1 (I.i)

PYR cūrāte ut splendor meō sit clupeō clārior

quam sōlis radiī esse ōlim quom sūdum est solent,

ut, ubi ūsus veniat, contrā cōnsertā manū

praestringat oculōrum aciem in aciē | hostibus.

nam ego hanc mā@chaeram mihi cōnsōlārī volō

lāmentētur nēve animum dēspondeat,

quia iam prīdem fēriātam gestitem,

quae misera gestit fartem facere ex hostibus.

sed ubi Artotrōgus hīc est? ART stat propter virum

fortem atque fortūnātum et fōrmā rēgiā;

tam bellātōrem Mārs haud ausit dīcere

neque aequiperāre suās virtūtēs ad tuās.

PYR quemne ego servāvī in campīs Curculiōniīs,

ubi Bumbomachidēs Clutomēstōridysarchidēs

erat imperātor summus, Neptūnī nepōs?

ART meminī. nempe illum dīcis cum armīs aureīs,

quoius legiōnēs difflāvistī spīritū,

quasi ventus folia aut pēniculus tēctōrium.

PYR istuc quidem edepol nihil est. ART nihil hercle hoc quidem est

prae͜ut alia dīcam quae numquam fēcerīs.

periūriōrem hōc hominem quis vīderit

aut glōriārum plēniōrem quam illic est,

sibi habētō, ego mancupiō@ dabō;

nisi ūnumepitȳrum ēstur īnsānum bene.

PYR ubi es̄? ART eccum. edepol vel elephantō in Indiā,

quō pactō pugnō praefrēgistī bracchium.

PYR quidbracchium”? ART illud dīcere voluī, “femur.”

PYR at indīligenter īceram. ART pol quidem

cōnixus essēs, per corium, per vīscera

perque os elephantī trānsminēret bracchium.

PYR nōlō istaec hīc nunc. ART hercle operae pretium quidem est

mihi narrāre tuās quī virtūtēs sciam.

venter creat omnīs hāsce aerumnās: auribus

perhaurienda sunt dentēs dentiant,

et assentandum est quicquid hic mentībitur.

PYR quid illuc quod dīcō? ART ehem, sciŏ iam quid vīs dīcere.

factum hercle est, meminī fierī. PYR quid id est? ART quicquid est.

PYR habēsART tabellās vīs rogāre: habeō, et stilum.

PYR facētē advortis tuom animum ad animum meum.

ART nōvisse mōrēs tuōs meditātē decet

cūramque adhibēre, ut praeolat mihi quod velīs.

PYR ecquid meministī? ART meminī centum in Ciliciā

et quīnquāgintā, centum in Scytholatrōniā,

trīgintā Sardōs, sexāgintā Macedonēs

sunt hominēs quōs occīdistī ūnō diē.

PYR quanta istaec hominum summa est? ART septem mīlia.

PYR tantum esse oportet. rēctē ratiōnen tenēs.

ART at nūllōs habeō scrīptōs: sīc meminī tamen.

PYR edepol memoriā es̄ optumā. ART offae monent.

PYR dum tāle faciēs quāle adhūc, assiduō edēs,

commūnicābō semper mēnsā meā.

ART quid in Cappadociā, ubi quīngentōs simul,

hebēs māchaera foret, ūnō ictū occīderās?

PYR at peditastellī quia erant, sīvī vīverent.

ART quid tibi ego dī@cam, quod omnēs mortālēs sciunt,

Pyrgopolynīcem ūnum in terrā vīvere

virtūte et fōrmā et factīs invictissimum?

amant tēd omnēs mulierēs, neque iniūriā,

quī sīs tam pulcher; vel illae quae herī palliō

reprehendērunt. PYR quid eae dīxērunt tibī?

ART rogitābant: “hicine Achillēs est?” inquit mihī.

immō eius frāterinquamest.” ibi illārum altera

ergō mēcastor pulcher estinquit mihī

et līberālis. vidĕ caesariēs quam decet.

illae sunt fortūnātae quae cum istō cubant.”

PYR itane aibant tandem? ART quaen ambae obsecrāverint,

ut hodiē quasi pompam illā praeterdūcerem?

PYR nimia est miseria nimis pulchrum esse hominem. ART immō ita est.

molestae sunt: ōrant, ambiunt, exobsecrant

vidēre ut liceat, ad sēsē arcessī iubent,

ut tuō nōn liceat dare operam negōtiō.

PYR vidētur tempus esse, ut eāmus ad forum,

ut in tabellīs quōs cōnsignāvī hīc herī

latrōnēs, ībus dēnumerem stīpendium.

nam rēx Seleucus opere ōrāvit maximō,

ut sibi latrōnēs cōgerem et cōnscrīberem.

rēgī hunc diem mihi operam dēcrētum est dare.

ART age eāmus ergō. PYR sequiminī, satellitēs.

2 (II.i)

PAL mihi ad ēnarrandum hoc argūmentum est cōmitās,

ad auscultandum vestra erit benignitās;

quī autem auscultāre nōlet, exsurgat forās,

ut sīt ubi sedeat ille quī auscultāre volt.

nunc quā assēdistis causā in fēstīvō locō,

cōmoediāī quam nōs āctūrī sumus

et argūmentum et nōmen vōbīs ēloquar.

Ἀλαζών Graecē huic nōmen est cōmoediae,

id nōs Latīnē Glōriōsum dīcimus.

hoc oppidum Ephesu’st; ille est mīles meus erus,

quī hinc ad forum abiit, glōriōsus, impudēns,

stercoreus, plēnus periūrī atque adulterī.

ait sēsē ultrō omnīs mulierēs sectārier:

is dērīdiculō est, quāquā incēdit, omnibus.

itaque hīc meretrīcēs, labiīs dum ductant eum,

maiōrem partum videās valgīs sāviīs.

nam ego hau diū apud hunc servitūtem serviō;

id volo vōs scīre, quō modo ad hunc dēvēnerim

in servitūtem ab cui servīvī prius.

date operam, nam nunc argūmentum exōrdiar.

erat erus Athēnīs mihi adulēscēns optimus;

is amābat meretrīcem ācre Athēnīs Atticīs,

et illa illum contrā; quī est amor cultū optimus.

is pūblicē lēgātus Naupactum fuit

magnāī rēī pūblicāī grātiā.

interibi hic mīles forte Athēnās advenit,

īnsinuat sēsē ad illam amīcam mei erī

occēpit eius mātrī suppalpārier

vīnō, ōrnāmentīs opiparīsque obsōniīs,

itaque intimum ibi mīles apud lēnam facit.

ubi prīmum ēvēnit mīlitī huic occāsiō,

sublinit ōs illī lēnae, mātrī mulieris,

quam erus meus amābat; nam is illīus fīliam

conicit in nāvem mīles clam mātrem suam,

eamque hūc invītam mulierem in Ephesum advehit.

ubi amīcam erīlem Athēnīs āvectam sciō,

ego quantum vīvus possum mihi nāvem parō,

īnscendō, ut eam rem Naupactum ad erum nūntiem.

ubi sumus prōvectī in altum, fit quod volunt,

capiunt praedōnēs nāvem illam ubi vectus fuī:

prius periī quam ad erum vēnī, quō īre occēperam.

ille ‹quī› cēpit dat huic dōnō mīlitī.

hic postquam in aedīs ad dēdūxit domum,

videō illam amīcam erilem, Athēnīs quae fuit.

ubi contrā aspexit , oculīs mihi signum dedit,

appellārem; deinde, postquam occāsiō est,

conqueritur cum mulier fortūnās suās:

ait sēsē Athēnās fugere cupere ex hāc domū,

sēsē illum amāre meum erum, Athēnīs quī fuit,

neque peius quemquam ōdisse quam istum mīlitem.

ego quoniam īnspexī mulieris sententiam,

cēpī tabellās, cōnsignāvī, clanculum

dedi mercātōrī cuidam, quī ad illum dēferat

meum erum, quī Athēnīs fuerat, quī hanc amāverat,

ut is hūc venīret. is nōn sprēvit nūntium;

nam et vēnit et is in proximō hīc dēvortitur

apud suom paternum hospitem, lepidum senem;

isque illī amantī suō hospitī mōrem gerit

nōsque operā cōnsiliōque adhortātur, iuvat.

itaque ego parāvī hīc intus magnās māchinās,

quī amantīs ūnā inter facerem convenās.

nam ūnum conclāve, concubīnae quod dedit

mīles, quō nēmō nisi eapse īnferret pedem,

in conclāvī ego perfōdī parietem,

quā commeātus clam esset hinc hūc mulierī;

et sene sciente hoc fēcī: is cōnsilium dedit.

nam meus cōnservus est homō hau magnī pretī,

quem concubīnae mīles custōdem addidit.

nōs facētīs fabricīs et doctīs dolīs

glaucūmam ob oculōs obiciēmus eumque ita

faciēmus ut quod vīderit vīderit.

et mox errētis, haec duārum hodiē vicem

et hinc et illinc mulier feret imāginem,

atque eadem erit, vērum alia esse assimulābitur.

ita sublinētur ōs custōdī mulieris.

sed foris concrepuit hinc ā vīcīnō sene;

ipse exit: hic ille est lepidus quem dīxī senex.

3 (II.ii)

PER hercle diffrēgeritis tālōs posthāc quemque in tēgulīs

vīderitis aliēnum, ego vestra faciam latera lōrea.

miquidem iam arbitrī vīcīnī sunt, meae quid fīat domī,

ita per impluvium intrō spectant. nunc adeō ēdīcō omnibus:

quemque ā mīlite hōc vīderitis hominem in nostrīs tēgulīs,

extrā ūnum Palaestriōnem, hūc dēturbātōte in viam.

quod ille gallīnam aut columbam sectārī aut sīmiam

dīcat, disperiistis ūsque ad mortem male mulcāssitis.

atque adeō ut lēgī fraudem faciant āleāriae,

accūrātōte ut sine tālīs domī agitent convīvium.

PAL nescioquid malefactum ā nostrā hīc familiā est, quantum audiō:

ita hic senex tālōs ēlīdī iussit cōnservīs meīs;

sed excēpit: nihilī faciō, quid illīs faciat cēterīs.

aggrediār hominem. PER estne adversum hic quī advenit Palaestriō?

PAL quid agis, Periplectomene? PER hau multōs hominēs, optandum foret,

nunc vidēre et convenīre quam māvellem. PAL quid est?

quid tumultuās cum nostrā familiā? PER occīsī sumus.

PAL quid negōtī est? PER rēs palam est. PAL quae rēs palam est? PER tēgulīs

modo Nescioquis īnspectāvit vestrum familiārium

per nostrum impluvium intus apud nōs Philocōmasium atque hospitem

ōsculantīs. PAL quis homō id vīdit? PER tuos cōnservus. PAL quis is homō est?

PER nesciō, ita abripuit repente sēsē subitō. PAL suspicor

periisse. PER ubi abīt, conclāmō: “heus quid agis inquamin tēgulīs?”

ille mihi abiēns ita respondit sectārī sīmiam.”

PAL vae mihi miserō, cui pereundum est propter nihilī bēstiam.

sed Philocōmasium hīcine etiam nunc est? PER quom exībam, hīc erat.

PAL ī sīs, iube trānsīre hūc quantum possit, ut videant domī

familiārēs, nisi quidem illa nōs volt, quī servī sumus,

propter amōrem suom omnīs crucibus contubernālīs darī.

PER dīxī ego istūc; nisi quid aliud vīs. PAL volō. hoc dīcitō:

profectō ut quōquam ingeniō dēgrediātur muliebrī

eārumque artem et disciplīnam optineat colere. PER quem ad modum?

PAL ut eum, quī hīc vīdit, verbīs vincat, is vīderit.

siquidem centiēns hīc vīsa sit, tamen īnfitiās eat.

ōs habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audāciam,

cōnfīdentiam, cōnfirmitātem, fraudulentiam.

quī arguat , eum contrā vincat iūreiūrandō suō:

domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiūrium,

domi dolōs, domi dēlēnifica facta, domi fallāciās.

nam mulier holitōrī numquam supplicat, qua est mala:

domi habet hortum et condīmenta ad omnīs mōrēs maleficōs.

PER ego istaec, erit hīc, nūntiābō. sed quid est, Palaestriō,

quod volūtās tūte cum in corde? PAL paulisper tacē,

dum ego mihī cōnsilia in animum convocō et dum cōnsulō

quid agam, quem dolum dolōsō contrā cōnservō parem,

quī illam hīc vīdit ōsculantem, id vīsum ut vīsum siet.

PER quaere: ego hinc abscesserō aps hūc interim. illūc sīs vidē,

quem ad modum astitit, sevērō fronte cūrāns cōgitāns.

pectus digitīs pultat, cor crēdō ēvocātūru’st forās;

ecce āvortit: nīxus laevō in femine habet laevam manum,

dexterā digitīs ratiōnen computat, feriēns femur

dexterum. ita vehementer īcit: quod agat aegrē suppetit.

concrepuit digitīs: labōrat; crēbrō commūtat status,

eccere autem capite nūtat: nōn placet quod repperit.

quicquid est, incoctum nōn exprōmet, bene coctum dabit.

ecce autem aedificat: columnam mentō suffīgit suō.

apage, nōn placet profectō illaec aedificātiō;

nam ōs columnātum poētae esse indaudīvī barbarō,

cui bīnī custōdēs semper tōtīs hōrīs occubant.

eugae, euschēmē hercle astitīt et dūlicē et cōmoedicē;

numquam hodiē quiescet prius quam id quod petit perfēcerit.

habet opīnor. age quid agis, vigilā, somnō studē,

nisi quidem hīc agitāre māvīs varius virgīs vigiliās.

tibi ego dīcō. an heri maduistī? heus alloquor, Palaestriō:

vigilā inquam, expergīscere inquam, lūcet hoc inquam. PAL audiō.

vidĕn hostīs tibi adesse tuōque tergō obsidium? cōnsule,

arripe opem auxiliumque ad hanc rem: properē hoc, nōn placidē decet.

antevenī aliquā aliquō saltū circumdūce exercitum,

cōge in obsidium perduellīs, nostrīs praesidium parā;

interclūde inimīcīs commeātum, tibi mūnī viam

quā cibātus commeātusque ad et legiōnēs tuās

tūtō possit pervenīre: hanc rem age, rēs subitāria est.

reperī, comminīscere, cedodum calidum cōnsilium citō,

quae hīc sunt vīsa ut vīsa sint, facta infecta sient.

magnam illic homō rem incipissit, magna mūnit moenia.

ūnus recipere hoc ad dīcis, cōnfīdentia est

nōs inimīcōs prōfligāre posse. PAL dīcō et recipiō

ad . PER et ego impetrāre dīcō id quod petis. PAL at Iuppiter

bene amet. PER audēn participāre quod commentu’s? PAL tacē,

dum in regiōnem āstūtiārum meārum indūcō, ut sciās

iuxtā cum mea cōnsilia. PER salva sūmēs indidem.

PAL erus meus elephantī coriō circumtentu’st, nōn suō,

neque habet plūs sapientiāī quam lapis. PER ego istūc sciō.

PAL nunc sīc ratiōnem incipissō, hanc īnstituam āstūtiam,

ut Philocōmasiō hanc sorōrem geminam germānam alteram

dīcam Athēnīs advēnisse cum amātōre aliquō suō,

tam similem, quam lacte lactī est; apud eōs hīc dēvortier

dīcam hospitiō. PER eugae eugae, lepidē, laudō commentum tuom.

PAL ut illīc concrīminātus sīt adversum mīlitem

meus cōnservus, eam vīdisse hīc cum aliēnō ōsculārī, eam

arguam vīdisse apud contrā cōnservum meum

cum suō amātōre amplexantem atque ōsculantem. PER immō optimē.

idem ego dīcam, ex exquīret mīles. PAL sed simillimās

dīcitō esse, et Philocōmasiō id praecipiendum est ut sciat,

titubet, exquīret ex mīles. PER nimis doctum dolum.

PER sed ambās vidēre in ūnō mīles conciliō volet,

quid agimus? PAL facile est: trecentae possunt causae colligī:

nōn domi est, abiīt ambulātum, dormīt, ōrnātur, lavat,

prandet, pōtat: occupāta est, operae nōn est, nōn potest,”

quantum vīs prōlātiōnis, dum modo hunc prīmā viā

indūcāmus, vēra ut esse crēdat quae mentībitur.

PER placet ut dīcis. PAL intrō abī ergō, et istī est mulier, eam iubē

cito domum trānsīre, atque haec dīce mōnstrā praecipe,

ut teneat cōnsilia nostra, quem ad modum exōrsī sumus,

geminā sorōre. PER doctē tibi illam perdoctam dabō.

numquid aliud? PAL intrō ut abeās. PER abeō. PAL et quidem ego ībō domum

atque hominem investīgandō operam huic dissimulābiliter dabō,

quī fuerit cōnservus quī hodiē sit sectātus sīmiam.

nam ille nōn potuit quīn sermōne suō aliquem familiārium

participāverit amīcā erī, sēsē vīdisse eam

hīc in proximō ōsculantem cum aliēnō adulēscentulō.

nōvī mōrem: egomet tacēre nequeō sōlus quod sciō.

inveniō quī vīdit, ad eum vīneam pluteōsque agam:

rēs parāta est, pugnandōque hominem capere est certa rēs.

ita nōn reperiō, ībō odōrāns quasi canis vēnāticus,

ūsque dōnec persecūtus volpem erō vestīgiīs.

sed forēs crepuērunt nostrae, ego vōcī moderābor meae;

nam illic est Philocōmasiō custōs meus cōnservus quī it forās.

4 (II.iii)

SC nisi quidem ego hodiē ambulāvī dormiēns in tēgulīs,

certō edepol sciŏ vīdisse hīc proximae vīcīniae

Philocōmasium erīlem amīcam sibi malam rem quaerere.

PAL hic illam vīdit ōsculantem, quantum hunc audīvī loquī.

SC quis hic est? PAL tuos cōnservus. quid agis, Sceledre? SC , Palaestriō,

volup est convēnisse. PAL quid iam? aut quid negōtī est? fac sciam.

SC metuō PAL quid metuis? SC hercle hodiē, quantum hīc familiārium est,

maxumum in malum cruciātumque insuliāmus. PAL salī

sōlus, nam ego istam īnsultūram et dēsultūram nīl moror.

SC nescīs fortasse, apud nōs facinus quod nātum est novum.

PAL quod id est facinus? SC impudīcum. PAL tūte scias sōlī tibi,

mihi dixīs, scīre nōlō. SC nōn enim faciam quīn sciās.

sīmiam hodiē sum sectātus nostram in hōrum tēgulīs.

PAL edepol, Sceledre, homō sectātu’s nihilī nēquam bēstiam.

SC perdant. PAL istūc aequom quoniam occēpistī, ēloquī.

SC forte fortūnā per impluvium hūc dēspexī in proximum,

atque ego illī aspiciō ōsculantem Philocōmasium cum alterō

nescioquō adulēscente. PAL quod ego, Sceledre, scelus ex audiō?

SC profectō vīdī. PAL tūtin? SC egomet duōbus hīs oculīs meīs.

PAL abi, nōn vērisimile dīcis, neque vīdistī. SC num tibī

lippus videor? PAL medicum istūc tibi meliu’st percontārier.

vērum enim istam, ament, temere hau tollās fābulam:

tuīs nunc crūribus capitīque fraudem capitālem hinc creās.

nam tibi iam ut pereās parātum est dupliciter, nisi supprimis

tuom stultiloquium. SC quī vērō dupliciter? PAL dīcam tibi.

primumdum, falsō īnsimulās Philocōmasium, hōc perieris;

iterum, id vērum est, custōs additus ‹ēō› perieris;

SC quid fuat , nesciō: haec vīdisse ego certō sciō.

PAL pergin, īnfēlīx? SC quid tibi vīs dī@cam nisi quod vīderim?

quīn etiam nunc intus hīc in proximō est. PAL eho an nōn domī est?

SC vīse, abī intrō tūte, nam ego iam nīl crēdī postulō.

PAL certum est facere. SC hīc opperiam; eadem illī īnsidiās dabō,

quam mox horsum ad stabulum iuvenīx recipiat ‹ē› pābulō.

SC quid ego nunc faciam? custōdem illī mīles addidit:

nunc indicium faciō, interiī; ‹interiī› taceō tamen,

hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audācius?

dum ego in tēgulīs sum, illaec sē‹sē ex› hospitiō edit forās;

edepol facinus fēcit audāx. hōccine mīles sciat,

crēdō hercle hās sustollat aedīs tōtās atque hunc in crucem.

hercle quicquid est, mussitābō potius quam inteream male;

nōn ego possum quae ipsa sēsē vēnditat tūtārier.

PAL Sceledre, Sceledre, quis homō in terrā alter est audācior?

quis magis dīs inimīcīs nātus quam atque īrātīs? SC quid est?

PAL iuben tibi oculōs effodīrī, quibus id quod nusquam est vidēs?

SC quid, nusquam? PAL nōn ego tuam empsim vītam vitiōsā nuce.

SC quid negōtī est? PAL quid negōtī sit rogās? SC cūr nōn rogem?

PAL nōn tibi istam praetruncārī linguam largiloquam iubēs?

SC quam ob rem iubeam? PAL Philocōmasium eccam domī, quam in proximō

vīdisse aibās ōsculantem atque amplexantem cum alterō.

SC mīrum est loliō victitāre tam vīlī trīticō.

PAL quid iam? SC quia luscītiōsu’s. PAL verberō, edepol quidem

caecus, nōn luscītiōsu’s. nam illa quidem eccam domī.

SC quid, domī? PAL domī hercle vērō. SC abi, lūdis , Palaestriō.

PAL tum mihi sunt manus inquinātae. SC quīdum? PAL quia lūdō lutō.

SC vae capitī tuō. PAL ‹tuō› istūc, Sceledre, prōmittō fore,

nisi oculōs ōrātiōnemque aliam commūtās tibi.

PAL sed fores concrepuērunt nostrae. SC at ego īlicō observō forīs;

nam nihil est quā hinc hūc trānsīre ea possit nisi rēctō ōstiō.

PAL quīn domī eccam. Nescioquae , Sceledre, scelera suscitant.

SC mihi ego videō, mihi ego sapiō, mihi ego crēdō plūrimum:

homo nēmō dēterrēbit, quīn ea in hīs sit aedibus.

hīc obsistam, imprūdentī hūc ea surrēpsit mihi.

PAL meus illic homō est, dēturbābō iam ego illum pugnāculīs.

n iam faciam, utī stultividum fateāre? SC age face.

PAL neque quicquam sapere corde neque oculīs ūtī? SC volō.

PAL nempe tu istīc ais esse erīlem concubīnam? SC atque arguō

eam vīdisse ōsculantem hīc intus cum aliēnō virō.

PAL scīn nūllum commeātum hinc esse ā nōbīs? SC sciō.

neque sōlārium neque hortum, nisi per impluvium? SC sciō.

PAL quid nunc? ea domī est, faciō, ut eam exīre hinc videās domō,

dignun es̄ verberibus multīs? SC dignus. PAL servā istās forēs,

tibi clam subterdūcat istinc atque hūc trānseat.

SC cōnsilium est ita facere. PAL pede ego iam illam hūc tibi sistam in viam.

SC agedum ergō face. volo scīre, utrum egon id quod vīdī vīderim

an illic faciat, quod factūrum dīcit, ut ea sit domī.

SC nam ego quidem meōs oculōs habeō nec rogō ūtendōs forīs.

SC sed hic illī subparasītātur semper, hic eae proximu’st,

prīmus ad cibum vocātur, prīmō pulmentum datur;

nam illic noster est fortasse circiter triennium,

neque cuiquam quam illīc in nostrā meliu’st famulō familiā.

SC sed ego hoc quod agō, id agere oportet, hoc observāre ōstium.

sīc obsistam. hāc quidem pol certō verba mihi numquam dabunt.

5 (II.iv)

PAL praecepta facitō ut meminerīs. PHI totiēns monēre mīrum est.

PAL at metuō ut satis sīs subdola. PHI cedo vel decem, ēdocēbō

minimē malās ut sint malae, mihi sōlae quod superfit.

PAL age nunciam īnsiste in dolōs; ego abs procul recēdam.

quid aīs , Sceledre? SC hanc rem gerō. habeō aurīs, loquere quidvīs.

PAL crēdō ego istōc exemplō tibi esse pereundum extrā portam,

dispessīs manibus, patibulum quom habēbis. SC quamnam ob rem?

PAL respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? SC prō immortālēs,

eri concubīna est haec quidem. PAL mihi quoque pol ita vidētur.

age nunciam, quandō lubet SC quid agam? PAL perīre properā.

PHI ubi iste est bonus servus, quī probrī maxumī innocentem

falsō īnsimulāvit? PAL em tibi, hic mihi dīxit tibi quae dīxī.

PHI n vīdisse in proxumō hīc, sceleste, ais ōsculantem?

PAL ac cum aliēnō adulēscentulō dīxit. SC dīxī hercle vērō.

PHI n vīdistī? SC atque hīs quidem hercle oculīs. PHI carēbis, crēdō,

quī plūs vident quam quod vident. SC numquam hercle dēterrēbor

quīn vīderim id quod vīderim. PHI ego stulta et mōra multum,

quae cum hōc īnsānō fābuler, quem pol ego capitis perdam.

SC nōlī minitārī: sciŏ crucem futūram mihi sepulchrum;

ibi meī sunt maiōrēs sitī, patēr, avus, proavus, abavus.

nōn possunt mihi mināciīs tuīs hīsce oculī effodīrī.

SC sed paucīs verbīs volō, Palaestriō. obsecrō ,

unde exīt haec? PAL unde nisi domō? SC domō? PAL vidĕn? SC videō.

SC nimis mīrum est facinus, quō modō haec hinc hūc trānsīre potuit;

nam certō neque sōlārium est apud nōs neque hortus ūllus

neque fenestra nisi clatrāta; nam certē ego hīc intus vīdī.

PAL pergin, sceleste, intendere hanc arguere? PHI ēcastor ergō

hau falsum ēvēnit somnium, quod noctū hāc somniāvī.

PAL quid somniāstī? PHI ego ēloquar. sed amābō advortite animum.

PHI hāc nocte in somnīs mea soror gemina est germāna vīsa

vēnisse Athēnīs in Ephesum cum suō amātōre quōdam;

ī ambō hospitiō hūc in proxumum mihi dēvortisse vīsī.

PAL Palaestriōnis somnium narrātur. perge porrō.

PHI ego laeta vīsa, quia soror vēnisset, propter eandem

suspīciōnem maximam sum vīsa sustinēre.

PHI nam arguere in somnīs meus mihi familiāris vīsu’st,

cum aliēnō adulēscentulō, quasi nunc , esse ōsculātam,

quom illa ōsculāta mea soror gemina esset suompte amīcum.

PHI id īnsimulātam perperam falsum esse somniāvī.

PAL satin eadem vigilantī expetunt quae in somnīs vīsa memorās?

eu hercle praesēns somnium. abī intrō et comprecāre.

narrandum ego istūc mīlitī cēnsēbō. PHI facere certum est,

neque quidem patiar probrī falsō impūne īnsimulātam.

SC timeō quid rērum gesserim, ita dorsus tōtus prūrit.

PAL scīn periisse? SC nunc quidem domi certō est. certa rēs est

nunc nostrum observāre ōstium, ubi ubi est. PAL at, Sceledre, quaesō,

ut ad id exemplum somnium quam simile somniāvit

atque ut suspicātus es̄ eam vīdisse ōsculantem.

SC nescioquid crēdam egomet mihī iam, ita quod vīdisse crēdō

id iam nōn vīdisse arbitror. PAL hercle sērō, opīnor,

resipīscēs: ad erum haec rēs prius praevenit perībis pulchrē.

SC nunc dēmum experior, ob oculōs cālīginem opstitisse.

PAL dūdum edepol plānum est id quidem, quae hīc ūsque fuerit intus.

SC nihil habeō certī quid loquar: nōn vīdī eam, etsī vīdī.

PAL edepol stultitiā tuā nōs paene perdidistī:

dum fidēlem facere erō voluistī, absūmptu’s paene.

sed fores vīcīnī proxumī crepuērunt. conticīscam.

6 (II.v)

PHI inde ignem in āram, ut Ephesiae Diānae laeta laudēs

grātīsque agam que ut Arabicō fūmificem odōre amoenē,

quom in locīs Neptūniīs templīsque turbulentīs

servāvit, saevīs flūctibus ubi sum afflīctāta multum.

SC Palaestriō, ō Palaestriō. PAL ō Sceledre, Sceledre, quid vīs?

SC haec mulier, quae hinc exīt modo, estne erilis concubīna

Philocōmasium, an nōn est ea? PAL hercle opīnor, ea vidētur.

sed facinus mīrum est, quō modo haec hinc hūc trānsīre potuit,

quidem ea est. SC an dubium tibi est eam esse hanc? PAL ea vidētur.

SC adeāmus, appellēmus. heus, quid istūc est, Philocōmasium?

quid tibi istīc in istīsce aedibus dēbētur, quid negōtī est?

quid nunc tacēs? cum loquōr. PAL immō edepol tūte cum;

nam haec nīl respondet. SC alloquor, vitī probrīque plēna,

quae circum vīcīnōs vagās. PHI quīcum fābulāre?

SC quīcum nisi cum? PHI quis tu homō es̄, aut cum quid est negōtī?

SC rogās? Hem quī sim? PHI quīn ego hoc rogem quod nesciam?

PAL quis ego sum igitur, hunc ignōrās? PHI mihi odiōsus, quisquis es̄,

et et hic. SC nōn nōs nōvistī? PHI neutrum. SC metuō maximē,

quid metuis? SC enim nōs nōsmet perdiderīmus uspiam;

nam nec neque nōvisse ait haec. PAL persectārī hīc volō,

Sceledre, nōs nostrī an aliēnī sīmus, dum quispiam

nōs vīcīnōrum imprūdentīs aliquis immūtāverit.

SC certē equidem noster sum. PAL et pol ego. quaeris , mulier, malum.

tibi ego dīcō, heus, Philocōmasium. PHI quae intemperiae tenent,

quī perperam perplexō nōmine appellēs? PAL eho,

quis igitur vocāre? PHI Diceae nōmen est. SC iniūria es̄,

falsum nōmen possidēre, Philocōmasium, postulās;

ἄδικος es̄ , nōn δικαία et meō erō facis iniūriam.

PHI egone? SC ne. PHI quae heri Athēnīs Ephesum advēnī vesperī

cum meō amātōre, adulēscente Athēniēnsī? PAL dīc mihi,

quid hic tibi in Ephesō est negōtī? PHI geminam germānam meam

hīc sorōrem esse indaudīvī, eam vēnī quaesītum. SC mala es̄.

PHI immō ēcastor stulta multum, quae vōbīscum fābuler.

abeō. SC abīre nōn sinam . PHI mitte. SC manifēstāria es̄.

nōn omittō. PHI at iam crepābunt mihi manūs, mālae tibi,

nisi omittis. SC quid, malum, astās? quīn retinēs altrīnsecus?

PAL nīl moror negōtiōsum esse tergum. quī sciō

an ista nōn sit Philocōmasium atque alia eius similis siet?

PHI mittis an nōn mittis? SC immō atque invītam ingrātiīs,

nisi voluntāte ībis, rapiam domum. PHI hosticum hoc mihi

domicilium est, Athēnīs domus est atque erus ego istam domum

neque moror neque vōs quī hominēs sītis nōvī neque sciō.

SC lēge agitō: nusquam mittam, nisi dās firmātam fidem,

hūc, omīserō, intrō itūram. PHI cōgis, quisquis es̄.

PHI fidem, omittis, istō intrō itūram quō iubēs.

SC ecce omittō. PHI at ego abeō missa. SC muliebrī fēcit fidē.

PAL Sceledre, ‹ē› manibus āmīsistī praedam. tam ea est quam potis

nostra erīlis concubīna. n facere hoc strēnuē?

SC quid faciam? PAL effer mihi māchaeram hūc intus. SC quid faciēs ?

PAL intrō rumpam rēctā in aedīs: quemque hīc intus vīderō

cum Philocōmasiō ōsculantem, eum ego obtruncābō extempulō.

SC vīsanest ea esse? PAL immō edepol plānē ea est. SC sed quō modō

dissimulābat. PAL abi, māchaeram hūc effer. SC iam faxo hīc erit.

PAL neque eques neque pedes profectō est quisquam tantā audāciā,

quī aequē faciat cōnfīdenter quicquam quam mulier facit.

ut utrubīque ōrātiōnem doctē dīvīsit suam,

ut sublinitur ōs custōdī cautō, cōnservō meō.

nimis beat quod commeātus trānstinet trāns parietem.

SC heus, Palaestriō, māchaerā nihil opu’st. PAL quid iam, aut quid est?

SC domī eccam erīlem concubīnam. PHI quid, domī? SC in lectō cubat.

PAL edepol tibi malam rem repperistī, ut praedicās.

SC quid iam? PAL quia hanc attingere ausu’s mulierem hinc ex proximō.

SC magis hercle metuō. PAL sed numquam quisquam faciet quīn soror

istaec sit gemina hūius: eam pol ōsculantem hīc vīderās.

SC id quidem palam est eam esse, ut dīcis; quid propius fūt,

quam ut perīrem, ēlocūtus essem erō? PAL ergō, sapis,

mussitābis: plūs oportet scīre servum quam loquī.

ego abeō ā , quid cum cōnsilī commisceam,

atque apud hunc erō vīcīnum; tuae mihi turbae nōn placent.

erus veniet, quaeret, hīc erō: hinc arcessitō.

7 (II.vi)

SC satin abiit ille neque erīlī negōtiō

plūs cūrat, quasi nōn servitūtem serviat?

certō illa quidem hīc nunc intus est in aedibus,

nam egomet cubantem eam modo offendī domī.

certum est nunc observātiōnī operam dare.

PER nōn hercle hīsce hominēs marem, sed fēminam

vīcīnī rentur esse servī mīlitis:

ita lūdificant. meamne hīc invītam hospitam,

quae heri hūc Athēnīs cum hospite advēnit meō,

tractātam et lūdificātam, ingenuam et līberam?

SC periī hercle, hic ad rēctā habet rēctam viam.

metuō, illaec mihi rēs malō magnō fuat,

quantum hunc audīvī facere verbōrum senem.

PER accēdam ad hominem. n, Sceledre, hīc, scelerum caput,

meam lūdificāvistī hospitam ante aedīs modo?

SC vīcīne, auscultā quaesō. PER ego auscultem tibi?

SC purgāre volo . PER n tēd expūrgēs mihi

quī facinus tantum tamque indignum fēcerīs?

an quia latrōcināminī, arbitrāminī

quidvīs licēre facere vōbīs, verberō?

SC licetne? PER at ita deaeque omnēs ament,

nisi mihi supplicium virgārum datur

longum diūtinumque, ā māne ad vesperum,

quod meās cōnfrēgistī imbricīs et tēgulās,

ibi dum condignam sectātu’s sīmiam,

quodque inde īnspectāvistī meum apud hospitem

amplexum amīcam, quom ōsculābātur, suam,

quodque concubīnam erīlem īnsimulāre ausus es̄

probrī pudīcam que summī flāgitī,

tum quod tractāvistī hospitam ante aedīs meās:

nisi mihi supplicium stimuleum datur,

dēdecoris plēniōrem erum faciam tuom,

quam magnō ventō plēnum est undārum mare.

SC ita sum coāctus, Periplectomene, ut nesciam

utrum postulāre prius cum aequiu’st

nisi istaec nōn est haec neque haec ista est, mihī

expūrigāre haec tibi vidētur aequius;

sīcut etiam nunc nesciō quid vīderim:

ita est ista huius similis nostrāī tua,

siquidem nōn eadem est. PER vīse ad intrō, iam sciēs.

SC licetne? PER quīn iubeō; et placidē nōscitā.

PER ita facere certum est. PER heus, Philocōmasium, citō

trānscurre curriculō ad nōs, ita negōtium est.

post, quandō exierit Sceledrus ā nōbīs, cito

trānscurritō ad vōs rūrsum curriculō domum.

nunc pol ego metuō quid īnfuscāverit.

hic nōn vidēbit mulierem, aperītur foris.

SC prō immortālēs, similiōrem mulierem

magisque eandem, ut pote quae nōn sit eadem, nōn reor

deōs facere posse. PER quid nunc? SC commeruī malum.

PER quid igitur? eanest? SC etsī ea est, nōn est ea.

PER vīdistīn istam? SC vīdī, et illam et hospitem,

complexam atque ōsculantem. PER eanest? SC nescio.

PER n scīre plānē? SC cupiō. PER abī intrō ad vōs domum

continuō, vidĕ sitne istaec vestra intus. SC licet,

pulchrē admonuistī. iam ego ad exībō forās.

PER numquam edepol hominem quemquam lūdificārier

magis facētē vīdī et magis mīrīs modīs.

PER sed eccum ēgreditur. SC Periplectomene, obsecrō

per deōs atque hominēs perque stultitiam meam

perque tua genua PER quid obsecrās ? SC īnscītiae

meae et stultitiae ignōscās. nunc dēmum sciō

fuisse excordem, caecum, incōgitābilem.

SC nam Philocōmasium eccam intus. PER quid nunc, furcifer?

vīdistīn ambās? SC vīdī. PER erum exhibeās volō.

SC meruisse equidem maximum fateor malum,

et tuae fēcisse hospitae aiō iniūriam;

sed meam esse erīlem concubīnam cēnsuī,

cui custōdem erus addidit mīles meus.

SC nam ex ūnō puteō similior numquam potis

aqua aquāī sūmī quam haec est atque ista hospita.

et despexe ad per impluvium tuom

fateor. PER quid fateāre, egō quod vīderim?

et ibi ōsculantem meum hospitem cum istā hospitā

vīdistī? SC vīdīcūr negem quod vīderim? —

sed Philocōmasium vīdisse cēnsuī.

PER ratun istīc hominem esse omnium minimī pretī,

ego sciente paterer vīcīnō meō

eam fierī apud tam īnsignītē iniūriam?

SC nunc dēmum ā īnsipienter factum esse arbitror,

quom rem cognōscō; at nōn malitiōsē tamen

fēcī. PER immō indignē; nam hominem servum suōs

domitōs habēre oportet oculōs et manūs

ōrātiōnemque. SC egone post hunc diem

muttīverō, etīam quod egomet certō sciam,

datō excruciandum : egomet dēdam tibi;

nunc hoc ignōsce quaesō. PER vincam animum meum,

malitiōsē factum id esse aps arbitrer.

ignōscam tibi istūc. SC at tibi faciant bene.

PER hercle, di ament, linguam comprimēs

posthāc, etiam illud quod sciēs nescīveris

nec vīderis quod vīderis. SC bene monēs,

ita facere certum est. sed satine ōrātu’s? PER abī.

SC numquid nunc aliud vīs? PER nōverīs.

SC dedit hic mihi verba. quam benignē grātiam

fēcit, īrātus esset. sciŏ quam rem gerat:

ut mīles quom extemplō ā forō adveniat domum,

domi comprehendar. ūnā hic et Palaestriō

habent vēnālem: sēnsī et iam dūdum sciō.

SC numquam hercle ex istā nassā ego hodiē ēscam petam;

nam iam aliquō aufugiam et occultābō aliquot diēs,

dum haec cōnsilēscunt turbae atque īrae lēniunt.

nam ūnī satis populō impiō meruī malī.

SC vērum tamendem quicquid est, ībō hinc domum.

PER illic hinc abscessit. sat edepol certō sciō,

occīsam saepe sapere plūs multō suem:

quoin id adimātur id quod vīdit vīderit.

PER nam illīus oculī atque aurēs atque opīniō

trānsfūgēre ad nōs. ūsque adhūc āctum est probē;

nimium fēstīvam mulier operam praehibuit.

redeō in senātum rursum; nam Palaestriō

domi nunc apud est, Sceledrus nunc autem est forīs:

frequēns senātus poterit nunc habērier.

ībō intrō, , dum absum, alter sortī dēfuat.

8 (III.i)

PAL cohibēte intrā līmen etiam vōs parumper, Pleusiclēs,

sinite prius perspectāre, uspiam īnsidiae sient

concilium quod habēre volumus. nam opus est nunc tūtō locō,

unde inimīcus quis nostrī spolia capiat cōnsilī.

nam bene cōnsultum incōnsultum est, id inimīcīs ūsuī est,

neque potest quīn, id inimīcīs ūsuī est, obsit tibī;

nam bene cōnsultum cōnsilium surripitur saepissimē,

minus cum cūrā aut cautēlā locus loquendī lēctus est.

quippe quī, rescīvēre inimīcī cōnsilium tuom,

tuōpte tibi cōnsiliō occlūdunt linguam et cōnstringunt manūs,

atque eadem quae illīs voluistī facere, illī faciunt tibī.

sed speculābor, quis aut hinc aut ab laevā aut dexterā

nostrō cōnsiliō vēnātor adsit cum aurītīs plagīs.

sterilis hinc prōspectus ūsque ad ultumam est plateam probē.

ēvocābō. heus Periplectomene et Pleusiclēs, prōgrediminī.

PER ecce nōs tibi oboedientēs. PAL facile est imperium in bonīs.

PAL sed volo scīre: eōdem cōnsiliō, quod intus meditātī sumus,

gerimus rem? PER magis nōn potest esse ad rem ūtibile. PAL immo ‹enim...›

PAL quid tibi, Pleusiclēs? PLEU quodne vōbīs placeat, displiceat mihi?

PAL quis homo sit magis meus quam es̄? PAL loquere lepidē et commodē.

PER pol ita decet hunc facere. PLEU at hoc facinus miserum mācerat

meumque cor corpusque cruciat. PER quid id est quod cruciat? cedo.

PLEU tibi istūc aetātis hominī facinora puerīlia

obicere, neque decōra neque tuīs virtūtibus;

ea expetere ex opibus summīs mei honōris grātiā

mihique amantī īre opitulātum atque ea facere facinora,

quae istaec aetās fugere facta magis quam sectārī solet:

eam pudet tibi in senectā obicere sollicitūdinem.

PAL novo modo tu homō amās, siquidem quicquam quod faxīs pudet;

nihil amās, umbrā es̄ amantis magis quam amātor, Pleusiclēs.

PLEU hancine aetātem exercēre meī amōris grātiā?

PER quid aīs ? itane tibi ego videor oppidō Ācherunticus?

tam capulāris, tamne tibi diū videor vītam vīvere?

nam equidem hau sum annōs nātus praeter quīnquāgintā et quattuor,

clārē oculīs videō, pernīx sum pedibus, manibus mōbilis.

PAL albicapillus hic, vidētur neutiquam ab ingeniō senex.

inest in hōc ēmussitāta sua sibi ingenua indolēs.

PLEU pol id quidem experiōr ita esse ut praedicās, Palaestriō;

nam benignitās quidem huius oppidō adulēscentulī est.

PER immō, hospes, magis quom perīclum faciēs, magis nōscēs meam

cōmitātem ergā amantem. PLEU quid opus nōta nōscere?

PER ut apud exemplum experiundī habeās, quaerās forīs;

nam nisi quī ipse amāvit, aegrē amantis ingenium īnspicit:

PER et ego amōris aliquantum habeō ūmōrisque etiam in corpore,

necdum exāruī ex amoenīs rēbus et voluptāriīs.

vel cavillātor facētus vel convīva commodus

idem erō, neque ego oblocūtor alterī in convīviō:

incommoditāte abstinēre apud convīvās commodō

commeminī et meam ōrātiōnis iūstam partem persequī

et meam partem itidem tacēre, quom aliēna est ōrātiō;

minimē spūtātor, screātor sum, itidem minimē mūcidus:

post Ephesī sum nātus, nōn enim in Āpulīs; nōn sum Animula.

PAL ō lepidum semisenem, quās memorat virtūtēs habet,

atque equidem plānē ēducātum in nūtrīcātū Veneriō.

PER plūs dabō quam praedicābō ex venustātis tibi.

neque ego numquam aliēnum scortum subigitō in convīviō,

neque praeripiō pulpāmentum neque praevortō pōculum,

neque per vīnum umquam ex exoritur discidium in convīviō:

quis ibi est odiōsus, abeō domum, sermōnem sēgregō;

Venerem, amōrem amoenitātemque accubāns exerceō.

PAL tuī quidem edepol omnēs mōrēs ad venustātem vigent,

cedo trīs hominēs aurichalcō contrā cum istīs mōribus.

PLEU at quidem illūc aetātis quī sit nōn inveniēs alterum

lepidiōrem ad omnīs rēs nec quī amīcus amīcō sit magis.

PER tūte ut fateāre faciam esse adulēscentem mōribus,

ita apud omnīs compārēbō tibi rēs benefactīs frequēns.

opusne erit tibi advocātō trīstī, īrācundō? ecce ;

opusne lēnī? lēniōrem dīcēs quam mūtum est mare,

liquidiusculusque erō quam ventus est favōnius.

vel hilarissimum convīvam hinc indidem exprōmam tibi,

vel prīmārium parasītum atque obsōnātōrem optimum;

tum ad saltandum nōn cinaedus malacus aequē est atque ego.

PAL quid ad illās artīs optāssis, optiō ēveniat tibi?

PLEU huius prō meritīs ut referrī pariter possit grātia,

tibique, quibus nunc esse experior summae sollicitūdinī.

at tibi tantō sūmptuī esse mihi molestum est. PER mōrus es̄.

nam in malā uxōre atque inimīcō quid sūmās, sūmptus est,

in bonō hospite atque amīcō quaestus est quod sūmitur

et quod in dīnīs rēbus sūmās sumptī sapientī lucrō est.

deum virtūte est unde hospitiō accipiam apud cōmiter:

es̄, bibe, animō obsequere cum atque onerā hilaritūdine.

līberae sunt aedēs, līber sum autem ego: volo vīvere.

nam mihi, deum virtūte dīcam, propter dīvitiās meās

licuit uxōrem dōtātam genere summō dūcere;

sed nōlō oblātrātrīcem in aedīs intrō mittere.

PAL cūr nōn vīs? nam prōcreāre līberōs lepidum est opus.

PER hercle vērō līberum esse tēte, id multō lepidiu’st.

PAL tu homō et alterī sapienter potis es̄ cōnsulere et tibi.

PER nam bona uxor suāve ductū est, sit usquam gentium

ubi ea possit invenīrī; vērum egone eam dūcam domum,

quae mihi numquam hoc dīcateme, vir, lānam, unde tibi pallium

malacum et calidum cōnficiātur tunicaeque hībernae bonae,

algeās hāc hieme” — hoc numquam verbum ex uxōre audiās

vērum prius quam gallī cantent quae ē somnō suscitet,

dīcat, vir, calendīs meam quī mātrem mūnerem,

quī faciam condimenta quod dem quinquātribus

praecantrīcī, coniectrīcī, hariolae atque haruspicae;

flāgitium est, nīl mittētur quae superciliō spicit;

tum plicātrīcem clēmenter nōn potest quīn mūnerem;

iam prīdem, quia nihil abstulerit, suscēnset ceriāria;

tum opstetrīx expostulāvit cum, parum missum sibi;

quid? nūtrīcī nōn missūru’s quicquam, quae vernās alit?”

haec atque huius similia alia damnā multa mulierum

uxōre prohibent, mihi quae huius similīs sermōnēs serat.

PAL tibi propitiī sunt, nam hercle istam semel āmīserīs

lībertātem, hau facile in eundem rursum restituēs locum.

PLEU at illa laus est, magnō in genere et in dīvitiīs maximīs

līberōs hominem ēducāre, generī monumentum et sibi.

PER quandō habeō multōs cognātōs, quid opus sit mihi līberīs?

nunc bene vīvō et fortūnātē atque ut volō atque animō ut lubet.

mea bona meā mortī cognātīs dīdam, inter eōs partiam.

i apud aderunt, cūrābunt, vīsent quid agam, ecquid velim.

prius quam lūcet adsunt, rogitant noctū ut somnum cēperim.

eōs prō līberīs habēbō, quī mihi mittunt mūnera.

sacrificant: dant inde partem mihi maiōrem quam sibi,

abdūcunt ad exta; ad ad prandium, ad cēnam vocant;

ille miserrimum rētur, minimum quī mīsit mihi.

illī inter certant dōnīs, egomet cum mussitō:

bona mea inhiant, certātim nūtrīcant et mūnerant.

PAL nimis bonā ratiōne nimiumque ad et tuam vītam vidēs:

et tibi sunt geminī et trigeminī, bene habēs, fīliī.

PER pol habuissem, satis cēpissem miseriārum ē līberīs:

continuō excruciārer animī: forte fūisset febris,

cēnsērem ēmorī; cecidissetve ēbrius aut equō uspiam,

metuerem ibi diffrēgisset crūra aut cervīcēs sibi.

PAL huic hominī dignum est dīvitiās esse et diū vītam darī,

quī et rem servat et bene habet suīsque amīcīs ūsuī est.

PLEU ō lepidum caput. ita deaeque ament, aequom fuit

deōs parāvisse, ūnō exemplō omnēs vītam vīverent;

sīcuti mercī pretium statuit quī est probus agorānomus:

quae proba est mers, pretium statuit, prō virtūte ut vēneat,

quae improba est, prō mercis vitiō dominum pretiō pauperet,

itidem dīvōs dispertīsse vītam hūmānam aequom fuit:

quī lepidē ingeniātus esset, vītam longinquam darent,

quī improbī essent et scelestī, īs adimerent animam cito.

PLEU hoc parāvissent, et hominēs essent minus multī malī

et minus audācter scelesta facerent facta, et posteā,

quī hominēs probī essent, esset īs annōna vīlior.

PER quī deōrum cōnsilia culpet, stultus īnscītusque sit,

quīque eōs vituperet. nunc istīs rēbus dēsistī decet.

nunc volō obsōnāre, ut, hospes, tuā ex virtūte et meā

meae domī accipiam benignē, lepidē et lepidīs vīctibus.

PLEU nīl paenitet iam quantō sūmptuī fuerim tibi;

nam hospes nūllus tam in amīcī hospitium dēvortī potest,

quīn, ubi trīduom continuom fuerit, iam odiōsus siet;

vērum ubi diēs decem continuōs sīt, ea est odiōrum Īlias:

tam etsī dominus nōn invītus patitur, servī murmurant.

PER serviendae servitūtī ego servōs īnstrūxī mihi,

hospes, nōn quī imperārent quibusve ego essem obnoxius:

illīs aegrē est mihi quod volup est, meō rēmigiō rem gerō,

tamen id quod odiō est faciendum est cum malō atque ingrātiīs.

nunc, quod occēpī, obsōnātum pergam. PLEU certum est tibi,

commodulum obsōnā, magnō sūmptū: mihi quidvīs sat est.

PER quīn tu istanc ōrātiōnem hinc veterem atque antīquam āmovēs?

prōlētāriō sermōne nunc quidem, hospes, ūtere;

nam solent, quandō accubuēre, ubi cēna apposita est, dīcere:

quid opus fuit hōc ‹sumptō› sūmptū tantō nostrā grātiā?

īnsānīvistī hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem.”

quod eōrum causā obsōnātum est culpant et comedunt tamen.

PAL fit pol illūc ad illūc exemplum. ut doctē et perspectē sapit.

PER sed eīdem hominēs numquam dīcunt, quamquam appositum est ampliter:

iubē illud dēmī; tolle hanc patinam; removē pernam, nīl moror;

aufer illam offam porcīnam, probus hic conger frīgidu’st,

removē, abī aufernēminem eōrum haec assevērāre audiās,

sed prōcellunt et prōcumbunt dīmidiātī, dum appetunt.

PAL bonus bene ut malōs dēscrīpsit mōrēs. PER hau centēsimam

partem dīxī atque, ōtium reī sit, possum exprōmere.

PAL igitur id quod agitur, ēī hīc prīmum praevortī decet.

nunc hōc animum advortite ambō. mihi opus est operā tuā,

Periplectomene; nam ego invēnī lepidam sȳcophantiam,

quī admutilētur mīles ūsque caesariātus atque utī

huic amantī ac Philocōmasiō hanc efficiāmus cōpiam,

ut hic eam abdūcāt habeatque. PER darī istanc ratiōnem volō.

PAL at ego ānulum darī istunc tuom volō. PER quam ad rem ūsuī est?

PAL quandō habēbō, igitur ratiōnem meārum fabricārum dabō.

PER ūtere, accipe. PAL accipe ā rursum ratiōnem dolī,

quam īnstituī. PLEU perpūrigātīs damus tibi ambō operam auribus.

PAL erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut nēminem

fūisse aequē neque futūrum crēdō. PLEU crēdō ego istūc idem.

PAL isque Alexandrī praestāre praedicat fōrmam suam,

itaque omnīs ultrō sectārī in Ephesō memorat mulierēs.

PER edepol quī istō multī cupiunt nōn mentīrier,

sed ego ita esse ut dīcis teneō pulchrē. proin, Palaestriō,

quam potis tam verba cōnfer maximē ad compendium.

PAL ecquam potis reperīre fōrmā lepidā mulierem,

cui facētiārum cor pectusque sit plēnum et dolī?

PER ingenuamne an lībertīnam? PAL aequī istūc faciō, dum modo

eam dēs quae sit quaestuōsa, quae alat corpus corpore,

cuique sapiat pectus; nam cor nōn potest, quod nūlla habet.

PER lautam vīs an quae nōndum sit lauta? PAL sīc consucidam,

quam lepidissimam potis quamque adulēscentem maximē.

PER habeō eccillam meam clientam, meretrīcem adulēscentulam.

sed quid ūsus est? PAL ut ad eam iam dēdūcās domum

itaque eam hūc ōrnātam addūcās, ex mātrōnārum modō,

capite cōmptō, crīnīs vittāsque habeat, assimuletque

tuam esse uxōrem: ita praecipiundum est. PLEU errō quam īnsistās viam.

PAL at sciētis. sed ecqua ancilla est illī? PER est prīmē cata.

PAL quoque opus est. ita praecipitō mulierī atque ancillulae,

ut simulet tuam esse uxōrem et dēperīre hunc mīlitem,

quasique hunc ānulum faveae suae dederit, ea porrō mihi,

mīlitī ut darem, quasique ego rēī sim interpres. PER audiō;

surdum esse verberāvit, audēs. ego rēctē meīs

auribus ūtor ***

PAL dabō, ‹ā› tuā uxōre dīcam dēlātum et datum,

ut sēsē ad eum conciliārem; ille eiusmodī est: cupiet miser,

quī nisi adulteriō studiōsus reī nūllī aliae est improbus.

PER nōn potuit reperīre, ipsī Sōlī quaerendās darēs,

lepidiōrēs duās ad hanc rem quam ego. habe animum bonum.

PAL ergō accūrā, sed properē opus est. nunc auscultā, Pleusiclēs.

PLEU tibi sum oboediēns. PAL hoc facitō, mīles domum ubi advēnerit,

meminerīs Philocōmasium nōminēs. PLEU quem nōminem?

PAL diceam. PLEU nempe eandem quae dūdum cōnstitūta est. PAL pāx, abī.

PLEU meminerō. sed quid meminisse id rēfert, ‹rogō› ego tamen.

PAL ego enim dīcam tum quandō ūsus poscet; intereā tacē,

ut nunc etīam hic agit, actūtum partīs dēfendās tuās.

PLEU ego intrō igitur. PAL et praecepta sōbriē ut cūrēs face.

9 (III.ii)

PAL quantās rēs turbō, quantās moveō māchinās.

ēripiam ego hodiē concubīnam mīlitī,

centuriātī bene sunt maniplārēs meī.

sed illum vocābō. heus Sceledre, nisi negōtium est,

prōgredere ante aedīs, vocat Palaestriō.

LUR nōn operae est Sceledrō. PAL quid iam? LUR sorbet dormiēns.

quid, sorbet? LUR illud, stertit, voluī dīcere.

sed quia cōnsimile est, quom stertās, quasi sorbeās

PAL eho an dormit Sceledrus intus? LUR nōn nāsō quidem,

nam magnum clāmat. tetigit calicem clanculum,

dum mīsit nardum in amphoram, cellārius.

PAL eho sceleste, quī illī suppromu’s, eho

quid vīs? PAL quī lubitum est illī condormīscere?

LUR oculīs opīnor. PAL nōn istūc rogitō, scelus.

prōcēde hūc. periistī iam, nisi vērum sciō.

prōmpsistī illī vīnum? LUR nōn prōmpsī. PAL negās?

negō hercle vērō, nam ille vetuit dīcere;

neque equidem hēmīnās octo exprōmpsī in urceum

neque illic calidum ēbibīt in prandium.

PAL neque bibistī? LUR perdant, bibī,

bibere potuī. PAL quid iam? LUR quia enim obsorbuī;

nam nimis calēbat, ambūrēbat gutturem.

PAL aliī ēbriī sunt, aliī poscam pōtitant.

bonō supprōmō et prōmō cellam crēditam.

LUR tu hercle idem facerēs, tibi esset crēdita:

quoniam aemulārī nōn licet, nunc invidēs.

PAL eho an umquam prōmpsit antehāc? respondē, scelus.

atque ut scīre possīs, ‹ego› dīcō tibi:

falsa dīcēs, Lucriō, excruciābere.

LUR ita vērō? ut ipse dīxisse dēlicēs,

post ē sagīnā ego ēiciar cellāriā,

ut tibi, promptēs, alium supprōmum parēs.

PAL nōn edepol faciam. age ēloquere audācter mihi.

LUR numquam edepol vīdī prōmere. vērum hoc erat:

mihi imperābat, ego prōmēbam posteā.

PAL hōc illī crēbrō capite sistēbant cadī.

LUR nōn hercle tam istōc validē cassābant cadī;

sed in cellā erat paulum nimis loculī lūbricī,

ibi erat bilībris aula sīc propter cadōs,

ea saepe deciēns complēbātur: vīdī eam

plēnam atque inānem fierī, plēnam maximē;

ubi bacchābātur aula, cassābant cadī.

PAL abī, abī intrō iam. vōs in cellā vīnāriā

bacchānal facitis. iam hercle ego erum addūcam ā forō.

LUR periī, excruciābit erus, domum vēnerit,

quom haec facta scībit, quia sibī nōn dīxerim.

fugiam hercle aliquō atque hoc in diem extollam malum.

dīxerītis, obsecrō, huic, vestram fidem.

PAL quō tu abīs? LUR missus sum aliquō: iam hūc revēnerō.

PAL quis mīsit? LUR Philocōmasium. PAL abī, āctūtum redī.

LUR quaesō tamen meam partem, īnfortūnium

dīvidētur, absente accipitō tamen.

PAL modo intellēxī quam rem mulier gesserit:

quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

foras ablēgāvit, dum ab hūc trānsīret. placet.

PAL sed Periplectomenus quam mandāvī mulierem

nimis lepidā fōrmā dūcit. hercle hanc rem adiuvant.

quam dignē ōrnāta incēdit, hau meretrīciē.

lepidē hoc succēdit sub manūs negōtium.

10 (III.iii)

PER rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique ūnā, Milphidippa,

domi dēmōnstrāvī in ōrdine. hanc fabricam fallāciāsque

minus tenētis, dēnuō volo percipiātis plānē;

satis intellegitis, aliud est quod potius fābulēmur.

ACR stultitia atque īnsipientia mea istaec sit, patrōne,

īre in opus aliēnum aut ibī meam operam pollicitārī,

ea in opificīnā nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

PER at meliu’st ‹com›monērier. ACR meretrīcem commonērī,

quam sānē magnī rēferat, nīl clam est. quīn egomet ultrō,

postquam adbibēre aurēs meae tuam ōram ōrātiōnis,

tibi dīxī, mīles quem ad modum potisset deasciārī.

PER at nēmō sōlus satis sapit. nam ego multōs saepe vīdī

regiōnem fugere cōnsilī prius quam repertam habērent.

ACR quid faciendum est mulierī male atque malitiōsē,

ea sibi immortālis memoria est meminisse et sempiterna;

sīn bene quid aut fidēliter faciendum est dēveniunt,

oblīviōsae extempulō ut fīant, meminisse nequeunt.

PER ergō istūc metuō, quom venit vōbīs faciundum utrumque:

nam id prōderit mihi, mīlitī male quod faciētis ambae.

ACR dum nescientēs quod bonum faciāmus, formīda.

PER mala mille merēs. ACR st! pavē, peiōribus conveniunt.

PER ita vōs decet. cōnsequiminī. PAL cessō ego illīs obviam īre?

venīre salvum gaudeō, lepidē hercle ōrnātus cēdis.

PER bene opportūnēque obviam es̄, Palaestriō. em tibi adsunt

quās iussistī addūcere et quō ōrnātū. PAL eu, noster estō.

Palaestriō Acroteleutium salūtat. ACR quis hic amābō est,

quī tam prō nōtā nōminat ? PER hic noster architectu’st.

ACR salvē, architecte. PAL salva sīs. sed dīc mihi, ecquid hic

onerāvit praeceptīs? PER probē meditātam utramque dūcō.

PAL audīre cupiō, quem ad modum; quid peccētis paveō.

PER ad tua praecepta meō nihil hīs novum apposīvī.

ACR nempe lūdificārī mīlitem tuom erum vīs? PAL ēlocūta es̄.

ACR lepidē et sapienter, commodē et facētē rēs parāta est.

PAL atque huius uxōrem ‹esse› volō assimulāre. ACR fīat.

PAL quasi mīlitī animum adiēcerīs, simulāre. ACR sīc futūrum est.

PAL quasique ea rēs per interpretem et tuam ancillam cūrētur.

ACR bonus vātēs poterās esse, nam quae sunt futūra dīcis.

PAL quasique ānulum hunc ancillula tua abs dētulerit ad ,

quem ego mīlitī ‹porrō› darem tuīs verbīs. ACR vēra dīcis.

PER quid istīs nunc memorātīs opu’st quae commeminēre? ACR meliu’st.

ACR nam, patrōne, hoc cōgitātō, ubi probus est architectus,

bene līneātam semel carīnam collocāvit,

facile esse nāvem facere, ubī fundāta, cōnstitūta est.

nunc haec carīna satis probē fundāta, bene statūta est,

adsunt fabrī architecticī ad eam rem haud imperītī.

nōn nōs māteriārius remorātur, quod opus quī det

nōvī indolem nostrī ingenīcitō erit parāta nāvis.

PAL nempe nōvistī mīlitem meum erum? ACR rogāre mīrum est.

populī odium quidnī nōverim, magnidicum, cincinnātum,

moechum unguentātum. PAL num ille nam nōvit? ACR numquam vīdit:

quī nōverit quis ego sim? PAL nimis lepidē fābulāre;

pote fuerit lepidius pol fierī. ACR potin ut hominem

mihi dēs, quiescās cētera? lūdificāta lepidē

ero, culpam omnem in impōnitō. PAL age igitur intrō abīte,

īnsistite hoc negōtium sapienter. ACR alia cūrā.

PAL age, Periplectomene, hās nunciam dūc intrō; ego ad forum illum

conveniam atque illī hunc ānulum dabō, atque praedicābō

ā tua uxōre mihi datum esse eamque illum dēperīre.

hanc ad nōs, quom extemplō ā forō veniēmus, mittitōte,

quasi clanculum ad eum missa sit. PER faciēmus. alia cūrā.

PAL vōs modo cūrāte, ego illum probē iam onerātum hūc acciēbō.

PER bene ambulā, bene rem gerās. egone hoc efficiam plānē,

ut concubīnam mīlitis meus hospes habeat hodiē

atque hinc Athēnās āvehat, hodiē hunc dolum dolāmus,

quid tibi ego mittam mūneris! ACR datne ab mulier operam?

PER lepidissume et compsissimē. ACR cōnfīdō cōnfutūrum.

ACR ubi facta erit collātiō nostrārum malitiārum,

hau vereor nōs subdolā perfidiā pervincāmur.

PER abeāmus ergō intrō, haec utī meditēmur cōgitātē,

ut accūrātē et commodē hoc quod agendum est exsequāmur,

@@@946@@@

PYR volup est, quod agās, id prōcēdit lepidē at‹que ex› sententiā;

nam ego hodiē ad Seleucum rēgem mīsī parasītum meum,

ut latrōnēs quōs condūxī hinc ad Seleucum dūceret,

quī eius rēgnum tūtārentur, mihi dum fieret ōtium

PAL quīn tuam rem cūrā potius quam Seleucī, quae tibi

condiciō nova et lūculenta fertur per interpretem.

PYR immō omnīs rēs posteriōrēs pōnō atque operam tibi.

loquere: aurīs meās profectō dēdō in diciōnem tuam.

PAL circumspicedum, quis nostrō hīc auceps sermōnī siet.

nam hoc negōtī clandestīnō ut agerem mandātum est mihi.

PYR nēmō adest. PAL hunc arrabōnem amōris prīmum ā accipe.

PYR quid hic? unde est? PAL ā lūculentā ac fēstīvā fēminā,

quae amat tuamque expetessit pulchram pulchritūdinem;

eius nunc ānulum ad ancilla porrō ut dēferrem dedit.

PYR quid ea? ingenuan an festūca facta ē servā lībera est?

PAL vāh, egone ut ad ab lībertīnā esse audērem internūntius,

quī ingenuīs satis respōnsāre nequeās quae cupiunt tuī?

PYR nūptan est an vidua? PAL et nūpta et vidua. PYR quō pactō potis

nūpta et vidua esse eadem? PAL quia adulēscēns nūpta est cum sene.

PYR eugae. PAL lepidā et līberālī fōrmā est. PYR cavĕ mendācium.

PAL ad tuam fōrmam illa ūna digna est. PYR hercle pulchram praedicās.

PYR sed quis ea est? PAL senis huius uxor Periplectomenī ē proximō;

ea dēmoritur atque ab illō cupit abīre: ōdit senem.

nunc ōrāre atque obsecrāre iussit, ut eam cōpiam

sibi potestātemque faciās. PYR cupiō hercle equidem, illa volt.

PAL quae cupit? PYR quid illā faciēmus concubīnā, quae domī est?

PAL quīn illam iube abs abīre quō lubet: sīcut soror

eius hūc gemina vēnit Ephesum et māter, accersuntque eam.

PYR eho , advēnit Ephesum māter eius? PAL āiunt quī sciunt.

PYR hercle occāsiōnem lepidam, ut mulierem exclūdam forās.

PAL immō n lepidē facere? PYR loquere et cōnsilium cedo.

PAL n illam āctūtum āmovēre, ā ut abeat per grātiam?

PYR cupiō. PAL tum hoc facere oportet. tibi dīvitiārum affatim est:

iube sibi aurum atque ōrnāmenta, quae illī instruxtī mulierī,

dōnō habēre, ‹abīre›, auferre abs quō lubeat sibī.

PYR placet ut dīcis; sed ne istanc āmittam et haec mūtet fidem

vidĕ modō. PAL vāh dēlicātu’s, quae tamquam oculōs amet.

PYR Venus amat. PAL st tacē, aperiuntur fores, concēde hūc clanculum.

haec celox illīu’st, quae hinc ēgreditur, internūntia,

PYR quae haec celox? PAL ancillula illīu’st, quae hinc ēgreditur forās.

quae ānulum istunc attulit quem tibi dedī. PYR edepol haec quidem

bellula est. PAL pithēcium haec est prae illā et spinturnīcium.

vidĕn illam oculīs vēnātūram facere atque aucupium auribus?

12 (IV.ii)

MIL iam est ante aedīs circus ubi sunt lūdī faciendī mihi.

dissimulābō, hōs quasi nōn videam neque esse hīc etīamdum sciam.

PYR tace, subauscultēmus ecquid fīat mentiō.

numquis hic prope adest quī rem aliēnam potius cūret quam suam,

quī aucupet quid agam, quī vesperī vīvat suō?

eōs nunc hominēs metuō, mihi obsint nēve opstent uspiam,

domo bītant, dum hūc transbītat, quae huius cupiēns corporī est,

quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimiā pulchritūdine,

mīlitem Pyrgopolynīcem. PYR satin haec quoque dēperit?

meam laudat speciem. edepol huius sermō hau cinerem quaeritat.

PAL quō argūmentō? PYR quia enim loquitur lautē et minimē sordidē.

PAL quicquid istaec loquitur: nihil attrectat sordidī.

PYR tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida fēmina.

hercle vērō iam allubēscit prīmulum, Palaestriō.

PAL priusne quam illam oculīs tu īsPYR videōn id quod crēdō tibi?

tum haec celocula autem illā absente subigit ut amem. PAL hercle hanc quidem

nīl amāssis; haec dēspōnsa est: tibi illa hodiē nūpserit,

ego hanc continuō uxōrem dūcam. PYR quid ergō hanc dubitās colloquī?

PAL sequere hāc ergō. PYR pedisequos tibi sum. MIL utinam, quoius grātiā

foras sum ēgressa, conveniundī mihi potestās ēvenat.

PAL erit, et tibi exoptātum optinget, bonum habe animum, formīdā;

homo quīdam est quī scit, quod quaeris ubī sit. MIL quem ego hīc audīvī?

PAL socium tuōrum conciliōrum et participem cōnsiliōrum.

MIL tum pol ego id quod cēlō hau cēlō. PAL immō et cēlās et nōn cēlās.

MIL quō argūmentō? PAL īnfīdōs cēlās: ego sum tibi firmē fīdus.

MIL cedo signum, hārunc Bacchārum es̄. PAL amat mulier quaedam quendam.

MIL pol istūc quidem multae. PAL at nōn multae digitō dōnum mittunt.

MIL enim cognōvī nunc, fēcistī modo ex prōclīvō plānum.

MIL sed hic numquis adest? PAL vel adest vel nōn. MIL cedo mihi sōlae sōlum.

PAL brevin an longinquō sermōnī? MIL tribus verbīs. PAL iam ad redeō.

PYR quid ego? hīc astābō tantisper cum hāc fōrmā et factīs frūstrā?

PAL patere atque āstā, tibi ego hanc operam. PYR properā‹dum, sta›ndō excrucior.

PAL pedetemptim haec scīstractāre solēs hāsce huius modi mercīs.

PYR age age ut tibi maxume concinnum est. PAL nūllum est hōc stolidius saxum.

PAL redeō ad . quid voluistī? MIL quō pactō hoc Ilium appellī

velis, ut ferrem abs cōnsilium. PAL quasi hunc dēpereat MIL teneō istūc.

PAL collaudātō fōrmam et faciem et virtūtēs commemorātō.

MIL ad eam rem habeō omnem aciem, tibi utī dūdum iam dēmōnstrāvī.

PAL cētera cūrā et contemplā et meīs vēnātor verbīs.

PYR aliquam mihi partem hodiē operae dēs dēnique, tandem ades, remelīgō

PAL adsum, impera, quid vīs. PYR quid illaec narrat tibi? PAL lāmentārī

ait illam, miseram cruciārī et lacrimantem afflīctāre,

quia tīs egeat, quia careat. ob eam rem hūc ad missa est.

PYR iubē adīre. PAL at scīn quid faciās? facitō fastīdī plēnum,

quasi nōn lubeat; inclāmātō, quia sīc volgō volgem.

PYR meminī et praeceptīs pārēbō. PAL vocon ergō hanc quae quaerit?

PYR adeat, quid volt. PAL quid vīs, adi, mulier. MIL pulcher, salvē.

PYR meum cognōmentum commemorat tibi dent quaecumque optēs.

MIL cum aetātem exigere ut liceat PYR nimium optās. MIL nōn dīcō,

sed eram meam, quae dēmoritur. PYR aliae multae idem istūc cupiunt

quibus cōpia nōn est. MIL ēcastōr hau mīrum, habes cārum,

hominem tam pulchrum et praeclārum virtūte et fōrmā et factīs.

MIL deus dignior fuit quisquam homo quī esset? PAL nōn hercle hūmānu’st ergō

nam volturiō plūs hūmānī crēdō est. PYR magnum faciam

nunc quom illaec sīc collaudat. PAL vidĕn ignāvum, ut sēsē īnfert?

quīn huic respondē, haec illaec est ab illā quam dūdum ‹dīxī›.

PYR qua ab illārum? nam ita occursant multae: meminisse hau possum.

MIL ab illā quae digitōs dēspoliat suōs et tuōs digitōs decorat.

nam hunc ānulum ab tuī cupientī huic dētuli, hic ‹ad tē› porrō.

PYR quid nunc tibi vīs, mulier? memorā. MIL ut quae cupit, eam spernās,

quae per tuam nunc vītam vīvit: sit necne sit, spēs in ūnō est.

PYR quid nunc volt? MIL compellāre et complectī et contrectāre.

nam nisi illī fers suppetiās, iam illa animum dēspondēbit.

age, Achillēs, fīat quod ōrō, servā illam pulchram pulchrē,

exprōme benignum ex ingenium, mi urbicape, occīsor rēgum.

PYR eu hercle odiōsās rēs. quotiēns hoc tibi, verberō, ego interdīxī,

meam sīc volgō pollicitēre operam? PAL audīn , mulier?

dīxī hoc tibi dūdum, et nunc dīcō: nisi huic verrī affertur mercēs,

nōn hic suō sēminiō quemquam porclēnam impertītūru’st.

MIL dabitur quantum ipsus pretī poscet. PAL talentum Philippī huic opus aurī est;

minus ab nēmine accipiēt. MIL eu ēcastor nimis vīle est tandem.

PYR nōn mihi avāritia umquam innāta est: satis habeō dīvitiārum,

plūs aurī mīlle est modiōrum Philippī. PAL praeter thēsaurōs.

tum argentī montēs, nōn massās habet, Aetina nōn aequē alta est.

MIL eu ēcastōr hominem periūrum. PAL ut lūdō? MIL quid ego? ut sublectō?

sed amābō, mitte mēd āctūtum. PAL quīn huic respondēs aliquid,

aut factūrum aut nōn factūrum? MIL quid illam miseram animī excruciās,

quae numquam male merita est? PYR iubē eampse exīre hūc ad nōs.

PYR dīc omnia quae volt factūrum. MIL facis nunc ut facere aequom,

quom, quae volt, eandem vīs, PAL nōn īnsulsum huic ingenium.

MIL quomque ōrātrīcem hau sprēvistī sīstīque exōrāre ex .

quid est? ut lūdō? PAL nequeō hercle equidem rīsū moderārier: ‹hahahae›

ob eam causam hūc abs avortī. PYR nōn edepol scīs, mulier,

quantum ego honōrem nunc illī habeō. MIL sciō, et istūc illī dīcam.

PAL contrā aurō aliī hanc vēndere potuīt operam. MIL pol istūc tibi crēdō.

PAL meri bellātōrēs gignuntur, quās hic praegnātīs fēcit,

et puerī annōs octingentōs vīvunt. MIL vae tibi, nūgātor.

PYR quīn mīlle annōrum perpetuō vīvunt, ab saeclō ad saeclum.

PAL minus dīxī, haec cēnsēret adversum mentīrī.

MIL periī, quot hic ipse annōs vīvet, quoius fīliī tam diū vīvunt?

PYR postriduō nātus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope nātu’st.

PAL hic prīdiē nātus foret quam ille est, hic habēret rēgnum in caelō.

MIL iam iam sat, amābō, est. sinite abeam, possum, vīva ā vōbīs.

PAL quīn ergō abis, quandō respōnsum est? MIL ībō atque illam hūc addūcam,

propter ‹quam› opera est mihi. numquid vīs? PYR magis sim pulcher quam sum,

ita mea fōrma habet sollicitum. PAL quid hic nunc stās? quīn abis? MIL abeō.

PAL atque adeō, audīn, dīcito doctē et cordātē, ut cōr saliat

Philocōmasiō dīc, est istīc, domum ut trānseat: hunc hīc esse.

MIL hīc quom mea era est, hinc clam nostrum hunc sermōnem sublēgērunt.

PAL lepide factum est: iam ex sermōne hōc gubernābunt doctius porrō.

MIL remorāre, abeō. PAL neque remoror neque tangō neque taceō.

PYR iube mātūrāre illam exīre hūc. iam istīc reī praevortēmur.

13 (IV.iii)

PYR quid nunc es̄ auctor ut faciam, Palaestriō,

concubīnā? nam nūllō pactō potest

prius haec in aedīs recipī quam illam āmīserim.

PAL quid cōnsultās quid agās? dīxī equidem tibi

quō id pactō fierī possit clēmentissimē.

aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,

quae illī īnstrūxistī: sūmat, habeat, auferat;

dīcāsque tempus maxumē esse, ut eat domum:

sorōrem geminam adesse et mātrem dīcitō,

quibus concomitāta rēctē dēveniat domum.

PYR quī scīs eās adesse? PAL quia oculīs meīs

vīdī hīc sorōrem esse eius. PYR convēnitne eam?

PAL convēnit. PYR ecquid fortis vīsa est? PAL omnia

vīs optinēre. PYR ubi mātrem esse aiēbat soror?

PAL cubāre in nāvī lippam atque oculīs turgidīs

nauclērus dīxit, quī illās advēxit, mihī.

is ad hōs nauclērus hospitiō dēvortitur.

PYR quid is? ecquid fortis? PAL abi sīs hinc, nam quidem

ad equās fuistī scītus admissārius,

quī cōnsectāre quā marīs quā fēminās.

hoc age nunc. PYR istūc quod dās cōnsilium mihi,

cum illā verba facere istā volō;

nam cum illā sānē congruos sermō tibi.

PAL quī potius quam tūte adeās, tuam rem tūte agās?

dīcās uxōrem tibi necessum dūcere;

cognātōs persuādēre, amīcōs cōgere.

PYR itan cēnsēs? PAL quid ego ni ita cēnseam?

PYR ībō igitur intrō. hīc ante aedīs interim

speculāre, ut, ubi illaec prōdeat, prōvocēs.

PAL modo istūc cūrā quod agis. PYR cūrātum id quidem est.

quīn voluntāte nōlet, extrūdam forās.

PAL istūc cavĕ faxīs; quīn potius per grātiam

bonam abeat abs . atque illaec quae dīxī datō,

aurum, ōrnāmenta quae illī īnstrūxistī ferat.

PYR cupiō hercle. PAL crēdō facile impetrāssere.

sed abī intrō. nōlī stāre. PYR tibi sum oboediēns.

PAL numquid vidētur dēmūtāre ‹aliō› atque utī

dīxī esse vōbīs dūdum hunc moechum mīlitem?

nunc ad ut veniat ūsu’st Acroteleutium aut

ancillula eius aut Pleusiclēs. prō Iuppiter,

satine ut Commoditās ūsquequaque adiuvat?

nam quōs vidēre exoptābam maximē,

ūnā exeuntīs videō hinc ē proximō.

14 (IV.iv)

ACR sequiminī, simul circumspicite, quis adsit arbiter.

nēminem pol videō, nisi hunc quem volumus conventum. PAL et ego vōs.

quid agis, noster architecte? PAL egone architectus? vāh. MIL quid est?

quia enim nōn sum dignus prae , pālum ut fīgam in parietem.

PAL heia vērō. PAL nimis facētē nimisque fācundē mala est.

ut lepidē dēruncināvit mīlitem. MIL at etiam parum.

PAL bonō animō es̄: negōtium omne iam succēdit sub manūs;

vōs modo porrō, ut occēpistis, date operam adiūtābilem.

nam ipse mīles concubīnam intrō abiit ōrātum suam,

ab ut abeat cum sorōre et mātre Athēnās. PLEU eu, probē.

PAL quīn etiam aurum atque ōrnāmenta, quae ipse īnstrūxit, mulierī

omnia dat dōnō, ā ut abeat: ita ego cōnsilium dedī.

PLEU facile istūc quidem est, et illa volt et ille autem cupit.

PAL nōn scīs, quom ex altō puteō sūrsum ad summum ēscenderīs,

maximum perīclum inde esse ab summō rursum cadās?

nunc haec rēs apud summum puteum geritur: praesēnserit

mīles, nihil efferrī poterit hūius: nunc quom maximē

opu’st dolīs: domī esse ad eam rem videō silvāī satis,

mulierēs trēs, quārtus tūte es̄, quīntus ego, sextus senex;

quod apud nōs fallāciārum sex situm est, certō sciō

oppidum quodvīs vidētur posse expugnārī dolīs.

date modo operam. ACR id nōs ad , quid vellēs, vēnimus.

PAL lepidē facitis. nunc hanc tibi ego imperō prōvinciam.

ACR impetrābis, imperātor, quod ego poterō, quod volēs.

PAL mīlitem lepidē, et facētē et lautē lūdificārier

volo. ACR voluptātem mēcastor imperās. PAL scīn quem ad modum?

ACR nempe ut assimulem amōre istīus differrī. PAL tenēs.

ACR quasique istīus causā amōris ex hōc mātrimōniō

abierim, cupiēns istīus nūptiārum. PAL omne ōrdine.

PAL nisi modo ūnum hoc: hāsce esse aedīs dīcās dōtālīs tuās,

hinc senem aps abiisse, postquam fēcerīs dīvortium:

ille mox vereātur introīre in aliēnam domum.

ACR bene monēs. PAL sed ubi ille exierit intus, istinc procul

ita volō assimulāre, prae illius fōrmā quasi spernās tuam

quasique eius opulentitātem revereāris, et simul

fōrmam, amoenitātem illīus, faciem, pulchritūdinem

collaudātō. satin praeceptum est? ACR teneō. satine’st, tibi

meum opus ita dabō expolītum, ut improbāre nōn queās?

PAL sat habeō. nunc tibi vicissim quae imperābō ea discitō.

quom extemplō hoc erit factum, ubi intrō haec abierīt, ibi īlicō

facitō utī veniās ōrnātū hūc ad nōs nauclēricō;

causeam habeās ferrūgineam, et scutulam ob oculōs lāneam,

palliolum habeās ferrūgineumnam is colos thalassicu’st

id cōnexum in umerō laevō, ēfāfillātō bracchiō,

praecīnctūs aliquī: assimulātō quasi gubernātor siēs;

atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscātōrēs habet.

PLEU quid? ubi erō exōrnātus quīn dīcis quid factūrus sim?

PAL hūc venītō et mātris verbīs Philocōmasium arcessitō,

ut, itūra sīt Athēnās, eat cum ad portum citō,

atque ut iubeat ferrī in nāvim quid impōnī velit.

nisi eat, solūtūrum esse nāvim: ventum operam dare.

PLEU satis placet pictūra. perge. PAL ille extemplō illam hortābitur

ut eat, ut properet, mātrī mora sit PLEU multimodīs sapis.

PAL ego illī dīcam, ut adiūtōrem, quī onus feram ad portum, roget.

ille iubēbit īre cum illā ad portum. ego adeō, ut sciās,

prōrsum Athēnās prōtinam abībō cum. PLEU atque ubi illō vēnerīs,

trīduom servīre numquam , quīn līber sīs, sinam.

PAL abi citō atque ōrnā . PLEU numquid aliud? PAL haec ut meminerīs.

PLEU abeō. PAL et vōs abīte hinc intrō āctūtum; nam illum hūc sat sciō

iam exitūrum esse intus. ACR celebre apud nōs imperium tuom est.

PAL agite abscēdite ergō. ecce autem commodum aperītur foris.

hilarus exit: impetrāvit. inhiat quod nusquam est miser.

15 (IV.v)

PYR quod voluī ut voluī impetrāvī, per amīcitiam et grātiam,

ā Philocōmasiō. PAL quid tam intus fuisse dīcam diū?

PYR numquam ego tam sēnsī amārī quam nunc ab illā muliere.

quid iam? PYR ut multa verba fēcī, ut lenta māteriēs fuit.

vērum postrēmō impetrāvī ut voluī: dōnāvī, dedī

quae voluit, quae postulāvit; ‹tē› quoque ‹eī› dōnō dedī.

PAL etiam ? quō modo ego vīvam sine ? PYR age, animō bonō es̄,

īdem egō līberābō. nam possem ūllō modō

impetrāre ut abīret, abdūcerēt, operam dedī;

vērum oppressit. PAL deōs spērābō que. postrēmō tamen

etsī istūc acerbum est, quia erō carendum est optimō,

saltem id volup est, quom ex virtūte fōrmāī ēvēnit tibī

meā operā super hāc vīcīnā, quam ego nunc conciliō tibi.

PYR quid opu’st verbīs? lībertātem tibi ego et dīvitiās dabō,

impetrās. PAL reddam impetrātum. PYR at gestiō. PAL at modicē decet:

moderāre animō, sīs cupidus. sed eccam ipsam, ēgreditur forās.

16 (IV.vi)

MIL era, eccum praestō mīlitem. ACR ubi est? MIL ad laevam. ACR videō.

aspicitō līmīs ille nōs sentiat vidēre.

ACR videō. edepol nunc nōs tempus est malās peiōrēs fierī.

tuom est prīncipium. ACR obsecrō, tūte ipsum convēnistī?

parce vōcem, ut audiat. MIL cum ipsō pol sum locūta,

placidē, ipsae dum lubitum est mihi, ōtiōse, meō arbitrātū

PYR audīn quae loquitur? PAL audiō. quam laeta est, quia tēd adiit.

ACR ō, fortūnāta mulier es̄. PYR ut amārī videor. PAL dignu’s.

ACR permīrum ēcastor praedicās, adiisse atque exōrāsse;

per epistulam aut per nūntium, quasi rēgem, adīrī eum aiunt.

MIL namque edepol vix fuit cōpia adeundī atque impetrandī.

PAL ut inclītu’s apud mulierēs. PYR patiar, quandō ita Venus volt.

ACR venerī pol habeō grātiam, eandemque et ōrō et quaesō,

ut eius mihi sit cōpia quem amō quemque expetessō

benignusque ergā siet, quod cupiam gravētur.

MIL spērō ita futūrum, quamquam eum multae sibi expetessunt:

ille illās spernit sēgregāt ab omnīs, extrā ūnam.

ACR ergō iste metus mācerat, quod ille fastīdiōsu’st,

ne oculī eius sententiam mūtent, ubi vīderit ,

atque eius ēlegantia meam extemplō speciem spernat.

MIL nōn faciet, modo bonum animum habē. PYR ut ipsa contemnit.

ACR metuō, praedicātiō tua nunc meam fōrmam exsuperet.

MIL istūc cūrāvī, ut opīniōne illīus pulchrior sīs.

ACR pol nōlet dūcere uxōrem, genua amplectar

atque obsecrābō; aliō modō, nōn quībō impetrāre,

cōnscīscam lētum: vīvere sine illō sciŏ nōn posse.

PYR prohibendam mortem mulierī videō. adībōn? PAL minimē;

nam vīlem fēceris, ultrō largiēre:

sine ultrō veniat; quaeritet, dēsīderēt, exspectet

sine: perdere istam glōriam vīs, quam habēs? cavĕ sīs faxīs.

nam nūllī mortālī sciō obtigisse hoc, nisi duōbus,

tibi et Phaōnī Lesbiō, tam mulier se ut amāret.

ACR intrō, an illunc ēvocās forās, mea Milphidippa.

MIL immō opperiāmur, dum exeāt aliquis. ACR dūrāre nequeō,

quīn eam intrō. MIL occlūsae sunt forēs. ACR effringam. MIL sāna nōn es̄.

ACR amāvit umquam aut parem sapientiam habet ac fōrmam,

per amōrem quid fēcerō, clēmentī hic animō ignōscet.

PAL ut, quaesō, amōre perdita est misera. PYR mūtuom fit.

tace, audiat. MIL quid astitistī obstupida? cūr nōn pultās?

ACR quia nōn est intus quem ego volō. MIL quī scīs? ACR sciō olefactū

nam odōre nāsum sentiat, intus sit. PAL hariolātur.

PYR quia me amat, proptereā Venus fēcīt eam ut dīvināret.

ACR nesciō ubi hic prope adst quem expetō vidēre: olet profectō.

PYR nāsō pol iam haec quidem plūs videt quam oculīs. PAL caeca amōre est.

ACR tene obsecrō. MIL cūr? ACR cadam. MIL quid ita? ACR quia stāre nequeō,

ita animus per oculōs meōs ‹meus› dēfit. MIL mīlitem pol

aspexistī. ACR ita. MIL nōn videō. ubi est? ACR vidērēs pol, amārēs.

MIL nōn edepol illum magis amās, quam ego, mea, per liceat.

PAL omnēs profectō mulierēs amant, ut quaeque aspexit.

PYR nescio, ex hoc audīverīs an nōn: nepōs sum Veneris.

ACR mea Milphidippa, adī obsecrō et congredere. PYR ut verētur.

PAL illa ad nōs pergit. MIL vōs volō. PYR et nōs . MIL ut iussistī,

eram meam ēdūxī forās. PYR videō. MIL iubē ergō adīre.

PYR indūxī in animum, ōderim item ut aliās, quandō ōrāstī.

MIL verbum edepol facere nōn potis, accesserit prope ad .

dum obtuētur, interim linguam oculī praecīdērunt.

PYR levandum morbum mulierī videō. MIL ut tremit atque extimuit,

postquam tēd aspexit. PYR virī quoque armātī idem istūc faciunt,

mīrēre mulierem. sed quid illa volt facere?

MIL ad ut eās: cum vīvere volt atque aetātem exigere.

PYR egon ad illam eam, quae nūpta sit? vir eius dēprehendat.

MIL quīn tuā causā exēgit virum ab . PYR quī id facere potuit?

MIL aedēs dōtālis huius sunt. PYR itane? MIL ita pol. PYR iube domum īre.

iam ego illī erō. MIL vidĕ siēs in exspectātiōne,

illam animī excruciēs. PYR nōn erō profectō. ābīte. MIL abīmus.

PYR sed quid ego videō? PAL quid vidēs? PYR nescioquis eccum incēdit

ōrnātū quidem thalassicō. PAL it ad nōs, volt profectō.

nauclērus hic quidem est. PYR videlicēt accersit hanc iam. PAL crēdō.

17 (IV.vii)

PLEU alium aliō pactō propter amōrem sciam

fēcisse multa nēquiter, verear magis

amōris causā hōc ōrnātū incēdere.

vērum quom multōs multa admissē accēperim

inhonesta propter amōrem atque aliēna ā bonīs:

mittō iam, ut occīdī Achillēs cīvīs passus est

sed eccum Palaestriōnem, stat cum mīlitī:

ōrātiō aliō mihi dēmūtanda est mea.

mulier profectō nāta est ex ipsā Morā;

nam quaevīs alia quae mora est aequē, mora

minor ea vidētur quam quae propter mulierem est.

hoc adeō fierī crēdō cōnsuētūdine.

nam ego hanc accersō Philocōmasium. sed forēs

pultābō. heus, ecquis hīc est? PAL adulēscēns, quid est?

quid vīs? quid pultās? PLEU Philocōmasium quaeritō.

ā mātre illīus veniō. si itūra est, eat.

omnīs morātur: nāvim cupimus solvere.

PYR iam dūdum rēs parāta est. ī, Palaestriō,

aurum, ōrnāmenta, vestem, pretiōsa omnia

dūc adiūtōrēs cum ad nāvim quī ferant.

omnia composita sunt quae dōnāvī: auferat.

PAL . PLEU quaesō hercle properā. PYR nōn morābitur.

quid istūc, quaesō? quid oculō factum est tuō?

PLEU habeō equidem hercle oculum. PYR at laevum dīcō. PLEU ēloquar.

amōris causā hercle hōc ego oculō ūtor minus,

nam abstinuissem amōrem, tamquam hōc ūterer.

sed nimis morantur diū. PYR eccōs exeunt.

18 (IV.viii)

PAL quid modī flendō quaesō hodiē faciēs? PHI quid ego fleam?

ubi pulcherrumē ēgī aetātem, inde abeō. PAL em hominem tibī,

quī ā mātre et sorōre vēnit. PHI videō. PYR audīn, Palaestriō?

quid vīs? PYR quīn iubes efferrī omnia quae istī dedī?

PLEU Philocōmasium, salvē. PHI et salvē. PLEU māterque et soror

tibi salūtem iussērunt dīcere. PHI salvae sient.

PLEU ōrant , ut eās, ventus operam dum dat, ut vēlum explicent;

nam mātrī oculī valērent, cum vēnissent simul.

PHI ībō; quamquam invīta faciō, impietās sit nisi eam. PLEU sapis.

PYR nōn cum aetātem ēgisset, hodiē stulta vīveret.

PHI istūc crucior, ā virō tālī abaliēnārier,

nam quemvīs potis es̄ facere ut āfluat facētiīs;

et quia cum eram, proptereā animō eram ferōcior:

eam nōbilitātem āmittendam videō. PYR flē. PHI nōn queō,

quom videō. PYR habē bonum animum. PHI sciō ego quid doleat mihi.

PAL nam nīl mīror, lubenter, Philocōmasium, hīc erās,

‹sī› fōrma hūius, mōrēs, virtūs, attinuēre animum hīc tuom,

quom ego servus quandō aspiciō hunc, lacrumō quia dīiungimur.

PHI obsecrō licet complectī prius quam proficīscō? PYR licet.

PHI ō ocule, ō anime. PAL obsecrō, tene mulierem,

afflīgātur. PYR quid istūc quaesō est? PAL quia abs abīt, animō male

factum est huic repente miserae. PYR curre intrō atque effertō aquam.

PAL nihil aquam moror, quiescat mālō. intervēnerīs,

quaesō, dum resipīscit. PYR capita inter nimis nexa hīsce habent.

nōn placet. labra ab labellīs aufer, nauta, cavĕ malum.

PLEU temptābam spīrārent an nōn. PYR aurem admōtam oportuit.

PLEU magis vīs, eam omittam. PYR nōlō: retineās. PLEU fiō miser

PYR exīte atque efferte hūc intus omnia quae istī dedī.

PAL etiam nunc salūtō , Lār familiāris, prius quam .

cōnservī cōnservaeque omnēs, bene valēte et vīvite,

bene quaesō inter vōs dīcātis mēd absentī tamen.

PYR age, Palaestriō, bonō animō es̄. PAL ēheu, nequeō quīn fleam,

quom abs abeam. PYR fer aequō animō. PAL sciō ego quid doleat mihi.

PHI sed quid hoc? quae rēs? quid videō? lūx, salvē ***

PLEU ‹et salvē.› iam resipīstī? PHI obsecrō, quem amplexa sum

hominem? periī. sumne ego apud ? PLEU timē, voluptās mea.

PYR quid istūc est negōtī? PAL animus hanc modo hīc relīquerat.

metuōque et timeō, hoc tandem prōpalam fīat nimis.

PYR quid id est? PAL nōs secundum ferrī nunc per urbem haec omnia,

quis tibi hoc vitiō vortat. PYR mea, nōn illōrum dedī:

parvī ego illōs faciō. agite, īte cum dīs benevolentibus.

PAL tuā ego hoc causā dīcō. PYR crēdō. PAL iam valē. PYR et bene valē.

PAL īte cito, iam ego assequar vōs: cum erō pauca volo loquī.

quamquam aliōs fidēliōrēs semper habuistī tibi

quam , tamen tibi habeō magnam grātiam rērum omnium;

et, ita sententia esset, tibi servīre māluī

multō, quam aliī lībertus esse. PYR habe animum. bonum

PAL ēheu, quom vēnit in mentem, ut mōrēs mūtandī sient,

muliebrēs mōrēs discendī, obliviscendī stratiōticī.

PYR fac sīs frūgī. PAL iam nōn possum, āmīsī omnem lubīdinem.

PYR ī, sequere illōs, morere. PAL bene valē. PYR et bene valē.

PAL quaesō meminerīs, forte līber fierī occēperim

mittam nūntium ad dēserās. PYR nōn est meum.

PAL cōgitātō identidem, tibi quam fidēlis fūerim.

id faciēs, tum dēmum scībis, tibi quī bonus sit, quī malus.

PYR sciō et perspexī saepe. PAL vērum quom antehāc, hodiē maximē

sciēs: immō hodiē tuom factum faxō post dīcēs magis.

PYR vix reprimor quīn manēre iubeam. PAL cavē istūc fēcerīs:

dīcant mendācem nec vērum esse, fide nūllā esse ,

dicent servōrum praeter esse fidēlem nēminem.

nam honestē cēnseam facere posse, suādeam;

vērum nōn potest. cavĕ faxīs. PYR abi iam. PAL patiar quicquid est.

PYR bene valē igitur. PAL īre meliu’st strēnuē. PYR etiam nunc valē.

ante hoc factum hunc sum arbitrātus semper servum pessimum:

eum fidēlem esse inveniō. quom egomet cum cōgitō,

stultē fēcī quī hunc āmīsī. ībō hinc intrō nunciam

ad amōrēs meōs. sed, sēnsī, hinc sonitum fēcērunt forēs.

19 (IV.ix)

PU moneātis, meminī ego officium meum,

ego iam conveniam illum, ubi ubi est gentium;

investīgābō, operae nōn parcō meae.

PYR quaerit illic. ībō hūīc puerō obviam.

PU ehem, quaerō. salvē, vir lepidissime,

cumulāte commoditāte, praeter cēterōs

duo quem cūrant. PYR quī duō? PU Mārs et Venus.

facētum puerum. PU intrō ut eās obsecrat,

volt, quaerit, que exspectāns expetit.

amantī fer opem. quid stās? quīn intrō īs? PYR .

PU ipsus illic sēsē iam impedīvit in plagās;

parātae īnsidiae sunt: in stātū stat senex,

ut adoriātur moechum, quī fōrmā est ferōx,

quī omnīs amāre crēdit, quaeque aspexerit

mulier: eum ōdērunt quā viri quā mulierēs.

nunc in tumultum ībō: intus clāmōrem audiō.

20 (V.i)

PER dūcite istum; nōn sequitur, rapite sublīmem forās,

facite inter terram atque caelum ut siet, dīscindite.

PYR obsecrō hercle, Periplectomene, . PER nēquīquam hercle obsecrās.

vidē ut istīc tibi sīt acūtus, Cāriō, culter probē.

CAR quīn iamdūdum gestit moechō hoc abdōmen adimere,

ut faciam quasi puerō in collō pendeant crepundia.

PYR periī. PER haud etiam, numerō hoc dīcis. CAR iamne in hominem involō?

immō etiam prius verberētur fustibus. CAR multum quidem.

***

PER cūr es̄ ausus subigitāre aliēnam uxōrem, impudēns?

PYR ita di ament, ultrō ventum est ad . PER mentītur, ferī.

mane, dum narrō. PER quid cessātis? PYR nōn licet mihi dīcere?

dīc. PYR ōrātus sum, ad eam ut īrem. PER cūr īre ausu’s? em tibi.

PYR oiei! satis sum verberātus. obsecrō. CAR quam mox secō?

PER ubi lubet: dispennite hominem dīversum et distendite.

PYR obsecrō hercle , ut mea verba audiās prius quam secat.

PER loquere. PYR nōn nihilō factum est: viduam hercle esse cēnsuī,

itaque ancilla, conciliātrīx quae erat, dīcēbat mihi.

PER iūra nōn nocitūrum esse hominī hāc nēminī,

quod hodiē hīc verberātu’s aut quod verberābere,

salvum hinc āmittēmus Venerium nepōtulum.

PYR iūrō per Iovem et Māvortem, nocitūrum nēminī,

quod ego hīc hodiē vāpulārim, iūreque id factum arbitror;

et intestātus nōn abeō hinc, bene agitur prō noxiā.

PER quid id nōn faxīs? PYR ut vīvam semper intestābilis.

CAR verberētur etiam, postibi āmittendum cēnseō.

PYR tibī bene faciant semper, quom advocātus mihi bene es̄.

CAR ergō dēs minam aurī nōbīs. PYR quam ob rem? CAR salvīs testibus

ut ted hodiē hinc āmittāmus Venerium nepōtulum;

aliter hinc nōn ībis, sīs frūstrā. PYR dabitur. CAR magis sapis.

tunicā et chlamyde et māchaerā quid spērēs, nōn ferēs.

verberōn etiam, an iam mittis? PYR mītis sum equidem fustibus.

obsecrō vōs. PER solvite istunc. PYR grātiam habeō tibi.

PER posthāc prehenderō ego hīc, carēbis testibus.

PYR causam hau dīcō. PER eāmus intrō, Cāriō. PYR servōs meōs

eccōs videō. Philocōmasium iam profecta est? dīc mihi.

SER iam dūdum. PYR ei mihī. SER magis dīcās, sciās quod egō sciō.

nam ille quī lānam ob oculum habēbat ‹laevum›, nauta nōn erat.

PYR quis erat igitur? SER Philocōmasiō amātor. PYR quī scīs? SER sciō.

nam postquam portā exiērunt, nīl cessārunt īlicō

ōsculārī atque amplexārī inter . PYR vae miserō mihi,

verba mihi data esse videō. scelus virī Palaestriō,

is in hanc illēxit fraudem. iūre factum iūdicō;

sīc aliīs moechīs fīat, minus hīc moechōrum siet,

magis metuant, minus hās rēs studeant. eāmus ad . plaudite.