1 (1.1) EPIDICUS · THESPRIO
EP heus, adulēscēns. TH quis properantem mē reprehendit palliō?
EP familiāris. TH fateor, nam odiō es̄ nimium familiāriter.
EP respice vērō, Thespriō TH ōh,
Epidicumne ego cōnspicor?
EP satis rēctē oculīs ūteris.
TH salvē. EP dī dent quae velīs.
venīre salvom gaudeō. TH quid cēterum? EP quod eō assolet:
cēna tibi dabitur. TH spondeō. EP quid? TH mē acceptūrum, sī dabis.
EP quid tu agis? ut valēs?
exemplum adesse intellegō.
eugae,
corpulentior vidēre atque habitiōr. TH huic grātiā.
EP quam quidem tē iam diū
perdidisse oportuit.
TH minus iam fūrtificus sum quam antehāc. EP quid ita? TH rapiō prōpalam.
EP dī immortālēs tē infēlīcent, ut tū es̄ gradibus grandibus.
nam ut apud portum tē cōnspexī, curriculō occēpī sequī:
vix adipīscendī potestās modo fuit. TH scurra es̄. EP sciō
tē esse equidem hominem mīlitārem. TH audācter quam vīs dīcitō.
quid agis? perpetuēn valuistī? EP variē. TH quī variē valent,
capreāginum hominum nōn placet mihi neque panthērīnum genus.
EP quid tibi vīs dīcam nisi quod est? ut illae rēs? respondē. TH probē.
EP quid erīlis noster fīlius? TH valet pugilicē atque āthlēticē.
EP voluptābilem mihi nūntium tuō adventū apportās, Thespriō
TH sed ubi est is? advēnit simul. EP ubi is ergō est? nisi sī in vīdulō
aut sī in mellīnā attulistī. TH dī tē perdant. EP tē volō
percontārī: operam dā, opera reddētur tibi.
TH iūs dīcis. EP mē decet. TH iam tū autem nōbīs praetūram geris?
EP quem dīcēs digniōrem esse hominem hodiē Athēnīs alterum?
TH at ūnum ā praetūrā tuā,
Epidice, abest. EP quidnam? TH sciēs:
līctōrēs duo, duo ulmeī
fascēs virgārum. EP vae tibi.
sed quid ais? TH quid rogās?
EP ubi arma sunt Stratippoclī?
TH pol illa ad hostīs trānsfūgērunt. EP armane? TH atque equidem citō.
EP sēriōne dīcis tū?
TH sēriō, inquam: hostēs habent.
EP edepol facinus improbum. TH at iam ante aliī fēcērunt idem.
erit illī illa rēs honōrī. EP quī? TH quia ante aliīs fuit.
Mulciber, crēdō, arma fēcit quae habuit Stratippoclēs:
trāvolāvērunt ad hostīs. EP tum ille prōgnātus Thetī
sine perdat: alia apportābunt ēī Nēreī fīliae.
id modo videndum est, ut māteriēs suppetat scūtāriīs,
sī in singulīs stīpendiīs is ad hostīs exuviās dabit.
TH supersedē istīs rēbus iam. EP tū ipse, ubi lubet, fīnem face.
TH dēsiste percontārier. EP loquere ipse: ubi est Stratippoclēs?
TH est causa quā causā simul mēcum īre veritu’st. EP quidnam id est?
TH patrem vidēre sē nevolt etiam nunc. EP quāpropter? TH sciēs.
quia fōrmā lepidā et līberālī captīvam adulēscentulam
dē praedā mercātu’st. EP quid ego ex tē audiō? TH hoc quod fābulor.
EP quōr eam ēmit? TH animī causā. EP quot illic homō animōs habet?
nam certō, prius quam hinc ad legiōnem abiit domō,
ipsus mandāvit mī, ab lēnōne ut fidicina,
quam amābat, emerētur sibī. id eī impetrātum reddidī.
TH utquomque in altō ventu’st, Epidice, exim vēlum vortitur.
EP vae miserō mihī, male perdidit mē. TH quidnam istūc? quid est?
EP quid istanc quam ēmit, quantī eam ēmit? TH vīlī. EP haud istūc tē rogō.
TH quid igitur? EP quot minīs?
TH tot, quadrāgintā minīs.
id adeō argentum ab danīstā apud Thēbās sūmpsit faenore,
in diēs mināsque argentī singulās nummīs. EP papae.
TH et is danīsta advēnit ūnā cum eō, quī argentum petit.
EP dī immortālēs, ut ego interiī basilicē. TH quid iam? aut quid est,
Epidice? EP perdidit mē TH quis ille? EP ille@ quī arma perdidit.
TH nam quid ita? EP quia cottīdiē ipse ad mē ab legiōne epistulās
mittēbat sed taceam optumum est,
plūs scīre satiu’st quam loquī
servom hominem. ea sapientia est.
TH nesciō edepol quid timidu’s, trepidās, Epidice, ita voltū tuō
videor vidēre commeruisse hīc mē absente in tē aliquid malī.
EP potin ut molestus nē siēs? TH abeō. EP astā, abīre hinc nōn sinam.
TH quid nunc mē retinēs? EP amatne istam quam ēmit dē praedā? TH rogās?
dēperit. EP dēgitur
corium dē tergō meō.
TH plūsque amat quam tē umquam amāvit. EP Iuppiter tē perduit.
TH mitte nunciam,
nam ille mē domum
vetuit venīre, ad Chaeribūlum iussit hūc in proxumum;
ibi manēre iussit, eō ventūru’st ipsus. EP quid ita? TH dīcam:
quia patrem prius convenīre sē nōn volt neque cōnspicārī,
quam id argentum, quod dēbētur prō illā, dēnumerāverit.
EP eu edepol rēs turbulentās. TH mitte mē ut eam nunciam.
EP haecine ubi scībit senex,
puppis pereunda est probē.
TH quid istūc ad mē attinet,
quō tū intereās modo?
EP quia perīre sōlus nōlō, tē cupiō perīre mēcum,
benevolēns cum benevolente. TH abī in malam rem maxumam ā mē
cum istāc condiciōne. EP ī sānē, siquidem festīnās magis.
TH numquam hominem quemquam convēnī, unde abierim lubentius.
EP illic hinc abiit. sōlus nunc es̄. quō in locō haec rēs sit vidēs,
Epidice: nisi quid tibi in tēte auxilī est, absūmptus es̄.
tantae in tē impendent ruīnae: nisi suffulcīs firmiter,
nōn potēs subsistere, itaque in tē irruont montēs malī.
neque ego nunc
quō modo
mē expedītum ex impedītō faciam, cōnsilium placet.
ego miser
perpulī
meīs dolīs senem, ut cēnsēret suam sēsē emere fīliam:
is suō
fīliō
fidicinam ēmit, quam ipse amābat, quam abiēns mandāvit mihi.
sī sibi nunc
alteram
ab legiōne abdūxit animī causā, corium perdidī.
nam ubi senex
sēnserit
sibi data esse verba, virgīs dorsum dēpoliet meum.
at enim tū
praecavē.
at enim, bat enim, nihil est istūc. plānē hoc corruptum est caput.
nēquam homō es̄,
Epidice.
quī libīdō est male loquī?
quia tū tēte dēseris.
quid faciam?
mēn rogās?
tu quidem antehāc aliīs solēbās dare cōnsilia mūtua.
aliquid aliquā reperiundum est. sed ego cessō īre obviam
adulēscentī, ut quid negōtī sit sciam. atque ipse illic est.
trīstis est. cum Chaeribūlō incēdit aequālī suō.
hūc concēdam, ōrātiōnem unde hōrum placidē persequar.
2 (1.2) STRATIPPOCLES · CHAERIBULUS · EPIDICUS
STR rem tibi sum ēlocūtus omnem, Chaeribūle, atque admodum
meōrum maerōrum atque amōrum summam ēdictāvī tibi.
CH praeter aetātem et virtūtem stultus es̄, Stratippoclēs.
idne pudet tē, quia captīvam genere prōgnātam bonō
in praedā es̄ mercātus? quis erit, vitiō quī id vortat tibi?
STR quī invident omnīs inimīcōs mī illōc factō repperī;
at pudīcitiae eius numquam nec vim nec vitium attulī.
CH iam istōc probior meō quidem animō, cum in amōre temperēs.
STR nihil agit quī diffīdentem verbīs sōlātur suīs;
is est amīcus, quī in rē dubiā rē iuvat, ubi rē est opus.
CH quid tibi mē vīs facere? STR argentī dare quadrāgintā minās,
quod danīstae dētur, unde ego illud sūmpsī faenore.
CH sī hercle habērem pollicērer STR nam quid tē igitur rētulit
beneficum esse ōrātiōne, sī ad rem auxilium ēmortuom est?
CH quīn edepol egomet clāmōre differor, difflāgitor.
STR mālim istius modī mihi amīcōs furnō mersōs quam forō.
sed operam Epidicī nunc mē emere pretiō pretiōsō velim.
quem quidem ego hominem irrigātum plāgīs pistōrī dabō,
nisi hodiē prius comparāssit mihi quadrāgintā minās,
quam argentī fuerō ēlocūtus eī postrēmam syllabam.
EP salva rēs est: bene prōmittit, spērō servābit fidem.
sine meō sūmptū parātae iam sunt scapulīs symbolae.
aggrediār hominem. advenientem peregrē erum suom Stratippoclem
impertit salūte servus Epidicus. STR ubi is est? EP adest.
salvom hūc advēnisse STR tam tibi istūc crēdō quam mihi.
EP benene ūsque valuistī? STR ā morbō valuī, ab animō aeger fuī.
EP quod ad mē attinuit, ego cūrāvī: quod mandāvistī mihi
impetrātum est, ēmpta ancilla est, quod tūte ad mē litterās
missiculābās. STR perdidistī omnem operam. EP nam quī perdidī?
STR quia meō neque cāra est cordī neque placet. EP quid rētulit
mihi tantō opere tē mandāre et mittere ad mē epistulās?
STR illam amābam ōlim, nunc iam alia cūra impendet pectorī.
EP hercle miserum est ingrātum esse hominī id quod faciās bene.
ego quod bene fēcī male fēcī, quia amor mūtāvit locum.
STR dēsipiēbam mentis, cum illa scrīpta mittēbam tibi.
EP mēn piāculārem oportet fierī ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdās succīdāneum?
STR quid istīc verba facimus? huic hominī opu’st quadrāgintā minīs
celeriter calidīs, danīstae quās resolvat, et cito.
EP dīc modo unde auferre mē vīs. quo a tarpēzītā petō?
STR unde lubet. nam nī ante sōlem occāsum ē lo‹culīs afferēs›
meam domum nē imbītās: tū tē in pistrīnum ‹conferās›
EP facile tū istūc sine perīclō et cūrā, corde līberō
fābulāre; nōvī ego nostrōs: mihi dolet cum ego vāpulō.
STR quid tū nunc? patiērin ut ego mē interimam? EP nē fēcerīs.
ego istūc accēdam perīclum potius atque audāciam.
STR nunc placēs, nunc ego tē laudō. EP patiar ego istūc quod lubet.
STR quid illa fīet fidicina igitur? EP aliqua rēs reperībitur,
aliquā ope exsolvam, extrīcābor aliquā. STR plēnus cōnsilī es̄.
nōvī ego tē. EP est Euboicus mīles locuplēs, multō aurō potēns,
quī ubi tibi istam ēmptam esse scībit atque hanc adductam alteram,
continuō tē ōrābit ultrō ut illam trāmittās sibi.
sed ubi illa est quam tū addūxistī tēcum? STR iam faxō hīc erit.
CH quid hic nunc agimus? STR eāmus intrō hūc ad tē, ut hunc hodiē diem
lūculentum habeāmus. EP īte intrō, ego dē rē argentāriā
iam senātum convocābō in corde cōnsiliārium,
quoi potissumum indicātur bellum unde argentum auferam.
Epidice, vide quid agās, ita rēs subitō haec obiecta est tibi;
nōn enim nunc tibi dormitandī neque cūnctandī cōpia est:
adeundum! senem oppugnāre certum est cōnsilium mihi.
ībo atque adulēscentī dīcam nostrō erīlī fīliō,
nē hinc forās exambulet nēve obviam veniat senī.
3 (2.1) APOECIDES · PERIPHANES
AP plērīque hominēs, quōs cum nīl rēfert pudet,
ubi pudendum est ibi eōs dēserit pudor,
cum ūsu’st ut pudeat.
is adeō tū es̄. quid est quod pudendum siet,
genere gnātam bonō pauperem domum
dūcere tē uxōrem?
praesertim eam, quā ex tibi commemorēs hanc quae domi est fīliam prōgnātam.
PER revereor fīlium. AP at pol ego tē crēdidī
uxōrem, quam tū extulistī, pudōre exsequī,
quoius quotiēns sepulchrum vidēs, sacruficās
īlicō Orcō hostiīs, neque adeō iniūriā,
quia licitum est eam tibi vīvendō vincere. PER ōh,
Herculēs ego fuī, dum illa mēcum fuit;
nec sexta aerumna acerbiōr Herculi, quam illa mihi obiecta est.
AP pulchra edepol dōs pecūnia est. PER quae quidem pol nōn marīta est.
4 (2.2) EPIDICUS · APOECIDES · PERIPHANES
EP st,
tacēte, habēte animum bonum.
liquidō exeo foras auspiciō, avī sinistrā;
acūtum cultrum habeō, senis quī exenterem marsuppium.
sed eccum ipsum ante aedīs cōnspicōr erum meum atque Apoecidem
quālīs volō vetulōs duo.
iam ego mē convortam in hirūdinem atque eōrum exsūgēbō sanguinem,
senātī quī columen cluent.
***
AP continuō ut marītus fīat. PER laudō cōnsilium tuom.
nam ego illum audīvī in amōrem haerēre apud nescioquam fidicinam,
id ego excrucior. EP dī hercle omnēs mē adiuvant augent amant:
ipsī hi quidem mihi dant viam, quō pactō ab sē argentum auferam.
age nunciam ōrnā tē, Epidice, et palliolum in collum cōnice
itaque assimulātō quasi per urbem tōtam hominem quaesīverīs.
age, sī quid agis. dī immortālēs, utinam conveniam domī
Periphanēm, per omnem urbem quem sum dēfessus quaerere:
per medicīnās, per tōnstrīnās, in gymnasiō atque in forō,
per myropōlia et laniēnās circumque argentāriās.
rogitandō sum raucus factus, paene in cursū concidī.
PER Epidice. EP Epidicum quis est quī revocat? PER ego sum, Periphanēs.
AP et ego Apoecidēs sum. EP et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optumā
vōs videō opportūnitāte ambō advenīre. PER quid reī est?
EP mane, sine respīrem quaesō. PER immō acquiēsce. EP animō malē est.
AP recipiam anhēlitum. PER clēmenter, requiēsce. EP animum advortite.
ā legiōne omnēs remissī sunt domum Thēbīs. AP quis hoc
dīcit factum? EP ego ita factum esse dīcō. PER scīn tū istūc? EP sciō.
PER quī tū scīs? EP quia ego īre vīdī mīlitēs plēnīs viīs;
arma referunt et iūmenta dūcunt. PER nimis factum bene.
EP tum captīvōrum quid dūcunt sēcum! puerōs, virginēs,
bīnōs, ternōs, alius quīnque; fit concursus per viās,
fīliōs suōs quisque vīsunt. PER hercle rem gestam bene.
EP tum meretrīcum numerus tantus, quantum in urbe omnī fuit,
obviam ōrnātae occurrēbant suīs quaequae amātōribus,
eōs captābant. id adeō quī maxumē animum advorterim?
plēraeque eae sub vestīmentīs sēcum habēbant rētia.
cum ad portam veniō, atque ego illam illī videō praestōlārier
et cum eā tībīcinae ībant quattuor. PER quīcum, Epidice?
EP cum illā quam tuus gnātus annōs multōs deamat, dēperit,
ubi fidemque remque sēque tēque properat perdere;
ea praestōlābātur illum apud portam. PER viden venēficam?
EP sed vestīta, aurāta, ōrnāta ut lepidē, ut concinnē, ut novē.
PER quid erat indūta? an rēgillam indūculam an mendīculam?
EP impluviātam, ut istaec faciunt vestīmentīs nōmina.
PER utin impluvium indūta fuerit? EP quid istūc tam mīrābile est?
quasi nōn fundīs exōrnātae multae incēdant per viās.
at tribūtus cum imperātus est, negant pendī potis:
illīs quibus tribūtus maior penditur, pendī potest.
quid istae, quae vestī quotannīs nōmina inveniunt nova?
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesīcium,
indusiātam, patagiātam, caltulam aut crocōtulam,
subparum aut subnimium, rīcam, basilicum aut exōticum,
cūmatile aut plūmatile, carinum aut cerinum gerrae maxumae.
cani quoque etiam adēmptum est nōmen. PER quī? EP vocant Lacōnicum.
haec vocābula auctiōnēs subigunt ut faciant virōs.
AP quīn tū ut occēpistī loquere? EP occēpēre aliae mulierēs
duae sīc post mē fābulārī inter sēsē — ego abscessī sciēns
paulum ab illīs, dissimulābam eārum operam sermōnī dare;
nec satis exaudībam, nec sermōnis fallēbar tamen,
quae loquerentur. PER id libīdō est scīre. EP ibi illārum altera
dīxit illī quīcum ipsa ībat PER quid? EP tacē ergō, ut audiās
postquam illam sunt cōnspicātae, quam tuus gnātus dēperit:
“quam facile et quam fortūnātē ēvenīt illī, obsecrō,
mulierī, quam līberāre volt amātor” “quisnam is est?”
inquit altera illī. ibi illa nōminat Stratippoclēm
Periphanēī fīlium. PER periī hercle. quid ego ex tē audiō?
EP hoc quod āctum est. egomet postquam id illās audīvī loquī,
coepī rūrsum versum ad illās pauxillātim accēdere,
quasi retrūderēt hominum mē vīs invītum. PER intellegō.
EP ibi illa interrogāvit illam: “quī scīs? quis id dīxit tibi?”
“quīn hodiē allātae tabellae sunt ad eam ā Stratippocle,
eum argentum sūmpsisse apud Thēbās ab danīstā faenore,
id parātum et sēsē ob eam rem id ferre. PER certō ego occidī.
EP haec sīc aibat: sīc audīvisse ex eāpse atque epistulā.
PER quid ego faciam? nunc cōnsilium ā tē expetessō, Apoecidēs.
AP reperiāmus aliquid calidī condūcibilis cōnsilī.
nam ille quidem aut iam hīc aderit, crēdō hercle, aut iam adest. EP sī aequom siet
mē plūs sapere quam vōs, dederim vōbīs cōnsilium catum,
quod laudētis, ut ego opīnō, uterque, PER ergō ubi id est, Epidice?
EP atque ad eam rem condūcibile. AP quid istūc dubitās dīcere?
EP vōs priōrēs esse oportet, nōs posterius dīcere,
quī plūs sapitis. PER heia vērō, age dīc. EP at dērīdēbitis.
AP nōn edepol faciēmus. EP immō, sī placēbit, ūtitor,
cōnsilium sī nōn placēbit, reperītōte rēctius.
mihi istīc nec seritur nec metitur, nisi ea quae tū vīs volō.
PER grātiam habeō; fac participēs nōs tuae sapientiae.
EP continuō arbitrētur uxor tuō gnātō atque ut fidicinam
illam quam is volt līberāre, quae illum corrumpit tibi,
ulcīscāre atque ita cūrētur, ūsque ad mortem ut serviat.
AP fierī oportet. PER facere cupiō quidvīs, dum id fīat modo. EP em,
nunc occāsiō est faciundī, prius quam in urbem advēnerit,
sīcut crās hīc aderit, hodiē nōn venit. PER quī scīs? EP sciō.
quia mihi alius dīxit quī illinc vēnit, māne hīc affore.
PER quīn tū ēloquere, quid faciēmus? EP sīc faciendum cēnseō
quasi tū cupiās līberāre fidicinam animī grātiā
quasique amēs vehementer tū illam. PER quam ad rem istūc rēfert? EP rogās?
ut enim praestinēs argentō, prius quam veniat fīlius,
atque ut eam tē in lībertātem dīcās emere, PER intellegō.
EP ubi erit ēmpta, ut aliquō ex urbe āmoveās; nisi quid tuā est
secus sententiā. PER immō doctē. EP quid tū autem, Apoecidēs?
AP quid ego iam nisi tē commentum nimis astūtē intellegō?
EP iam igitur āmōta ēī fuerit omnis cōnsultātiō
nūptiārum, nē gravētur quod velīs. PER vīvē sapis,
et placet. EP tum tū igitur calidē quicquid actūru’s age.
PER rem hercle loquere. EP et repperī, haec tē quī abscēdat suspīciō.
PER sine mē scīre. EP scībis, audī. AP sapit hic plēnō pectore.
EP opus est homine quī illō argentum dēferat prō fidicinā;
nam tē nōlō neque opus factō est. PER quid iam? EP nē tē cēnseat
fīlī causā facere, PER doctē. EP quō illum ab illā prohibeās:
nē qua ob eam suspīciōnem difficultās ēvenat.
PER quem hominem inveniēmus ad eam rem ūtilem? EP hic erit optumus,
hic poterit cavēre rēctē, iūra quī et lēgēs tenet.
PER Epidicō habeās grātiam. EP sed ego istūc faciam sēdulō:
ego illum conveniam atque addūcam hūc ad tē quoia est fidicinam,
atque argentum ego cum hōc feram. PER quantī emi potest minimō? EP illane?
ad quadrāgintā fortasse eam posse emī minimō minīs.
vērum sī plūs dederis, referam, nihil in eā rē captiō est.
atque id nōn decem occupātum tibi erit argentum diēs.
PER quīdum? EP quia enim mulierem alius illam adulēscēns dēperit,
aurō opulentus, magnus mīles Rhodius, raptor hostium,
glōriōsus: hic emet illam dē tē et dabit aurum libēns.
face modo, est lucrum hīc tibi amplum. PER deōs quidem ōrō. EP impetrās.
AP quīn tū īs intrō atque huic argentum prōmis? ego vīsam ad forum.
Epidice, eō venī. EP nē abītās prius quam ego ad tē vēnerō.
AP ūsque opperiar. PER sequere tū intrō. EP ī, numerā, nīl ego tē moror.
5 (2.3) EPIDICUS
EP nūllum esse opīnor ego agrum in agrō Atticō
aequē ferācem quam hic est noster Periphanēs:
quīn ex occlūsō atque obsignātō armāriō
dēcutiō argentī tantum quantum mihi lubet.
quod pol ego metuō sī senex rescīverit,
nē ulmōs parasītōs faciat, quae ūsque attondeant.
sed mē ūna turbat rēs ratiōque, Apoecidī
quam ostendam fidicinam aliquam conductīciam.
atque id quoque habeō: māne mē iussit senex
condūcere aliquam fidicinam sibi hūc domum,
dum rem dīvīnam faceret, cantāret sibi;
ea condūcētur atque eī praemōnstrābitur
quō pactō fīat subdola adversus senem.
ībō intrō, argentum accipiam ab damnōsō sene.
6 (3.1) STRATIPPOCLES · CHAERIBULUS
STR exspectandō exedor miser atque exenteror,
quō modō mī Epidicī blanda dicta ēvenant.
nimis diū māceror: sitne quid necne sit,
scīre cupiō. CH per illam tibī cōpiam
cōpiam parāre aliam licet: scīvī equidem in prīncipiō īlicō
nūllam tibi esse in illō cōpiam. STR interiī hercle ego.
CH absurdē facis quī angās tē animī; sī hercle ego illum semel prēnderō,
numquam irrīdēre nōs illum inul-
tum sinam servom hominem.
STR quid illum facere vīs, quī, tibi quoi dīvitiae domi maxumae sunt,
is nummum nūllum habēs neque sodā-
lī tuō in tē cōpia est.
CH sī hercle habeam, pollicear libēns, vērum aliquid aliquā aliquō modō
alicunde ab aliquī aliquā tibi spēs est fore mēcum fortūnam.
STR vae tibi, mūricīde homō. CH quī tibi lubet mihi male loquī?
STR quipp’ tū mī aliquid aliquō modō alicunde ab aliquibus blatīs
quod nusquam est neque ego id immittō in aurīs meās
nec mihi plūs adiūmentō adēs, quam ille quī numquam etiam nātu’st.
7 (3.2) EPIDICUS · STRATIPPOCLES · CHAERIBULUS
EP fēcistī iam officium tuom, mē meum nunc facere oportet.
per hanc cūram quiētō tibi licet esse, hoc quidem iam periit:
nē quid tibi hinc in spem referās,
oppidō hoc pollīnctum est;
crēde modo mī sīc ego agō,
sīc ēgērunt nostrī.
prō dī immortālēs, mī hunc diem dedistis lūculentum,
ut facilem atque impetrābilem! sed ego hinc migrāre cessō,
ut importem in colōniam hunc meō auspiciō commeātum?
mihi cessō, cum stō. sed quid hoc? ante aedīs duōs sodālēs,
erum et Chaeribūlum, cōnspicor. quid hic agitis? accipe hoc sīs.
STR quantum hīc inest? EP quantum sat est, et plūs satis: superfit.
decem minīs plūs attulī quam tū danīstae dēbēs.
dum tibi ego placeam atque obsequar, meum tergum floccī faciō.
STR nam quid ita? EP quia ego tuom patrem faciam parenticīdam.
STR quid istūc est verbī? EP nīl moror vetera et volgāta verba;
perātum ductārent: egō follītum ductitābō.
nam lēnō omne argentum abstulit prō fidicinā (ego resolvī,
manibus hīs dēnumerāvī) pater suam nātam quam esse crēdit;
nunc iterum ut fallātur pater tibique auxilium appārētur
invēnī: nam ita suāsī senī atque hanc habuī ōrātiōnem
ut cum rediissēs nē tibi eius cōpia esset. STR eugae.
EP ea iam domī est prō fīliā. STR iam teneō. EP nunc auctōrem
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet mē,
quasi quī ā mē caveāt. STR hau male. EP iam ipse cautor captu’st.
ipse in meō collō tuus pater crumīnam collocāvit;
is adōrnat, adveniēns domī extemplō ut marītus fīās.
STR ūnō persuādēbit modō, sī illam, quae adducta est mēcum,
mī adempsit Orcus. EP nunc ego hanc āstūtiam īnstitūī.
dēveniam ad lēnōnem domum egomet sōlus, eum ego docēbō,
sī quī ad eum adveniant, ut sibī esse datum argentum dīcat
prō fidicinā, argentī minās sē habēre quīnquāgintā,
quippe ego quī nudiustertius meīs manibus dēnumerāvī
prō illā tuā amīcā, quam pater suam fīliam esse rētur,
ibi lēnō scelerātum caput suom imprūdēns alligābit,
quasi prō illā argentum accēperit, quae tēcum adducta nunc est.
CH versūtiōr es̄ quam rota figulāris. EP iam egō parābō
aliquam dolōsam fidicinam, nummō conducta quae sit,
quae sē ēmptam simulet, quae senēs duo doctē lūdificētur.
eam dūcet simul Apoecidēs ad tuom patrem. STR ut parātē.
EP eam permeditātam, meīs dolīs āstūtiīsque onustam
mittam. sed nimis longum loquor, diū mē estis dēmorātī.
haec scītis iam ut futūra sint. abeō. STR bene ambulātō.
CH nimis doctus ille est ad malē faciendum. STR mē equidem certō
servāvit cōnsiliīs suīs. CH abeāmus intrō hinc ad mē.
STR atque aliquantō lubentius quam abs tē sum ēgressus intus;
virtūte atque auspiciō Epidicī cum praedā in castra redeō.
8 (3.3) PERIPHANES · APOECIDES · SERVUS
PER nōn ōris causā modo hominēs aequom fuit
sibi habēre speculum, ubi ōs contemplārent suom,
sed quī perspicere possent cōr sapientiae,
igitur perspicere ut possint cordis cōpiam
ubi id īnspexissent, cōgitārent posteā,
vītam ut vīxissent ōlim in adulēscentiā.
fuit condūcibile hoc quidem meā sententiā.
vel ego, quī dūdum fīlī causā coeperam
ego mē excruciāre animī, quasi quid fīlius
meus dēlīquisset mē ergā aut quasi nōn plūrima
male facta mea essent solida in adulēscentiā.
profectō dēlīrāmus interdum senēs.
sed meus sodālis it cum praedā Apoecidēs.
venīre salvom mercātōrem gaudeō.
quid fit? AP dī deaeque tē adiuvant. PER ōmen placet.
AP quīn ōminī omnēs suppetunt rēs prōsperē.
sed tū hanc iubē sīs intrō abdūcī. PER heus, forās
exīte hūc aliquis. dūce istam intrō mulierem.
atque audīn? SERVUS quid vīs? PER cavĕ sīrīs cum fīliā
meā cōpulārī hanc neque cōnspicere. iam tenēs?
in aediculam istanc seorsum conclūdī volō.
dīvortunt mōrēs virginī longē ac lupae.
AP doctē et sapienter dīcis. num‹quam› nimis potest
pudicitiam quisquam suae servāre fīliae.
edepol nē istam ‹in ipsō› tempore gnātō tuō
sumus praemercātī. PER quid iam? AP quia dīxit mihi
iam dūdum sē alius tuom vīdisse hīc fīlium:
hanc edepol rem apparābat. PER plānē hercle hoc quidem est.
AP nē tu habēs servom graphicum et quantīvis pretī,
nōn cāru’st aurō contrā. ut ille fidicinam
fēcit sēsē ut nescīret esse ēmptam tibi!
ita rīdibundam atque hilaram hūc addūxit simul.
PER mīrum hoc quī potuit fierī. AP tē prō fīliō
factūrum dīxit rem esse dīvīnam domī,
quia Thēbīs salvus redierit. PER rēctam īnstitit.
AP immō ipsus illī dīxit conductam esse eam,
quae hīc administrāret ad rem dīvīnam tibi.
ego illīc mē autem sīc assimulābam: quasī
stolidum, combardum mē faciēbam. PER immo ita decet.
AP rēs magna amīcī apud forum agitur, eī volō
īre advocātus. PER at quaesō, ubi erit ōtium,
revortere ad mē extemplō. AP continuō hīc erō.
PER nihil hominī amīcō est opportūnō amīcius:
sine tuō labōre quod velīs āctum est tamen.
ego sī aliquem ad hoc negōtium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
ōs sublitum esset, itaque mē albīs dentibus
meus dērīdēret fīlius meritissumō.
sed quis illic est quem hūc advenientem cōnspicor,
suam quī undantem chlamydem quassandō facit?
9 (3.4) MILES · PERIPHANES · FIDICINA · EPIDICUS
MIL cavĕ praeterbītās ūllās aedīs, quīn rogēs,
senex hīc ubi habitat Periphanēs Platēnius.
incertus tuom cavĕ ad mē rettulerīs pedem.
PER adulēscēns, sī istunc hominem, quem tū quaeritās,
tibi commōnstrāssō, ecquam abs tē inībō grātiam?
MIL virtūte bellī armātus prōmeruī, ut mihi
omnīs mortālīs agere deceat grātiās.
PER nōn repperistī, adulēscēns, tranquillum locum,
ubi tuās virtūtēs explicēs, ut postulās.
nam strēnuiōrī dēterior sī praedicat
suās pugnās, dē illius illae fīunt sordidae.
sed istum quem quaeris Periphanem Platēnium,
ego sum, sī quid vīs. MIL nempe quem in adulēscentiā
memorant apud rēgēs armīs, arte duellicā
dīvitiās magnās indeptum? PER immō sī audiās
meās pugnās, fugiās manibus dēmissīs domum.
MIL pol ego magis ūnum quaerō, meās quoi praedicem,
quam illum quī memoret suās mihi. PER hic nōn est locus;
proin tū alium quaerās quoi centōnēs sarciās.
atque haec stultitia est mē illī vitiō vortere
egomet quod factitāvī in adulēscentiā,
cum mīlitābam: pugnīs memorandīs meīs
ērādicābam hominum aurīs, quandō occēperam.
MIL animum advorte, ut quod ego ad tē adveniō intellegās.
meam amīcam audīvī tē esse mercātum. PER attatae,
nunc dēmum sciō ego hunc quī sit: quem dūdum Epidicus
mihi praedicāvit mīlitem. adulēscēns, ita est
ut dīcis, ēmī. MIL volo tē verbīs pauculīs,
sī tibi molestum nōn est. PER nōn edepol sciō,
molestum necne sit, nisi dīcis quid velīs.
MIL mī illam ut trāmittās, argentum accipiās: adest.
nam quid ego apud tē vēra parcam prōloquī?
ego illam volō hodiē facere lībertam meam,
mihi concubīna quae sit. PER tē absolvam brevī:
argentī quīnquāgintā mī illa ēmpta est minīs;
sī sexāgintā mihi dēnumerantur minae,
tuās possidēbit mulier faxō fēriās;
atque ita profectō, ut eam ex hōc exonerēs agrō.
MIL estne ēmpta mī istīs lēgibus? PER habeās licet.
MIL conciliāvistī pulchrē. PER heus, foras ēdūcite
quam intrōdūxistis fidicinam. atque etiam fidēs,
eī quae accessēre, tibi addam dōnō grātiīs.
age accipe hanc sīs. MIL quae tē intemperiae tenent?
quās tū mihi tenebrās trūdis? quīn tū fidicinam
prōdūcī intus iubēs. PER haec ergō est fidicina.
hīc alia nūlla est. MIL nōn mihi nūgārī potēs.
quīn tū hūc prōdūcis fidicinam Acropolistidem?
PER haec inquam est. MIL nōn haec inquam est. nōn nōvisse mē
meam rēre amīcam posse? PER hanc, inquam, fīlius
meus dēperībat fidicinam. MIL haec nōn est ea.
PER quid? nōn est? MIL nōn est. PER unde haec igitur gentium est?
equidem hercle argentum prō hāc dedī. MIL stultē datum
reor peccātum largitēr. PER immō haec ea est.
nam servom mīsī, quī illum sectārī solet
meum gnātum: is ipse hanc dēstināvit fidicinam.
MIL em istic homo tē articulātim concīdit, senex,
tuus servus. PER quid? concīdit? MIL sīc suspīciō est,
nam prō fidicinā haec cerva supposita est tibi.
senex, tibi ōs est sublitum plānē et probē.
ego illam requīram iam ubi ubi est. PER bellātor, valē.
eugae, eugae, Epidice, frūgī es̄, pugnāvistī, homō es̄,
quī mē ēmūnxistī mūcidum, minimī pretī.
mercātus tē hodiē est dē lēnōne Apoecidēs?
FID fandō ego istunc hominem numquam audīvī ante hunc diem,
neque mē quidem emere quisquam ūllā pecūniā
potuit: plūs iam sum lībera quīnquennium.
PER quid tibi negōtī est meae domī igitur? FID audiēs.
conducta vēnī, ut fidibus cantārem senī,
dum rem dīvīnam faceret. PER fateor mē omnium
hominum esse Athēnīs Atticīs minimī pretī.
sed tū nōvistīn fidicinam Acropolistidem?
FID tam facile quam mē. PER ubi habitat? FID postquam lībera est
ubi habitet dīcere admodum incertē sciō.
PER eho an lībera illa est? quis eam līberāverit,
EP volo scīre, sī scīs. FID id quod audīvī audiēs.
Stratippoclem aiunt Periphanēī fīlium
absentem cūrāvisse ut fieret lībera.
PER periī hercle, sī istaec vēra sunt; plānissumē
meum exenterāvit Epidicus marsuppium.
FID haec sīc audīvī. numquid mē vīs cēterum?
PER malō cruciātū ut pereās atque abeās cito.
FID fidēs nōn reddis? PER neque fidēs neque tībiās.
properā sīs fugere hinc, sī tē di amant. FID abierō.
flāgitiō cum maiōre post reddēs tamen.
PER quid nunc? quī in tantīs positus sum sententiīs,
eamne ego sinam impūne? immō etiam sī alterum
tantum perdundum est, perdam potius quam sinam
mē impūne irrīsum esse, habitum dēpeculātuī.
ei! sīc data esse verba praesentī palam!
ac mē minōris faciō prae illō, quī omnium
lēgum atque iūrum fictor, condictor cluet;
is etiam sēsē sapere memorat: malleum
sapientiōrem vīdī excussō manubriō.
10 (4.1) PHILIPPA · PERIPHANES · EPIDICUS
PHIL sī quid est hominī miseriārum quod miserēscat, miser ex animō est.
id ego experior, quoi multa in ūnum locum cōn-
fluont, quae meum pectus pulsant
simul: multiplex mē aerumna exercitam habet,
paupertās, pavor territat mentem animī,
neque ubi meās collocem spēs habeō mi usquam mūnītum locum.
ita gnāta mea hostium est potīta, neque ea nunc ubi sit sciō.
PER quis illaec est mulier, timidō
pectore peregrē adveniēns
quae ipsa sē miserātur? PHIL in hīs
dictu’st locis habitāre mihi
Periphanēs. PER mē nōminat haec;
crēdō ego illī hospitiō ūsus venit.
PHIL pervelim mercēdem dare, quī
mōnstrēt eum mi hominem aut ubi habitet.
PER nōscitō ego hanc, nam videor nesciō ubi
mī vīdisse prius.
estne ea an nōn ea est quam animus rētur meus?
PHIL dī bonī, vīsitāvī hunc an nōn antidhāc?
*
PER certō ea est ...
quam in Epidaurō ...
pauperculam meminī comprimere.
PHIL plānē hicine est, quī
mihi in Epidaurō virgini prīmus
pudicitiam pepulit.
PER quae meō compressū peperit
fīliam quam domi nunc habeō.
quid sī adeam PHIL hau sciō an congrediar
PER sī haec ea est PHIL sīn is est homo, sīcut
annī multī dubia dant.
PER longa diēs meum incertāt animum.
sīn ea est quam incertē autumō,
hanc congrediār astū.
PHIL muliebris adhibenda mī malitia nunc est.
PER compellābō. PHIL ōrātiōnis aciem contrā cōnferam.
PER salva sīs. PHIL salūtem accipiō mī et meīs. PER quid cēterum?
PHIL salvus sīs: quod crēdidistī reddō. PER haud accūsō fidem.
nōvīn ego tē? PHIL sī ego tē nōvī, animum indūcam, ut tū nōverīs.
PER ubi tē vīsitāvī? PHIL inīquē iniūriu’s. PER quid iam? PHIL quia
tuae memoriae interpretārī mē aequom cēnsēs. PER commodē
fābulāta es̄. PHIL mīra memorās. PER ‹Tē meminī› PHIL em istūc rēctius.
PER meministīn PHIL meminī id quod meminī. PER at in Epidaurō PHIL āh, guttulā
pectus ārdēns mī aspersistī. PER virginī pauperculae,
tuaeque mātrī mē levāre paupertātem? PHIL tūn is es̄,
quī per voluptātem tuam in mē aerumnam obsēvistī gravem?
PER ego sum. salvē. PHIL salva sum, quia tē esse salvom sentiō.
PER cedo manum. PHIL accipe. aerumnōsam et miseriārum compotem
mulierem retinēs. PER quid est quod voltus turbātu’st tuus?
PHIL fīliam quam ex tē suscēpī PER quid eam? PHIL ēductam perdidī.
hostium est potīta. PER habē animum lēnem et tranquillum. tacē.
domi meae eccam salvam et sānam. nam postquam audīvī īlicō
ē meō servō, illam esse captam, continuō argentum dedī,
ut emerētur. ille eam rem adeō sōbriē et frūgāliter
accūrāvit, utut ad aliās rēs est impēnsē improbus.
PHIL fac videam, sī mea, sī salvam mē vīs. PER eho, istinc, Canthara,
EP iube Telestidem hūc prōdīre fīliam ante aedīs meam,
ut suam videat mātrem. PHIL remigrat animus nunc dēmum mihi.
11 (4.2) ACROPOLISTIS · PERIPHANES · PHILIPPA
ACRO quid est, pater, quod mē excīvistī ante aedīs? PER ut mātrem tuam
videās, adeās, advenientī dēs salūtem atque ōsculum.
ACRO quam meam mātrem? PER quae exanimāta exsequitur aspectum tuom.
PHIL quis istaec est quam tū ōsculum mihi ferre iubēs? PER tua fīlia.
PHIL haecine? PER haec. PHIL egone ōsculum huic dem? PER cur nōn, quae ex tē nāta sit?
PHIL tu homō īnsānīs. PER egone? PHIL tūne. PER cur? PHIL quia ego hanc quae siet
neque sciō neque nōvī, neque ego hanc oculīs vīdī ante hunc diem.
PER sciō quid errēs: quia vestītum atque ōrnātum immūtābilem
habet haec, ...
PHIL ... aliter catulī longē olent, aliter suēs.
ne ego mē nego nōsse hanc quae sit. PER prō deum atque hominum fidem,
quid? ego lēnōcinium faciō, qui habeam aliēnās domī
atque argentum ēgurgitem domo prorsus? quid tū, quae patrem
tuom vocās mē atque ōsculāre, quid stās stupida? quid tacēs?
ACRO quid loquar vīs? PER haec negat sē tuam esse mātrem. ACRO nē fuat,
sī nōn volt: equidem hāc invītā tamen ero mātris fīlia;
nōn mēd istanc cōgere aequom est meam esse mātrem, sī nevolt.
PER quōr mē igitur patrem vocābās? ACRO tua istaec culpa est, nōn mea.
nōn patrem ego tē nōminem, ubi tū tuam mē appellēs fīliam?
hanc quoque etiam, sī mē appellet fīliam, mātrem vocem.
negat haec fīliam mē suam esse: nōn ergō haec māter mea est.
postrēmō haec mea culpa nōn est: quae didicī dīxī omnia;
Epidicus mihi fuit magister. PER periī, plaustrum perculī.
ACRO numquid ego ibi, pater, peccāvī? PER sī hercle tē umquam audīverō
mē patrem vocāre, vītam tuam ego interimam. ACRO nōn vocō.
ubi volēs pater esse, ibi estō; ubi nōlēs, nē fuerīs pater.
PHIL quid, sī ob eam rem hanc ēmistī, quia tuam gnātam ratu’s,
quibus dē signīs agnōscēbās? PER nūllīs. PHIL quā rē fīliam
crēdidistī nostram? PER servus Epidicus dīxit mihi.
PHIL quid sī servō aliter vīsum est, nōn poterās nōvisse, obsecrō?
PER quid ego, quī illam ut prīmum vīdī, numquam vīdī posteā?
PHIL periī misera. PER nē flē, mulier. intrō abī, habē animum bonum;
ego illam reperiam. PHIL hinc Athēnīs cīvis eam ēmit Atticus:
adulēscentem equidem dīcēbant ēmisse. PER inveniam, tacē.
abi modo intrō atque hanc asservā Circam Sōlis fīliam.
ego relictīs rēbus Epidicum operam quaerendō dabō:
sī inveniō, exitiābilem ego illī faciam hunc ut fīat diem.
12 (5.1) STRATIPPOCLES · EPIDICUS · DANISTA · TELESTIS
STR male mōrigerus mī est danīsta, quī ā mē argentum nōn petit
neque illam addūcit quae ēmpta ex praedā est. sed eccum incēdit Epidicus.
quid illūc est quod illī caperrat frōns sevēritūdine?
EP sī ūndecim deōs praeter sēsē sēcum addūcat Iuppiter,
ita nōn omnēs ex cruciātū poterunt eximere Epidicum.
Periphanem emere lōra vīdī, ibi aderat ūna Apoecidēs;
nunc hominēs mē quaeritāre crēdō. sēnsērunt, sciunt
sibi data esse verba. STR quid agis, mea commoditās? EP quod miser.
STR quid est tibī? EP quīn tū mī adōrnās ad fugam viāticum,
prius quam pereō? nam per urbem duo dēfloccātī senēs
quaeritant mē, in manibus gestant cōpulās sēcum simul.
STR habe bonum animum. EP quippe ego quoi lībertās in mundō sita est.
STR ego tē servābō. EP edepol mē illī melius, sī nanctī fuant.
sed quis haec est muliercula et ille rāvastellus quī venit?
STR hic est danīsta, haec illa est autem, quam ēmī dē praedā. EP haecinest?
STR haec est. estne ita ut tibi dīxī? aspectā et contemplā, Epidice:
ūsque ab unguiculō ad capillum summum est fēstīvissuma.
estne cōnsimilis quasi cum signum pictum pulchrē aspexerīs?
EP ē tuīs verbīs meum futūrum corium pulchrum praedicās,
quem Apellēs ac Zeuxis duo pingent pigmentīs ulmeīs.
STR dī immortālēs, sīcin iussī ad mē īrēs? pedibus plumbeīs
quī perhibētur prius vēnisset quam tū advēnistī mihi.
DAN haec edepol remorāta mēd est. STR siquidem istīus grātiā
id remorātu’s quod ista voluit, nimium advēnistī citō.
DAN age age, absolve mē atque argentum numerā, nē comitēs morer.
STR pernumerātum est. DAN tene crumīnam: hūc inde. STR sapienter venīs.
opperīre, dum efferō ad tē argentum. DAN mātūrā. STR domī est.
EP satin ego oculīs ūtilitātem optineō sincērē an parum?
videōn ego Telestidem tē, Periphanēī fīliam,
ex Philippā mātre nātam Thēbīs, Epidaurī satam?
TEL quis tū homō es̄, quī meum parentum nōmen memorās et meum?
EP nōn mē nōstī? TEL quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
EP nōn meministī mē auream ad tē afferre nātālī diē
lūnulam atque ānellum aureolum in digitum? TEL meminī, mī homō.
tūne is es̄? EP ego sum, et istic frāter, quī tē mercātu’st, tuus.
... aliā mātre, ūnō patre.
TEL quid pater meus? vīvo’st? EP animō liquidō et tranquillō es̄, tacē.
TEL dī mē ex perditā servātam cupiunt, sī vēra autumās.
EP nōn habeō ūllam occāsiōnem, ut apud tē falsa fābuler.
STR accipe argentum hoc, danīsta. hīc sunt quadrāgintā minae.
sīquid erit dubium, immūtābō. DAN bene fēcistī, bene valē.
STR nunc enim tū mea es̄. TEL soror quidem edepol, ut tū aequē sciās.
salvē, frāter. STR sānan haec est? EP sāna, sī appellat suom.
STR quid? ego modo sum huic frāter factus, dum intrō eō atque exeō?
EP quod bonī est id tacitus taceās tūte tēcum et gaudeās.
STR perdidistī et repperistī mē, soror. EP stultu’s, tacē.
tibi quidem quod amēs domi praestō est, fidicina, operā meā;
et sorōrem in lībertātem idem operā conciliō meā.
STR Epidice, fateōr EP abī intrō ac iubē huic aquam calefīerī;
cētera haec posterius faxō scībis, ubi erit ōtium.
STR sequere hāc mē, sorōr. EP ego ad vōs Thespriōnem iusserō
hūc trānsīre. sed mementō, sī quid saevībunt senēs,
suppetiās mihi cum sorōre ferre. STR facile istūc erit.
EP Thespriō, exī istāc per hortum, affer domum auxilium mihi,
magna est rēs. minōris multō faciō quam dūdum senēs.
remeābō intrō, ut accūrentur advenientēs hospitēs.
eādem haec intus ēdocēbō quae ego sciō Stratippoclem.
nōn fugiō, domī adesse certum est; neque ille haud obiciet mihi
pedibus sēsē prōvocātum. abeō intrō, nimis longum loquor.
13 (5.2) PERIPHANES · APOECIDES · EPIDICUS
PER satine illic homo lūdibriō nōs vetulōs dēcrepitōs duōs
habet? AP immō edepol tu quidem miserum mēd habēs miserīs modīs.
PER tace sīs, modo sine mē hominem apīscī. AP dīcō egō tibi iam, ut sciās:
alium tibi tē comitem meliu’st quaerere; ita, dum tē sequor,
lassitūdine invāsērunt miserō in genua flēmina.
PER quot illic homō hodiē mē exemplīs lūdificātu’st atque tē,
ut illic autem exenterāvit mihi opēs argentāriās!
AP apage illum ā mē, nam ille quidem Vulcānī īrātī est fīlius:
quāquā tangit, omne ambūrit, sī astēs, aestū calefacit.
EP duodecim dīs plūs quam in caelō deōrum est immortālium
mihi nunc auxiliō adiūtōrēs sunt et mēcum mīlitant.
quicquid ego male fēcī, auxilia mī et suppetiae sunt domī,
apolactīzō inimīcōs omnīs. PER ubi illum quaeram gentium?
AP dum sine mē quaerās, quaerās meā causā vel mediō in marī.
EP quid mē quaeris? quid labōrās? quid hunc sollicitās? ecce mē.
num tē fūgī, num ab domō absum, num oculīs concessī tuīs?
nec tibi supplicō. vincīre vīs? em, ostendō manūs;
tu habēs lōrā, ego tē emere vīdī: quid nunc cessās? colligā.
PER īlicet, vadimōnium ultrō mī hic facit. EP quīn colligās?
AP edepol mancipium scelestum. EP tē profectō, Apoecidēs,
nīl moror mihi dēprecārī. AP facile exōrās, Epidice.
EP ecquid agis? PER tuōn arbitrātū? EP meō hercle vērō atque hau tuō
colligandae haec sunt tibi hodiē. PER at nōn lubet, nōn colligō.
AP trāgulam in tē inicere adōrnat, nescioquam fabricam facit.
EP tibi moram facis, cum ego solūtus astō. age, inquam, colligā.
PER at mihi magis lubet solūtum tē rogitāre. EP at nīl sciēs.
PER quid agō? AP quid agās? mōs gerātur. EP frūgī es̄ tu homō, Apoecidēs.
PER cedo manūs igitur. EP morantur nihil. atque artē colliga.
nihil ‹vērō› hōc obnoxiōsē. PER factō opere arbitraminō.
EP bene hoc habēt. age nunciam ex mē exquīre, rogitā quod lubet.
PER quā fīdūciā ausu’s prīmum, quae empta est nudiustertius,
fīliam meam dīcere esse? EP libuit: eā fīdūciā.
PER ain tū? libuit? EP āiō. vel dā pignus, nī ea sit fīlia.
PER quam negat nōvisse māter? EP nī ergō mātris fīlia est,
in meum nummum, in tuom talentum pignus dā. PER enim istaec captiō est.
sed quis ea est mulier? EP tuī gnātī amīca, ut omnem rem sciās.
PER dedin tibī minās trīgintā ob fīliam? EP fateor datās
et eō argentō illam mē ēmisse amīcam fīlī fidicinam
prō tuā fīliā: istam ob rem tē tetigī trīgintā minīs.
PER quō modo mē lūdōs fēcistī dē illā conductīciā
fidicinā? EP factum hercle vērō, et rēctē factum iūdicō.
PER quid postrēmō argentō factum est quod dedī? EP dīcam tibi:
neque malō hominī neque benignō tuō dedī Stratippoclī.
PER cur dare ausu’s? EP quia mī libitum est. PER quae haec, malum, impudentia est?
EP etiam inclāmitor quasi servus? PER cum tū es̄ līber, gaudeō.
EP meruī ut fierem. PER tū meruistī? EP vīsē intrō: ego faxō sciēs
hoc ita esse. PER quid est negōtī? EP iam ipsa rēs dīcet tibi.
abi modo intrō. AP ī, nōn illūc temere est. PER asservā istum, Apoecidēs.
AP quid illūc, Epidice, est negōtī? EP maxumā hercle iniūriā
vīnctus astō, quoius haec hodiē operā inventa est fīlia.
AP ain tū tē illius invēnisse fīliam? EP invēnī, et domī est.
sed ut acerbum est, prō benefactīs cum malī messim metās.
AP quamne hodiē per urbem uterque sumus dēfessī quaerere?
EP ego sum dēfessus reperīre, vōs dēfessī quaerere.
PER quid istī ōrātis opere tantō? mē meruisse intellegō,
ut liceat meritō huius facere. cedo tū ut exsolvam manūs.
EP nē attigās. PER ostende vērō. EP nōlō. PER nōn aequom facis.
EP numquam hercle hodiē, nisi supplicium mihi dās, mē solvī sinam.
PER optumum atque aequissumum ōrās. soccōs, tunicam, pallium
tibi dabō. EP quid deinde porrō? PER lībertātem. EP at posteā?
novo lībertō opus est quod pappet. PER dabitur, praebēbō cibum.
EP numquam hercle hodiē, nisi mē ōrāssis, solvēs. PER ōrō tē, Epidice,
mihi ut ignōscās, sī quid imprūdēns culpā peccāvī meā.
at ob eam rem līber estō. EP invītus dō hanc veniam tibi,
nisi necessitāte cōgar. solve sānē, sī lubet.
Ω hic is homō est quī lībertātem malitiā invēnit suā.
plaudite et valēte. lumbōs porgite atque exsurgite.