Fragmenta

PUER quibus ingenium in animō ūtibile est, modicum et sine vernīlitāte

vincla, virgae, molae: saevitūdō mala

fit peior

BAC converrite istūc scōpīs, agite strēnuē

SERV ... ecquis ēvocat

cum nassiternā et cum aquā istum impūrissimum?

BAC ... sīcut lacte lactis simile est

... illa mea cognōminis fuit ...

PIS latrōnem suam quī aurō vītam vēnditat

PUER sciō spīritum eius maiōrem esse multō

quam follēs taurīnī habent, cum liquēscunt

petrae, ferrum ubī fit. BA2 cuiātem esse aiēbant?

Praenestīnum opīnō esse, ita erat glōriōsus.

* * neque id hau subditīvā glōriā oppidum arbitror.

PUER nec a quōquam acciperēs aliō mercēdem annuam,

nisi a sēsē, nec cum quīquam līmārēs caput.

līmācēs virī

SOR cor meum, spēs mea,

mel meum, suāvitūdō, cibus, gaudium.

sine amem

PUER utrum Cupīdō cum saevit anne Amor?

PIS Ulixem audīvī fuisse aerumnōsissimum,

qui annīs vīgintī errāns ā patriā āfuit;

vērum hic adulēscēns multō Ulixem anteit

qui īlicō errat intrā mūrōs cīvicōs.

BAC quidquid est nōmen sibi

PIS quae sodālem atque exercitōs habet

SOR nam crēdō cuivīs excantāre cor potēs.

BAC sīn lēnōcinium forte collibitum est tibi,

videās mercēdis quid tibi est aequum darī,

istāc aetāte sectēre grātiīs.

Arabus ...

1 (1.1)   BACCH · SOR · PIST

BAC quid hoc potis est ut taceās, ego loquar? SOR lepidē, licet.

BAC ubi fugiet memoriā, ibi facitō ut subveniās, soror.

SOR pol magis metuō, dēfuerit in monendō ōrātiō.

BAC pol egō metuō, lusciniolae dēfuerit cantiō.

sequere hāc. PIS quid agunt duae germānae meretrīcēs cognōminēs?

quid in cōnsiliō cōnsuluistis? BAC bene. PIS pol hau meretrīcium est.

BAC miserius nihil est quam mulier. PIS quid esse dīcis dignius?

BAC haec ita ōrat, sibi quī caveat aliquem ut hominem reperiam,

ut istunc mīlitem ut, ubi ēmeritum sibi sit, revehat domum.

id, amābō , huic caveās. PIS quid istī caveam? BAC ut revehātur domum,

ubi dediderit operās, hanc ille habeat prō ancillā sibi;

nam haec habeat aurum quod illī renumeret, faciat libēns.

PIS ubi nunc is homō est? BAC iam hīc crēdō aderit. sed hoc idem apud nōs rēctius

poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperībere.

eadem biberis, eadem dederō tibi, ubi biberis, sāvium.

PIS viscus merus vestra est blanditia. BAC quid iam? PIS quia enim intellegō,

duae ūnum expetitis palumbem, perī harundō ālās verberat.

nōn ego istūc facinus mihi, mulier, condūcibile esse arbitror.

BAC qui, amābō? PIS quia, Bacchis, bacchās metuō et bacchānāl tuum.

BAC quid est? quid metuis? tibi lectus malitiam apud suādeat?

PIS magis illectum tuum quam lectum metuō. mala es̄ bēstia.

nam huic aetātī nōn condūcit, mulier, latebrōsus locus.

BAC egomet, apud quid stultē facere cupiās, prohibeam.

sed ego apud esse ob eam rem, mīles cum veniat, volō,

quia, cum aderis, huic mihīque hau faciet quisquam iniūriam:

prohibēbis, et eādem operā tuō sodālī operam dabis;

et ille adveniēns tuam mēd esse amīcam suspicābitur.

quid, amābō, opticuistī? PIS quia istaec lepida sunt memorātuī:

eadem in ūsū atque ubi perīclum faciās, aculeāta sunt,

animum fodicant, bona distimulant, facta et fāmam sauciant.

SOR quid ab hāc metuis? PIS quid ego metuam rogitās? adulēscēns homō

penetrem huius modī in palaestram, ubi damnīs dēsūdāscitur?

ubi prō discō damnum capiam, prō cursūrā dēdecus?

BAC lepidē memorās. PIS ubi ego capiam prō māchaerā turturem,

ubique impōnat in manum alius mihi prō cestū cantharum

prō galeā scaphium, prō īnsignī sit corōlla plectilis,

prō hastā tālōs, prō lōrīcā malacum capiam pallium,

ubi mihi pro equō lectus dētur, scortum prō scūtō accubet?

apage ā , apage. BAC āh, nimium ferus es̄. PIS mihi sum. BAC malacissandus es̄.

equidem tibi hanc operam. PIS āh, nimium pretiōsa es̄ operāria.

BAC simulātō amāre. PIS utrum ego istūc iocon assimulem an sēriō?

BAC heia, hoc agere meliu’st. mīles cum hūc adveniat, volō

amplexārī. PIS quid opus est? BAC ut ille videat volō.

scio quid agō. PIS et pol ego sciō quid metuō. sed quid aïs? BAC quid est?

PIS quid apud ēveniat dēsubitō prandium aut pōtātiō

forte aut cēna, ut solet in istīs fierī conciliābulīs,

ubi ego tum accubem? BAC apud , anime, ut lepidus cum lepidā accubet.

locus hīc apud nōs, quamvīs subitō veniās, semper līber est.

ubi lepidē voles esse tibī, ‘mea rosamihī dīcitō

dato quī bene sīt’: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabō.

PIS rapidus fluvius est hic, nōn hāc temere trānsīrī potest.

BAC atque ēcastor apud hunc fluvium aliquid perdendum est tibi.

manum et sequere. PIS aha, minimē. BAC quid ita? PIS quia istōc illecebrōsius

fierī nīl potest: nox mulier vīnum hominī adulēscentulō.

BAC age igitūr, equidem pol nihilī faciō nisi causā tuā.

ille quidem hanc abdūcet; nullus affuerīs, nōn libet.

PIS sumne autem nihilī, quī nequeam ingeniō moderārī meō?

BAC quid est quod metuās? PIS nihil est, nūgae. mulier, tibi ēmancupō:

tuus sum, tibi dēdō operam. BAC lepidu’s. nunc ego facere hoc volō.

ego sorōrī meae cēnam hodiē dare volō viāticam:

tibi argentum iubēbō iam intus efferrī forās;

facitō obsōnātum nōbīs sīt opulentum obsōnium.

PIS ego obsōnābō, nam id flāgitium meum sit, meā grātiā

et operam dare et ad eam operam facere sūmptum tuō.

BAC at ego nōlō dare quicquam. PIS sine. BAC sinō equidem, libet.

properā, amābō. PIS prius hīc aderō quam amāre dēsinam.

SOR bene accipiēs advenientem, mea soror. BAC quid ita, obsecrō?

SOR quia piscātus meō quidem animō hic tibi hodiē ēvēnit bonus.

BAC meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo Mnēsilochō, soror,

ut hic accipiās potius aurum, quam hinc eās cum mīlite.

SOR cupiō. BAC dabitur opera. aqua calet: eāmus hinc intrō, ut lavēs.

nam utī nāvī vecta es̄, crēdō timidā es̄. SOR aliquantum, soror.

simul huic nescio cui, turbāre quī hūc it, dēcēdāmus hinc

BAC sequere hāc igitur intrō in tectum, ut sēdēs lassitūdinem.

2 (1.2)   LYD · PIST

LY iam dūdum, Pistoclēre, tacitus sequor,

exspectāns quās rēs hōc ōrnātū gerās.

namque ita di ament, ut Lycūrgus mihi quidem

vidētur posse hīc ad nēquitiam addūcier.

quō nunc capessis tēd hinc adversā viā

cum tantā pompā? PIS hūc. LY quid hūc? quis istīc habet?

PIS Amor, Voluptās, Venus, Venustās, Gaudium,

Iocus, Lūdus, Sermō, Suāvisāviātiō.

LY quid tibi commercī est cum dīs damnōsissimīs?

PIS malī sunt hominēs, quī bonīs dīcunt male;

dīs nec rēctē dīcis: nōn aequum facis.

LY an deus est ūllus Suāvisāviātiō?

PIS an nōn putāstī esse umquam? ō Lȳde, es̄ barbarus;

quem ego sapere nimiō cēnsuī plūs quam Thalem,

is stultior es̄ barbarō potīciō,

quī tantus nātū deōrum nescīs nōmina.

LY nōn hic placet ōrnātus. PIS nēmō ergō tibi

haec apparāvit: mihi parātum est cui placet.

LY etiam adversus exōrdīre argūtiās?

quī decem habeās linguās, mūtum esse addecet.

PIS nōn omnis aetās, Lȳde, lūdō convenit.

magis ūnum in mentemst mihi nunc, satis ut commodē

prō dignitāte obsōnī haec concūret coquus.

LY iam perdidistī te atque me atque operam meam,

quī tibi nēquīquam saepe mōnstrāvī bene.

PIS ibidem ego meam operam perdidī, ubi tuam:

tua disciplīna nec mihi prōdest nec tibi.

LY ō praeligātum pectus. PIS odiōsus mihi es̄.

tacē atque sequere, Lȳde, . LY illūc sīs vidē,

nōn paedagōgum iam , sed Lȳdum vocat.

PIS nōn pār vidētur neque sit cōnsentāneum,

cum haec intus sīt et ūnā cum amīcā accubet

cumque ōsculētur et convīvae aliī accubent,

praesentibus illīs paedagōgus ut siet.

LY an hoc ad eās rēs obsōnātum est, obsecrō?

PIS spērat quidem animus: quō ēveniat dīs in manū est.

LY amīcam habēbis? PIS cum vidēbis, tum sciēs.

LY immō neque habēbis neque sinam. ī prōrsum domum.

PIS omitte, Lȳde, ac cavĕ malō. LY quid? cavĕ malō?

PIS iam excessit aetās ex magisteriō tuō.

LY ō barathrum, ubi nunc es̄? ut ego ūsūrpem libēns.

videō nimiō iam multō plūs quam volueram.

vīxisse nimiō satiu’st iam quam vīvere.

magistrōn quemquam discipulum minitārier?

nīl moror discipulōs esse tam plēnōs sanguinis:

valēns afflīctat vacīvum vīrium.

PIS fīam, ut ego opīnor, Herculēs, autem Linus.

LY pol metuō magis, Phoenīx tuīs factīs fuam

que ad patrem esse mortuum renūntiem.

PIS satis historiārum est. LY hic verērī perdidit.

compendium edepōl haud aetātī optābile

fēcistī, cum istanc nactu’s impudentiam.

occīsus hic homō est. ecquid in mentem est tibi

patrem tibi esse? PIS tibi ego an mihi servus es̄?

LY peior magister istaec docuit, nōn ego.

nimiō es̄ ad istās rēs discipulus docilior,

quam ad illa quae docuī, ubi operam perdidī.

edepol fēcistī fūrtum in aetātem malum

cum istaec flāgitia cēlāvistī et patrem.

PIS istāctenus tibi, Lȳde, lībertās data est

ōrātiōnis. satis est. sequere hāc ac tacē.

3 (2.1)   CHRYS

CHR erīlis patria, salvē, quam ego bienniō,

postquam hinc in Ephesum abiī, cōnspiciō libēns.

salūtō , vīcīne Apollō, quī aedibus

propinquōs nostrīs accolis, venerōque ,

Nīcobūlum sinās nostrum senem

prius convenīre quam sodālem vīderim

Mnēsilochī Pistoclērum, quem ad epistulam

Mnēsilochus mīsit super amīcā Bacchide.

4 (2.2)   PIST · CHRYS

PIS mīrum est ut redeam opere tantō quaesere,

quī abīre hinc nūllō pactō possim, velim:

ita vadātum amōre vīnctumque attinēs.

CHR prō immortālēs, Pistoclērum cōnspicor.

ō Pistoclere, salvē. PIS salvē, Chrȳsale.

CHR compendī verba multa iam faciam tibi.

venīre gaudēs: ego crēdō tibi;

hospitium et cēnam pollicēre, ut convenit

peregrē advenientī: ego autem ventūrum annuō.

salūtem tibi ab sodālī solidam nūntiō:

rogābis ubi sit: vīvit. PIS nempe rēctē valet?

CHR istūc volēbam ego ex percontārier.

PIS quī scīre possum? CHR nūllus plūs. PIS quemnam ad modum?

CHR quia illa inventa est, quam ille amat, rēctē valet;

nōn inventa est, minus valet, moribundusque est.

anima est amīca amantī: si abest, nūllus est;

adest, rēs nūlla est: ipsus est nēquam et miser.

sed quid factitāstī mandātīs super?

PIS egon ut, quod ab illō attigisset nūntius,

nōn impetrātum id advenientī redderem?

regiōnēs colere mavellem Ācherunticās.

CHR eho, an invēnistī Bacchidem? PIS Samiam quidem.

CHR vide quaesō, quis tractet illam indīligēns;

scīs ut cōnfringī vās citō Samium solet.

PIS iamne ut solēs? CHR dīc ubi ea nunc est, obsecrō.

PIS hīc, exeuntem unde aspexistī modo.

CHR ut istūc est lepidum: proximae vīcīniae

habitāt. ecquidnam meminit Mnēsilochī? PIS rogās?

immō ūnicē ūnum plūrimī pendit. CHR papae.

PIS immō ut eam crēdis? misera amāns dēsīderat.

CHR scītum istūc. PIS immō, Chrȳsale, em nōn tantulum

umquam intermittit tempus quīn eum nōminet.

CHR tantō hercle melior. PIS immō CHR immō hercle abierō

potius. PIS num invītus rem bene gestam audīs erī?

CHR nōn rēs, sed āctor mihi cōr odiō sauciat.

etiam Epidicum, quam ego fābulam aequē ac ipsum amō,

nūllam aequē invītus spectō, si agit Pelliō.

sed Bacchis etiam fortis tibi vīsa est? PIS rogās?

nānctus Venerem essem, hanc Iūnōnem dīcerem.

CHR edepol, Mnēsiloche, ut hanc rem nātam intellegō,

quod amēs parātum est: quod dēs inventō est opus.

nam istīc fortasse aurō est opus. PIS Philippēō quidem.

CHR atque fortasse iam opu’st. PIS immō etiam prius:

nam iam hūc adveniet mīles. CHR et mīles quidem?

PIS quī āmittendā Bacchide aurum hīc exiget.

CHR veniat quandō volt, atque ita mihi sit morae.

domī est: nōn metuō nec ego cuiquam supplicō,

dum quidem hoc valēbit pectus perfidiā meum.

abī intrō, ego hīc cūrābō. intus dīcitō

Mnēsilochum adesse Bacchidī. PIS faciam ut iubēs.

CHR negōtium hoc ad attinēt aurārium.

mīlle et ducentōs Philippum attulimus aureōs

Ephesō, quōs hospes dēbuit nostrō senī.

inde ego hodiē aliquam māchinābor māchinam,

unde aurum efficiam amantī erīlī fīliō.

sed foris concrepuit nostra: quīnam exit forās?

5 (2.3)   NIC · CHRYS

NIC ībō in Pīraeum, vīsam ecquae advēnerit

in portum ex Ephesō nāvis mercātōria.

nam meus formīdat animus, nostrum tam diū

ibi dēsidēre neque redīre fīlium.

CHR extexam ego illum pulchrē iam, volunt.

hau dormītandum est: opus est chrȳsō Chrȳsalō.

adībō hunc, quem quidem ego hodiē faciam hīc arietem

Phrixī, itaque tondēbō aurō ūsque ad vīvam cutem.

servus salūtat Nīcobūlum Chrȳsalus.

NIC prō immortālēs, Chrȳsale, ubi est fīlius?

CHR quīn prīmum salūtem reddis quam dedī?

NIC salvē. sed ubinamst Mnēsilochus? CHR vīvit, valet.

NIC vēnitne? CHR vēnit. NIC euax, aspersistī aquam.

benene ūsque valuit? CHR pancraticē atque āthlēticē.

NIC quid hoc? quā causā eum hīnc in Ephesum mīseram,

accēpitne aurum ab hospite Archidēmide?

CHR heu, cor meum et cerebrum, Nīcobūle, finditur,

istīus hominis ubi fit cumque mentiō.

n hospitem illum nōminās hostem tuum?

NIC quid ita, obsecrō hercle? CHR quia edepol certō sciō,

Vulcānus, Lūna, Sōl, Diēs, quattuor,

scelestiōrem nūllum illūxēre alterum.

NIC quamne Archidēmidem? CHR quam, inquam, Archidēmidem.

NIC quid fēcit? CHR quid nōn fēcit? quīn id rogās?

primumdum īnfitiās īre coepit fīliō,

negāre dēbēre tibi trīōbulum.

continuō antīquum hospitem nostrum sibi

Mnēsilochus advocāvit, Pelagōnem senem;

praesente hominī extemplō ostendit symbolum,

quem tūte dederās, ad eum ut ferret, fīliō.

NIC quid ubi ēī ostendit symbolum? CHR īnfit dīcere

adulterīnum et nōn eum esse symbolum.

quotque innocentī dīxit contumēliās!

adulterāre eum aibat rēbus cēterīs.

NIC habētin aurum? id mihī dīcī volō.

CHR postquam quidem praetor recuperātōrēs dedit,

damnātus dēmum, coāctus reddidit

mīlle et ducentōs Philippum. NIC tantum dēbuit.

CHR porrō etiam auscultā pugnam quam voluit dare.

NIC etiamnest quid porrō? CHR em, accipitrīna haec nunc erit.

NIC dēceptus sum, Autolycō hospitī aurum crēdidī.

CHR quīn audī. NIC immō ingenium avidī hau pernōram hospitis.

CHR postquam aurum abstulimus, in nāvem cōnscendimus,

domī cupientēs. forte ut assēdī in stegā,

dum circumspectō, atque ego lembum cōnspicor

longum, strigōrem maleficum exōrnārier.

NIC periī hercle, lembus ille mihi laedit latus.

CHR is erat commūnis cum hospite et praedōnibus.

NIC adeōn fuisse fungum, ut quī illī crēderem,

cum ipsum nōmen eius Archidēmidēs

clāmāret dēmptūrum esse, quid crēderem?

CHR is nostrae nāvī lembus īnsidiās dabat.

occēpī ego observāre eōs quam rem gerant.

intereā ē portū nostra nāvis solvitur.

ubi portū exīmus, hominēs rēmigiō sequī,

neque avēs neque ventī citius. quoniam sentiō

quae rēs gererētur, nāvem extemplō statuimus.

quoniam vident nōs stāre, occēpērunt ratem

tardāre in pontō. NIC edepol mortālīs malōs.

quid dēnique agitis? CHR rūrsum in portum recipimus.

NIC sapienter factum ā vōbīs. quid illī posteā?

CHR reversiōnem ad terram faciunt vesperī.

NIC aurum hercle auferre voluēre: reī operam dabant.

CHR nōn fefellit, sēnsī, exanimātus fuī.

quoniam vidēmus aurō īnsidiās fierī,

capimus cōnsilium continuō; postrīdiē

auferimus aurum omne illīs praesentibus,

palam atque apertē, ut illī id factum scīscerent.

NIC scītē hercle. cedo quid illī? CHR trīstēs īlicō,

quoniam extemplō ā portū īre nōs cum aurō vident,

subdūcunt lembum capitibus quassantibus.

nōs apud Theotīmum omne aurum deposīvimus,

quī illīc sacerdōs est Diānāī Ephesiae.

NIC quis istic Theotīmu’st? CHR Megalobūlī fīlius,

quī nunc in Ephesō est Ephesiīs cārissimus.

NIC ille hercle mihi sit multō tantō cārior,

mēd illō aurō tantō circumdūxerit.

CHR quīn in eāpse aede Dīānāī conditum est;

ibidem pūblicitus servant. NIC occīdistis ;

nimiō hic prīvātim servārētur rēctius.

sed nīlne attulistis inde aurī domum?

CHR immō etiam. vērum quantum attulerit nescio.

NIC quid? nescīs? CHR quia Mnēsilochus noctū clanculum

dēvēnit ad Theotīmum, nec mihi crēdere

nec cuiquam in nāvī voluit: ego nesciō

quantillum attulerit; vērum hau permultum attulit.

NIC etiam dīmidium cēnsēs? CHR nōn edepol sciō;

vērum haud opīnor. NIC fertne partem tertiam?

CHR nōn hercle opīnor; vērum vērum nesciō.

profectō aurō nīl sciō nisi nesciō.

nunc tibimet illūc nāvī capiendum est iter,

ut illud reportēs aurum ab Theotīmō domum.

atque heus . NIC quid vīs? CHR ānulum gnātī tuī

facitō ut meminerīs ferre. NIC quid opu’st ānulō?

CHR quia id signum est cum Theotīmō, qui eum illī afferet,

aurum ut reddat. NIC meminerō, et rēctē monēs.

sed istic Theotīmus dīvesne est? CHR etiam rogās?

qui habeat aurō soccīs subpactum solum?

NIC cūr ita fastīdit? CHR tantās dīvitiās habet;

nescit quid faciat aurō. NIC mihi dederit velim.

sed quī praesente id aurum Theotīmō datum est?

CHR populō praesente: nūllu’st Ephesī quīn sciat.

NIC istūc sapienter saltem fēcit fīlius,

cum dīvitī hominī id aurum servandum dedit;

ab licēbit quamvīs subitō sūmere.

CHR immō em tantisper numquam morābitur,

quīn habeās illud quō diē illūc vēnerīs.

NIC cēnsēbam effūgisse ā vītā maritumā,

nāvigārem tandem hoc aetātis senex;

id haud, utrum velim, licēre intellegō:

ita bellus hospes fēcit Archidēmidēs.

ubi nunc est ergō meus Mnēsilochus fīlius?

CHR deōs atque amīcōs iit salūtātum ad forum.

NIC at ego hinc ad illum, ut conveniam quantum potest.

CHR ille est onerātus rēctē et plūs iūstō vehit.

exōrsa haec tēla nōn male omnīnō mihi est:

ut amantem erīlem cōpem facerem fīlium,

ita fēcī, ut aurī quantum vellet sūmeret,

quantum autem lubeat reddere ut reddat patrī.

senex in Ephesum ībit aurum arcessere,

hīc nostra agētur aetās in malacum modum,

siquidem hīc relinquet neque cum abdūcet senex

mēd et Mnēsilochum. quās ego hīc turbās dabō!

sed quid futūrum est, cum hoc senex rescīverit,

cum excucurrisse illūc frūstrā scīverit

nōsque aurum abūsōs? quid mihi fīet posteā?

crēdō hercle adveniēns nōmen mūtābit mihi

facietque extemplō Crucisalum ex Chrȳsalō.

aufūgerō hercle, magis ūsus vēnerit.

erō reprehēnsus, mactō ego illum īnfortūniō:

illī sunt virgae rūrī, at mihi tergum domī est.

nunc ībō, erīlī fīliō hanc fabricam dabō

super aurō amīcāque eius inventā Bacchide.

6 (3.1)   LYD

LY pandite atque aperīte properē iānuam hanc Orcī, obsecrō.

nam equidem haud aliter esse dūcō, quippe quō nēmō advenit,

nisi quem spēs relīquēre omnēs, esse ut frūgī possiet.

Bacchides nōn Bacchides, sed bacchae sunt ācerrimae.

apage istās ā sorōrēs, quae hominum sorbent sanguinem.

omnis ad perniciem īnstrūcta domus opīmē atque opiparē

quae ut aspexī, continuō contulī protinam in pedēs.

egone ut haec conclūsa gestem clanculum? ut cēlem patrem,

Pistoclēre, tua flāgitia aut damna aut dēsidiābula?

quibus patrem et que amīcōsque omnīs affectās tuōs

ad probrum, damnum, flāgitium appellere ūnā et perdere.

neque meī neque tuī intus puditum est factīs quae facis,

quibus tuum patrem que ūnā, amīcōs, affīnīs tuōs

tuā īnfāmiā fēcistī gerulifigulōs flāgitī.

nunc prius quam malum istōc addis, certum est iam dīcam patrī

hanc culpam dēmōlībor iam et senī faciam palam,

ut eum ex lutulentō caenō properē hinc ēliciat forās.

7 (3.2)   MNES

MNE multimodīs meditātus egomet cum sum, et ita esse arbitror:

hominī amīcō, quī est amīcus ita utī nōmen possidet,

nisi deōs nīl praestāre; id operā expertus sum esse ita.

nam ut in Ephesum hinc abiī (hoc factum est fermē abhinc biennium)

ex Ephesō hūc ad Pistoclērum meum sodālem litterās

mīsī, amīcam ut invenīret Bacchidem. illum intellegō

invēnisse, ut servus meus nūntiāvit Chrȳsalus.

condignē is quam techinam aurō adversum meum fēcit patrem,

ut amantī cōpia esset. [sed eccum videō incēdere.]

nam pol meō quidem animō ingrātō homine nihil impēnsiu’st;

malefactōrem āmittī satius quam relinquī beneficum;

nimiō impendiōsum praestat quam ingrātum dīcier:

illum laudābunt bonī, hunc etiam ipsī culpābunt malī.

quā causā magis cum cūrā esse aequum obvigilātō est opus.

nunc, Mnēsiloche, specimen specitur, nunc certāmen cernitur,

sīsne necne ut esse oportet, malus, bonus cuivīs modī,

iūstus iniūstus, malignus largus, commincommodus.

cavĕ sīs superāre servum sīrīs faciendō bene.

utut eris, moneō, hau cēlābis. sed eccōs videō incēdere

patrem sodālis et magistrum. hinc auscultābō quam rem agant.

8 (3.3)   LYD · PHIL · MNES

LY nunc experiar, sitne acētō tibi cōr ācre in pectore.

sequere. PHI quō sequar? quō dūcis nunc ? LY ad illam quae tuum

perdidit, pessum dedit tibi fīlium ūnicē ūnicum.

PHI heia, Lȳde, lēniter quī saeviunt sapiunt magis.

minus mīrandum est, illaec aetās quid illōrum facit,

quam nōn faciat. fēcī ego istaec itidem in adulēscentiā.

LY ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentātiō.

nam absque esset, ego illum habērem rēctum ad ingenium bonum:

nunc propter tuamque prāvus factus est fīdūciam

Pistoclērus. MNE immortālēs, meum sodālem hic nōminat.

quid hoc negōtī est, Pistoclērum Lȳdus quod erum tam ciet?

PHI paulisper, Lȳde, est libīdō hominī suō animō obsequī;

iam aderit tempus, cum sēsē etiam ipse ōderit. mōrem gerās;

dum caveātur, praeter aequum quid dēlinquat, sine.

LY nōn sinō, neque equidem illum vīvō corrumpī sinam.

sed , quī prō tam corruptō dīcis causam fīliō,

eademne erat haec disciplīna tibi, cum adulēscēns erās?

nego tibi hoc annīs vīgintī fuisse prīmīs cōpiae,

digitum longē ā paedagōgō pedem ut efferrēs aedibus.

ante sōlem exorientem nisi in palaestram vēnerās,

gymnasī praefectō poenās hau mediōcrīs penderēs.

id cum optigerat, hoc etiam ad malum accersēbātur malum:

et discipulus et magister perhibēbantur improbī.

ibi cursū luctandō hastā discō pugilātū pilā

saliendō sēsē exercēbant magis quam scortō aut sāviīs:

ibi suam aetātem extendēbant, nōn in latebrōsīs locīs.

inde hippodromō et palaestrā ubi revēnissēs domum,

cīncticulō praecīnctus in sellā apud magistrum assīderēs

cum librum legerēs, ūnam peccāvissēs syllabam,

fieret corium tam maculōsum quam est nūtrīcis pallium.

MNE propter haec nunc meō sodālī dīcī discrucior miser;

innocēns suspīciōnem hanc sustinet causā meā.

PHI aliī, Lȳde, nunc sunt mōrēs. LY id equidem ego certō sciō.

nam ōlim populī prius honōrem capiēbat suffrāgiō,

quam magistrō dēsinēbat esse dictō oboediēns;

at nunc, prius quam septuennis est, attingās eum manū,

extemplō puer paedagōgō tabulā dirrumpit caput.

cum patrem adeās postulātum, puerō sīc dīcit pater:

noster estō, dum poteris dēfēnsāre iniūriā.’

prōvocātur paedagōgus: ‘eho senex minimī pretī,

attigās puerum istāc causā, quandō fēcit strēnuē.’

it magister quasi lucerna ūnctō exprētus linteō.

ītur illinc iūre dictō. hōcine hīc pactō potest

inhibēre imperium magister, ipsus prīmus vāpulet?

MNE ācris postulātiō haec est. cum huius dicta intellegō,

mīra sunt Pistoclērus Lȳdum pugnīs contudit.

LY sed quis hic est, quem astantem videō ante ōstium? ō Philoxene,

deōs propitiōs vidēre quam illum hau māvellem mihi.

PHI quis illic est? LY Mnēsilochus, gnātī tuī sodālis ‹hic quidemst›

hau cōnsimilī ingeniō atque ille est quī in lupānārī accubat.

fortūnātum Nīcobūlum, quī illum prōdūxit sibi.

PHI salvus sīs, Mnēsiloche, salvum advenīre gaudeō.

MNE ament, Philoxene. LY hic enim rītē prōductu’st patrī:

in mare it, rem familiārem cūrat, cūstōdit domum,

obsequēns oboediēnsque est mōrī atque imperiīs patris.

hic sodālis Pistoclērō iam puer puerō fuit;

trīduum nōn interest aetātis uter maior siet:

vērum ingenium plūs trīgintā annīs maiu’st quam alterī.

PHI cavĕ malum et compesce in illum dīcere iniūstē. LY tacē,

stultus es̄ quī illī male aegrē patere dīcī quī facit.

nam illum meum malum promptāre mālim quam pecūlium.

PHI quīdum? LY quia, malum promptet, in diēs faciat minus.

MNE quid sodālem meum castīgās, Lȳde, discipulum tuum?

LY periit tibi sodālis. MNE sīrint. LY sīc est ut loquor.

quīn ego cum perībat vīdī, nōn ex audītō arguō.

MNE quid factum est? LY meretrīcem indignē dēperit. MNE nōn tacēs?

LY atque ācerrumē aestuōsam: absorbet ubi @quemque attigit.

MNE ubi ea mulier habitāt? LY hīc. MNE unde eam esse aiunt? LY ex Samō.

MNE quae vocātur? LY Bacchis. MNE errās, Lȳde: ego omnem rem sciō

quem ad modum est. Pistoclērum falsō atque īnsontem arguis.

nam ille amīcō et benevolentī suō sodālī sēdulō

rem mandātam exsequitur. ipsus neque amat nec crēduas.

LY itane oportet rem mandātam gerere amīcī sēdulō,

ut ipsus ōsculantem in gremiō mulierem teneat sedēns?

nūllōn pactō rēs mandāta potest agī, nisi identidem

ad papillās manus ferāt, labra ā labrīs nusquam auferat?

nam alia memorāre quae illum facere vīdī dispudet:

cum manum sub vestīmenta ad corpus tetulit Bacchidī

praesente, neque pudēre quicquam. quid verbīs opu’st?

mihi discipulus, tibi sodālis periit, hūic fīlius;

nam ego illum periisse dīcō cui quidem periit pudor.

quid opu’st verbīs? opperīrī vellem paulisper modo,

ut opīnō illius īnspectandī esset maior cōpia,

plūs vidērem quam decēret, quam atque illō aequum foret.

MNE perdidistī , sodālis. egone ut illam mulierem

capitis nōn perdam? perīre malīs mālim modīs.

satin ut quem habeās fidēlem tibi aut cui crēdās nesciās?

LY viden ut aegrē patitur gnātum esse corruptum tuum,

suum sodālem, ut ipsus sēsē cruciat aegritūdine?

PHI Mnēsiloche, hoc cum ōrō, ut illīus animum atque ingenium regās;

servā tibi sodālem et mihi fīlium. MNE factum volō.

PHI in ego hoc onus omne impōnō. Lȳde, sequere hāc . LY sequor.

melius multō, quoque ūnā cum illō relinquerēs.

PHI affatim est. LY Mnēsiloche, cūrā, ī, concastīgā hominem probē,

quī dēdecorat , amīcōsque aliōs flāgitiīs suīs.

9 (3.4)   MNES

MNE inimīciōrem nunc utrum crēdam magis

sodālemne esse an Bacchidem, incertum admodum est.

illum exoptāvit potius? habeat. optimē est.

illa illud hercle cum malō fēcit... meō;

nam mihi dīvīnī numquam quisquam crēduat,

ego illam exemplīs plūrimīs plānēque amō.

ego faxō hau dīcet nactam quem dērīdeat.

nam iam domum ībō atque aliquid surrupiam patrī.

id istī dabō. ego istanc multīs ulcīscar modīs.

adeō ego illam cōgam ūsque ut mendīcet meus pater.

sed satine ego animum mente sincērā gerō,

quī ad hunc modum haec hīc quae futūra fābulor?

amō hercle opīnō, ut pote quod prō certō sciam.

vērum quam illa umquam meā pecūniā

rāmentā fīat plūmeā prōpēnsior,

mendīcum mālim mendīcandō vincere.

numquam edepol vīva irrīdēbit. nam mihi

dēcrētum est renumerāre iam omne aurum patrī.

igitur inānī atque inopī subblandībitur

tum cum blandīrī nihilō plūris rēferet,

quam ad sepulchrum mortuō nārret logōs.

[sed autem quam illa umquam meīs opulentiīs

rāmentā fīat gravior aut prōpēnsior,

morī mālim excruciātum inopiā.]

profectō stabile est patrī aurum reddere.

eādem exōrābō, Chrȳsalō causā meā

pater noceat, neu quid suscēnseat

meā causā aurō quod eum lūdificātus est;

nam illī aequum est cōnsulere, quī causā meā

mendācium ēī dīxit. vōs sequiminī.

10 (3.5)   PIST

PIS rēbus aliīs antevertar, Bacchis, quae mandās mihi:

Mnēsilochum ut requīram atque ut eum cum ad addūcam simul.

nam illud animus meus mīrātur, ā tetigit nūntius,

quid remorētur. ībō ut vīsam hūc ad eum, forte est domī.

11 (3.6)   MNES · PIST

MNE reddidī patrī omne aurum. nunc ego illam velim

convenīre, postquam inānis sum, contemptrīcem meam.

sed veniam mihi quam gravātē pater dedit Chrȳsalō;

vērum postrēmō impetrāvī, ut quid suscēnseat.

PIS estne hic meus sodālis? MNE estne hic hostis, quem aspiciō, meus?

PIS certē is est. MNE is est. PIS adībō contra et contollam gradum.

salvus sīs, Mnēsiloche. MNE salvē. PIS salvus cum peregrē advenīs,

cēna dētur. MNE nōn placet cēna quae bīlem movet.

PIS numquae advenientī aegritūdō obiecta est? MNE atque ācerrima.

PIS unde? MNE ab homine quem amīcum esse arbitrātus sum antidhāc.

PIS multī mōre istō atque exemplō vīvunt, quōs cum cēnseās

esse amīcōs, reperiuntur falsī falsimōniīs,

linguā factiōsī, inertēs operā, sublestā fidē.

nūllus est cui nōn invideant rem secundam optingere;

sibi invideātur, ipsī ignāvī rēctē cavent.

MNE edepol illōrum mōrēs perquam meditātē tenēs.

sed etiam ūnum hoc: ex ingeniō malo malum inveniunt suō:

nūllī amīcī sunt, inimīcōs ipsī in sēsē omnīs habent.

atque ī cum frūstrant, frūstrārī aliōs stolidī exīstumant.

sīcut est hic, quem esse amīcum ratus sum atque ipsus sum mihi:

ille, quod in fuit, accūrātum habuit quod posset malī

faceret in , inconciliāret cōpiās omnīs meās.

PIS improbum istunc esse oportet hominem. MNE ego ita esse arbitror.

PIS obsecrō hercle loquere, quis is est. MNE benevolēns vīvit tibi.

nam ita esset, cum ōrārem ut quod possēs malī

facere facerēs. PIS dīc modo hominem quī sit: nōn fēcerō

male aliquō pactō, esse dīcitō ignāvissimum.

MNE nēquam homō est, vērum hercle amīcus est tibī. PIS tantō magis

dīc quis est; nēquam hominis ego parvī pendō grātiam.

MNE videō nōn potesse quīn tibi eius nōmen ēloquar.

Pistoclēre, perdidistī sodālem funditus.

PIS quid istūc est? MNE quid est? mīsīne ego ad ex Ephesō epistulam

super amīcā, ut invenīrēs? PIS fateor factum, et repperī.

MNE quid? tibi nōn erat meretrīcum aliārum Athēnīs cōpia

quibuscum habērēs rem, nisi cum illā quam ego mandāssem tibi

occiperēs tūtē ipse amāre et īrēs cōnsultum male?

PIS sānun es̄? MNE rem repperī omnem ex tuō magistrō. negā.

perdidistī . PIS etiamne ultrō tuīs prōlectās probrīs?

MNE quid? amās Bacchidem? PIS duās ergō hīc intus eccās Bacchides.

MNE quid? duās? PIS atque ambās sorōrēs. MNE loqueris nunc nūgās sciēns.

PIS postrēmō, pergis parvam mihi fidem arbitrārier,

tollam ego tēd in collum atque intrō hinc auferam. MNE immō ībō, manē.

PIS nōn maneō, neque habēbis falsō suspectum. MNE sequor.

12 (4.1)   PAR

PAR parasītus ego sum hominis nēquam atque improbī,

mīlitis, quī amīcam cum āvēxit ex Samō.

nunc īre iussit ad eam et percontārier,

utrum aurum reddat anne eat cum simul.

dūdum, puere, cum illāc ūsque istī simul:

quae hārum sunt aedēs, pultā. adī āctūtum ad forēs.

recēde hinc dīērectē. ut pulsat propudium!

comēsse pānem trīs pedēs lātum potēs,

forēs pultāre nescīs. ecquis in aedibu’st?

heus, ecquis hīc est? ecquis hoc aperit ōstium?

13 (4.2)   PAR · PIST

PAR ecquis exit? PIS quid istūc? quae istaec est pulsātiō?

quid? quae mala crux agitat, qui ad istunc modum

aliēnō vīrīs tuās extentēs ōstiō?

forēs paene effrēgistī. quid nunc vīs tibi?

PAR adulēscēns, salvē. PIS salvē. sed quem quaeritās?

PAR Bacchidem. PIS utram ergō? PAR nīl sciō nisi Bacchidem.

paucīs: mīsit mīles ad eam Cleomachus,

vel ut ducentōs Philippōs reddat aureōs

vel ut hinc in Elatiam hodiē eat cum simul.

PIS nōn it. negat itūram. abī et renūntiā.

alium illa amat, nōn illum. dūc ab aedibus.

PAR nimis īrācunde. PIS at scīn quam īrācundus siem?

tibi hercle hau longē est ōs ab īnfortūniō,

ita dentifrangibula haec meīs manibus gestiunt.

PAR cum ego huius verba interpretor, mihi cautiō est,

nucifrangibula excussit ex mālīs meīs.

tuō ego istaec igitur dīcam illī perīculō.

PIS quid aïs ? PAR ego istūc illī dīcam. PIS dīc mihi,

quis es̄? PAR illīus sum integumentum corporis.

PIS nēquam esse oportet cui integumentum improbu’s.

PAR sufflātus ille hūc veniet. PIS dirrumptum velim.

PAR numquid vīs? PIS abeās. celeriter factō est opus.

PAR vale, dentifrangibule. PIS et , integumentum, valē.

in eum haec revēnit rēs locum, ut quid cōnsilī

dem meō sodālī super amīcā nesciam,

quī īrātus renumerāvit omne aurum patrī,

neque nummus ūllu’st quī reddātur mīlitī.

sed hūc concēdam, nam concrepuērunt forēs.

Mnēsilochus eccum maestus prōgreditur forās.

14 (4.3)   MNES · PIST

MNE petulāns, prōtervō īrācundō animō, indomitō incōgitātō,

sine modō et modestiā sum, sine bonō iūre atque honōre,

incrēdibilis imposque animī, inamābilis illepidus vīvō,

malevolente ingeniō nātus. postrēmō id est quod volō

ego esse aliīs. crēdibile hoc est?

nēquior nēmō est neque indignior cui

bene faciant neque quem quisquam

homō aut amēt aut adeat.

inimīcōs quam amīcōs aequum est mēd habēre,

malōs quam bonōs pār magis iuvāre.

omnibus probrīs, quae improbīs virīs

digna sunt, dignior nūllus est homō;

quī patrī reddidī omne aurum amāns,

quod fuit prae manū. sumne ego homo miser?

perdidī atque operam Chrȳsalī.

PIS cōnsōlandus hic est, ībō ad eum.

Mnēsiloche, quid fit? MNE periī.

PIS melius faciant. MNE periī.

PIS nōn taces, īnsipiēns? MNE taceam?

PIS sānus satis nōn es̄. MNE periī.

multa mala in pectore nunc

ācria atque acerba ēveniunt.

crīminīn habuisse fidem?

immeritō tibi irātus fuī.

PIS heia, bonum habē animum. MNE unde habeam?

mortuus plūris pretī est quam ego sum.

PIS mīlitis parasītus modo

vēnerāt aurum petere hinc,

eum ego meīs dictīs malīs

hīs foribus atque hāc muliere;

reppulī, rēiēcī hominem. MNE quid mi id prōdest?

quod faciam nīl habeō miser.

ille quidem hanc abdūcet, sciō.

PIS mihi sit, nōn pollicear. MNE scio, darēs, nōvī.

sed nisi amēs, nōn habeam tibi fidem tantam;

nunc agitās sat tūte tuārum rērum;

egone ut opem ferre putem posse inopem ?

PIS tace modō: deus respiciet nōs aliquis. MNE nūgae.

PIS mane. MNE quid est? PIS tuam cōpiam

eccam Chrȳsalum videō.

15 (4.4)   CHRYS · MNES · PIST

CHR hunc hominem decet aurō expendī, huic decet statuam statuī ex aurō;

nam duplex hodiē facinus fēcī, duplicibus spoliīs sum affectūs.

erum maiōrem meum ut ego hodiē lūsī lepidē, ut lūdificātu’st.

callidum senem callidīs dolīs

compulī et perpulī, omnia ut crēderet.

nunc amantī erō fīliō senis,

quīcum ego bibō, quīcum edō et amō,

rēgiās cōpiās aureāsque optulī,

ut domō sūmeret neu forīs quaereret.

nōn mihi istī placent Parmenōnēs, Syrī,

quī duās aut trīs minās auferunt erīs.

nēquius nīl est quam egēns

cōnsilī servus, nisi habet

multipotēns pectus:

ubicumque ūsus siet, pectore exprōmat suō.

nūllus frūgī esse potest homō,

nisi quī et bene facere et male tenet.

improbīs cum improbus sīt, harpaget fūribus,

fūrētur quod queat,

versipellem frūgī convenīt esse hominem,

pectus cui sapit:

bonus sit bonīs, malus sit malīs;

utcumque rēs sit, ita animum habeat.

sed libet scīre quantum aurum erus sibi

dēmpsit et quid suō reddidit patrī.

frūgī est, Herculem fēcit ex patre:

decimam partem dedit, sibi novem abstulit.

sed quem quaerō optumē eccum obviam mihi est.

numquī nummī excidērunt, ere, tibi,

quod sīc terram optuēre?

quid vōs maestōs tam trīstīsque esse cōnspicor?

nōn placet nec temere est etiam. quīn respondētis mihi?

MNE Chrȳsale, occidī. CHR fortassis aurī dēmpsistī parum?

MNE quam, malum, parum? immō vērō nimiō minus multō parum.

CHR quid igitur, stulte? quoniam occāsiō ad eam rem fuit

meā virtūte parta, ut quantum vellēs tantum sūmerēs,

sīc hoc digitulīs duōbus sūmēbās prīmōribus?

an nescībās quam eius modī hominī rārō tempus daret?

MNE errās. CHR at quidem tūtē errāstī, cum parum immerstī ampliter.

MNE pol quam nunc mēd accūsēs magis, magis rem nōverīs.

occidī. CHR animus iam istōc dictō plūs praesāgītur malī.

MNE periī. CHR quid ita? MNE quia patrī omne cum rāmentō reddidī.

CHR reddidistī? MNE reddidī. CHR omnene? MNE oppidō. CHR occīsī sumus.

quī in mentem vēnit tibi istūc facinus facere tam malum?

MNE Bacchidem atque hunc suspicābar propter crīmen, Chrȳsale,

male cōnsuluisse: ob eam rem omne aurum īrātus reddidī

meō patrī. CHR quid, ubi reddēbās aurum, dīxistī patrī?

MNE me id aurum accēpisse extemplō ab hospite Archidēmide. CHR em,

istōc dictō dedistī hodiē in cruciātum Chrȳsalum;

nam ubi aspiciet, ad carnuficem rapiet continuō senex.

MNE ego patrem exōrāvī. CHR nempe ergō hoc ut faceret quod loquor?

MNE immō tibi noceat neu quid ob eam rem suscēnseat;

atque aegrē impetrāvī. nunc hoc tibi cūrandum est, Chrȳsale.

CHR quid vīs cūrem? MNE ut ad senem etiam alteram faciās viam.

comparā, fabricāre finge quod libet, conglūtinā,

ut senem hodiē doctum doctē fallās aurumque auferās.

CHR vix vidētur fierī posse. MNE perge, ac facile effēceris.

CHR quam, malum, facile, quem mendācī prēndit manufēstō modō?

quem si ōrem ut mihī nīl crēdat, id nōn ausit crēdere.

MNE immō audiās quae dicta dīxit adversum tibi.

CHR quid dīxit? MNE illum sōlem sibi sōlem esse dīcerēs,

illum lūnam crēdere esse et noctem quī nunc est diēs.

CHR ēmungam hercle hominem probē hodiē, id nēquīquam dīxerit.

MNE nunc quid nōs vīs facere? CHR enim nīl nisi ut amētis imperō.

cēterum quantum libet poscitōte aurum: ego dabō.

quid mihi rēfert Chrȳsalō esse nōmen, nisi factīs probō?

sed nunc quantillum ūsu’st aurī tibi, Mnēsiloche? dīc mihi.

MNE mīlitī nummīs ducentīs iam ūsus est prō Bacchide.

CHR ego dabō. MNE tum nōbīs opus est sūmptū. CHR āh, placidē volō

ūnumquidque agāmus: hoc ubi ēgerō, tum istūc agam.

ducentīs nummīs prīmum intendam ballistam in senem;

ballistā pervertam turrim et prōpugnācula,

rēctā portā invādam extemplō in oppidum antīquum et vetus:

id capsō, geritōte amīcīs vestrīs aurum corbibus,

sīcut animus spērat. PIS apud est animus noster, Chrȳsale.

CHR nunc abī intrō, Pistoclēre, ad Bacchidem, atque effer citō

PIS quid? CHR stilum, cēram et tabellās, līnum. PIS iam faxō hīc erunt.

MNE quid nunc es̄ factūrus? id mihi dīce. CHR coctum est prandium?

vōs duo eritis atque amīca tua erit cum tertia?

MNE sīcut dīcis. CHR Pistoclērō nūlla amīca est? MNE immō adest.

alteram ille amat sorōrem, ego alteram, ambās Bacchides.

CHR quid loquere? MNE hoc, ut futūrī sumus. CHR ubi est biclīnium

vōbīs strātum? MNE quid id exquaeris? CHR rēs ita est, dīcī volō.

nescīs quid ego āctūrus sim nec facinus quantum exōrdiar.

MNE cedo manum ac subsequere propius ad forēs. intrō īnspice.

CHR euax, nimis bellu’st atque ut esse maxumē optābam locus.

PIS quae imperāvistī. imperātum bene bonīs factum īlicō est.

CHR quid parāstī? PIS quae parārī iussistī omnia.

CHR cape stilum properē et tabellās hās tibī. MNE quid posteā?

CHR quod iubēbō scrībitō istīc. nam proptereā volō

scrībere, ut pater cognōscat litterās quandō legat.

scrībe. MNE quid scrībam? CHR salūtem tuō patrī verbīs tuīs.

PIS quid potius morbum mortem scrībat? id erit rēctius.

CHR interturbā. MNE iam imperātum in cērā inest. CHR dīc quem ad modum.

MNEMnēsilochus salūtem dīcit suō patrī.’ CHR ascrībe hoc citō:

Chrȳsalus mihi ūsquequāque loquitur nec rēctē, pater,

quia tibi aurum reddidī et quia nōn dēfraudāverim.’

PIS mane dum scrībit. CHR celerem oportet esse amātōris manum.

PIS at quidem hercle est ad perdundum magis quam ad scrībendum est citō.

MNE loquere. hoc scrīptum est. CHRnunc, pater , proin ab ut caveās tibi,

sȳcophantiās compōnit, aurum ut abs tēd auferat;

et profectō ablātūrum dīxit.’ plānē ascrībitō.

MNE dīc modo. CHRatque id pollicētur datūrum aurum mihi,

quod dem scortīs quodque in lustrīs comedim congraecem, pater.

sed, pater, vide tibi hodiē verba det: quaesō cavē.’

MNE loquere porrō. CHR ascrībedum etiam. MNE loquere quid scrībam modo.

CHRsed, pater, quod prōmīsistī mihi, quaesō ut meminerīs,

illum verberēs; vērum apud vīnctum asservātō domī.’

cedo cēram ac līnum āctūtum. age obligā, obsignā citō.

MNE obsecrō, quid istīs ad istunc ūsu’st cōnscrīptīs modum,

ut tibi quid crēdat atque ut vīnctum asservet domī?

CHR quia ita lubet. potin ut cūrēs atque ut parcās mihi?

meā fīdūciā opus condūxī et meō perīclō rem gerō.

MNE aequum dīcis. CHR cedo tabellās. MNE accipe. CHR animum advertite.

Mnēsilochē et , Pistoclēre, iam facite in biclīniō

cum amīcā suā uterque accubitum eātis, ita negōtium est,

atque ibīdem ubi nunc sunt lectī strātī pōtētis citō.

PIS numquid aliud? CHR hoc, atque etiam: ubi erit accubitum semel,

quōquam exsurgātis, dōnec ā erit signum datum.

PIS ō imperātōrem probum! CHR iam bis bibisse oportuit.

MNE fugimus. CHR vōs vestrum cūrāte officium, ego efficiam meum.

16 (4.5)   CHRYS

CHR īnsānum magnum mōlior negōtium,

metuōque ut hodiē possiem ēmōlīrier.

sed nunc truculentō atque saevō ūsus sene est;

nam nōn condūcit hūīc sȳcophantiae

senem tranquillum esse ubī aspexerit.

versābō ego illum hodiē, vīvō, probē.

tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.

adambulābō ad ōstium, ut, quandō exeat,

extemplō advenientī tabellās dem in manum.

17 (4.6)   NIC · CHRYS

NIC nimiō illaec rēs est magnae dīvidiae mihi,

supterfūgisse sīc mihi hodiē Chrȳsalum.

CHR salvus sum, īrātus est senex. nunc est mihi

adeundī ad hominem tempus. NIC quis loquitur prope?

atque hicquidem, opīnor, Chrȳsalu’st. CHR accesserō.

NIC bone serve, salvē. quid fit? quam mox nāvigō

in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotīmō domum?

tacēs? per omnīs deōs adiūrō, ut meum

gnātum tam amem atque facta cupiam quae is velit,

ut tua iam virgīs latera lacerentur probē

ferrātusque in pistrīnō aetātem conterās.

omnia rescīvī scelera ex Mnēsilochō tua.

CHR n crīminātu’st? optimē est: ego sum malus,

ego sum sacer, scelestus. spectā rem modo;

ego verbum faciam nūllum. NIC etiam, carnufex,

minitāre? CHR nōscēs illum āctūtum quālis sit.

nunc hāsce tabellās ferre iussit tibi.

ōrābat, quod istīc esset scrīptum ut fīeret.

NIC cedo. CHR nōsce signum. NIC nōvī. ubi ipse est? CHR nescio.

nīl iam oportet scīre. oblītus sum omnia.

scio esse servum. nesciō etiam id quod sciō.

nunc ab trānsennā hic turdus lumbrīcum petit;

pendēbit hodiē pulchrē, ita intendī tenus.

NIC manedum parumper; iam exeō ad , Chrȳsale.

CHR ut verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.

servōs arcessit intus quī vinciant.

bene nāvis agitur, pulchrē haec cōnfertur ratis.

sed conticīscam, nam audiō aperīrī forēs.

18 (4.7)   NIC · CHRYS

NIC cōnstringe illī, Artamō, āctūtum manūs.

CHR quid fēcī? NIC impinge pugnum, muttīverit.

quid hae loquuntur litterae? CHR quid rogās?

ut ab illō accēpī, ad obsignātās attulī.

NIC eho , scelus, loquitātusne es̄ gnātō meō

male per sermōnem, quia id aurum reddidit,

et dīxistī id aurum ablātūrum tamen

per sȳcophantiās? CHR egone istūc dīxī? NIC ita.

CHR quis homō est quī dīcat dīxisse istūc? NIC tacē,

nūllus homo dīcit: hae tabellae arguunt,

quās attulistī. em hae vincīrī iubent.

CHR aha, Bellorophontem tuus fēcit fīlius:

egomet tabellās tetulī ut vincīrer. sine.

NIC proptereā hoc faciō, ut suādeās gnātō meō

ut pergraecētur cum, tervenēfice.

CHR ō stulte, stulte, nescīs nunc venīre ;

atque in eōpse astās lapide, ut praecō praedicat.

NIC respondē: quis vēndit? CHR quem dīligunt

adulēscēns moritur, dum valet sentit sapit.

hunc ūllus deus amāret, plūs annīs decem,

plūs iam vīgintī mortuum esse oportuit:

terrāī iam odium ambulat, iam nīl sapit

nec sentit, tantī est quantī est fungus pūtidus.

NIC n terrae odium esse autumās? abdūcite hunc

intrō atque astringite ad columnam fortiter.

numquam auferēs hinc aurum. CHR atquī iam dabis.

NIC dabō? CHR atque ōrābis quidem ultrō ut auferam,

cum illum rescīscēs crīminātōrem meum

quantō in perīclō et quantā in perniciē siet.

tum lībertātem Chrȳsalō largībere;

ego adeō numquam accipiam. NIC dīc, scelerum caput,

dīc, quō in perīclō est meus Mnēsilochus fīlius?

CHR sequere hāc , faxō iam sciēs. NIC quō gentium?

CHR trīs ūnōs passūs. NIC vel decem. CHR agedum , Artamō,

forem hanc pauxillulum aperī; placidē, crepā;

sat est. accēde hūc . viden convīvium?

NIC videō exadversum Pistoclērum et Bacchidem.

CHR quī sunt in lectō illō alterō? NIC interiī miser.

CHR nōvistīne hominem? NIC nōvī. CHR dīc sōdēs mihi,

bellān vidētur speciē mulier? NIC admodum.

CHR quid illam, meretrīcemne esse cēnsēs? NIC quippinī?

CHR frūstra es̄. NIC quis igitur obsecrō est? CHR invēneris.

ex quidem hodiē numquam fīēs certior.

19 (4.8)   CLEOM · NIC · CHRYS

CLEO meamne hic Mnēsilochus, Nīcobūlī fīlius,

per vim ut retineat mulierem? quae haec factiō est?

NIC quis ille est? CHR per tempus hīc venit mīles mihi.

CLEO nōn arbitrātur mīlitem, sed mulierem,

quī meōsque nōn queam dēfendere.

nam neque Bellōna umquam neque Mārs crēduat,

illum exanimālem faxō, convēnerō,

nīve exhērēdem fēcerō vītae suae.

NIC Chrȳsale, quis ille est quī minitātur fīliō?

CHR vir hic est illīus mulieris quācum accubat.

NIC quid, vir? CHR vir, inquam. NIC nuptanest illa, obsecrō?

CHR sciēs hau multō post. NIC oppidō interiī miser.

CHR quid nunc? scelestus tibi vidētur Chrȳsalus?

age nunc vincītō , auscultātō fīliō.

dīxīn tibi ego illum inventūrum quālis sit?

NIC quid nunc ego faciam? CHR iube sīs exsolvī cito;

nam ni ego exsolvor, iam manufēstō hominem opprimet.

CLEO nihil est lucrī quod hodiē facere māvelim,

quam illum cubantem cum illā opprimere, ambō ut necem.

CHR audīn quae loquitur? quīn exsolvī iubēs?

NIC exsolvite istum. periī, pertimuī miser.

CLEO tum illam, quae corpus pūblicat vulgō suum,

faxō hau dīcat nactam quem dērīdeat.

CHR pacīscī cum illō paululā pecūniā

potēs. NIC pacīsce ergō, obsecrō, quid tibi libet,

dum manifēstō hominem opprimat nēve ēnicet.

CLEO nunc nisi ducentī Philippī redduntur mihi,

iam illōrum ego animam ambōrum exsorbēbō oppidō.

NIC em illoc pacīsce, potes; perge obsecrō,

pacīsce quid vīs. CHR ībō et faciam sēdulō.

quid clāmās? CLEO ubi erus tuus est? CHR nusquam. nescio.

vīs tibi ducentōs nummōs iam prōmittier,

ut clāmōrem hīc faciās neu convīcium?

CLEO nihil est quod mālim. CHR atque ut tibi mala multa ingeram?

CLEO tuō arbitrātū. NIC ut subblandītur carnufex.

CHR pater hic Mnēsilochī est; sequere, is prōmittet tibi.

aurum rogātō; cēterum verbum sat est.

NIC quid fit? CHR ducentīs Philippīs rem pepigī. NIC āh, salūs

mea, servāvistī . quam mox dīcōdabō’?

CHR rogā hunc , prōmitte huic. NIC prōmittō, rogā.

CLEO ducentōs nummōs aureōs Philippōs probōs

dabin? CHRdabunturinque. respondē. NIC dabō.

CHR quid nunc, impūre? numquid dēbētur tibi?

quid illī molestu’s? quid illum morte territās?

et ego et ille mactāmus īnfortūniō.

tibi est māchaera, at nōbīs veruīna est domī:

qua quidem faciam, irrītāverīs,

cōnfossiōrem sōricīnā nēniā.

iam dūdum hercle equidem sentiō, suspīciō

quae sollicitet: eum esse cum illā muliere.

CLEO immō est quoque. CHR ita Iuppiter Iūnō Cerēs

Minerva Lātō Spēs Opis Virtūs Venus

Castor Pollūcēs Mārs Mercūrius Herculēs

Summānus Sōl Sāturnus que omnēs ament,

ut ille cum illā neque cubat neque ambulat

neque ōsculātur neque illud quod dīcī solet.

NIC ut iūrat! servat ille suīs periūriīs.

CLEO ubi nunc Mnēsilochus ergō est? CHR rūs mīsit pater.

illa autem in arcem abiit aedem vīsere

Minervae. nunc aperta est. ī, vīsē estne ibī.

CLEO abeō ad forum igitur. CHR vel hercle in malam crucem.

CLEO hodiē exigam aurum hoc? CHR exige, ac suspende :

supplicāre hunc cēnseās tibi, nihilī homō.

ille est āmōtus. sine (per , ere, obsecrō

deōs immortālēs) īre hūc intrō ad fīlium.

NIC quid introībis CHR ut eum dictīs plūrimīs

castīgem, cum haec sīc facta ad hunc faciat modum.

NIC immō ōrō ut faciās, Chrȳsale, et tēd obsecrō,

cavĕ parsīs in eum dīcere. CHR etiam monēs?

satin est plūra ex audiēt hodiē mala,

quam audīvit umquam Clīnia ex Dēmētriō?

NIC lippī illic oculī servus est simillimus:

nōn est, nōlīs esse neque dēsīderēs;

est, abstinēre quīn attingās nōn queās.

nam illic hodiē forte fortūnā hīc foret,

mīles Mnēsilochum cum uxōre opprimeret suā

atque obtruncāret moechum manufestārium.

nunc quasi ducentīs Philippīs ēmī fīlium,

quōs dare prōmīsī mīlitī: quōs nōn dabō

temere etiam prius quam fīlium convēnerō.

numquam edepol quicquam temere crēdam Chrȳsalō;

vērum lubet etiam hās perlegere dēnuō:

aequum est tabellīs cōnsignātīs crēdere.

20 (4.9)   CHRYS · NIC

CHR Atrīdae duo frātrēs cluent fēcisse facinus maximum,

cum Priamī patriam Pergamum dīvīnā moenītum manū

armīs, equīs, exercitū atque eximiīs bellātōribus

mīllī cum numerō nāvium decumō annō post subēgerunt.

nōn pedibus termentō fuit praeut ego erum expugnābō meum

sine classe sineque exercitū et tantō numerō mīlitum.

[cēpī expugnāvī amantī erīlī fīliō aurum ab suō patre.]

nunc prius quam hūc senex venit, libet lāmentārī dum exeat.

ō Trōia, ō patria, ō Pergamum, ō Priame periistī senex,

quī miserē male mulcābere quadrigentīs Philippīs aureīs.

nam ego hās tabellās obsignātās cōnsignātās quās ferō

nōn sunt tabellae, sed equus quem mīsēre Achīvī ligneum.

[Epīu’st Pistoclerus: ab haec sūmptae; Mnēsilochus Sinō est

relictus, ellum nōn in bustō Achillī, sed in lectō accubat;

Bacchidem habet cum: ille ōlim habuit ignem quī signum daret,

hic ipsum exūrit; ego sum Ulixēs, cuius cōnsiliō haec gerunt.]

tum quae hīc sunt scrīptae litterae, hōc in equō īnsunt mīlitēs

armātī atque animātī probē. ita rēs successit ūsque adhūc.

atque hic equus nōn in arcem, vērum in arcam faciet impetum:

exitium excidium ēlecebra fīet hic equus hodiē aurō senis.

nostrō senī huic stolidō, profectō nōmen faciō ego Īliō;

mīles Menelāu’st, ego Agamemnō, īdem Ulixēs Lartius,

Mnēsilochu’st Alexander, quī erit exitiō reī patriae suae;

is Helenam āvēxit, cuiā causā nunc faciō obsidium Īliō.

nam illī itidem Ulixem audīvī, ut ego sum, fuisse et audācem et malum:

‹in› dolis ego prēnsus sum, ille mendīcāns paene inventus interīt,

dum ibi exquīrit fāta Īliōrum; assimiliter hodiē optigit.

vīnctus sum, sed dolīs exēmī: item ille servāvit dolīs.

Īliō tria fuisse audīvī

fāta quae illī forent exitiō:

signum ex arce periisset;

alterum etiamst Trōilī mors;

tertium, cum portae Phrygiae

līmen superum scinderētur:

paria item tria īs tribus sunt

fāta nostrō huic Īliō.

nam dūdum prīmō ut dīxeram nostrō senī mendācium

et hospite et aurō et lembō, ibi signum ex arce iam abstulī.

iam duo restābant fāta tunc, nec magis id cēperam oppidum.

post ubi tabellās ad senem dētulī, ibi occīdī Trōilum,

cum cēnsuit Mnēsilochum cum uxōre esse dūdum mīlitis.

ibi vix exsolvī, atque id perīclum assimilo, Ulixem ut praedicant

cognitum ab Helenā esse prōditum Hecubae; sed ut ōlim ille

blanditiīs exēmit et persuāsit se ut āmitteret,

item ego dolīs illō extulī ē perīclō et dēcēpī senem.

post cum magnificō mīlite, urbīs verbīs qui inermus capit,

cōnflīxī atque hominem reppulī; dein pugnam cōnservī senī:

eum ego adeō ūnō mendāciō dēvīcī, ūnō ictū extempulō

cēpī spolia. is nunc ducentōs nummōs Philippōs mīlitī,

quōs dare prōmīsit, dabit.

nunc alterīs etiam ducentīs ūsus est, quī dispēnsentur

Īliō captō, ut sit mulsum quī triumphent mīlitēs.

sed Priamus hic multō illī praestat: nōn quīnquāgintā modo,

quadrigentōs fīliōs habet atque equidem omnīs lectōs sine probrō:

eōs ego hodiē omnīs contruncābō duōbus sōlīs ictibus.]

nunc Priamō nostrō est quis ēmptor, cōmptiōnālem senem

vēndam ego, vēnālem quem habeō, extemplō ubi oppidum expugnāverō.

sed Priamum astantem eccum ante portam videō. adībō atque alloquar.

NIC cuianam vōx prope sonat? CHR ō

Nīcobūle. NIC quid fit? -x

quid quod mīsī, ecquid ēgis-

? CHR rogās? congredere. NIC gradior.

CHR optumus sum ōrātōr. ad lacrumās

hominem coēgī castīgandō

maleque dictīs, quae quidem quīvī

comminīscī. NIC quid ait? CHR verbum

nūllum fēcit: lacrumāns tacitus

auscultābat quae ego loquēbar;

tacitus cōnscrīpsit tabellās,

obsignātās hās dedit.

tibi iussit dare, sed metuō, ne idem cantent quod priōrēs.

nōsce signum. estne eius? NIC nōvī. libet perlegere hās. CHR perlege.

nunc superum līmen scinditur, nunc adest exitium illī Īliō,

turbāt equus lepidē ligneus. NIC Chrȳsale, adēs, dum ego hās perlegō.

CHR quid tibi adesse opus est? NIC volō, ut quod iubeō faciās,

ut sciās quae hīc scrīpta sient.

CHR nīl moror nec scīre volō.

NIC tamen adēs. CHR quid opu’st? NIC taceās:

quod iubeō id faciās. CHR aderō.

NIC eugae litterās minūtās. CHR quī quidem videat parum;

vērum, quī satis videat, grandēs satis sunt. NIC animum advertitō igitur.

CHR nōlō inquam. NIC at volō inquam. CHR quid opu’st? NIC at enim id quod iubeō faciās.

CHR iūstum est ut tuus tibi servus tuō arbitrātū serviat.

NIC hoc age sīs nūnciam. CHR ubi libet,

recitā: aurium operam tibi dīcō.

NIC cērae quidem hau parsit nec stilō;

sed quidquid est, perlegere certum est.

pater, ducentōs Philippōs quaesō Chrȳsalō

, esse salvum vīs aut vītālem tibi.’

malum quidem hercle magnum. CHR tibi dīcō. NIC quid est?

CHR nōn prius salūtem scrīpsit? NIC nusquam sentiō.

CHR nōn dabis, sapiēs; vērum dās maximē,

ille alium gerulum quaerat, sapiet, sibi:

nam ego nōn lātūrus sum, iubeās maximē.

sat sīc suspectus sum, cum careō noxiā.

NIC auscultā porrō, dum hoc quod scrīptum est perlegō.

CHR inde ā prīncipiō iam impudēns epistula est.

NICpudet prōdīre ad in cōnspectum, pater:

tantum flāgitium scīre audīvī meum,

quod cum peregrīnī cubuī uxōre mīlitis.’

pol hau dērīdēs; nam ducentīs aureīs

Philippīs redēmī vītam ex flāgitiō tuam.

CHR nihil est illōrum quīn ego illī dīxerim.

NICstultē fēcisse fateor. sed quaesō, pater,

, in stultitiā dēlīquī, dēserās.

ego animō cupidō atque oculīs indomitīs fuī;

persuāsum est facere cuius nunc factī pudet.’

prius cāvisse ergō quam pudēre aequum fuit.

CHR eadem istaec verba dūdum illī dīxī omnia.

NICquaesō ut sat habeās id, pater, quod Chrȳsalus

obiūrigāvit plūrimīs verbīs malīs,

et meliōrem fēcit praeceptīs suīs,

ut ēī habēre grātiam aequum sit bonam.’

CHR estne istūc istīc scrīptum? NIC em spectā, tum sciēs.

CHR ut quī dēlīquit supplex est ultrō omnibus.

NICnunc fās est obsecrāre abs , pater,

mihi ducentōs nummōs Philippōs, obsecrō.’

CHR ūnum quidem hercle, sapis. NIC sine perlegam.

ego iūs iūrandum verbīs conceptīs dedī,

datūrum id hodiē mulierī ante vesperum,

prius quam ā abīret. nunc, pater, peierem

cūrā atque abdūce hinc ab hāc quantum potest,

quam propter tantum damnī fēcī et flāgitī.

cavĕ tibi ducentī nummī dīvidiae fuant;

sēscenta tanta reddam, vīvō, tibi.

valē atque haec cūrā’. quid nunc cēnsēs, Chrȳsale?

CHR nihil ego tibi hodiē cōnsilī quicquam dabō,

neque ego hau committam ut, quid peccātum siet,

fēcisse dīcās meā sententiā.

vērum, ut ego opīnor, si ego in istōc sim locō,

dem potius aurum quam illum corrumpī sinam.

duae condiciōnēs sunt: utram accipiās vidē:

vel ut aurum perdās vel ut amātor peieret.

ego neque iubeō neque vetō, neque suādeō.

NIC miseret illīus. CHR tuus est, nōn mīrum facis.

plūs perdundum sit, periisse suāviu’st,

quam illud flāgitium vulgō dispālēscere.

NIC ille edepōl Ephesī multō māvellem foret,

dum salvus esset, quam revēnisset domum.

quid ego istīc? quod perdendum est properem perdere.

bīnōs ducentōs Philippōs iam intus efferam,

et mīlitī quōs dūdum prōmīsī miser

et istōs. manē istīc, iam exeō ad , Chrȳsale.

CHR fit vasta Trōia, scindunt procerēs Pergamum.

scīvī ego iam dūdum fore exitiō Pergamō.

edepol quī esse dīcat cruciātū malō

dignum, ego cum illō pignus haud ausim dare;

tantās turbellās faciō. sed crepuit foris:

effertur praeda ex Trōiā. taceam nūnciam.

NIC cape hoc tibi aurum, Chrȳsale, ī, fer fīliō.

ego ad forum autem hinc ībō, ut solvam mīlitī.

CHR nōn equidem accipiam. proin quaerās quī ferat.

nōlō ego mihi crēdī. NIC cape vērō, odiōsē facis.

CHR nōn equidem capiam. NIC at quaesō. CHR dīcō ut rēs habet.

NIC morāre. CHR nōlō, inquam, aurum concrēdī mihi.

vel aliquem quī servet . NIC ohē, odiōsē facis.

CHR cedo, necesse est. NIC cūrā hoc. iam ego huc revēnerō.

CHR cūrātum est esse senem miserrimum.

hoc est incepta efficere pulchrē: veluti

ēvēnit, ut ovāns praedā onustus cēderem;

salūte nostrā atque urbe captā per dolum

domum reddūcō integrum omnem exercitum.

sed, spectātōrēs, vōs nunc mīrēminī

quod nōn triumphō: pervulgātum est, nīl moror;

vērum tamen accipientur mulsō mīlitēs.

nunc hanc praedam omnem iam ad quaestōrem dēferam.

21 (4.10)   PHIL

PHI quam magis in pectore meō foveō quās meus fīlius turbās turbet,

quam ad vītam et quōs ad mōrēs praecipitem īnscītus capessat,

magis cūrae est magisque afformīdō, is pereat neu corrumpātur.

scio, fuī ego illā aetāte et fēcī illa omnia, sed mōre modestō;

dūxī, habuī scortum, pōtāvī, dedi, dōnāvī, sed enim id rārō.

nec placitant mōrēs quibus videō vulgō in gnātōs esse parentēs:

ego dare meō gnātō īnstituī, ut animō obsequium sūmere possit;

aequum esse putō, sed nimis nōlō dēsidiae ēī dare lūdum.

nunc mnēsilochum, quod mandāvī,

vīsō ecquid eum ad virtūtem aut ad

frūgem operā suā compulerit, sīc

ut eum, convēnit, scio fē-

cisse: est ingeniō nātus.

22 (5.1)   NIC · PHIL

NIC quīcumque ubi sunt, quī fūērunt quīque futūrī sunt posthāc

stultī, stolidī, fatuī, fungī, bardī, blennī, buccōnēs,

sōlus ego omnīs longē antideō

stultitiā et mōribus indoctīs.

periī, pudet: hoccine aetātis

lūdōs bis factum esse indignē?

magis quam id reputō, tam magis ūror

quae meus fīlius turbāvit.

perditus sum atque ērādīcātus

sum, omnibus exemplīs excrucior.

omnia mala cōnsectantur,

omnibus exitiīs interiī.

Chrȳsalus mēd hodiē lacerāvit,

Chrȳsalus miserum spoliāvit:

is scelus aurō ūsque attondit

dolis doctīs indoctum, ut libitum est.

ita mīles memorat meretrīcem esse

eam quam ille uxōrem esse aiēbat,

omnia ut @quidque āctum est memorāvit,

eam sibi in hunc annum conductam,

relicuum id aurī factum quod ego

stultissumus homo prōmīsissem: hoc,

hoc est quod cōr peracēscit;

hoc est dēmum quod percrucior,

hoc aetātis lūdificārī,

immō edepol sīc lūdōs factum

cānō capite atque albā barbā

miserum aurō esse ēmūnctum.

periī, hoc servum meum nōn naucī facere esse ausum! atque ego, alibī

plūs perdiderim, minus aegrē habeam minusque id mihi damnō dūcam.

PHI certō hīc prope mihi nescioquis loqui vīsu’st; sed quem videō?

hicquidemst pater Mnēsilochī. NIC eugae, socium aerumnae et meī mali videō.

Philoxene, salvē. PHI et . unde agis? NIC unde homo miser atque īnfortūnātus.

PHI at pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque īnfortūnātum.

NIC igitur pari fortūnā, aetāte ut sumus, ūtimur. PHI sīc est. sed ,

quid tibi est? NIC pol mihī pār, idem est quod tibi.

PHI numquidnam ad fīlium haec aegritūdō attinet?

NIC admodum. PHI īdem mihī morbus in pectore est.

NIC at mihī Chrȳsalus optumus homō

perdidit fīlium, atque rem omnem meam.

PHI quid tibi ex fīliō nam, obsecrō, aegrē est? NIC sciēs:

id, perit cum tuō: ambō aequē amīcās habent.

PHI quī scīs? NIC vīdī PHI ei disperiī.

NIC quid dubitāmus pultāre atque hūc ēvocāre ambōs forās?

PHI hau morōr. NIC heus Bacchis, iube sīs āctūtum aperīrī forēs,

nisi māvultis fores et postīs comminuī secūribus.

23 (5.2)   BACCH · NIC · SOR · PHIL · GREX

BAC quis sonitū ac tumultū tantō nōminat atque pultat aedīs?

NIC ego atque hic. BAC quid hoc est negōtī

nam, amābō, quis hās hūc ovīs adēgit?

NIC ovīs nōs vocant pessumae. SOR pāstor hārum

dormit, cum haec eunt sīc ā pecū bālitantēs.

BAC at pol nitent, hau sordidae videntur ambae.

SOR attōnsae hae quidem ambae ūsque sunt. PHI ut videntur

dērīdēre nōs. NIC sine suō ūsque arbitrātū.

BAC rērin tēr in annō hās tōnsitārī?

SOR pol hodiē altera iam bis dētōnsa certō est.

BAC vetulae sunt, thimiamae. SOR at bonās fuisse crēdō.

BAC vidēn līmulīs, obsecrō, ut intuentur?

SOR ēcastor sine omnī arbitror malitiā esse.

PHI meritō hoc nōbīs fit, quī quidem hūc vēnerīmus.

BAC cōgantur quidem intrō. SOR hau sciō quid opus sit,

quae nec lac nec lānam ūllam habent. sīc sine astent.

exsolvēre quantī fuēre, omnīs frūctūs

iam illīs dēcidit. nōn vidēs, ut pālantēs

grassentur? quīn aetāte crēdō esse mūtās:

bālant quidem, cum ā pecū cēterō absunt.

stultae atque hau malae videntur.

revertāmur intrō, sorōr. NIC īlicō ambae

manēte: haec ovēs volunt vōs.

SOR prōdigium hoc quidemst: hūmānā nōs vōce appellant ovēs.

NIC haec ovēs vōbīs malam rem magnam, quam dēbent, dabunt.

BAC quam dēbēs, condōnō: tibi habē, numquam abs petam.

sed quid est quāpropter nōbīs vōs malum minitāminī?

PHI quia nostrōs agnōs conclūsōs istīc esse aiunt duōs.

NIC et praeter eōs agnōs meus est istīc clam mordāx canis:

quī nisi nōbīs prōdūcuntur iam atque ēmittuntur forās,

arietēs trucēs nōs erimus, iam in vōs incursābimus.

BAC soror, est quod volo sēcrētō. SOR eho, amābō. NIC quō illaec abeunt?

BAC senem illum tibi dēdō ulteriōrem, lepidē ut lēnītum reddās;

ego ad hunc īrātum aggrediar, possumus nōs hōs intrō illicere hūc.

SOR meum pēnsum ego lepidē accūrābō, quamquam odiō est mortem amplexārī.

BAC facitō ut faciās. SOR taceās. tuum facitō: ego quod dīxī hau mūtābō.

NIC quid illaec illīc in cōnsiliō duae sēcrētō cōnsultant?

PHI quid aïs tu, homō? NIC quid vīs?

PHI pudet dīcere tibi quiddam.

NIC quid est quod pudeat? PHI sed amīcō hominī tibi quod volo crēdere certum est.

nihilī sum. NIC istūc iam prīdem scio. sed quī nihilī es̄? id memorā.

PHI tāctus sum vehementer viscō;

cor stimulō foditur. NIC pol tibi multō

aequius est coxendīcem.

sed quid istūc est? etsī iam ego ipsus quid sit prope scīre putō ;

vērum audīre etiam ex studeō. PHI viden hanc? NIC videō. PHI hau mala est mulier.

NIC pol vērō ista mala et nihilī. PHI quid multa? ego amō. NIC an amās? PHI ναὶ γάρ.

NIC n, homo pūtide, amātōr istāc fierī aetāte audēs? PHI quī nōn?

NIC quia flāgitium est. PHI quid opu’st verbīs? meō fīlio nōn sum īrātus,

nec tuō est aequum esse īrātum: si amant, sapienter faciunt.

BAC sequere hāc. NIC eunt eccās tandem

probri pellecebrae et persuāstrīcēs.

quid nunc? etiam redditis nōbīs

fīlius et servum? an ego experior

cum vim maiōrem? PHI abin hinc?

nōn homo tu quidem es̄, quī istōc pactō tam lepidam illepidē appellēs.

BAC senex optime quantum est in terrā, sine hoc exōrāre abs ,

ut istūc dēlictum dēsistās tantō opere īre oppugnātum.

NIC abeās, quamquam bella es̄,

malum tibi magnum dabo iam. BAC patiar,

nōn metuō, quid mihi doleat

quod feriās. NIC ut blandiloqua est!

mihi, metuō. SOR hic magis tranquillu’st.

BAC ī hāc cum intrō atque ibi, quid vīs,

fīlium concastīgātō.

NIC abin ā , scelus? BAC sine, mea pietās, exōrem. NIC exōrēs ?

SOR ego quidem ab hōc certē exōrābō. PHI immō ego ōrō, ut intrō abdūcās.

SOR lepidum . PHI at scīn quō pactō ad intrō abdūcās? SOR cum ut sīs.

PHI omnia quae cupiō commemorās.

NIC vīdī ego nēquam hominēs, vērum

nēminem dēteriōrem. PHI ita sum.

BAC ī hāc cum intrō, ubi tibi sit lepidē vīctibus, vīnō atque unguentīs.

NIC satis, satis iam vestrī est convīvī:

nīl paenitet ut sim acceptus:

quadrigentīs Philippīs fīlius et

Chrȳsalus circumdūxērunt.

quem quidem ego ut nōn excruciem,

alterum tantum aurī nōn meream.

BAC quid tandem, dīmidium aurī

redditur, în hāc cum intrō? atque ut eīs dēlicta ignōscās. PHI faciet.

NIC minimē, nōlō. nīl moror, sine sīc.

mālō illōs ulcīscī ambō.

PHI etiam , homo nihilī? quod dant boni cavĕ culpā tuā amissīs:

dīmidium aurī datur: accipiās, pōtēsque et scortum accumbās.

NIC egon ubi fīlius corrumpātur meus, ibi pōtem? PHI pōtandum est.

NIC age iam, id ut ut est, etsī est dēdecorī, patiar, facere indūcam animum:

egon, cum haec cum illō accubet, īnspectem? BAC immō equidem pol cum accumbam,

te amābō et amplexābor.

NIC caput prūrit, periī, vix negitō.

BAC nōn tibi venit in mentem, amābō,

dum vīvās tibi bene faciās

tam pol id quidem esse hau perlonginquum,

neque, hoc hodiē āmīseis, post in

morte id eventūrum esse umquam?

NIC quid agō? PHI quid agās? rogitās etiam? NIC libet et metuō. BAC quid metuis?

NIC obnoxius fīlio sim et servō. BAC mel meum, amābō, istaec fīunt,

tuu’st: unde illum sūmere cēnsēs, nisi quod tūtē illī dederīs?

hanc veniam illīs sine exōrem. NIC ut terebrat! satin offirmātum

quod mihi erāt, id exōrat?

tuā sum operā et propter improbior. BAC nēminis quam meā mavellem.

satin ego istūc habeō offirmātum? NIC quod semel dīxī hau mūtābō.

BAC it dies, īte intrō accubitum,

fīlii vōs exspectant intus. NIC quam quidem actūtum ēmoriāmur.

SOR vesper hic est, sequimini. NIC dūcite nōs quō libet tamquam quidem addictōs.

BAC lepidē ipsī sunt captī, suīs quī fīliis fēcēre īnsidiās.

GREX senes nisi fuissent nihilī iam inde ab adulēscentiā,

nōn hodiē hoc tantum flāgitium facerent cānīs capitibus;

neque adeō haec facerēmus, antehāc vīdissēmus fīerī,

ut apud lēnōnēs rīvālēs fīliīs fierent patrēs.

spectātōrēs, vōs valēre volumus: clārē applaudite.