Prologus
[exporgī meliu’st lumbōs atque exsurgier:
Plautīna longa fābula in scaenam venīt.]
1 Pseudolus · Calidorus
PS sī ex tē tacente fierī possem certiōr,
ere, quae miseriae tē tam miserē mācerent,
du͜ōrum labōrī ego hominum parsissem lubēns,
me͜ī tē rogandī et tīs respondendī mihi.
nunc quoniam id fierī nōn potest, necessitās
mē subigit ut tē rogitem. respondē mihi:
quid est quod tū exanimātus iam hōs multōs diēs
gestās tabellās tēcum, eās lacrumīs lavis,
neque tu͜ī participem cōnsilī quemquam facis?
ēloquere, ut quod ego nesciō id tēcum sciam.
CALI miserē miser sum, Pseudole. PS id tē Iuppiter
prohibessīt! CALI nihil hoc̄ Iovis ad iūdicium attinēt:
sub Veneris rēgnō vāpulō, nōn sub Iovis.
PS licēt mē id scīre quid sīt? nam tū mē antidhāc
suprēmum habuistī comitem cōnsiliīs tuīs.
CALI īdem animus nunc est. PS face mē certum quid tibi est;
iuvābō aut rē | aut operā aut cōnsiliō bonō.
CALI cape hās tabellās, tūte hinc narrātō tibi
quae mē miseria et cūra contābēfacit.
PS mōs tibi gerētur. sed quid hoc̄, quaesō? CALI quid est?
PS ut opīnōr, quaerunt litterae hae sibi līberōs:
alia aliam scandit. CALI lūdis iam lūdō tuō?
PS hās quidĕm pol crēdō nisi Sibylla lēgerīt,
interpretārī | alium posse nēminem.
CALI quōr inclēmenter dīcis lepidīs litterīs
lepidīs tabellīs lepidā cōnscrīptīs manū?
PS an, obsecrō hercle, habent quās gallīnae manūs?
nam hās quidĕm gallīna scrīpsīt. CALI odiōsus mihi es̄.
lege vel tabellās redde. | PS immō enĭm perlegam.
advortitō animum. CALI nōn adest. PS at tū citā.
CALI immō ego tacēbō, tū istinc ex cērā citā;
nam istīc meus animus nunc est, nōn in pectore.
PS tuam amīcam videō, Calidōre. CALI ubi ea est, obsecrō?
PS eccam in tabellīs porrēctam: in cērā cubāt.
CALI at tē dī de͜aeque quantum est — PS servāssint quidem!
CALI quasi sōlstitiālis herba paulisper fuī:
repente exortus sum, repentīnō occidī.
PS tacĕ, dum tabellās perlegō. CALI ergō quīn legis?
PS “Phoenīcium Calidōrō amātōrī suō
per cēram et lignum litterāsque interpretēs
salūtem impertīt et salūtem ex tē expetit,
lacrumāns titubantī | animō, corde, et pectore.”
CALI periī, salūtem nusquam inveniō, Pseudole,
quam illī remittam. PS quam salūtem? CALI argenteam.
PS prō ligneān salūte vīs argenteam
remittere illī? vidĕ sīs quam tū rem gerās.
CALI recitā modo. ex tabellīs iam faxō sciēs
quam subitō argentō mī ūsus inventō siet.
PS “lēnō mē peregrē mīlitī Macedoniō
minīs vīgintī vēndidīt, volŭptās mea,
et prius̆ quam hinc abiīt, quīndecim mīles̄ minās
dederat; nunc ūnae quīnque remorantur minae.
e͜ā causā mīles̄ hīc relīquīt symbolum,
expressam in cērā ex ānulō suam imāginem,
ut quī hūc afferrēt eius similem symbolum,
cum eō simul mē mitterēt. e͜ī re͜ī diēs
haec praestitūta est, proxuma Dionȳsia.”
CALI crās ea quidem sunt. prope adest exitium mihi,
nisi quid mihi in tē est auxilī. PS sine perlegam.
CALI sinŏ, nam mihi videōr cum | eā fābulārier.
lege, dulce amārumque ūnā nunc miscēs mihi.
PS “nunc nostrī amōrēs, mōrēs, cōnsuētūdinēs,
iocus̆, lūdus, sermō, suāvisāviātiō,
compressiōnēs artae amantum corporum,
tenerīs labellīs mollēs morsiunculae,
nostrum orgiōrum | ōsculātiunculae,
papillārum horridulārum oppressiunculae —
hārunc volŭptātum mī omnium atque itidem tibi
distractiō, discidium, vāstitiēs venīt,
nisi quae mihi in tē est aut tibi est in mē salūs.
haec quae | ego scīvī ut scīrēs cūrāvī omnia;
nunc ego tē experiār quid amēs, quid simulēs. valē.”
CALI est miserē scrīptum, Pseudole. PS ōh miserrumē!
CALI quīn flēs? PS pūmiceōs oculōs habeō: nōn queō
lacrumam exōrāre ut exspuant ūnam modo.
CALI quid ita? PS genus̆ nostrum semper Siccoculum fuīt.
CALI nīlne adiuvāre mē audēs? PS quid faciam tibi?
CALI ēheu! | PS “ēheu”? id quidem hercle nē parsīs, dabō.
CALI miser sum, argentum nusquam inveniō mūtuom.
PS ēheu! CALI neque intus nummus ūllus est. PS ĕheu!
CALI ille abductūrus est mulierem crās. PS ĕheu!
CALI istōcin pactō mē adiuvās? PS dō id quod mihi est,
nam is mihi thēsaurus iūgis in nostrā domō est.
CALI āctum est dē mē hodiē. sed potes tū mūtuam
drachumam dare ūnam mihi, quam crās reddam tibi?
PS vix hercle, opīnōr, sī mē oppōnam pignorī.
sed quid eā drachumā facere vīs? CALI restim volō
mihi emere. PS quam ob rem? CALI quī mē faciam pēnsilem.
certum est mihi ante tenebrās tenebrās persequī.
PS quis mī igitur drachumam reddet, sī dederō tibi?
an tū tē e͜ā causā vīs sciēns suspendere
ut mē dēfraudēs, drachumam sī dederim tibi?
CALI profectō nūllō pactō possum vīvere,
sī illa ā mē abaliēnātur atque abdūcitur.
PS quid flēs, cucūle? vīvēs. CALI quid ego nī fleam,
quoi nec parātus nummus argentī siet
neque lībellāī spēs sīt usquam gentium?
PS ut litterārum ego hārum sermōnem audiō,
nisi tū illī lacrumīs flēverīs argenteīs,
quod tū istīs lacrumīs tē probāre postulās
nōn plūris rēfert quam sī imbrem in crībrum gerās.
vērum ego tē amantem, nē pavē, nōn dēseram.
spērō alicunde hodiē mē bonā operā aut hāc meā
tibi inventūrum esse auxilium argentārium.
atque id futūrum unde͜unde dīcam nesciō,
nisi quia futūrum est: ita supercilium salīt.
CALI utinam quae dīcis dictīs facta suppetant.
PS scīs tū quidem hercle, mea sī commōvī sacra,
quō pactō et quantās soleam turbellās dare.
CALI in tē nunc omnēs spēs sunt aetātī meae.
PS satin est, sī hanc hodiē mulierem efficiō tibi
tua ut sīt, aut sī tibi dō vīgintī minās?
CALI satis̆, sī futūrum est. PS rogă mē vīgintī minās,
ut mē effectūrum tibi quod prōmīsī sciās.
rogā, obsecrō hercle. gestiō prōmittere.
CALI dabisne argentī mī hodiē vīgintī minās?
PS dabō. molestus nunciam nē sīs mihi.
atque hoc̄, nē dictum tibi negēs, dīcō prius:
sī nēminem alium poterō, tu͜om tangam patrem.
CALI dī tē mihi semper servent. vērum, sī potest,
pietātis causā — vel etiam mātrem quoque.
PS dē istāc rē in oculum utrumvīs conquiēscitō.
CALI oculum anne in aurem? PS at hoc̄ pervolgātum est minus.
nunc, nē quis dictum sibi negēt, dīcō omnibus
pūbē praesentī in contiōne: omnī poplō,
omnibus amīcīs nōtīsque ēdīcō meīs,
in hunc diem ā mē ut caveant, nē crēdant mihi.
CALI st!
tacē obsecrō hercle. PS quid negōtī est? CALI ōstium
lēnōnis crepuīt. PS crūra māvellem modo.
CALI atque ipse ēgreditur intus, periūrī caput.
2 Ballio · Servus · Pseudolus · Calidorus
BAL exīte, agite exīte, ignāvī, male | habitī et male conciliātī,
quōrum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut rēctē faciant,
quibus̆, nisi ad hoc̄ exemplum experiōr, nōn potĕst ūsūra ūsūrpārī.
neque ego hominēs magis asinōs numquam vīdī, ita plāgīs costae callent,
quōs quom feriās, tibi plūs noceās. eō enim ingeniō hī sunt flagritrībae,
quī haec habent cōnsilia, ubi data occāsiō est: rape, clepe, tenē,
harpagā, bibe, ēs, fuge; hoc̄ est
e͜ōrum officium, ut māvelīs lupōs apud ovīs quam hōs domī
linquere custōdēs.
at faciem quom aspiciās e͜ōrum, hau malĭ videntur: operā fallunt.
nunc adeō hanc ēdictiōnem nisi animum advortētis omnēs,
nisi somnum sōcordiamque ex pectore oculīsque ēmovētis,
ita ego vostra latera lōrīs faciam ut validē varia sint,
ut nē perĭstrōmata quidem | aequē picta sint Campānica
neque Alexandrīna bēluāta tōnsilia tappētia.
atque heri iam ēdīxeram omnibus dederamque eās prōvinciās,
vērum ita vōs estis praeditī callentī ingeniō | improbī,
officium vostrum ut vōs malō cōgātis commonērier.
nempe ita animātī | estis̆ vōs: vincitis̆ dūritiā hoc̄ atque mē.
hoc̄ sīs vidē, ut aliās rēs agunt. hoc̄ agite, hoc̄ animum advortite,
hūc adhibēte aurīs quae ego loquōr, plāgigera genera | hominum.
numquam edepol vostrum dūrius tergum erĭt quam tergīnum hoc̄ meum.
quid nunc? dolētne? em sīc datur, sī quis erum servos spernit.
assistite omnēs contră mē et quae loquar advortite animum.
tū quī urnam habēs aquam ingere, face plēnum ahēnum sīt coquō.
tē cum secūrī caudicālī praeficiō prōvinciae.
SER at haec retūnsa est. BAL sine siēt, itidem vōs plāgīs omnēs:
numquī minus eā grātiā tamen omnium | operā ūtōr?
tibi hŏc praecipiō, ut niteant aedēs. habĕs quod faciās: properā, abī intrō.
tū estō lectisterniātor. tū argentum ēluitō, īdem exstruitō.
haec, quom ego ā forō revortār, facite ut offendam parāta,
vorsa, sparsa, tersa, strāta, lautaque ūnctaque omnia utĭ sint.
nam mī hodiē nātālis diĕs est; decet e͜um omnīs vōs concelebrāre.
pernam, callum, glandiŭm, sūmen facitō in aquā iaceant. satin audīs?
magnuficē volŏ mē virŏs summōs accipere, ut mihi rem esse reantur.
intrō īte atque haec cito celerātê, nē mora quae sīt, coquos̆ quom veniāt.
ego eō in macellum ut piscium quicquid ibi est pretiō praestinem.
ī, puere, prae; nē quisquam pertundāt crumīnam cautiō est.
vel opperīre, est quod domī dīcere paene fuī oblītus.
audītin? vōbīs, mulierēs, hanc habeō ēdictiōnem.
vōs quae in munditiīs, mollitiīs, dēliciīsque aetātulam agitis
virĭs cum summīs, inclutae amīcae, nunc ego scībō atque hodiē experiār
quae capitī, quae ventrī operam det, quae su͜ae re͜ī, quae somnō studeāt;
quam lībertam fore mihi crēdam | et quam vēnālem hodiē experiār.
facite hodiē ut mihi mūnera multâ | hūc ab amātōribus̆ conveniant.
nam nisi mihi penus annuos hodiē convenĭt, crās pŏplŏ prōstituam vōs.
nātālem scītis mī esse diem hunc: ubi ĭstī sunt quibus̆ vōs oculī estis,
quibus̆ vītae, quibus̆ dēliciae estis, quibus̆ sāvia, mammia, mellillae?
maniplātim mihi mūnerigerulī facite ante aedīs iam hīc adsint.
quōr ego vestem, aurum, atque ea quibus est vōbīs ūsus praebeŏ? quid mī
domĭ nisi malŭm vostrā operā est hodiē? | improbaĕ vīnī modo cupidae estis;
e͜ō vōs vostrōsque adeō panticĕs madefactātis, quom ego sim hīc siccus.
nunc adeō hoc̄ factū est optumum, ut nōmine quemque appellem suō,
nē dictum esse āctūtum sibi quaepiam vostrārum mihi negēt.
advortite animum cūnctae.
prīncipiō, Hēdylium, tēcum agō, quae amīca es̄ frūmentāriīs,
quibus̆ cūnctīs montēs maxumī frūmentī sunt strūctī domī:
fac sīs sīt dēlātum hūc mihī frūmentum, hunc annum quod satis
mī et familiae omnī sīt meae, | atque adeō ut frūmentō affluam,
ut cīvitās nōmen mihī commūtēt mēque ut praedicēt
lēnōne ex Balliōne rēgem Iāsonem.
CALI audīn furcifer quae loquitur?
satin magnuficus tibi vidētur?
PS pol iste, atque etiam maleficus.
sed tacē atque hanc rem gere.
BAL Aeschrodōra, tū quae amīcōs tibi habēs lēnōnum aemulōs
laniōs, quī, | item ŭt nōs iūrandō, iūre malō male quaerunt rem, audī:
nisi carnāria tria gravida tergoribus onere ūberī hodiē
mihi erunt, crās tē, quasi Dircam ōlim, ut memorant, duo gnātī Iovis
dēvīnxēre ad taurum, item ego tē distringam ad carnārium; id
tibi profectō taurus fīet. CALI nimis̆ sermōne huius īrā incendōr.
PS huncine hīc hominem patī
colere iuvĕntūtem Atticam?
ubi sunt, ubi latent quibus aetās
integra est, quī amănt ā lēnōne?
quīn conveniunt? quīn ūnā omnēs
peste hāc populum hunc līberant?
sed vāh!
nimium stultus, nimium fuī
indoctus: illīne audeant
id facere quibus ut serviant
su͜os amŏr cōgit? CALI vāh tacē. PS quid est?
CALI male mōrigeru’s mī, quom sermōnī hui͜us obsonās.
PS taceō. CALI at taceās mālō multō quam tacēre dīcās. BAL tū autem,
Xystilis, fac ut animum advortās, quoi͜us amātōrēs olīvī
δύναμιν domī habent maxumam.
sī mihi nōn iam hūc culleīs
oleum dēportātum erit,
tē ipsam culleō ego crās faciam ut dēportēre in pergulam;
ibi tibi adeō lectus dabitur, ubi tū hau somnum capiās, sed ubi
ūsque ad languōrem — tenēs
quō sē haec tendant quae loquōr.
[ain, excetra tū? quae tibi amīcōs tot habēs tam probē oleō onustōs,
num quoipiam est hodiē tuā tu͜ōrum operā cōnservōrum
nitidiusculum caput? aut num ipse ego pulmentō ūtōr magis
ūnctiusculō? sed sciō, tū | oleum hau magnī pendis, vīnō
tē deungis. sine modo,
reprehendam hercle ego cūncta ūnā operā, nisi quidem hodiē tū omnia
facis effecta quae loquōr.]
tū autem, quae prō capite argentum mihi iam iamque semper numerās,
ea pacīscī modo scīs, sed quod pacta es̄ nōn scīs solvere —
Phoenīcium, tibi ego haec loquōr, dēliciae summātum virum:
nisi hodiē mī ex fundīs tu͜ōrum amīcōrum omne hūc penus affertur,
crās, Phoenīcium, poeniceō coriō invīsēs pergulam.
3 Calidorus · Pseudolus · Ballio
CALI Pseudole, nōn audīs quae hic loquitûr? PS audiō, ere, equidem atque animum advortō.
CALI quid mī es̄ auctōr, huic ut mittam, nĕ | amīcam hīc me͜am prōstituāt?
PS nīl cūrāssīs, liquidō es̄ animō: | ego prō mē et prō tē cūrābō.
iam diū ego huic bene et hic mihi volumûs, et amīcitia est antīqua;
mittam hodiē huic su͜ō diĕ nātālī malăm rem magnam et mātūram.
CALI quid opu’st? PS potin aliam rem ut cūrēs? CALI at — PS bat! CALI cruciōr. PS cor̄ dūrā.
CALI nōn possum. PS fac possīs. CALI quōnam pactō possim? PS vince animum.
in rem quod sīt praevortāris quam in rē advorsā animō auscultēs.
CALI nūgae istaec sunt: nōn iūcundum est nisi amāns facĭt stultē. PS pergin?
CALI ō Pseudole mī, sine sim nihilī,
mitt’ mē sīs. PS sinŏ, modo ego abeam.
CALI manē, manē, iam ut volēs mēd esse ita erō. PS nunc tū sapis.
BAL it diēs; egō mihi cessō.
ī prae, puere. CALI heus, abĭt. quīn revocās?
PS quid properās? placidē. CALI at prius̆ quam abeat.
BAL quid, malum, tam placidē īs, puere?
PS hodiē nāte, heus, hodiē nāte, tibi ego dīcō, heus, hodiē nāte,
redī et respice ad nōs. tametsī occupātu’s,
morāmur. manē, em colloquī quī volunt tē.
BAL quid hoc̄ est? quis est quī moram mī occupātō
molestam optulīt? PS quī tibī sospitālis
fuīt. BAL mortuo’st quī fuīt: quī sit ūsu’st.
PS nimis̆ superbē. BAL nimis̆ molestu’s. CALI reprehende hominem, assequere. BAL ī, puere.
PS occēdāmus hāc obviam. BAL Iuppiter tē
perdāt, quisquis es̄. PS tē volō. BAL at vōs ego ambōs.
vorte hāc tē, puere. PS nōn licēt colloquī tē?
BAL at mihi nōn lubet. PS sīn tuam est quippiam in rem?
BAL licētne, obsecrō, bītere an nōn licēt? PS vāh,
mantā. BAL omitte. CALI Balliō, audī. surdu’s? BAL profĕctō inānilogistae.
CALI dedī dum fuīt. BAL nōn petō quod dedistī.
CALI dabō quandō erit. BAL dūcitō quandō habēbis.
CALI ēheu, quam ego malīs perdidī modīs
quod tibī dētulī et quod dedī. BAL mortuā
verba rē nunc facis; stultus es̄, rem āctam agis.
PS nōsce saltem hunc quis est. BAL iam diū sciō
quī fuīt: nunc quī sīt ipsus sciāt.
ambulā tū. PS potîn ut semel modo,
Balliō, hūc cum lucrō respiciās?
BAL respiciam istōc pretiō; nam sī sacruficem summō Iovī
atque in manibus exta teneam ut poriciam, intereā locī
sī lucrī quid dētur, potius rem dīvīnam dēseram.
nōn potest pietātī obsistī | huic, utŭt rēs sunt cēterae.
PS de͜ōs quidem, quōs maxumē aequom est metuere, e͜ōs minimī facit.
BAL compellābō. salvē multum, serve Athēnīs pessume.
PS dī tē de͜aeque ament vel huius arbitrātū vel meō
vel, sī dignu’s aliō pactō, neque ament nec faciant bene.
BAL quid agitur, Calidōre? CALI amātur atque egētur ācriter.
BAL misereāt, sī familiam alere possim misericordiā.
PS heia, scīmus nōs quidem tē quālis sīs, nē praedicēs.
sed scīn quid nōs volumus? BAL pol ego propemodum: ut male sīt mihi.
PS et id et hoc̄ quod tē revocāmus. quaesō animum advorte. BAL audiō,
atque in pauca, ut occupātus nunc sum, cōnfer quid velīs.
PS hunc pudēt, quod tibi prōmīsīt quāque id prōmīsīt diē,
quia tibī minās vīgintī prŏ | amīcā etiam nōn dedīt.
BAL nimiō id quod pudēt facilius fertur quam illud quod pigēt.
nōn dedisse istunc pudēt, mē quia nōn accēpī pigēt.
PS at dabit, parābit: aliquōs hōs diēs mantā modo.
nam | hic id metuit, nē illam vēndās ob simultātem suam.
BAL fuit occāsiō, sī vellet, iam prīdem argentum ut darēt.
CALI quid sī nōn habuī? BAL sī amābās, invenīrēs mūtuom,
ad danīstam dēvenīrēs, adderēs faenusculum,
surruperēs patrī. PS surruperēt hic patrī, audācissume?
nōn perīclum est nē quid rēctē mōnstrēs. BAL nōn lēnōnium est.
CALI egŏn patrī surrupere possim quicquam, tam cautō senī?
atque adeō, sī facere possim, pietās prohibēt. BAL audiō.
Pietātem ergō istam amplexātor noctū prō Phoenīciō.
sed quom pietātem tē amōrī videō tu͜ō praevortere,
omnēs hominēs tibi patrēs sunt? nūllus est tibi quem rogēs
mūtuom argentum? CALI quīn nōmen quoque iam interiīt “mūtuom.”
PS heus tū, postquam hercle istī ā mēnsā surgunt satis̆ pōtī virī,
quī suom repetunt, aliēnum reddunt nātō nēminī,
postillā omnēs cautiōrēs sunt nē crēdant alterī.
CALI nimis̆ miser sum, nummum nusquam reperīre argentī queō;
ita miser et amōre pereō et inopiā argentāriā.
BAL eme diē caecā hercle olīvom, id vēnditō oculātā diē:
iam hercle vel ducentae fierī possunt praesentēs minae.
CALI periī, annōrum lēx mē perdit quīnavīcēnāria.
metuont crēdere omnēs. BAL eadem est mihi lēx: metuō crēdere.
PS crēdere autem? eho ăn paenitēt tē, quantō hic fuerīt ūsuī?
BAL nōn est iūstus quisquam amātor nisi quī perpetuāt data.
det, det ūsque: quandō nīl sīt, simul amāre dēsināt.
CALI nīlne tē miserēt? BAL inānis cēdis, dicta nōn sonant.
atque ego tē vīvom salvomque vellem. | PS eho ăn iam mortuo’st?
BAL utut est, mihi quidem profectō cum istīs dictīs mortuo’st:
īlicō vīxīt amātor, ubi lēnōnī supplicāt.
semper tū ad mē cum argentātā accēditō querimōniā;
nam istuc̄ quod nunc lāmentāre, nōn esse argentum tibi,
apŭd novercam querere. PS eho an umquam tū huius nūpsistī patrī?
BAL dī meliōra faxint! PS face quod tē rogāmus, Balliō,
me͜ā fidē, sī istī formīdās crēdere. ego in hōc trīduō
aut terrā | aut marī alicunde ēvolvam id argentum tibi.
BAL tibi ego crēdam? PS quōr nōn? BAL quia pol quā | operā crēdam tibi,
ūnā operā alligem fugitīvam canem | agnīnīs lactibus.
CALI sīcin mī abs tē bene merentī male refertur grātia?
BAL quid nunc vīs? CALI ut opperiāre hōs sex diēs aliquōs modo,
nē illam vēndās neu mē perdās hominem amantem. BAL animō bonō es̄:
vel sex mēnsēs opperībor. CALI euge, homō lepidissume.
BAL immō vīn etiam tē faciam ex laetō laetantem magis?
CALI quid iam? BAL quia enim nōn vēnālem iam | habeō Phoenīcium.
CALI nōn habēs? BAL nōn hercle vērō. CALI Pseudole, ī, accerse hostiās,
victumās, laniōs, ut ego hūic sacruficem summō Iovī;
nam hic mihi nunc est multō potiōr Iuppiter quam Iuppiter.
BAL nōlō victumās, agnīnīs mē extīs plācārī volō.
CALI properā, quid stās? ī, accerse agnōs. audīn quid aït Iuppiter?
PS iam hīc erō, vērum extrā portam mī etiam currendum est prius.
CALI quid eō? PS laniōs inde accersam duo cum tintinnābulīs,
e͜ādem duo gregēs virgārum inde ulmeārum adēgerō,
ut hodiē ad litātiōnem huic suppetāt satiās Iovī.
BAL ī in malam crucem! PS istūc ībit Iuppiter Lēnōnius.
BAL ex tuā rē est ut ego ēmoriār. PS quīdum? | BAL ego dīcam tibi:
quia edepol, dum ego vīvos vīvam, numquam eris frūgī bonae.
ex tuā rē nōn est ut ego ēmoriār. PS quīdum? BAL sīc, quia
sĭ | ego ēmortuos sim, Athēnīs tē sīt nēmō nēquiōr.
CALI dīc mihi, obsecrō hercle, vērum sēriō hoc̄ quod tē rogō:
nōn habēs vēnālem amīcam tū meam Phoenīcium?
BAL nōn edepoll habeō profectō, nam iam prīdem vēndidī.
CALI quō modō? BAL sine ōrnāmentīs, cum intestīnīs omnibus.
CALI me͜am tū amīcam vēndidistī? BAL valdē, vīgintī minīs.
CALI vīgintī minīs? BAL utrum vīs, vel quater quīnīs minīs,
mīlitī Macedoniō, et iam quīndecîm | habeō minās.
CALI quid ego ex tē audiō? | BAL amīcam tuam ĕsse factam argenteam.
CALI quōr id ausu’s facere? BAL lubuīt, mea fuīt. CALI eho, Pseudole,
ī, gladium affer. PS quid opus gladiō? CALI quī hunc occīdam | atque mē.
PS quīn tū tēd occīdis potius? nam hunc famēs iam occīderit.
CALI quid aïs, quantum terram tetigīt hominum periūrissume?
iūrāvistīn tē illam nūllī vēnditūrum nisi mihi?
BAL fateōr. CALI nemp’ conceptīs verbīs? BAL etiam cōnsūtīs quoque.
CALI periūrāvistī, sceleste. BAL at argentum intrō condidī.
ego scelestus nunc argentum prōmerê possum domō:
tū quī piu’s, istōc es̄ genere gnātus, nummum nōn habēs.
CALI Pseudole, assiste altrīnsecus atque onerā hunc maledictīs. PS licēt.
numquam ad praetōrem aequē cursim curram ut ēmittār manū.
CALI ingere mala multa. PS iam ego tē differam dictīs meīs.
impudīce. BAL ita est. CALI sceleste. BAL dīcis vēra. PS verberō.
BAL quippinī? CALI bustirape. BAL certō. PS furcifer. BAL factum optumē.
CALI sociofraude. BAL sunt mea istaec. PS parricīda. BAL perge tū.
CALI sacrilegê. BAL fateōr. PS periūre. BAL vetera vāticināminī.
CALI lēgirupa. BAL validē. PS permitiēs adulēscentum. BAL ācerrumē.
CALI fūr. BAL babae! PS fugitīve. BAL βομβάξ! CALI fraus populī. BAL plānissumē.
PS fraudulente. CALI impūre. PS lēnō. CALI caenum. BAL cantōrēs probōs!
CALI verberāvistī patrem atque mātrem. BAL atque occīdī quoque
potius quam cibum praebērem: num peccāvī quippiam?
PS in pertūsum ingerimus dicta dōlium, operam lūdimus.
BAL numquid aliud etiam voltis dīcere? CALI ecquid tē pudēt?
BAL tēn amātōrem esse inventum inānem quasi cassam nucem!
vērum quamquam multa malaque dicta dīxistis mihi,
nisi mihi hodiē attulerīt mīles̄ quīnque quās dēbēt minās,
sīcut haec est praestitūta summa eī argentō diēs —
sī id nōn affert, posse opīnōr facere mē officium meum.
CALI quid id est? BAL sī tū argentum attuleris, cum illō perdiderō fidem:
hoc̄ meum est officium. ego, operae sī sīt, plūs tēcum loquār;
sed sine ărgentō frūstrā es̄ quī mē tu͜ī miserērī postulās.
haec mea est sententia, ut tū hinc porrō quid agās cōnsulās.
CALI iamne abīs? BAL negōtī nunc sum plēnus. PS paulō post magis.
ill’c homō meus est, nisi omnēs dī mē atque hominēs dēserunt.
exossābō ego ĭllum simulter itidem ut mūrēnam coquos.
nunc, Calidōre, tē mihi operam dare volō. CALI ecquid imperās?
PS hoc̄ ego oppidum admoenīre, ut hodiē capiātur, volō;
ad eam rem ūsu’st homine astūtō, doctō, cautō, et callidō,
quī imperāta effecta reddat, nōn quī vigilāns dormiāt.
CALI cedo mihī, quid es̄ factūrus? PS temperī ego faxō sciēs.
nōlō bis iterārī, sat sīc longae fīunt fābulae.
CALI optumum atque aequissumum ōrās. PS properā, addūc hominem cito.
CALI paucī ex multīs sunt amīcī, | hominī quī certī sient.
PS ego sciō istuc̄. ergō utrumque, tibi nunc dīlēctum parā
ex multīs atque exquīre illinc ūnum quī certus siet.
CALI iam hīc faxō aderit. PS potin ut abeās? tibi moram dictīs creās.
4 Pseudolus
PS postquam ill’c hinc abiīt, tū astās sōlus, Pseudole.
quid nunc āctūru’s, postquam erīlī fīliō
largītu’s dictīs dapsilīs? ubi sunt ea?
quoi neque parāta est gutta certī cōnsilī,
[neque adeō argentī, nec nunc quid faciam sciō]
neque exōrdīrī prīmum unde occipiās habēs,
neque ăd dētexundam tēlam certōs terminōs.
sed quasi poēta, tabulās quom cēpīt sibi,
quaerit quod nusquam gentium est, reperīt tamen,
facit illud vērī simile quod mendācium est,
nunc ego poēta fīam: vīgintī minās,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
atque ego mē iam prīdem huic datūrum dīxeram
et voluī inicere trāgulam in nostrum senem;
vērum is nescioquō pactō praesēnsīt prius.
sed comprimunda vōx mihi atque ōrātiō est:
erum eccum videō | hūc Simōnem ūnā simul
cum suō vīcīnō Calliphōne incēdere.
ex hōc sepulcrō vetere vīgintī minās
effodiam ego hodiē quās dem erīlī fīliō.
nunc hūc concēdam unde hōrum sermōnem legam.
5 Simo · Pseudolus · Callipho
SIMO sī dē damnōsīs aut sī dĕ | amātōribus
dictātor fīat nunc Athēnīs Atticīs,
nēmō anteveniāt fīliō, crēdō, meō,
ita nunc per urbem sōlus sermōnī omnibu’st,
e͜um velle amīcam līberāre et quaerere
argentum ad eam rem. hoc̄ aliī mihi renūntiant,
atque id iam prīdem sēnsī et subolēbāt mihi,
sed dissimulābam. PS iam illī fētet fīlius.
occīsa est haec rēs, haerēt hoc̄ negōtium.
quō in commeātum voluī | argentārium
proficīscī, ibī nunc oppidō obsaepta est via.
praesēnsīt: nihil est praedae praedātōribus.
CALL hominēs quī gestant quīque auscultant crīmina,
sī me͜ō arbitrātū liceāt, omnēs pendeant,
gestōrēs linguīs, audītōrēs auribus.
nam istaec quae tibi renūntiantur, fīlium
tē velle amantem argentō circumdūcere,
fors fuat an istaec dicta sint mendācia;
sed sī sint ea vēra, ut nunc mōs est, maxumē,
quid mīrum fēcīt? quid novom, adulēscēns homō
sī amāt, sī amīcam līberāt? PS lepidum senem!
SIMO vetus̆ nōlō faciāt. CALL at enim nēquīquam nēvīs,
vel tū nē facerēs tāle in adulēscentiā:
probum patrem esse oportēt quī gnātum suom
esse probiōrem quam ipsus fuerīt postulēt.
nam tū quod damnī et quod fēcistī flāgitī
populō virītim potuīt dispertīrier.
idn’ tū mīrāre, sī patrissāt fīlius?
PS ὦ Ζεῦ, quam paucī | estis hominēs commodī. em,
ill’c est patēr patrem esse ut aequom est fīliō.
SIMO quis hīc loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.
hic mihi corrumpit fīlium, scelerum caput;
hic dux, hic illī est paedagōgus, hunc ego
cupiō excruciārī. CALL iam istaec īnsipientia est,
īram | in prōmptū gerere. quantō satius est
adīre blandīs verbīs atque exquīrere
sintne illa necn’ sint quae tibi renūntiant.
bonus animus in malā rē dīmidium est malī.
SIMO tibi auscultābō. | PS ītur ad tē, Pseudole.
ōrātiōnem tibi parā advorsum senem.
erum salūtō prīmum, ut aequom est; posteā,
sī quid superfit, vīcīnōs impertiō.
SIMO salvē. quid agitur? PS stātur hīc ad hunc modum.
SIMO statum vidē hominis, Calliphō, quam basilicum!
CALL bene cōnfīdenterque astitisse intellegō.
PS decet innocentem quī sīt atque innoxium
servom superbum esse apud erum potissumum.
CALL sunt quae tē volumus percontārī, quae quasi
per nebulam nōsmet scīmus atque audīvimus.
SIMO cōnficiet iam tē hic verbīs, ut tū cēnseās
nōn Pseudolum, sed Sōcratem tēcum loquī.
PS ita est, iam prīdem tū mē spernis, sentiō.
parvam esse apud tē mihi fidem ipse intellegō.
cupis̆ mē esse nēquam, tamen erō frūgī bonae.
SIMO fac sīs vocīvās, Pseudole, aedīs aurium,
mea ut migrāre dicta possint quō volō.
PS age loquere quidvīs, tametsī tibi suscēnseō.
SIMO mihin dominō servos tū suscēnsēs? PS tam tibi
mīrum id vidētur? SIMO hercle quī, ut tū praedicās,
cavendum est mī abs tē īrātō; atque aliō tū modō
mē verberāre atque ego tē soleō cōgitās.
quid cēnsēs? CALL edepol meritō esse īrātum arbitrōr,
quom apud tē parva est e͜ī fidēs. SIMO iam sīc sinō.
īrātus sīt; ego nē quid noceāt cāverō.
sed quid ais? quid hoc̄, quod tē rogŏ? PS sīquid vīs rogā.
quod scībō, Delphīs tibi respōnsum dīcitō.
SIMO advorte ergō animum et fac sīs prōmissī memor.
quid ais? ecquam scīs fīlium tībīcinam
meum amāre? PS ναὶ γάρ. SIMO līberāre quam velīt?
PS καὶ τοῦτο ναὶ γάρ. SIMO ecquās vīgintī minās
per sȳcophantiam atque per doctōs dolōs
paritās ut ă mē auferās? PS abs tēd ego auferam?
SIMO ita, quās meō gnātō dēs, quī amīcam līberēt?
fatēre, dīc “καὶ τοῦτο ναί.” PS καὶ τοῦτο ναί.
CALL fatētur. SIMO dīxīn, Calliphō, dūdum tibi?
CALL meminī. SIMO quōr haec, tū ubī rescīvistī īlicō,
cēlāta mē sunt? quōr nōn rescīvī? PS ēloquār:
quia nōlēbam ex mē mōrem prōgignī malum,
erum | ut su͜os servos crīminārēt apud erum.
SIMO iubērēs hunc praecipitem in pistrīnum trahī.
CALL numquid, Simō, peccātum est? SIMO immō maxumē.
PS dēsiste, rēctē ego me͜am rem sapiō, Calliphō;
peccāta mea sunt. animum advorte nunciam
quāpropter nātī amōris tē expertem habuerim:
pistrīnum in mundō scībam, sī dīxem, mihi.
SIMO nōn ā mē scībās pistrīnum in mundō tibi,
quom ea mussitābās? PS scībam. SIMO quīn dictum est mihi?
PS quia ĭllud malum aderat, istuc̄ aberat longius;
illud erat praesēns, huic erant diēculae.
SIMO quid nunc agētis? nam hinc quidem ā mē nōn potest
argentum auferrī, quī praesertim sēnserim.
nē quisquam crēdāt nummum, iam ēdīcam omnibus.
PS numquam edepol quoiquam supplicābō, dum quidem
tū vīvēs. tū mihi hercle | argentum dabis,
abs tē equidem sūmam. SIMO tū ā mē sūmēs? PS strēnuē.
SIMO exclūditō mī hercle oculum, sī dederō. PS dabis.
iam dīcō ut ā mē caveās. CALL certē edepol sciō,
sī abstuleris, mīrum et magnum facinus fēceris.
PS faciam. SIMO sī nōn abstuleris? PS virgīs caeditō.
sed quid, sī abstulerō? SIMO dō Iovem testem tibi,
tē aetātem impūne habitūrum. PS facitō ut meminerīs.
SIMO egon ut cavēre nequeam, quoi praedīcitur?
PS praedīcō ut caveās. dīcō, inquam, ut caveās. cavē.
em | ĭstīs mihi tū hodiē manibus argentum dabis.
CALL edepol mortālem graphicum, sī servāt fidem!
PS servītum tibi mē abdūcitō, nī fēcerō.
SIMO bene atque amīcē dīcis. nam nunc nōn meu’s.
PS vīn etiam dīcam quod vōs magis̆ mīrēminī?
CALL studeō hercle audīre, nam tēd auscultō lubēns.
[agedum, nam satis lubenter tē auscultō loquī]
PS prius̆ quam istam pugnam pugnābō, ego etiam prius
dabō aliam pugnam clāram et commemorābilem.
SIMO quam pugnam? PS em ab hōc lēnōne vīcīnō tuō
per sȳcophantiam atque per doctōs dolōs
tībīcinam illam, tu͜os quam gnātus dēperīt,
e͜ā circumdūcam lepidē lēnōnem. SIMO quid est?
PS effectum hoc̄ hodiē reddam utrumque ad vesperum.
SIMO siquidem istaec opera, ut praedicās, perfēceris,
virtūte rēgī | Agathoclī antecesseris.
sed sī nōn faxis, numquid causae est, īlicō
quīn tē in pistrīnum condam? PS nōn ūnum in diem,
vērum hercle in omnīs quantum est; sed sī effēcerō,
dabin mī argentum quod dem lēnōnī īlicō
tuā volŭntāte? CALL iūs bonum ōrāt Pseudolus;
“dabō” inque. SIMO at enĭm scīn quid mihi in mentem venīt?
quid sī hīsce inter sē cōnsēnsērunt, Calliphō,
aut dē compectō faciunt cōnsūtīs dolīs,
quī mē argentō intervortant? PS quis mē audāciōr
sīt, sī istuc̄ facinus audeam? immō sīc, Simō:
sī sumus̆ compectī seu cōnsilium umquam iniimus,
aut sī dē istāc rē umquam inter nōs convēnimus,
quasi in librŏ scrībuntur calamō litterae,
stilīs mē tōtum ūsque ulmeīs cōnscrībitō.
SIMO indīce lūdōs nunciam, quandō lubet.
PS dā in hunc diem operam, Calliphō, quaesō mihi,
nē quō tē ad aliud occupēs negōtium.
CALL quīn rūs ut īrem iam | heri cōnstitūeram.
PS at nunc disturbā quās statuistī māchinās.
CALL nunc nōn abīre certum est istāc grātiā;
lubīdō est lūdōs tu͜ōs spectāre, Pseudole.
et sī hunc vidēbō nōn dare argentum tibi,
quod dīxīt, potius quam id nōn fīat, ego dabō.
SIMO nōn dēmūtābō. PS namque edepol, sī nōn dabis,
clāmōre magnō et multum flāgitābere.
agite āmōlīminī hinc vōs intrō nunciam
ac me͜īs vicissim date locum fallāciīs.
CALL fīat, gerātur mōs tibī. PS sed tē volō
domī ūsque adesse. CALL quīn tibi hanc operam dīcō.
SIMO at ego ad forum ībō. iam hīc erō. PS āctūtum redī.
suspīciō est mihi nunc vōs suspicārier
mē idcircō haec tanta facinorâ prōmittere,
quō vōs oblectem, hanc fābulam dum trānsigam,
neque sim factūrus quod factūrum dīxeram.
nōn dēmūtābō. atque etiam certum, quod sciam,
quō id sim factūrus pactō nīl etiam sciō,
nisi quia futūrum est. nam quī in scaenam prōvenīt,
novŏ modŏ novom aliquid inventum afferre addecet;
sī id facere nequeāt, det locum illī quī queāt.
concēdere aliquantisper hinc mī intrō lubet,
dum concenturiō in corde sȳcophantiās.
sed mox exībō, nōn erō vōbīs morae;
tībīcen vōs interibī hīc dēlectāverīt.
6 Pseudolus
PS prōh Iuppiter, ut mihi quicquid agō lepidē omnia prosperĕque ēveniunt!
neque quod dubitem neque quod timeam meō in pectore conditum ĕst cōnsilium.
nam e͜a stultitia est, facinus magnum timidō cordī crēdere; nam omnēs
rēs perinde sunt
ut agās, ut eās magnī faciās; nam | ego in meō pectore prius omnēs
ita parāvī cōpiās,
duplicīs, triplicīs dolŏs, perfidiās, ut, ubīquomque hostibus congrediār —
maiōrum meum frētus virtūte dīcam, meā industriā et malitiā fraudulentā —
facile ut vincam, facile ut spoliem me͜ōs perdu͜ellīs me͜īs perfidiīs.
nunc inimīcum ego hunc commūnem me͜um atque vostrōrum omnium
Balliōnem exballistābō lepidē. date operam modo:
hoc̄ ego oppidum admoenīre, ut hodiē capiātur, volō,
atque hūc meās legiōnēs addūcam. sī hoc̄ expugnō — facilem hanc rem
me͜īs cīvibus faciam —
postid ad oppidum hŏc vetus̆ continuō me͜um exercitŭm prōtinus obdūcam,
ind’ mē et simŭl participēs omnīs meōs praedā onerābō atque opplēbō,
metum et fugam perdu͜ellibus me͜īs mē ut sciănt nātum.
e͜ō sum genere gnātus: magna mē facinora decet efficere,
quae post mihi clāra et diŭ clueant.
sed hŭnc quem videō, quis hic est quī oculīs me͜īs obviam ĭgnōbilis obicitur?
lubĕt scīre quid hīc velĭt cum māchaerā et huĭc quam rem agāt hinc dabō ĭnsidiās.
7 Harpax · Pseudolus
HAR hī locĭ sunt atque hae regiōnēs quae mī ab erō sunt dēmōnstrātae,
ut ego oculīs ratiōnem capiō quam mī ita dīxīt erus me͜us mīles̄,
septumăs esse aedīs ā portā | ubi ĭlle habitēt lēnō quoi iussīt
symbolŭm mē ferre et hŏc argentum. nimis̆ velĭm certum quī id mihi faciāt
Balliŏ lēnō ubi | hīc habitāt.
PS st! tacĕ, tacĕ, me͜us hic est homō,
nī omnēs dī atque hominēs dēserunt.
novŏ cōnsiliō nunc mihi | opus est;
nova rēs subitō mī haec obiecta est.
hoc̄ praevortār prīncipiō;
illa omnia missa habeō
quae ante agere occēpī.
iam pol ego hunc stratiōticum
nūntium advenientem
probē percutiam.
HAR ōstium pultābō atque intus ēvocābō aliquem forās.
PS quisquis es̄, compendium ego tē facere pultandī volō;
nam ego precātor et patrōnus foribus prōcessī forās.
HAR tūn es̄ Balliō? PS immō vērō ego eius sum Subballiō.
HAR quid ĭstuc̄ verbī est? PS condus, prōmus sum, prōcūrātor penī.
HAR quasi tē dīcās ātriēnsem. PS immō ātriēnsī ego imperō.
HAR quid tū, servosne es̄ an līber? PS nunc quidem etiam serviō.
HAR ita vidēre, et nōn vidēre dignus quī līber siēs.
PS nōn solēs respicere tē, quom dīcis iniūstē alterī?
HAR hunc hominem malum esse oportēt. PS dī mē servant atque amant,
nam haec mihi incūs est: prōcūdam | ego hodiē hinc multōs dolōs.
HAR quid ĭllic sēcum sōlus loquitur? PS quid ais tū, adulēscēns? HAR quid est?
PS es̄ne tū an nōn es̄ ab illō mīlitê Macedoniō,
servos eius quī hinc ā nōbīs est mercātus mulierem,
quī argentī erŏ meō lēnōnī quīndecim dederat minās,
quīnque dēbēt? HAR sum. sed ubi tū mē nōvistī gentium
aut vīdistī aut collocūtu’s? nam equidem Athēnās antidhāc
numquam advēnī, neque tē vīdī ante hunc diem umquam oculīs meīs.
PS quia vidēre inde esse; nam ōlim quom abiīt, argentō haec diēs
praestitūta est, quo͜ad referrēt nōbīs, neque dum rettulīt.
HAR immō adest. PS tūn attulistī? | HAR egomet. PS quid dubitās dare?
HAR tibi ego dem? PS mihi hercle vērō, quī rēs ratiōnēsque erī
Balliōnis cūrō, argentum acceptō et quoi dēbēt datō.
HAR sī quidem hercle etiam suprēmī prōmptās thēsaurōs Iovis,
tibi lībellam argentī numquam crēdam. PS dum tū sternuās,
rēs erit solūta. HAR vīnctam potius sīc servāverō.
PS vae tibī! tū inventu’s vērō me͜am quī furcillēs fidem.
quasi mī nōn sēscenta tanta sōlī soleant crēdier.
HAR potĕst ut aliī ita arbitrentur et ego ut nē crēdam tibi.
PS quasi tū dīcās mē tē velle argentō circumdūcere.
HAR immō vērō quasi tū dīcās quasique ego autem id suspicēr.
sed quid est tibi nōmen? PS servos est huic lēnōnī Syrus,
eum ĕsse mē dīcam. Syrus sum. HAR Syrus? PS id est nōmen mihi.
HAR verba multa facimus. erus̆ sī tu͜os domī est, quīn prōvocās
ut id agam quod missus hūc sum, quicquid est nōmen tibi?
PS sī intus essēt, ēvocārem. vērum sī dare vīs mihi,
magis erit solūtum, quasi ĭpsī dederīs. HAR at enim scīn quid est?
reddere hoc̄, nōn perdere erus̆ mē mīsīt. nam certō sciō
hoc̄, febrim tibi esse, quia nōn licet hūc inicere ungulās.
ego nisi ipsī Balliōnī nummum crēdam nēminī.
PS at ĭllic nunc negōtiōsu’st: rēs agitur apŭd iūdicem.
HAR dī bene vortant! at ego quandō eum esse cēnsēbō domī,
redierō. tū epistulam hanc ā mē accipe atque illī datō.
nam istīc symbolu’st inter erum me͜um et tuom dē muliere.
PS sciō equidem: quī argentum afferrēt atque expressam imāginem
hūc suam ad nōs, cum | eō aiēbāt velle mittī mulierem.
nam hīc quoque exemplum relīquīt eius. HAR omnem rem tenēs.
PS quid ego nī teneam? HAR datō istunc symbolum ergō illī. PS licēt.
sed quid est tibi nōmen? HAR Harpax. PS apage tē, Harpax, hau placēs;
hūc quidem hercle haud ībis intrō, nē quid ἅρπαξ fēcerīs.
HAR hostīs vīvōs rapere soleō ex aciē: eō hoc̄ nōmen mihi est.
PS pol tē multō magis opīnōr vāsa ahēna ex aedibus.
HAR nōn ita est. sed scīn quid tē ōrō, Syre? PS sciam sī dīxerīs.
HAR ego dēvortōr extrā portam hūc in tabernam tertiam,
apud anum illam dōliārem, claudam, crassam, Chrȳsidem.
PS quid nunc vīs? HAR inde ut mē arcessās, erus tuos ubi vēnerīt.
PS tuō arbitrātū, maxumē. HAR nam ut lassus vēnī dē viā,
mē volō cūrāre. PS sānē sapis et cōnsilium placēt.
sed vidĕ sīs nē in quaestiōne sīs quandō arcessam mihi.
HAR quīn ubi pranderō, dabō operam somnō. PS sānē cēnseō.
HAR numquid vīs? PS dormītum ut abeās. HAR abeō. PS atque audīn, Harpage?
iubĕ sīs tē operīrī: beātus eris̆, sī cōnsūdāveris.
8 Pseudolus
PS dī immortālēs, cōnservāvīt mē ill’c homō adventū suō:
suō viāticō reddūxīt mē ūsque ex errōre in viam.
namque ipsa Opportūnitās nōn potuīt mī opportūnius
advenīre quam haec allāta est mī opportūnē epistula.
nam haec allāta cornū cōpiae est, ubi inest quicquid volō:
hīc dolī, hīc fallāciae omnēs, hīc sunt sȳcophantiae,
hīc argentum, | hīc amīca amantī erīlī fīliō.
atque ego nunc mē ut glōriōsum faciam et cōpī pectore,
quō modŏ quicque agerem ut lēnōnī surruperem mulierculam,
iam īnstitūta, ōrnāta, cūncta in ōrdine, animō ut volueram,
certa, dēfōrmāta habēbam. sed profectō hoc̄ sīc erit:
centum doctum hominum cōnsilia sōla haec dēvincit dea
Fortūna. atque hoc̄ vērum est: pro͜inde ut quisque Fortūnā ūtitur,
ita praecellet atque exinde sapere eum omnēs dīcimus.
bene ubi quoi scīmus cōnsilium | accidisse, hominem catum
eum ĕsse dēclārāmus, stultum autem illum quoi vortit male.
stultī hau scīmus frūstrā ut sīmus, quom quid cupienter darī
petimus nōbīs, quasi quid in rem sīt possīmus nōscere.
certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc̄ ēvenīt
in labōre atque in dolōre, ut mors obrēpāt interim.
sed iam satis est philosophātum. nimis̆ diū et longum loquōr.
dī immortālēs, aurichalcō contrā nōn cārum fuīt
meum mendācium, hīc modô quod subitō commentus fuī,
quia lēnōnis mē esse dīxī. nunc ego hāc epistulā
trīs dēlūdam, erum et lēnōnem et quī hanc dedīt mī epistulam.
eugae, pār parī aliud autem quod cupiēbam contigīt:
venit eccum Calidōrus, dūcit nescioquem sēcum simul.
9 Calidorus · Charinus · Pseudolus
CALI dulcia atque amāra apud tē sum ēlocūtus omnia:
scīs amōrem, scīs labōrem, scīs egestātem meam.
CHAR commeminī omnia: id tū modo, mē quid vīs facere, fac sciam.
[ CALI quom haec tibi alia sum ēlocūtus, vix rem scīs dē symbolō.
CHAR omnia, inquam. tū modo quid mē facere vīs fac ut sciam.]
CALI Pseudolus mī ita imperāvīt ut aliquem hominem strēnuom,
benevolentem addūcerem ad sē. CHAR servās imperium probē,
nam | et amīcum et benevolentem dūcis. sed ĭstic Pseudolus
novos̆ mihi est. CALI nimium est mortālis graphicus, εὑρετής mihi est.
is mihi haec sēsē effectūrum dīxīt quae dīxī tibi.
PS magnuficē hominem compellābō. CALI quoia vōx resonāt? PS iō,
iŏ tē, tē, tyranne, tē, tē | ego quī imperitās Pseudolō
quaerō, quoi ter̄ trīna triplicia, tribus̆ modīs tria gaudia,
artibus tribus̆ trīs dēmeritās dem laetitiās, dē tribus
fraude partās per malitiam, per dolum et fallāciās;
in libellō hōc obsignātō ad tē attulī pauxillulō.
CALI ĭllic homō est. CHAR ut paratragoedāt carnufex! PS cōnfer gradum
contrā pariter, porge audācter ad salūtem bracchium.
CALI dīc utrum Spemne an Salūtem tē salūtem, Pseudole.
PS immō utrumque. CHAR “Utrumque,” salvē. sed quid āctum est? PS quid timēs?
CALI attulī hunc. PS quid? attulistī? CALI “addūxī,” voluī dīcere.
PS quis ĭstic est? CALI Charīnus. PS eugae! iam χάριν τούτῳ ποιῶ.
CHAR quīn tū sīquid opu’st mī audācter imperās? PS tam grātia est.
bene sīt tibi, Charīne. nōlō tibi molestōs esse nōs.
CHAR vōs molestōs? nīl molestum est mī id quidem. PS tum igitur manē.
CALI quid ĭstuc̄ est? PS epistulam modo hănc intercēpī et symbolum.
CALI symbolum? quem symbolum? PS quī ā mīlite allātu’st modo.
eius servos quī hunc ferēbāt cum quīnque argentī minīs,
tu͜am quī amīcam hinc arcessēbāt, ēī ōs sublēvī modo.
CALI quō modō? PS hōrum causā haec agitur spectātōrum fābula:
hī sciunt quī hīc adfuērunt. vōbīs post narrāverō.
CALI quid nunc agimus? PS līberam hodiē tuam amīcam amplexābere.
CALI egone? PS tū istīc ipsus, inquam, sī quidem hoc̄ vīvet caput;
sī modŏ mihi hominem inveniētis properē. CHAR quā faciē? PS malum,
callidum, doctum, quī quandō prīncipium prehenderīt,
porrō suā virtūte teneāt quid sē facere oporteāt,
atque quī hīc nōn vīsitātus saepe sīt. CHAR sī servos est,
numquid rēfert? PS immō multō māvolō quam līberum.
CHAR posse opīnōr mē dare hominem tibi malum et doctum, modo
quī ā patre advēnīt Carystō necdum exīt ex aedibus
quōquam neque Athēnās advēnīt umquam ante hesternum diem.
PS bene iuvās. sed quīnque inventīs opus est argentī minīs
mūtuīs, quās hodiē reddam, nam huius mihi dēbēt patēr.
CHAR ego dabō, nē quaere aliunde. PS ō | hominem opportūnum mihi!
etiam opu’st chlamyde et machaerā et petasō. CHAR possum ā mē dare.
PS dī immortālēs, nōn Charīnus mihi hĭc quidem, sed Cōpia est.
sed ĭstic servos ex Carystō quī hīc adest, ecquid sapit?
CHAR hircum ab ālīs. PS manuleātam tunicam habēre hominem addecet.
ecquid is homō habēt acētī in pectore? CHAR atque acidissumī.
PS quid sī opus̆ sīt ut dulce prōmāt indidem, ecquid habĕt? CHAR rogās?
murrinam, passum, defrūtum, mellam, mel quoivīs modī;
quīn in corde īnstruere quondam coepit pantopōlium.
PS eugepae! lepidē, Charīne, me͜ō mē lūdō lamberās.
sed quid nōmen esse dīcam ego istī servō? CHAR Sīmiae.
PS scītne in rē advorsā vorsārī? CHAR turbō nōn aequē citu’st.
PS ecquid argūtu’st? CHAR malōrum facinorum saepissumē.
PS quid quom manufēstō tenētur? CHAR anguilla est, ēlābitur.
PS ecquid is homō scītu’st? CHAR plēbī scītum nōn est scītius.
PS probus homō est, ut praedicāre tē audiō. CHAR immō sī sciās,
ubi tē aspexerit, narrābit ultrō quid sēsē velīs.
sed quid es̄ āctūrus? PS dīcam. | ubi hominem exōrnāverō,
subditīvom fierī ego illum mīlitis servom volō;
symbolum hunc ferat lēnōnī cum quīnque argentī minīs,
mulierem ab lēnōne abdūcāt. em tibi omnem fābulam!
cēterum quō quicque pactō faciāt, ipsī dīxerō.
CALI quid nunc igitur stāmus? PS hominem cum ōrnāmentīs omnibus
exōrnātum addūcite ad mē iam ad tarpezītam Aeschinum.
sed properāte. CALI prius illī erimus quam tū. PS abīte ergō ōcius.
quicquid incertī mī in animō prius aut ambiguom fuīt,
nunc liquēt, nunc dēfaecātum est cor̄ mihī; nunc pervium est:
omnīs ōrdine hīs sub signīs dūcam legiōnēs meās,
avĭ sinistrā, auspiciō liquidō atque ex meā sententiā.
cōnfīdentia est inimīcōs me͜ōs mē posse perdere.
nunc ībō ad forum atque onerābō me͜īs praeceptīs Sīmiam,
quid agāt nē quid titubēt, doctē ut hanc ferat fallāciam.
iam ego hoc ipsum oppidum expugnātum faxō erit lēnōnium.
10 Puer
PUER quoi servitūtem dī danunt lēnōniam
puerō, atque eīdem sī addunt turpitūdinem,
nē illī, quantum ego nunc corde cōnspiciō meō,
malam rem magnam multāsque aerumnās danunt.
velut haec mī ēvēnīt servitūs, ubi ego omnibus
parvīs magnīsque miseriīs praefulciōr;
neque ego amātōrem mī invenīre ūllum queō
quī amēt mē ut cūrēr tandem nitidiusculē.
nunc hūïc lēnōnī hodiē est nātālis diēs:
interminātus est ā minimō ad maxumum,
sī quis nōn hodiē mūnus mīsissēt sibi,
e͜um crās cruciātū maxumō perbītere.
nunc nesciō hercle rēbus quid faciam meīs;
neque ego illud possum quod ĭllī quī possunt solent.
nunc, nisi lēnōnī mūnus hodiē mīserō,
crās mihi pōtandus frūctus est fullōnius.
ēheu, quam illae reī ego etiam nunc sum parvolus!
atque edepol, ut nunc male malum metuō miser,
sī quispiam det quī manus graviōr siet,
quamquam illud aiunt magnō gemitū fīerī,
comprimere dentēs videōr posse aliquō modō.
sed comprimenda est mihi vōx atque ōrātiō:
erus eccum recipit sē domum et dūcit coquom.
11 Ballio · Coquus · Puer
BAL forum coquīnum quī vocant stultē vocant,
nam nōn coquīnum est, vērum fūrīnum est forum.
nam ego sī iūrātus peiōrem hominem quaererem
coquom, nōn potuī quam hunc quem dūcō dūcere,
multiloquom, glōriōsum, īnsulsum, inūtilem.
quīn ob eam rem Orcus recipere ad sē hunc nōluīt,
ut essēt hīc quī mortuīs cēnam coquāt;
nam hic sōlus illīs coquere quod placeāt potest.
COQ sī mē arbitrābāre istō pactō ut praedicās,
quōr condūcēbās? BAL inopiā: alius nōn erat.
sed quōr sedēbās in forō, sĭ | erās coquos,
tū sōlus praeter aliōs? COQ ego dīcam tibi:
hominum ego avāritiā factus sum improbiōr coquos,
nōn meōpte ingeniō. BAL quā istuc̄ ratiōne? COQ ēloquār.
quia enim, quom extemplō veniunt conductum coquom,
nēmō illum quaerit quī optumus et cārissumu’st:
illum condūcunt potius quī vīlissumu’st.
hōc ego fuī hodiē sōlus obsessor forī.
illī drachumissent miserī: mē nēmō potest
minōris quisquam nummō ut surgam subigere.
nōn ego item cēnam condiō ût aliī coquī,
quī mihi condīta prāta in patinīs prōferunt,
bovĕs quī convīvās faciunt herbāsque oggerunt,
e͜ās herbās herbīs aliīs porrō condiunt:
appōnunt rumicem, brassicam, bētam, blitum,
indunt coriandrum, fēniculum, ālium, ātrum holus,
e͜ō lāserpīcī lībram pondō dīluont,
teritur sināpis scelera, quae illīs quī terunt
prius̆ quam trīvērunt oculī ut exstillent facit.
eī hominēs cēnās ubi coquont, quom condiunt,
nōn condīmentīs condiunt sed strīgibus,
vīvīs convīvīs intestīna quae exedint.
hōc hīc quidem hominēs tam brevem vītam colunt,
quom hāsce herbās hui͜us modī in suom alvom congerunt,
formīdolōsās dictū, nōn ēsū modo.
quās herbās pecudēs nōn edunt, hominēs edunt.
BAL quid tū? dīvīnīs condīmentīs ūtere
quī prōrogāre vītam possīs hominibus,
quī ea culpēs condīmenta? COQ audācter dīcitō,
nam vel ducēnōs annōs poterunt vīvere
me͜ās quī ēsitābunt ēscās quās condīverō.
nam ego cōcilendrum quandō in patinās indidī
aut cēpolendrum aut maccidem aut saucaptidem,
eaepse sēsē fervefaciunt īlicō.
haec ad Neptūnī pecudēs condīmenta sunt;
terrestrīs pecudēs cīcimandrō condiō aut
hapalopside aut cataractriā. BAL at tē Iuppiter
dīque omnēs perdant cum condīmentīs tuīs
cumque tuīs istīs omnibus mendāciīs.
COQ sine sīs loquī mē. BAL loquere, atque ī in malam crucem.
COQ ubi omnēs patinae fervont, omnīs aperiō:
is odōs dīmissīs manibus in caelum volāt.
BAL odōs dīmissīs manibus? COQ peccāvī īnsciēns.
BAL quīdum? COQ “dīmissīs pedibus” voluī dīcere.
eum odōrem cēnāt Iuppiter cottīdiē.
BAL sī nusquam īs coctum, quidnam cēnāt Iuppiter?
COQ īt incēnātus cubitum. | BAL ī in malam crucem.
istācin causā tibi hodiē nummum dabō?
COQ fateōr equidem esse mē coquom cārissumum,
vērum prō pretiō faciō ut opera appāreāt
mea, quō conductus veniō. BAL ad fūrandum quidem.
COQ an tū invenīre postulās quemquam coquom
nisi mīluīnīs aut aquilīnīs ungulīs?
BAL an tū coquinātum tē īre quōquam postulās,
quīn ibi cōnstrictīs ungulīs cēnam coquās?
nunc adeō tū, quī meus es̄, iam ēdīcō tibi
ut nostra properēs āmōlīrī | omnia,
tum ut huius oculōs in oculīs habeās tuīs:
quōquō hic spectābit, e͜ō tū spectātō simul.
sī quō hic gradiētur, pariter prōgredīminō;
manŭm sī prōtollet, pariter prōfertō manum.
su͜om sī quid sūmet, id tū sinitō sūmere;
sī nostrum sūmet, tū tenētō altrīnsecus.
sī iste ībit, ītō, stābit, astātō simul;
sī conquinīscet, istīc conquinīscitō.
item hīs discipulīs prīvōs custōdēs dabō.
COQ habĕ modo bonum animum. BAL quaesō, quī possum, docē,
bonum animum habēre quī tē ad mē addūcam domum?
COQ quia sorbitiōne faciam ego hodiē tē meā
item ut Mēdēa Peliam concoxīt senem,
quem medicāmentō et su͜īs venēnīs dīcitur
fēcisse rūrsus ex sene adulēscentulum,
item ego tē faciam. | BAL eho, an etiam es̄ venēficus?
COQ immō edepol vērō | hominum servātōr. BAL ehem!
quantī istuc̄ ūnum mē coquināre perdocēs?
COQ quid? BAL ut tē servem nē quid surrupiās mihi.
COQ sī crēdis, nummō; sī nōn, nē minā quidem.
sed utrum tū amīcīs hodiē an inimīcīs tuīs
datūru’s cēnam? BAL pol ego amīcīs scīlicet.
COQ quīn tū illō inimīcōs potius quam | amīcōs vocās?
nam ego ita convīvīs cēnam condītam dabō
hodiē atque ita suāvī suāvitāte condiam,
ut quisque quicque condītum gustāverīt,
ipsus sibi faciam ut digitōs praerōdāt suōs.
BAL quaesō hercle, prius̆ quam quoiquam convīvae dabis,
gustātō tūte prius et discipulīs datō,
ut praerōdātis vostrās fūrtificās manūs.
COQ fortasse haec tū nunc mihi nōn crēdis quae loquōr.
BAL molestus nē sīs. nimium iam tinnīs, tacē.
em | ĭllīc ego habitō. | intrō abī et cēnam coque.
properā. PUER quīn tū īs accubitum, et convīvās cedo.
corrumpitur iam cēna. BAL em, subolem sīs vidē:
iam hic quoque scelestus est, coquī sublingulō.
profectō quid nunc prīmum caveam nesciō,
ita in aedibus sunt fūrēs, praedō in proxumō est.
nam mī hic vīcīnus apŭd forum paulō prius
patēr Calidōrī | opere ēdīxīt maxumō
ut mihi cavērem ā Pseudolō servō suō,
nē fidem eī habērem; nam e͜um circum īre in hunc diem
ut mē, sī possēt, muliere intervorterēt;
e͜um prōmīsisse firmiter dīxīt sibi
sēsē abductūrum ā mē dolīs Phoenīcium.
nunc ībō intrō atque ēdīcam familiāribus,
profectō nē quis quicquam crēdāt Pseudolō.
12 Pseudolus · Simia
PS sī umquam quemquam dī immortālēs
voluēre esse auxiliō adiūtum,
tum mē et Calidōrum servātum
volŭnt esse et lēnōnem exstīnctum,
quom tē adiūtōrem genuērunt
mihi tam doctum hominem atque astūtum.
sed ubi ill’c est? sumne ego homō īnsipiēns,
quī haec mēcum egomet loquăr sōlus?
dedĭt verba mihi hercle, ut opīnōr:
malus̆ cum malō stultē cāvī.
tum pol ego interiī, homŏ sī ille abiīt, neque hoc opus̆ quod voluī hodiē efficiam.
sed eccum videō verbeream statuam. ut it, ut magnuficē īnfert sēsē!
ehĕm, tē hercle ego circumspectābam, nimis̆ metuēbam male nē abiissēs.
SIM fuĭt me͜um officium ut facerem, fateōr.
PS ubi restiterās? SIM ubi mihi lubitum est.
PS istuc̄ egō satis sciō. SIM quōr ergō quod scīs mē rogās?
PS at hoc̄ volō monēre tē. SIM monendu’s nē mē moneās.
PS nimis̆ tandem ego ăbs tē contemnōr.
SIM quippe ego tē nī contemnam,
stratiōticus homŏ quī clueār?
PS iam hoc̄ volŏ quod occeptum est agī.
SIM numquid agere aliud mē vidēs?
PS ambulā ergō cito. SIM immō ōtiōsē volō.
PS haec ea occāsiō est: dum ille dormīt, volō
tū priōr ut occupēs adīre.
SIM quid properās? placidē, nē timē.
ita ille faxīt Iuppiter,
ut ille palam ibidem adsiet,
quisquis ĭlle est, quī adĕst ā mīlite.
numquam edepol erit ille potiōr
Harpax quam ego. habē animum bonum:
pulchrē ego hanc explicātam tibī rem dabō.
sīc ego illum dolīs atque mendāciīs
in timōrem dabō mīlitārem advenam,
ipsus̆ sēsē ut negēt esse eum quī siet
mēque ut esse autumēt quī ipsus est. PS quī potest?
SIM occīdis mē, quom istuc̄ rogitās.
PS ō hominem lepidum!
SIM tē quoque etiam dolīs atque mendāciīs,
quī magister mihi es̄, antidībō, ut sciās.
PS Iuppiter tē mihī servēt. SIM immō mihi.
sed vidē, ōrnātus hic mē satin condecet?
PS optumē habēt. SIM estō.
PS tantum tibi bonĭ dī immortālēs duĭnt quantum tū tibi | optēs;
nam sī exoptem quantum dignu’s tantum dent, minus̆ nihilō sīt.
neque ego hōc hominem quemquam vīdī magis̆ malum ĕt maleficum.
SIM tūn id mihi? PS taceō.
sed egō quae tibi bona dabō ĕt faciam,
sī hanc sŏbriē rem accūrāssīs.
SIM potin ut taceās? memorem immemorem facĭt quī monĕt quod memŏr meminīt.
teneō omnia, ĭn pectore condita sunt, meditātī sunt mihi dolĭ doctē.
PS probus est hic homō. SIM neque hic est neque ego. PS at vidĕ nē titubēs. SIM potin ut taceās?
PS ita mē dĭ | ament — SIM ita nōn facient: mera iam mendācia fundēs.
PS — ut ego ob tuam, Sīmia, perfidiam tē amō et metuō et magnī faciō.
SIM ego ĭstuc̄ aliīs dare condidicī: mī obtrūdere nōn potes̆ palpum.
PS ut ego accipiam tē hodiē lepidē, | ubi ĕffēceris hoc̄ opus. SIM hahahae!
PS lepidō vīctū, vīnō, unguentīs et ĭnter pōcula pulpāmentīs;
ibidem ūnā aderit mulier lepidâ, tibi sāvia super sāvia quae det.
SIM lepidē accipis mē. PS immō sī efficis, tum faxō magis̆ dīcās.
SIM nisi ĕffēcerŏ, cruciābiliter
carnufex mē accipitō.
sed properā mihi mōnstrāre ubi sīt ōs lēnōnis aedium.
PS tertium hoc̄ est. SIM st! tacē, aedēs hīscunt. PS crēdō, animō male est
aedibus. SIM quid iam? PS quia edepol ipsum lēnōnem ēvomunt.
SIM illicinest? PS ill’c est. SIM mala merx est, Pseudole. illuc sīs vidē,
ut trānsvorsus, nōn prōvorsus cēdit, quasi cancer solēt.
13 Ballio · Pseudolus · Simia
BAL minus̆ malum hunc hominem esse opīnōr quam esse cēnsēbam coquom,
nam nihil etiamdum harpagāvīt praeter cyathum et cantharum.
PS heus tū, nunc occāsiō est et tempus. SIM tēcum sentiō.
PS ingredere in viam dolōsē. ego hīc in īnsidiīs erō.
SIM habuī numerum sēdulō: hoc̄ est sextum ā portā proxumum
angiportum, in id angiportum mē dēvortī iusserat.
quotumās aedīs dīxerīt, id ego admodum incertō sciō.
BAL quis hic homō chlamydātus est aut unde est aut quem quaeritāt?
peregrīna faciēs vidētur hominis atque ignōbilis.
SIM sed ĕccum quī ex incertō faciet mihi quod quaerō certius.
BAL ad mē adīt rēctā. unde ego hominem hunc esse dīcam gentium?
SIM heus tū, quī cum hirquīnā barbā stās, respondē quod rogō.
BAL eho, ăn nōn prius salūtās? SIM nūlla est mihi salūs datāria.
BAL nam pol hinc tantundem accipiēs. PS iam inde ā prīncipiō probē!
SIM ecquem in angiportō hōc hominem tū nōvistī? tē rogō.
BAL egomet mē. SIM paucī istuc̄ faciunt hominēs quod tū praedicās,
nam in forō vix decumus quisque est quī ipsus sēsē nōverīt.
PS salvos sum, iam philosophātur. SIM hominem ego hīc quaerō malum,
lēgirupam, impūrum, periūrum, atque impium. BAL mē quaeritāt,
nam illa mea sunt cognōmenta; nōmen sī memorēt modo.
quid ĕst eī hominī nōmen? SIM lēnō Balliō. BAL scīvīn ego?
ipse ego is sum, adulēscēns, quem tū quaeris. SIM tūn es̄ Balliō?
BAL ego enimvērō is sum. SIM ut vestītu’s, es̄ perfossor parietum.
BAL crēdō, in tenebrīs cōnspicātus sī sīs mē, abstineās manum.
SIM erus̆ meus tibi mē salūtem multam voluīt dīcere.
hanc epistulam accipe ā mē, hanc mē tibī iussīt dare.
BAL quis is homō est quī iussīt? PS periī, nunc homō in mediō lutō est:
nōmen nescīt, haerēt haec rēs. BAL quem hanc mīsisse ad mē autumās?
SIM nōsce imāginem: tūte eius nōmen memorātō mihi,
ut sciam tē Balliōnem esse ipsum. BAL cedo mī epistulam.
SIM accipe et cognōsce signum. BAL ōh, Polymachaeroplāgidēs
pūrus putus est ipsus; nōvī. heus, Polymachaeroplāgidī
nōmen est. SIM sciŏ iam mē rēctē tibi dedisse epistulam,
postquam Polymachaeroplāgidem ēlocūtus nōmen es̄.
BAL quid agit is? SIM quod homō edepol fortis atque bellātor probus.
sed properā hanc perlegere quaesō epistulam — ita negōtium est —
atque accipere argentum āctūtum mulieremque ēmittere.
nam hodiē Sicyōnī necesse est mē esse aut crās mortem exsequī,
ita erus meus est imperiōsus. BAL nōvī, nōtīs praedicās.
SIM properā perlegere ergō epistulam. BAL id agō, sī taceās modo.
“mīles̄ lēnōnī Balliōnī epistulam
cōnscrīptam mittit Polymachaeroplāgidēs,
imāgine obsignātam quae inter nōs duo
convēnīt ōlim.” SIM symbolu’st in epistulā.
BAL videō et cognōscō signum. sed in epistulā
nūllam salūtem mitterê scrīptam solēt?
SIM ita mīlitāris disciplīna est, Balliō:
manū salūtem mittunt bene volentibus,
e͜ādem malam rem mittunt male volentibus.
sed ut occēpistī, perge operā experīrier
quid epistula ista narrēt. BAL auscultā modo.
“Harpax calātor me͜us est, ad tē quī venīt —”
tūn es̄ is Harpax? SIM ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem.
BAL “ — quī epistulam istam fert. ab eō argentum accipe,
cum eō simītū mulierem mittī volō.
salūtem scrīptam dignum est dignīs mittere:
tē sī arbitrārem dignum, mīsissem tibi.”
SIM quid nunc? BAL argentum dēs, abdūcās mulierem.
SIM uter remorātur? BAL quīn sequere ergō intrō. SIM sequōr.
14 Pseudolus
PS peiōrem ego hominem magis̆que vorsūtē malum
numquam edepol quemquam vīdī quam | hĭc est Sīmia
nimis̆que ego ĭllum | hominem metuō et formīdō male
nē malus item ergā mē sit ut ergā illum fuīt,
nē in rē secundā nunc mī obvortāt cornua,
sī occāsiōnem capsit quī sīc sīt malus.
atque edepol equidem nōlō, nam illī bene volō.
nunc in metū sum maxumō triplicī modō:
prīmum omnium iam hunc comparem metuō meum,
nē dēserāt mē | atque ad hostīs trānseat;
metuō autem nē | erus̆ redeat etiamdum ā forō,
nē captā praedā captī praedōnēs fuant;
quom haec metuō, metuō nē ille hūc Harpax advenāt
prius̆ quam hinc hic Harpax abierīt cum muliere.
periī hercle! nimium tardē ēgrediuntur forās.
cor̄ colligātīs vāsīs exspectāt meum,
sī nōn ēdūcāt mulierem sēcum simul,
ut exulātum ex pectore aufugiāt meō.
victor sum, vīcī cautōs custōdēs meōs!
15 Simia · Pseudolus
SIM nē plōrā: nescīs ut rēs sīt, Phoenīcium,
vērum hau multō post faxō scībis accubāns.
nōn ego tē ad illum dūcō dentātum virum
Macedoniēnsem, quī tē nunc flentem facit:
quoiam esse tē vīs maxumē, ad eum dūcere.
Calidōrum hau multō post faxō amplexābere.
PS quid tū intus quaesō dēsēdistī tam diū?
mihi cor̄ retūnsum est oppugnandō pectore.
SIM occāsiōnem repperistī, verberō,
ubi percontēris mē īnsidiīs hostīlibus?
quīn hinc mētīmur gradibus mīlitāriīs?
PS atque edepol, quamquam nēquam homō es̄, rēctē monēs.
īte hāc triumphī ad cantharum rēctā viā.
16 Ballio
BAL hahae, nunc dēmum mī animus in tūtō locō est,
postquam iste hinc abiīt atque abdūxīt mulierem.
iubĕ nunc venīre Pseudolum, scelerum caput,
et ăbdūcere ā mē mulierem fallāciīs.
conceptīs hercle verbīs, satis̆ certō sciō,
ego periūrāre mē māvellem mīliēns
quam mī illum verba per dērīdiculum dare.
nunc dērīdēbō hercle hominem, sī convēnerō;
vērum in pistrīnō crēdō, ut convēnīt, fore.
nunc ego Simōnem mī obviam veniāt velim,
ut me͜ā laetitiā laetus prōmiscam siet.
17 Simo · Ballio
SIMO vīsō quid rērum meus Ulixēs ēgerīt,
iamne habeāt signum ex arce Balliōniā.
BAL ō fortūnāte, cedo fortūnātam manum.
SIMO quid est? BAL iam — SIMO quid iam? BAL nihil est quod metuās. SIMO quid est?
vēnitne homō ad tē? BAL nōn. SIMO quid est igitur bonī?
BAL minae vīgintī sānae et salvae sunt tibi,
hodiē quās abs tē est īnstipulātus Pseudolus.
SIMO velim quidem hercle. BAL rogă mē vīgintī minās,
sī illic hodiē illā sīt potītus muliere
sīve e͜am tuō gnātō hodiē, ut prōmīsīt, dabit.
rogā, obsecrō hercle, gestiō prōmittere,
omnibus̆ modīs tibi esse rem ut salvam sciās;
atque etiam habētō mulierem dōnō tibi.
SIMO nūllum perīclum est, quod sciam, stipulārier
ut concēpistī verba. vīgintī minās
dabin? BAL dabuntur. SIMO hoc̄ quidem āctum est hau male.
sed convēnistīn hominem? | BAL immō ambō simul.
SIMO quid ait? quid narrāt? quaesō, quid dīcit tibi?
BAL nūgās theātrī, verba quae in cōmoediīs
solent lēnōnī dīcī, quae puerī sciunt:
malum et scelestum et periūrum aibāt esse mē.
SIMO pol hau mentītu’st. BAL ergō haud īrātus fuī:
nam quantī rēfert tē e͜ī nec rēctē dīcere
quī nihilī faciāt quīque īnfitiās nōn eat?
SIMO quid est? quid nōn metuam ab eō? id audīre expetō.
BAL quia numquam abdūcet mulierem iam, nec potest,
ā mē. meministīn tibi mē dūdum dīcere
eam vēniisse mīlitī Macedoniō?
SIMO meminī. BAL em, | ĭlli͜us servos hūc ad mē argentum attulīt
et obsignātum symbolum — SIMO quid posteā?
BAL — quī inter mē atque illum mīlitem convēnerat:
is sēcum abdūxīt mulierem hau multō prius.
SIMO bonān fidē istuc̄ dīcis? BAL unde ea sīt mihi?
SIMO vidĕ modo nē illic sīt contechinātus quippiam.
BAL epistula atque imāgō mē certum facit;
quīn illam in Sicyōnem ex urbe abdūxīt modo.
SIMO bene hercle factum. quid ego cessō Pseudolum
facere ut det nōmen ad “Molās” colōniam?
sed quis hic homō est chlamydātus? BAL nōn edepol sciō,
nisi ut observēmus quō | eat aut quam rem gerāt.
18 Harpax · Simo · Ballio
HAR malus et nēquam est homŏ quī nihilī | erĭ | imperium suī servos̆ facit,
nihilī est autem suom quī officium facere immemor est, nisi ĕst admonitus.
nam quī līberōs īlicō sē arbitrantur,
ex cōnspectū erī sī suī sē abdidērunt,
luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, eī nōmen diū
servitūtis ferunt.
nec bonī ingenī quicquam in īs inest,
nisi ut improbĭs sē artibus̆ teneant.
cum hīs mihi nec locus nec sermō
convenīt neque īs umquam nōbilis fuī.
ego, ut mī imperātum est, etsī abest, hīc adesse erum arbitrōr.
nunc ego ĭllum metuō, quom hīc nōn adest,
nē quom adsīt metuam. e͜ī re͜ī operam dabō.
nam in tabernā ūsque adhūc, sī venīrēt Syrus,
quoi dedī symbolum, mānsī, ut iusserat:
lēnō ubi essēt domī, mē aibāt arcessere.
vērum ubi is nōn venīt nec vocāt,
veniō hūc ultrō, ut sciăm quid re͜ī sīt,
nē ill’c homō mē lūdificētur.
nec quicquam est melius quam ut hoc̄ pul-
tem atque aliquem ēvocem hinc intus. lē-
nō argentum hoc̄ vo-
lō ā mē accipiāt atque āmittāt
mulierem mēcum simul.
BAL heus tū! SIMO quid vīs? BAL hic homō meus est. SIMO quīdum? BAL quia praeda haec mea est:
scortum quaerit, habet argentum. iam admordēre hunc mihi lubet.
SIMO iamne illum comēsūrus es̄? BAL dum recēns est,
dator; dum calēt, dēvorārī decēt iam.
bonī mē virī pauperant, improbī augent:
populō strēnuī, mī †improbī ūsuī sunt.
SIMO malum quod tibī dī dabunt, sīc scelestu’s.
HAR mē nunc commorōr, quom hās forīs nōn feriō, ut sciam
sītne Balliō domī.
BAL Venus̆ mī haec bona dat, quom hōs hūc adigit
lucrifugās, damnicupidōs, quī
sē su͜amque aetātem bene cūrant:
edŭnt, bibunt, scortantur. illī
sunt aliō ingeniō atque tū,
quī neque tibi bene esse patere et illīs quibus est invidēs.
HAR heus, ubi ĕstis vōs? BAL hic quidem ad mē rēctā habēt rēctam viam.
HAR heus, ubi ĕstis vōs? BAL heus adulēscēns, quid ĭstīc dēbētur tibi?
bene ego ab hōc praedātus ībō; nōvī, bona scaeva est mihi.
HAR ĕcquis hoc̄ aperīt? BAL heus chlamydāte, quid ĭstīc dēbētur tibi?
HAR aedium dominum lēnōnem Balliōnem quaeritō.
BAL quisquis es̄, adulēscēns, operam fac compendī quaerere.
HAR quid iam? BAL quia tūte ipsus ipsum praesēns praesentem vidēs.
HAR tūn is es̄? SIMO chlamydāte, cavĕ sīs tibi ă curvō īnfortūniō
atque in hunc intende digitum: hic lēnō est. BAL at hic est vir bonus.
sed, tū, bone vir, flāgitāre saepe clāmōre in forō,
quom lībella nusquam est, nisi quid lēnō hic subvenīt tibi.
HAR quīn tū mēcum fābulāre? BAL fābulōr. quid vīs tibi?
HAR argentum accipiās. BAL iamdūdum, sī dēs, porrēxī manum.
HAR accipe: hīc sunt quīnque argentī lēctae numerātae minae.
hoc̄ tibi erus̆ mē iussīt ferre Polymachaeroplāgidēs,
quod dēbērēt, atque ut mēcum mitterēs Phoenīcium.
BAL erus̆ tuos? HAR ita dīcō. BAL mīles̄? HAR ita loquōr. BAL Macedonius?
HAR admodum, inquam. BAL tē ad mē mīsīt Polymachaeroplāgidēs?
HAR vēra memorās. BAL hoc̄ argentum ut mihi darēs? HAR sī tū quidem es̄
lēnō Balliō. BAL atque ut ā mē mulierem tū abdūcerēs?
HAR ita. BAL Phoenīcium esse dīxīt? HAR rēctē meministī. BAL manē,
iam redeō ad tē. HAR at mātūrātē properā, nam properō: vidēs
iam diem multum esse. BAL videō. hunc advocāre etiam volō;
manĕ modo istīc, iam revortār ad tē. quid nunc fit, Simō?
quid agimus? manufēstō hunc hominem teneō quī argentum attulīt.
SIMO quīdum? BAL an nescīs quae sīt haec rēs? SIMO iuxtā cum ignārissumīs.
BAL Pseudolus tuos allēgāvīt hunc, quasi ā Macedoniō
mīlite essēt. SIMO habĕn argentum ab homine? BAL rogitās quod vidēs?
SIMO heus, mementō ergō dīmidium istinc mihi dē praedā dare:
commūne istuc̄ esse oportēt. BAL quid, malum? id tōtum tuom est.
HAR quam mox mī operam dās? BAL tibi dō equidem. quid nunc mī es̄ auctor, Simō?
SIMO explōrātōrem hunc faciāmus lūdōs suppositīcium,
adeō dōnicum ipsus sēsē lūdōs fierī sēnserīt.
BAL sequere. quid aïs? nemp’ tū illīus servos es̄? HAR plānissumē.
BAL quantī tē ēmīt? HAR su͜ārum in pugnā vīrium victōriā.
nam | ego eram domī imperātor summus in patriā meā.
BAL an etiam umquam ille expugnāvīt carcerem, patriam tuam?
HAR contumēliam sī dīcēs, audiēs. BAL quotumō diē
ex Sicyōne hūc pervēnistī? | HAR alterō ad merīdiem.
BAL strēnuē mehercle iistī. SIMO quam velīs pernīx homō est:
ubi sūram aspiciās, sciăs posse e͜um gerere crassās compedēs.
BAL quid aïs? tūn etiam cubitāre solitu’s in cūnīs puer?
SIMO scīlicēt. BAL etiamne facere solitus es̄ — scīn quid loquār?
SIMO scīlicet solitum esse. HAR sānīne estis? BAL quid hŏc quod tē rogō:
noctū in vigiliam quandō ībāt mīles̄, quom tū ībās simul,
conveniēbātne in vāgīnam tu͜am machaera mīlitis?
HAR ī in malam crucem. BAL īr’ licēbit tamĕn tibi hodiē temperī.
HAR quīn tū mulierem mī ēmittis, aut redde argentum. BAL manē.
HAR quid maneam? BAL chlamydem hanc commemorā quantī conducta est. HAR quid est?
BAL quid merēt machaera? HAR helleborum hīsce hominibûs opus est. BAL eho!
HAR mitte. BAL quid mercēdis petasus hodiē dominō dēmerēt?
HAR quid “dominō”? quid somniātis? mea quidem haec habeō omnia,
me͜ō pecūliō ēmpta. BAL nemp’ quod femina summa sustinent.
HAR unctī hī sunt senēs, fricārī sēsē ex antīquō volunt.
BAL respondē, obsecrō hercle, vērō sēriō hoc̄ quod tē rogō:
quid merēs? quantillō argentī tē condūxīt Pseudolus?
HAR quis ĭstic Pseudolu’st? BAL praeceptor tu͜os, quī tē hanc fallāciam
docuit, ut fallāciīs hinc mulierem ā mē abdūcerēs.
HAR quem tū Pseudolum, quās tū mihi praedicās fallāciās,
quem ego hominem nūllī colōris nōvī? BAL nōn tū istinc abīs?
nihil est hodiē hīc sȳcophantīs quaestūs: pro͜in tū Pseudolō
nūntiēs abdūxisse alium praedam, quī occurrit priōr
Harpax. HAR is quidem edepol Harpax ego sum. BAL immō edepol esse vīs.
pūrus putus hic sȳcophanta est. HAR ego tibi argentum dedī
et dūdum adveniēns extemplō symbolum servō tuō,
erĭ | imāgine obsignātam epistulam, hīc ante ōstium.
BAL me͜ō tū epistulam dedistī servō? quoi servō? HAR Syrō.
BAL nōn cōnfīdit sȳcophanta hic nūgīs: meditātē malu’st.
[edepol hominem verberōnem Pseudolum, ut doctē dolum
commentu’st: tantundem argentī quantum mīles̄ dēbuīt
dedit huic atque hominem exōrnāvīt, mulierem quī abdūcerēt.]
nam illam epistulam ipsus vērus Harpax hūc ad mē attulīt.
HAR Harpax ego vocōr, ego servos sum Macedonī mīlitis,
ego nec sȳcophantiōsē quicquam agō nec maleficē
neque ĭstum Pseudolum mortālis quī sīt nōvī neque sciō.
SIMO tū, nisi mīrum est, lēnō, plānē perdidistī mulierem.
BAL edepol nē istuc̄ magis̆ magisque metuō quom verba audiō.
mihi quoque edepol iamdūdum ille Syrus̆ cor̄ perfrīgēfacit,
symbolum quī ab hōc accēpīt. mīra sunt nī Pseudolu’st.
eho tū, quā faciē fu͜īt, dūdum quoi dedistī symbolum?
HAR rūfus quīdam, ventriōsus, crassīs sūrīs, subniger,
magnō capite, acūtīs oculīs, ōre rubicundō, admodum
magnīs pedibus. BAL perdidistī, postquam dīxistī pedēs:
Pseudolus fuit ipsus. āctum est dē mē. iam moriōr, Simō.
HAR hercle tē hau sinam ēmorīrī, nisi mī argentum redditur,
vīgintī minae. SIMO atque etiam mihi aliae vīgintī minae.
BAL auferēn tū id praemium ā mē quod prōmīsī per iocum?
SIMO dē improbīs virīs auferrī praemium et praedam decēt.
BAL saltem Pseudolum mihi dēdās. SIMO Pseudolum ego dēdam tibi?
quid dēlīquīt? dīxīn ab eō tibi ŭt cavērēs centiēns?
BAL perdidīt mē. SIMO at mē vīgintī modicīs multāvīt minīs.
BAL quid nunc faciam? HAR sī mī argentum dederīs, tē suspenditō.
BAL dī tē perdant! sequere sīs mē ergō hāc ad forum ŭt solvam. HAR sequōr.
SIMO quid ego? BAL peregrīnōs absolvam, crās agam cum cīvibus.
Pseudolus mihī centuriāta habuīt capitis comitia,
quī illum ad mē | hodiē allēgāvīt, mulierem quī abdūcerēt.
sequere tū. nunc nē exspectētis dum hāc domum redeam viā;
ita rēs gesta est, angiporta haec certum est cōnsectārier.
HAR sī graderēre tantum quantum loquere, iam essēs ad forum.
BAL certum est mī hunc ēmortuālem facere ex nātālī diē.
19 Simo
SIMO bene ego illum tetigī, bene autem servos inimīcum suom.
nunc mihi certum est aliō pactō Pseudolō īnsidiās dare
quam in aliīs cōmoediīs fit, ubi cum stimulīs aut flagrīs
īnsidiantur. at ego iam intus prōmam vīgintī minās
quās prōmīsī sī effēcissēt; obviam eī ultrō dēferam.
nimis illic mortālis doctus, nimis̆ vorsūtus, nimis̆ malus;
superāvīt dolum Trōiānum | atque Ulixem Pseudolus.
nunc ībō intrō, argentum prōmam, Pseudolō īnsidiās dabō.
20 Pseudolus
PS quid hoc̄? sīcine hoc̄ fit, pedēs? stātin an nōn?
an id voltis, ut mē hinc iacentem aliquis tollāt?
nam hercle sī ceciderō, vostrum erit flāgitium.
pergitin pergere? āh, serviendum mihi hodiē est.
magnum hoc̄ vitium vīnō est:
pedēs captāt prīmum, luctātor dolōsu’st.
profectō edepoll ego nunc probē habeō madulsam:
ita vīctū excūrātō, ita magnīs munditiīs et dīs dignīs,
itaque in locŏ fēstīvō sumus fēstīvē acceptī.
quid opu’st mē multās agere ambāgēs? hoc̄
est hominī quam ob rem vītam amēt,
hīc omnēs volŭptātēs, in hōc
omnēs venustātēs sunt:
deīs proxumum | esse arbitrōr.
nam ubi amāns complexu’st amantem, | ubi | ad labra labella adiungit,
ubi ălter alterum bilinguī manufēstō inter sē prehendunt,
ubi mammā mammicula opprimitûr aut, sī lubĕt, corpora conduplicant,
manū candidā cantharum dulciferum †propīnāre mīcissuma amīcitiam†
neque esse alium aliī odiō ibī nec molestum
nec sermōnibus mōrologīs ūtī,
unguenta atque odōrēs, lēmniscōs, corōllās
darī dapsilīs, nōn enim parcē prōmī,
vīctum cēterum nē quis mē rogēt —
hōc egō modō | atque erus minor
hunc diem sūmpsimus prothȳmē,
postquam opus meum
omne ut voluī perpetrāvī
hostibus fugātīs.
illōs accubantīs, pōtantīs, amantīs
cum scortīs relīquī, et meum scortum ibīdem,
suō cordī atque animō obsequentīs. sed postquam
exsurrēxī, ōrant mēd ut saltem.
ad hunc mē modum intulī illīs, satis facētē,
nimis ex discipulīnā, quippe ego quī
probē Iōnica perdidicī. sed palliolātim amictus
sīc haec incessī lūdibundus.
plaudunt, “parum” clāmitant mī, ut revortār.
occēpī dēnuō, | hōc modō. nōluī
ĭdem. | amīcae dabam mē meae
ut mē amārēt; ubī circumvortōr, cadō:
id fūīt nēnia lūdō.
itaque dum ēnītōr — prox! — iam paene inquināvī pallium.
nimiae tum voluptātī edepol fuī.
ob cāsum datur cantharus, bibī.
commūtō īlicō pallium, illud posīvī;
inde hūc exiī, crāpulam dum āmovērem.
nunc ab erō ad erum meum maiōrem veniō foedus commemorātum.
aperīte, aperīte! heus, Simōnī mĕ | adesse aliquis nūntiāte!
21 Simo · Pseudolus
SIMO vōx virī pessumī mē exciet forās.
sed quid hoc̄? quō modō? quid videō ego?
PS cum corōnā ēbrium Pseudolum tuom.
SIMO līberē hercle hoc̄ quidem. sed vidē statum.
num meā grātiā pertimēscit magis?
cōgitō saeviter blanditerne alloquār.
sed mē hoc̄ votāt vim facere nunc
quod ferō, sī qua in hōc spēs sita est mihi.
PS vir malus virō
optumō obviam it.
SIMO dī tē ament, Pseudole. PS hae! | SIMO ī in malam crucem.
PS quōr ego afflīctōr? SIMO quid tū, malum, in ōs igitur mī ēbrius irrūctās?
PS molliter sīs tenē mē, cavē nē cadam: nōn vidēs
mē ut madidē madeam?
SIMO quae istaec audācia est, tē sīc interdius
cum corōllā ēbrium | ingredīrī? PS lubet.
SIMO quid “lubet”? pergin rūctāre in ōs mihi?
PS suāvis rūctus mihi est. sīc sine, Simō.
SIMO crēdō equidem potis esse tē, scelus,
Massicī montis ūberrumōs quattŭor
frūctūs ēbibere in hōrā ūnā. PS “hībernā” additō.
SIMO hau male monēs. sed dīc tamen,
unde onustam celōcem agere tē praedicem?
PS cum tuō fīliō perpōtāvī modo.
sed, Simō, ut probē
tāctus Balliō est!
quae tibī dīxī, ut effecta reddidī!
SIMO pessumu’s̄ homō.
PS mulier haec facit:
cum tuō fīliō lībera accubāt.
SIMO omnia ut quicque ēgistī ōrdine sciō.
PS quid ĕrgō dubitās dare mī argentum? SIMO iūs petis, fateōr. tenē.
PS at negābās datūrum esse tē mihi, tamen dās.
onerā hunc hominem ac mē cōnsequere hāc. SIMO egone istum onerem? | PS onerābis, sciō.
SIMO quid ego huic hominī faciam? satin ultrō et ărgentum aufert et mē irrīdēt?
PS vae victīs! SIMO vorte ergō umerum.
PS êm. | SIMO hoc̄ ego numquam ratus̆ sum
fore mē, ut tibi fierem supplex.
heu | heu! PS dēsine. SIMO doleō. PS nī
dolērēs tū, ego dolērem.
SIMO quid? hoc auferĕn, Pseudole mī, abs tuō erō? PS lubĕntissumŏ corde atque animō.
SIMO nōnne audēs, quaesō, aliquam partem mihi grātiăm facere hinc dē argentō?
PS nōn: mē dīcēs avidum esse hominem, nam hinc numquam eris nummō dīvitiōr,
neque tē me͜ī tergī miserērēt, sī hoc̄ nōn hodiē effēcissem.
SIMO erit ubi tē ulcīscār, sī vīvō. PS quid minitāre? habeō tergum.
SIMO age sānē igitur. PS redĭ. SIMO quid redeam? PS redĭ modo: nōn eris̆ dēceptus.
SIMO redeō. PS simul mēcum ī pōtātum. | SIMO egone e͜am? PS fac quod tē iubeō:
sī īs, aut dīmidium aut plūs etiam faxō hinc ferēs̆. SIMO eō, dūc mē quō vīs.
PS quid nunc? numquid īrātus es̄ aut mihi aut fī-
liō propter hās rēs, Simō? SIMO nīl profectō. PS ī hāc.
SIMO tē sequōr. quīn vocās
spectātōrēs simul?
PS hercle mē istī hau solent
vocāre, neque ĕrgō ego istōs;
vērum sī voltis applaudere atque approbā-
re hunc gregem et fābulam, in crāstinum
vōs vocābō.