PROLOGUS   ARCTURUS

ARC quī gentīs omnīs mariaque et terrās movēt,

eius sum cīvis cīvitāte caelitum.

ita sum ut vidētis, splendēns stēllā candidā,

signum quod semper tempore exoritur suō

hīc atque in caelō. nōmen Arctūrō’st mihi.

noctū sum in caelō clārus atque inter deōs;

inter mortālīs ambulō | interdius.

et alia signa caelō ad terram accidunt:

quī’st imperātōr dīvom atque hominum Iuppiter,

is nōs per gentīs aliōs aliā disparāt

quī facta hominum mōrēsque, pietātem, et fidem

nōscāmus, ut quemque adiuvēt opulentia.

quī falsās lītīs falsīs testimōniīs

petunt quīque in iūre abiūrant pecūniam,

e͜ōrum referimus nōmina exscrīpta ad Iovem.

cottīdiē ille scīt quis hīc quaerāt malum:

quī hīc lītem apīscī postulant periūriō

malī, rēs falsās quī impetrant apŭd iūdicem.

iterum ille eam rem iūdicātam iūdicāt;

maiōre multā multāt quam lītem auferunt.

bonōs in aliīs tabulīs exscrīptōs habēt.

atque hoc̄ scelestī | in animum indūcunt suom,

Iovĕm plācāre posse dōnīs, hostiīs.

et operam et sūmptum perdunt; id fīt, quia

nihil ēī acceptum’st ā periūrīs supplicī.

facilius quī pius est ā dīs supplicāns

quam quī scelestu’st inveniet veniam sibi.

idcircō moneō vōs ego haec, quī estis bonī

quīque aetātem agitis cum pietāte et cum fidē

*   *   *

retinēte porrō, post factum ut laetēminī.

nunc hūc quā causā vēnī argūmentum ēloquār.

prīmumdum huic esse nōmen urbī Dīphilus

Cȳrēnās voluīt. illīc habitāt Daemonēs

in agrō atque vīllā proxumā propter mare,

senĕx, quī hūc Athēnīs exul vēnīt, hau malus.

neque is adeō propter malitiam patriā carēt,

sed dum aliōs servāt impedīvīt interim,

rem bene parātam cōmitāte perdidīt.

hūīc fīliola virgō periīt parvola;

e͜am praedōne vir mercātur pessumus,

is eam hūc Cȳrēnās lēnō advēxīt virginem.

adulēscēns quīdam, cīvis huius Atticus,

e͜am vīdīt īre ē lūdō fidiciniō domum,

amāre occēpīt. ad lēnōnem dēvenīt,

minīs trīgintā sibi puellam dēstināt

dātque arrabōnem et iūre iūrandō alligāt.

is lēnō, ut aequom’st, floccī nōn fēcīt fidem

neque quod iūrātus adulēscentī dīxerat.

erat hospes̄ pār suī, Siculus senex,

scelestus Agrigentīnus, urbis prōditōr.

is illi͜us laudāre īnfīt fōrmam virginis

et aliārum itidem quae eius erant mulierculae,

īnfīt lēnōnī suādēre ut cum simul

eat in Siciliam: ibi esse hominēs volŭptāriōs

dīcit, potesse ibĭ | eum fierī dīvitem,

ibi esse quaestum maxumum meretrīcibus.

persuādēt. nāvis clanculum condūcitur,

quicquid erat noctū in nāvem comportāt domō

lēnō; adulēscentī quī puellam ab ēmerat

ait sēsē Venerī velle vōtum solvere

id hīc est Veneris fānum — | et ad prandium

vocāvīt adulēscentem hūc. ipse hinc īlicō

cōnscendit nāvem, | āvehit meretrīculās.

adulēscentī aliī narrant ut rēs gesta sīt,

lēnōnem abiisse. | ad portum adulēscēns venīt;

illōrum nāvis longē in altum apscesserat.

ego quoniam videō virginem asportārier,

tetulī et auxilium et lēnōnī exitium simul:

increpuī hībernum et flūctūs mōvī maritumōs.

nam Arctūrus signum sum omniûm | ācerrumum:

vehemēns sum exoriēns, quom occidō vehementiōr.

nunc ambō, lēnō atque hospes̄, in saxō simul

sedent ēiectī: nāvis cōnfracta’st eīs.

illa autem virgō atque altera itidem ancillula

nāvī timidae dēsiluērunt in scapham.

nunc e͜ās ab saxō flūctūs ad terram ferunt

ad vīllam illīus, exul ubi habitāt senex,

quoi͜us dēturbāvīt ventus tēctum et tēgulās;

et servos illic est ei͜us quī ēgreditur forās.

adulēscēns hūc iam adveniet, quem vidēbitis,

quī illam mercātu’st lēnōne virginem.

valēte ut hostēs vostrī diffīdant sibi.

1 (1.1)   SCEPARNIO

SCE prōh immortālēs, tempestātem quoi͜usmodī

Neptūnus nōbīs nocte hāc mīsīt proxumā!

dētexīt ventus vīllam. quid verbīs opu’st?

nōn ventus fu͜īt, vērum Alcumēna Eurīpidī,

ita ŏmnīs tēctō dēturbāvīt tēgulās.

illūstriōrem fēcīt fēnstrāsque indidīt.

2 (1.2)   PLESIDIPPUS · SCEPARNIO · DAEMONES

PLE et vōs ā vostrīs abdūxī negōtiīs

neque id prōcessīt quā vōs dūxī grātiā

neque quīvī ad portum lēnōnem prehendere.

sed me͜ā dēsidiā spem dēserere nōluī;

e͜ō vōs, amīcī, dētinuī diūtius.

nunc hūc ad Veneris fānum veniō vīsere,

ubi rem dīvīnam factūrum dīxerat.

SCE sapiam, hoc̄ quod mactāt concinnem lutum.

PLE prope hīc nescioquis loquitur. DAE heus, Scēparniō.

SCE quī nōmināt ? DAE quī prō argentum dedīt.

SCE quasi tuom esse servom dīcās, Daemonēs.

DAE lūtō ūsu’st multō, multam terram cōnfode.

vīllam integundam intellegō tōtam mihi,

nam nunc perlūcēt ea quam crībrum crēbrius.

PLE patēr, salvētō, | ambōque adeō. DAE salvos̆ sīs.

SCE sed utrum māsne an fēmina’s̄, quī illum patrem

vocēs? PLE vir sum equidem. SCE quaere, vir, porrō patrem.

DAE fīliolam ego ūnam | habuī, eam ūnam perdidī.

virīle sexus numquam ūllum habuī. PLE at dabunt.

SCE tibī quidem hercle, quisquis es̄, magnum malum,

quī ōrātiōne hīc occupātōs occupēs.

PLE istīcin vōs habitātis? SCE quid id quaeritās?

quōn fūrātum mox veniās, vestīgās loca?

PLE pecūliōsum esse addecēt servom et probum,

quem erō praesente haud praetereāt ōrātiō

aut quī inclēmenter dīcāt hominī līberō.

SCE et impudīcum et impudentem hominem addecēt

molestum ultrō advenīre ad aliēnam domum,

quoi dēbeātur nīl. DAE tacē, Scēparniō.

quid opu’st, adulēscēns? PLE istīc īnfortūnium,

quī praefestīnēt, ubi erus adsīt, praeloquī.

sed nisi molestum’st, paucīs percontārier

volō ego ex . DAE dabitur opera, atque in negōtiō.

SCE quīn in palūdem īs exsicāsque harundinem

quī pertegāmus vīllam, dum sūdum’st? DAE tacē.

sīquid opus est dīce. PLE dīc quod rogō,

ecquem hīc hominem crīspum, incānum vīderīs,

malum, periūrum, palpātōremDAE plūrumōs,

nam ego propter eiusmodĭ virōs vīvō miser.

PLE hīc dīcō, in fānum Veneris quī mulierculās

du͜ās cum addūxīt, quīque adōrnārēt sibi

ut rem dīvīnam faciāt, aut hodiē aut heri.

DAE nōn hercle, adulēscēns, iam hōs diēs complūsculōs

quemquam istīc vīdī sacruficāre; neque potest

clam esse sīquī sacruficāt: semper petunt

aquam hinc aut ignem aut vāscula aut cultrum aut verū

aut aulam exstārem aut aliquidquid verbīs opu’st?

Venerī parāvī vāsa et puteum, nōn mihi.

nunc intervallum iam hōs diēs multōs fuīt.

PLE ut verba prae͜hibēs, periisse praedicās.

DAE meā quidem hercle causā salvos sīs licēt.

SCE heus , quī fāna ventris causā circumīs,

iubēre meliu’st prandium ōrnārī domī.

DAE fortasse hūc vocātus es̄ ad prandium,

ill’ quī vocāvīt nūllus vēnīt? PLE admodum.

SCE nūllum’st perīclum hinc īre imprānsum domum.

Cererem meliu’st quam Venerem sectārier:

amōrī haec cūrāt, trīticō cūrāt Cerēs.

PLE dēlūdificāvīt ille homō indignīs modīs.

DAE prōh immortālēs, quid ĭlluc̄ est, Scēparniō,

hominum secundum lītus? SCE ut mea opīniō’st,

propter viam illī sunt vocātī ad prandium.

DAE quī? SCE quia post cēnam, crēdō, lāvērunt heri.

DAE cōnfracta nāvis in marī’st illīs. SCE ita’st.

at hercle nōbīs vīlla in terrā et tēgulae. DAE hui,

homunculī quantī estis! ēiectī ut natant!

PLE ubi sunt hīsce hominēs, opsecrō? DAE hāc ad dexteram

vidēn? — secundum lītus. PLE videō. sequiminī.

utinam is sīt quĕm | ego quaerō, vir sacerrumus.

valēte. SCE nōn moneās, nōsmet meminimus.

sed, ō Palaemōn, sāncte Neptūnī comes̄,

quī et Herculēī socius esse dīceris,

quod facinus videō! DAE quid vidēs? SCE mulierculās

videō sedentīs in scaphā sōlās duās.

ut afflīctantur miserae! eugae, eugae, perbene!

ab saxō āvortīt flūctus ad lītus scapham,

neque gubernātōr umquam potuīt tam bene.

nōn vīdisse undās maiōrīs cēnseō.

salvae sunt, illōs flūctūs dēvītāverint.

nunc, nunc perīclum’st. unda ēiēcīt alteram.

at in vādō’st, iam facile ēnābit. eugepae!

vidĕn alteram illam ut flūctus ēiēcīt forās?

surrēxīt, hōrsum capessīt. salva rēs.

dēsiluīt haec autem altera in terram ē scaphā.

ut prae timōre in genua in undās concidīt!

salva’st, ēvāsīt ex aquā, iam in lītore’st.

sed dextrōvorsum āvorsa īt in malam crucem.

hem, errābit illaec hodiē. DAE quid ĭd rēfert tuā?

SCE ad saxum quō capessīt ea de͜orsum cadet,

errātiōnis fēcerit compendium.

DAE illārum cēnātūrus vesperī’s̄,

illīs cūrandum cēnseō, Scēparniō;

apud ēsūru’s̄, mihi darī | operam volō.

SCE bonum aequomque ōrās. DAE sequere hāc ergō. SCE sequōr.

3 (1.3)   PALAESTRA

PAL nimiō hominum fortūnae minus miserae memorantur

quam in ūsū, experiundō | īs datur acerbum.

satin hoc̄ de͜ō complacitum’st, mēd hōc ōrnātū ōrnātam

in incertās regiōnēs timidam ēiectam?

hancine ego ad rem nātam miseram memorābō?

hancine egō partem capiō | ob pietātem praecipuam?

nam hoc̄ haud labōrī’st labōrem hunc potīrī,

ergā parentīs aut de͜ōs impiāvī;

sed id parātē cūrāvī ut cavērem,

tum hoc̄ indecōrē, | inīquē, immodestē

datĭs, ; nam quid habēbunt sibī signī impiĭ posthāc,

ad hunc modum’st innoxiīs honōr apud vōs?

nam sciam in vōs fēcisse aut parentīs

scelestē, minus̆ miserēr;

sed erīle scelus sollicitāt, eius impietās male habēt.

is nāvem atque omnia perdidīt in marī.

haec bonōrum eius sunt reliquiae;

etiam quae simul

vecta cum in scaphā’st excidīt.

ego nunc sōla sum.

quae mihī forēt salva saltem, labōr

lēniōr essēt hic eius operā.

nunc quam spem aut opem aut cōnsilī quid capessam?

ita hīc sōla sōlīs locīs compotīta sum.

hīc saxa sunt, hīc mare sonāt,

neque quisquam homō obviam venit.

*   *   *

hoc̄ quod indūta sum summae opēs oppidō,

nec cibō nec locō tēcta quō sim sciō:

quae mihi’st spēs quā vīvere velim?

nec locī gnāra sum nec prius hīc fuī.

saltem aliquem velim quī mihi ex hīs locīs

aut viam aut sēmitam mōnstrēt, ita nunc

hāc an illāc eam incerta sum cōnsilī;

nec prope usquam hīc quidem cultum agrum cōnspicōr.

algōr, errōr, pavōr omnia tenent.

haec parentēs meī hau scītis miserī,

nunc miseram esse ita utī sum.

lībera ego prōgnāta fūī maxumē, nēquīquam fūī.

nunc quī minus̆ serviŏ quam serva forem nāta?

neque quicquam umquam illīs prōfuī quī sibi ēdūxērunt.

4 (1.4)   AMPELISCA · PALAESTRA

AMP quid mihi meliu’st, quid magis in rem’st quam ā corpore vītam ut sēclūdam?

ita male vīvō atque ita mihi multae in pectore sunt cūrae exanimālēs.

ita rēs | habent: vītae hau parcō, perdidĭ spem quā oblectābam.

omnia iam circumcursāvī atque omnibus̆ latebrīs perrēptāvī

quaerere cōnservam, vōce, oculīs, auribus ut pervestīgārem.

neque eam usquam inveniō neque quŏ | eam neque quā quaeram cōnsultum’st

neque quem rogitem respōnsōrem quemquam intereā conveniō

neque magis̆ sōlae terrae sōlae sunt quam haec loca ătque hae regiōnēs;

neque vīvit, eam vīva umquam quīn inveniam dēsistam.

PAL quoianam vōx mihī prope hīc sonāt?

AMP pertimuī. quis hīc loquitur prope?

PAL Spēs bona, opsecrō, subventā mihi,

exime ex hōc miseram metū.

AMP certō vōx muliebrîs aurīs tetigīt meās.

PAL mulier est, muliebris vōx ad aurīs venīt.

num Ampelīsca opsecrō’st? AMP n, Palaestra, audiō?

PAL quīn vocō ut audiāt nōmine illam suō?

Ampelīsca! AMP hem quis est? PAL ego Palaestra!

AMP dīc ubi’s̄. PAL pol ego nunc in malīs plūrumīs.

AMP socia sum, nec minōr pars mea’st quam tua.

sed vidēre expetō . PAL mihi’s̄ aemula.

AMP cōnsequāmur gradū vōcem. ubi’s̄? PAL ecce .

accēde ad atque adī contrā. AMP fīt sēdulō.

PAL cedo manum. | AMP accipê. PAL dīc vīvisne, opsecrō.

AMP facis quidem vīvere ut nunc velim,

quom mihī licēt tangere. ut vix mihi

crēdō ego hoc̄, tenēre! opsecrō, amplectere,

spēs mea. ut omnium iam labōrum levās!

PAL occupās praeloquī quae mea ōrātiō’st.

nunc abīre hinc decēt nōs. AMP quō, amābō, ībimus?

PAL lītus hoc̄ persequāmur. AMP sequōr quō lubēt.

sīcine hīc cum ūvidā veste grassābimur?

PAL hoc̄ quod est, id necessārium’st perpetī.

sed quid hoc̄ opsecrō’st? AMP quid? PAL vidēn, amābō,

fānum hoc̄? AMP ubi’st? PAL ad dexteram.

AMP videō decōrum dīs locum vidērier.

PAL hau longē abesse oportēt hominēs hinc, ita hic lepidu’st locus.

quisquis est de͜us, venerōr ut nōs ex hāc aerumnā eximāt,

miserās, inopīs, aerumnōsās ut aliquō auxiliō adiuvēt.

5 (1.5)   PTOLEMOCRATIA · PALAESTRA · AMPELISCA

PTO quī sunt quī ā patrōnā precēs me͜ā expetessunt?

nam vōx precantum hūc forās excitāvīt.

bonam atque opsequentem deam atque hau gravātam

patrōnam exsequontur benignamque multum.

PAL iubēmus salvēre, mātēr. PTO salvēte,

puellae. sed unde vōs

īre cum ūvidā veste dīcam, opsecrō,

tam maestiter vestītās?

PAL īlicō hinc īmus, hau longulē ex hōc locō;

vērum longē hinc abest unde advectae hūc sumus.

PTO nempe equō ligneō per viās caerulās

estis vectae? PAL admodum. PTO ergō aequius vōs erat

candidātās venīre hostiātāsque; ad hoc̄

fānum ad istunc modum nōn venīrī solēt.

PAL quaene ēiectae ē marī sumus ambae, opsecrō,

unde nōs hostiās agere voluistī hūc?

nunc tibi amplectimur genua egentēs opum,

quae in locīs nesciīs nesciā spē sumus,

ut tuō recipiās tēctō servēsque nōs

miseriārumque ambārum utī misereāt,

quibus nec locu’st ūllus nec spēs parāta,

neque hōc amplius quod vidēs nōbīs quicquam’st.

PTO manūs mihi date, exsurgite ā genibus ambae.

misericordiōr nūlla ’st fēminārum.

sed haec pauperēs rēs sunt inopēsque, puellae:

egomet me͜am vix vītam colō;

Venerī cibō me͜ō serviō.

AMP Veneris fānum, opsecrō, hoc̄ est?

PTO fateōr. ego huius fānī

sacerdōs clueō.

vērum quicquid est cōmiter fīet ā ,

quō nunc cōpia valēbit.

īte hāc cum. PAL amīcē benignēque honōrem,

mātēr, nostrum habĕs. PTO oportēt.

6 (2.1)   PISCATORES

PISC omnibus̆ modīs quī pauperēs sunt hominēs miserī vīvont,

praesertim quibus̆ nec quaestus est neque ēdidicēre artem ūllam;

necessitāte quicquid est domī, id sat est habendum.

nōs iam ōrnātū propemodum ut locuplētēs sīmus scītis:

hīsce hāmī atque haec harundinēs sunt nōbīs quaestū et cultū.

cottīdiē ex urbe ad mare hūc prōdīmus pābulātum;

prō exercitū gymnasticō et palaestricō hoc̄ habēmus.

echīnōs, lopadas, ostreās, balanōs captāmus, conchās,

marīnam urtīcam, mūsculōs, plagūsiās striātās;

postid piscātum hāmātilem et saxātilem aggredīmur.

cibum captāmus ē marī: ēventus nōn ēvēnīt

neque quicquam captum’st piscium, salsī lautīque pūrē

domum redīmus clanculum, dormīmus incēnātī.

atque ut nunc validē flūctuāt mare, nūlla nōbīs spēs est:

nisi quid conchārum capsimus, cēnātī sumus̆ profectō.

nunc Venerem hanc venerēmur bonam, ut nōs lepidē adiǔ@erit hodiē.

7 (2.2)   TRACHALIO · PISCATORES

TRA animum advorsāvī sēdulō erum usquam praeterīrem;

nam quom modo exībāt forās, ad portum aibāt īre,

hūc obviam iussīt sibī venīre ad Veneris fānum.

sed quōs percontēr commodē eccōs videō astāre. adībō.

salvēte, fūrēs maritumī, conchītae atque hāmiōtae,

famēlica hominum nātiō. quid agitis? ut perītis?

PISC ut piscātōrem aequom’st, famē sitīque spēque falsā.

TRA ecquem | adulēscentem hūc, dum | hīc astātis, expedīte,

vīdistis īre strēnuā faciē, rubicundum, fortem,

quī trīs cum hominēs dūcerēt chlamydātōs cum machaerīs?

PISC nūllum istāc faciē ut praedicās vēnisse hūc scīmus. TRA ecquem

recalvom ad Sīlānum senem, statūtum, ventriōsum,

tortīs superciliīs, contractā fronte, fraudulentum,

de͜ōrum odium atque hominum, malŭm, malī vītī probrīque plēnum,

quī dūcerēt mulierculās du͜ās cum satis̆ venustās?

PISC cum isti͜usmodī virtūtibûs operīsque nātus quī sīt,

e͜um quidem ăd carnuficem’st aequius quam ad Venerem commeāre.

TRA at vīdistis, dīcite. PISC hūc profectō nūllus vēnīt.

valē. TRA valēte. crēdidī. factum’st quod suspicābar:

data verba erō sunt, lēnō abīt scelestus exulātum,

in nāvem ascendīt, mulierēs āvēxīt. hariolus sum.

is hūc erum etiam ad prandium vocāvīt, sceleris sēmen.

nunc quid meliu’st quam īlicō hīc opperiār erŭm dum veniāt?

eādem, sacerdōs Veneriâ | haec quid amplius scīt,

vīderō, exquīsīverō: faciet certiōrem.

8 (2.3)   AMPELISCA · TRACHALIO

AMP intellegō: hanc quae proxuma’st vīllam Veneris fānō

pulsāre iussistī atque aquam rogāre. TRA quoia ad aurīs

vōx advolāvīt? AMP opsecrō, quis hĭc loquitur? quĕm | ego videō?

TRA estne Ampelīsca haec quae forās ē fānō ēgreditur? AMP estne hic

Trachāliō quem cōnspicōr, calātōr Plēsidippī?

TRA ea’st. AMP is est. Trachāliō, salvē. TRA salvē, Ampelīsca.

quid agis ? | AMP aetātem hau malam male. TRA melius ōmināre.

AMP vērum omnīs sapientīs decēt cōnferre et fābulārī.

sed Plēsidippus tuos erus ubi amābō’st? TRA heia vērō,

quasi nōn sīt intus! AMP neque pol est neque hūc quidem ūllus vēnīt.

TRA nōn vēnīt? AMP vēra praedicās. TRA nōn est meum, Ampelīsca.

sed quam mox coctum’st prandium? AMP quod prandium, opsecrō ?

TRA nemp’ rem dīvīnam facitis hīc. AMP quid somniās, amābō?

TRA certē hūc Labrāx ad prandium vocāvīt Plēsidippum

erum meum erus̆ voster. AMP pol hau mīranda facta dīcis:

de͜ōs dēcēpīt et hominēs, lēnōnum mōre fēcīt.

TRA nōn rem dīvīnam facitis hīc vōs neque erus? AMP hariolāre.

TRA quid agis hīc igitur? AMP ex malīs multīs metūque summō

capitālīque ex perīculō orbās auxilīque opumque hūc

recēpīt ad Veneria haec sacerdōs et Palaestram.

TRA an hīc Palaestra’st, opsecrō, | erī meī amīca? AMP certō.

TRA inest lepōs in nūntiō tuō magnus̆, mea Ampelīsca.

sed ĭstuc̄ perīclum perlubēt quod fuerīt vōbīs scīre.

AMP cōnfrācta’st, Trachāliō, | hāc nocte nāvis nōbīs.

TRA quidnāvis”? quae istaec fābula’st? AMP nōn audīvistī, amābō,

quō pactō lēnō clanculum nōs hinc auferre volu͜īt

in Siciliam et quicquid domī fu͜īt in nāvem imposīvīt?

ea nunc periērunt omnia. TRA ōh, Neptūne lepide, salvē!

nec āleātōr nūllus est sapientiōr; profectō

nimis̆ lepidē iēcistī bolum: periūrum perdidistī.

sed nunc ubi’st lēnō Labrāx? AMP periīt pōtandō, opīnōr:

Neptūnus magnīs pōculīs hāc nocte eum invītāvīt.

TRA crēdō hercle ἀναγκαίῳ datum quod biberēt. ut ego amō ,

mea Ampelīsca, ut dulcis es̄, ut mulsa dicta dīcis!

sed et Palaestra quō modō salvae estis? AMP scībis faxō:

nāvī timidae ambae in scapham īnsiluimus quia vidēmus

ad saxa nāvem ferrier; properāns exsolvī restim,

dum illī timent; nōs cum scaphā tempestās dextrōvorsum

differt ab illīs. itaque nōs ventīsque flūctibusque

iactātae exemplīs plūrumīs miserae perpetuam noctem.

vix hodiē ad lītus pertulīt nōs ventus exanimātās.

TRA nōvī, Neptūnus ita solēt, quamvīs fastīdiōsus

aedīlis est: quae improbae sunt mercēs, iactāt omnīs.

AMP vae capitī atque aetātī tuae! TRA tuō, mea Ampelīsca!

scīvī lēnōnem facere ego hoc̄ quod fēcīt; saepe dīxī.

capillum prōmittam optumum’st occipiamque hariolārī.

AMP cāvistis ergō atque erus abīrēt, quom scībātis?

TRA quid facerēt? AMP | amābāt, rogās, quid facerēt? asservārēt

di͜ēs noctēsque, in custōdiā essēt semper. vērum ēcastōr

ut multī fēcīt, ita probē cūrāvīt Plēsidippus.

TRA quōr istuc̄ dīcis? AMP rēs palam’st. TRA scīn ? etiam quī īt lavātum

in balineās, quom ibi sēdulō sua vestīmenta servāt,

tamĕn surripiuntur, quippe quī quem illōrum opservēt falsu’st:

fūr facile quī opservāt vidēt, custōs quī fūr sīt nescīt.

sed dūce ad ĭllam ubi’st. AMP ī sānē in Veneris fānum hūc intrō,

sedentem flentemque opprimēs. TRA ut iam istuc̄ mihi molestum’st!

sed quid flēt? AMP ego dīcam tibī: | hoc̄ sēsē excruciāt animī,

quia lēnō adēmīt cistulam e͜ī quam habēbāt ubique habēbāt

quī su͜ōs parentīs nōscerê possēt. eam verētur

perierīt. TRA ubinam ea fuīt cistellula? AMP ibidem in nāvī.

conclūsīt ipse in vīdulum cōpia essēt eius

quī su͜ōs parentēs nōscerēt. TRA ō facinus impudīcum,

quam līberam esse oporteāt servīre postulāre!

AMP nunc e͜am cum nāvī scīlicēt abiisse pessum in altum.

et aurum et argentum fuīt lēnōnis omne ibīdem.

TRA crēdō aliquem immersisse atque eum excēpisse. AMP id misera maesta’st,

sibi eōrum ēvēnisse inopiam. TRA iam istōc magis̆ ūsus factō’st,

ut eam intrō cōnsōlērque eam, sīc excruciēt animī;

nam multa praeter spem sciō multīs bona ēvēnisse.

AMP at ego etiam quī spērāverint spem dēcēpisse multōs.

TRA ergō animus aequos optumum’st aerumnae condīmentum.

ego intrō, nisi quid vīs. AMP eās. ego quod mihi imperāvīt

sacerdōs, id faciam atque aquam hinc proxumō rogābō;

nam extemplō, verbīs suīs peterem, datūrōs dīxīt.

neque digniōrem cēnseō vīdisse ānum quemquam

quoi de͜ōs atque hominēs cēnseam bene facere magis̆ decēre.

ut lepidē, ut līberāliter, ut honestē atque hau gravātē

timidās, egentīs, ūvidās, ēiectās, exanimātās

accēpīt ad sēsē, hau secus quam ex sīmus nātae;

ut e͜apse sīc succīncta aquam calefactāt ut lavēmus!

nunc morae illī sim, petam hinc aquam unde imperāvīt.

heus, ĕcquis in vīllā’st? ecquis hoc̄ reclūdit? ecquis prōdit?

9 (2.4)   SCEPARNIO · AMPELISCA

SCE quis ĕst quī nostrīs tam prōtervē foribus facit iniūriam?

AMP ego sum. SCE hem, quid hŏc bonī’st? eu | edepol speciē lepidā mulierem.

AMP salvē, adulēscēns. SCE et multum salvētō, adulēscentula.

AMP ad vōs veniō. SCE accipiam hospitiō, mox veniēs vesperī,

item ut affectam; nam nunc nihil est quī māne mūnerem.

sed quid ais, mea lepida, hilara? AMP aha, nimium familiāriter

attrectās! SCE prōh immortālēs, Veneris effigia haec quidem’st!

ut in ocellīs hilaritūdō’st, heia, corpus quoi͜usmodī,

subvoltūriumĭllud quidem, “subaquilumvoluī dīcere

vel papillae quoi͜usmodī, tum quae indolēs in sāviō’st!

AMP nōn ego sum pollūcta pāgō: potin ut apstineās manum?

SCE nōn licēt sīc placidulē bellam bellē tangere?

AMP ōtium ubi erit, tum tibi operam lūdō et dēliciae dabō;

nunc quam ob rem hūc sum missa, amābō, vel aiās vel negēs.

SCE quid nunc vīs? AMP sapientī ōrnātus quid velim indicium facit.

SCE me͜us quoque hic sapientī ōrnātus quid velim indicium facit.

AMP haec sacerdōs Veneris hinc ā vōbīs iussīt petere aquam.

SCE at ego basilicus sum; quem nisi ōrās, guttam nōn ferēs.

nostrō illum puteum perīclō et ferrāmentīs fōdimus.

nisi multīs blanditiīs ā gutta nōn ferrī potest.

AMP quōr aquam gravāre, amābō, quam hostis hostī commodāt?

SCE quōr operam gravāre mihi, quam cīvis cīvī commodāt?

AMP immō etiam tibi, mea voluptās, quae volēs faciam omnia.

SCE eugepae, salvos sum! haec iam su͜am voluptātem vocāt.

dabitur tibi aqua, nēquīquam | amēs. cedo urnam. AMP cape.

properā, amābō, efferre. SCE mantā, iam hīc erō, volŭptās mea.

AMP quid sacerdōtī dīcam hīc dēmorātam tam diū?

ut etiam nunc misera timeō ubi oculīs intueōr mare. —

sed quid ego misera videō procul in lītore?

meum erum lēnōnem Siciliēnsemque hospitem,

quōs periisse ambōs misera cēnsēbam in marī!

iam illud malī plūs nōbīs vīvit quam ratae.

sed quid ego cessō fugere in fānum ac dīcere haec

Palaestrae, in āram ut cōnfugiāmus prius̆ quam is hūc

scelestus lēnō veniāt nōsque hīc opprimāt?

cōnfugiam hūc, ita rēs suppetit subitāria.

10 (2.5)   SCEPARNIO

SCE prōh immortālēs, in aquā numquam crēdidī

volŭptātem inesse tantam! ut hanc trāxī lubēns!

nimiō minus̆ altus puteus vīsu’st quam prius.

ut sine labōre hanc extrāxī! praefiscinī!

satĭn nēquam sum, utpote quī hodiē amāre incēperim?

em tibi aquam, mea belliāta. em sīc volō

ferre honestē, ut ego ferō, ut placeās mihi.

sed ubi ’s̄, dēlicāta? cape aquam hanc sīs. ubi’s̄?

amat hercle , ut ego opīnōr. dēlituīt mala.

ubi ’s̄? etiamne hanc urnam acceptūra’s̄? ubi’s̄?

commodulē meliu’st. tandem vērō sēriō,

etiam acceptūra’s̄ urnam hanc? ubi ’s̄ gentium?

nusquam hercle equidem illam videō. lūdōs facit.

appōnam hercle urnam iăm | ego hanc in mediā viā.

sed autem, quid hanc hinc apstulerīt quispiam

sacram urnam Veneris? exhibeāt negōtium.

metuō hercle illa mulier īnsidiās locēt,

ut comprehendār cum sacrā urnā Veneriā.

nempe optumō iūre in vinclīs ēnicēt

magĭstrātus quis hanc habēre vīderit;

nam haec litterāta’st, e͜apse cantāt quoia sīt.

iam hercle ēvocābō hinc hanc sacerdōtem forās

ut hanc accipiāt urnam. accēdam hūc ad forēs.

heus, exī, Ptolemocratia, cape hănc urnam tibi;

muliercula hanc nescioquae hūc ad dētulīt.

intrō ferunda’st: repperī negōtium,

siquidem hīs mihi ultrō | aggerunda etiam’st aqua.

11 (2.6)   LABRAX · CHARMIDES

LAB quī homō esse sēsē miserum et mendīcum volet,

Neptūnō crēdāt sēsē atque aetātem suam;

nam sīquis cŭm | quid reī commiscuīt,

ad hoc̄ exemplum āmittit ōrnātum domum.

edepol, Lībertās, lepida’s̄, quae numquam pedem

voluistī in nāvem cum Hercule ūnā impōnere.

sed ubi ĭlle meus est hospes̄ quī perdidīt?

atque eccum incēdit. CHA quō malum properās, Labrāx?

nam equidem nequeō cōnsequī tam strēnuē.

LAB utinam prius̆ quam | oculīs vīdissem meīs

malō cruciātū in Siciliā perbīterēs,

quem propter hoc̄ mihi optigīt miserō malī.

CHA utinam, quom in aedīs ad addūxistī tuās,

in carcere illō potius cubuissem diē!

de͜ōsque immortālīs quaesō, dum vīvās, utī

omnīs tu͜ī similīs hospitēs habeās tibi.

LAB malam fortūnam in aedīs addūxī meās.

quid mihi scelestō tibi erat auscultātiō,

quidve hinc abitiō, quidve in nāvem īnscēnsiō

ubi perdidī etiam plūs bonī quam mihi fuīt?

CHA pol minimē mīrōr, nāvis frācta’st tibi,

scelus̆ et scelestē parta quae vēxīt bona.

LAB pessum dedistī blandīmentīs tuīs.

CHA scelestiōrem cēnam cēnāvī tuam

quam quae Thyestae quondam aut posita’st Tēreō.

LAB periī, animō male fīt. continē quaesō caput.

CHA pulmōneum edepol nimis̆ velim vomitum vomās.

LAB ēheu, Palaestra atque Ampelīsca, ubi estis̆ nunc?

CHA piscibus in altō, crēdō, praebent pābulum.

LAB mendīcitātem optulistī operā tuā,

dum tu͜īs auscultō magnidicīs mendāciīs.

CHA bonam’st quod habeās grātiam meritō mihi,

quī ex īnsulsō salsum fēcī operā meā.

LAB quīn hinc īs ā in maxumam malam crucem?

CHA eās. eāsque rēs agēbam commodum.

LAB ēheu, quis vīvit mortālis miseriōr?

CHA ego multō tantā miseriōr quam , Labrāx.

LAB quī? CHA quia ego indignus sum, dignus quī siēs.

LAB ō scirpe, scirpe, laudō fortūnās tuās,

quī semper servās glōriam āritūdinis.

CHA equidem ad vēlitātiōnem exerceō,

nam omnia corusca prae tremōre fābulōr.

LAB edepol, Neptūne, es̄ balineātōr frīgidus:

cum vestīmentīs postquam aps abiī, al-algeō.

CHA thermopōlium quidem ūllum īn-īnstruīt,

ita salsam prae͜hibēt pōtiōnem et frīgidam.

LAB ut fortūnātī sunt fabrī ferrāriī,

quī apud carbōnēs assident! semper calent.

CHA utinam fortūnā nunc anetīnā ūt-ūterēr,

ut quom exiissem ex aq-aquā, ār-ārērem tamen.

LAB quid aliquō ad lūdōs prō mandūcō locem?

CHA quāpropter? LAB quia pol clārē crepitō dentibus.

CHA iūre optumō mēd ēlā-lāvisse arbitrōr.

LAB quī? CHA qui-quia audērem cum in nāvem ascendere

quī ā fundāmentō ūsque mōvistī mare.

LAB tibi auscultāvī, prōmittēbās mihi

illī esse quaestum maxumum meretrīcibus,

ibi corruere posse aiēbās dītiās.

CHA iam postulābās , impūrāta bēlua,

tōtam Siciliam dēvorātūrum īnsulam?

LAB quaenam ballaena me͜um vorāvīt vīdulum,

aurum atque argentum ubi omne compāctum fuīt?

CHA eadem illa, crēdō, quae meum marsuppium,

quod plēnum argentī fu͜īt in saccipēriō.

LAB ēheu, redāctus sum ūsque ad ūnam hanc tuniculam

et ad hoc̄ misellum pallium. periī oppidō!

CHA vel cōnsociāre mihi quidem cum licēt:

aequās habēmus partīs. LAB saltem mihi

mulierculae essent salvae, spēs aliquae forent.

nunc adulēscēns Plēsidippus vīderit,

quō ab arrabōnem prō Palaestrā accēperam,

iam is exhibēbit hīc mihī negōtium.

CHA quid, stulte, plōrās? tibi quidem edepol cōpia’st,

dum lingua vīvet, quī rem solvās omnibus.

12 (2.7)   SCEPARNIO · LABRAX · CHARMIDES

SCE quid ĭlluc̄, opsecrō, negōtī’st, quod duae mulierculae

hīc in fānō Veneris signum flentēs amplexae tenent,

nescioquem metuentēs miserae? nocte hāc aiunt proxumā

iactātās atque ēiectās hodiē esse aiunt ē marī.

LAB opsecrō hercle, adulēscēns, ubi ĭstaec sunt quās memorās mulierēs?

SCE hīc in fānō Veneris. LAB quot sunt? SCE totidem quot ego et sumus.

LAB nemp’ meae? SCE nemp’ nesciō istuc̄. LAB quā sunt faciē? SCE scītulā;

vel ego amāre utramvīs possum, probē appōtus siem.

LAB nemp’ puellae? SCE nemp’ molestus es̄. ī vīse, lubēt.

LAB me͜ās oportēt intus esse hīc mulierēs, Charmidēs.

CHA Iuppiter perdāt, et sunt et nōn sunt tamen.

LAB intrō rumpam iam hūc in Veneris fānum. CHA in barathrum māvelim.

opsecrō, hospes̄, mihi aliquid ubi condormīscam locī.

SCE istīc ubi vīs condormīsce; nēmō prohibēt, pūblicum’st.

CHA at vidēs ōrnātus ut sim vestīmentīs ūvidīs;

recipe in tēctum, mihi vestīmentī aliquid āridī,

dum ārēscunt mea. in aliquō tibi grātiam referam locō.

SCE tēgillum eccillud, mihi ūnum id ārēt; id vīs, dabō.

e͜ōdem amictus, e͜ōdem tēctus esse soleō, pluit.

istaec mihi datō; exārēscent faxō. CHA eho an paenitēt

in marī quod semel ēlāvī, hīc in terrā iterum ēluam?

SCE ēluās an exunguāre, ciccum nōn interduim.

tibi ego numquam quicquam crēdam, nisi acceptō pignore.

vel sūdā vel perī algū vel aegrōtā vel valē,

barbarum hospitem in aedīs nīl morōr. sat lītium’st.

CHA iamne abīs? vēnālīs illic ductitāvīt, quisquis est:

nōn est misericors. sed quid ego hīc astō īnfēlīx, ūvidus?

quīn abeō hūc in Veneris fānum, ut ēdormīscam hanc crāpulam,

quam pōtāvī praeter animī quam lubuīt sententiam?

quasi vīnīs Graecīs Neptūnus nōbīs suffūdīt mare,

itaque alvom prōdī spērāvīt nōbīs salsīs pōculīs

quid opu’st verbīs? invītāre nōs paulīsper pergerēt,

ibidem obdormīssēmus. nunc vix vīvōs āmīsīt domum.

nunc lēnōnem quid agit intus vīsam, convīvam meum.

13 (3.1)   DAEMONES

DAE mīrīs modīs lūdōs faciunt hominibus

mīrīsque exemplīs somnia in somnīs danunt;

dormientīs quidĕm sinunt quiēscere.

velut ego hāc nocte quae praecessīt proxumā

mīrum atque īnscītum somniāvī somnium.

ad hirundinīnum nīdum vīsa’st sīmia

ascēnsiōnem ut facerēt ammōlīrier:

ut in omnibus *   *   *   *   * suīs

neque eās ēripere quībāt inde. postibi

vidētur ad sīmia aggredīrier,

rogāre scālās ut darem ūtendās sibi.

ego ad hoc̄ exemplum sīmiae respondeō

*   *   *

natās ex Philomēlā ac Procnē esse hirundinēs.

agŏ cum illā quid noceāt me͜īs populāribus.

atque illa nimiō iam fierī ferōciōr

vidētur, ultrō mihi malum minitārier.

in iūs vocāt . | ibi ego nescioquō modō

īrātus videōr mediam arripere sīmiam;

conclūdō in vincla bēstiam nēquissumam.

nunc quam ad rem dīcam hoc̄ attinēre somnium,

numquam hodiē quīvī ad coniectūram ēvādere. —

sed quid hĭc in Veneris fānō me͜ae vīcīniae

clāmōris oritur? animus mīrātur meus.

14 (3.2)   TRACHALIO · DAEMONES

TRA prōh Cȳrēnēnsēs populārēs, vostram ego implōrō fidem,

agricolae, accolae propinquī quī estis hīs regiōnibus,

ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.

vindicāte, impiōrum potiōr sīt pollentia

quam innocentum, quī scelere fierī nōlunt nōbilīs.

statuite exemplum impudentī, date pudōrī praemium,

facite hīc lēge potius liceāt quam vīctō vīvere.

currite hūc in Veneris fānum, vostram iterum implōrō fidem,

quī prope hīc adestis quīque audītis clāmōrem meum,

ferte suppetiās quī Venerī Veneriaeque antistitae

mōre antīquō in custōdēlam su͜om commīsērunt caput,

praetorquēte iniūriae prius̆ collum quam ad vōs pervenāt.

DAE quid ĭstuc̄ est negōtī? TRA per ego haec genua optestōr, senex,

quisquis es̄DAE quīn ergō omitte genua et quid sīt expedī

quod tumultuēs. TRAque ōrō et quaesō, spērās tibi

hōc annō multum futūrum sirpe et lāserpīcium

e͜amque ēventūram exagōgam Capuam salvam et sospitem,

atque ab lippitūdine ūsque siccitās ut sīt tibi

DAE sānun es̄? TRAseu tibi cōnfīdis fore multam magȳdarim,

ut pigeāt dare operam mihi quod ōrābō, senex.

DAE at ego per crūra et tālōs tergumque optestōr tuom,

ut tibi ulmeam ūberem esse spērās virgidēmiam

et tibi ēventūram hōc annō | ūberem messem malī,

ut istuc̄ dīcās negōtī quid sīt quod tumultuēs.

TRA quī lubēt maledīcere? equidem tibi bona optāvī omnia.

DAE bene equidem tibi dīcō, quī digna ut ēveniant precōr.

TRA opsecrō, hoc̄ praevortere ergō. DAE quid negōtī’st? TRA mulierēs

du͜ae innocentēs intus hīc sunt, tu͜ī indigentēs auxilī,

quibus advorsum iūs lēgēsque | īnsignītē iniūria hīc

facta’st fītque in Veneris fānō; tum sacerdōs Veneria

indignē afflīctātur. DAE quis homō’st tantā cōnfīdentiā

quī sacerdōtem audeāt violāre? sed eae mulierēs

quae sunt? aut quid īs inīquī fīt? TRA dās operam, ēloquār.

Veneris signum sunt amplexae. nunc homō audācissumus

e͜ās dēripere volt. e͜ās ambās esse oportēt līberās.

DAE quis ĭstic est quī de͜ōs tam parvī pendit? paucīs expedī.

TRA fraudis, sceleris, parricīdī, periūrī plēnissumus,

lēgirupa, impudēns, impūrus, inverēcundissumus

ūnō verbō apsolvam: lēnō’st. quid ĭllum porrō praedicem?

DAE edepol īnfortūniō hominem praedicās dōnābilem.

TRA quī sacerdōtī scelestus faucīs interpresserīt.

DAE at malō hercle cum magnō su͜ō fēcīt. īte istinc forās,

Turbaliō, Sparāx. ubi estis? TRA ī opsecrō intrō, subvenī

illīs. DAE iterum haud imperābō. sequiminī hāc. TRA age nunciam,

iubē oculōs ēlīdere, itidem ut sēpiīs faciunt coquī.

DAE prōripite hominem pedibus hūc itidem quasi occīsam suem.

TRA audiō tumultum. opīnōr, lēnō pugnīs pectitur.

nimis̆ velim improbissumō hominī mālās ēdentāverint.

sed ĕccās ipsae hūc ēgrediuntur timidae ē fānō mulierēs.

15 (3.3)   PALAESTRA · TRACHALIO · AMPELISCA

PAL nunc id est quom omnium cōpiārum atque opum,

auxilī, praesidī viduitās nōs tenēt.

nec salu’st nec via’st quae salūtem afferāt,

nec quam in partem ingredī persequāmur

scīmus, tantō in metū nunc sumus ambae,

tanta importūnitās tantaque iniūria

orta in nōs est modo hīc intus ab nostrō erō.

quīn scelestus sacerdōtem anum praecipes

reppulīt, prōpulīt perquam indignīs modīs

nōsque ab signō intumō dēripuīt suā.

sed nunc sēsē ut ferunt rēs fortūnaeque nostrae,

pār morīrī est, neque est melius morte in malīs

rēbus miserīs. TRA quid est? quae illaec ōrātiō’st?

cessō ego hās cōnsōlārī. heus, Palaestra! PAL quī vocāt?

TRA Ampelīsca! AMP opsecrō, quis is est quī vocāt?

PAL quis is est quī nōmināt? TRA respexis, sciēs.

PAL ō salūtis meae spēs! TRA tacē ac bonō animō’s̄.

vidē. PAL modo id liceāt, vīs opprimāt,

quae vīs vim afferam ipsa adigit. TRA āh, dēsine,

nimis inepta’s̄.

PAL dēsiste dictīs nunciam miseram cōnsōlārī:

nisi quid praesidium apparās, Trachāliō, ācta haec rēs est.

AMP certum’st morīrī quam hunc patī saevīre lēnōnem in ,

sed muliebrī animō sum tamen: miserae quom venit in mentem

mihi mortis, metus̆ membra occupāt. edepol diem hunc acerbum!

TRA bonum animum habēte. PAL nam, opsecrō, unde iste animus invenītur?

TRA , inquam, timēte. assīdite hīc in ārā. AMP quid ĭstaec āra

prōdesse nōbīs plūs potest quam signum in fānō hīc intus

Veneris quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?

TRA sedēte hīc modo, ego hinc vōs tamen tūtābōr. āram habēte hanc

vōbīs prō castrīs, moenia haec, hinc ego vōs dēfēnsābō.

praesidiō Veneris malitiae lēnōnis contrā incēdam.

PAL tibi auscultāmus et, Venus alma, | ambae opsecrāmus,

āram amplexantēs hanc tuam lacrumantēs, genibus nīxae,

in custōdēlam nōs tuam ut recipiās et tūtēre.

illōs scelestōs, quī tuom fēcērunt fānum parvī,

fac ut ulcīscāre nōsque ut hanc tu͜ā pāce āram opsidēre

patiāre. ēlautae ambae sumûs operā Neptūnī noctū,

indignum id habeās nēve idcircō nōbīs vitiō vortās,

quippiam’st minus̆ quod bene esse lautum arbitrāre.

TRA Venus, aequom hās petere intellegō; decet aps id impetrārī,

ignōscere hīs convenīt. metus hās id ŭt faciant subigit.

ex conchā nātam esse autumant, cave hārum conchās spernās.

sed optumē eccum exīt senex, patrōnus mihique et vōbīs.

16 (3.4)   DAEMONES · TRACHALIO · LABRAX · LORARIUS

DAE exī ē fānō, nātum quantum’st hominum sacrilēgissume!

vōs in āram abīte sessum. sed ubi sunt? TRA hūc respice.

DAE optumē, istuc̄ voluerāmus. iubĕ modo accēdāt prope.

n lēgirupiōnem hīc nōbīs cum dīs facere postulās?

pugnum in ōs impinge. LAB inīqua haec patiōr cum pretiō tuō.

DAE at etiam minitātur audāx? LAB iūs meum ēreptum’st mihi,

me͜ās mihi ancillās invītō ēripis. TRA cedo arbitrum

senātū Cȳrēnēnsī quemvīs opulentum virum,

tu͜ās esse oportēt nīve e͜ās esse oportēt līberās

neu in carcerem compingī | aequom’st aetātemque ibi

ūsque habitāre dōnec tōtum carcerem contrīverīs.

LAB nōn hodiē istī re͜ī auspicāvī, ut cum furciferō fābulēr.

| ego appellō. DAE cum istōc prīmum quī nōvīt disputā.

LAB cum agō. TRA atquī cum agendum’st. suntne illae ancillae tuae?

LAB sunt. TRA agedum ergō, tange utramvīs digitulō minimō modō.

LAB quid attigerō? TRA extemplō hercle ego follem pugilātōrium

faciam et pendentem incursābō pugnīs, periūrissume.

LAB mihi nōn liceāt me͜ās ancillās Veneris ārā abdūcere?

DAE nōn licēt: est lēx apud nōsLAB mihi cum vostrīs lēgibus

nīl quicquam’st commercī; equidem istās iam ambās ēdūcam forās.

, senex, istās amās, hūc āridō argentō’st opus;

autem Venerī complacuērunt, habeāt argentum dabit.

DAE dēt tibi argentum? nunc adeō me͜am ut sciās sententiam,

occipitō modo ĭllīs afferre vim ioculō pauxillulum:

ita ego hinc ōrnātum āmittam, ipsus ut nōn nōverīs.

vōs adeō, ubi ego innuerō vōbīs, e͜ī caput exoculāssitis,

quasi myrtēta iuncī, item ego vōs virgīs circumvinciam.

LAB | agis cum. TRA etiam opprobrās vim, flāgitī flagrantia?

LAB n, trifurcifer, mihi audēs inclēmenter dīcere?

TRA fateōr, ego trifurcifer sum, ’s̄ homō apprīmē probus:

numquī minus hāsce esse oportēt līberāsLAB quidlīberās”?

TRAatque erās tuās quidem hercle, atque ex germānā Graeciā?

nam altera haec est nāta Athēnīs ingenuīs parentibus.

DAE quid ego ex audiō? TRA hanc Athēnīs esse nātam līberam.

DAE mea populāris, opsecrō, haec est? TRA nōn Cȳrēnēnsis es̄?

DAE immō Athēnīs nātus altusque ēducātusque Atticīs.

TRA opsecrō, dēfende cīvīs tu͜ās, senex. DAE ō fīlia

mea, quom hanc videō, me͜ārum apsēns miseriārum commonēs.

trīma quae periīt iam tanta essēt, vīvit, sciō.

LAB argentum ego prō istīsce ambābus quoiae erant dominō dedī;

quid meā rēfert Athēnīs nātae haec an Thēbīs sient,

dum mihi rēctē servitūtem serviant? TRA itane, impudēns?

ne hīc, fēlēs virginālis, līberōs parentibus

sublēctōs habēbis atque indignō quaestū conterēs?

namque huic alterae quae patria sīt profectō nesciō,

nisi sciō probiōrem hanc esse quam , impūrātissume.

LAB tuaĕ | istae sunt? TRA contende ergō uter sīt tergō vēriōr:

offerrūmentās habēbis plūrīs in tergō tuō

quam ūlla nāvis longa clāvōs, tum ego erō mendācissumus.

posteā aspicitō meum, quandō ego tuom īnspectāverō:

| erit tam sincērum ut quīvīs dīcāt ampullārius

optumum esse operī faciundō corium et sincērissumum,

quid causae’st quīn virgīs ūsque ad saturitātem sauciem?

quid ĭllās spectās? quās attigeris, oculōs ēripiam tibi.

LAB atquī, quia votās utramque iam cum abdūcam simul

DAE quid faciēs? LABVolcānum addūcam: is Venerī’st advorsārius.

TRA quō illic īt? LAB heus, ecquis hīc est? heus! DAE attigeris ōstium,

iam hercle tibi fīēt in ōre messis mergīs pugneīs.

LOR nūllum habēmus ignem: fīcīs vīctitāmus āridīs.

TRA ego dabō ignem, siquidem in capite tu͜ō cōnflandī cōpia’st.

LAB ībō hercle aliquō quaeritātum lignum. DAE quid quom invēneris?

LAB ignem magnum hīc faciam. DAE quīn inhūmānum exūrās tibi?

LAB immō hāsce ambās hīc in ārā ut vīvās combūram, id volō.

TRA iam hercle ego continuō barbā arripiam, in ignem coniciam,

que ambustulātum obiciam magnīs avibus pābulum.

DAE quom coniectūram egomet cum faciō, haec illa’st sīmia

quae hās hirundinēs ex nīdō volt ēripere ingrātiīs,

quod ego in somnīs somniāvī. TRA scīn quid cum ōrō, senex?

ut ĭllās servēs, vim dēfendās, dŭm | ego erum addūcō meum.

DAE quaere erum atque addūce. TRA at hic DAE maxumō malō suō,

attigerit sīve occeptāssit. TRA cūrā. DAE cūrātum’st, abī.

TRA hunc quoque asservā ipsum, quō abītāt; nam prōmīsimus

carnuficī aut talentum magnum | aut hunc hodiē sistere.

DAE abĭ modō, | ego dum hoc̄ cūrābō rēctē. TRA iam ego revēnerō.

17 (3.5)   DAEMONES · LABRAX · LORARII

DAE utrum , lēnō, cum malō lubentius

quiēscis an sīc sine malō, cōpia’st?

LAB ego quae loquere floccī nōn faciō, senex.

me͜ās quidĕm | invītō et Venere et summō Iove

ārā capillō iam dēripiam. DAE tangedum.

LAB tangam hercle vērō. | DAE agedum ergō, accēde hūc modo.

LAB iubĕdum recēdere istōs ambō illūc modo.

DAE immō ad accēdent. LAB nōn hercle equidem cēnseō.

DAE quid agēs, accēdent propius? LAB ego recesserō.

vērum, senex, umquam in urbe offenderō,

numquam hercle quisquam lēnōnem dīxerit,

nōn lūdōs pessumōs dīmīserō.

DAE facitō istuc̄ quod minitāre; sed nunc interim,

illās attigeris, dabitur tibi magnum malum.

LAB quam magnum vērō? DAE quantum lēnōnī sat est.

LAB mināciās ego floccī nōn faciam tuās,

equidem hās invītō iam ambās rapiam. DAE tangedum.

LAB tangam hercle vērō. DAE tangēs, at scīn quō modō?

īdum, Turbaliō, curriculō, affertō domō

du͜ās clāvās. LAB clāvās? DAE sed probās. properā cito.

ego hodiē faxō rēctē acceptum ut dignus es̄.

LAB ēheu, scelestus galeam in nāvī perdidī;

nunc opportūna hīc essēt, salva forēt.

licēt saltem istās appellāre? DAE nōn licēt.

ehem, optumē edepol eccum clāvātōr venīt.

LAB illud quidem edepol tinnīmentum’st auribus.

DAE age, accipe illinc alteram clāvam, Sparāx.

age, alter istinc, alter hinc assistite.

assistite ambō sīc. audīte nunciam:

hercle illic illās hodiē digitō tetigerit

invītās, istunc istīs invītāssitis

ūsque adeō dōnec quā domum abeāt nesciāt,

periistis ambō. appellābit quempiam,

vōs respondētōte istinc istārum vicem;

sīn ipse ābītere hinc volet, quantum potest

extemplō amplectitōte crūra fūstibus.

LAB etiam abīre hinc nōn sinent? DAE dīxī satis.

et ubi ille cŭm | erō servos hūc advēnerit

quī erum accersīvīt, ītōte extemplō domum.

cūrāte haec sultis magnā dīligentiā.

LAB heu | hercle, istīc fāna mūtantur cito!

iam hoc̄ Herculēī’st, Veneris fānum quod fuīt,

ita duo dēstituīt signa hīc cum clāvīs senex.

nōn hercle quō hinc nunc gentium aufugiam sciō,

ita nunc utrumque saevīt, et terra et mare.

Palaestra! LOR quid vīs? LAB apage, contrōvorsia’st:

haec quidĕm Palaestra quae respondit nōn mea’st.

heus, Ampelīsca! LOR cave sīs īnfortūniō.

LAB ultrō ! signa ut hominēs satis̆ rēctē monent.

sed vōbīs dīcō, | heus vōs, num molestiae’st

adīre ad illās propius? LOR nīl nōbīs quidem.

LAB numquid molestum mihi erit? LOR nīl, cāveris.

LAB quid est quod caveam? LOR em! | ā crassō īnfortūniō.

LAB quaesō hercle abīre ut liceāt. LOR abeās, velīs.

LAB bene hercle factum. | habeō vōbīs grātiam.

nōn cēdam potius. LOR illīc astātō īlicō.

LAB edepol prōvēnī nēquiter multīs modīs.

certum’st hāsce hodiē ūsque opsidiōne vincere.

18 (3.6)   PLESIDIPPUS · TRACHALIO · LABRAX · CHARMIDES · LORARII

PLE me͜amne ille amīcam lēnō , violentiā

ārā dēripere Veneris voluīt? TRA admodum.

PLE quīn occīdistī extemplō? TRA gladius nōn erat.

PLE caperēs aut fūstem aut lapidem. TRA quid? ego quasi canem

hominem īnsectārēr lapidibus nēquissumum?

LAB nunc pol ego periī, Plēsidippus eccum adest.

convorret iam hic tōtum cum pulvisculō.

PLE etiamne in ārā tunc sedēbant mulierēs,

quom ad profectu’s̄ īre? TRA ibīdem nunc sedent.

PLE quis ĭllās nunc illīc servāt? TRA nescioquis senex,

vīcīnus Veneris. is dedīt operam optumam,

is nunc cum servīs servāt. ego mandāveram.

PLE dūc ad lēnōnem rēctā. ubi illic est homō?

LAB salvē. PLE salūtem nīl morōr. optā ōcius:

rapī optortō collō māvīs an trahī?

utrumvīs optā, dum licēt. LAB neutrum volō.

PLE abĭ sānē ad lītus curriculō, Trachāliō,

iubē ĭllōs in urbem īre obviam ad portum mihi

quōs cum dūxī, hunc quī ad carnuficem trāderent.

post hūc redītō atque agitātō hīc custōdiam.

ego hunc scelestum in iūs rapiam, exigam exulem.

age, ambulā in iūs. LAB quid ego dēlīquī? PLE rogās,

quīn arrabōnem ā accēpistī ob mulierem

et eam hinc abduxtī? LAB nōn āvēxī. PLE quōr negās?

LAB quia pol prōvēxī; āvehere nōn quīvī miser.

equidem tibī dīxeram praestō fore

apŭd Veneris fānum: numquid mūtō? sumne ibi?

PLE in iūre causam dīcitō, hīc verbum sat est:

sequere. LAB opsecrō , subvenī , Charmidēs.

rapiōr optortō collō. CHA quis nōmināt?

LAB vidēn ut rapiōr? CHA videō atque īnspectō lubēns.

LAB nōn subvenīre audēs? CHA quis homō rapit?

LAB adulēscēns Plēsidippus. CHA ut nānctu’s̄ habē.

bonō animō meliu’st in nervom corrēpere.

tibi optigīt quod plūrumī exoptant sibi.

LAB quid id est? CHA ut id quod quaerant inveniant sibi.

LAB sequere, opsecrō, . CHA pariter suādēs quālis es̄:

in nervom rapere, e͜ō opsecrās ut sequār.

etiam retentās? LAB periī. PLE vērum sīt velim.

, mea Palaestra et Ampelīsca, ibidem īlicō

manēte dŭm | ego hūc redeō. | LOR equidem suādeō

ut ad nōs abeant potius, dum recipis. PLE placēt,

bene facitis. LAB fūrēs estis. LOR quidfūrēs”? rape.

LAB ōrō, opsecrō, Palaestra! PLE sequere, carnufex.

LAB hospes̄! CHA nōn sum hospes̄, repudiō hospitium tuom.

LAB sīcin spernis? CHA sīc agō: sat semĕl bibō.

LAB īnfēlīcent! CHA istī capitī dīcitō.

crēdō alium in aliam bēluam hominem vortier:

ill’c in columbum, crēdō, lēnō vortitur,

nam collus in colŭmbārī hau multō post erit;

in nervom ille hodiē nīdāmenta congeret.

vērum tamen ībō, advocātus ut siem,

quī meā operā citius addīcī potest.

19 (4.1)   DAEMONES

DAE bene factum et volup est | hodiē hīs mulierculīs

tetulisse auxilium. iam clientās repperī,

atque ambās fōrmā scītulā atque aetātulā.

sed ŭxōr scelesta omnibus servāt modīs,

quī significem quippiam mulierculīs.

sed Grīpus servos noster quid rērum gerāt

mīrōr, nocte quī abiīt piscātum ad mare.

pol magis̆ sapīssēt, dormīvissēt domī;

nam nunc et operam lūdōs facit et rētia,

ut tempestās est nunc atque ut noctū fuīt.

in digitīs hodiē percoquam quod cēperit,

ita fluctuāre videō vehementer mare.

sed ăd prandium uxōr vocāt. redeō domum.

iam me͜ās opplēbit aurīs vāniloquentiā.

20 (4.2)   GRIPUS

GRI Neptūnō hās agō grātiās me͜ō patrōnō,

quī salsīs locīs incolit pisculentīs,

quom mēd ex suīs pulchrē ōrnātum expedīvīt

templīs redducem, plūrumā praedā onustum,

salūte hōriae, quae in marī flūctuōsō

piscātū novō ūberī compotīvīt;

mīrōque modō atque incrēdibilī hic piscātus mihi lepidē ēvēnīt,

neque pisci͜um ūllam unci͜am pondō hodiē cēpī, nisi hŏc quod ferō hĭc in rēte.

nam ut nocte multā impigrēque exsurrēxī,

lucrum praeposīvī sopōrī et quiētī.

tempestāte saevā experīrī expetīvī,

paupertātem erī quī et meam servitūtem

tolerārem. operā hau fuĭ parcus̆ meā.

nimis homō nihilī’st quis est pigĕr nimis̆que id genus ōdī ego male:

vigilāre decēt hominem quī volt sua temperĭ cōnficere officia.

nōn enim ĭllum exspectāre id oportēt, dum erus̆ ad su͜om suscitet officium;

nam quī dormiunt lubenter, sine lucrō et cum malŏ quiēscunt.

nam | ego nunc mihī, quī impiger fuī,

repperī ut piger, velim, siem:

hoc̄ ego in marī repperī.

quicquid hīc inest, grave quidem’st;

aurum hīc ego inesse reōr. nec mihi cōnsciu’st ūllus homō. nunc haec

occāsi͜ō tibi, Grīpe, optigit, ut līberet extemplō praetōr ;

nunc sīc faciam, sīc cōnsilium’st: ad erum veniam doctē atque astū,

pauxillātim pollicitābōr prō capite argentum ut sim līber.

iăm | ubī līber erō, igitur dēmum | īnstruam agrum atque aedīs, mancupia,

nāvibus̆ magnīs mercātūram faciam, apŭd rēgēs rēx perhibēbōr.

post animī causā mihi nāvem faciam atque imitābōr Stratonīcum:

oppida circumvectābōr. ubi nōbilitās mea erit clāra,

oppidŭm magnum commūnībō, | e͜ĭ | ego urbī Grīpō indam nōmen,

monumentum me͜ae fāmae et factīs, ibi rēgnum magnum īnstituam.

magnās rēs hīc agitō in mentem | īnstruere. hunc nunc vīdlum condam.

sed hic rēx cŭm | acētō prānsūru’st et sale, sine bonŏ pulmentō.

21 (4.3)   TRACHALIO · GRIPUS

TRA heus, manĕ. GRI quid maneam? TRA dum hanc tibi

quam trahis̆ rūdentem complicō.

GRI mitte modo. TRA at pol ego adiuvō;

nam bonĭs quod bene fīt hau perit.

GRI turbida tempestās heri fuīt;

nīl habeō, adulēscēns, piscium,

mihi esse postulēs.

nōn vidĕs referre ūvidum

rētem sine squāmōsō pecū?

TRA nōn edepol piscīs expetō

quam tu͜ī sermōnis sum indigēns.

GRI ēnicăs iam odiō, quisquis es̄.

TRA nōn sinam ego abīre hinc , manē.

GRI cave sīs malō. quid , malum, nam retrahis? TRA audī.

GRI nōn audiō. TRA at pol quī audiēs post. GRI quīn loquere quid vīs.

TRA eho manĕdum, est operae pretium

quod tibi ego narrāre volō.

GRI ēloquere quid id est. TRA vidĕ num

quispiăm cōnsequitur prope nōs.

GRI ecquid est quod meā rēferāt? TRA scīlicēt.

sed bonī cōnsilī | ecquid in mihi’st?

GRI quid negōtī’st modo dīce. TRA dīcam, tacē,

fidem modo dās mihi nōn fore īnfīdum.

GRI fidem tibi, fīdus erō, quisquis es̄. TRA audī:

fūrtum ego vīdī quī faciēbāt;

nōram dominum, id quoi fīēbāt.

post ad fūrem egomet dēveniō

ferŏque e͜ī condiciōnem hōc pactō:

ego ĭstuc̄ fūrtum sciŏ quoi factum’st;

nunc mihi vīs dare dīmidium,

indicium dominō nōn faciam.”

is mihi nihil etiam respondit.

quid ĭnde aequom’st darĭ mihi? dīmidium

volō ŭt dīcās. GRI immō hercle etiam plus,

nam nisi dāt, dominō dīcundum

cēnseŏ. TRA tuō cōnsiliō faciam.

nunc advorte animum, namque hoc̄ om-

ne attinet ad . GRI quid factum’st?

TRA vīdulum istum quoiu’st nōvī ego hominem iam prīdem. GRI quid est?

TRA et quō pactō periīt. GRI at ego quō pactō inventu’st sciō

et quī invēnīt hominem nōvī et dominus quī nunc est sciō.

nihilō pol plūris tuā hoc̄ quam quantī illud rēfert meā:

ego ĭllum nōvī quoius nunc est, illum quoi͜us ante͜hāc fuīt.

hunc homō feret ā nēmō, spērēs potis.

TRA nōn ferāt dominus veniāt? GRI dominus huic, frūstra sīs,

nisi ego nēmō nātu’st, hunc quī cēpī in vēnātū meō.

TRA itane vērō? GRI ecquem esse dīcēs in marī piscem meum?

quōs quom capiō, siquidem cēpī, me͜ī sunt: habeō prō meīs,

nec manū asseruntur neque ĭllinc partem quisquam postulāt,

in forō palam omnīs vēndō prō meīs vēnālibus.

mare quidem commūne certō’st omnibûs. TRA assentiō.

quī minus hunc commūnem quaesō esse oportēt vīdulum?

in marī inventu’st commūnī. GRI es̄ne impudenter impudēns?

nam istuc̄ iūs sīt quod memorās, piscātōrēs perierint,

quippe quom extemplō in macellum piscēs prōlātī sient,

nēmō emāt, su͜am quisque partem piscium poscant sibi,

dīcant in marī commūnī captōs. TRA quid ais, impudēns?

ausu’s̄ etiam comparāre vīdulum cum piscibus?

eadem tandem rēs vidētur? GRI in manū nōn est meā;

ubi dēmīsī rētem atque hāmum, quicquid haesīt extrahō.

me͜um quod rēte atque hāmī nānctī sunt, meum potissumum’st.

TRA immō hercle haud est, siquidem quod vās excēpistī. GRI philosophē.

TRA sed ēnumquam piscātōrem vīdistī, venēfice,

vīdulum piscem cēpisse aut prōtulisse ūllum in forum?

nōn enĭm hīc quidem occupābis omnīs quaestūs quōs volēs:

et vītōrem et piscātōrem esse, impūre, postulās.

vel mihi mōnstrāre oportēt piscis quī sīt vīdulus

vel quod in marī nōn nātum’st neque habēt squāmās ferās.

GRI quid, numquam audīstī esse ante͜hāc vīdulum piscem? TRA scelus,

nūllus est. GRI immō’st profectō; ego, quī sum piscātōr, sciō.

vērum rārē capitur: nūllus minus̆ saepe ad terram venīt.

TRA nīl agis. dare verba spērās mihi posse, furcifer?

GRI quō colōre’st, hōc colōre capiuntur pauxillulī;

sunt aliī pūniceō coriō, magnī autem, atque ātrī. TRA sciō.

hercle, opīnō, in vīdulum bis convortēs, nisi cavēs:

fīet tibi pūniceum corium, posteā ātrum dēnuō.

GRI quod scelus hodiē | hoc̄ invēnī! TRA verba facimus, īt diēs.

vidĕ sīs quoius arbitrātū nōs vīs facere. GRI vīdulī

arbitrātū. TRA itane? GRI ita enimvērō. TRA stultus es̄. GRI salvē, Thalēs.

TRA istunc hodiē nōn ferēs, nisi dās sequestrum aut arbitrum

quoius haec rēs arbitrātū fīāt. GRI quaesō, sānun es̄?

TRA elleborōsus sum. GRI ego cerrītus, hunc nōn āmittam tamen.

TRA verbum etiam adde ūnum, iam in cerebrō colaphōs apstrudam tuō;

iam ego hīc, itidem quasi pēniculus novos exurgērī solēt,

hunc āmittis, exurgēbō quicquid ūmōris tibi’st.

GRI tange. afflīgam ad terram itidem ut piscem soleō pōlypum.

vīs pugnāre? TRA quid opu’st? quīn potius praedam dīvide.

GRI hinc nisi malum frūnīscī nīl potes̄, postulēs.

abeō ego hinc. TRA at ego hinc offlectam nāvem, quō abeās. manē.

GRI prōrēta istī nāvī’s̄, ego gubernātōr erō.

mitte rūdentem, sceleste. TRA mittam: omitte vīdulum.

GRI numquam hercle hinc hodiē rāmentā fīēs fortūnātiōr.

TRA nōn probāre pernegandō mihi potes̄, nisi pars datur

aut ad arbitrum redītur aut sequestrō pōnitur.

GRI quemne ego excēpī in marī — | TRA at ego īnspectāvī ē lītore.

GRI meā operā, labōre, et rēte, et hōriā? TRA numquī minus,

veniāt nunc dominus quoiu’st, ego quī īnspectāvī procul

hunc habēre, fūr sum quam ? GRI nihilō. TRA manĕ, mastīgia:

quō argūmentō socius nōn sum, et fūr sum? facdum ex sciam.

GRI nesciō, neque ego istās vostrās lēgēs urbānās sciō,

nisi quia hunc meum esse dīcō. | TRA et ego item esse aiō meum.

GRI manĕ, iam repperī quō pactō nec fūr nec socius siēs.

TRA quō pactō? GRI sine hinc abīre, | abĭ tacitus tu͜am viam,

nec quoiquam indicāssīs neque ego tibi quicquam dabō.

tacētō, ego mussitābō: hoc̄ optumum atque aequissumum’st.

TRA ecquid condiciōnis audēs ferre? GRI iamdūdum ferō:

ut abeās, rūdentem āmittās, mihi molestus siēs.

TRA manĕ dum referō condiciōnem. GRI , opsecrō hercle, aufer modo.

TRA ecquem in hīs locīs nōvistī? GRI oportēt vīcīnōs meōs.

TRA ubi hīc habitās? GRI porrō illīc longē ūsque in campīs ultumīs.

TRA n quī in hāc vīllā habitāt, eius arbitrātū fīerī?

GRI paulīsper remitte restem, dum concēdō et cōnsulō.

TRA fīāt. GRI eugae, salva rēs est, praeda haec perpetua’st mea!

ad meum erum arbitrum vocāt hīc intrā praesaepīs meās;

numquam hercle hodiē abiūdicābit ab suō triōbolum.

iste hau scīt quam condiciōnem tetulerīt. ad arbitrum.

TRA quid igitur? GRI quamquam istuc̄ esse iūs meum certō sciō,

fīāt istuc̄ potius quam nunc pugnem cum. TRA nunc placēs.

GRI quamquam ad ignōtum arbitrum appellis, adhibēbit fidem,

etsī ignōtu’st, nōtu’st; nōn, nōtus ignōtissumu’st.

22 (4.4)   DAEMONES · GRIPUS · TRACHALIO · PALAESTRA · AMPELISCA

DAE sēriō edepol, quamquam vōbīs volŏ quae voltis, mulierēs,

metuō propter vōs uxōr mea mēd extrūdāt aedibus,

quae paelicēs addūxe dīcet ante oculōs suōs.

vōs cōnfugite in āram potius quăm | ego. AMBAE miserae periimus!

DAE ego vōs salvās sistam, timēte. — sed quid vōs forās

prōsequiminī? quoniam ego adsum, faciet nēmō iniūriam.

īte, inquam, domum ambō nunciam; ex praesidiō, praesidēs.

GRI ō | ere, salvē. DAE salvē, Grīpe. quid fīt? TRA tu͜osne hic servos est?

GRI hau pudet. TRA nīl agŏ cum. GRI ergō abī hĭnc sīs. TRA quaesō respondē, senex:

tuos hic servo’st? DAE meus est. TRA em istuc̄ optumē, quandō tuo’st.

iterum salūtō. DAE et ego . n es̄ quī hau multō prius

abiistī hinc erum accersītum? TRA ego is sum. DAE quid nunc vīs tibi?

TRA nempe hic tuos est? DAE meus est. TRA istuc̄ optumē, quandō tuo’st.

DAE quid negōtī’st? TRA vir scelestus ill’c est. DAE quid fēcīt tibi

vir scelestus? TRA hominī ego istī tālōs suffringī volō.

DAE quid ĕst? quā lītigātis nunc inter vōs? TRA ēloquār.

GRI immō ego ēloquār. TRA ego, opīnōr, rem facessō. GRI quidem

sīs pudīcus, hinc facessās. DAE Grīpe, animum advorte ac tacē.

GRI utĭn istic prius̆ dīcāt? DAE audī. loquere . GRI aliēnōn prius

quam tu͜ō dabis ōrātiōnem? | TRA ut nequītur comprimī!

ita ut occēpī dīcere, illum quem dūdum ē fānō forās

lēnōnem extrūsistī, hic eius vīdulum eccillum tenēt.

GRI nōn habeō. TRA negās quod oculīs videō? GRI at videās velim.

habeō, nōn habeō; quid cūrās quid rērum geram?

TRA quō modō | habeās, id rēfert, iūrene anne iniūriā.

GRI istum cēpī, nūlla causa’st quīn condōnēs crucī;

in marī rētī prehendī, quī tu͜om potiu’st quam meum?

TRA verba dāt. hōc modō rēs gesta’st ut ego dīcō. GRI quid ais?

TRA quod prīmārius vir dīcāt: comprime hunc sīs, tuo’st.

GRI quid? idem mihī vīs fierī quod erus cōnsuēvīt tibi?

ille comprimere solitu’st, hic noster nōs nōn solēt.

DAE verbō illō modo ille vīcīt. quid nunc vīs? dīc mihi.

TRA equidem egō neque partem poscō istinc istōc vīdulō

neque meum esse hodiē umquam dīxī; sed ĭstī inest cistellula

huius mulieris, quam dūdum dīxī fu͜isse līberam.

DAE nemp’ hanc dīcis quam esse aiēbās dūdum populārem meam?

TRA admodum. et ea quae ōlim parva gestāvīt crepundia

istīc in ĭstā cistulā īnsunt, quae istīc inĕst in vīdulō.

hoc̄ neque istī ūsū’st, et illī miserae suppetiās feret,

id dederit quī su͜ōs parentīs quaerāt. DAE faciam ut dēt. tacē.

GRI nihil hercle ego sum istī datūrus. TRA nīl petō nisi cistulam

et crepundiâ. GRI quid ea sunt aureâ? TRA quid ĭstuc̄ tuā?

aurum aurō expendētur, argentum argentō exaequābitur.

GRI fac sīs aurum ut videam, post ego faciam ut videās cistulam.

DAE cave malō ac tacĕ . perge ut occēpistī dīcere.

TRA ūnum opsecrō, ut tēd huius commiserēscāt mulieris,

quidem hic lēnōnis eiu’st vīdulus, quem suspicōr

hīc nisī opīniōne certum nīl dīcō tibi.

GRI vidĕn? scelestus aucupātur. TRA sine ut occēpī loquī.

scelestī illīus est hic, quoius dīcō, vīdulus,

haec poterunt nōvisse: ostendere hīs iubē. GRI ainostendere”?

DAE haud inīquom dīcit, Grīpe, ut ostendātur vīdulus.

GRI immō hercle īnsignītē inīquē. DAE quīdum? GRI quia, ostenderō,

continuō hunc nōvisse dīcent scīlicēt. TRA scelerum caput,

ut tūte’s̄, item omnīs cēnsēs esse, periūrī caput?

GRI omnia ego ĭstaec facile patiōr, dŭm | hic hinc ā sentiāt.

TRA atquī nunc aps stāt, vērum hinc cībit testimōnium.

DAE Grīpe, advorte animum. paucīs expedī quid postulās.

TRA dīxī equidem, sed parum intellextī, dīcam dēnuō:

hāsce ambās, ut dūdum dīxī, ita esse oportēt līberās.

haec Athēnīs parva fu͜īt virgō surrupta. GRI dīc mihi,

quid id ad vīdulum attinēt, servae sint istae an līberae?

TRA omnia iterum vīs memorārī, scelus, ut dēfīāt diēs.

DAE apstinē maledictīs et mihi quod rogāvī dīlue.

TRA cistellam istī inesse oportēt caudeam in ĭstō vīdulō,

ubi sunt signa quī parentēs nōscere haec possīt suōs,

quibus̆cum periīt parva Athēnīs, sīcutī dīxī prius.

GRI Iuppiter que perdant! quid aïs, vir venēfice?

quid? ĭstae mūtae sunt, quae prō fābulārī nōn queant?

TRA e͜ō tacent, quia tacita’st meliōr mulier semper quam loquēns.

GRI tum pol prō portiōne nec vir nec mulier mihi’s̄.

TRA quīdum? GRI quia enim neque loquēns es̄ neque tacēns umquam bonus.

quaesō, ēnumquam hodiē licēbit mihi loquī? DAE praeterhāc

ūnum verbum faxis hodiē, egō tibi comminuam caput.

TRA ut id occēpī dīcerê, senĕx, eam quaesō cistulam

ut iubeās hunc reddere illīs. ob eam sīquid postulāt

sibi mercēdis dabitur; aliud quicquid ibĭ’st habeāt sibi.

GRI nunc dēmum istuc̄ dīcis, quoniam iūs meum esse intellegis;

dūdum dīmidiam petēbās partem. TRA immō etiam nunc petō.

GRI vīdī petere mīluom, etiam quom nihil auferrēt tamen.

DAE nōn ego comprimere possum sine malō? GRI istic tacēt,

ego tacēbō; iste loquitur, sine prō partī loquī.

DAE cedo modō mihi vīdulum istum, Grīpe. GRI concrēdam tibi;

ac istōrum nīl sīt, ut mihi reddās. DAE reddētur. GRI tenē.

DAE audī nunciam, Palaestra atque Ampelīsca, hoc̄ quod loquōr:

estne hic vīdulus ubi cistellam tuam inesse aiēbās? PAL is est.

GRI periī hercle ego misêr! ut prius̆ quam plānē aspexīt, īlicō

eum ĕsse dīxīt! PAL faciam ego hanc rem ex prōclīvī plānam tibi:

cistellam istī inesse oportēt caudeam in ĭstō vīdulō.

ibi ego dīcam quicquid inerit nōminātim. mihi

nūllum ostenderīs: falsa dīcam, frūstrā dīxerō,

vōs tamen istaec quicquid istī inerit vōbīs habēbitis;

| erunt vēra, tum opsecrō ut mea reddantur. DAE placēt.

iūs merum ōrās meō quidem animō. | GRI at meō hercle iniūriam.

quid ista aut superstitiōsa aut hariola’st, atque omnia

quicquid īnsīt vēra dīcet? anne habēbit hariola?

DAE nōn feret, nisi vēra dīcet; nēquīquam hariolābitur.

solve vīdulum ergō, ut quid sīt vērum quam prīmum sciam.

TRA hoc̄ habēt. GRI solūtu’st. DAE aperī. videō cistellam. haecine est?

PAL istaec est. ō me͜ī parentēs, hīc vōs conclūsōs gerō,

hūc opēsque spēsque vostrum cognōscendum condidī!

GRI tum tibi hercle de͜ōs īrātōs esse oportēt, quisquis es̄,

quae parentīs tăm | in angustum tu͜ōs locum compēgerīs.

DAE Grīpe, accēde hūc; tua rēs agitur. , puella, istinc procul

dīcitō quid īnsīt et quā faciē. memorātō omnia:

hercle tantillum peccāssis, quod posterius postulēs

ad vērum convortī, nūgās, mulier, magnās ēgeris.

GRI iūs bonum ōrās. TRA edepol hau | ōrāt, nam iniūriu’s̄.

DAE loquere nunciam, puella. Grīpe, animum advorte ac tacē.

PAL sunt crepundia. DAE ecca videō. GRI periī in prīmō proeliō.

manĕ, ostenderīs. DAE quā faciē sunt? respondē ex ōrdine.

PAL ēnsiculu’st aureolus prīmum litterātus. DAE dīcedum,

in ēnsiculō litterārum quid ĕst? PAL meī nōmen patris.

post altrīnsecu’st secūricula ancipês, itidem aurea

litterāta. ibi mātris nōmen in secūriculā’st. DAE manē

dīc, in ēnsiculō quid nōmen est paternum? PAL Daemonēs.

DAE immortālēs, ubi locī sunt spēs meae? GRI immō edepol meae?

TRA pergite, opsecrō, continuō. GRI placidē, aut īte in malăm crucem.

DAE loquere mātris nōmen hīc quid in secūriculā siēt.

PAL Daedalis. DAE servātum cupiunt. GRI at perditum.

DAE fīliam meam ĕsse hanc oportēt, Grīpe. GRI sīt per quidem.

quī omnīs perdant, quī hodiē oculīs vīdistī tuīs,

que adeō scelestum, quī nōn circumspexī centiēns,

prius̆ quis īnspectārēt quam rēte extrāxī ex aquā.

PAL post sīcīlicula argenteola et du͜ae cōnexae maniculae et

sucula. GRI quīn ī dīērēcta cum suculā et cum porculīs!

PAL et bulla aurea’st, patēr quam dedĭt nātālī diē.

DAE ’st profectō. continērī quīn complectār nōn queō.

fīlia mea, salvē! ego is sum quī prōdūxī patēr,

ego sum Daemonēs, et mātēr tua ĕccam hīc intus Daedalis!

PAL salvē, pater īnspērāte! DAE salvē. ut amplectōr lubēns!

TRA volup est quom istuc̄ ex pietāte vostrā vōbīs contigīt.

DAE capedum, hunc potes̄ fer intrō vīdulum, age, Trachāliō.

TRA ecce Grīpī scelera. quom istaec rēs male ēvenīt tibi,

Grīpe, grātulōr. DAE age eāmus, mea gnāta, ad mātrem tuam,

quae ex poterit argūmentīs hanc rem magis exquīrere,

quae magis̆ tractāvīt magis̆que signa pernōvīt tua.

TRA intrō eāmus omnēs, quandō | operam prōmiscam damus.

PAL sequere , Ampelīsca. AMP quom | amant, volŭptātī’st mihi.

GRI sumne egō scelestus, quī illunc hodiē excēpī vīdulum

aut, quom excēpī, quī nōn alicubi in solō aptrūsī locō?

crēdēbam edepol turbulentam praedam ēventūram mihi,

quia ĭlla mihi tam turbulentā tempestāte ēvēnerat.

crēdō edepol ego illīc inesse argentī et aurī largiter.

quid meliu’st quam ut hinc intrō abeam et suspendam clanculum

saltem tantisper dum apscēdāt haec ā aegrimōnia?

23 (4.5)   DAEMONES

DAE prōh immortālēs! quis ’st fortūnātiōr,

quī ex imprōvīsō fīliam invēnī meam?

satin quoi hominī esse bene factum volunt,

aliquō illud pactō optingit optātum piīs?

ego hodiē quī neque spērāvī neque crēdidī,

is imprōvīsō fīliam invēnī tamen;

et eam genere summō adulēscentī dabō

ingenuō, Athēniēnsī et cognātō meō.

ego eum adeō arcessī hūc ad quam prīmum volō,

iussīque exīre hūc eius servom, ut ad forum

īrēt; nōndum ēgressum esse eum, id mīrōr tamen.

accēdam, opīnōr, ad forēs. — quid cōnspicōr?

uxōr complexa collō retinēt fīliam.

nimis̆ paene inepta atque odiōsa ei͜us amātiō’st.

24 (4.6)   DAEMONES · TRACHALIO

aliquandō ōsculandō meliu’st, uxōr, pausam fīerī;

atque adōrnā, ut rem dīvīnam faciam, quom intrō advēnerō,

Laribus familiāribus, quom auxērunt nostram familiam.

sunt domī agnī et porcī sacrēs. sed quid ĭstum remorāminī,

mulierēs, Trachāliōnem? atque optumē eccum exīt forās.

TRA ubi ubi erit, iam investīgābō et cum ad addūcam simul

Plēsidippum. DAE ēloquere ut haec rēs optigīt fīliā;

e͜um rogā ut relinquāt aliās rēs et hūc veniāt. TRA licēt.

DAE dīcitō datūrum meam ĭllī fīliam uxōrem. TRA licēt.

DAE et patrem eius nōvisse et esse cognātum. TRA licēt.

DAE sed properā. TRA licēt. DAE iam hīc fac sīt, cēna ut cūrētur. TRA licēt.

DAE omnian licēt? TRA licēt. sed scīn quid est quod volō?

quod prōmīsistī ut meminerīs, hodiē ut līber sim. DAE licēt.

TRA fac ut exōrēs Plēsidippum ut manū ēmittāt. DAE licēt.

TRA et tua fīliâ facitō ōrēt: facile exōrābit. DAE licēt.

TRA atque ut Ampelīsca nūbāt, ubi ego sim līber. DAE licēt.

TRA atque ut grātum beneficium factīs experiār. DAE licēt.

TRA omnian licēt? DAE licēt: tibi rūrsum referō grātiam.

sed properā īre in urbem āctūtum et recipe hūc rūrsum. TRA licēt.

iam hīc erō. interibi adōrnā cēterum quod opu’st. DAE licēt.

Herculēs istum īnfēlīcēt cum suā licentiā,

ita meās replēvīt aurīs, quicquid memorābam, “licēt”!

25 (4.7)   GRIPUS · DAEMONES

GRI quam mox licēt compellāre, Daemonēs?

DAE quid est negōtī, Grīpe? GRI illō vīdulō

sapiās, sapiās; habeās quod dant bonī.

DAE aequom vidētur tibi ut ego aliēnum quod est

meum esse dīcam? GRI quodne ego invēnī in marī?

DAE tantō illī melius optigīt quī perdidīt;

tuom esse nihilō magis oportēt vīdulum.

GRI istō pauper es̄, quom nimis̆ sānctē piu’s̄.

DAE ō Grīpe, Grīpe, in aetāte hominum plūrumae

fīunt trāsennae, | ubi dēcipiuntur dolīs.

atque edepol in eās plērumque ēsca impōnitur;

quam quis avidus poscit ēscam avāriter,

dēcipitur in trāsennā avāritiā suā.

ill’ quī cōnsultē, doctē, atque astūtē cavēt,

diūtinē ūtī bene licēt partum bene.

mihi ĭstaec vidētur praeda praedātum īrier,

ut cum maiōre dōte abeāt quam advēnerīt.

egone ut quod ad allātum esse aliēnum sciam

cēlem? minimē istuc̄ faciet noster Daemonēs.

semper cavēre hoc̄ sapientîs aequissumum’st,

cōnsciī sint ipsī maleficī suīs.

ego mihi collūsim nīl morōr ūllum lucrum.

GRI spectāvī ego prīdem cōmicōs ad ĭstunc modum

sapienter dicta dīcere atque īs plaudier,

quom illōs sapientīs mōrēs mōnstrābant poplō;

sed quom inde su͜am quisque ībant dīvorsī domum,

nūllus erat illō pactō ut illī iusserant.

DAE abī intrō, molestu’s̄, linguae temperā.

ego tibi datūrus nīl sum, frūstra sīs.

GRI at ego de͜ōs quaesō ut quicquid in ĭllō vīdulō’st,

aurum, argentum’st, omne id ut fīāt cinis.

DAE illuc̄ est quod nōs nēquam servīs ūtimur.

nam illic cum servō quō congressus forēt,

et ipsum sēsē et illum fūrtī astringerēt;

dum praedam habēre cēnsērēt, interim

praeda ipsus essēt: praeda praedam dūcerēt.

nunc hinc intrō ībō et sacruficābō, postibi

iubēbō nōbīs cēnam continuō coquī.

26 (4.8)   PLESIDIPPUS · TRACHALIO

PLE iterum mihi ĭstaec omnia iterā, anime, Trachāliō,

līberte, patrōne potius, immō patēr:

repperit patrem Palaestra suom ătque mātrem? TRA repperit.

PLE et populāris est? TRA opīnō. PLE et nuptūra’st ? TRA suspicōr.

PLE cēnsēn hodiē dēspondēbit e͜am , quaesō? TRA cēnseō.

PLE quid? patrī etiam grātulābōr quom illam invēnīt? TRA cēnseō.

PLE quid mātrī eius? TRA cēnseō. PLE quid ergō cēnsēs? TRA quod rogās

cēnseō. PLE dīc ergō quantī cēnsēs? TRA egone? cēnseō.

PLE adsum equidem, cēnsiōnem semper faciās. TRA cēnseō.

PLE quid curram? TRA cēnseō. PLE an sīc potius placidē? TRA cēnseō.

PLE etiamne e͜am adveniēns salūtem? TRA cēnseō. | PLE etiam patrem?

TRA cēnseō. PLE post eius mātrem? TRA cēnseō. PLE quid posteā?

etiamne adveniēns complectār ei͜us patrem? TRA nōn cēnseō.

PLE quid mātrem? TRA nōn cēnseō. PLE quid eampse illam? TRA nōn cēnseō.

PLE periī, dīlēctum dīmīsīt. nunc nōn cēnsēt, quom volō.

TRA sānus nōn es̄. sequere. PLE dūc , patrōne, quō lubēt.

27 (5.1)   LABRAX

LAB quis ’st mortālis miseriōr quī vīvāt alter hodiē,

quem ad recuperātōrēs modō damnāvīt Plēsidippus?

abiūdicāta ā modo’st Palaestra, perditus sum.

nam lēnōnēs ex Gaudiō crēdō esse prōcreātōs,

ita ŏmnēs mortālēs, quid est malī lēnōnī, gaudent.

nunc alteram illam quae mea’st vīsam hūc in Veneris fānum,

saltem ut eam abdūcam, bonīs quod restāt reliquiārum.

28 (5.2)   GRIPUS · LABRAX

GRI numquam edepol hodiē ad vesperum Grīpum īnspiciētis vīvom,

nisi vīdulus mihi redditur. LAB periī, quom mentiōnem

fierī audiō usquam vīdulī; est quasi pālō pectus tundāt.

GRI istic scelestus līber est; ego quī in marī prehendī

rēte atque excēpī vīdulum, e͜ī darī negātis quicquam.

LAB prōh immortālēs! su͜ō mihi hic sermōne arrēxīt aurīs.

GRI cubitum hercle longīs litterīs signābō iam usquequāque,

quis perdiderīt vīdulum cum aurō atque argentō multō,

ad Grīpum ut veniāt. nōn ferētis istum ut postulātis.

LAB meum hercle illic homō vīdulum scīt quĭ | habēt, ut ego opīnōr.

adeundus mihi ĭllic est homō. , quaesō, subvenīte.

GRI quid intrō revocās? hoc̄ volō hīc ante ōstium extergēre.

nam hoc̄ quidĕm pol ē rōbīginê, nōn est ē ferrō factum,

ita quantō magis extergeō, rutilum atque tenuius fīt.

nam quidem hŏc venēnātum’st verûm, ita ĭn manibus cōnsenēscit.

LAB adulēscēns, salvē. GRI ament cum irrāsō capite. LAB quid fīt?

GRI verum extergētur. LAB ut valēs? GRI quid ? num medicus quaesō’s̄?

LAB immō edepol ūnā litterā plūs sum quam medicus. GRI tum

mendīcus es̄? LAB tetigistī acū. GRI vidētur digna fōrma.

sed quid tibi’st? LAB hāc proxumā nocte in marī | ēlāvī;

cōnfrācta’st nāvis, perdidī quicquid erat miser ibi omne.

GRI quid perdidistī? LAB vīdulum cum aurō atque argentō multō.

GRI ecquid meministī in vīdulō quī periīt quid ibi īnfuerīt?

LAB quid rēfert quī periīt tamen? sine hoc, aliud fābulēmur.

GRI quid ego sciam quī invēnerīt? volō ex scīre signa.

LAB octingentī nummī aureī in marsuppiō īnfuērunt,

praetereā centum mīnāria Philippa in pasceolō sōrsus.

GRI magna hercle praeda’st, largiter mercēdis indipīscār.

| hominēs respiciunt: benê | ego hinc praedātus ībō.

profectō’st huius vīdulus. perge alia expedīre.

LAB talentum argentī commodum magnum inerit in crumīnā,

praetereā sīnus, cantharûs, epichysis, gaulus, cyathus.

GRI papae, dīvitiās quidem | habuistī lūculentās!

LAB miserum istuc̄ verbum et pessumum’st: “habuisseet nihil habēre.

GRI quid dare velīs, quī istaec tibi investīgēt indicētque?

ēloquere properē celeriter. LAB nummōs trecentōs. GRI trīcās!

LAB quadrigentōs. GRI trāmās pūtidās! LAB quīngentōs. GRI cassam glandem!

LAB sēscentōs. GRI curculiunculōs minūtōs fābulāre.

LAB dabŏ septingentōs. GRI ōs calēt tibi, nunc id frīgefactās.

LAB mīlle dabō nummum. GRI somniās. LAB nihil addō. GRI abī igitur. LAB audī:

hercle abierō hinc, hīc nōn erō. n centum et mīlle? GRI dormīs.

LAB ēloquere quantum postulēs. GRI quō nihil invītus addās:

talentum magnum. nōn potest triōbolum hinc abesse.

pro͜in vel aiās vel negēs. LAB quid ĭstic? necessum’st, videō:

dabitur talentum. GRI accēdedum hūc: Venus haec volō arrogēt .

LAB quod tibi lubēt, id imperā. GRI tange āram hanc Veneris. LAB tangō.

GRI per Venerem hanc iūrandum’st tibī. LAB quid iūrem? GRI quod iubēbō.

LAB prae͜ī verbīs quidvīs. quod domī’st, numquam ūllī supplicābō.

GRI tenē āram hanc. LAB teneō. GRI dēierā argentum datūrum

e͜ōdem diē, tu͜ī vīdulī ubi sīs potītus. LAB fīāt.

GRI Venus̆ Cȳrēnēnsis, testem testōr mihi:

vīdulum illum quĕm | ego in nāvī perdidī

cum aurō atque argentō salvom investīgāverō

isque in potestātem meam pervēnerit,

tum ego huicGRItum ego huic Grīpō”: inquitō et tangitō.

LAB tum ego hūīc Grīpōdīcō, Venus, ut audiās

talentum argentī magnum continuō dabō.

GRI quid fraudāssīs, dīc ut in quaestū tuō

Venus ērādīcēt, caput atque aetātem tuam.

cum hoc̄ habētō tamen, ubī iūrāverīs.

LAB illaec advorsum quid peccāssō, Venus,

venerōr ut omnēs miserī lēnōnēs sient.

GRI tamĕn fīet, etsī fidem servāveris.

hīc opperīre, iam ego faxō exībit senex.

e͜um continuō vīdulum reposcitō.

LAB maxumē illum reddiderit vīdulum,

nōn ego ĭllīc hodiē dēbeō triōbolum.

meus arbitrātu’st, lingua quod iūrēt mea. —

sed conticīscam: eccum exīt et dūcit senem.

29 (5.3)   GRIPUS · DAEMONES · LABRAX

GRI sequere hāc. DAE ubi ĭstic lēnō’st? GRI heus . | em tibi, hic habēt vīdulum.

DAE habeō et fateōr esse apud , et, tuos est, habeās tibi.

omnia, ut quicque īnfuīt, ita salva sistentur tibi.

tenĕ, tu͜o’st. LAB ō immortālēs, meus est. salvē, vīdule!

DAE tu͜osne est? LAB rogitās? quidem hercle Iovis̆ fuīt, meus est tamen.

DAE omnia īnsunt salva; ūna istinc cistella excepta’st modo

cum crepundiīs, quibus̆cum hodiē fīliam invēnī meam.

LAB quam? DAE tua quae fuīt Palaestra, ea fīlia inventa’st mea.

LAB bene mehercle factum’st. quom istaec rēs tibi ex sententiā

pulchrē ēvēnīt, gaudeō. DAE istuc̄ facile nōn crēdō tibi.

LAB immō hercle, ut sciās gaudēre , mihī triōbolum

ob eam duīs, condōnō . DAE benignē edepol facis.

LAB immō quidem hercle vērō. | GRI heus , iam habĕs vīdulum.

LAB habeō. GRI properā. LAB quid properābō? GRI reddere argentum mihi.

LAB neque edepol tibi , neque quicquam dēbeō. GRI quae haec factiō’st?

nōn dēbēs? LAB nōn hercle vērō. GRI nōn iūrātus mihi’s̄?

LAB iūrātus sum, et nunc iūrābō, quid volŭptātī’st mihi;

iūs iūrandum re͜ī servandae, nōn perdendae conditum’st.

GRI cedo sīs mihi talentum magnum argentī, periūrissume.

DAE Grīpe, quod istum talentum poscis? GRI iūrātu’st mihi

dare. LAB lubēt iūrāre. n me͜ō pontifex periūriō’s̄?

DAE quā prō argentum prōmīsīt hic tibī? GRI vīdulum

hunc redēgissem in potestātem eius, iūrātu’st dare

mihi talentum magnum argentī. LAB cedo quīcum habeam iūdicem,

dolō malō īnstipulātus sīs nīve etiamdum haud siem

quīnque et vīgintī annōs nātus. GRI habĕ cum | hōc. LAB aliō’st opus.

iăm | ab istōc auferre haud ausim, istunc condemnāverō.

DAE prōmīsistīn huic argentum? LAB fateōr. DAE quod servō meō

prōmīsistī, me͜um esse oportēt, , lēnō, postulēs

hīc fidē lēnōniā ūtī. nōn potes̄. GRI iam ratu’s̄

nactum hominem quem dēfraudārēs? dandum hūc argentum’st probum;

id ego continuō huic dabō adeō, | ut hic ēmittāt manū.

DAE quandō ergō ergā benignus ego fuī atque operā meā

haec tibi sunt servātaGRI immō hercle me͜ā, dīcās tuā.

DAE sapiēs, tacēbis. — tum mihi benignē itidem addecēt

bene merentī bene referre grātiam. LAB nemp’ prō meō

iūre ōrās? DAE mīrum quīn tuom iūs me͜ō perīclō aps expetam.

GRI salvos sum, lēnō labāscit, lībertās portenditur!

DAE vīdulum istunc ille invēnīt; illud mancupium meum’st;

ego tibi hunc porrō servāvī cum magnā pecūniā.

LAB grātiam habeō, et talentō nūlla causa’st quīn ferās,

quod ĭstī sum iūrātus. GRI heus , mihi datō ergō, sapis.

DAE tacĕn an nōn? GRI me͜am rem simulās agere, tibi mūnīs viam.

nōn hercle istōc intervortēs, aliam praedam perdidī.

DAE vāpulābis, verbum addēs istō ūnum. GRI vel hĕrcle ēnicā;

nōn tacēbō umquam aliō pactō, nisi talentō comprimōr.

LAB tibi operam hĭc quidem dāt. tacē. DAE concēde hōc , lēnō. LAB licēt.

GRI palam age, nōlō ego murmurillum neque susurrum fīerī.

DAE dīc mihī, quantī illam ēmistī tu͜am alteram mulierculam,

Ampelīscam? LAB mīlle nummum dēnumerāvī. DAE n tibi

condiciōnem lūculentam ferre ? LAB sānē volō.

DAE dīviduom talentum faciam. LAB bene facis. DAE prō illā alterā,

lībera ut sīt, dīmidium tibi sūme, dīmidium hūc cedo.

LAB maxumē. DAE prō illō dīmidiō | ego Grīpum ēmittam manū,

quem propter vīdulum et ego gnātam invēnī. LAB bene facis,

grātiam habeō magnam. GRI quam mox argentum ergō redditur?

DAE rēs solūta’st, Grīpe. ego habeō. | GRI at ego hercle māvolō.

DAE nihil hercle hīc tibĭ’st, spērēs. iūris iūrandī volō

grātiam faciās. GRI periī hercle. nisi suspendō, occidī.

numquam hercle iterum dēfraudābis quidem post hunc diem.

DAE hīc hodiē cēnātō, lēnō. LAB fīāt, condiciō placēt.

DAE sequiminī intrō. spectātōrēs, vōs quoque ad cēnam vōcem,

datūrus nīl sim neque sīt quicquam pollūctī domī,

nīve adeō vocātōs crēdam vōs esse ad cēnam forās.

vērum volētis plausum fābulae huic clārum dare,

cōmissātum omnēs venītōte ad ad annōs sēdecim.

vōs hīc hodiē cēnātōte ambō. AMBO fīāt. DAE plausum date.