āfricam mīserit mendāciumque dēprehenderit nostrum? quid mercennārius Eumolpī praesentī fēlīcitāte lassus indicium ad amīcōs dētulerit tōtamque fallāciam invidiōsā prōditiōne dētēxerit? 4 nempe rūrsus fugiendum erit et tandem expugnāta paupertās novā mendīcitāte revocanda. deaeque, quam male est extrā lēgem vīventibus! quicquid meruērunt semper exspectant.”

·  ·  ·

[126] [Chrysis speaking to Polyaenus, i.e. Encolpius] “quia nōstī venerem tuam, superbiam captās vēndisque amplexūs, nōn commodās. 2 quō enim spectant flexae pectine comae, quō faciēs medicāmine attrīta et oculōrum quōque mollis petulantia, quō incessus arte compositus et vestīgia quidem pedum extrā mēnsūram aberrantia, nisi quod fōrmam prōstituis ut vēndās? 3 vidēs : nec auguria nōvī nec mathēmaticōrum caelum cūrāre soleō, ex vultibus tamen hominum mōrēs colligō et, cum spatiantem vīdī, quid cōgitet sciō. 4 sīve ergō nōbīs vēndis quod petō, mercātor parātus est, sīve, quod hūmānius est, commodās, effice ut beneficium dēbeāmus. 5 nam quod servum et humilem fatēris, accendis dēsīderium aestuantis. quaedam enim fēminae sordibus calent, nec libīdinem concitant, nisi aut servōs vīderint aut statōrēs altius cīnctōs. 6 harēna aliquās accendit aut perfūsus pulvere mūliō aut histriō scaenae ostentātiōne trāductus: 7 ex hāc notā domina est mea. ūsque ab orchēstrā quattuordecim trānsilit et in extrēmā plēbe quaerit quod dīligat.”

8 itaque ōrātiōne blandissimā plēnusrogōinquamnumquid illa quae amat es?” multum rīsit ancilla post tam frīgidum schēma etnōlōinquittibi tam valdē placeās. 9 ego adhūc servō numquam succubuī, nec hoc sinant, ut amplexūs meōs in crucem mittam. 10 vīderint mātrōnae, quae flagellōrum vestīgia ōsculantur; ego etiam ancilla sum, numquam tamen nisi in equestribus sedeō.” 11 mīrārī equidem tam discordem libīdinem coepī atque inter mōnstra numerāre, quod ancilla habēret mātrōnae superbiam et mātrōna ancillae humilitātem.

12 prōcēdentibus deinde longius iocīs rogāvī ut in platanōna perdūceret dominam. placuit puellae cōnsilium. itaque collēgit altius tunicam flexitque in eum daphnōna quī ambulātiōnī haerēbat. 13 nec diū morāta dominam prōdūcit ē latebrīs laterīque meō applicat, mulierem omnibus simulācrīs ēmendātiōrem. 14 nūlla vōx est quae fōrmam eius possit comprehendere, nam quicquid dīxerō minus erit: 15 crīnēs ingeniō suō flexī per tōtōs umerōs effūderant, frōns minima et quae rādīcēs capillōrum retrō flexerat, supercilia ūsque ad mālārum curvātūram currentia et rūrsus cōnfīniō lūminum paene permixta, 16 oculī clāriōrēs stēllīs extrā lūnam fulgentibus, nārēs paululum īnflexae et ōsculum quāle Praxitelēs habēre Diānam crēdidit. 17 iam mentum, iam cervīx, iam manūs, iam pedum candor intrā aurī gracile vinculum positus 18 Parium marmor exstīnxerat. itaque tunc prīmum Dōrida vetus amātor contempsī.

·  ·  ·

quid factum est quod prōiectīs, Iuppiter, armīs

inter caelicolās fābula mūta iacēs?

nunc erat ā torvā submittere cornua fronte,

nunc plūmā cānōs dissimulāre tuōs.

haec vēra est Danaē. temptā modo tangere corpus,

iam tua flammiferō membra calōre fluent.

·  ·  ·

[127] dēlectāta illa rīsit tam blandum ut vidērētur mihi plēnum ōs extrā nūbem lūna prōferre. mox digitīs gubernantibus vōcem nōn fastīdīsinquitfēminam ōrnātam et hōc prīmum annō virum expertam, conciliō tibi, ō iuvenis, sorōrem. 2 habēs quidem frātrem, neque enim piguit inquīrere, sed quid prohibet et sorōrem adoptāre? eōdem gradū veniō. tantum dignāre et meum ōsculum, cum libuerit, agnōscere.” 3immōinquam egoper fōrmam tuam rogō fastīdiās hominem peregrīnum inter cultōrēs admittere. inveniēs religiōsum, adōrārī permīseris. ac iūdicēs ad hoc templum grātīs accēdere, dōnō tibi frātrem meum.” 4quid? inquit illadōnās mihi eum sine quō nōn potes vīvere, ex cuius ōsculō pendēs, quem sīc amās quemadmodum ego volō?” 5 haec ipsa cum dīceret, tanta grātia conciliābat vōcem loquentis, tam dulcis sonus pertemptātum mulcēbat āera ut putārēs inter aurās canere Sirēnum concordiam. itaque tōtō mīrantī mihi caelō clārius nescioquid relūcente libuit deae nōmen quaerere. 6itainquitnōn dīxit tibi ancilla mea Circēn vocārī? nōn sum quidem Sōlis prōgeniēs, nec mea māter, dum placet, lābentis mundī cursum dētinuit; habēbō tamen quod caelō imputem, nōs fāta coniūnxerint. immō iam nescioquid tacitīs cōgitātiōnibus deus agit. 7 nec sine causā Polyaenon Circē amat: semper inter haec nōmina magna fax surgit. sūme ergō amplexum, placet. neque est quod cūriōsum aliquem extimēscās: longē ab hōc locō frāter est.” 8 dīxit haec Circē, implicitumque bracchiīs molliōribus plūmā dēdūxit in terram variō grāmine indūtam.

9 Īdaeō quālis fūdit vertice flōrēs

terra parēns, cum concessō iūnxit amōrī

Iuppiter et tōtō concēpit pectore flammās:

ēmicuēre rosae violaeque et molle cypēron,

albaque viridī rīsērunt līlia prātō:

tālis humus Venerem mollēs clāmāvit in herbās,

candidiorque diēs sēcrētō fāvit amōrī.

10 in hōc grāmine pariter compositī mīlle ōsculīs lūsimus, quaerentēs voluptātem rōbustam.

·  ·  ·

[128] [Circe speaking to Polyaenus] “quid est?” inquitnumquid ōsculum meum offendit? numquid spīritus ieiūniō marcēns? numquid ālārum neglegēns sūdor? aut haec nōn sunt, numquid Gītōna timēs?” 2 perfūsus ego rubōre manifēstō, etiam quid habueram vīrium, perdidī, tōtōque corpore velut laxātōquaesōinquamrēgīna, nōlī suggillāre miseriās. venēficiō contāctus sum.”

·  ·  ·

3 [Circe] “dīc, Chrȳsis, sed vērum: numquid indecēns sum? numquid incōmpta? numquid ab aliquō nātūrālī vitiō fōrmam meam excaecō? nōlī dēcipere dominam tuam. nescioquid peccāvimus.” 4 rapuit deinde tacentī speculum et, postquam omnēs vultūs temptāvit quōs solet inter amantēs ūsus fingere, excussit vexātam solō vestem raptimque aedem Veneris intrāvit. 5 ego contrā damnātus et quasi quōdam vīsū in horrōrem perductus interrogāre animum meum coepī an vērā voluptāte fraudātus essem:

6 nocte sopōriferā velutī cum somnia lūdunt

errantēs oculōs effossaque prōtulit aurum

in lūcem tellūs: versat manus improba fūrtum

thēsaurōsque rapit, sūdor quoque perluit ōra,

et mentem timor altus habet forte gravātum

excutiat gremium sēcrētī cōnscius aurī;

mox ubi fūgērunt ēlūsam gaudia mentem

vēraque fōrma redit, animus quod perdidit optat,

atque in praeteritā tōtus imāgine versat.

·  ·  ·

7 [Giton speaking to Encolpius] “itaque hōc nōmine tibi grātiās agō, quod Sōcraticā fidē dīligis. nōn tam intāctus Alcibiadēs in praeceptōris suī lectulō iacuit.”

·  ·  ·

[129] [Encolpius speaking to Giton] “crēde mihi, frāter, nōn intellegō virum esse, nōn sentiō. fūnerāta est illa pars corporis, quā quondam Achillēs eram.”

·  ·  ·

2 veritus puer in sēcrētō dēprehēnsus daret sermōnibus locum, prōripuit et in partem interiōrem aedium fūgit.

·  ·  ·

3 cubiculum autem meum Chrȳsis intrāvit cōdicillōsque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scrīpta:

Circē Polyaenō salūtem. 4 libīdinōsa essem, quererer dēcepta; nunc etiam languōrī tuō grātiās agō. in umbrā voluptātis diūtius lūsī. 5 quid tamen agās quaerō, et an tuīs pedibus pervēnerīs domum; negant enim medicī sine nervīs hominēs ambulāre posse. 6 narrābō tibi, adulēscēns, paralysin cavē. numquam ego aegrum tam magnō perīculō vīdīmedius iam peristī. 7 quod idem frīgus genua manūsque temptāverit tuās, licet ad tubicinēs mittās. 8 quid ergō est? etiam gravem iniūriam accēpī, hominī tamen miserō nōn invideō medicīnam. vīs sānus esse, Gītōna relēgā. recipiēs, inquam, nervōs tuōs, trīduō sine frātre dormieris. 9 nam quod ad attinet, nōn timeō quis inveniātur cui minus placeam. nec speculum mihi nec fāma mentītur. valē, potes.”

10 ut intellēxit Chrȳsis perlēgisse tōtum convīcium, “solentinquithaec fierī, et praecipuē in hāc cīvitāte, in quā mulierēs etiam lūnam dēdūcunt. 11 itaque huius quoque reī cūra agētur. rescrībe modo blandius dominae animumque eius candidā hūmānitāte restitue. vērum enim fatendum est: ex quā hōrā iniūriam accēpit, apud nōn est.”

12 libenter quidem pāruī ancillae verbaque cōdicillīs tālia imposuī:

[130]Polyaenos Circae salūtem. fateor , domina, saepe peccāsse, nam et homō sum et adhūc iuvenis. numquam tamen ante hunc diem ūsque ad mortem dēlīquī. 2 habēs cōnfitentem reum: quicquid iusserīs meruī. prōditiōnem fēcī, hominem occīdī, templum violāvī; in haec facinora quaere supplicium. 3 sīve occīdere placet, cum ferrō meō veniō, sīve verberibus contenta es, currō nūdus ad dominam. 4 illud ūnum mementō, nōn sed īnstrūmenta peccāsse. parātus mīles arma nōn habuī. 5 quis hoc turbāverit nesciō. forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupīscō, voluptātem tempore cōnsūmpsī. 6 nōn inveniō quod fēcī. paralysin tamen cavēre iubēs: tamquam ea maior fierī possit quae abstulit mihi per quod etiam habēre potuī. summa tamen excūsātiōnis meae haec est: placēbō tibi, culpam ēmendāre permīseris.”

·  ·  ·

7 dīmissā cum eiusmodī pollicitātiōne Chrȳside, cūrāvī dīligentius noxiōsissimum corpus, balneōque praeteritō modicā ūnctiōne ūsus, mox cibīs validiōribus pāstus, id est bulbīs cochleārumque sine iūre cervīcibus, hausī parcius merum. 8 hinc ante somnum levissimā ambulātiōne compositus sine Gītōne cubiculum intrāvī. tanta erat plācandī cūra ut timērem latus meum frāter convelleret.

[131] posterō diē, cum sine offēnsā corporis animīque cōnsurrēxissem, in eundem platanōna dēscendī, etiam locum inauspicātum timēbam, coepīque inter arborēs ducem itineris exspectāre Chrȳsidem. 2 nec diū spatiātus cōnsēderam, ubi hesternō diē fueram, cum illa intervēnit comitem aniculam trahēns. 3 atque ut cōnsalūtāvit, “quid estinquitfastōsē? ecquid bonam mentem habēre coepistī?”

4 intereā anicula sinū līcium prōtulit variī colōris fīlīs intortum cervīcemque vīnxit meam. mox turbātum spūtō pulverem mediō sustulit digitō frontemque repugnantis signāvit. 5 hōc perāctō carmine ter iussit exspuere terque lapillōs conicere in sinum, quōs ipsa praecantātōs purpurā involverat, admōtīsque manibus temptāre coepit inguinum vīrēs. 6 dictō citius nervī pāruērunt imperiō manūsque aniculae ingentī mōtū replēvērunt. 7 at illa gaudiō exsultānsvidēsinquitChrȳsis mea? vidēs quod aliīs leporem excitāvī?”

·  ·  ·

8 mōbilis aestīvās platanus diffūderat umbrās

et bācīs redimīta daphnē tremulaeque cupressūs

et circum tōnsae trepidantī vertice pīnūs.

hās inter lūdēbat aquīs errantibus amnis

spūmeus et querulō vexābat rōre lapillōs.

dignus amōre locus: testis silvestris aēdōn

atque urbāna Procnē, quae circum grāmina fūsae

et mollēs violās cantū sua rūra colēbant.

9 premēbat illa resolūta marmoreīs cervīcibus aureum torum myrtōque flōrentī quiētum āera verberābat. 10 itaque ut vīdit, paululum ērubuit, hesternae scīlicet iniūriae memor; deinde ut remōtīs omnibus secundum invītantem cōnsēdī, rāmum super oculōs meōs posuit, et quasi pariete interiectō audācior facta 11quid est,” inquitparalytice? ecquid hodiē tōtus vēnistī?” “rogāsinquam egopotius quam temptās?” tōtōque corpore in amplexum eius immissus nōn praecantātīs ūsque ad satietātem ōsculīs fruor.

·  ·  ·

[132] ipsa corporis pulchritūdine ad vocante trahēbat ad venerem. iam plūribus ōsculīs collīsa labra crepitābant, iam implicitae manūs omne genus amōris invēnerant, iam alligāta mūtuō ambitū corpora animārum quoque mixtūram fēcerant.

·  ·  ·

2 manifēstīs mātrōna contumēliīs verberāta tandem ad ultiōnem dēcurrit, vocatque cubiculāriōs et iubet catōmizārī. 3 nec contenta mulier tam gravī iniūriā meā convocat omnēs quasillāriās familiaeque sordidissimam partem ac cōnspuī iubet. 4 oppōnō ego manūs oculīs meīs, nūllīsque precibus effūsīs, quia sciēbam quid meruissem; verberibus spūtīsque extrā iānuam ēiectus sum. 5 ēicitur et Proselēnos, Chrȳsis vāpulat, tōtaque familia trīstis inter mussat quaeritque quis dominae hilaritātem cōnfūderit.  *  *  *  6 itaque pēnsātīs vicibus animōsior verberum notās arte contēxī, aut Eumolpus contumēliā meā hilarior fieret aut trīstior Gītōn. 7 quod sōlum igitur salvō pudōre poteram, contingere languōrem simulāvī, conditusque lectulō tōtum ignem furōris in eam convertī quae mihi omnium malōrum causa fuerat:

8 ter corripuī terribilem manū bipennem,

ter languidior cōliculī repente thyrsō

ferrum tremuit, quod trepidō male dabat ūsum.

nec iam poteram quod modo cōnficere libēbat,

namque illa metū frīgidior rigente brūmā

cōnfūgerat in vīscera mīlle operta rugīs.

ita nōn potuī suppliciō caput aperīre,

sed furciferae mortiferō timōre lūsus

ad verba, magis quae poterant nocēre, fūgī.

9 ērēctus igitur in cubitum hāc ferē ōrātiōne contumācem vexāvī: “quid dīcisinquamomnium hominum deōrumque pudor? nam nōmināre quidem inter rēs sēriās fās est. 10 hoc meruī, ut in caelō positum ad īnferōs traherēs? ut trādūcerēs annōs prīmō flōrentēs vigōre senectaeque ultimae mihi lassitūdinem impōnerēs? rogō , mihi apodīxin nōn dēfūnctōriam redde.” 11 haec ut īrātus effūdī,

illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat,

nec magis inceptō vultum sermōne movētur

quam lentae salicēs lassōve papāvera collō.

12 nec minus ego tam foedā obiūrgātiōne fīnītā paenitentiam agere sermōnis meī coepī sēcrētōque rubōre perfundī quod oblītus verēcundiae meae cum parte corporis verba contulerim quam ad cognitiōnem quidem admittere sevēriōris notae hominēs solērent. 13 mox perfricātā diūtius frontequid autem egoinquammalī fēcī, dolōrem meum nātūrālī convīciō exonerāvī? aut quid est quod in corpore hūmānō ventrī male dīcere solēmus aut gulae capitīque etiam, cum saepius dolet? quid? nōn et Ulixēs cum corde lītigat suō, et quīdam tragicī oculōs suōs tamquam audientēs castīgant? 14 podagricī pedibus suīs male dīcunt, chīragricī manibus, lippī oculīs, et quī offendērunt saepe digitōs, quicquid dolōris habent in pedēs dēferunt.

15 quid cōnstrictā spectātis fronte Catōnēs

damnātisque novae simplicitātis opus?

sermōnis pūrī nōn trīstis grātia rīdet,

quodque facit populus candida lingua refert.

nam quis concubitūs, Veneris quis gaudia nescit?

quis vetat in tepidō membra calēre torō?

ipse pater vērī doctōs Epicūrus amāre

iussit et hoc vītam dīxit habēre τέλος.”

·  ·  ·

16 nihil est hominum ineptā persuāsiōne falsius nec fictā sevēritāte ineptius.

·  ·  ·

[133] hāc dēclāmātiōne fīnītā Gītōna vocō etnarrā mihiinquamfrāter, sed tuā fidē: nocte quā mihi Ascyltos subdūxit, ūsque in iniūriam vigilāvit, an contentus fuit viduā pudīcāque nocte?” 2 tetigit puer oculōs suōs conceptissimīsque iūrāvit verbīs sibi ab Ascyltō nūllam vim factam.

·  ·  ·

positōque in līmine genū sīc dēprecātus sum nūmen āversum:

3Nymphārum Bacchīque comes, quem pulchra Diōnē

dīvitibus silvīs nūmen dedit, incluta pāret

cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lȳdus adōrat

vestifluus templumque tuīs impōnit Hypaepīs:

hūc ades, ō Bacchī tūtor, Dryadumque voluptās,

et timidās admitte precēs. nōn sanguine trīstī

perfūsus veniō, nōn templīs impius hostis

admōvī dextram, sed inops et rēbus egēnīs

attrītus facinus nōn tōtō corpore fēcī.

quisquis peccat inops, minor est reus. hāc prece quaesō,

exonerā mentem culpaeque ignōsce minōrī;

et quandōque mihī fortūnae arrīserit hōra,

nōn sine honōre tuum patiar decus. ībit ad ārās,

sancte, tuās hircus, pecoris pater, ībit ad ārās

corniger et querulae fētus suis, hostia lactēns.

spūmābit paterīs hōrnus liquor, et ter ovantem

circā dēlūbrum gressum feret ēbria pūbēs.”

·  ·  ·

4 dum haec agō cūrāque sollertī dēpositō meō caveō, intrāvit dēlūbrum anus lacerātīs crīnibus nigrāque veste dēfōrmis, extrāque vestibulum iniectā manū dūxit.

·  ·  ·

[134] [Proselenos speaking to Encolpius] “quae strigēs comēdērunt nervōs tuōs, aut quod pūrgāmentum nocte calcāstī in triviō aut cadāver? 2 ā puerō quidem vindicāstī, sed mollis, dēbilis, lassus tamquam caballus in clīvō, et operam et sūdōrem perdidistī. nec contentus ipse peccāre, mihi deōs īrātōs excitāstī.”

·  ·  ·

3 ac iterum in cellam sacerdōtis nihil recūsantem perdūxit impulitque super lectum et harundinem ab ōstiō rapuit nihilque respondentem mulcāvit. 4 ac nisi prīmō ictū harundō quassāta impetum verberantis minuisset, forsitan etiam bracchia mea caputque frēgisset. 5 ingemuī ego utique propter mascarpiōnem, lacrimīsque ūbertim mānantibus obscūrātum dextrā caput super pulvīnum inclīnāvī. 6 nec minus illa flētū cōnfūsa alterā parte lectulī sēdit, aetātisque longae moram tremulīs vōcibus coepit accūsāre, dōnec intervēnit sacerdōs.  *  *  *  7quid? vōsinquitin cellam meam tamquam ante recēns bustum vēnistis? utique diē fēriārum, quō etiam lūgentēs rīdent.”  *  *  *  8 [Proselenos speaking to Oenothea] “ōinquitOenothea, hunc adulēscentem quem vidēs, malō astrō nātus est; nam neque puerō neque puellae bona sua vēndere potest. 9 numquam hominem tam īnfēlīcem vīdistī: lōrum in aquā, nōn inguina habet. 10 ad summam, quālem putās esse quī Circēs torō sine voluptāte surrēxit?” hīs audītīs Oenothea inter utrumque cōnsēdit mōtōque diūtius capiteistuminquitmorbum sōla sum quae ēmendāre sciō. 11 et pūtētis perplexē agere, rogō ut adulēscentulus cum nocte dormiat.  *  *  *  nisi illud tam rigidum reddiderō quam cornū.

12 quicquid in orbe vidēs pāret mihi. flōrida tellūs,

cum volŏ, siccātīs ārēscit languida sūcīs,

cum volŏ, fundit opēs, scopulīque atque horrida saxa

Nīliacās iaculantur aquās. mihi pontus inertēs

submittit flūctūs, zephyrīque tacentia pōnunt

ante meōs sua flābra pedēs. mihi flūmina pārent

Hyrcānaeque tigrēs et iussī stāre dracōnēs.

quid leviōra loquor? lūnae dēscendit imāgō

carminibus dēducta meīs, trepidusque furentēs

flectere Phoebus equōs revolūtō cōgitur orbe:

tantum dicta valent. taurōrum flamma quiēscit

virgineīs exstīncta sacrīs, Phoebēia Circē

carminibus magicīs sociōs mūtāvit Ulixis,

Proteus esse solet quicquid libet. hīs ego callēns

artibus Īdaeōs fruticēs in gurgite sistam

et rūrsus fluviōs in summō vertice pōnam.”

[135] inhorruī ego tam fābulōsā pollicitātiōne conterritus, anumque īnspicere dīligentius coepī.  *  *  *  2ergōexclāmat Oenotheaimperiō pārēte.”  *  *  *  dētersīsque cūriōsē manibus inclīnāvit in lectulum ac semel iterumque bāsiāvit.  *  *  *  3 Oenothea mēnsam veterem posuit in mediō altāriaque vīvīs implēvit carbōnibus, et camellam etiam vetustāte ruptam pice temperātā refēcit. 4 tum clāvum, quī dētrahentem secūtus cum camellā ligneā fuerat, fūmōsō parietī reddidit. mox incīncta quadrātō palliō cucumam ingentem focō apposuit, simulque pannum carnāriō dētulit furcā in quō faba erat ad ūsum reposita et sincipitis vetustissima particula mīlle plāgīs dolāta. 5 ut solvit ergō līciō pannum, partem legūminis super mēnsam effūdit iussitque dīligenter pūrgāre. serviō ego imperiō grānaque sordidissimīs putāminibus vestīta cūriōsā manū sēgregō. 6 at illa inertiam meam accūsāns ipsa fabās tollit, dentibusque folliculōs pariter spoliat atque in terram velutī muscārum imāginēs dēspuit.

·  ·  ·

7 mīrābar equidem paupertātis ingenium singulārumque rērum quāsdam artēs.

8 nōn Indum fulgēbat ebur quod inhaeserat aurō,

nec iam calcātō radiābat marmore terra

mūneribus dēlūsa suīs, sed crāte salignā

impositum cereris vacuae nemus et nova terrae

pōcula, quae facilī vīlis rota fīnxerat āctū.

hinc mollis tiliae calicēs caudice lentō,

vīmineae lancēs, maculātaque testa Lyaeō.

at pariēs circā paleā satiātus inānī

fortuitōque lutō clāvōs numerābat agrestēs,

et viridī iuncō gracilis pendēbat harundō.

praetereā quae fūmōsō suspēnsa tigillō

cōnservābat opēs humilis casa: mītia sorba

et thymbrae veterēs et passīs ūva racēmīs

inter odōrātās pendēbant texta corōnās

 *    *    * 

quālis in Actaeā quondam fuit hospita terrā

digna sacrīs Hecalē, quam Mūsa loquentibus annīs

Battiadae veteris mīrandō trādidit ōre.

·  ·  ·

[136] dum illa carnis etiam paululum dēlībat et dum coaequāle nātālium suōrum sinciput in carnārium furcā repōnit, frācta est putris sella, quae statūrae altitūdinem adiēcerat, anumque pondere suō dēiectam super foculum mittit. 2 frangitur ergō cervīx cucumulae ignemque modo convalēscentem restinguit. vexat cubitum ipsa stīpite ārdentī faciemque tōtam excitātō cinere perfundit. 3 cōnsurrēxī equidem turbātus anumque nōn sine rīsū ērēxī. statimque, rēs aliqua sacrificium morārētur, ad reficiendum ignem in vīcīniam cucurrit. 4 itaque ad casae ōstiolum prōcessī, cum ecce trēs ānserēs sacrī quī, ut putō, mediō diē solēbant ab anū diāria exigere, impetum in faciunt foedōque ac velutī rabiōsō strīdōre circumsistunt trepidantem. atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceāmentōrum resolvit ac trahit; ūnus etiam, dux ac magister saevitiae, nōn dubitāvit crūs meum serrātō vexāre morsū. 5 oblītus itaque nūgārum pedem mēnsulae extorsī coepīque pugnācissimum animal armātā ēlīdere manū. nec satiātus dēfūnctōriō ictū, morte ānseris vindicāvī.

6 tālēs Herculeā Stymphalidās arte coāctās

ad caelum fūgisse reor pavidēque ruentēs

Harpȳiās, cum Phīnēō maduēre venēnō

fallācēs epulae. tremuit perterritus aether

plānctibus īnsolitīs, cōnfūsaque rēgia caelī.

·  ·  ·

7 iam reliquī ēvolūtam passimque per tōtum effūsam pavīmentum collēgerant fabam, orbātīque, ut exīstimō, duce redierant in templum, cum ego praedā simul ac vindictā gaudēns post lectum occīsum ānserem mittō vulnusque crūris haud altum acētō dīluō. 8 deinde convīcium verēns abeundī fōrmāvī cōnsilium, collēctōque cultū meō īre extrā casam coepī. 9 necdum līberāveram cellulae līmen, cum animadvertō Oenotheam cum testō ignis plēnō venientem. 10 redūxī igitur gradum prōiectāque veste, tamquam exspectārem morantem, in aditū stetī. 11 collocāvit illa ignem quassīs harundinibus collēctum, ingestīsque super plūribus lignīs excūsāre coepit moram, quod amīca nōn dīmīsisset nisi tribus pōtiōnibus ē lēge siccātīs. “quid porrō inquit absente fēcistī, aut ubi est faba?” 12 ego quī putāveram rem laude etiam dignam fēcisse, ōrdine illī tōtum proelium exposuī, et diūtius trīstis esset, iactūrae pēnsiōnem ānserem obtulī. 13 quem anus ut vīdit, tam magnum ācremque clāmōrem sustulit ut putārēs iterum ānserēs līmen intrāsse. 14 cōnfūsus itaque et novitāte facinoris attonitus quaerēbam quid excanduisset aut quārē ānseris potius quam meī miserērētur. [137] at illa complōsīs manibusscelerāteinquitetiam loqueris? 2 nescīs quam magnum flāgitium admīserīs? occīdistī Priāpī dēliciās, ānserem omnibus mātrōnīs acceptissimum. itaque putēs nihil ēgisse, magistrātūs hoc scierint, ībis in crucem. 3 polluistī sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolātum, fēcistīque ut quisquis voluerit inimīcus sacerdōtiō pellat.”

·  ·  ·

4rogōinquamnōlī clāmāre: ego tibi prō ānsere strūthocamēlum reddam.”

·  ·  ·

5 dum haec stupente in lectulō sedet ānserisque fātum complōrat, interim Proselēnos cum impēnsā sacrificiī vēnit, vīsōque ānsere occīsō scīscitāta causam trīstitiae et ipsa flēre vehementius coepit meīque miserērī tamquam patrem meum, nōn pūblicum ānserem, occīdissem. 6 itaque taediō fatīgātusrogōinquamexpiāre manūs pretiō liceat.  *  *  *  vōs prōvocāssem, etiam homicīdium fēcissem. ecce duōs aureōs pōnō, unde possītis et deōs et ānserēs emere.” 7 quōs ut vīdit Oenothea, “ignōsceinquitadulēscēns, sollicita sum tuā causā. 8 amōris est hoc argūmentum, nōn malignitātis. itaque dabimus operam quis hoc sciat. modo deōs rogā ut illī factō tuō ignōscant.”

9 quisquis habet nummōs sēcūrā nāvigat aurā

fortūnamque suō temperat arbitriō.

uxōrem dūcat Danaēn ipsumque licēbit

Ācrisium iubeat crēdere quod Danaē.

carmina compōnat, dēclāmet, concrepet omnēs,

et peragat causās, sitque Catōne prior.

iūriscōnsultuspārret, nōn pārrethabētō

atque estō quicquid Servius et Labeō.

multa loquor: quod vīs nummīs praesentibus optā,

et veniet. clausum possidet arca Iovem.

·  ·  ·

10 īnfrā manūs meās camellam vīnī posuit, et cum digitōs pariter extēnsōs porrīs apiōque lūstrāsset, avellānās nucēs cum precātiōne mersit in vīnum. et sīve in summum redierant sīve subsēderant, ex hōc coniectūram dūcēbat. nec fallēbat inānēs scīlicet ac sine medullā ventōsās nucēs in summō ūmōre cōnsistere, gravēs autem et plēnās integrō frūctū ad īma dēferrī.

·  ·  ·

11 reclūsō pectore extrāxit fartissimum iecur et inde mihi futūra praedīxit. 12 immō, quod vestīgium sceleris superesset, tōtum ānserem lacerātum verubus cōnfīxit epulāsque etiam lautās paulō ante, ut ipsa dīcēbat, peritūrō parāvit.  *  *  *  13 volābant inter haec pōtiōnēs merācae.

·  ·  ·

[138] prōfert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleō et minūtō pipere atque urtīcae trītō circumdedit sēmine, paulātim coepit īnsere ānō meō.  *  *  *  hōc crūdēlissima anus spargit subinde ūmōre femina mea.

·  ·  ·

2 nāsturciī sūcum cum habrotonō miscet perfūsīsque inguinibus meīs viridis urtīcae fascem comprehendit omniaque īnfrā umbilīcum coepit lentā manū caedere.

·  ·  ·

3 aniculae quamvīs solūtae merō ac libīdine essent, eandem viam temptant et per aliquot vīcōs secūtae fugientemprēnde fūrem!” clāmant. 4 ēvāsī tamen omnibus digitīs inter praecipitem dēcursum cruentātīs.

·  ·  ·

5Chrȳsis, quae priōrem fortūnam tuam ōderat, hanc vel cum perīculō capitis persequī dēstinat.”

·  ·  ·

6quid huic fōrmae aut Ariadnē habuit aut Lēda simile? quid contrā hanc Helenē, quid Venus posset? ipse Paris, deārum lītigantium iūdex, hanc in comparātiōne vīdisset tam petulantibus oculīs, et Helenēn huic dōnāsset et deās. 7 saltem permitterētur ōsculum capere, illud caeleste ac dīvīnum pectus amplectī, forsitan redīret hoc corpus ad vīrēs et revivīscerent partēs venēficiō, crēdō, sōpītae. 8 nec contumēliae lassant: quod verberātus sum, nesciō; quod ēiectus sum, lūsum putō. modo redīre in grātiam liceat.”

·  ·  ·

[139] torum frequentī tractātiōne vexāvī, amōris meī quasi quandam imāginem  *  *  * 

·  ·  ·

2 nōn sōlum nūmen et implācābile fātum

persequitur. prius Īnachiā Tīrynthius ōrā

exagitātus onus caelī tulit, ante profānus

Lāomedōn geminī satiāvit nūminis īram,

Iūnōnem Peliās sēnsit, tulit īnscius arma

Tēlephus, et rēgnum Neptūnī pāvit Ulixēs.

quoque per terrās, per cānī Nēreos aequor

Hellēspontiacī sequitur gravis īra Priāpī.

·  ·  ·

3 quaerere ā Gītōne meō coepī num aliquis quaesīsset. “nēmōinquithodiē. sed hesternō diē mulier quaedam haud inculta iānuam intrāvit, cumque diū cum esset locūta et accersītō sermōne lassāsset, ultimō coepit dīcere noxam meruisse datūrumque servīlēs poenās, laesus in querēlā persevērāsset.”

·  ·  ·

4 nōndum fīnieram, cum Chrȳsis intervēnit amplexūque effūsissimō invāsit etteneō inquitquālem spērāveram; dēsīderium meum, voluptās mea, numquam fīniēs hunc ignem, nisi sanguine exstīnxerīs.”

·  ·  ·

5 ūnus ex novīciīs servulīs subitō accurrit et mihi dominum īrātissimum esse affirmābit, quod bīduō iam officiō dēfuissem. rēctē ergō factūrum, excūsātiōnem aliquam idōneam praeparāssem; vix enim posse fierī ut rabiēs īrāscentis sine verbere cōnsīderet.

·  ·  ·

[140] mātrōna inter prīmās honesta, Philomēla nōmine, quae multās saepe hērēditātēs officiō aetātis extorserat, tum anus et flōris exstīnctī, fīlium fīliamque ingerēbat orbīs senibus, et per hanc successiōnem artem suam persevērābat extendere. 2 ea ergō ad Eumolpum vēnit et commendāre līberōs suōs eius prūdentiae bonitātīque  *  *  *  crēdere et vōta sua. illum esse sōlum in tōtō orbe terrārum quī praeceptīs etiam salūbribus īnstruere iuvenēs quotīdiē posset. 3 ad summam, relinquere puerōs in domō Eumolpī, ut illum loquentem audīrent  *  *  *  quae sōla posset hērēditās iuvenibus darī. 4 nec aliter fēcit ac dīxerat, fīliamque speciōsissimam cum frātre ephēbō in cubiculō relīquit simulāvitque in templum īre ad vōta nuncupanda. 5 Eumolpus, quī tam frūgī erat ut illī etiam ego puer vidērer, nōn distulit puellam invītāre ad pȳgēsiaca sacra. 6 sed et podagricum esse lumbōrumque solūtōrum omnibus dīxerat, et nōn servāsset integram simulātiōnem, perīclitābātur tōtam paene tragoediam ēvertere. 7 itaque ut cōnstāret mendāciō fidēs, puellam quidem exōrāvit ut sedēret suprā commendātam bonitātem, Coracī autem imperāvit ut lectum in quō iacēbat subīret, positīsque in pavīmentō manibus dominum lumbīs suīs commovēret. 8 ille lentē pārēbat imperiō, puellaeque artificium parī mōtū remūnerābat. 9 cum ergō rēs ad effectum spectāret, clārā Eumolpus vōce exhortābātur Coraca ut spissāret officium. sīc inter mercennārium amīcamque positus senex velutī oscillātiōne lūdēbat. 10 hoc semel iterumque ingentī rīsū, etiam suō, Eumolpus fēcerat. 11 itaque ego quoque, dēsidiā cōnsuētūdinem perderem, dum frāter sorōris suae automata per clōstellum mīrātur, accessī temptātūrus an paterētur iniūriam. nec reiciēbat ā blanditiīs doctissimus puer, sed nūmen inimīcum ibi quoque invēnit.

·  ·  ·

12 maiōrēs sunt quī restituērunt in integrum. Mercurius enim, quī animās dūcere et redūcere solet, suīs beneficiīs reddidit mihi quod manus īrāta praecīderat, ut sciās grātiōsiōrem esse quam Prōtesilāum aut quemquam alium antīquōrum.” 13 haec locūtus sustulī tunicam Eumolpōque tōtum approbāvī. at ille prīmō exhorruit, deinde ut plūrimum crēderet, utrāque manū deōrum beneficia tractat.

·  ·  ·

14Sōcratēs, deōrum hominumque iūdiciō sapientissimus, glōriārī solēbat quod numquam neque in tabernam cōnspexerat nec ūllius turbae frequentiōris conciliō oculōs suōs crēdiderat. adeō nihil est commodius quam semper cum sapientiā loquī.”  *  *  *  15omniainquamista vēra sunt; nec ūllī enim celerius hominēs incidere dēbent in malam fortūnam quam quī aliēnum concupīscunt. unde planī autem, unde levātōrēs vīverent, nisi aut locellōs aut sonantēs aere sacellōs prō hamīs in turbam mitterent? sīcut mūta animālia cibō inēscantur, sīcut hominēs nōn caperentur, nisi speī aliquid mordērent.”

·  ·  ·

[141]ex Āfricā nāvis, ut prōmīserās, cum pecūniā tuā et familiā nōn vēnit. captātōrēs iam exhaustī līberālitātem imminuērunt. itaque aut fallor aut fortūna commūnis coepit redīre ad paenitentiam suam.”

·  ·  ·

2omnēs quī in testāmentō meō lēgāta habent praeter lībertōs meōs hāc condiciōne percipient quae dedī, corpus meum in partēs concīderint et astante populō comēderint.”

·  ·  ·

3apud quāsdam gentēs scīmus adhūc lēgem servārī, ut ā propinquīs suīs cōnsūmantur dēfūnctī, adeō quidem ut obiūrgentur aegrī frequenter quod carnem suam faciant peiōrem. 4 hīs admoneō amīcōs meōs recūsent quae iubeō, sed quibus animīs dēvōverint spīritum meum, eīsdem etiam corpus cōnsūmant.”  *  *  *  5 excaecābat pecūniae ingēns fāma oculōs animōsque miserōrum.  *  *  *  Gorgiās parātus erat exsequī.

·  ·  ·

6 stomachī tuī recūsātiōne nōn habeō quod timeam. sequētur imperium, prōmīserīs illī prō ūnīus hōrae fastīdiō multōrum bonōrum pēnsātiōnem. 7 operī modo oculōs et finge nōn hūmāna vīscera sed centiēs sēstertium comēsse. 8 accēdit hūc quod aliqua inveniēmus blandīmenta, quibus sapōrem mūtēmus; neque enim ūlla carō per placet, sed arte quādam corrumpitur et stomachō conciliātur āversō. 9 quod exemplīs quoque vīs probārī cōnsilium, Saguntīnī obsessī ab Hannibale hūmānās edere carnēs nec hērēditātem exspectābant. 10 Petēlīnī idem fēcērunt in ultimā famē, nec quicquam aliud in hāc epulātiōne captābant nisi tantum ēsurīrent. 11 cum esset Numantia ā Scīpiōne capta, inventae sunt mātrēs quae līberōrum suōrum tenērent sēmēsa in sinū corpora.”

·  ·  ·