1 Grumio · Tranio
GRU exī ē culīnā sīs forās, mastīgia,
quī mī inter patinās exhibēs argūtiās.
ēgredere, erīlis permitiēs, ex aedibus.
ego pol tē rūrī, sī vīvam, ulcīscar probē.
exī, inquam, nīdōr, ē culīnā. quid latēs?
TRA quid tibi malum hīc ante aedīs clāmitātiō’st?
an rūrī cēnsēs tē esse? abscēde ab aedibus.
abĭ rūs, abī di͜ērēctē, abscēde ab iānuā.
em, hocine volēbās? GRU periī. quōr mē verberās?
TRA quia vīvis. GRU patiar. sine modo adveniat senex.
sine modo venīre salvom quem absentem comēs.
TRA nec vērī simile loquere nec vērum, frutex,
comēsse quemquam ut quisquam absentem possiet.
GRU tū urbānus vērō scurra, dēliciae poplī,
rūs mihi tū obiectās? sānē hōc, crēdō, Trāniō,
quod tē in pistrīnum scīs āctūtum trādier.
cis hercle paucās tempestātēs, Trāniō,
augēbis rūrī numerum, genus̆ ferrātile.
nunc, dum tibi lubĕt licetque, pōtā, perde rem,
corrumpe erīlem spem, | adulēscentem optumum;
diēs noctēsque bibite, pergraecāminī;
amīcās emite, līberāte; pāscite
parasītōs; obsōnāte pollūcibiliter.
haecine mandāvit tibi, quom peregrē hinc it, senex?
hōcine modō hic rem cūrātam offendet suam?
hocine bonī esse officium servī exīstumās,
ut erī suī corrumpat et rem et fīlium?
nam ego ĭllum corruptum dūcō, quom hīs factīs studet;
quō nēmō adaequē iuvĕntūte ex omnī Atticā
ante͜hāc est habitus parcus nec magis̆ continēns,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtūte id factum tu͜ā et magisteriō tuō.
TRA quid tibi malum mē aut quid ego agam cūrātiō’st?
an rūrī, quaesō, nōn sunt quōs cūrēs bovīs?
lubet pōtāre, amāre, scorta dūcere.
me͜ī tergī faciō haec, nōn tuī fīdūciā.
GRU quam cōnfīdenter loquitur! TRA at tē Iuppiter
dīque omnēs perdant! fū, oboluistī ālium,
germāna illuviēs, rūsticus, hircus, hara suis,
caenum κόπρῳ commixtum! GRU quid vīs fīerī?
nōn omnēs possunt olĕre unguenta exōtica,
sī tŭ | olēs, neque superiōrēs accumbere
neque tam facētīs quam tū vīvis vīctibus.
tū tibi ĭstōs habeās turturēs, piscīs, avīs,
sine mē āliātō fungī fortūnās meās.
tū fortūnātu’s, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum mē, tē tuom maneat malum.
TRA quasi invidēre mī hōc vidēre, Grūmiō,
quia mihi bene’st et tibi male’st. dignissumum’st:
decet mē amāre et tē bubulcitārier,
mē vīctitāre pulchrē, tē miserīs modīs.
GRU ō carnuficium crībrum! — quod crēdō fore,
ita tē forābunt patibulātum per viās
stimulīs carnuficēs, hūc sī reveniat senex.
TRA quī scīs an tibi ĭstuc ēveniat prius̆ quam mihi?
GRU quia numquam meruī, tū meruistī et nunc merēs.
TRA ōrātiōnis operam compendī face,
nisi tē malā rē magnā mactārī cupis.
GRU ervom datūrī sī estis būbus quod feram,
date; sī nōn estis, agite, porrō pergite,
quoniam occēpistis: bibite, pergraecāminī,
ēste, effercīte vōs, sagīnam caedite.
TRA tacē atque abĭ rūs. ego īre in Pīraeum volō,
in vesperum parāre piscātum mihi.
ervom tibi aliquis crās faxō ad vīllam afferat.
quid ĕst? quid tū mē nunc optuēre, furcifer?
GRU pol tibi ĭstuc crēdō nōmen āctūtum fore.
TRA dum intereā sīc sit, istuc “āctūtum” sinō.
GRU ita’st. sed ūnum hoc scītō: nimiō celerius
venĭt quod molestum’st quam illud quod cupidē petās.
TRA molestus nē sīs nunciam, ī rūs, tē āmovē.
nē tū hercle praeterhāc mihi nōn faciēs moram.
GRU satin abiit neque quod dīxī floccī exīstumat?
prōh dī immortālēs, obsecrō vostram fidem,
facite hūc ut redeat noster quam prīmum senex,
triennium quī iam hinc abest, prius̆ quam omnia
periēre, et aedīs et ager; quī nisi hūc redit,
paucōrum mēnsum sunt relictae reliquiae.
nunc rūs abībō. nam eccum erīlem fīlium
videō, corruptum | ex adulēscente optumō.
2 Philolaches
PHILO recordātus multum et diū cōgitāvī
argūmentaque in pectus multa īnstitūī
ego, atque in meō corde, sī’st quod mihī cor,
eam rem volŭtāvī et diū disputāvī,
hominem quoius rēī, quandō nātus esset,
similem esse arbitrārer simulācrumque habēre.
id repperī iam exemplum:
novārum aedium esse arbitror similem ego hominem,
quandō nātus est. e͜ī re͜ī argūmenta dīcam,
[atque hoc haud vidētur vērī simile vōbīs,
at ego id faciam esse ita ŭt crēdātis;
profectō esse ita ut praedicō vēra vincam.]
atque hoc vōsmet ipsī, sciō, pro͜inde utī nunc
ego esse autumō, quandō dicta audiētis
me͜a, haud aliter id dīcētis.
auscultāte, argūmenta dum dīcō ad hanc rem;
simul gnārurīs vōs volō esse hanc rem mēcum.
aedēs quom extemplō sunt parātae, expolītae,
factae probē examussim,
laudant fabrum atque aedēs probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,
sibi quisque similīs volt suās, sūmptum, operam nōn parcunt suam.
atque ubi illō immigrat nēquam homō, indīligēns,
cum pigrā familiā, immundus, īnstrēnuos,
hīc iam aedibus vitium additur, bonae quom cūrantur male.
atque illud saepe fit: tempestās venit,
cōnfringit tēgulās imbricēsque; ibi
dominus indīligēns reddere aliās nevolt.
venit imber, lavit parietēs, perpluont,
tigna putrefacit, perdit operam fabrī.
nēquior factus̆ iam est ūsus aedium.
atque haud est fabrī culpa, sed magna pars
mōrem hunc indūxērunt: sī quid nummō sarcīrī potest,
ūsque mantant neque id faciunt, dōnicum
parietēs ruŏnt — aedificantur aedēs tōtae dēnuō.
haec argūmenta ego aedificiīs dīxī; nunc etiam volō
dīcere | ut hominēs aedium esse similīs arbitrēminī.
prīmumdum parentēs fabrī līberum sunt:
e͜ī fundāmentum supstruont līberōrum;
extollunt, parant sēdulō in firmitātem
et, in ūsum bonī ut sint et in speciem populō
sibīque, haud māteriae reparcunt nec sūmptūs
ibi sūmptuī esse dūcunt;
[expoliunt: docent litterās, iūra, lēgēs,
sūmptū suō et labōre]
nītuntur ut aliī sibi esse illōrum similīs expetant;
ad legiōnem quom ita parātōs mittunt, adminiclum e͜īs danunt
tum iam, aliquem cognātum suom.
eātenus. abeunt ā fabrīs. ūnum ubi ĕmeritum’st stīpendium,
igitur tum specimen cernitur quō ēveniat aedificātiō.
nam | ego ad illud frūgī ūsque et probus fuī,
in fabrōrum potestāte dum fuī;
posteā, quom immigrāvī ingenium in meum,
perdidī operam fabrōrum īlicō oppidō.
vēnīt ignāvia, e͜a mihi tempestās fuit,
mī adventū suō grandinem imbremque attulit.
haec verēcundiam mī et virtūtis modum
dēturbāvit dētēxitque mē īlicō;
postillā obtigere mē neglegēns fuī.
continuō prō imbre Amōr advēnit, tetigit guttīs grandibus,
is ūsque in pectus permānāvit, permadefēcit cor meum.
nunc simul rēs, fidēs, fāma, virtūs, decus
dēseruērunt: ego sum in ūsū factus nimiō nēquior.
atque edepol ita haec tigna ūmidē iam pūtent. nōn videor mihi
sarcīre posse aedēs meās, quīn tōtae perpetuae ruant,
cum fundāmentō perierint; nec quisquam esse auxiliō queat.
cor dolet, quom sciō ut nunc sum atque ut fuī,
quō neque industrior dē iuventūte erat
quisquam nec clārior arte gymnasticā:
discō, hastīs, pilā, cursū, armīs, equō
vīctitābam volup.
parsimōniā et dūritiā discipulīnae aliīs eram,
optumī quīque expetēbant ā mē doctrīnam sibi.
nunc, postquam nihilī sum, id vērō me͜ōpte ingeniō repperī.
3 Philematium · Scapha · Philolaches
PHILE iam prīdem ēcastor frīgidā nōn lāvī magis̆ lubenter
nec quom mē melius, mea Scapha, rear esse dēfaecātam.
SC ēventus rēbus omnibus, velut hornō messis magna
fuit. PHILE quid ea messis attinēt ad me͜am lavātiōnem?
SC nihilō plūs quam lavātiō tu͜a ad messim. PHILO ō Venus̆ venusta,
haec illa’st tempestās mea, mihi quae modestiam omnem
dētēxit, tēctus quā fuī, quom mihi Amor et Cupīdō
in pectus perpluit meum, neque iam umquam obtigere possum:
madent iam in corde parietēs, periēre haec oppidō aedīs.
PHILE contemplā, amābō, mea Scapha, satin haec mē vestis deceat.
volŏ mē placēre Philolachī, meō ocellō, me͜ō patrōnō.
SC quīn tū tē exōrnās mōribus lepidīs, quom lepida tūte es?
nōn vestem amātōrēs amant mulieris̆, sed vestis fartim.
PHILO ita mē dī ament, lepida’st Scaphâ, sapit scelesta multum.
ut lepidē omnēs mōrēs tenet sententiāsque amantum.
PHILE quid nunc? SC quid est? PHILE quīn mē aspice et contemplā ut haec mē deceat.
SC virtūte fōrmae id ēvenit, tē ut deceat quicquid habeās.
PHILO ergō ob ĭstuc verbum tē, Scaphâ, dōnābō ego hōdiē aliquī,
neque patiar tē istanc grātiīs laudāsse, quae placet mī.
PHILE nōlō ego tē assentārī mihī. SC nimis̆ tŭ quidem stulta es mulier.
eho, māvīs vituperārier falsō quam vērō extollī?
equidem pol vel falsō tamen laudārī multō mālō
quam vērō culpārī aut meam speciem aliōs irrīdēre.
PHILE ego vērum amō, vērum volō dīcī mihi: mendācem ōdī.
SC ita tū mē amēs, ita Philolachēs tuos̆ tē amet, ut venusta es.
PHILO quid ais, scelesta? quō modō adiūrāstī? ita ego istam amārem?
quid, “ĭstaec mē”? id quōr nōn additum’st? īnfecta dōna faciō.
[periistī: quod prōmīseram tibi dōnō perdidistī.]
SC equidem pol mīror tam catam, tam doctam, et bene tē ēductam
nunc stultam stultē facere. PHILE quīn monĕ quaesō, sī quid errō.
SC tū ēcastor errās, quae quidem illum exspectēs ūnum atque illī
mōrem praecipuē sīc gerās atque aliōs aspernēris.
mātrōnae, nōn meretrīcium’st ūnum īnservīre amantem.
PHILO prōh Iuppiter, nam quod malum vorsātur me͜ae domī illud?
dī de͜aeque omnēs mē pessumīs exemplīs interficiant,
nisi ego illam anum interfēcerō sitī famēque atque algū.
PHILE nōlō ego mihi male tē, Scapha, praecipere. SC stulta es plānē,
quae illum tibi aeternum putēs fore amīcum et benevolentem.
moneō ego tē: tē ille dēseret aetāte et satietāte.
PHILE nōn spērō. SC īnspērāta accidunt magis saepe quam quae spērēs.
postrēmō, sī dictīs nequīs perdūcī ut vēra haec crēdās
mea dicta, ex factīs nōsce rem. vidĕs quae sim; es quae fuī ante.
nihilō ego quam nunc tū minus̆ sum amāta atque ūnī gessī mōrem;
quī pol mē, ubi aetāte hoc caput colōrem commūtāvit,
relīquit dēseruitque mē. tibi idem futūrum crēdō.
PHILO vix comprimor quīn involem illī in oculōs stimulātrīcī.
PHILE sōlam ille mē sōlī sibi suō sūmptū līberāvit:
illī mē sōlī cēnseō esse oportēre obsequentem.
PHILO prōh dī immortālēs, mulierem lepidam et pudīcō ingeniō.
bene hercle factum, et gaudeō mihi nihil esse huius causā.
SC īnscīta ēcastor tū quidem es. PHILE quāpropter? SC quae istuc cūrēs,
ut tē ille amet. PHILE quōr obsecrō nōn cūrem? SC lībera es iam.
tū iam quod quaerēbās habēs: ĭlle tē nisi amābit ultrō,
id prō tu͜ō capite quod dedit perdiderit tantum argentī.
PHILO periī hercle, nī ego illam pessumīs exemplīs ēnicāssō,
ita hanc corrumpit mulierem malesuādā cantilēnā.
PHILE numquam ego ĭllī possum grātiam referre ut meritu’st dē mē.
Scapha, id tū mihi nē suādeās, ut ĭllum minōris pendam.
SC at hŏc ūnum facitō cōgitēs: sī illum inservībis sōlum
dum tibi nunc haec aetātula’st, in senĕctā male querēre.
PHILO in anginam ego nunc mē velim vortī, ut venēficae illī
faucēs prehendam atque ēnicem scelestam stimulātrīcem.
PHILE e͜undem animum oportet nunc mihi esse grātum, ut impetrāvī,
atque ōlim, prius quam id extudī, quom illī subblandiēbar.
PHILO dīvī mē faciant quod volunt, nī ob istam ōrātiōnem
tē līberāssō dēnuō | et nī Scapham ēnicāssō.
SC sī tibi sat acceptum’st forê tibi vīctum sempiternum
atque illum amātōrem tibī proprium futūrum in vītā,
sōlī gerundum cēnseō mōrem et capiundās crīnēs.
PHILE ut fāma’st hominī, exin solet pecūniam invenīre.
ego sī bonam fāmam mihī servāssō, sat erō dīves.
PHILO siquidem hercle vēndundu’st pater, vēnībit multō potius
quam tē mē vīvō umquam sinam | egēre aut mendīcāre.
SC quid ĭllīs futūrum’st cēterīs quī tĕ | amant? PHILE magis̆ amābunt,
quom mē vidēbunt grātiam referre bene merentī.
PHILO utinam meus nunc mortuos pater ad mē nūntiētur,
ut ego exhērēdem mē meīs bonĭs faciam atque haec sit hērēs.
SC iam ista quidem absūmpta rēs erit: diĕs noctēsque ēstur bibitur,
neque quisquam parsimōniam adhibet: sagīna plānē’st.
PHILO in tē hercle certum’st prīncipe ut sim parcus experīrī,
nam neque edēs quicquam neque bibēs apŭd mē hīs decem diēbus.
PHILE sī quid tū in illum bene volēs loquī, id loquī licēbit:
nec rēctē sī illī dīxerīs, iam ēcastor vāpulābis.
PHILO edepol sī summō Iovī bovī eō argentō sacruficāssem,
prō illīus capite quod dedī, numquam aequē id bene locāssem.
videās eam medullitus mē amāre. ōh, probus homō sum:
quae prō mē causam dīceret, patrōnum līberāvī.
SC videō tē nihilī penderê prae Philolache omnīs hominēs.
nunc, nē eius causā vāpulem, tibi potius assentābor.
sī acceptum sat habēs, tibi fore illum amīcum sempiternum.
PHILE cedo mī speculum et cum ōrnāmentīs arculam āctūtum, Scapha,
ōrnāta ut sim, quom hūc adveniat Philolachēs volŭptās mea.
SC mulier quae sē su͜amque aetātem spernit, speculō eī ūsus est:
quid opu’st speculō tibi, quae tūte speculō speculum es maxumum?
PHILO ob ĭstuc verbum, nē nēquīquam, Scapha, tam lepidē dīxerīs,
dabō aliquid hodiē pecūlī tibi, Philēmatium mea.
PHILE su͜ō quīque locō vidĕ capillum, satĭn compositu’st commodē.
SC ubi tū commoda’s, capillum commodum esse crēditō.
PHILO vāh, quid ĭllā pote peius quicquam muliere memorārier?
nunc assentātrīx scelesta’st, dūdum advorsātrīx erat.
PHILE cedo cērussam. SC quid cērussā opŭ’st nam? PHILE quī mālās oblinam.
SC ūnā operā | ebur ātrāmentō candefacere postulēs.
PHILO lepidē dictum dē ātrāmentō atque ebore. eugae, plaudō Scaphae.
PHILE tum tū igitur cedo purpurissum. SC nōn dō. scīta es tū quidem.
novă pictūrā interpolāre vīs opus lepidissumum?
nōn istanc aetātem oportet pigmentum ūllum attingere,
neque cērussam neque Mēlīnum, neque aliam ūllam offūciam.
PHILE cape igitur speculum. PHILO ei mihi miserō, sāvium speculō dedit.
nimis̆ velim lapidem, quī ego illī speculō dīminuam caput.
SC linteum cape atque exterge tibi manūs. PHILE quid ita, obsecrō?
SC ut speculum tenuistī, metuō nĕ | olant argentum manūs:
nē usquam argentum tē accēpisse suspicētur Philolachēs.
PHILO nōn videor vīdisse lēnam callidiōrem ūllam alterās.
ut lepidē atque astūtē in mentem vēnit dē speculō malae.
PHILE etiamne unguentīs unguendam cēnsēs? SC minumē fēcerīs.
PHILE quāpropter? SC quia ēcastor mulier rēctē olet, ubi nihil olet.
nam istae veterēs, quae sē unguentīs ūnctitant, interpolēs,
vetulae, ēdentulae, quae vitia corporis fūcō occulunt,
ubi sēsē sūdor cum unguentīs cōnsociāvit, īlicō
itidem olent, quasi quom ūnā multa iūra cōnfūdit cocus.
quid olant nesciās, nisi id ūnum, | ut male olēre intellegās.
PHILO ut perdoctē cūncta callet. nihil hāc doctā doctius.
vērum illuc est; maxuma adeō pars vostrōrum intellegit,
quibus ānūs domĭ sunt uxōrēs, quae vōs dōte meruerunt.
PHILE agedum contemplā aurum et pallam, satin haec mē deceat, Scapha.
SC nōn mē istuc cūrāre oportet. PHILE quem obsecrō igitur? SC ēloquar:
Philolachem, is nē quid emat, nisi quod sibi placēre cēnseat.
nam | amātor meretrīcis mōrēs sibi emit aurō et purpurā.
quid opu’st, quod suom esse nōlit, ēī ultrō ostentārier?
purpura aetātī occultandae’st, aurum turpī mulierī.
pulchra mulier nūda erit quam purpurāta pulchrior:
poste nēquīquam exōrnāta’st bene, sī mōrāta’st male.
pulchrum ōrnātum turpēs mōrēs peius caenō collinunt.
nam sī pulchra’st, nimis ōrnāta’st. PHILO nimis̆ diū abstineō manum.
quid hĭc vōs agitis? PHILE tibi mē exōrnō ut placeam. | PHILO ōrnāta es satis.
abĭ tū hinc intrō atque ōrnāmenta haec aufer. sed, volŭptās mea,
mea Philēmatium, pōtāre tēcum collubitum’st mihi.
PHILE et edepol mihi tēcum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,
mea voluptās. PHILO em istuc verbum vīle’st vīgintī minīs.
PHILE cedo, amābō, decem: bene ēmptum tibi dare hoc verbum volō.
PHILO etiam nunc decem minae apŭd tē sunt; vel ratiōnem putā.
trīgintā minās prō capite tu͜ō dedī. PHILE quōr exprobrās?
PHILO egone id exprobrem, quī mihimet cupiō id opprobrārier?
nec quicquam argentī locāvī iam diū usquam aequē bene.
PHILE certē ego, quod tē amō, operam nusquam melius potuī pōnere.
PHILO bene igitur ratiō acceptī atque expēnsī inter nōs convenit:
tū mē amās, ego tĕ | amō; meritō id fierī uterque exīstumat.
haec quī gaudent, gaudeant perpetuō su͜ō semper bonō;
quī invident, nē umquam eōrum quisquam invideat prōrsus commodīs.
PHILE age ăccumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appōne hīc mēnsulam.
vidĕ, tālī ubi sint. vīn unguenta? PHILO quid opu’st? cum stactā accubō.
sed ĕstne hic me͜us sodālis, quī hūc incēdit cum | amīcā suā?
is ĕst, Callidamatēs cum amīcā incēdit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplārēs eccōs: praedam participēs petunt.
4 Callidamates · Delphium · Philolaches · Philematium
CALL advorsum venīrī mihi ad Philolachem
volō temperī. audī, em tibi imperātum’st.
nam illī ubī fuī, | inde effūgī forās,
ita mē ibi male convīvī sermōnisque taesum’st.
nunc cōmissātum ībō | ad Philolachētem,
ubi nōs hilarī ingeniō | et lepidē accipient.
ecquid tibi videor mam-ma-madēre?
DEL semper istōc modō
morātus * * * vītae dēbēbās.
CALL vīsne ego tē ac tū mē amplectāre?
DEL sī tibi cordī’st facere, licet. CALL lepida es.
dūc mē amābō. DEL cavē nē cadās, astā.
CALL o-o-ocellus es meus,
tuos sum alumnus, mel meum.
DEL cavĕ modō nē pri̇ûs in viā accumbās
quam illī ubī lēctus est strātus concumbimus.
CALL sine, sine cadere mē. DEL sinŏ, sed hoc quod mī in manū’st:
sī cadēs, nōn cadēs quīn cadam tēcum.
CALL iacentīs tollet posteā nōs ambōs aliquis.
DEL madet homŏ. CALL tūn mē ais mam-ma-madēre?
DEL cedo manŭm, nōlō equidem tē afflīgī.
CALL em tenē. DEL age, ī simŭl. CALL quō ego eam? DEL an nescīs?
CALL sciō, in mentem vēnit modo:
nemp’ domum eō cōmissātum.
DEL immō, istūc quidĕm. CALL iam meminī.
PHILO num nōn vīs mē obviam | hīs īre, anime mī?
illī ego ex omnibûs optumē volō.
iam revortar. PHILE diū | est “iăm” | id mihi.
CALL ecquis hīc est? PHILO adest. CALL eu, Philolachēs,
salvē, amīcissume mī omnium hominum.
PHILO dī tē ament. accubā, Callidamatēs.
unde agis tē? CALL unde homō | ēbrius probē.
PHILE quīn amābō accubās, Delphium mea?
dā illī quod bibat. CALL dormiam ego iam.
PHILO num mīrum aut novom quippiam facit?
DEL quid ego hōc faciam posteā? PHILE mea, sīc sine e͜umpse.
age tū interim, dā ab Delphiō cito cantharŭm circum.
5 Tranio · Philolaches · Callidamates · Delphium · Philematium · Sphaerio
TRA Iuppiter suprēmus summīs opibus atque industriīs
mē periisse et Philolachētem cupit erīlem fīlium.
occidit Spēs nostra, nusquam stabulum’st Cōnfīdentiae,
nec Salūs nōbīs salūtī iam esse, sī cupiat, potest,
ita malī maerōris montem maxumum ad portum modo
cōnspicātus sum: erus advēnit peregrē. periit Trāniō.
ecquis homō’st quī facere argentī cupiat aliquantum lucrī,
quĭ | hodiē sēsē excruciārī me͜am vicem possit patī?
ubi sunt istī plāgipatidae, ferritrībācēs virī,
vel ĭstī quī hosticās tri͜um nummum causā subeunt sub falās,
ubi quīnīs aut dēnīs hastīs corpus trānsfīgī solet?
ego dabō eī talentum, prīmus quī in crucem excucurrerit,
sed eā lēge, ut offīgantur bis pedēs, bis bracchia;
ubi id erit factum, ā mē argentum petitō praesentārium.
sed ego, sumne īnfēlīx quī nōn currō curriculō domum?
PHILO adĕst, adest obsōnium. eccum Trāniō ā portū redit.
TRA Philolachēs. PHILO quid est? TRA et ego et tū — PHILO quid et ego et tū? TRA periimus.
PHILO quid ita? TRA pater adest. PHILO quid ego ex tēd audiō? TRA absūmptī sumus.
pater inquam tu͜os vēnit. PHILO ubi is est, obsecrō? TRA * * * adest.
PHILO quis id aït? quis vīdit? TRA egomet inquam vīdī. PHILO vae mihi.
quid ego agō? TRA nam quid tū malŭm mē rogitās quid agās? accubās.
PHILO tūtin vīdistī? TRA egomet, inquam. PHILO certē? TRA certē inquam. PHILO occidī,
sī tū vēra memorās. TRA quid mihi sit bonī, sī mentiar?
PHILO quid ego nunc faciam? TRA iubē haec hinc omnia āmōlīrier.
quis ĭstīc dormit? PHILO Callidamatēs. TRA suscitā istum, Delphium.
DEL Callidamatēs, Callidamatēs, vigilā. CALL vigilō, cedo bibam.
DEL vigilā. pater advēnit peregrē Philolachis. CALL valeat pater.
PHILO valet ille quidem, atque ego disperiī. CALL bis periistī? quī potest?
PHILO quaesō edepoll, exsurge; pater advēnit. CALL tu͜os vēnit pater?
iubĕ | abīre rūrsum. quid ĭllī reditiō | etiam hūc fuit?
PHILO quid ego agam? patĕr iam hīc mē offendet miserum adveniēns ēbrium,
aedīs plēnās convīvārum et mulierum. miserum’st opus,
igitur dēmum fodere puteûm, | ubi sītis faucēs tenet;
sīcut ego adventū patris nunc quaerō quid faciam miser.
TRA eccere autem hic dēposīvit caput et dormit. suscitā.
PHILO etiam vigilās? pater, inquam, aderit iam hīc me͜us. CALL āin tū “pater”?
cedo soleās mihi ut arma capiam. iam pol ego occīdam patrem.
PHILO perdis rem. DEL tacē, amābō. TRA abripite hunc intrō āctūtum inter manūs.
CALL iam hercle ego vōs prō matulā habēbō, nisi mihī matulam datis.
PHILO periī. | TRA habĕ bonum animum: ego istum lepidē medicābō metum.
PHILO nūllus sum. TRA taceās, ego quī istaec sēdem meditābor tibi.
satin habēs, sī ego advenientem | ita patrem faciam tuom
nōn modo nē intrō eat, vērum etiam ut fugiat longē ab aedibus?
vōs modo hinc abīte intrō atque haec hinc properē āmōlīminī.
PHILO ubi ego erō? | TRA ubi maxumē esse vīs: cum | hāc, cum istāc eris.
DEL quid sī igitur abeāmus hinc nōs? TRA nōn hoc longē, Delphium.
nam intus pōtāte hau tantillō | hāc quidem causā minus.
PHILO ei mihi, quom istaec blanda dicta quō ēveniant madeō metū.
TRA potin ut animō sīs quiētō et faciās quod iubeō? PHILO potest.
TRA omnium prīmum, Philēmatium, intrō abī, et tū, Delphium.
DEL mōrigerae tibi erimus ambae. | TRA ita ĭlle faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tū quae volō accūrārier.
omnium prīmumdum ut aedēs iam fac occlūsae sient;
intus cavĕ muttīre quemquam sīverīs — PHILO cūrābitur.
TRA tamquam sī intus nātus nēmō in aedibus habitet — PHILO licet.
TRA neu quisquam respōnset, quandō hāsce aedīs pultābit senex.
PHILO numquid aliud? TRA clāvem mī hārunc aedium Lacōnicam
iam iubē efferrī intus: hāsce ego aedīs occlūdam hinc forīs.
PHILO in tu͜am custōdēlam mēque et me͜ās spēs trādō, Trāniō.
TRA plūmā haud interest patrōnus an cliēns probior siet.
hominī, quoi nūlla in pectore’st audācia,
[nam quoivīs hominī, vel ŏptumō vel pessumō]
quamvīs dēsubitō facile’st facere nēquiter;
vērum id videndum’st, id virī doctī’st opus,
quae dissignāta sint et facta nēquiter
tranquillē cūncta ut prōveniant et sine malō,
nē quid potiātur quam ob rem pigeat vīvere.
sīcut ego efficiam quae facta hīc turbāvimus
profectō ut liqueant omnia et tranquilla sint
neque quicquam nōbīs pariant ex sē incommodī.
sed quid tū ēgredere, Sphaeriō? iamiam — optumē,
praeceptīs pāruistī. SPH iussit maxumō
opere ōrāre ut patrem aliquō absterrērēs modō,
nē intrō īret ad sē. TRA quīn etiam illī hoc dīcitō,
factūrum mē ut nē etiam aspicere aedīs audeat,
capite obvolūtō ut fugiat cum summō metū.
clāvim cedo atque abī intrō atque occlūde ōstium,
et ego hinc occlūdam. iubĕ venīre nunciam.
lūdōs ego hodiē vīvō praesentī hīc senī
faciam, quod crēdō mortuō numquam fore.
concēdam ā foribus hūc; hinc speculābor procul
unde advenientī sarcinam impōnam senī.
6 Theopropides · Tranio
THEO habeō, Neptūne, grātiam magnam tibi,
quom mēd āmīsistī abs tē vix vīvom domum.
vērum sī posthāc mē pedem lātum modo
sciĕs imposīsse in undam, hau causa’st īlicō
quod nunc voluistī facere quīn faciās mihi.
apage, apage tē ā mē nunciam post hunc diem:
quod crēditūrus tibi fuī omne crēdidī.
TRA edepol, Neptūne, peccāvistī largiter,
quī occāsiōnem hanc āmīsistī tam bonam.
THEO trienniō post Aegyptō adveniō domum.
crēdō exspectātus veniam familiāribus.
TRA nimiō edepol ille potuit exspectātior
venīre quī tē nūntiāret mortuom.
THEO sed quid hoc? occlūsa iānua’st interdius.
pultābō: heus, ecquis intu’st? aperītin forēs?
TRA quis homō’st quī nostrās aedēs accessit prope?
THEO me͜us servos hĭc quidem’st Trāniō. TRA ō Theopropidēs,
ere, salvē, salvom tē advēnisse gaudeō.
ūsquin valuistī? THEO ūsque ut vidēs. TRA factum optumē.
THEO quid vōs? īnsānīn estis? TRA quīdum? THEO sīc, quia
forĭs ambulātis, nātus nēmō in aedibus
servat, neque quī reclūdat neque respondeat.
pultandō paene cōnfrēgī hāsce ambās forīs.
TRA eho ăn tū tetigistī hās aedīs? THEO quōr nōn tangerem?
quīn pultandō, inquam, paene cōnfrēgī forīs.
TRA tetigistīn? THEO tetigī, inquam, et pultāvī. TRA vāh. THEO quid est?
TRA male hercle factum. THEO quid ĕst negōtī? TRA nōn potest
dīcī quam indignum facinus fēcistī et malum.
THEO quid iam? TRA fuge, obsecrō, atque abscēde ab aedibus.
fuge hūc, fuge ad mē propius. tetigistīn forīs?
THEO quō modŏ pultāre potuī, sī nōn tangerem?
TRA occīdistī hercle — THEO quem mortālem? TRA omnīs tuōs.
THEO dī tē deaeque omnēs faxint cum istōc ōmine —
TRA metuō tē atque istōs expiāre ut possiēs.
THEO quam ob rem? aut quam subitō rem mihi apportās novam?
* * * * * * * * * * * * * * *
TRA et heus, iubē illōs illinc ambō abscēdere.
THEO abscēdite. TRA aedēs nē attigātis. tangite
vōs quoque terram. THEO obsecrō hercle, quīn ēloquere rem?
TRA quia septem mēnsēs sunt, quom in hāsce aedīs pedem
nēmō intrō tetulit, semel ut ēmigrāvimus.
THEO ēloquere, quid ita? TRA circumspicedum numquis est
sermōnem nostrum quī aucupet? THEO tūtum probē’st.
TRA circumspice etiam. THEO nēmō’st, loquere nunciam.
TRA capitālis caedis facta’st. THEO nōn intellegō.
TRA scelus, inquam, factum’st iam diū, antīquom et vetus.
THEO antīquom? TRA id adeō nōs nunc factum invēnimus.
THEO quid ĭstuc est sceleris? aut quis id fēcit? cedo.
TRA hospes necāvit hospitem captum manū —
iste, ut ego opīnor, quī hās tibi aedīs vēndidit.
THEO necāvit? TRA aurumque ēī adēmit hospitī
e͜umque hīc dēfōdit hospitem ibidem in aedibus.
THEO quāpropter id vōs factum suspicāminī?
TRA ego dīcam, auscultā: | ut forīs cēnāverat
tu͜os gnātus, postquam rediit ā cēnā domum,
abiimus omnēs cubitum; condormīvimus.
lucernam forte oblītus fueram exstinguere,
atque ille exclāmat dērepente maxumum —
THEO quis homō? an gnātus meus? TRA st, tacē, auscultā modo.
ait vēnisse illum in somnīs ad sē mortuom —
THEO nempe ergō in somnīs? TRA ita, sed auscultā modo.
ait illum hōc pactō sibi dīxisse mortuom —
THEO in somnīs? TRA mīrum quīn vigilantī dīceret,
quī abhinc sexāgintā annōs occīsus foret.
interdum ineptē stultus es, Theopropidēs.
THEO taceō. TRA sed ecce quae illī in * * *
“ego trānsmarīnus hospes sum Diapontius.
hīc habitō, haec mihi dēdita’st habitātiō.
nam mē Acheruntem recipere Orcus nōluit,
quia praemātūrē vītā careō. per fidem
dēceptus sum: hospes mē hīc necāvit isque mē
dēfōdit īnsepultum clăm | in hīsce aedibus,
scelestus, aurī causā. nunc tū hinc ēmigrā:
scelĕstae sunt aedēs, impia’st habitātiō.”
quae hīc mōnstra fīunt annō vix possum ēloquī.
THEO st, st.
TRA quid, obsecrō hercle, factum’st? THEO concrepuit foris.
TRA hicine percussit! THEO guttam haud habeō sanguinis;
vīvom mē accersunt Acheruntem mortuī.
TRA periī, illīsce hodiē hanc conturbābunt fābulam.
nimis̆ quam formīdō nē manufēstō hic mē opprimat.
THEO quid tūte tēcum loquere? TRA abscēde ab iānuā.
fuge, obsecrō hercle. THEO quō fugiam? etiam tū fuge.
TRA nihil ego formīdō: pāx mihi’st cum mortuīs.
INTVS heus, Trāniō. TRA nōn mē appellābis, sī sapis.
nihil ego commeruī, neque ĭstās percussī forēs.
THEO quaesō * * * * * * quid sēgregēs
* * * * * * * * rēs tē agitat, Trāniō?
quīcum istaec loquere? TRA an quaesō tū appellāverās?
ita mē dī amābunt, mortuom illum crēdidī
expostulāre quia percussissēs forēs.
sed tū, etiamne astās nec quae dīcō obtemperās?
THEO quid faciam? TRA cavĕ respexīs, fuge, operī caput.
THEO quōr nōn fugis tū? TRA pāx mihi’st cum mortuīs.
THEO sciŏ. quid modo igitur? quōr tantō opere extimuerās?
TRA nīl mē cūrāssīs, inquam, ego mihi prōvīderō:
tū, ut occēpistī, tantum quantum quīs fuge,
atque Herculem invocā. THEO Herculēs, tēd invocō.
TRA et ego — tibi hodiē ut det, senex, magnum malum.
prōh dī immortālēs, obsecrō, vostram fidem!
quid ego hodiē negōtī cōnfēcī malī!
7 Misargyrides · Tranio · Theopropides
MIS scelestiōrem ego annum argentō faenorī
numquam ūllum vīdī quam hic mihi annus obtigit.
ā mānī ad noctem ūsque in forō dēgō diem,
locāre argentī nēminī nummum queō.
TRA nunc pol ego periī plānē in perpetuom modum.
danīsta adest, quī dedit * * * * * * *
quī amīca’st ēmpta quōque * * * * * *
manufesta rēs est, nisi quid occurrō prius,
nē | hoc senex rescīscat. ībō huic obviam.
sed quidnam hic sēsē tam cito recipit domum?
metuō nē dē hāc rē quippiam indaudīverit.
accēdam atque appellābō. ei quam timeō miser.
nihil est miserius quam animus hominis cōnscius,
sīcut mē male habet. vērum utut rēs sēsē habet,
pergam turbāre porrō: ita haec rēs postulat.
unde īs? THEO convēnī illum unde hāsce aedīs ēmeram.
TRA numquid dīxistī dē illō quod dīxī tibi?
THEO dīxī hercle vērō | omnia. TRA ei miserō mihi,
metuō nē techinae me͜ae perpetuō perierint.
THEO quid tūte tēcum? TRA nihil enim. sed dīc mihi,
dīxtīne quaesō? THEO dīxī, inquam, ōrdine omnia.
TRA etiam fatētur dē hospite? THEO immō pernegat.
TRA negat * * * quom cōgitā
* * * THEO dīcam sī cōnfessus̆ sit.
quid nunc faciundum cēnsēs? TRA egŏn quid cēnseam?
cape, obsecrō hercle, cum | eō tū ūnā iūdicem —
sed eum vidētō ut capiās quī crēdat mihi —
tam facile vincēs quam pirum volpēs comēst.
MIS sed Philolachētis servom | eccum Trānium,
quī mihi neque faenus neque sortem argentī danunt.
THEO quō tĕ | agis? TRA nec quōquam abeō. nē ego sum miser,
scelestus, nātus dīs inimīcīs omnibus.
iam illō praesente adībit. nē ego homō sum miser,
ita et hinc et illinc mī exhibent negōtium.
sed occupābō adīre. MIS hic ad mē it; salvos̆ sum,
spēs est dē argentō. | TRA hilarus est: frūstrā’st homō.
salvēre iubeō tē, Mīsargyridēs, bene.
MIS salvē et tū. quid dē argentō’st? TRA abĭ sīs, bēlua.
continuō adveniēns pīlum iniēcistī mihi.
MIS hic homŏ | inānis est. TRA hic homŏ’st certē hariolus.
MIS quīn tū istās mittis trīcās? TRA quīn quid vīs cedo.
MIS ubi Philolachēs est? TRA numquam potuistī mihi
magis opportūnus advenīre quam advenīs.
MIS quid est? TRA concēde hūc. MIS quīn mihi faenus redditur?
TRA sciŏ tē bonā esse vōce, nē clāmā nimis.
MIS ego hercle vērō clāmō. TRA āh, gere mōrem mihi.
MIS quid tibi ego mōrem vīs geram? TRA abĭ quaesō hinc domum.
MIS abeam? TRA redītō hūc circiter merīdiē.
MIS reddēturne igitur faenus? TRA reddet, nunc abī.
MIS quid ego hūc recursem aut operam sūmam aut conteram?
quid sī hīc manēbō potius ad merīdiē?
TRA immō abĭ domum, vērum hercle dīcō, abĭ modo domum.
* * * * * * * * * * * * * * *
MIS quīn vōs mihi faenus date. quid hīc nūgāminī?
TRA eu | hercle, nē tū — abī modo, auscultā mihi.
MIS iam hercle ego illum nōminābō. | TRA euge strēnuē.
beātus vērō es nunc, quom clāmās. MIS me͜um petō.
multōs mē hōc pactō iam diēs frūstrāminī.
molestus sī sum, reddite argentum: abierō.
respōnsiōnēs omnēs hōc verbō ēripis.
TRA sortem accipe. MIS immō faenus, id prīmum volō.
TRA quid ais tū? tūn, hominum omnium taeterrume,
vēnistī hūc tē extentātum? agās quod in manū’st.
nōn dat, nōn dēbet. MIS nōn dēbet? TRA nē frit quidem
ferre hinc potes̄. an metuis nē quō abeat forās
urbe exulātum faenoris causā tuī,
quoi sortem accipere iam licet? MIS quīn nōn petō
sortem: illuc prīmum faenus reddundum’st mihi.
TRA molestus nē sīs. nēmō dat, age quid lubet.
tū sōlus, crēdō, faenore argentum datās.
MIS cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
datūrīn estis faenus āctūtum mihi?
datur faenus mihi? TRA faenus illīc, faenus hīc.
nescit quidem nisi faenus fābulārier.
ultrō tē. neque ego taetriōrem bēluam
vīdisse mē umquam quemquam quam tē cēnseō.
MIS nōn edepol tū nunc mē istīs verbīs territās.
THEO [calidum hoc est: etsī procul abest, ūrit male]
quod ĭlluc est faenus, obsecrō, quod ĭllic petit?
TRA pater eccum advēnit peregrē nōn multō prius
illīus, is tibi ĕt faenus et sortem dabit,
nē inconciliāre quid nōs porrō postulēs.
vidĕ num morātur. MIS quīn feram, sī quid datur.
THEO quid ais tū? TRA quid vīs? THEO quis ĭllic est? quid ĭllic petit?
quid Philolachētem gnātum compellat meum
sīc et praesentī tibi facit convīcium?
quid ĭllī dēbētur? TRA obsecrō hercle, tū iubē
obicere argentum ob ōs impūrae bēluae.
THEO iubeam — TRA iubĕn hominī argentō os verberārier?
MIS perfacile ego ictūs perpetior argenteōs.
TRA audīn? vidēturne, obsecrō hercle, idōneus
danīsta quī sit, genus̆ quod improbissumum’st.
THEO nōn ego ĭstuc cūrō quī sit, quid sit, unde sit:
vērum id volō mihi dīcī, id mē scīre expetō,
quod ĭlluc argentum’st? TRA est — huic dēbet Philolachēs
paulum. THEO quantillum? TRA quasi — quadrāgintā minās;
nē sānē id multum cēnseās. THEO paulum id quidem’st.
adeō etiam argentī faenus crēditum audiō.
TRA quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae,
et sors et faenus. MIS tantum’st, nihilō plūs petō.
TRA velim quidem hercle ut ūnō nummō plūs petās.
dīc tē datūrum, ut abeat. THEO egŏn dīcam dare?
TRA dīc. THEO egone? TRA tū ipsus. dīc modo, auscultā mihi.
prōmitte, age inquam: ego iubeō. THEO respondē mihi:
quid eō’st argentō factum? TRA salvom’st. THEO solvite
vōsmet igitur, sī salvom’st. TRA aedīs fīlius
tuos ēmit. THEO aedīs? TRA aedīs. THEO euge, Philolachēs
patrissat: iam | homō in mercātūrā vortitur.
ain tū “aedīs”? TRA “aedīs” inquam. sed scīn quoi͜us modī?
THEO quī scīre possum? TRA vāh. THEO quid est? TRA nē mē rogā.
THEO nam quid ita? TRA speculoclārās, candōrem merum.
THEO bene hercle factum. quid, eās quantī dēstinat?
TRA talentīs magnīs totidem quot ego et tū sumus.
sed arrabōnī hās dedĭt quadrāgintā minās;
hinc sūmpsit quās e͜ī dedimus. satin intellegis?
nam postquam haec aedēs ita erant ut dīxī tibi,
continuō’st aliās aedīs mercātus sibi.
THEO bene hercle factum. MIS heus, iam appetit merīdiē.
TRA absolve hunc quaesō, vomitū nē hic nōs ēnicet.
quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae.
THEO adulēscēns, mēcum rem | habē. MIS nempe abs tē petam?
THEO petitō crās. MIS abeō: sat habeō, sī crās ferō.
TRA malum quod istī dī deaeque omnēs duint,
ita mea cōnsilia perturbat paenissimē.
nūllum edepol hodiē genus est hominum taetrius
nec minus̆ bonō cum iūre quam danīsticum.
THEO quā in regiōne istās aedīs ēmit fīlius?
TRA ecce autem periī. THEO dīcisne hoc quod tē rogō?
TRA dīcam, sed nōmen dominī quaerō quid siet.
THEO age comminīscere ergō. TRA quid ego nunc agam,
nisi ut in vīcīnum hunc proxumum * * *
e͜ās ēmisse aedīs huius dīcam fīlium?
calidum hercle esse audīvī optumum mendācium.
quicquid est dīcundum, id dēcrētum’st dīcere.
THEO quid igitur? iam commentu’ es? TRA dī istum perduint —
immō istunc potius — dē vīcīnō hōc proxumō
tuos ēmit aedīs fīlius. THEO bonān fidē?
TRA siquidem tū argentum redditūru’ es, tum bonā,
sī redditūrus nōn es, nōn ēmit bonā.
nōn in locō ēmit perbonō? THEO immō in optumō.
cupiō hercle īnspicere hāsce aedīs. pultādum forēs
atque ēvocā aliquem | intus ad tē, Trāniō.
TRA ecce autem periī. nunc quid dīcam nesciō.
iterum iam ad ūnum saxum mē flūctūs ferunt.
quid nunc? nōn hercle quid nunc faciam reperiō:
manufēstō teneōr. THEO ēvocādum aliquem ōcius,
rogă circumdūcat. TRA heus tū, at hīc sunt mulierēs:
vīdendum’st prīmum, utrum eae velintne an nōn velint.
THEO bonum aequomque ōrās. ī, percontāre et rogā.
ego hīc tantīsper, dum exīs, tē opperiar forīs.
TRA dī tē de͜aeque omnēs funditus perdant, senex,
ita mea cōnsilia undique oppugnās male.
euge, optumē eccum aedium dominus forās
Simō prōgreditur intus. hūc concesserō,
dum mihi senātum cōnsilī in cor convocō.
igitur tum accēdam hunc, quandō quid agam invēnerō.
8 Simo · Tranio · Theopropides
SIM melius annō hōc mihī nōn fuit domī,
nec quod ūna ēsca mē iūverit magis.
prandium uxor mihī perbonum dedit,
nunc dormītum iubet mē īre — minumē.
nōn mihī forte vīsum īlicō fuit,
melius quom prandium quam solet dedit:
voluīt in cubiculum abdūcere mē anus.
nōn bonu’st somnus̆ dē prandiō, apage.
clanculum ex aedibus mē ēdidī forās.
tōta turget mihi uxor, sciō, domī.
TRA rēs parāta’st mala in vesperum huic senī.
nam et cēnandum et cubandum’st ēī male.
SIM quom magis cōgitō cum meō animō:
sī quis̆ dōtātam uxōrem atque anum | habet,
nēminem sollicitat sopor; ibi omnibus
īre dormītum odiō’st, velutĭ nunc mihī
exsequī certa rēs est, ut abeam
potius hinc ad forum quam domī cubem.
atque pol nesciō, ut mōribus sient
vostrae: haec sat sciō, quam mē habeat male et
peius posthāc fore quam fuit mihī.
TRA abitus tu͜os tibi, senex, fēcerit male:
nihil erit quod deōrum ūllum accūsitēs;
tē ipse iūre optumō meritō incūsēs licet.
tempus nunc est senem hunc alloquī mihī. —
hoc habet! repperī quī senem dūcerem,
quō dolō ā mē dolōrem procul pellerem.
accēdam. dī tē ament plūrumum, Simō.
SIM salvos sīs, Trāniō. | TRA ut valēs? SIM nōn male.
quid agis? TRA hominem optumum teneō. SIM amīcē facis,
quom mē laudās. TRA decet. SIM certē. quīn hercle tē
hau bonum teneō servom.
[ THEO heia, mastīgia, ad mē redī. TRA iam istī erō.]
SIM quid nunc? quam mox — TRA quid est? SIM quod solet fīerī hīc
intus. TRA quid id est? SIM scīs iam quid loquar. sīc decet.
* * * * * * * * mōrem gerās.
vīta quam sit brevis simul cōgitā.
TRA * * * quid * * *
ehem, vix tandem percēpī super rēbus nostrīs tē loquī.
SIM mūsicē hercle agitis aetātem, ita ut vōs decet:
vīnō et vīctū probō, piscātū ēlēctilī
vītam vōs colitis. TRA immō vīta ante͜hāc erat:
nunc nōbīs omnia haec excidērunt.
SIM quīdum? TRA ita oppidō occidimus omnēs, Simō.
SIM nōn tacēs? prosperē vōbīs cūncta ūsque adhūc
prōcessērunt. TRA ita ut dīcis facta hau negō:
nōs profectō probē ut voluimus vīximus.
sed, Simō, ita nunc ventus nāvem
dēseruit. SIM quid est? quō modō? TRA pessumō.
SIM quaene subducta erat tūtō in terrā?
TRA heu! SIM quid est? TRA mē miserum, occidī.
SIM quī? TRA quia vēnit nāvis, nostrae nāvī quae frangat ratem.
SIM vellem ut tū vellēs, Trāniō, sed quid ĕst negōtī? | TRA ēloquar:
erus̆ peregrē vēnit. SIM tunc * * * * * portenditur,
ind’ ferriterium, posteā * * * TRA * * * genua obsecrō,
nē indicium erō faciās meō. SIM ē mē, nē quid metuās, nīl sciet.
TRA patrōne, salvē. SIM nīl moror mī isti͜us modī clientīs.
TRA nunc hoc quod ad tē noster mē mīsit senex —
SIM hoc mihi respondē prīmum, quod ego tē rogō:
iam dē istīs rēbus voster quid sēnsit senex?
TRA nīl quicquam. SIM numquid increpitāvit fīlium?
TRA tam liquidu’st quam liquida esse tempestās solet.
nunc tē hoc ōrāre iussit opere maxumō,
ut sibi licēret īnspicere hāsce aedīs tuās.
SIM nōn sunt vēnālēs. TRA sciō equidem istuc. sed senex
gynaecēum aedificāre volt hīc in suīs
et balineās et ambulācrum et porticum.
SIM quid ergō somniāvit? TRA ego dīcam tibi:
dare volt uxōrem fīliō quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaecĕum.
nam sibi laudāvisse hāsce ait architectŏnem
nescioquem exaedificātās īnsānum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tū nevīs.
nam ille e͜ō maiōre hinc opere ex tē exemplum petit,
quia ĭstī umbram aestāte tibi esse audīvit perbonam
sub siccō lūmine ūsque perpetuom diem.
SIM immō edepol vērō, quom ūsquequāque umbra’st, tamen
sōl semper hīc est ūsque ā mānī ad vesperum:
quasi flāgitātor astat ūsque ad ōstium,
nec mī umbra hīc usquam’st, nisi sī in puteō quaepiam’st.
TRA quid? Sarsinātis ecqua’st, sī Umbram nōn habēs?
SIM molestus nē sīs. haec sunt sīcut praedicō.
TRA at tamen īnspicere volt. SIM īnspiciat, sī lubet;
sī quid erit quod ĭllī placeat, dē exemplō meō
ipse aedificātō. TRA eōn, vocō hūc hominem? SIM ī, vocā.
TRA Alĕxandrum Magnum atque Agathoclem aiunt maxumās
duo rēs gessisse: quid mihi fīet tertiō,
quī sōlus faciō facinora immortālia?
vehit hīc clītellās, vehit hīc autem alter senex.
novīcium mihi quaestum īnstituī nōn malum;
nam mūliōnēs mūlōs clītellāriōs
habent, at ego habeō hominēs clītellāriōs.
magnī sunt oneris: quicquid impōnās vehunt.
nunc hunc hau sciō an colloquar. congrediar.
heus Theopropidēs. THEO hem quîs hīc nōminat mē?
TRA erō servos multimodīs fīdus. THEO unde īs?
TRA quod mē mīserās, afferō omne impetrātum.
THEO quid ĭllīc, obsecrō, tam diū dēstitistī?
TRA senī nōn erāt ōtium, id sum opperītus.
THEO antīquom obtinēs hoc tuom, tardus ut sīs.
TRA heus tū, sī volēs verbum hoc cōgitāre,
simul flāre sorbēreque haud factū facile’st.
ego hīc esse et illīc simītū hau potuī.
THEO quid nunc? TRA vīse, spectā tuō ūsque arbitrātū.
THEO age, dūce mē. TRA num moror? THEO supsequor tē.
TRA senex ipsus tē ante ōstium eccum opperītur.
sed ut maestus est sēsē hāsc’ vēndidisse.
THEO quid tandem? TRA ōrat ut suādeam Philolachētī
ut istās remittat sibi. THEO haud opīnor.
sibī quisque rūrī metit. sī male ēmptae
forent, nōbīs istās redhibēre haud licēret.
lucrī quicquid est, id domum trahere oportet.
misericordiā * * * hominem oportet.
TRA morāre hercle * * * facis̆. supsequere. THEO fīat.
dō tibi ego operam. TRA senex illīc est. em, tibi addūxī hominem.
SIM salvom tē advēnisse peregrē gaudeō, Theopropidēs.
THEO dī tē ament. SIM īnspicere tē aedīs hās velle aiēbat mihi.
THEO nisi tibi’st incommodum. SIM immō commodum. ī intrō atque īnspice.
THEO at enim mulierēs — SIM cavĕ tū ūllam floccī faxīs mulierem.
quālubet perambulā aedīs oppidō tamquam tuās.
THEO “tamquam?” | TRA āh, cavĕ tū illī obiectēs nunc in aegritūdine
tē hās ēmisse. nōn tū vidĕs hunc, voltū utī trīstī’st senex?
THEO videō. TRA ergō irrīdēre nē videāre et gestīre admodum:
nōlī facere mentiōnem tē hās ēmisse. THEO intellegō
et bene monitum dūcō, atque esse exīstumō hūmānī ingenī.
quid nunc? SIM quīn tū īs intrō, atque ōtiōsē perspectā ut lubet.
THEO bene benignēque arbitror tē facere. SIM factum edepol volō.
[vīn quī perductet? THEO apage istum perductōrem, nōn placet.
quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.]
TRA vidĕn vestibulum ante aedīs hoc et ambulācrum, quoi͜us modī?
THEO lūculentum edepol profectō. TRA age spectā postēs, quoi͜us modī,
quantā firmitāte factī, et quantā crassitūdine.
THEO nōn videor vīdisse postīs pulchriōrēs. SIM pol mihi
e͜ō pretiō ēmptī fuerant ōlim. | TRA audīn “fuerant” dīcere?
vix vidētur continēre lacrumās. THEO quantī hōsce ēmerās?
SIM trīs minās prō istīs duōbus praeter vectūram dedī.
THEO hercle quī multō improbiōrēs sunt quam ā prīmō crēdidī.
TRA quāpropter? THEO quia edepol ambō ab īnfumō tarmes secat.
TRA intempestīvōs excīsōs crēdō, id e͜īs vitium nocet.
atque etiam nunc satis̆ bonī sunt, sī sunt inductī pice;
nōn enim haec pultiphagus opifex opera fēcit barbarus.
vidĕn co͜agmenta in foribus? THEO videō. TRA spectā quam artē dormiunt.
THEO “dormiunt”? TRA illud quidem, “ut cōnīvent,” voluī dīcere.
satin habēs? THEO ut quicquid magis̆ contemplor, tantō magis̆ placet.
TRA vidĕn pictum ubi lūdificat ūna cornīx volturiōs duōs?
THEO nōn edepol videō. TRA at ego videō. nam inter volturiōs duōs
cornīx astat, ea volturiōs duo vicissim vellicat.
quaesō hūc ad mē spectā, cornīcem ut cōnspicere possiēs.
iam vidēs? THEO profectō nūllam equidem illīc cornīcem intuor.
TRA at tū istō ad vōs optuēre, quoniam cornīcem nequīs
cōnspicārī, sī volturiōs forte possīs contuī.
THEO omnīnō, ut tē absolvam, nūllam pictam cōnspiciō hīc avem.
TRA age, iam mittō, ignōscō: aetāte nōn quīs optuērier.
THEO haec quae possum, ea mihi profectō cūncta vehementer placent.
SIM lātius dēmum’st operae pretium īvisse. THEO rēctē edepol monēs.
SIM eho ĭstum, puere, circumdūce hāsce aedīs et conclāvia.
nam egomet ductārem, nisi mī esset apud forum negōtium.
THEO apage istum ā mē perductōrem, nīl moror ductārier.
quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.
SIM aedīs dīcō. THEO ergō intrō eō igitur sine perductōre. SIM īlicet.
THEO ībō intrō igitur. TRA manĕ sīs, videam nē canîs — THEO agedum vidē.
TRA st! abĭ, canis̆. st! abĭn di͜ērēctā? abīn hinc in malam crucem?
at etiam restās? abī istinc. SIM nīl perīclī’st, age modo;
tam placida’st quam fēta quaevīs. īre intrō audācter licet.
eō ego hinc ad forum. THEO fēcistī commodē, bene ambulā.
Trāniō, age, canem istam ā foribus aliquis abdūcat face,
etsī nōn metuenda’st. TRA quīn tū illam aspice ut placidē accubat,
nisi molestum vīs vidērī tē atque ignāvom. THEO iam ut lubet.
sequere hāc mē igitur. TRA equidem haud usquam ā pedibus abscēdam tuīs.
9 Phaniscus
PHA servī quī, quom culpā carent, tamen malŭm metuont,
e͜ī solĕnt esse erĭs ūtibilēs.
nam illī quī nīl metuont, postquam sunt malŭm meritī,
stulta sibi expetŭnt cōnsilia:
exercent sēsē ad cursūram, fugiunt, sed e͜ĭ sī reprehēnsī sunt,
faciunt dē malō pecūlium quod nequeunt * * *
augent ex pauxillō * * * * * de parant.
mihi in pectore cōnsili * * * * * malam rem prius
quam ut meum * * * * *
ut adhūc fuit mī corium esse oportet,
sincērum; | atque ut votĕm verberārī,
sī hūic imperābō, probē tēctum habēbō,
malum quom impluit cēterīs, nē impluat mī.
nam ut servī volunt esse erum, ita solet:
bonī sunt, bonu’st; improbī sunt, malus fit.
nam nunc domĭ nostrae tot pessumĭ vīvont,
pecūlī suī prōdigī, plāgigerulī.
ubi advorsum ut eant vocantur erō: “nōn
eō, molestus nē sīs.
sciō quod properās: gestīs aliquō. iam hercle īr’ vīs, mūla, forās pāstum.”
bene merēns hoc pretī inde abstulī: abiī forās,
sōlus nunc eō ădvorsum erō ex plūrumīs servīs.
hōc diē crāstinī quom | erus rescīverit,
māne castīgābit eōs
būbulīs exuviīs.
postrēmō minōris pendō tergum illōrum quam meum:
illī erunt būcaedae multō potius quam ego sim restiō.
10 Pinacium · Phaniscus
PIN manĕ tū atque assiste īlicō,
Phānisce. etiam respicis?
PHA mihi molestus nē siēs.
PIN vidē ŭt fastīdit sīmia.
manēsne īlicō, impūre parasīte? * * *
PHA quī parasītus sum? PIN ego enim dīcam: cibŏ perdūcī poteris quōvīs.
PHA mihi sum, lubet esse. quid id cūrās?
PIN ferōcem facis, quia tē erus amat. PHA vāh,
oculī dolent. PIN quōr? PHA quia fūmus̆ molestu’st.
PIN tacē sīs, faber, quī cūdere solĕs plumbeŏs nummōs.
PHA nōn potes tū cōgere mē ut tibi male dīcam.
nōvīt erus mē. PIN su͜am quidem pol culcitulam oportet.
PHA sī sōbrius̆ sīs, male nōn dīcās. PIN tibi ŏbtemperĕm, quom tū mihi nequeās?
PHA at tū mēcum, pessume, ītō advorsus; quaesō hercle abstinē
iam sermōnem dē istīs rēbus. PIN faciam, et pultābō forēs.
heus, ecquis hīc est, maxumam quī hīs iniūriam
foribus dēfendāt? ecquis hās aperit forīs?
homŏ nēmō hinc quidĕm forăs exit.
ut ĕsse addecet nēquam hominēs, ita sunt.
sed e͜ō magis cautō’st opus,
nē hūc exeăt quī male mē mulcet.
11 Theopropides · Tranio
TRA quid tibi vīsum’st mercimōnī? THEO * * * tōtus gaudeō.
TRA num nimiō ēmptae tibi videntur? THEO nusquam edepol ego mē sciō
vīdisse umquam abiectās aedēs, nisi modo hāsce. TRA ecquid placent?
THEO ecquid placeant mē rogās? immō hercle vērō perplacent.
TRA quoi͜us modī gynaecēum? quid porticum? THEO īnsānum bonam.
nōn equidem ūllam in pūblicō esse maiōrem hāc exīstumō.
TRA quīn ego ipse et Philolachēs in pūblicō omnīs porticūs
sumus commēnsī. THEO quid igitur? TRA longē omnium longissuma’st.
THEO dī immortālēs, mercimōnī lepidī! sī hercle nunc ferat
sex talenta magna argentī prō istīs praesentāria,
numquam accipiam. TRA sī hercle accipere cupiēs, ego numquam sinam.
THEO bene rēs nostra collocāta’st istōc mercimōniō.
TRA mē suāsōre atque impulsōre id factum audācter dīcitō,
quī subēgī, faenore argentum ab danīstā ut sūmeret,
quod ĭstī dedimus arrabōnī. THEO servāvistī omnem ratem.
nempe octōgintā dēbentur huic minae? TRA hau nummō amplius.
THEO hodiē accipiat. TRA ita enimvērō, nē qua causa supsiet.
vel mihi dēnumerātō, ego illī porrō dēnumerāverō.
THEO at enim nē quid captiōnī mihi sit, sī dederim tibi.
TRA egone tē ioculō modo ausim dictō aut factō fallere?
THEO egone abs tē ausim nōn cavēre nē quid committam tibi?
TRA quid? tibi umquam quicquam, postquam tu͜os sum, verbōrum dedī?
THEO ego enim cāvī rēctē: e͜am mihi dēs grātiam atque animō meō.
sat sapiō, sī abs tē modo ūnō caveō. TRA tēcum sentiō.
THEO nunc abĭ rūs, dīc mē advēnisse fīliō. TRA faciam ut iubēs.
THEO curriculō iubē in urbem veniat iam simul tēcum. TRA licet.
nunc ego mē illāc per postīcum ad congerrōnēs cōnferam.
dīcam ut hīc rēs sint quiētae atque hunc ut hinc āmōverim.
12 Phaniscus · Theopropides · Pinacium
PHA hīc quidem neque convīvārum sonitus, item ut ante͜hāc fuit,
neque tībīcinam cantantem neque alium quemquam audiō.
THEO quae illaec rēs est? quid ĭllīsce hominēs quaerunt apud aedīs meās?
quid volunt? quid intrō spectant? PIN pergam pultāre ōstium.
heus, reclūde, heus, Trāniō, etiamne aperīs? THEO quae haec est fābula?
PIN etiamne aperīs? Callidamatī nostrō advorsum vēnimus.
THEO heus vōs, puerī, quid ĭstīc agitis? quid ĭstās aedīs frangitis?
PHA heus senex, quid tū percontāre ad tē quod nihil attinet?
THEO nihil ad mē attinet? PHA nisi forte factu’s praefectus novos,
quī rēs aliēnās prōcūrēs, quaerās, videās, audiās.
THEO nōn sunt istae aedīs, ubi stātis. PHA quid ais? an iam vēndidit
aedīs Philolachēs? aut quidem ĭste nōs dēfrūstrātur senex.
THEO vēra dīcō. sed quid vōbīs est negōtī hīc? PHA ēloquar:
erus hīc noster pōtat. THEO erus hīc voster pōtat? PHA ita loquor.
THEO puere, nimium dēlicātu’s. PHA ēī advorsum vēnimus.
THEO quoi | hominī? | PHA erŏ nostrō. quaesō, quotiēns dīcendum’st