1 (1.1)   Selenium · Gymnasium · Lena

SEL quom ego antehāc amāvī et amīcam esse crēvī,

mea Gymnasium, et mātrem tuam, tum id mihi hodiē

aperuistis, atque haec: soror mea essēs,

quī magis potuerītis mi honōrem īre habitum,

nesciō, nisi, ut meus est animus,

fierī nōn posse arbitrōr; ita

omnibus relictīs rēbus

mihi frequentem operam dedistis.

ego vōs amō et ā

magnam iniistis grātiam.

GYM pol istō quidem nōs pretiō facile est frequentāre

tibi ūtilisque habēre:

ita in prandio nōs lepidē ac nitidē

accēpistī apud , ut semper meminerīmus.

SEL libenti edepōl animō factum et fīet ā ,

quae vōs arbitrābor velle, ea ut expetessam.

LENA quod ille dīxit, quī secundō ventō vectus

est tranquillō marī,

ventum gaudeō; ēcastōr ad tēd, ita hodiē

hīc acceptae sumus

suāvibus modīs,

nec nisi disciplīna apud fuit quicquam ibi quīn mihi placēret.

SEL quid ita, amābō? LENA rārō nimium dabat quod biberem, id merum infuscābat.

GYM amābō, hīcine istūc decet? LENA iūsque fāsque est:

nēmō aliēnus hīc est. SEL meritō vestrō amō vōs,

quia colitis, magnī facitis. LENA decet pol, mea Selēnium,

hunc esse ōrdinem benevolentīs inter

beneque amīcitiā ūtier,

ubi istās videās summō genere gnātās, summātīs mātrōnās,

ut amīcitiam colunt atque ut eam iūnctam bene habent inter .

idem istūc nōs faciāmus, idem imitēmur, ita tamen vix vīvimus

cum invidiā summā. suārum opum nōs volunt esse indigentīs.

nostrā cōpiā nīl volunt nōs potesse

suīque omnium rērum nōs indigēre,

ut sibi sīmus supplicēs.

eās adeās, abitum quam aditum mālīs, ita nostrō ōrdinī

palam blandiuntur, clam, occāsiō usquam est,

aquam frīgidam subdolē suffundunt.

virīs cum suīs praedicant nōs solēre,

suās paelicēs esse aiunt, eunt dēpressum.

quia nōs lībertīnae sumus, et ego et tua māter, ambae

meretrīcēs fuimus: illa , ego hanc mihi ēducāvī

ex patribus conventīciīs. neque ego hanc superbiāī

causā pepulī ad meretrīcium quaestum, nisi ut ēsurīrem.

SEL at satius fuerat eam virō dare nūptum potius. LENA heia,

haec quidem ēcastor cottīdiē viro nūbit, nūpsitque hodiē,

nūbet mox noctū: numquam ego hanc viduam cubāre sīvī.

nam haec nōn nūbat, lūgubrī famē familia pereat.

GYM necesse est, quō modō voles esse, ita esse, māter.

LENA ēcastor hau paenitet, ut dīcis ita futūra es̄.

nam quidem ita eris ut volō, numquam hāc aetāte fīēs

semperque istam quam nunc habēs aetātulam optinēbis,

multīsque damnō et mihi lucrō sine meō saepe eris sūmptū.

GYM faxint. LENA sine operā tuā hōrunc nīl facere possunt.

GYM equidem hercle addam operam sēdulō; sed aufer istaec verba.

meus oculus, mea Selēnium, numquam ego trīstiōrem

vīdī esse. quid, cedo, obsecrō tam abhorret hilaritūdō?

neque munda adaequē es̄, ut solēs (hoc sīs vidē, ut petīvit

suspīritum altē) et pallida es̄. ēloquere utrumque nōbīs,

et quid tibi est et quid velīs nostram operam, ut nōs sciāmus.

nōlī, obsecrō, lacrumīs tuīs exercitum imperāre.

SEL misera excrucior, mea Gymnasium: male mihi est, male māceror;

doleō ab animō, doleō ab oculīs, doleō ab aegritūdine.

quid dīcam, nisi stultitiā meā in maerōrem rapī?

GYM indidem unde oritur facitō ut faciās stultitiam sepelībilem.

SEL quid faciam? GYM in latebrās abscondās pectore penitissimō.

tuam stultitiam sōla facitō ut sciās sine aliīs arbitrīs.

SEL at mihi cordolium est. GYM quid? id unde est tibi cōr? commemorā obsecrō;

quod neque ego habeō neque quisquam alia mulier, ut perhibent virī.

SEL siquid est quod doleat, dolet; autem nōn est... tamen hoc hīc dolet.

GYM amat haec mulier. SEL ehō an amāre occipere amārum est, obsecrō?

GYM namque ēcastor amor et melle et felle est fēcundissimus;

gustuī dat dulce, amārum ad satietātem ūsque oggerit.

SEL ad istam faciem est morbus, quī , mea Gymnasium, mācerat.

GYM perfidiōsus est amor. SEL ergō in pecūlātum facit.

GYM bonō animō es̄, erit istī morbō melius. SEL cōnfīdam fore,

medicus veniat quī huic morbō facere medicīnam potest.

GYM veniet. SEL spissum istūc amantī est verbum, veniet, nisi venit.

sed ego meā culpā et stultitiā peius misera māceror,

quom ego illum ūnum exoptāvī, quīcum aetātem dēgerem.

LENA mātrōnae magis condūcibile est istūc, mea Selēnium,

ūnum amāre et cum aetātem exigere quoi nūpta est semel.

vērum enim meretrīx fortūnātī est oppidī simillima:

nōn potest suam rem obtinēre sōla sine multīs virīs.

SEL hoc volō agātis. quā accersītae causā ad estis, ēloquar.

nam mea māter, quia ego nōlō meretrīcem dīcier,

obsecūta est, gessit mōrem ōrantī mōrigerae mihi,

ut , quem ego amārem graviter, sineret cum vīvere.

LENA stultē ēcastor fēcit. sed ēnumquam cum quīquam virō

cōnsuēvistī? SEL nisi quidem cum Alcēsimarchō, nēmine,

neque pudīcitiam meam alius quisquam imminuit. LENA obsecrō,

quo is homō īnsinuāvit pactō ad ? SEL per Dionȳsia

māter pompam spectātum dūxit. dum redeō domum,

conspicillō cōnsecūtu’st clanculum ūsque ad forēs.

inde in amīcitiam īnsinuāvit cum mātre et cum simul

blanditiīs, mūneribus, dōnīs. LENA mihi istunc vellem hominem darī,

ut ego illum vorsārem! SEL quid opu’st verbīs? cōnsuētūdine

coepī amāre contrā ego illum, et ille . LENA ō mea Selēnium,

assimulāre amāre oportet. nam amēs, extempulō

melius illī multō, quem ames, cōnsulās quam reī tuae.

SEL at ille conceptīs iūrāvit verbīs apud mātrem meam,

uxōrem ductūrum esse: nunc alia dūcenda est domum,

sua cognāta Lēmniēnsis, quae habitat hīc in proximō.

nam eum pater eius subēgit. nunc mea māter īrāta est mihi,

quia nōn redierim domum ad , postquam hanc rem rescīverim,

eum uxōrem ductūrum esse aliam. LENA nihil amōrī iniūrium est.

SEL nunc amābō ut hanc hīc ūnum trīduom hoc sōlum sinās

esse et hīc servāre apud . nam ad mātrem accersīta sum.

LENA quamquam istūc mihi erit molestum trīduom, et damnum dabis,

faciam. SEL facis benignē et amīcē. sed , Gymnasium mea,

absente Alcēsimarchus veniet, nōlītō ācriter

eum inclāmāre (utut erga mēd est meritus, mihi cordī est tamen),

sed, amābō, tranquillē: quid, quod illī doleat, dīxerīs.

accipiās clāvīs: quid tibi opus erit promptō, prōmitō.

ego volō īre. GYM ut excīvistī lacrimās. SEL Gymnasium mea,

bene valē. GYM cūrā , amābō. sīcine immunda, obsecrō,

ībis? SEL immundās fortūnās aequom est squālōrem sequī.

GYM amiculum hoc sustolle saltem. SEL sine trahī, quom egomet trahor.

GYM quandō ita tibi libet, valē atque salvē. SEL possim, velim.

GYM numquid vīs, māter, intrō quīn eam? ēcastor mihi

vīsa amāre. LENA istōc ergō aurīs graviter obtundō tuās,

quem amēs. abī intrō. GYM numquid vīs? LENA ut valeās. GYM valē.

2 (1.2)   Lena

LENA idem mihī est magnae quod partī vitium mulierum

quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburrātae sumus,

largiloquae extemplō sumus, plūs loquimur quam sat est.

quīn ego nunc quia sum onusta mea ex sententiā

quiaque adeō complēvī flōre līberī,

magis lībera ūtī linguā collibitum est mihi,

tacēre nequeō misera quod tacitō ūsus est.

nam ego illanc ōlim, quae hinc flēns abiit, parvolam

puellam prōiectam ex angiportū sustulī.

[adulēscēns quīdam hic est apprīmē nōbilis

Sicyōne, summō genere; vīvit pater.

is amōre miserē hanc dēperit mulierculam,

quae hinc modo flēns abiit. contrā amōre eum haec dēperit.]

eam meae ego amīcae dōnō huic meretrīcī dedī,

quae saepe cum mentiōnem fēcerat,

puerum aut puellam alicunde ut reperīrem sibi,

recēns nātum, eapse quod sibī suppōneret.

ubi mihi potestās prīmum ēvēnit, īlicō

fēcī eius ēī quod ōrāvit cōpiam.

postquam eam puellam ā accēpit, īlicō

eandem puellam peperit quam ā accēperat,

sine obstetrīcis operā et sine dolōribus,

item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.

nam amātōrem aibat esse peregrīnum sibi

suppositiōnemque eius facere grātiā.

id duae nōs sōlae scīmus: ego quae illī dedī

et illa quae ā accēpit, praeter vōs quidem.

haec sīc rēs gesta est. quid ūsus vēnerit,

meminisse ego hanc rem vōs volō. ego abeō domum.

3 (1.3)   Auxilium

AUX utrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.

satin vix relīquit deō quod loquerētur locī,

ita properāvit puellae prōloquī

suppositiōne. quod tacuisset, tamen

ego eram dictūrus, deus, quī poteram plānius.

nam mi est auxiliō nōmen. nunc operam date,

ut ego argūmentum hoc vōbīs plānē perputem.

fuēre Sicyōnī iam diū Dionȳsia.

mercātor vēnit hūc ad lūdōs Lēmnius,

isque hīc compressit virginem, adulēscentulus,

, vīnolentus multā nocte in viā.

is ubi malam rem scit meruisse, īlicō

pedibus perfugium peperit, in Lēmnum aufugit,

ubi habitābat tum. illa quam compresserat

decumō post mēnse exāctō hīc peperit fīliam.

quoniam reum eius factī nescit quī siet,

paternum servom suī participat cōnsilī,

dat eam puellam servō expōnendam ad necem.

is eam prōiēcit. haec puellam sustulit.

ille clam observāvit servos quī eam prōiēcerat

quō aut quās in aedīs haec puellam dēferat.

ut eampse vōs audīstis cōnfitērier,

dat eam puellam meretrīcī Melaenidī,

eaque ēducāvit eam sibī prō fīliā

bene ac pudīcē. tum illic autem Lēmnius

propinquam uxōrem dūxit, cognātam suam.

ea diem suom obiit, facta mōrigera est virō.

postquam ille uxōrī iūsta fēcit, īlicō

hūc commigrāvit; dūxit uxōrem hīc sibi

eandem quam ōlim virginem hīc compresserat,

et eam cognōscit esse, quam compresserat;

illa illī dīcit, eius ex iniūriā

peperisse gnātam atque eam servō īlicō

dedisse expōnendam. ille extemplō servolum

iubet illum eundem persequī, quā queat

reperīre quae sustulerit. reī nunc suam

operam ūsque assiduō servos dat, possiet

meretrīcem illam invenīre, quam ōlim tollere,

quom ipse expōnēbat, ex īnsidiīs vīderat.

nunc quod relicuom restat volo persolvere,

ut expungātur nōmen, quid dēbeam.

adulēscēns hic est Sicyōnī, vīvit pater;

is amōre prōiectīciam illam dēperit

quae dūdum flēns hinc abiit ad mātrem suam,

et illa hunc contrā, quī est amor suāvissimus.

ut sunt hūmāna, nihil est perpetuom datum.

pater adulēscentī dare volt uxōrem; hoc ubi

māter rescīvit, iussit accersī eam domum.

haec sīc rēs gesta est. bene valēte et vincite

virtūte vērā, quod fēcistis antidhāc;

servāte vestrōs sociōs, veterēs et novōs,

augēte auxilia vestra iūstīs lēgibus,

perdite perduellīs, parite laudem et lauream,

ut vōbīs vīctī Poenī poenās sufferant.

4 (2.1)   Alcesimarchus

ALC crēdō ego amōrem prīmum apud hominēs carnificīnam commentum.

hanc ego coniectūram domi faciō, foris quaeram,

quī omnīs hominēs superō antideō cruciābilitātibus animī.

iactōr agitor stimulor, vorsor

in amōris rotā, miser exanimor,

feror differor distrahor dīripior,

ita nūbilam mentem animī habeō.

ubi sum, ibi nōn sum, ubi nōn sum, ibi est animus, ita omnia sunt ingenia;

quod libet, nōn libet iam id continuō,

ita amor lassum animī lūdificat,

fugat, agit, appetit, raptat, retinet,

lactat, largītur: quod dat nōn dat; dēlūdit:

modo quod suāsīt, id dissuādet,

quod dissuāsīt, id ostentat.

maritumis mōribus cum experitur ita meum frangit amantem animum;

neque, nisi quia miser nōn pessum,

mihi ūlla abest perdito permitiēs.

ita pater apud vīllam dētinuit

hōs diēs sex rūrī continuōs,

neque licitum intereā est meam amīcam

vīsere: estne hoc miserum memorātū?

[[ missing lines ]]

ALC potine tu homo facinus facere strēnuom? SER aliōrum affatim est

quī faciant. sānē ego nōlō fortem perhibērī virum.

[[ missing lines ]]

sed quid istūc? ALC mala multa dīcī mihi volō. SER quā grātiā?

ALC quia vīvō. SER facile id quidem edepol possum, vīs. ALC volō.

SER at enim expōnās pugnōs tuōs in imperiō meō.

ALC numquam edepol faciam. SER fidem . ALC , nōn factūrum esse .

sed ego prīmum, tot quī ab amīcā abesse potuerim diēs,

sum nihilī. SER nihilī hercle vērō es̄. ALC quam ego amārem perditē,

quae amāret contrā. SER dignus hercle es̄ īnfortūniō.

ALC ei tot tam acerba facere in corde. SER Frūgī numquam eris.

ALC praesertim quae coniūrāsset cum et firmāsset fidem,

SER neque deōs neque hominēs aequom est facere tibi posthāc bene.

ALC quae esset aetātem exāctūra cum in mātrimōniō,

SER compedēs capere oportet neque eās umquam pōnere.

ALC quae mihi esset commendāta et meae fidē concrēdita,

SER hercle verberibus multum caedī oportēre arbitror.

ALC quae mellillam vocāre et suāvium solita est suom.

SER ob istūc ūnum verbum dignu’s, deciēns quī furcam ferās.

ALC egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es̄? SER dīcam tibi:

supplicium illī dēs, suspendās , tibi suscēnseat.

[[ several damaged lines ]]

ALC *** ubi es̄? SER ecce .

ALC ī, affer mihi arma et lōrīcam addūcitō.

SER ... lōrīcam addūcam? ...

ALC ī, curre, equom affer. SER hercle hic īnsānit miser.

ALC abī atque hastātōs multōs, multōs vēlitēs,

multōs cum multīs... nīl moror precāriō.

ubi sunt quae iussī? SER sānus hic nōn est satis.

GYM manū esse crēdō nocitum, quom illaec sīc facit.

SER utrum dēlīrās, quaesō, an astāns somniās,

quī equom afferre iubes, lōrīcam addūcere,

multōs hastātōs, post id multōs vēlitēs,

multōs cum multīs? haec pervorsāriō

mihi fābulātu’s. ALC dīxīn ego istaec, obsecrō?

SER modo quidem hercle haec dīxistī. ALC nōn praesēns quidem.

SER praestrīgiātōr es̄ siquidem hīc nōn es̄ atque adēs.

GYM videō ego amōris valdē tāctum toxicō,

adulēscēns; magis volō monitum. ALC monē.

GYM cave sīs cum Amōre umquam bellum sūmpserīs.

ALC quid faciam? GYM ad mātrem eius dēveniās domum,

expūrgēs, iūrēs, ōrēs blandē per precem

eamque exōrēs tibī suscēnseat.

ALC expūrigābō hercle omnia ad raucam ravim.

[[ missing lines ]]

SEN prohibet dīvitiīs maximīs, dōte altilī atque opīmā.

[[ missing lines ]]

mulierculam exornātulam. ‹faci›ē quidem hercle scīta.

quamquam vetus canthērius sum, etiam nunc, ut ego opīnor,

adhinnīre equolam possum ego hanc, dētur sōla sōlī.

GYM nimis opportūnē ēvenit rediisse Alcēsimarchum;

nam sōla nūlla invītior solet esse. SEN vocātō,

sōla sīs: ego cum erō, volō ego agere, ut tu agās aliquid.

GYM nimis lepidē exconcinnāvit hāsce aedīs Alcēsimarchus.

SEN ut quom Venus aggreditur, placet; lepidum est amāre semper.

GYM Venerem meram haec aedēs olent, quia amātor expolīvit.

SEN nōn modo ipsa lepida est, commodē quoque hercle fābulātur.

sed quom dicta huius interpretōr, haec hercle est, ut ego opīnor,

meum quae corrumpit fīlium. suspīciō est eam esse,

utpote quam numquam vīderim; opīniōne crēdō.

nam hāsce aedīs conductās habet meus gnātus, haec ubi astat:

hoc hanc eam esse opīniō est; nam haec illum nōmināvit.

quid adeam atque appellem. malī damnīque illecebra, salvē.

[[ several damaged lines ]]

SEN volō ex scīre quidquid est meus fīlius quod fēcit,

quid ego usquam male fēcī tibi aut meus quisquam, id ēdissertā,

quam ob rem meumque fīlium cum mātre remque nostram

habēs perdītuī et praedātuī? GYM miser errat, ut ego dīxī.

lepida est māteriēs, lūdam ego hunc, nam occāsiō vidētur.

potin operam inīquē equidem malam ut dēs innocentī?

SEN sed obsecrō , nullusnest tibi amātor alius quisquam,

nisi meus modo ūnus fīlius? GYM quem quidem ego amem, alius nēmō est.

SEN at ecc * * * GYM nīl moror: damnō sunt tuī mihi similēs.

SEN quid ... GYM isne est id arbitrātus?

[[ missing lines ]]

...vōs datōrēs ...

negōtiolī bellissumī senicēs solētis esse.

[[ missing lines ]]

LENA respondēre postulās? iniūrium est.

stipulārī semper ultrō oportēt ā virīs,

eum quaestum faciō, nīl virīs prōmittere.

...

siquidem imperēs prō cōpiā, prō rēculā

...

quīn īs, itūra es̄? nimium īs vēgrandī gradū.

GYM pol ad cubitūram, māter, magis sum exercita

ferē quam ad cursūram. sum tardiuscula.

[[ missing lines ]]

... meminēre officium suom.

ita mustulentus ventus nārīs attigit.

capillō scissō atque excissātīs auribus

quae quasi carnificis angiporta pūrigāns

[[ several damaged lines ]]

nōn quasi nunc haec sunt hīc, limācēs, līvidae,

febrīculōsae, miserae amīcae, osseae,

diōbolārēs, schoeniculae, mīrāculae,

cum extrītīs tālīs, cum todillīs crusculīs

[[ several damaged lines ]]

SEL ... molestus es̄.

ALC meae issulā suā aedēs egent. ad sine dūcam. SEL aufer manum.

ALC Germāna mea sororcula. SEL repudiō frāterculum.

ALC tum igitur, mea mātercula. MEL repudiō frāterculum.

ALC obsecrō SEL valeās. ALC ut sinas SEL nīl moror. ALC expurigāre .

SEL oppressās ALC sine dīcam. MEL satis sapit mihi tuīs periūriīs.

* * * * * at nunc nōn potis est. ALC supplicium volō

pollicēri MEL at aps accipere nōn libēt. ALC em omnia

patior iūre iūre. MEL hoc illī volup est neque tīs miserērī decet.

SEL quamquam hominem ...

verba dare ...

nōn illa ... quī frangant foedera

... eōs ...

dabis ...

ALC at ego nec neque āmittam hodiē, nisi quae volo cum loquī

dās mihi operam ...

MEL potin ut mihi molestus sīs? ALC quīn id est nōmen mihi,

omnēs mortālēs vocant molestum: eundem cōnspicis.

... obsecrō. MEL at frūstrā obsecrās.

...

quia sine omnī ... ALC dabō

iūs iūrandum ...

MEL at ego nunc ab illō mihi caveō iūre iūrandō tuō;

simile est iūs iūrandum amantum quasi iūs confūsīcium.

ALC nescia ...

... MEL nūgās agis.

...

ALC supplicium dabō ...

quō modo ego ...

... MEL quia es̄ nanctus novam,

quae ... quaedam quasi nesciās.

... ALC deaeque illam perdant pariter.

... umquam, hoc fallō. MEL nīl moror

... falsum fallis, ... ignōrat fidēs.

postrēmō, mihi dedissēs verba, dīs numquam darēs.

ALC quīn equidem illam dūcam uxōrem. MEL dūcās, tibi duint.

nunc hoc tibi commodum est, quae ...

ALC īnstrūxī illī aurum atque vestem. ... magis ...

MEL siquidem amābās, ... illī īnstruī.

sed sinō. iam hoc mihi respondē quod ego rogāverō:

īnstrūxistī ...

tibi ita ut voluistī ... ALC quod volō.

MEL facētu’s quia tibi alia est spōnsa locuplēs Lēmnia.

habeās. neque nōs factiōne tantā quantā sumus

neque opēs nostrae tam sunt validae quam tuae; vērum tamen

hau metuō iūs iūrandum nostrum quisquam culpitet:

iam, quid tibi dolēbit, sciēs quā doleat grātiā.

ALC perdant... MEL quodcumque optēs, tibi velim contingere.

ALC illam uxōrem dūxerō umquam, mihi quam dēspondit pater.

MEL et , umquam tibi uxōrem fīliam dederō meam.

ALC patiērin periūrāre? MEL pol aliquantō facilius,

quam meamque rem perīre et lūdificārī fīliam.

alibī quaere ubi iūrī iūrandō tuō satis sit subsidī:

hīc apud nōs iam, Alcēsimarche, cōnfrēgistī tesseram.

ALC face semel perīclum. MEL fēcī saepe, quod factum queror.

ALC redde illam. MEL inter novam rem verbum ūsūrpābō vetus:

quod dedī datum nōn vellem, quod relicuom est nōn dabō.

ALC nōn remissūra es̄ mihi illam? MEL prō respōnsās tibi.

ALC nōn remittēs? MEL scīs iam dūdum omnem meam sententiam.

ALC satin istūc tibi in corde certum est? MEL quīn commentor quidem.

ALC nōn edepōl istaec tua dicta nunc in aurīs recipiō.

MEL nōn? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agās sciās.

ALC at ita deaeque, superī atque īnferī et medioxumī,

itaque Iūnō rēgīna et Iovis suprēmī fīlia

itaque Sāturnus eius patruos... MEL ēcastor pater.

ALC itaque ops opulenta illīus avia... MEL immō māter quidem.

ALC Iūnō fīlia et Sāturnus patruos et pater Iuppiter...

dēlēnīs, propter haec peccō. MEL perge dīcere.

ALC anne etiam quid cōnsultūra sīs sciam, perge ēloquī?

MEL nōn remittam. dēfīnītum est. ALC enim vērō ita Iuppiter

itaque Iūnō itaque Iānus ita... quid dīcam nesciō.

iam sciō. immō, mulier, audī, meam ut sciās sententiam.

omnēs, magnī minūtī, et etiam patellāriī

faxint, ego dem vīvae vīvos sāvium Selēniō,

nisi ego que tuamque fīliam aequē hodiē obtruncāverō,

postē autem cum prīmō lūcī crās nisi ambō occīderō,

et equidem hercle nisi pedātū tertiō omnīs efflīxerō,

nisi illam remittis ad . dīxī quae voluī. valē.

MEL abiit intrō īrātus. quid ego nunc agam? redierit

illa ad hunc, ibidem locī rēs erit: ubi odium occēperit,

illam extrūdet, tum hanc uxōrem Lēmniam dūcet domum.

sed tamen ībō et persequar: āmēns quid faciat, cautō opu’st.

postrēmō, quandō aequā lēge pauperī cum dīvite

nōn licet, perdam operam potius quam carēbō fīliā.

sed quis hic est quī rēctā plateā cursum hūc contendit suom?

et illud paveō et hoc formīdō, ita tōta sum misera in metū.

5 (2.2)   Lampadio

LAM anum sectātus sum clāmōre per viās,

miserrumam habuī. ut illaec hodiē quot modīs

moderātrīx linguae fuit atque immemorābilis.

quot illī blanditiās, quid illī prōmīsī bonī,

quot admoenīvī fabricās, quot fallāciās

in quaestiōne. vix exsculpsī ut dīceret,

quia prōmīsī dōlium vīnī dare.

6 (2.3)   Phanostrata · Lampadio · Melaenis

PHAN audīre vōcem vīsa sum ante aedīs modo

meī Lampadiscī servī. LAM nōn surda es̄, era:

rēctē audīvistī. PHAN quid agis hīc? LAM quod gaudeās.

PHAN quid id est? LAM hinc ex hīsce aedibus paulō prius

vīdī exeuntem mulierem. PHAN illam quae meam

gnātam sustulerat? LAM rem tenēs. PHAN quid posteā?

LAM dīcō , quō pactō eam ab hippodromō vīderim

erīlem nostram fīliam sustollere.

extimuit tum illa. MEL iam horret corpus, cōr salit.

nam mihi ab hippodromō meminī afferrī parvolam

puellam eamque mihī suppōnere.

PHAN age perge, quaesō. animus audīre expetit

ut gesta rēs sit. MEL utinam audīre nōn queās.

[[ missing lines ]]

LAM pergō illam onerāre dictīs: "illaec tēd anus

fortūnīs ex secundīs ad miserās vocat.

nam illaec tibi nūtrīx est, mātrem cēnseās.

ego redūcō et revocō ad summās dītiās,

ubi locēre in lūculentam familiam,

unde tibi talenta magna vīgintī pater

det dōtis; nōn enim hīc, ubi ex Tuscō modo

tūte tibi indignē dōtem quaerās corpore."

PHAN an, amābō, meretrīx illa est quae illam sustulit?

LAM immo meretrix fuit; sed ut sit de , ēloquar.

iam perdūcēbam illam ad suādēlā meā:

anus amplexa est genua, plōrāns, obsecrāns,

dēserat : eam suam esse fīliam,

que eam peperisse sānctē adiūrābat mihi.

"istanc quam quaeris" inquit "ego amīcae meae

dedi, quae ēducāret eam prō fīliolā suā;

et vīvit" inquit. "ubi ea est?" inquam extempulō.

PHAN servāte obsecrō. MEL at perditis.

PHAN quoi illam dedisset exquīsīsse oportuit.

LAM quaesīvī, et dīxit meretrīcī Melaenidī.

MEL meum ēlocūtu’st nōmen, interiī oppidō.

LAM ubi ēlocūta est, ego continuō interrogō;

"ubi habitat?" inquam, "dūc ac dēmōnstrā mihi."

"āvecta est" inquit "peregrē hinc habitātum." MEL obsipat

aculam. LAM 'Quō āvecta est, sequēmur. sīcine

agis nūgās? periistī hercle, ..."

... nōn hōc longē dēstitī

īnstāre, ūsque adeō dōnec adiūrāt anus

iam mihi mōnstrāre. PHAN at nōn missam oportuit.

LAM servātur. sed illaec quandam aibat mulierem

suam bene volentem convenīre etiam prius,

commūne quācum id esset sibi negōtium.

et scio ventūram. MEL indicābit, et suās

ad meās miseriās aliās faciem cōnsciam.

PHAN quid nunc vīs facere ? LAM intrō abī atque animō bonō es̄.

vir tuos veniet, iube domī opperīrier,

in quaestiōne mihi sit, quid eum velim.

ego ad anum recurrō rūrsum. PHAN Lampadiō, obsecrō,

cūrā. LAM perfectum ego hoc dabō negōtium.

PHAN deōs que spērō... LAM eōsdem ego, utī abeās domum.

MEL adulēscēns, astā atque audī. LAM n, mulier, vocās?

MEL . LAM quid negōtī est? nam occupātus sum ampliter.

MEL quis istīc habitat? LAM Dēmiphō dominus meus.

MEL nempe istīc est, quī Alcēsimarchō fīliam

suam dēspondit in dīvitiās maximās?

LAM is ipsu’st. MEL eho , quam vōs igitur fīliam

nunc quaeritātis alteram? LAM ego dīcam tibi:

nōn ex uxōre nātam uxōris fīliam.

MEL quid istūc est verbī? LAM ex priōre muliere

nāta, inquam, meō erō est fīlia. MEL certē modo

huius, quae locūta est, quaerere aibās fīliam.

LAM huius ergō quaerō. MEL quō modō igitur, obsecrō,

haec est prior, quae nūpta nunc est? LAM conteris

tuā ōrātiōne, mulier, quisquis es̄.

medioxumam quam dūxit uxōrem, ex

nāta est haec virgō, Alcēsimarchō quae datur.

ea uxor diem obiit. iam scīs? MEL teneō istūc satis.

sed ego illud quaerō cōnfragōsum, quō modō

prior posterior sit et posterior sit prior?

LAM prius hanc compressit quam uxōrem dūxit domum,

prius gravida facta est priusque peperit fīliam;

eam postquam peperit, iussit parvam prōicī:

ego eam prōiēcī, alia mulier sustulit,

ego īnspectāvī. erus hanc dūxit postibi.

eam nunc puellam fīliam eius quaerimus.

quid nunc supīna sursum in caelum cōnspicis?

MEL ī nūnciam istūc quō properābās, nīl moror.

nunc intellēxī. LAM dīs hercle habeō grātiam,

nam intellexēs, numquam, crēdō, āmitterēs.

MEL nunc mihi bonae necessu’st esse ingrātiīs,

quamquam esse nōlō. rem palam esse intellegō:

nunc egomet potius hanc inībō grātiam

ab illīs, quam illaec indicēt. ībō domum,

atque ad parentēs reddūcam Selēnium.

7 (3.1)   Melaenis · Alcesimarchus · Selenium

MEL rem ēlocūta sum tibi omnem; sequere hāc , Selēnium,

ut eōrum quōiam esse oportet sīs potius quam mea.

quamquam invīta carēbō, animum ego indūcam tamen

ut illud quod minus meam quam tuam in rem bene condūcat cōnsulam.

nam hīc crepundia īnsunt, quibuscum illa ōlim ad dētulit,

quae mihī dedit, parentēs ut cognōscant facilius.

accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pultā illās forēs.

dīc ōrāre ut aliquis intus prōdeat properē ōcius.

ALC recipe ad , mors, amīcum et benevolum. SEL māter mea,

periimus miserae. ALC utrum hāc feriam an ab laevā latus?

MEL quid tibi est? SEL Alcēsimarchum nōn vidēs? ferrum tenet.

ALC ecquid agis? remorāre. lūmen linque. SEL amābō, accurrite,

interemat. ALC ō Salūte mea salūs salūbrior,

nunc, ego volō seu nōlō, sōla ut vīvam facis.

MEL hau voluistī istūc sevērum facere. ALC nīl cum tibi,

mortuos tibi sum: hanc ut habeō certum est nōn āmittere;

nam hercle iam ad agglūtinandam tōtam dēcrētum est dare.

ubi estis, servī? occlūdite aedīs pessulīs, repāgulīs

īlicō: hanc ego tetulerō intrā līmen. MEL abiit, abstulit

mulierem. ībō, persequar iam illum intrō, ut haec ex sciat

eadem, possum tranquillum facere ex īrātō mihi.

8 (4.1)   Lampadio · Phanostrata

LAM nūllam ego vīdisse crēdō magis anum excruciābilem

quam illaec est, quae dūdum fassa est mihi, quaene īnfitiās eat.

sed eccam eram videō. sed quid hoc est, haec quod cistella hīc iacet

cum crepundiīs? nec quemquam cōnspicōr alium in viā.

faciundum est puerīle officium: conquinīscam ad cistulam.

PHAN quid agis, Lampadiō? LAM haec cistella numnam hinc ab nōbīs domō est?

nam hinc ab ōstiō iacentem sustulī. PHAN quid nūntiās

super anū? LAM scelestiōrem in terrā nūllam esse alteram.

omnia īnfitiātur ea quae dūdum cōnfessa est mihi.

nam hercle ego quam illam anum irrīdēre ut sinam, satiu’st mihi

quōvīs exitiō interīre. PHAN , obsecrō vestram fidem.

LAM quid deōs obsecrās? PHAN servāte nōs. LAM quid est? PHAN crepundia

haec sunt, quibuscum extulistī nostram fīliolam ad necem.

LAM sānane es̄? PHAN haec sunt profectō. LAM pergin? PHAN haec sunt. LAM mihi

alia mulier istōc pactō dīcat, dīcam esse ēbriam.

PHAN nōn ēcastor falsa memorō. LAM nam, obsecrō, unde haec gentium?

aut quis deus obiēcit hanc ante ōstium nostrum, quasi

dēditā operā, in tempore ipsō? PHAN spēs mihi sāncta subvenī.

9 (4.2)   Halisca · Lampadio · Phanostrata

HAL nisi quid opis dant, disperiī, neque unde auxilium expetam habeō.

itaque et petulantia mea animī miseram habetet nēquitia angit⟩.

quae in tergum meum veniant, male formidō,

era mea sciat tam socordem esse quam sum.

quamne in manibus tenuī atque accēpī hīc ante aedīs

cistellam, ubi ea sit nesciō, nisī ut opīnor

loca haec circiter mi excidit

meī hominēs, meī spectātōrēs, facite indicium, quis vīdit,

quis eam abstulerit quisve sustulerīt et utrum hāc an illāc iter īnstiterit.

nōn sum scītior, quae hōs rogem aut quae fatīgem,

quī semper malō muliebrī sunt libentēs.

nunc vestīgia hīc qua sunt nōscitābō.

nam nēmō hāc praeter iit, postquam intrō abiī,

cistella hīc iacēret. quid hīc? periī, opīnor.

āctum est, īlicet īnfēlīcem et scelestam.

nūlla est, neque ego sum usquam. perdita perdidit .

sed pergam ut coēpī tamen, quaeritābō.

nam et intus paveō et foris formīdō,

ita nunc utrubīque metus agitat.

ita sunt hominēs miserē miserī:

ille nunc laetus est, quisquis est, quī illam habet,

quae neque illa illī quicquam ūsuī et potest

sed met moror, quom hōc ago sētius.

Halisca, hoc age, ad terram aspice et dēspice,

oculīs investīgēs, astūtē augurā.

LAM era. PHAN hem quid est? LAM haec est. PHAN quis est? LAM quoi haec excidit cistella.

PHAN certē eccam, locum signāt, ubī ea excidīt: appāret.

HAL sed is hāc iit, hāc soccī videō

vestīgium in pulvere, persequar hāc.

in hoc iam loco cum altero cōnstitit. hīc

meīs turba oculīs modo obiēcit:

neque prōrsum iit hāc: hīc stetit, hinc illō

exiit. hīc concilium fuit.

ad duōs attinet, liquidum est. attāt,

singulum vestīgium videō.

sed is hāc abiit. contemplābor. hinc hūc iit, hinc nusquam abiit.

actam rem ago. quod periit, periit: meum corium cum cistellā.

redeō intrō. PHAN mulier, mane, mane! sunt quī volunt conventam.

HAL quis revocat? LAM bona fēmina et malus masculus volunt .

HAL * * * * * * * * * * * postrēmō ille

plūs quī vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.

ecquem vīdistī quaerere hīc, amābō, in hāc regiōne

cistellam cum crepundiīs, quam ego hīc āmīsī misera?

nam dūdum ut accucurrimus ad Alcēsimarchum,

vītā interēmeret, tum eam mihi opīnor excidisse.

LAM cistellam haec mulier perdidit. taceāmus, era, parumper.

HAL disperiī misera. quid ego erae dīcam? quae opere tantō

servāre iussit, quī suōs Selēnium parentēs

facilius posset nōscere, quae erae supposita est parva,

quam quaedam meretrīx dedit. LAM nostram haec rem fābulātur,

hanc scīre oportet, fīlia tua ubi sit, signa ut dīcit.

HAL nunc eam volt suae mātrī et patrī, quibus nāta est, reddere ultrō.

homō, obsecrō, aliās rēs geris, ego tibi meās rēs mandō.

LAM istūc agō, atque istīc mihī cibus est, quod fābulāre,

sed inter rem agendam istam erae huic respondī quod rogābat.

nunc ad redeō: quid est opus, dīc, et imperā .

quid quaeritābās? HAL homō et mea mulier, vōs salūtō.

PHAN et nōs . sed quid quaeritās? HAL vestīgium hīc requīrō,

quā aufūgit quaedam * -aestiō LAM * * * * quid id? quid nam est?

HAL aliēnum concinnat malum et maerōrem familiārem.

LAM mala mers, era, haec et callida est. PHAN ēcastōr ita vidētur.

LAM imitātur nēquam bēstiam et damnificam. PHAN quamnam, amābō?

LAM involvolum, quae in pampinī foliō intorta implicat :

itidem haec exōrdītur sibī intortam ōrātiōnem.

quid quaeritās? HAL cistellula hinc , adulēscēns, ēvolāvit.

LAM in caveam lātam oportuit. HAL nōn edepol praeda magna.

LAM mīrum quīn grex vēnālium in cistellā īnfuerit ūnā.

PHAN sine dīcat. LAM dīcat quidem. PHAN age loquere quid ibi īnfuerit.

HAL crepundia ūna. LAM est quīdam homō, quī illam ait scīre ubī sit.

at pol ille ā quādam muliere, eam mōnstret, grātiam ineat.

at sibi ille quīdam volt darī mercēdem. HAL at pol illa quaedam,

quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.

LAM at enim ille quīdam operam bonam magis expetit quam argentum.

HAL at pol illī quoidam mulierī nūlla opera grātuīta est.

PHAN commodulē quaedam. tibī nunc prōdēs. cōnfitēmur

cistellam habēre. HAL at vōs Salūs servāssit. ubi ea nunc est?

PHAN salvam eccam. sed ego rem meam magnam cōnfābulārī

cum volo: sociam mihī adoptō ad meam salūtem.

HAL quid istūc negōtī est? aut quis es̄? PHAN egō sum illīus māter,

quae haec gestitāvit. HAL hīcine ergō habitās? PHAN hariolāre.

sed quaesō, ambāgēs, mulier, mitte atque hoc age.

ēloquere, unde haec sunt tibi, citō, crepundia.

HAL mea haec erīlis gestitāvit fīlia.

LAM mentīris, nam mea gestitāvit, nōn tua.

PHAN obloquere. LAM taceō. PHAN mulier, perge dīcere.

ubi ea est, quae gestitāvit? HAL hīc in proximō.

PHAN istīc quidem edepol meī virī habitat gener.

[[ missing lines ]]

obloquere rursus. perge porrō dīcere.

quot annōs nāta dīcitur? HAL septemdecim.

PHAN mea est. LAM ea est: ut numerus annōrum attulit.

HAL quid quā ... iam quaerō meam.

LAM at po ... sunt, quaerō tertiam.

PHAN quod quaeritābam, fīliam invēnī meam.

HAL aequom est repōnī per fidem quod crēditum est,

bene merentī sit malō benignitās.

nostra haec alumna est, tua profectō fīlia:

era redditūra est tuam tibi, et grātiā

domō profecta est. cēterum ex ipsā, obsecrō,

exquaeritōte: ego serva sum. PHAN aequom postulās.

HAL illīus ego istanc esse mālō grātiam.

sed istanc cistellam obsecrō ut reddās mihi.

PHAN quid fit, Lampadiō? LAM quod tuom est teneās tuom.

PHAN at huius miseret. LAM sīc faciendum cēnseō:

istī cistellam et intrō abī cum istāc simul.

PHAN tibi auscultābō. tene cistellam tibi,

abeāmus intrō. sed quid est nōmēn tuae

dominae? HAL Melaenis. PHAN ī prae, iam ego sequar.

10 (5.1)   Demipho · Lampadio

DEM quid hoc negōtī est, quod omnēs hominēs fābulantur per viās

mihi esse fīliam inventam? et Lampadiōnem in forō

quaesīvisse aiunt. LAM ere, unde īs? DEM ex senātū. LAM gaudeō

tibi meā operā līberōrum esse amplius. DEM enim nōn placet.

nīl morōr aliēnā operā fierī plūrīs līberōs.

sed quid istūc est? LAM properā īre intrō hūc ad affīnem tuom,

fīliam tuam iam cognōscēs intus. ibidem uxor tua est.

abi citō. DEM praevortī hoc certum est rēbus aliīs omnibus.

Ω exspectētis, spectātōrēs, dum illī hūc ad vōs exeant:

nēmō exībit, omnēs intus cōnficient negōtium.

ubi id erit factum, ōrnāmenta pōnent; postideā locī

quī dēlīquit vāpulābit, quī nōn dēlīquit bibet.

nunc quod ad vōs, spectātōrēs, relicuom relinquitur,

mōre maiōrum date plausum postrēmā in cōmoediā.

Fragmenta

scrattae, scruppēdae, strittabillae, sordidae

cistellam offers cum crepundiīs