Prologus
PRO hoc agite sultis, spectātōrēs, nunciam,
quae quidem mihi atque vōbīs rēs vortat bene
gregique huic et dominīs atque conductōribus.
face nunciam tū, praecō, omnem aurītum poplum.
age nunc resīde, cavĕ modō nē grātiīs.
nunc quid prōcesserim hūc et quid mihi voluerim
dīcam: ut scīrētis nōmen huius fābulae;
nam quod ad argūmentum attinet sānē breve est.
nunc quod mē dīxī velle vōbīs dīcere,
dīcam: hūīc nōmen Graecē Onagō est fābulae;
Dēmophilus scrīpsit, Maccus vortit barbarē;
Asināriam volt esse, sī per vōs licet.
inest lepōs lūdusque in hāc cōmoediā,
rīdicula rēs est. date benignē operam mihi,
ut vōs, ut aliās, pariter nunc Mārs adiuvet.
1 (1.1) Libanus · Demaenetus
LIB sīcut tuom vīs ūnicum gnātum tuae
superesse vītae sospitem et superstitem,
ita tēd obtestor per senectūtem tuam
perque illam, quam tū metuis, uxōrem tuam,
sī quid mēd ergā hodiē falsum dīxeris,
ut tibi superstēs uxor aetātem siet
atque illā vīvā vīvus ut pestem oppetās.
DEM per Dīum Fidium quaeris: iūrātō mihi
videō necesse esse ēloquī quicquid rogēs.
[ita mē obstinātē aggressu’s, ut nōn audeam
profectō, percontantī quīn prōmam omnia.]
proinde āctūtum istūc quid sit quod scīre expetis
ēloquere: ut ipse scībō, tē faciam ut sciās.
LIB dīc obsecrō hercle sēriō quod tē rogem,
cavĕ mihi mendācī quicquam. DEM quīn tū ergō rogās?
LIB num mē illūc dūcis, ubi lapis lapidem terit?
DEM quid istūc est? aut ubi istūc est terrārum locī?
LIB [ubi flent nēquam hominēs, quī polentam pinsitant.]
apud fustitudinās, ferricrepinās īnsulās,
ubi vīvōs hominēs mortuī incursant bovēs.
DEM modo pol percēpī, Libane, quid istūc sit locī:
ubi fit polenta, tē fortasse dīcere. LIB āh,
neque hercle ego istūc dīcō nec dictum volō,
tēque obsecrō hercle ut quae locūtu’s dēspuās.
DEM fīat, gerātur mōs tibī. LIB age, age ūsque exscreā.
DEM etiamne? LIB age quaesō hercle ūsque ex penitīs faucibus.
etiam amplius. DEM nam quōūsque? LIB ūsque ad mortem volō.
DEM cavĕ sīs malam rem. LIB uxōris dīcō, nōn tuam.
DEM dōnō tē ob istūc dictum, ut expers sīs metū.
LIB dī tibi dent quaecumque optēs. DEM redde operam mihi.
quōr hoc ego ex tē quaeram? aut quōr miniter tibi
proptereā quod mē nōn scientem fēcerīs?
aut quōr postrēmō fīliō suscēnseam,
patrēs ut faciunt cēterī? LIB quid istūc novī est?
dēmīror quid sit et quō ēvādat sum in metū.
DEM equidem sciō iam, fīlius quod amet meus
istanc meretrīcem ē proximō Philaenium.
estne hoc ut dīcō, Libane? LIB rēctam īnstās viam.
ea rēs est. sed eum morbus invāsit gravis.
DEM quid morbī est? LIB quia nōn suppetunt dictīs data.
DEM tūne es̄ adiūtor nunc amantī fīliō?
LIB sum vērō, et alter noster est Leōnida.
DEM bene hercle facitis et a mē inītis grātiam.
vērum meam uxōrem, Libane, nescīs quālis sit?
LIB tū prīmus sentīs, nōs tamen in pretiō sumus.
DEM fateōr eam esse importūnam atque incommodam.
LIB posterius istūc dīcis quam crēdō tibi.
DEM omnēs parentēs, Libane, līberīs suīs,
quī mī auscultābunt, facient obsequentiam
quippe quī mage amīcō ūtantur gnātō et benevolō.
atque ego mē id facere studeō, volō amārī ā meīs;
volo mē patris meī similem, quī causā meā
nauclēricō ipse ōrnātū per fallāciam
quam amābam abdūxit ab lēnōne mulierem;
neque puduit eum id aetātis sȳcophantiās
struere et beneficiīs mē emere gnātum suom sibi.
eōs mē dēcrētum est persequī mōrēs patris.
nam mē hodiē ōrāvit Argyrippus fīlius,
utī sibi amantī facerem argentī cōpiam;
et id ego percupiō obsequī gnātō meō.
volō amārī †obscecūtum† illīus, volō amet mē patrem.
quamquam illum māter artē contentēque habet,
patrēs ut cōnsuēvērunt: ego mittō omnia haec.
praesertim quom is mē dignum quoi concrēderet
habuit, mē habēre honōrem eius ingeniō decet;
quom mē adiit, ut pudentem gnātum aequom est patrem,
cupiō esse amīcae quod det argentum suae.
LIB cupis id quod cupere tē nēquīquam intellegō.
dōtālem servum Sauream uxor tua
addūxit, quoi plūs in manū sit quam tibi.
DEM argentum accēpī, dōte imperium vēndidī.
nunc verba in pauca cōnferam quid tē velim.
vīgintī iam ūsu’st fīliō argentī minīs:
face id ut parātum iam sit. LIB unde gentium?
DEM mē dēfraudātō. LIB maxumās nūgās agis:
nūdō dētrāhere vestīmenta mē iubēs.
dēfraudem te ego? age sīs, tū sine pennīs volā.
tēn ego dēfraudem, quoi ipsī nihil est in manū,
nisi quid tū porrō uxōrem dēfraudāverīs?
DEM quā mē, quā uxōrem, quā tū servum Sauream
potēs, circumdūce, aufer; prōmittō tibi
nōn offutūrum, sī id hodiē effēceris.
LIB iubeās ūnā operā mē piscārī in āere,
vēnārī autem rēte et iaculō in mediō marī.
DEM tibi optiōnem sūmitō Leōnidam,
fabricāre quidvīs, quidvīs comminīscere:
perficitō, argentum hodiē ut habeat fīlius,
amīcae quod det. LIB quid aīs tū, Dēmaenete?
DEM quid vīs? LIB sī forte in īnsidiās dēvēnerō,
tūn redimēs mē, sī mē hostēs intercēperint?
DEM redimam. LIB tum tū igitur aliud cūrā quid lubet.
eō ego ad forum, nisi quid vīs. DEM ī, bene ambulā.
atque audīn etiam? LIB ecce. DEM sī quid tē volam,
ubi eris? LIB ubicumque lubitum erit animō meō.
profectō nēmō est quem iam dehinc metuam mihi
nē quid nocēre possit, quom tū mihi tuā
ōrātiōne omnem animum ostendistī tuom.
quīn tē quoque ipsum faciō hau magnī, sī hoc patrō.
pergam quō occēpī atque ibi cōnsilia exōrdiar.
DEM audīn tū? apud Archibūlum ego erō argentārium.
LIB nempe in forō? DEM ibi, sī quid opus fuerit. LIB meminerō.
DEM nōn esse servus peior hōc quisquam potest
nec magis versūtus nec quō ab caveās aegrius.
eīdem hominī, sī quid rēctē cūrātum velīs,
mandēs: morīrī sēsē miserē māvolet,
quam nōn perfectum reddat quod prōmīserit.
nam ego illūc argentum tam parātum fīliō
sciō esse quam mē hunc scīpiōnem contuī.
sed quid ego cessō īre ad forum, quō incēperam?
ībō atque ibī manēbō apud argentārium.
2 (1.2) Diabolus
DI sīcine hoc fit? forās aedibus mē ēicī?
prōmerentī optumē hoccin pretī redditur?
bene merentī mala es̄, male merentī bona es̄;
at malō cum tuō, nam iam ex hōc locō
ībō ego ad trēsvirōs vestraque ibi nōmina
faxo erunt, capitis tē perdam ego et fīliam,
perlecebrae, permitiēs,
adulēscentum exitium.
nam mare haud est mare, vōs mare ācerrimum;
nam in marī repperī, hīc ēlāvī bonīs.
ingrāta atque irrita esse omnia intellegō
quae dedī et quod benē fēcī, at posthāc tibī
male quod poterō facere faciam, meritōque id faciam tuō.
ego pol tē redigam eōdem unde orta es̄, ad egestātis terminōs,
ego edepol tē faciam ut quae sīs nunc et quae fuerīs sciās.
quae prius quam istam adiī atque amāns ego animum meum istī dedī,
sordidō vītam oblectābās pāne in pannīs inopiā,
atque ea sī erant, magnās habēbās omnibus dīs grātiās;
eadem nunc, quom est melius, mē, quoius operā est, ignōrās mala.
reddam ego tē ex ferā famē mānsuētem, mē spectā modo.
nam istī quid suscēnseam ipsī? nihil est, nīl quicquam meret;
tuō facit iussū, tuō imperiō pāret: māter tū, eadem era es̄.
te ego ulcīscar, te ego ut digna es̄ perdam atque ut dē mē merēs.
at scelesta viden ut nē id quidem, mē dignum esse exīstumat
quem adeat, quem colloquātur quoique īrātō supplicet?
atque eccam illecebra exit tandem; opīnor hīc ante ōstium
meō modō loquar quae volam, quoniam intus nōn licitum est mihī.
3 (1.3) Cleareta · Diabolus
CLE ūnum quodque istōrum verbum nummīs Philippīs aureīs
nōn potest auferre hinc ā mē sī quis ēmptor vēnerit;
nec rēctē quae tū in nōs dīcis, aurum atque argentum merum est:
fīxus hīc apud nōs est animus tuos clāvō Cupīdinis.
rēmigiō vēlōque quantum poteris festīnā et fuge:
quam magis te in altum capessis, tam aestus tē in portum refert.
DI ego pol istum portitōrem prīvābō portōriō;
ego tē dehinc ut merita es̄ dē mē et meā rē tractāre exsequar,
quom tū mēd ut meritus sum nōn tractās cumque ēicis domō.
CLE magis istūc percipimus linguā dīcī, quam factīs fore.
DI sōlus sōlitūdine ego tēd atque ab egestāte abstulī;
sōlus sī ductem, referre grātiam numquam potēs.
CLE sōlus ductātō, sī semper sōlus quae poscam dabis;
semper tibi prōmissum habētō hāc lēge, dum superēs datīs.
DI quī modus dandī? nam numquam tū quidem explērī potēs;
modo quom accēpistī, hau multō post aliquid quod poscās parās.
CLE quid modī est ductandō, amandō? numquamne explērī potēs?
modo remīsistī, continuō iam ut remittam ad tē rogās.
DI dedī equidem quod mēcum ēgistī. CLE et tibi ego mīsī mulierem:
pār parī datum hostīmentum est, opera prō pecūniā.
DI male agis mēcum. CLE quid mē accūsās, sī faciō officium meum?
nam neque fictum usquam est neque pictum neque scrīptum in poēmatīs
ubi lēna bene agat cum quiquam amante, quae frūgī esse volt.
DI mihi quidem tē parcere aequom est tandem, ut tibi dūrem diū.
CLE nōn tū scīs? quae amantī parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis itidem est amātor lēnae: nēquam est, nisi recēns;
is habet sūcum, is suāvitātem, eum quō vīs pactō condiās,
vel patinārium vel adsum, versēs quō pactō lubet:
is dare volt, is sē aliquid poscī, nam ibi dē plēnō prōmitur;
neque ille scit quid det, quid damnī faciat: illī reī studet.
volt placēre sēsē amīcae, volt mihī, volt pedisequae,
volt famulīs, volt etiam ancillīs; et quoque — catulō meō
subblandītur novus amātor, sē ut quom videat gaudeat.
vēra dīcō: ad suom quemque hominem quaestum esse aequom est callidum.
DI perdidicī istaec esse vēra damnō cum magnō meō.
CLE sī ēcastōr nunc habeās quod dēs, alia verba praehibeās;
nunc quia nihil habēs, maledictīs tē eam ductāre postulās.
DI nōn meum est. CLE nec meum quidem edepol, ad tē ut mittam grātiīs.
vērum aetātis atque honōris grātiā hoc fīet tuī,
quia nōbīs lucrō fuistī potius quam decorī tibi:
sī mihi dantur duo talenta argentī numerāta in manum,
hanc tibi noctem honōris causā grātiīs dōnō dabō.
DI quid sī nōn est? CLE tibi nōn esse crēdam, illa aliō ībit tamen.
DI ubi illaec quae dedī ante? CLE abūsa. nam sī ea dūrārent mihi,
mulier mitterētur ad tē, numquam quicquam poscerem.
diem aquam sōlem lūnam noctem, haec argentō nōn emō:
cētera quae volumus ūtī Graecā mercāmur fidē.
quom ā pistōre pānem petimus, vīnum ex oenopōliō,
sī aes habent, dant mercem: eādem nōs discipulīnā ūtimur.
semper oculātae manūs sunt nostrae, crēdunt quod vident.
vetus est: “nihilī coāctiō est” scīs quoius. nōn dīcō amplius.
DI aliam nunc mī ōrātiōnem dēspoliātō praedicās,
longē aliam, inquam, inīqua praebēs nunc atque ōlim, quom dabam,
aliam atque ōlim, quom illiciēbās mē ad tē blandē ac benedicē.
tum mī aedēs quoque arrīdēbant, quom ad tē veniēbam, tuae;
mē ūnicē ūnum ex omnibus tē atque illam amāre aibās mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pullī in ōre ambae meō
ūsque erātis, meō dē studiō studia erant vestra omnia,
ūsque adhaerēbātis: quod ego iusseram, quod volueram
faciēbātis, quod nōlēbam ac votueram, dē industriā
fugiēbātis, neque cōnārī id facere audēbātis prius.
nunc neque quid velim neque nōlim facitis magnī, pessimae.
CLE nōn tū scīs? hic noster quaestus aucupī simillimu’st.
auceps quandō concinnāvit āream, offundit cibum;
assuēscunt: necesse est facere sūmptum quī quaerit lucrum;
saepe edunt: semel sī sunt captae, rem solvunt aucupī.
itidem hīc apud nōs: aedēs nōbīs ārea est, auceps sum ego,
ēsca est meretrīx, lectus illex est, amātōrēs avēs;
bene salūtandō cōnsuēscunt, compellandō blanditer,
ōsculandō, ōrātiōne vinnulā, venustulā.
sī papillam pertractāvit, haud id est ab rē aucupis;
savium sī sūmpsit, sūmere eum licet sine rētibus.
haecine tē esse oblītum, in lūdō quī fuistī tam diū?
DI tua ista culpa est, quae discipulum sēmidoctum abs tē āmovēs.
CLE remeātō audācter, mercēdem si eris nactus: nunc abī.
DI mane, manē, audī. dīc, quid mē aequom cēnsēs prō illā tibi dare,
annum hunc nē cum quīquam aliō sit? CLE tēne? vīgintī minās;
atque eā lēge: sī alius ad mē prius attulerit, tū valē.
DI at ego est etiam prius quam abīs quod volo loquī. CLE dīc quod lubet.
DI nōn omnīnō iam periī, est relicuom quō peream magis.
habeō unde istūc tibi quod poscis dem; sed in lēgēs meās
dabō, utī scīre possīs, perpetuom annum hunc mihi utī serviat
nec quemquam intereā alium admittat prorsus quam mē ad sē virum.
CLE quīn, sī tū volēs, domi servī quī sunt castrābō virōs.
postrēmō ut volēs nōs esse, syngraphum facitō afferās;
ut volēs, ut tibi lubēbit, nōbīs lēgem impōnitō:
modo tēcum ūnā argentum affertō, facile patiār cētera.
portitōrum simillumae sunt iānuae lēnōniae:
sī affers, tum patent, sī nōn est quod dēs, aedēs nōn patent.
DI interiī, sī nōn inveniō ego illās vīgintī minās,
et profectō, nisi illud perdō argentum, pereundum est mihi.
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omnī cōpiā,
supplicābō, exobsecrābō ut quemque amīcum vīderō,
dignōs indignōs adīre atque experī cerum est mihi
nam sī mūtuās nōn poterō, certum est sūmam faenore.
4 (2.1) Libanus
LIB hercle vērō, Libane, nunc tē meliu’st expergīscier
atque argentō comparandō fingere fallāciam.
iam diū est factum quom discēstī ab erō atque abiistī ad forum,
[igitur inveniundō argentō ut fingerēs fallāciam.]
ibi tū ad hoc diēī tempus dormītāstī in ōtiō.
quīn tū abs tē socordiam omnem reice et sēgnitiem āmovē
atque ad ingenium vetus versūtum recipe tē tuom.
servā erum, cavĕ tu idem faxīs aliī quod servī solent,
qui ad erī fraudātiōnem callidum ingenium gerunt.
unde sūmam? quem intervortam? quō hanc celōcem cōnferam?
impetrītum, inaugurātum est: quōvīs admittunt avēs,
pīcus et cornīx ab laevā, corvus parra ab dexterā
cōnsuādent; certum hercle est vestram cōnsequī sententiam.
sed quid hoc, quod pīcus ulmum tundit? hau temerārium est.
certē hercle ego quantum ex auguriō eius pīcī intellegō,
aut mihi in mundō sunt virgae aut ātriēnsī Saureae.
sed quid illūc, quod exanimātus currit hūc Leōnida?
metuō quom illīc obscaevāvit meae falsae fallāciae.
5 (2.2) Leonida · Libanus
LEO ubi ego nunc Libanum requīram aut familiārem fīlium,
ut ego illōs lubentiōrēs faciam quam Libentia est?
maxumam praedam et triumphum īs afferō adventū meō.
quandō mēcum pariter pōtant, pariter scortārī solent,
hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illīs partiam.
LIB illic homō aedīs compīlāvit, mōre sī fēcit suō.
vae illī, quī tam indīligenter observāvit iānuam.
LEO aetātem velim servīre, Libanum ut conveniam modo.
LIB mea quidem hercle līber operā numquam fīēs ōcius.
LEO etiam dē tergō ducentās plāgās praegnātīs dabō.
LIB largītur pecūlium, omnem in tergō thēsaurum gerit.
LEO nam sī occāsiōnī huic tempus sēsē supterdūxerit,
numquam edepol quadrīgīs albīs indipīscet posteā;
erum in obsidiōne linquet, inimīcum animōs auxerit.
sed sī mēcum occāsiōnem opprimere hanc, quae obvenit, studet,
maxumās opīmitātēs, gaudiō effertissumās
suīs erīs ille ūnā mēcum pariet, gnātōque et patrī,
adeō ut aetātem ambō ambōbus nōbīs sint obnoxiī,
nostrō dēvīnctī beneficiō. LIB vīnctōs nescioquōs ait;
nōn placet: metuō, in commūne nē quam fraudem frausus sit.
LEO periī ego oppidō, nisi Libanum inveniō iam, ubiubī est gentium.
LIB illic homō socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
nōn placet: prō mōnstrō extemplō est, quandō quī sūdat tremit.
LEO sed quid ego hīc properāns concessō pedibus, linguā largior?
quīn ego hanc iubeō tacēre, quae loquēns lacerat diem?
LIB edepol hominem īnfēlīcem, quī patrōnam comprimat.
nam sī quid scelestē fēcit, lingua prō illō peierat.
LEO approperābō, nē post tempus praedae praesidium parem.
LIB quae illaec praeda est? ībō adversum atque ēlectābō, quicquid est.
iubeō tē salvēre vōce summā, quō ad vīrēs valent.
LEO gymnasium flagrī, salvētō. LIB quid agis, custōs carceris?
LEO ō catēnārum colōne. LIB ō virgārum lascīvia.
LEO quot pondō tēd esse cēnsēs nūdum? LIB nōn edepol sciō.
LEO scībam ego tē nescīre, at pol ego, quī tēd expendī, sciō:
nūdus vīnctus centum pondō es̄, quandō pendēs per pedēs.
LIB quō argūmentō istūc? LEO ego dīcam, quō argūmentō et quō modō.
ad pedēs quandō alligātum est aequom centumpondium,
ubi manūs manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
nec dēpendēs nec prōpendēs quīn malus nēquamque sīs.
LIB vae tibī. LEO hoc testāmentō servitūs lēgat tibi.
LIB verbivēlitātiōnem fierī compendī volō.
quid istūc est negōtī? LEO certum est crēdere. LIB audācter licet.
LEO sīs amantī subvenīre familiārī fīliō,
tantum adest bonī imprōvīsō, vērum commixtum malō:
omnēs dē nōbīs carnificum concelebrābuntur diēs.
Libane, nunc audāciā ūsu’st nōbīs inventā et dolīs.
tantum facinus modo ego, invēnī ut nōs dīcāmur duō
omnium dignissumī esse, quō cruciātūs cōnfluant.
LIB ergō mīrābar quod dūdum scapulae gestībant mihi,
hariolārī quae occēpērunt, sibi esse in mundō malum.
quicquid est, ēloquere. LEO magna est praeda cum magnō malō.
LIB sī quidem omnēs coniūrātī cruciāmenta cōnferant,
habeō opīnor familiārem — tergum, nē quaeram forīs.
LEO sī istam firmitūdinem animī optinēs, salvī sumus.
LIB quīn sī tergō rēs solvenda est, rapere cupiō pūblicum:
pernegābō atque obdūrābō, peierābō dēnique.
LEO em istaec virtūs est, quandō ūsu’st quī malum fert fortiter;
fortiter malum quī patitur, īdem post patitur bonum.
LIB quīn rem āctūtum ēdisserīs? cupiō malum nancīscier.
LEO placidē ergō ūnumquicquid rogitā, ut acquiēscam. nōn vidēs
mē ex cursūrā anhēlitum etiam dūcere? LIB age, age, mānserō
tuō arbitrātū, vel adeō ūsque dum perīs. LEO ubinam est erus?
LIB maior apud forum est, minor hīc est intus. LEO iam satis est mihi.
LIB tum igitur tū dīves es̄ factus? LEO mitte rīdiculāria
‹Libane›. LIB mittō. istūc quod affers aurēs exspectant meae.
LEO animum advorte, ut aequē mēcum haec sciās. LIB taceō. LEO beās.
meministīn asinōs Arcadicōs mercātōrī pelleō
nostrum vēndere ātriēnsem? LIB meminī. quid tum posteā?
LEO em ergō is argentum hūc remīsit, quod darētur Saureae
pro asinīs. adulēscēns vēnit modo, quī id argentum attulit.
LIB ubi is homō est? LEO iam dēvorandum cēnsēs, sī cōnspexerīs?
LIB ita enim vērō. sed tamen, tū nempe eōs asinōs praedicās
vetulōs, claudōs, quibus subtrītae ad fēmina iam erant ungulae?
LEO ipsōs, quī tibi subvectābant rūre hūc virgās ulmeās.
LIB teneō, atque īdem tē hinc vēxērunt vīnctum rūs. LEO memor es̄ probē.
vērum in tōnstrīnā ut sedēbam, mē īnfit percontārier,
ecquem fīlium Stratōnis nōverim Dēmaenetum.
dīcō mē nōvisse extemplō et mē eius servum praedicō
esse, et aedīs dēmōnstrāvī nostrās. LIB quid tum posteā?
LEO ait sē ob asinōs ferre argentum ātriēnsī Saureae,
vīgintī minas, sed eum sēsē nōn nōsse hominem quī siet,
ipsum vērō sē nōvisse callidē Dēmaenetum.
quoniam ille ēlocūtus haec sīc LIB quid tum? LEO auscultā ergō, sciēs.
extemplō faciō facētum mē atque magnificum virum,
dīcō mēd esse ātriēnsem. sīc hoc respondit mihi:
“ego pol Sauream nōn nōvī neque quā faciē sit sciō.
tē nōn aequom est suscēnsēre. si erum vīs Dēmaenetum,
quem ego nōvī, addūce: argentum nōn morābor quīn ferās.”
ego mē dīxī erum adductūrum et mē domī praestō fore;
ille in balineās itūru’st, inde hūc veniet posteā.
quid nunc cōnsilī captandum cēnsēs? dīce. LIB em istūc agō,
quō modo argentō intervortam et adventōrem et Sauream.
iam hōc opus est exasceātō; nam sī ille argentum prius
hospes hūc affert, continuō nōs ambō exclūsī sumus.
nam mē hodiē senex sēdūxit sōlum seorsum ab aedibus,
mihi tibīque interminātu’st nōs futūrōs ulmeōs,
ni hodiē Argyrippō argentī essent vīgintī minae;
iussit vel nōs ātriēnsem vel nōs uxōrem suam
dēfraudāre, dīxit sēsē operam prōmiscam dare.
nunc tū abī ad forum ad erum et narrā haec ut nōs āctūrī sumus:
tē ex Leōnidā futūrum esse ātriēnsem Sauream,
dum argentum afferat mercātor pro asinīs. LEO faciam ut iubēs.
LIB ego illum intereā hīc oblectābō, prius sī forte advēnerit.
LEO quid aīs? LIB quid vīs? LEO pugnō mālam sī tibī percusserō,
mox quom Sauream imitābor, cavētō nē suscēnseās.
LIB hercle vērō tū cavēbis nē mē attingās, sī sapis,
ne hodiē malō cum auspiciō nōmen commūtāverīs.
LEO quaesō, aequō animō patitor. LIB patitor tu item, quom ego tē referiam.
LEO dīcō ut ūsu’st fierī. LIB dīcō hercle ego quoque ut factūrus sum.
LEO nē negā. LIB quīn prōmittō, inquam, hostīre contrā ut meruerīs.
LEO ego abeō, tū iam, sciō, patiēre. sed quis hic est? is est,
ille est ipsus. iam ego recurrō hūc. tū hunc intereā hīc tenē.
volo senī narrāre. LIB quīn tuom officium facis ergō ac fugis?
6 (2.3) Mercator · Libanus
MERC ut dēmōnstrātae sunt mihī, hāsce aedīs esse oportet,
LIB Dēmaenetus ubi dīcitur habitāre. ī, puere, pultā
atque ātriēnsem Sauream, sī est intus, ēvocātō hūc.
quis nostrās sīc frangit forēs? ohē, inquam, sī quid audīs.
MERC nēmō etiam tetigit. sānun es̄? LIB at cēnsēbam attigisse
proptereā, hūc quia habēbās iter. nōlō ego forēs cōnservās
meās ā tē verberārier. sānē ego sum amīcus nostrīs.
MERC pol hau perīclum est, cardinēs nē foribus effringantur,
si istōc exemplō omnibus quī quaerunt respondēbis.
LIB ita haec morāta est iānua: extemplō iānitōrem
clāmat, procul sī quem vidēt īre ad sē calcitrōnem.
sed quid venīs? quid quaeritās? MERC Dēmaenetum volēbam.
LIB sī sit domī, dīcam tibī. MERC quid eius ātriēnsis?
LIB nihilō mage intus est. MERC ubi est? LIB ad tōnsōrem īre dīxit.
MERC convēnī. sed post nōn redīt? LIB nōn edepol. quid volēbās?
MERC argentī vīgintī minās, sī adesset, accēpisset.
LIB quī prō istūc? MERC asinōs vēndidit Pellaeō mercātōrī
mercātū. LIB scio. tū id nunc refers? iam hīc crēdō eum affutūrum.
MERC quā faciē vester Saurea est? sī is est, iam scīre poterō.
LIB macilentīs mālīs, rūfulus aliquantum, ventriōsus,
truculentīs oculīs, commodā statūrā, trīstī fronte.
MERC nōn potuit pictor rēctius dēscrībere eius fōrmam.
LIB atque hercle ipsum adeō contuor, quassantī capite incēdit.
quisque obviam huic occesserit īrātō, vāpulābit.
MERC siquidem hercle Aeacidīnīs minīs animīsque explētus cēdit,
sī mēd īrātus tetigerit, īrātus vāpulābit.
7 (2.4) Leonida · Mercator · Libanus
LEO quid hoc sit negōtī, nēminem meum dictum magnī facere?
Libanum in tōnstrīnam ut iusseram venīre, is nūllus vēnit.
nē ille edepol tergō et crūribus cōnsuluit hau decōrē.
MERC nimis imperiōsu’st. LIB vae mihī. LEO hodiē salvēre iussī
Libanum lībertum? iam manū ēmissu’s? LIB obsecrō tē.
LEO nē tū hercle cum magnō malō mihi obviam occessistī.
quōr nōn vēnistī, ut iusseram, in tōnstrīnam? LIB hīc mē morātu’st.
LEO siquidem hercle nunc summum Iovem tē dicās dētinuisse
atque is precātor adsiet, malam rem effugiēs numquam.
tū, verberō, imperium meum contempsistī? LIB periī, hospes.
MERC quaesō hercle nōlī, Saurea, meā causā hunc verberāre.
LEO utinam nunc stimulus in manū mihi sit. MERC quiēsce quaesō.
LEO quī latera conteram tua, quae occalluēre plāgīs.
abscēde ac sine mē hunc perdere, quī semper mē īrā incendit,
quoi numquam ūnam rem mē licet semel praecipere furī,
quīn centiēns eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clāmōre ac stomachō nōn queō labōrī suppeditāre.
iussīn, sceleste, ab iānuā hoc stercus hinc auferrī?
iussīn columnīs dēicī operās arāneōrum?
iussīn in splendōrem darī bullās hās foribus nostrīs?
nihil est: tamquam sī claudus sim, cum fustī est ambulandum.
quia trīduom hoc ūnum modō forō operam assiduam dēdō,
dum reperiam quī quaeritēt argentum in faenus, hīc vōs
dormītis intereā domī, atque erus in harā, haud aedibus, habitat.
em ergō hoc tibi. LIB hospes, tē obsecrō, dēfende. MERC Saurea, ōrō,
meā causā ut mittās. LEO eho, ecquis prō vectūrā olīvī
rem solvit? LIB solvit. LEO quoi datum est? LIB Stichō vicāriō ipsī
tuō. LEO vāh, dēlēnīre apparās, scio mihi vicārium esse,
neque eō esse servum in aedibus eri quī sit plūris quam ille est.
sed vīna quae herī vēndidī vīnāriō exaerambō,
iam pro eīs satis fēcit Stichō? LIB fēcisse satis opīnor,
nam vīdī hūc ipsum addūcere tarpēzītam exaerambum.
LEO sīc dederō. prius quae crēdidī vix annō post exēgī;
nunc sat agit: addūcit domum etiam ultrō et scrībit nummōs.
dromō mercēdem rettulit? LIB dīmidiō minus opīnor.
LEO quid relicuom? LIB aibat reddere quom extemplō redditum esset;
nam retinērī, ut quod sit sibī operis locātum efficeret.
LEO scyphōs quōs ūtendōs dedī Philodāmō, rettulitne?
LIB nōn etiam. LEO hem nōn? sī velīs, dā commoda hominī amīcō.
MERC periī hercle, iam hic mē abēgerit suō odiō. LIB heus iam satis tū.
audīn quae loquitur? LEO audiō et quiēscō. MERC tandem, opīnor,
conticuit. nunc adeam optumum est, prius quam incipit tinnīre.
quam mox mī operam dās? LEO ehem, optumē. quam dūdum tū advēnistī?
nōn hercle tē prōvīderam (quaesō, nē vitiō vortās),
ita īrācundia obstitīt oculīs. MERC nōn mīrum factum est.
sed sī domī est, Dēmaenetum volēbam. LEO negat esse intus.
vērum istūc argentum tamen mihi sī vīs dēnumerāre,
reprōmittam istōc nōmine solūtam rem futūram.
MERC sīc potius, ut Dēmaenetō tibi erō praesente reddam.
LIB erus istunc nōvit atque erum hic. MERC erō huic praesente reddam.
LIB dā modo meō perīculō, rem salvam ego exhibēbō;
nam sī sciat noster senex fidem nōn esse huic habitam,
suscēnseat, quoi omnium rērum ipsus semper crēdit.
LEO nōn magnī pendō. nē duit, sī nōn volt. sīc sine astet.
LIB dā, inquam. vāh, formīdō miser, nē hic mē tibi arbitrētur
suāsisse, sibi nē crēderēs. dā, quaesō, ac nē formīdā:
salvum hercle erit. MERC crēdam fore, dum quidem ipse in manu habēbō.
peregrīnus ego sum, Sauream nōn nōvī. LIB at nōsce sānē.
MERC sit, nōn sit, nōn edepol sciō. sī is est, eum esse oportet.
ego certē mē incertō sciō hoc datūrum nēminī hominī.
LEO hercle istum dī omnēs perduint. verbō cavĕ supplicāssīs.
ferōx est vīgintī minās meās tractāre sēsē.
nēmō accipit, tē aufer domum, abscēde hinc, molestus nē sīs.
MERC nimis īrācundē. nōn decet superbum esse hominem servum.
LEO malō hercle iam magnō tuō, nī istī nec rēctē dīcis.
LIB impūre, nihilī. nōn vidēs īrāscī? LEO perge porrō.
LIB flāgitium hominis. dā, obsecrō, argentum huic, nē male loquātur.
MERC malum hercle vōbīs quaeritis. LEO crūra hercle diffringentur,
nī istum impudīcum perciēs. LIB periī hercle. age impudīce,
sceleste, nōn audēs mihī scelestō subvenīre?
LEO pergin precārī pessumō? MERC quae rēs? tūn līberō hominī
male servus loquere? LEO vāpulā. MERC id quidem tibi hercle fīet,
ut vāpulēs, Dēmaenetum simul ac cōnspexerō hodiē.
in iūs vocō tē. LEO nōn eō. MERC nōn īs? mementō. LEO meminī.
MERC dabitur pol supplicium mihī dē tergō vestrō. LEO vae tē.
tibi quidem supplicium, carnufex, dē nōbīs datur? MERC atque etiam
prō dictīs vestrīs maledicīs poenae pendentur mī hodiē.
LEO quid, verberō? ain tū, furcifer? erum nōs fugitāre cēnsēs?
ī nunciam ad erum, quō vocās, iam dūdum quō volēbās.
MERC nunc dēmum? tamen numquam hinc ferēs argentī nummum, nisi mē
dare iusserit Dēmaenetus. LEO ita facitō, age ambulā ergō.
tū contumēliam alterī faciās, tibi nōn dīcātur?
tam ego homo sum quam tū. MERC scīlicēt. ita rēs est. LEO sequere hāc ergō.
praefiscinī hoc nunc dīxerim: nēmō etiam mē accūsāvit
meritō meō, neque mē alter est Athēnīs hodiē quisquam,
quoi crēdī rēctē aequē putent. MERC fortassis. sed tamen mē
numquam hodiē indūcēs, ut tibī crēdam hoc argentum ignōtō.
lupus est homō hominī, nōn homō, quom quālis sit nōn nōvit.
LEO iam nunc secunda mihi facis. scībam huic tē capitulō hodiē
factūrum satis prō iniūriā; quamquam ego sum sordidātus,
frūgī tamen sum, nec potest pecūlium ēnumerārī.
MERC fortasse. LEO etiam nunc Periphanēs Rhodō mercātor dīves
absente erō sōlus mihī talentum argentī sōlī
annumerāvīt et crēdidit, neque dēceptu’st in eō.
MERC fortasse. LEO atque etiam tū quoque ipse, sī essēs percontātus
mē ex aliīs, scio pol crēderēs nunc quod fers. MERC hau negassim.
8 (3.1) Cleareta · Philaenium
CLE nequeōn ego tēd interdictīs facere mānsuētem meīs?
an ita tū es̄ animāta, ut quī expers mātris imperiō siēs?
PHIL ubi piem Pietātem, sī istōc mōre morātam tibi
postulem placēre, māter, mihi quō pactō praecipis?
CLE an decōrum est adversārī meīs tē praeceptīs? PHIL quid est?
CLE hoccine est pietātem colere, mātri imperium minuere?
PHIL neque quae rēctē faciunt culpō neque quae dēlinquunt amō.
CLE satis dicācula es̄ amātrīx. PHIL māter, is quaestus mihi est:
lingua poscit, corpus quaerit; animus ōrat, rēs monet.
CLE ego tē voluī castīgāre, tū mī accūsātrīx adēs.
PHIL neque edepol tē accūsō neque id mē facere fās exīstimō.
vērum ego meās queror fortūnās, quom illō quem amō prohibeor.
CLE ecqua pars ōrātiōnis dē diē dabitur mihi?
PHIL et meam partem loquendī et tuam trādō tibi;
ad loquendum atque ad tacendum tūtē habeās portisculum.
quīn pol sī reposīvī rēmum, sōla ego in castēriā
ubi quiēscō, omnis familiae causa cōnsistit tibī.
CLE quid aīs tū, quam ego ūnam vīdī mulierem audācissumam?
quotiēns tē votuī Argyrippum fīlium Dēmaenetī
compellāre aut contrectāre, colloquīve aut contuī?
quid dedit? quid ad nōs iussit dēportārī? an tū tibī
verba blanda esse aurum rēre, dicta docta prō datīs?
ultrō amās, ultrō expetessis, ultrō ad tē accersī iubēs.
illōs quī dant, eōs dērīdēs; quī dēlūdunt, dēperīs.
an tē id exspectāre oportet, sī quis prōmittat tibi
tē factūrum dīvitem, sī moriātur māter sua?
ēcastōr nōbīs perīclum et familiae portenditur,
dum eius exspectāmus mortem, nē nōs moriāmur famē.
nunc adeō nisi mī hūc argentī affert vīgintī minās,
ne ille ēcastōr hinc trūdētur largus lacrumārum forās.
hic diēs summu’st quō est apud mē inopiae excūsātiō.
PHIL patiar, sī cibō carēre mē iubēs, māter mea.
CLE nōn veto tēd amāre quī dant quoiā amentur grātiā.
PHIL quid sī hic animus occupātu’st, māter, quid faciam? monē. CLE em,
meum caput contemplēs, sī quidem ex rē cōnsultās tuā.
PHIL etiam opīliō quī pāscit, māter, aliēnās ovīs,
aliquam habet pecūliārem, quī spem sōlētur suam.
sine mē amāre ūnum Argyrippum animī causā, quem volō.
CLE intrō abī, nam tē quidem edepol nihil est impudentius.
PHIL audientem dictō, māter, prōdūxistī fīliam.
9 (3.2) Libanus · Leonida
LIB perfidiae laudēs grātiāsque habēmus meritō magnās,
quom nostrīs sȳcophantiīs, dolīs āstūtiīsque,
[scapulārum cōnfīdentiā, virtūte ulnōrum frētī]
quī adversum stimulōs, lamminās, crucēsque compedēsque,
nervōs, catēnās, carcerēs, numellās, pedicās, boiās
inductōrēsque ācerrumōs gnārōsque nostrī tergī,
quī saepe ante in nostrās scapulās cicatrīcēs indidērunt,
eae nunc legiōnēs, cōpiae exercitūsque eōrum
vī pugnandō periūriīs nostrīs fugae potītī.
id virtūte huius collēgāī meāque cōmitāte
factum est. quī mē est vir fortiōr ad sufferundās plāgās?
LEO edepol virtūtēs quī tuās nōn possīs collaudāre
sīc ut ego possim, quae domī duellīque male fēcistī.
nē illa edepol prō meritō tuō memorārī multa possunt:
ubi fīdentem fraudāverīs, ubi erō īnfidēlis fuerīs,
ubi verbīs conceptīs sciēns lubenter peierārīs,
ubi parietēs perfōderīs, in fūrtō ubi sīs prehēnsus,
ubi saepe causam dīxerīs pendēns adversus octo
artūtōs, audācīs virōs, valentīs virgātōrēs.
LIB fateor profectō ut praedicās, Leōnida, esse vēra;
vērum edepol nē etiam tua quoque malefacta iterārī multa
et vērō possunt: ubi sciēns fidēlī īnfīdus fuerīs,
ubi prēnsus in fūrtō siēs manifēstō et verberātus,
ubi peierārīs, ubi sacrō manūs sīs admōlītus,
ubi eris damnō, molestiae et dēdecorī saepe fuerīs,
ubi crēditum quod sit tibī datum esse pernegārīs,
ubi amīcae quam amīcō tuō fuerīs magis fidēlis,
ubi saepe ad languōrem tuā dūritiā dederīs octō
validōs līctōrēs, ulmeīs affectōs lentīs virgīs.
num male relāta est grātia, ut collēgam collaudāvī?
LEO ut mēque tēque maxumē atque ingeniō nostrō decuit.
LIB iam omitte ista atque hoc quod rogō respondē. LEO rogitā quod vīs.
LIB argentī vīgintī minās habēsne? LEO hariolāre.
edepol senem Dēmaenetum lepidum fuisse nōbīs:
ut assimulābat Sauream mēd esse quam facētē!
nimis aegrē rīsum continī, ubi hospitem inclāmāvit,
quod sēsē absente mihi fidem habēre nōluisset.
ut memoriter mē Sauream vocābat ātriēnsem!
LIB manedum. LEO quid est? LIB Philaenium estne haec quae intus exit atque
ūnā Argyrippus LEO opprime ōs, is est. subauscultēmus.
LIB lacrumantem laciniā tenet lacrumāns. quidnam esse dīcam?
tacitī auscultēmus. LEO attatae, modo hercle in mentem vēnit,
nimis vellem habēre perticam. LIB quoi reī? LEO quī verberārem
asinōs, sī forte occēperint clāmāre hinc ex crumīnā.
10 (3.3) Argyrippus · Philaenium · Libanus · Leonida
ARG quōr mē retentās? PHIL quia tuī amāns abeuntis egeō.
ARG valē. valē PHIL aliquantō amplius valērem, sī hīc manērēs.
ARG salvē. PHIL salvēre mē iubēs, quoi tū abiēns offers morbum.
ARG māter suprēmam mihi tua dīxit, domum īre iussit.
PHIL acerbum fūnus fīliae faciet, sī tē carendum est.
LIB homō hercle hinc exclūsu’st forās. LEO ita rēs est. ARG mitte quaesō.
PHIL quō nunc abīs? quīn tū hīc manēs? ARG nox, sī volēs, manēbō.
LIB audīn hunc operā ut largus est nocturnā? nunc enim esse
negōtiōsum interdiūs vidēlicet Solōnem,
lēgēs ut cōnscrībat, quibus sē populus teneat. gerrae!
quī sēsē pārēre apparent huius lēgibus, profectō
numquam bonae frūgī sient, diēs noctēsque pōtent.
LEO nē iste hercle ab istā nōn pedem discēdat, sī licessit,
quī nunc festīnat atque ab hāc minātur sēsē abīre.
LIB sermōnī iam fīnem face tuō, huius sermōnem accipiam.
ARG valē. PHIL quō properās? ARG bene valē, apud Orcum tē vidēbō.
nam equidem mē iam quantum potest ā vītā abiūdicābō.
PHIL quōr tū, obsecrō, immeritō meō mē mortī dēdere optās?
ARG egōn tē? quam sī intellegam dēficere vītā, iam ipse
vītam meam tibi largiār et dē meā ad tuam addam.
PHIL quōr ergō minitāris mihī, tē vītam esse āmissūrum?
nam quid mē factūram putās, sī istūc quod dīcis faxis?
mihi certum est facere in mē omnia eadem quae tū in tē faxis.
ARG ōh melle dulcī dulcior tū es̄. PHIL certē enim tū vītā es̄ mī.
complectere. ARG faciō lubēns. PHIL utinam sīc efferāmur.
LEO ō Libane, utī miser est homō quī amāt. LIB immō hercle vērō,
quī pendet multō est miserior. LEO scio quī perīclum fēcī.
circum sistāmus, alter hinc, hinc alter appellēmus.
ere, salvē. sed num fūmus est haec mulier quam amplexāre?
ARG quīdum? LEO quia oculī sunt tibī lacrumantēs, eō rogāvī.
ARG patrōnus quī vōbīs fuit futūrus, perdidistis.
LEO equidem hercle nūllum perdidī, ideō quia numquam ūllum habuī.
LIB Philaenium, salvē. PHIL dabunt dī quae velītis vōbīs.
LIB noctem tuam et vīnī cadum velim, sī optāta fīant.
ARG verbum cavĕ faxīs, verberō. LIB tibi equidem, nōn mihi optō.
ARG tum tū igitur loquere quod lubēt. LIB hunc hercle verberāre.
LEO quisnam istūc accrēdat tibī, cinaede calamistrāte?
tūn verberēs, quī prō cibō habeās tē verberārī?
ARG ut vestrae fortūnae meīs praecēdunt, Libane, longē,
quī hodiē numquam ad vesperum vīvam. LIB quāpropter, quaesō?
ARG quia ego hanc amō et haec mē amāt, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc mēd amantem ex aedibus dēiēcit huius māter.
argentī vīgintī minae mēd ad mortem appulērunt,
quās hodiē adulēscēns Diabolus ipsī datūrus dīxit,
ut hanc nē quōquam mitteret nisi ad sē hunc annum tōtum.
vidētin vīgintī minae quid pollent quidve possunt?
ille quī illās perdit salvus est, ego quī nōn perdō pereō.
LIB iam dedit argentum? ARG nōn dedit. LIB bonō animō es̄, nē formīdā.
LEO sēcēde hūc, Libane, tē volō. LIB sī quid vīs. ARG obsecrō vōs,
eādem istāc operā suāviu’st complexōs fābulārī.
LIB nōn omnia eadem aequē omnibus, ere, suāvia esse scītō:
vōbīs est suāve amantibus complexōs fābulārī,
ego complexum huius nīl moror, meum autem hic aspernātur.
proinde istūc faciās ipse quod faciāmus nōbīs suādēs.
ARG ego vērō, et quidem edepol lubēns. intereā, sī vidētur,
concēdite istūc. LEO vīn erum dēlūdī? LIB dignu’st sānē.
LEO vīn faciam ut mē Philaenium praesente hōc amplexētur?
LIB cupiō hercle. LEO sequere hāc. ARG ecquid est salūtis? satis locūtī.
LEO auscultāte atque operam date et mea dicta dēvorāte.
prīmum omnium servōs tuōs nōs esse nōn negāmus;
sed tibi sī vīgintī minae argentī prōferentur,
quō nōs vocābis nōmine? ARG lībertōs. LEO nōn patrōnōs?
ARG id potius. LEO vīgintī minae hīc īnsunt in crumīnā,
hās ego, sī vīs, tibī dabō. ARG dī tē servāssint semper,
custōs erīlis, decus poplī, thēsaurus cōpiārum,
salūs interior corporis amōrisque imperātor.
hīc pōne, hīc istam collocā crumīnam in collō plānē.
LEO nōlō ego tē, qui erus sīs, mihī onus istūc sustinēre.
ARG quīn tū labōre līberās tē atque istam impōnis in mē?
LEO ego bāiulābō, tū, ut decet dominum, ante mē ītō inānis.
ARG quid nunc? LEO quid est? ARG quīn trādis hūc crumīnam pressātum umerum?
LEO hanc, quoi daturu’s hanc, iubē petere atque ōrāre mēcum.
nam istūc prōclīve est, quō iubēs mē plānē collocāre.
PHIL dā, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptās,
Leōnida, argentum mihī, nē nōs dīiunge amantīs.
LEO dīc mē igitur tuom passerculum, gallīnam, cōturnīcem,
agnellum, haedillum mē tuom dīc esse vel vitellum,
prehende auriculīs, comparā labella cum labellīs.
ARG tēn ōsculētur, verberō? LEO quam vērō indignum vīsum est?
atquī pol hodiē nōn ferēs, nī genua cōnfricantur.
ARG quidvīs egestās imperat: fricentur. dān quod ōrō?
PHIL age, mī Leōnida, obsecrō, fer amantī erō salūtem,
redime istōc beneficiō tē ab hōc, et tibi eme hunc istō argentō.
LEO nimis bella es̄ atque amābilis, et sī hoc meum esset, hodiē
numquam mē ōrārēs quīn darēm: illum tē ōrāre meliu’st,
illic hanc mihi servandam dedīt. ī sānē bella bellē.
cape hoc sīs, Libane. ARG furcifer, etiam mē dēlūsistī?
LEO numquam hercle facerem, genua nī tam nēquiter fricārēs.
age sīs tū in partem nunciam hunc dēlūde atque amplexāre hanc.
LIB taceās, mē spectēs. ARG quīn ad hunc, Philaenium, aggredīmur,
virum quidem pol optumum et nōn similem fūris hūius?
LIB inambulandum est: nunc mihī vicissim supplicābunt.
ARG quaesō hercle, Libane, sīs erum tuīs factīs sospitārī,
dā mī istās vīgintī minās. vidēs mē amantem egēre.
LIB vidēbitur. factum volō. redītō hūc conticinnō.
nunc istanc tantisper iubē petere atque ōrāre mēcum.
PHIL amandōne exōrārier vīs tēd an ōsculandō?
LIB enim vērō utrumque. PHIL ergō, obsecrō, et tū utrumque nostrum servā.
ARG ō Libane, mī patrōne, mī trāde istūc. magis decōrum est
lībertum potius quam patrōnum onus in viā portāre.
PHIL mī Libane, ocellus aureus, dōnum decusque amōris,
amābō, faciam quod volēs, dā istūc argentum nōbīs.
LIB dīc igitur mēd aneticulam, columbam vel catellum,
hirundinem, monērulam, passerculum putillum,
fac prōserpentem bēstiam mē, duplicem ut habeam linguam,
circumdā torquem bracchiīs, meum collum circumplecte.
ARG tēn complectātur, carnufex? LIB quam vērō indignus videor?
nē istūc nēquīquam dīxerīs in mē tam indignum dictum
vehes pol hodiē mē, sī quidem hoc argentum ferre spērēs.
ARG tēn ego veham? LIB tūn hoc ferās hīnc argentum aliter ā mē?
ARG periī hercle. sī vērum quidem et decōrum erum vehere servum,
īnscende. LIB sīc istī solent superbī subdomārī.
astā igitur, ut cōnsuētus es̄ puer ōlim. scīn ut dīcam?
em sīc. abi, laudō, nec tē equō magis est equos ūllus sapiēns.
ARG īnscende āctūtum. LIB ego fēcerō. hem quid istūc est? ut tū incēdis?
dēmam hercle iam de hordeō, tolūtim nī badīzās.
ARG amābō, Libane, iam sat est. LIB numquam hercle hodiē exōrābis.
nam iam calcārī quadrupedō agitābō adversum clīvum,
postideā ad pistōrēs dabō, ut ibī cruciēre currēns.
astā ut dēscendam nunciam in prōclīvī, quamquam nēquam es̄.
ARG quid nunc, amābō? quoniam, ut est lubitum, nōs dēlūsistis,
datisne argentum? LIB sī quidem mihi statuam et āram statuis
atque ut deō mī hīc immolās bovem: nam ego tibi Salūs sum.
LEO etiam tū, ere, istunc āmovēs abs tē atque ad mē aggredīre
atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicāsque?
ARG quem tē autem dīvum nōminem? LEO Fortūnam, atque Obsequentem.
ARG iam istōc es̄ melior. LIB an quid est hominī Salūte melius?
ARG licet laudem Fortūnam, tamen ut nē Salūtem culpem.
PHIL ēcastōr ambae sunt bonae. ARG sciam ubi bonī quid dederint.
LEO optā id quod ut contingat tibī vīs. ARG quid sī optārō? LEO ēveniet.
ARG optō annum hunc perpetuom mihī huius operās. LEO impetrāstī.
ARG ain vērō? LEO certē inquam. LIB ad mē adī vicissim atque experīre.
exoptā id quod vīs maxumē tibi ēvenīre: fīet.
ARG quid ego aliud exoptem amplius nisi illud quoius inopia est,
vīgintī argentī commodās minās, huius quās dem mātrī.
LIB dabuntur, animō sīs bonō face, exoptāta optingent.
ARG ut cōnsuēvēre, hominēs Salūs frūstrātur et Fortūna.
LEO ego caput huic argentō fuī tibi hodiē reperiendō.
LIB ego pēs fuī. ARG quīn nec caput nec pēs sermōnī appāret.
nec quid dīcātis scīre nec mē quōr lūdātis possum.
LIB satis iam dēlūsum cēnseō. nunc rem ut est ēloquāmur.
animum, Argyrippe, advorte sīs. pater nōs ferre hoc iussit
argentum ad tē. ARG ut temperī opportūnēque attulistis.
LIB hīc inerunt vīgintī minae bonae, malā operā partae;
hās tibi nōs pactīs lēgibus dare iussit. ARG quid id est, quaesō?
LIB noctem huius et cēnam sibi ut darēs. ARG iubē advenīre quaesō:
meritissumō eius quae volet faciēmus, quī hōsce amōrēs
nostrōs dispulsōs compulit. LEO patierin Argyrippe?
patrem hanc amplexārī tuom? ARG haec faciet facile ut patiar.
Leōnidā, curre obsecrō, patrem hūc ōrātō ut veniat.
LEO iam dūdum est intus. ARG hāc quidem nōn vēnit. LEO angiportō
illāc per hortum circum iit clam, nē quis sē vidēret
hūc īre familiārium: nē uxor rescīscat metuit.
dē argentō sī māter tua sciat ut sit factum ARG heia,
bene dīcite. LIB īte intrō citō. ARG valēte. LEO et vōs amāte.
11 (4.1) Diabolus · Parasitus
DI agedum istum ostende quem conscripstī syngraphum
inter mē et amīcam et lēnam. lēgēs pellege.
nam tū poēta es̄ prorsus ad eam rem ūnicus.
PARA horrēscet faxō lēna, lēgēs quom audiet.
DI age quaesō mī hercle trānslege. PARA audīn? DI audiō.
PARA Diabolus Glaucī fīlius Cleāretae
lēnae dedit dōnō argentī vīgintī minās,
Philaenium ut sēcum esset noctēs et diēs
hunc annum tōtum. DI neque cum quīquam aliō quidem.
PARA addōne? DI adde, et scrībās vidē plānē et probē.
PARA aliēnum hominem intrō mittat nēminem.
quod illa aut amīcum aut patrōnum nōminet,
aut quod illa amīcae suae amātōrem praedicet,
forēs occlūsae omnibus sint nisi tibi.
in foribus scrībat occupātam esse sē.
aut quod illa dīcat peregrē allātam epistulam,
nē epistula quidem ūlla sīt in aedibus
nec cērāta adeō tabula; et sī qua inūtilis
pictūra sīt, eam vēndat: nī in quadrīduō
abaliēnārit, quō abs tē argentum accēperit,
tuos arbitrātus sit, combūrās, sī velīs,
nē illī sit cēra, ubi facere possit litterās.
vocet convīvam nēminem illa, tū vocēs;
ad eōrum nē quem oculōs adiciat suōs.
sī quem alium aspexit, caeca continuō siet.
tēcum ūnā posteā aequē pōcla pōtitet:
abs tēd accipiat, tibi propīnet, tū bibās,
nē illa minus aut plūs quam tū sapiat. DI satis placet.
PARA suspīciōnēs omnīs ab sē sēgreget.
neque illaec ūllī pede pedem hominī premat,
quom surgat, neque quom in lectum īnscendat proximum,
neque quom dēscendat inde, det quoiquam manum:
spectandum nē quoi ānulum det neque roget.
tālōs nē quoiquam hominī admoveat nisi tibi.
quom iaciat, “tē” nē dīcat: nōmen nōminet.
deam invocet sibi quam lubēbit propitiam,
deum nūllum; sī magis religiōsa fūerit,
tibi dīcat: tū prō illā ōrēs ut sit propitius.
neque illa ūllī hominī nūtet, nictet, annuat.
post, sī lucerna exstīncta sit, nē quid suī
membrī commoveat quicquam in tenebrīs. DI optumē est.
ita scīlicet factūram. vērum in cubiculō —
dēme istūc — equidem illam movērī gestiō.
nōlō illam habēre causam et vetitam dīcere.
PARA scio, captiōnēs metuis. DI vērum. PARA ergō ut iubēs
tollam. DI quid nī? PARA audī relicua. DI loquere, audiō.
PARA neque ūllum verbum faciat perplexābile,
neque ūllā linguā sciat loquī nisi Atticā.
forte sī tussīre occepsit, nē sīc tussiat,
ut quoiquam linguam in tussiendō prōserat.
quod illa autem simulet, quasi gravēdō prōfluat,
hoc nē sīc faciat: tū labellum abstergeās
potius quam quoiquam sāvium faciat palam.
nec māter lēna ad vīnum accēdat interim,
nec ūllī verbō male dīcat. sī dīxerit,
haec multa eī estō, vīnō vīgintī diēs
ut careat. DI pulchrē scripstī. scītum syngraphum.
PARA tum sī corōnās, serta, unguenta iusserit
ancillam ferre Venerī aut Cupīdinī,
tuos servus servet, Venerīne eās det an virō.
sī forte pūrē velle habēre dīxerit,
tot noctēs reddat spurcās quot pūrē habuerit.
haec sunt nōn nūgae, nōn enim mortuālia.
DI placent profectō lēgēs. sequere intrō. PARA sequor.
12 (4.2) Diabolus · Parasitus
DI sequere hāc. egōne haec patiar aut taceam? ēmorī
mē mālim, quam haec nōn eius uxōrī indicem.
ain tū? apud amīcam mūnus adulēscentulī
fungāre, uxōrī excūsēs tē et dīcās senem?
praeripiās scortum amantī atque argentum obiciās
lēnae? suppīlēs clam domī uxōrem tuam?
suspendam potius mē, quam tacita haec tū auferās.
iam quidem hercle ad illam hinc ībō, quam tū propediem,
nisi quidem illa ante occupāssit tē, efflīgēs sciō,
luxuriae sūmptūs suppeditāre ut possiēs.
PARA ego sīc faciendum cēnseō: mē honestiu’st,
quam tē palam hanc rem facere, nē illa exīstimet
amōris causā percitum id fēcisse tē
magis quam suā causā. DI at pol quī dīxtī rēctius.
tū ergō fac ut illī turbās lītīs conciās;
cum suō sibī gnātō ūnam ad amīcam dē diē
pōtāre, illam expīlāre. iam iam. PARA nē monē,
ego istūc cūrābō. DI at ego tē opperiar domī.
13 (5.1) Argyrippus · Demaenetus
ARG age dēcumbāmus sīs, patēr. DEM ut iusserīs,
mī gnāte, ita fīet. ARG puerī, mēnsam appōnite.
DEM numquidnam tibi molestum est, gnāte mī, sī haec nunc mēcum accubat?
ARG pietās, patēr, oculīs dolōrem prohibet. quamquam ego istanc amō,
possum equidem indūcere animum, nē aegrē patiar quia tēcum accubat.
DEM decet verēcundum esse adulēscentem, Argyrippe. ARG edepol, pater,
meritō tuō facere possum. DEM age ergō, hoc agitēmus convīvium
vīnō ut sermōne suāvī. nōlō ego metuī, amārī mavolō,
mī gnāte, mē abs tē. ARG pol ego utrumque faciō, ut aequom est fīlium.
DEM crēdam istūc, sī esse tē hilarum vīderō. ARG an tū mē trīstem putās?
DEM putem egō, quem videam aequē esse maestum ut quasi diēs sī dicta sit?
ARG nē dixīs istūc. DEM nē sīc fuerīs: īlicō egō nōn dīxerō.
ARG em aspectā: rīdeō. DEM utinam male quī mihi volunt sīc rīdeant.
ARG sciō equidem quam ob rem mē, pater, tū trīstem crēdās nunc tibi:
quia istaec est tēcum. atque ego quidem hercle ut vērum tibi dīcam, pater,
ea rēs mē male habet; at nōn eō, quia tibi nōn cupiam quae velīs;
vērum istam amō. aliam tēcum esse equidem facile possum perpetī.
DEM at ego hanc volō. ARG ergō sunt quae exoptās: mihi quae ego exoptem volō.
DEM ūnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestātem dedī,
cum hāc annum ut essēs, atque amantī argentī fēcī cōpiam.
ARG em istōc mē factō tibi dēvinxtī. DEM quīn tē ergō hilarum dās mihi?
14 (5.2) Artemona · Parasitus · Philaenium · Argyrippus · Demaenetus
ART ain tū meum virum hīc pōtāre, obsecrō, cum fīliō
et ad amīcam dētulisse argentī vīgintī minās
meōque fīliō sciente id facere flāgitium patrem?
PARA neque dīvīnī neque mī hūmānī posthāc quicquam accrēduas,
Artemōna, sī huius reī esse mē mendācem invēneris.
ART at scelesta ego praeter aliōs meum virum frūgī rata,
siccum, frūgī, continentem, amantem uxōris maxumē.
PARA at nunc dehinc scītō illum ante omnīs minimī mortālem pretī,
madidum, nihilī, incontinentem atque ōsōrem uxōris suae.
ART pol nī istaec vēra essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
PARA ego quoque hercle illum antehāc hominem semper sum frūgī ratus,
vērum hōc factō sēsē ostendit, quī quidem cum fīliō
pōtet ūnā atque ūnā amīcam ductet, dēcrepitus senex.
ART hoc ēcastōr est quod ille it ad cēnam cottīdiē.
ait sēsē īre ad Archidēmum, Chaeream, Chaerestratum,
Clīniam, Chremem, Cratīnum, Dīniam, Dēmosthenem:
is apud scortum corruptēlae est līberīs, lustrīs studet.
PARA quīn tū illum iubēs ancillās rapere sublīmem domum?
ART tace modō. nē illum mēcastōr miserum habēbō. PHIL ego istūc sciō,
ita fore illī dum quidem cum illō nūpta eris. ART ego cēnseō.
eum etiam hominem aut in senātū dare operam aut clientibus,
ibi labōre dēlassātum noctem tōtam stertere:
ille operī forīs faciendō lassus noctū ad mē venit;
fundum aliēnum ārāt, incultum familiārem dēserit.
is etiam corruptus porrō suom corrumpit fīlium.
PARA sequere hāc mē modō, iam faxo ipsum hominem manifēstō opprimās.
ART nihil ēcastōr est quod facere mavelim. PHIL mane dum. ARG quid est?
PARA possīs, sī forte accubantem tuom virum cōnspexerīs
cum corōnā amplexum amīcam, sī videās, cognōscere?
ARG possum ēcastōr. PHIL em tibi hominem. ARG periī. PHIL paulisper manē.
aucupēmus ex īnsidiīs clanculum quam rem gerant.
ARG quid modī, pater, amplexandō faciēs? DEM fateor, gnāte mī —
ARG quid fatēre? DEM mē ex amōre huius corruptum oppidō.
PARA audīn quid ait? ART audiō. DEM egon ut nōn domō uxōrī meae
surripiam in dēliciīs pallam quam habet, atque ad tē dēferam,
nōn edepol condūcī possum vītā uxōris annuā.
PARA cēnsēn tū illum hodiē prīmum īre assuētum esse in gāneum?
ART ille ēcastōr suppīlābat mē, quod ancillās meās
suspicābar atque īnsontīs miserās cruciābam. ARG pater,
iubē darī vīnum; iam dūdum factum est quom prīmum bibī.
DEM dā, puere, ab summō. age tū interibi ab īnfimō dā sāvium.
ART periī misera, ut ōsculātur carnufex, capulī decus.
DEM edepol animam suāviōrem aliquantō quam uxōris meae.
PHIL dīc amābō, an fētet anima uxōris tuae? DEM nauteam
bibere mālim, sī necessum sit, quam illam ōsculārier.
ART ain tandem? edepol nē tū istūc cum malō magnō tuō
dīxistī in mē. sine, reveniās modo domum, faxo ut sciās
quid perīclī sit dōtātae uxōrī vitium dīcere.
PHIL miser ēcastōr es̄. ART ēcastōr dignus est. ARG quid aīs, pater?
ecquid mātrem amās? DEM egone illam? nunc amō, quia nōn adest.
ARG quid quom adest? DEM periisse cupiō. PHIL amat homō hic tē, ut praedicat.
ART nē illa ēcastōr faenerātō funditat: nam sī domum
redierit hodiē, ōsculandō ego ulcīscar potissumum.
ARG iace, pater, tālōs, ut porrō nōs iaciāmus. DEM maxumē.
tē, Philaenium, mihi atque uxōris mortem. hoc Venerium est.
puerī, plaudite et mī ob iactum cantharō mulsum date.
ART nōn queō dūrāre. PARA sī nōn didicistī fullōniam,
nōn mīrandum est, Artemona in oculōs invādī optumum est.
ART ego pol vīvam et tū istaec hodiē cum tuō magnō malō
invocāvistī. PARA ecquis currit pollictōrem accersere?
ARG māter, salvē. ART sat salūtis. PARA mortuu’st Dēmaenetus.
tempus est subdūcere hinc mē; pulchrē hoc glīscit proelium.
ībō ad Diabolum, mandāta dīcam facta ut voluerit,
atque intereā ut dēcumbāmus suādēbō, hī dum lītigant.
postē dēmum hūc crās addūcam ad lēnam, ut vīgintī minās
eī det, in partem hāc amantī ut liceat eī potīrier.
Argyrippus exōrārī spērō poterit, ut sinat
sēsē alternās cum illō noctēs hāc fruī. nam nī impetrō,
rēgem perdidī: ex amōre tantum est hominī incendium.
ART quid tibi hunc receptiō ad tē est meum virum? PHIL pol mē quidem
miseram odiō ēnicāvit. ART surge, amātor, ī domum.
DEM nūllus sum. ART immō es̄, nē negā, omnium hominum pol nēquissumus.
at etiam cubat cucūlus. surge, amātor, ī domum.
DEM vae mihī. ART vēra hariolāre. surge, amātor, ī domum.
DEM abscēde ergō paululum istūc. ART surge, amātor, ī domum.
DEM iam obsecrō, uxor. ART nunc uxōrem mē esse meministī tuam?
modo, quom dicta in mē ingerēbās, odium, nōn uxōr eram.
DEM tōtus periī. ART quid tandem? anima fētetne uxōris tuae?
DEM murram olet. ART iam surrupuistī pallam, quam scortō darēs?
PHIL ēcastōr quī surruptūrum pallam prōmīsit tibi.
DEM nōn tacēs? ARG ego dissuādēbam, māter. ART bellum fīlium.
istōscin patrem aequom est mōrēs līberīs largīrier?
nīlne tē pudet? DEM pol, sī aliud nīl sit, tuī mē, uxor, pudet.
ART cānō capite tē cucūlum uxor ex lustrīs rapit.
DEM nōn licet manēre (cēna coquitur) dum cēnem modo?
ART ēcastōr cēnābis hodiē, ut dignu’s magnum malum.
DEM male cubandum est: iūdicātum mē uxor abdūcit domum.
ARG dīcēbam, pater, tibī, nē mātrī cōnsulerēs male.
PHIL dē pallā mementō, amābō. DEM iuben hanc hinc abscēdere?
ART ī domum. PHIL dā sāvium etiam prius quam abītis. DEM ī in crucem.
PHIL immō intrō potius. sequere hāc mē, mī anime. ARG ego vērō sequor.
Ω hic senex sī quid clam uxōrem suō animō fēcit volup,
neque novum neque mīrum fēcit nec secus quam aliī solent;
nec quisquam est tam ingeniō dūrō nec tam firmō pectore,
quīn ubi quicque occāsiōnis sit sibī faciat bene.
nunc sī voltis dēprecārī huic senī nē vāpulet,
rēmur impetrārī posse, plausum sī clārum datis.