Prologus   Luxuria · Inopia

LUX sequere hāc , gnāta, ut mūnus fungāris tuom.

INOP sequor, sed fīnem fore quem dīcam nesciō.

LUX adest. em illae sunt aedēs, i intrō nunciam.

nunc, quis erret vestrum, paucīs in viam

dēdūcam, quidem operam dare prōmittitis.

nunc igitur prīmum quae ego sim et quae illaec siet,

hūc quae abiit intrō, dīcam, animum advortitis.

prīmum mihi Plautus nōmen luxuriae indidit;

tunc hanc mihī gnātam esse voluit inopiam.

sed ea hūc quid introierit impulsū meō

accipite et date vocīvās aurīs dum ēloquor.

adulēscēns quīdam est, qui in hīsce habitat aedibus;

is rem paternam adiūtrīce perdidit.

quoniam , quī aleret, nīl videō esse relicuī,

dedī meam gnātam, quīcum aetātem exigat.

sed argūmentō exspectētis fābulae:

senēs quī hūc venient, ī rem vōbīs aperient.

huic Graecē nomen est Thēsaurō fābulae:

Philēmō scrīpsit, Plautus vortit barbarē,

nōmen Trinummō fēcit, nunc hoc vōs rogat

ut liceat possidēre hanc nōmen fābulam.

tantum est. valēte, adeste cum silentiō.

1 (1.1)   Megaronides

MEG amīcum castīgāre ob meritam noxiam

immoene est facinus, vērum in aetāte ūtile

et condūcibile. nam ego amīcum hodiē meum

concastīgābō prō commerita noxia,

invītus, id invītet ut faciam fidēs.

nam hic nimium morbus mōrēs invāsit bonōs;

ita plērīque omnēs iam sunt intermortuī.

sed dum illī aegrōtant, interim mōrēs malī

quasi herba irrigua succrēvēre ūberrimē:

eōrum licet iam metere messem maxumam,

neque quicquam hīc nunc est vīle nisi mōrēs malī.

nimiōque hīc plūris pauciōrum grātiam

faciunt pars hominum quam id quod prōsint plūribus.

ita vincunt illud condūcibile grātiae,

quae in rēbus multīs obstant odiōsaeque sunt

remoramque faciunt reī prīvātae et pūblicae.

2 (1.2)   Callicles · Megaronides

CALL larem corōnā nostrum decorārī volō.

uxor, venerāre ut nōbīs haec habitātiō

bona fausta fēlīx fortūnātaque evenat

que ut quam prīmum possim videam ēmortuam.

MEG hic ille est, senectā aetāte quī factu’st puer,

quī admīsit in culpam castīgābilem.

aggrediar hominem. CALL quoia hīc vōx prope sonat?

MEG tuī benevolentis, si ita es̄ ut ego volō,

sīn aliter es̄, inimīcī atque īrātī tibi.

CALL ō amīce, salvē, atque aequālis. ut valēs,

Megarōnidēs? MEG et edepol salvē, Calliclēs.

CALL valēn? valuistīn? MEG valeō, et valuī rēctius.

CALL quid agit tua uxor? ut valet? MEG plūs quam ego volō.

CALL bene hercle est illam tibi valēre et vīvere.

MEG crēdō hercle gaudēre, quid mihi malī est.

CALL omnibus amīcīs quod mihi est cupiō esse idem.

MEG eho , tua uxor quid agit? CALL immortālis est,

vīvit vīctūraque est. MEG bene hercle nūntiās,

deōsque ōrō ut vītae tuae superstes suppetat.

CALL dum quidem hercle cum nūpta sit, sānē velim.

MEG n commūtēmus, tuam ego dūcam et meam?

faxō hau tantillum dederīs verbōrum mihi.

CALL namque enim , crēdō, imprūdentem obrēpseris.

MEG hercle faxō hau nesciās quam rem ēgerīs.

CALL habeās ut nānctu’s: nōta mala rēs optuma est.

nam ego nunc ignōtam capiam, quid agam nesciam.

MEG edepol proinde ut diū vīvitur, bene vīvitur.

sed hoc animum advorte atque aufer rīdiculāria;

nam ego dēditā operā hūc ad veniō. CALL quid venīs?

MEG malīs ut verbīs multīs multum obiūrigem.

CALL n? MEG numquis est hīc alius praeter atque ?

CALL nēmō est. MEG quid igitur rogitās, tēne@ obiūrigem?

nisi mihimet cēnsēs dictūrum male.

nam in aegrōtant artēs antīquae tuae,

sīn immūtāre vīs ingenium mōribus

aut dēmūtant mōrēs ingenium tuom

neque eōs antīquōs servās, ast captās novōs

omnibus amīcīs morbum incutiēs gravem,

ut vidēre audīreque aegrōtī sient.

CALL quī in mentem vēnit tibi istaec dicta dīcere?

MEG quia omnīs bonōs bonāsque accūrāre addecet,

suspīciōnem et culpam ut ab sēgregent.

CALL nōn potest utrumque fierī. MEG quāpropter? CALL rogās?

admittam culpam, ego meō sum prōmus pectorī:

suspīciō est in pectore aliēnō sita.

nam nunc ego surrupuisse suspicer

Iovī corōnam capite ex Capitōliō,

quī in columine astat summō: id nōn fēceris

atque id tamen mihi lubeat suspicārier,

quī id prohibēre potēs suspicer?

sed istūc negōtī cupiō scīre quid siet.

MEG habēn amīcum aut familiārem quempiam,

quoi pectus sapiat? CALL edepol hau dīcam dolō:

sunt quōs sciō esse amīcōs, sunt quōs suspicor,

sunt quōrum ingenia atque animōs nequeō nōscere,

ad amīcī partem an ad inimīcī pervenant;

sed tu ex amīcīs es̄ certīs certissimus.

quid scīs fēcisse īnscītē aut improbē,

id nōn accūsās, tūte ipse obiūrgandus es̄.

MEG sciō ĕt, aliā hūc causā ad advēnī, aequom postulās.

CALL exspectō quid dīcās. MEG prīmumdum omnium,

male dictitātur tibi volgō in sermōnibus:

turpilucricupidum vocant cīvēs tuī;

tum autem sunt aliī, quī volturium vocant:

hostīsne an cīvīs comedis, parvī pendere.

haec cum audiō in dīcier crucior miser.

CALL est atque nōn est in manū, Megarōnidēs:

quīn dīcant, nōn est; meritō ut dīcant, id est.

MEG fuitne hic tibi amīcus Charmidēs? CALL est et fuit.

id ita esse ut crēdās, rem tibi auctōrem dabō.

nam postquam hic eius rem cōnfrēgit fīlius

videtque ipse ad paupertātem prōtractum esse

suamque fīliam esse adultam virginem,

simul eius mātrem suamque uxōrem mortuam,

quoniam hinc itūru’st ipsus in Seleuciam,

mihi commendāvit virginem gnātam suam

et rem suam omnem et illum corruptum fīlium.

haec, mi inimīcus esset, crēdō hau crēderet.

MEG quid , adulēscentem, quem esse corruptum vidēs,

quī tuae mandātus est fidē et fīdūciae,

quīn eum restituis, quīn ad frūgem corrigis?

reī operam dare fuerat aliquantō aequius,

quī probiōrem facere possēs, nōn utī

in eandem tūte accēderēs īnfāmiam

malumque ut eius cum tuō miscērēs malō.

CALL quid fēcī? MEG quod homō nēquam. CALL nōn istūc meum est.

MEG ēmistīn adulēscente hās aedīs (quid tacēs?)

ubi nunc tūte habitās? CALL ēmī atque argentum dedī,

minās quadrāgintā, adulēscentī ipsī in manum.

MEG dedistīn argentum? CALL factum, neque factī piget.

MEG edepol fidē adulēscentem mandātum malae.

dedistīnē hōc factō gladium, quī occīderet?

quid secus est aut quid interest dare in manūs

argentum amantī hominī adulēscentī, animī impotī,

quī exaedificāret suam incohātam ignāviam?

CALL nōn ego illī argentum redderem? MEG nōn redderēs,

neque illō quicquam neque emerēs neque venderēs,

nec quī dēterior esset facerēs cōpiam.

inconciliāstīn eum quī mandātu’st tibī,

ille quī mandāvit, eum exturbāstī ex aedibus?

edepol mandātum pulchrē et cūrātum probē;

crēde huic tūtēlam: suam melius rem gesserit.

CALL subigis maledictīs tuīs, Megarōnidēs,

novō modō adeō, ut quod meae concrēditum est

taciturnitātī clam, fidē et fīdūciae,

ēnūntiārem quoiquam neu facerem palam,

ut mihi necesse sit iam id tibi concrēdere.

MEG mihi quod crēdiderīs sūmēs ubi posīverīs.

CALL circumspicedum , quis adsit arbiter

nōbīs, et quaesō identidem circumspice.

MEG auscultō quid dīcās. CALL taceās, loquar.

quoniam hinc est prōfectūrus peregrē Charmidēs,

thēsaurum dēmōnstrāvit mihi in hīsce aedibus,

hīc in conclāvī quōdam sed circumspice.

MEG nēmō est. CALL nummōrum Philippēum ad tria mīlia.

id sōlus sōlum per amīcitiam et per fidem

flēns obsecrāvit suō gnātō crēderem

neu quoiquam unde ad eum id posset permānāscere.

nunc ille hūc salvos revenit, reddam suom sibi;

quid fuerit, certē illīus fīliae,

quae mihi mandāta est, habeō dōtem unde dem,

ut eam in dignam condiciōnem collocem.

MEG prō immortālēs, verbīs paucīs quam citō

alium fēcistī , alius ad vēneram.

sed ut occēpistī, perge porrō prōloquī.

CALL quid tibi ego dīcam, quī illius sapientiam

et meam fidēlitātem et cēlāta omnia

paene ille ignāvōs funditus pessum dedit.

MEG quīdum? CALL quia, rūrī dum sum ego ūnōs sex diēs,

absente atque īnsciente, incōnsultū meō,

aedīs vēnālīs hāsce īnscrīpsit litterīs.

MEG adēsurīvit magis, inhiāvit ācrius

lupus, observāvit dum dormītārent canēs:

gregem ūnivorsum voluit tōtum āvortere.

CALL fēcisset edepol, haec praesēnsisset canēs.

sed nunc rogāre egō vicissim volō:

quid fuit officium meum facere? fac sciam;

utrum indicāre thēsaurum aequom fuit,

advorsum quam eius obsecrāvisset pater,

an ego alium dominum paterer fierī hīsce aedibus?

quī ēmisset, eius essetne ea pecūnia?

ēmī egomet potius aedīs, argentum dedī

thēsaurī causā, ut salvom amīcō trāderem.

neque adeō hāsce ēmī mihi nec ūsūrae meae:

illī redēmī rursum, ā argentum dedī.

haec sunt: rēctē seu pervorsē facta sunt,

ego fēcisse cōnfiteor, Megarōnidēs.

em mea malefacta, em meam avāritiam tibī;

hāsce mihi propter rēs malās fāmās ferunt.

MEG παῦσαι, vīcistī castīgātōrem tuom:

occlustī linguam, nihil est quod respondeam.

CALL nunc ego quaesō ut operā et cōnsiliō iuvēs

commūnicēsque hanc cum meam prōvinciam.

MEG polliceor operam. CALL ergō ubi eris paulō post? MEG domī.

CALL numquid vīs? MEG cūrēs tuam fidem. CALL fit sēdulō.

MEG sed quid aīs? CALL quid vīs? MEG ubi nunc adulēscēns habet?

CALL postīculum hoc recēpit, cum aedīs vēndidit.

MEG istūc volēbam scīre. ī sānē nunciam.

sed quid aīs? quid nunc virgō? nempe apud est? CALL ita est,

iuxtāque eam cūrō cum meā. MEG rēctē facis.

CALL numquid, prius quam abeō, rogātūru’s? MEG valē.

nihil est profectō stultius neque stolidius

neque mendāciloquius neque argūtum magis,

neque cōnfīdentiloquius neque periurius,

quam urbānī assiduī cīvēs, quōs scurrās vocant.

atque egomet adeō cum illīs ūnā ibidem trahō,

quī illōrum verbīs falsīs acceptor fuī,

quī omnia simulant scīre neque quicquam sciunt.

quod quisque in animō habēt aut habitūru’st sciunt,

sciunt id quod in aurem rēx rēgīnae dīxerit,

sciunt quod Iūnō fābulāta est cum Iove;

quae neque futūra neque sunt, tamen illī sciunt.

falsōn an vērō laudent, culpent quem velint,

nōn floccī faciunt, dum illud quod libeat sciant.

omnēs mortālēs hunc aiēbant Calliclem

indignum cīvitāte hāc esse et vīvere,

bonīs quī hunc adulēscentem ēvortisset suīs.

ego eōrum verbīs fāmigerātōrum īnsciēns

prōsiluī amīcum castīgātum innoxium.

quod exquīrātur ūsque ab stirpe auctōritās,

unde quidque audītum dīcant, nisi id appāreat,

fāmigerātōrī rēs sit cum damnō et malō,

hoc ita fīat, pūblicō fīat bonō,

paucī sint faxim quī sciant quod nesciunt,

occlūsiōremque habeant stultiloquentiam.

3 (2.1)   Lysiteles

LYS multās rēs simītū in meō corde vorsō,

multum in cōgitandō dolōrem indipīscor:

egomet coquō et mācerō et dēfetīgō,

magister mihi exercitōr animus nunc est.

sed hoc nōn liquet neque satis cōgitātum est,

utram potius hārum mihi artem expetessam,

utram aetātī agundae arbitrer firmiōrem:

amōrīne me an reī obsequī potius pār sit,

utrā in parte plūs sit voluptātis vītae

ad aetātem agundam.

hāc mihī satis hau liquet; nisi hoc sīc faciam, opīnor,

ut utramque rem simul exputem, iūdex sim reusque ad eam rem.

ita faciam, ita placet; omnium prīmum

Amōris artīs ēloquar quem ad modum expediant.

numquam amor quemquam nisi cupidum hominem

postulat in plāgās cōnicere:

eōs cupit, eōs cōnsectātur;

subdolē ab cōnsulit,

blandiloquentulus, harpagŏ, mendāx,

cuppēs, avārus, ēlegāns, dēspoliātor,

latebricolārum hominum corruptor,

blandus inops cēlātum indāgātor.

nam qui amat quod amat cum extemplō

sāviĭs sagittātīs perculsu’st,

īlicō rēs forās lābitur, līquitur.

mihi hoc, mel meum, amās, audēs.”

ibi ille cucūlus: “ocelle , fīat:

et istūc et amplius vīs darī, dabitur.”

ibi illa pendentem ferit: iam amplius ōrat;

nōn satis id est malī, amplius sīt etiam,

quod ebibit, quod comēst, quod facit sūmptī.

nox datur: dūcitur familia tōta,

vestiplica, ūnctor, aurī custōs, flābelliferae, sandaligerulae,

cantrīcēs, cistellātrīcēs, nūntiī, renūntiī,

raptōrēs pānis et penī;

fīt ipse, dum illīs cōmis est, inops amātor.

haec ego cum agō cum meō animō et recolō,

ubi qui eget, quam preti sit parvī:

apage , amor, nōn places nīl ūtor;

quamquam illud est dulce, esse et bibere,

Amōr amāra dat tamen, satis quod aegrē sit:

fugit forum, fugitat suōs cognātōs,

fugat ipsus ab suō contūtū,

neque eum sibi amīcum volunt dīcī.

mīlle modīs, amor, ignōrandu’s,

procul abhibendu’s atque abstandu’s,

nam quī in amōrem praecipitāvit,

peius perit quasi saxō saliat:

apage , amor, tuās rēs tibi habētō,

amor, mihi amīcus fuās umquam;

sunt tamen quōs miserōs maleque habeās,

quōs tibi obnoxios fēcistī.

certum est ad frūgem applicāre animum,

quamquam ibi labos grandis capitur.

boni sibi haec expetunt, rem, fidem, honōrem,

glōriam et grātiam: hoc probis pretium est.

mihi magis libet cum probis potius

quam cum improbis vīvere vānidicīs.

4 (2.2)   Philto · Lysiteles

PH quō illic homŏ foras penetrāvīt ex

aedibus? LYS pater, adsum, impera quidvīs,

neque tibi erō in mora neque latebrōsē

abs tuō cōnspectū occultābō.

PH fēceris pār tuīs cēterīs factīs,

patrem tuom percōlēs per pietātem.

nōlō egō cum improbīs virīs, gnāte ,

neque in viā, neque in forō

necullum sermōnem exsequī

nōvī ego hoc saeculum mōribus quibus siet:

malus bonum malum esse volt, ut sit suī similis;

turbant, miscent mōrēs malī:

rapāx avārus invidus

sacrum profānum, pūblicum

prīvātum habent, hiulca gēns.

haec ego doleō, haec

sunt quae mēd excruciant, haec diēs

noctēsque tibī cantō ut caveās.

quod manu nōn queunt tangere tantum

fās habent quō manus abstineant,

cētera: rape trahe, fuge late, lacrumās

haec mihi cum videō ēliciunt,

quia ego ad hoc genus hominum dūrāvī.

quīn prius ad plūrīs penetrāvī?

nam mōrēs maiōrum laudant,

eōsdem lūtitant quōs collaudant.

hīsce ego artibus grātiam faciō,

colas nēve imbuas ingenium.

meō modō et mōribus vīvitō antīquīs,

quae ego tibi praecipiō, ea facitō.

nihil ego istōs moror faeceos mōrēs, turbidos, quibus boni dēdecorant .

haec tibi mea imperia capessēs, multa bona in pectore cōnsīdent.

LYS semper ego ūsque ad hanc aetātem ab ineunte adulēscentiā

tuīs servīvī servitūtem imperiīs, praeceptīs, pater.

prō ingeniō ego līberum esse ratus sum, prō imperiō tuō

meum animum tibi servitūtem servīre aequom cēnsuī.

PH qui homŏ cum animō inde ab ineunte aetāte dēpugnat suō,

utrum itane esse māvelīt ut eum animus aequom cēnseat,

an ita potius ut parentēs eum esse et cognātī velint:

animus hominem pepulit, āctum est: animō servit, nōn sibi;

ipse animum pepulit, dum vīvit victor victōrum cluet.

animum vīcistī potius quam animus , est quod gaudeās.

nimiō satiu’st, ut opu’st tēd ita esse, quam ut animō libet:

quī animum vincunt, quam quōs animus, semper probiōrēs cluent.

LYS istaec ego semper habuī aetātī integumentum meae;

penetrārem usquam ubi esset damnī conciliābulum

neu noctū īrem obambulātum neu suom adimerem alterī

neu tibi aegritūdinem, pater, parerem, parsī sēdulō:

sarta tēcta tua praecepta ūsque habuī meā modestiā.

PH quid exprobrās? bene quod fēcistī tibi fēcistī, nōn mihi;

mihi quidem aetās ācta est fermē: tuā istūc rēfert maxumē.

is probus est quem paenitet quam probus sit et frūgī bonae;

quī ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frūgī bonae:

quī ipsus contemnit, in est indolēs industriae.

benefacta bene factīs aliīs pertegitō, perpluant.

LYS ob eam rem haec, pater, autumāvī, quia rēs quaedam est quam volō

ego abs exōrāre. PH quid id est? dare iam veniam gestiō.

LYS adulēscentī huic genere summō, amīcō atque aequālī meō,

minus quī cautē et cōgitātē suam rem tractāvit, pater,

bene volō ego illī facere, nōn nevīs. PH nempe tuō?

LYS meō: nam quod tuom est meum est, omne meum est autem tuom.

PH quid is? egetne? LYS egēt. PH habuitne rem? LYS habuit. PH qui eam perdidit?

pūblicīsne affīnis fuit an maritumīs negōtiīs?

mercātūrāne, an vēnālīs habuit ubi rem perdidit?

LYS nihil istōrum. PH quid igitur? LYS per cōmitātem edepol, pater;

praetereā aliquantum animī causā in dēliciīs disperdidit.

PH edepol hominem praemandātum fermē familiāriter,

quī quidem nusquam per virtūtem rem cōnfrēgit, atque eget;

nīl moror eum tibi esse amīcum cum eius modī virtūtibus.

LYS quia sine omnī malitiā est, tolerāre eius egestātem volō.

PH mendīcō male merētur quī dat quod edit aut bibat;

nam et illud quod dat perdit et illī prōdit vītam ad miseriam.

nōn haec dīcō, quīn quae vīs ego velim et faciam libēns:

sed ego hoc verbum cum illī quoidam dīcō, praemōnstrō tibi,

ut ita aliōrum miserēscat, tīs aliōs misereat.

LYS dēserere illum et dēiuvāre in rēbus advorsīs pudet.

PH pol pudēre quam pigēre praestat, totidem litterīs.

LYS edepol, deum virtūte dīcam, pater, et maiōrum et tuā

multa bona bene parta habēmus, bene amīcō fēcerīs

pigeat fēcisse, ut potius pudeat nōn fēcerīs.

PH magnīs dīvitiīs quid dēmās, plūs fit an minus?

LYS minus, pater; sed cīvī immūnī scīn quid cantārī solet?

quod habēs ne habeās et illūc quod nōn habēs habeās, malum,

quandoquidem nec tibi bene esse pote patī neque alterī.”

PH sciō equidem istūc ita solēre fierī; vērum, gnāte ,

is est immūnis, quoi nihil est quī mūnus fungātur suom.

LYS deum virtūte habēmus et quī nōsmet ūtāmur, pater,

et aliīs quī cōmitātī sīmus benevolentibus.

PH nōn edepol tibi pernegāre possum quicquam quod velīs.

quoius egestātem tolerāre vīs? loquere audācter patrī.

LYS Lesbonīcō huic adulēscentī, Charmidēī fīliō,

quī illīc habitat. PH quīn comēdit quod fuit, quod nōn fuit?

LYS opprobrā, pater; multa ēveniunt hominī quae volt, quae nevolt.

PH mentīre edepol, gnāte, atque id nunc facis hau cōnsuētūdine.

nam sapiēns quidem pol ipsus fingit fortūnam sibi:

nōn multa quae nevolt ēveniunt, nisi fictor malu’st.

LYS multā illī operā opu’st fictūrae, quī fictōrem probum

vītae agundae esse expetit: sed hic admodum adulēscentulu’st.

PH nōn aetāte, vērum ingeniō apīscitur sapientia;

sapientī aetās condīmentum, sapiēns aetātī cibu’st.

agedum ēloquere, quid dare illī nunc vīs? LYS nīl quicquam, pater;

modo prohibeās accipere, quid det mihi.

PH an egestātem tolerābis, quid ab illō accēperis?

LYS , pater. PH pol ego istam volŏ ratiōnem ēdoceās. LYS licet.

scīn illum quō genere nātus sit? PH sciō, apprīmē probō.

LYS soror illī est adulta virgō grandis: eam cupiō, pater,

dūcere uxōrem sine dōte. PH Sine dōte uxōrem? LYS ita;

tuā salvā hōc pactō ab illō summam inībis grātiam,

neque commodius ūllō pactō poteris auxiliārier.

PH egone indōtātam uxōrem ut patiar? LYS patiundum est, pater;

et pactō addideris nostrae lepidam fāmam familiae.

PH multa ego possum docta dicta et quamvīs fācundē loquī,

historiam veterem atque antīquam haec mea senectūs sustinet;

vērum ego quandō et amīcitiam et grātiam in nostram domum

videō allicere, etsī advorsātus tibi fuī, istāc iūdicō:

tibi permittō; posce, dūce. LYS servāssint mihi.

sed adde ad istam grātiam ūnum. PH quid id est autem ūnum? LYS ēloquar.

tūte ad eum adeās, tūte conciliēs, tūte poscās. PH eccere.

LYS nimiō citius trānsigēs: firmum omne erit quod ēgerīs.

gravius tuom erit ūnum verbum ad eam rem quam centum mea.

PH ecce autem in benignitāte hoc repperī, negōtium.

dabitur opera. LYS Lepidus vīvis. haec sunt aedēs, hīc habet;

Lesbonīcō est nōmen. age, rem cūrā. ego opperiam domī.

5 (2.3)   Philto

PH nōn optuma haec sunt, neque ut ego aequom cēnseō;

vērum meliōra sunt quam quae dēterrima.

sed hoc ūnum cōnsōlātur atque animum meum,

quia quī nihil aliud nisi quod sibi sōlī placet

cōnsulit advorsum fīlium, nūgās agit:

miser ex animō fit, factius nihilō facit.

suae senectūtī is ācriōrem hiemem parat,

cum illam importūnam tempestātem conciet.

sed aperiuntur aedēs quō ībam: commodum

ipse exit Lesbonīcus cum servō forās.

6 (2.4)   Lesbonicus · Stasimus · Philto · Sycophanta

LES minus quīndecim diēs sunt, cum prō hīsce aedibus

minās quadrāgintā accēpistī ā Callicle.

estne hoc quod dīcō, Stasime? STA cum cōnsīderō,

meminisse videor fierī. LES quid factum est ?

STA comessum, expōtum; exunctum: ēlōtum in balineīs,

piscātor, pistor apstulit, laniī, coquī,

holitōrēs, myropōlae, aucupēs: cōnfit citō;

nōn hercle minus dīvorsē distrahitur citō,

quam obiciās formīcīs papāverem.

LES minus hercle in istīs rēbus sūmptum est sex minīs.

STA quid quod dedistī scortīs? LES ibidem ūnā trahō.

STA quod ego dēfrūdāvī? LES em, istaec ratiō maxuma est.

STA nōn tibi illud appārēre, sūmās, potest;

nisi immortāle rēre esse argentum tibi.

PH sērō atque stultē, prius quod cautum oportuit,

postquam comēdit rem, post ratiōnem putat.

LES nēquāquam argentī ratiō compāret tamen.

STA ratiō quidem hercle appāret: argentum οἴχεται.

minās quadrāgintā accēpistī ā Callicle,

et ille aedīs mancipiō abs accēpit? LES admodum.

PH pol opīnō affīnis noster aedīs vēndidit;

pater cum peregrē veniet, in portā est locus,

nisi forte in ventrem fīliō corrēpserit.

STA tarpēzītae mīlle drachumārum Olympicō,

quās ratiōne dehibuīstī, redditae?

LES nempe quās spopondī. STA immōquās dēpendīinquitō

quā spōnsiōne pronuper exāctus es̄

prō illō adulēscente, quem esse aibās dīvitem.

LES factum. SYC ut quidem illud perierit. LES factum id quoque est.

nam nunc eum vīdī miserum et eius miseritum est.

STA miseret aliōrum, tuī nec miseret nec pudet.

PH tempu’st adeundī. LES estne hic Philtō quī advenit?

is hercle est ipsus. STA edepol ne ego istum velim

meum fierī servom cum suō pecūliō.

PH erum atque servom plūrimum Philtō iubet

salvēre, Lesbonīcum et Stasimum. LES duint

tibi, Philtō, quaecumque optēs. quid agit fīlius?

PH bene volt tibi. LES edepol mūtuom cum facit.

STA nēquam illud verbum estbene volt,” nisi quī bene facit.

ego quoque volō esse līber: nēquīquam volō;

hic postulet frūgī esse: nūgās postulet.

PH meus gnātus ad mīsit, inter atque nōs

affīnitātem ut conciliārem et grātiam.

tuam volt sorōrem dūcere uxōrem; et mihi

sententia eadem est et volō. LES hau nōscō tuom:

bonīs tuīs rēbus meās rēs irrīdēs malās.

PH homŏ ego sum, homŏ es̄ : ita amābit Iuppiter,

neque dērīsum adveniō neque dignum putō.

vērum hoc quod dīxī: meus ōrāvit fīlius,

ut tuam sorōrem poscerem uxōrem sibi.

LES meārum rērum nōvisse aequom est ōrdinem.

cum vestrā nostra nōn est aequa factiō.

affīnitātem vōbīs aliam quaerite.

STA satin es̄ sānus mentis aut animī tuī,

quī condiciōnem hanc repudiēs? nam illum tibi

ferentārium esse amīcum inventum intellegō.

LES abin hinc diērectē? STA hercle īre occipiam, votēs.

LES nisi quid aliud vīs, Philtō, respondī tibi.

PH benigniōrem, Lesbonīce, mihi,

quam nunc experior esse, cōnfīdō fore;

nam et stultē facere et stultē fābulārier,

utrumque, Lesbonīce, in aetāte hau bonum est.

STA vērum hercle hic dīcit. LES oculum ego effodiam tibi,

verbum addideris. STA hercle quī dīcam tamen;

nam sīc nōn licēbit, luscus dīxerō.

PH ita nunc dīcis, nōn esse aequiperābilīs

vestrās cum nostrīs factiōnēs atque opēs?

LES dīcō. PH quid? nunc in aedem ad cēnam vēneris

atque ibi opulentus tibi pār forte obvēnerit

(apposita cēna sit, populārem quam vocant),

illī congestae sint epulae ā cluentibus:

quid tibi placeat quod illī congestum siet,

edisne an incēnātus cum opulentō accubēs?

LES edim, nisi ille votet. STA at pol ego etsī votet

edim, atque ambābus mālīs explētīs vorem,

et quod illī placeat praeripiam potissimum,

neque illī concēdam quicquam vītā meā.

verēcundārī nēminem apud mēnsam decet,

nam ibi dīvīnīs atque hūmānīs cernitur.

PH rem fābulāre. STA nōn tibī dīcam dolō:

dēcēdam ego illī viā, sēmitā,

honōre populī; vērum quod ad ventrem attinet,

nōn hercle hoc longē, nisi pugnīs vīcerit.

cēna hāc annōnā est sine sacrīs hērēditās.

PH semper hoc facitō, Lesbonīce, cōgitēs,

id optumum esse, tūte utī sīs optumus;

id nequeās, saltem ut optumīs sīs proximus.

nunc condiciōnem hanc, quam ego ferō et quam abs petō,

dare atque accipere, Lesbonīce, volō.

dīvitēs sunt, deōs decent opulentiae

et factiōnēs, vērum nōs homunculī,

satillum animāī quī cum extemplō ēmīsimus,

aequō mendīcus atque ille opulentissimus

cēnsētur cēnsū ad Ācheruntem mortuos

STA mīrum quīn illō cum dīvitiās ferās.

ubi mortuos sīs, ita sīs ut nōmen cluet.

PH nunc ut sciās hīc factiōnēs atque opēs

nōn esse neque nōs tuam neglegere grātiam,

sine dōte poscō tuam sorōrem fīliō.

quae rēs bene vortat habeōn pactam? quid tacēs?

STA prō immortālēs, condiciōnem quoius modī.

PH quīn fābulāre bene vortant, spondeō”?

STA ēheu ubi ūsus nīl erat dictō, spondeō

dīcēbat; nunc hic, cum opus est, nōn quit dīcere.

LES cum affīnitāte vestrā arbitrāminī

dignum, habeō vōbīs, Philtō, magnam grātiam.

sed haec rēs graviter cecidit stultitiā meā,

Philtō, est ager sub urbe hīc nōbīs: eum dabō

dōtem sorōrī; nam is dīvitiīs meīs

sōlus superfit praeter vītam relicuos

PH profectō dōtem nīl moror. LES certum est dare.

STA nostramne, ere, vīs nūtrīcem, quae nōs ēducat,

abaliēnāre ā nōbīs? cave sīs fēcerīs.

quid edēmus nōsmet posteā? LES etiam tacēs?

tibi ego ratiōnem reddam? STA plānē periimus,

nisi quid ego comminīscor. Philtō, volō.

PH quid vīs, Stasime. STA hūc concēde aliquantum. PH licet.

STA Arcānō tibi ego hoc dīcō, ille ex sciat

nēve alius quisquam. PH crēde audācter quidlubet.

STA per deōs atque hominēs dīcō, illunc agrum

tuom sīrīs umquam fierī neque gnātī tuī.

reī argūmenta dicam. PH audīre edepol libet.

STA Prīmum omnium ōlim terra cum prōscinditur,

in quīntō quōque sulcō moriuntur bovēs.

PH apage, Ācheruntis ōstium in nostrō est agrō.

STA tum vīnum prius quam coctum est pendet pūtidum.

LES cōnsuādet hominī, crēdō. etsī scelestus est,

at īnfidēlis nōn est. STA audī cētera.

postid, frūmentī cum alibī messis maxuma est,

tribus tantīs illī minus redit quam obsēverīs.

PH em istīc oportet obserī mōrēs malōs,

in obserendō possint interfīerī.

STA neque umquam quisquam est, quoius illic ager fuit,

quīn pessumē rēs vorterit: quōrum fuit,

aliī exsulātum abiērunt, aliī ēmortuī,

aliī suspendēre. em nunc hic quoius est,

ut ad incitās redāctu’st. PH apage ā istum agrum.

STA magis apage dīcās, omnia ex audīverīs.

nam fulgurītae sunt alternae arborēs;

suēs moriuntur anginā ācerrimē;

ovēs scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.

tum autem Syrōrum, genus quod patientissimum est

hominum, nēmō exstat quī ibi sex mēnsēs vīxerit:

ita cūnctī sōlstitiālī morbō dēcidunt.

PH crēdō ego istūc, Stasime, ita esse; sed Campāns genus

multō Syrōrum iam antidit patientiā.

sed iste est ager profectō, ut audīvī loquī,

malōs in quem omnēs pūblicē mittī decet,

sīcut fortūnātōrum memorant īnsulās,

quō cūnctī quī aetātem ēgerint castē suam

conveniant; contrā istōc dētrūdī maleficōs

aequom vidētur, quī quidem istius sit modī.

STA hospitium est calamitātis: quid verbīs opu’st?

quamvīs malam rem quaerās, illī reperiās.

PH at hercle et illī et alibī. STA cave sīs dīxerīs

tibi dīxisse hoc. PH dīxistī arcānō satis.

STA quīn hic quidem cupit illum ab abaliēnārier,

quem reperīre possit quoius ōs sublinat.

PH meus quidem hercle numquam fīet. STA sapiēs quidem.

lepidē hercle de agrō ego hunc senem dēterruī;

nam quī vīvāmus nihil est, illum āmīserit.

PH redeō ad , Lesbonīce. LES dīc sōdēs mihi,

quid hic est locūtus cum? PH quid cēnsēs? homō est:

volt fierī līber, vērum quod det nōn habet.

LES et ego esse locuplēs, vērum nēquīquam volō.

STA licitum est, vellēs; nunc, cum nihil est, nōn licet.

LES quid cum, Stasime? STA istōc quod dīxtī modo:

ante voluissēs, essēs; nunc sērō cupis.

PH dōte cum convenīre nīl potest:

quod tibi libet tūte agitō cum nātō meō.

nunc tuam sorōrem fīliō poscō meō.

quae rēs bene vortat. quid nunc? etiam cōnsulis?

LES quid istīc? quandō ita vīs: bene vortant. spondeō.

STA numquam edepol quoiquam ⟨tam⟩ exspectātus fīlius

nātus quam illūc estspondeōnātum mihi.

fortūnābunt vestra cōnsilia. PH ita volō.

LES sed, Stasime, abī hūc ad meam sorōrem ad Calliclem,

dīc hoc negōtī quō modō āctum est. STA ībitur.

LES et grātulātor meae sorōrī. STA scīlicet.

PH ī hāc, Lesbonīce, cum, ut cōram nūptiīs

diēs cōnstituātur; eadem haec cōnfirmābimus.

LES istūc cūrā quod iussī. ego iam hīc erō. STA ⟨ī modo⟩.

LES dīc Calliclī, ut conveniat. STA quīn ī modo.

LES dōte ut videat quid opus sit factō. STA ī modo.

LES nam certum est sine dōte hau dare. STA quīn ī modo.

LES neque enim illī damnō umquam esse patiār STA abi modo.

LES meam neglegentiam. STA ī modō. LES ⟨nūllō modo⟩

aequom vidētur quīn quod peccārim STA ī modo.

LES potissimum id obsit. STA ī modo. LES ō pater,

ēnumquam aspiciam ? STA ī modo, ī modo, ī modo.

tandem impetrāvī abīret. vestram fidem,

edepol gestā pessimē gestam probē,

quidem ager nōbīs salvos est; etsī admodum

in ambiguō est etiam nunc quid fuat.

id aliēnātur, āctum est collō meō,

gestandu’st peregrē clupeus, galea, sarcina:

effugiet ex urbe, ubi erunt factae nūptiae,

ībit istāc, aliquō, in maxumam malam crucem,

latrōcinātum, aut in Asiam aut in Ciliciam.

ībō hūc quō imperātum est, etsī ōdī hanc domum,

postquam exturbāvit hic nōs nostrīs aedibus.

7 (3.1)   Callicles · Stasimus

CALL quō modŏ istūc, Stasime, dīxtī? STA nostrum erīlem fīlium

Lesbonīcum suam sorōrem dēspondisse. em hoc modŏ.

CALL quoi hominī dēspondit? STA Lȳsitelī Philtōnis fīliō,

sine dōte. CALL Sine dōte ille illam in tantās dīvitiās dabit?

nōn crēdibile dīcis. STA at edepol nūllus crēduas.

hoc nōn crēdis, ego crēdiderō CALL quid? STA nihilī pendere.

CALL quam dūdum istūc aut ubi āctum est? STA īlicō hīc ante ōstium,

tam modo, inquit Praenestīnus. CALL tantōn in perditā,

quam in salvā Lesbonīcus factus est frūgālior?

STA atque equidem ipsus ultrō vēnit Philtō ōrātum fīliō.

CALL flāgitium quidem hercle fīet, nisi dōs dabitur virginī.

postrēmō edepol ego istam rem ad attinēre intellegō.

ībō ad meum castīgātōrem atque ab cōnsilium petam.

STA propemodum quid illīc festīnet sentiō et subolet mihi:

ut agrō ēvortat Lesbonīcum, quandō ēvortit aedibus.

ŏ ere Charmidēs, cum absentī hīc tua rēs distrahitur tibi!

utinam rediisse salvom videam, ut inimīcōs tuōs

ulcīscāre, ut mihi, ut ergā fuī et sum, referās grātiam.

nimium difficile est reperīrī amīcum ita ut nōmen cluet,

quoi tuam cum rem crēdiderīs, sine omnī cūrā dormiās.

sed generum nostrum īre eccillum videō cum affīnī suō.

nescioquid nōn satis inter eōs convenit: celerī gradū

eunt uterque, ille reprehendit hunc priōrem palliō.

haud ineuschēmē astitērunt. hūc aliquantum abscesserō:

est libīdō ōrātiōnem audīre duōrum affīnium.

8 (3.2)   Lysiteles · Lesbonicus · Stasimus

LYS stā īlicō, nōlī āvorsārī neque occultāssīs mihi.

LES potin ut īre quō profectus sum sinās? LYS in rem tuam,

Lesbonīce, esse videātur, glōriae aut fāmae, sinam.

LES quod est facillumum, facis. LYS quid id est? LES amīcō iniūriam.

LYS neque meum est neque facere didicī. LES indoctus quam doctē facis.

quid facerēs, quis docuisset , ut sīc odiō essēs mihi?

bene cum simulās facere mihi , male facis, male cōnsulis.

LYS egone? LES ne. LYS quid male faciō? LES quod ego nōlō, id cum facis.

LYS tuae reī bene cōnsulere cupiō. LES es̄ melior quam egomet mihi?

sat sapiō, satis in rem quae sint meam ego cōnspiciō mihi.

LYS an id est sapere, ut quī beneficium ā benevolente repudiēs?

LES nūllum beneficium esse dūcō id quod quoi faciās nōn placet.

sciō ego et sentiō ipse quid agam, neque mēns officiō migrat,

nec tuīs dēpellar dictīs quīn rūmōrī serviam.

LYS quid aīs? nam retinērī nequeō quīn dīcam ea quae prōmerēs:

itan tandem hanc maiōrēs fāmam trādidērunt tibi tuī,

ut virtūte eōrum antepartā per flāgitium perderēs?

atque honōrī posterōrum tuōrum ut vindex fīerēs,

tibi paterque avōsque facilem fēcit et plānam viam

ad quaerundum honōrem: fēcistī ut difficilis foret,

culpā maxumē et dēsidiā tuīsque stultīs mōribus.

praeoptāvistī, amōrem tuom utī virtūtī praepōnerēs.

nunc hōc pactō crēdis posse obtegere errāta? aha, nōn ita est:

cape sīs virtūtem animō et corde expelle dēsidiam tuō:

in forō operam amīcīs , in lectō amīcae, ut solitus es̄.

atque istum ego agrum tibi relinquī ob eam rem ēnīxē expetō,

ut tibi sit quī corrigere possīs, omnīnō inopiam

cīvēs obiectāre possint tibi, quōs inimīcōs habēs.

LES omnia ego istaec quae dīxtī sciō, vel exsignāverō,

ut rem patriam et glōriam maiōrum foedārim meum:

scībam ut esse decēret, facere nōn quībam miser;

ita Veneris vīnctus, ōtiō aptus in fraudem incidī.

et tibi nunc, proinde ut merēre, summās habeō grātiās.

LYS at operam perīre meam sīc et haec corde spernere

perpetī nequeō, simul piget parum pudēre ;

et postrēmō, nisi auscultās atque hoc ut dīcō facis,

tūte pōne latēbis facile, inveniat honor,

in occultō iacēbis cum maxumē clārum volēs.

pernōvī equidem, Lesbonīce, ingenium tuom ingenuom admodum;

sciŏ sponte nōn tuāpte errāsse, sed amōrem tibi

pectus obscūrāsse; atque ipse Amōris teneō omnīs viās.

ita est amor, ballista ut iacitur: nīl sīc celere est neque volat;

atque is mōrēs hominum mōrōs et mōrōsōs efficit:

minus placet magis quod suādētur, quod dissuādētur placet;

cum inopia est, cupiās, quandō eius cōpia est, tum nōn velīs;

ille quī aspellit is compellit, ille quī cōnsuādet vetat.

īnsānum malum est in hospitium dēvortī ad Cupīdinem.

sed moneō hoc etiam atque etiam, ut reputēs quid facere expetās.

istūc, ut cōnāre, facis indicium tuom incendēs genus;

tum igitur tibi aquae erit cupīdō, genus quī restinguās tuom,

atque si eris nactus, proinde ut corde amantēs sunt catī

scintillam quidem relinquēs, genus quī conglīscat tuom.

LES facile est inventū: datur ignis, tametsī ab inimīcō petās.

sed obiūrgāns ā peccātīs rapis dēteriōrem in viam.

meam ut sorōrem tibi dem suādēs sine dōte. aha, nōn convenit

, quī abūsus sum tantam rem patriam, porrō in dītiīs

esse agrumque habēre, egēre illam autem, ut meritō ōderit.

numquam erit aliēnīs gravis quī suīs concinnat levem.

sīcut dīxī, faciam: nōlō iactārī diūtius.

LYS tantō meliu’st sorōris causā egestātem exsequī

atque eum agrum habēre, quam , tua quī tolerēs moenia?

LES nōlō ego mihi tam prōspicere, quī meam egestātem levēs,

sed ut inops īnfāmis sim, hanc fāmam differant,

germānam meam sorōrem in concubīnātum tibi,

sine dōte dem, dedisse magis quam in mātrimōnium.

quis improbior perhibeātur esse? haec fāmigerātiō

te honestet, collutulentet, sine dōte dūxeris:

tibi sit ēmolumentum honōris, mihi quod obiectent siet.

LYS quid? dictātōrem cēnsēs fore, aps te agrum accēperim?

LES neque volō neque postulō neque cēnseō, vērum tamen

is est honōs hominī pudīcō, meminisse officium suom.

LYS sciō equidem animātus ut sīs; videō, subolet, sentiō:

id agis, ut, ubi affīnitātem inter nōs nostram astrīnxeris

atque eum agrum dederis nec quicquam hīc tibi sit quī vītam colās,

effugiās ex urbe inānis; profugus patriam dēserēs,

cognātōs, affīnitātem, amīcōs factīs nūptiīs:

mea operā hinc prōterritum meāque avāritiā autument.

id commissūrum ut patiar fierī, animum indūxerīs.

STA nōn enim possum quīn exclāmem, eugae. eugae, Lȳsitelēs, πάλιν.

facile palmam habēs: hic victu’st, vīcit tua cōmoedia.

hic agit magis ex argūmentō et vorsūs meliōrīs facit.

etiam ob stultitiam tuam aurī multābō minā.

LES quid tibi interpellātiō aut in cōnsilium hūc accessiō est?

STA eōdem pactō, quō hūc accessī, abscesserō. LES ī hāc cum domum,

Lȳsitelēs, ibi istīs rēbus plūra fābulābimur.

LYS nīl ego in occultō agere soleō. meus ut animu’st, ēloquar:

mihi tua sorōr, ut ego aequom cēnseō, ita nūptum datur,

sine dōte, neque hinc abituru’s, quod meum erit id erit tuom;

sīn aliter animātus es̄, bene quod agās ēveniat tibi,

ego amīcus numquam tibi erō aliō pactō. sīc sententia est.

STA abiit illequidem. ecquid audīs, Lȳsitelēs? ego volō.

hic quoque hinc abiit. Stasime, restās sōlus. quid ego nunc agam,

nisi utī sarcinam cōnstringam et clupeum ad dorsum accommodem,

fulmentās iubeam suppingī soccīs? nōn sistī potest.

videō caculam mīlitārem futūrum hau longius:

at aliquem rēgem in sagīnam erus sēsē coniciet meus;

crēdō ad summōs bellātōrēs ācrem fugitōrem fore

et captūrum spolia ibi illum quī meō erō advorsus vēnerit.

egomet autem cum extemplō arcum et pharetram et sagittās sūmpserō,

cassidem in caput, dormībō placidulē in tabernāculō.

ad forum ībō: nūdius sextus quoi talentum mūtuom

dedi, reposcam, ut habeam, cum quod feram, viāticum.

9 (3.3)   Megaronides · Callicles

MEG ut mihi rem narrās, Calliclēs, nūllō modō

potest fierī prorsus quīn dōs dētur virginī.

CALL namque hercle honestē fierī fermē nōn potest,

ut eam perpetiar īre in mātrimōnium

sine dōte, cum eius rem penes habeam domī.

MEG parāta dōs domī est; nisi exspectāre vīs,

ut eam sine dōte frāter nūptum collocet.

post adeās tūte Philtōnem et dōtem dare

dīcās, facere id eius ob amīcitiam patris.

vērum hoc ego vereor, istaec pollicitātiō

in crīmen populō pōnat atque īnfāmiam;

nōn temere dīcant benignum virginī:

datam tibi dōtem, quam darēs, eius ā patre,

ex largīrī illī, neque ita ut sit data

columem sistere illī, et dētraxe autument.

nunc opperīrī vīs adventum Charmidī,

perlongum est: huic dūcendī intereā abscesserit

libīdō; atque ea condiciō huic vel prīmāria est.

CALL nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.

vidĕ hoc ūtibile magis atque in rem dēputās,

ut adeam Lesbonīcum, ēdoceam ut rēs habet.

sed ut ego nunc adulēscentī thēsaurum indicem

indomitō, plēnō amōris ac lascīviae?

minimē, minimē hercle vērō. nam certō sciō,

locum quoque illum omnem, ubi situ’st, comēderit;

quem fodere metuō, sonitum ille exaudiat

neu rem ipsam indāget, dōtem dare dīxerim.

MEG quō pactō ergō igitur clam dōs dēprōmī potest?

CALL dum occāsiō ⟨reī⟩ reperiātur, interim

ab amīcō alicunde mūtuom argentum rogem.

MEG potin est ab amīcō alicunde exōrārī? CALL potest.

MEG gerrae. illud verbum āctūtum invēnerīs:

mihī quidem hercle nōn est quod dem mūtuom.”

CALL mālim hercle ut vērum dīcās, quam ut dēs mūtuom.

MEG sed vidĕ cōnsilium, placet. CALL quid cōnsilī est?

MEG scītum, ut ego opīnor, cōnsilium invēnī. CALL quid est?

MEG homŏ condūcātur aliquis iam, quantum potest,

quasi sit peregrīnus. CALL quid is scit facere posteā?

MEG is homō exōrnētur graphicē in peregrīnum modum;

CALL ignōtā faciē, quae ⟨hīc⟩ nōn vīsitāta sit;

mendaciloquom aliquem quid is scit facere posteā?

falsidicum, cōnfīdentem. quid tum posteā?

MEG quasi ad adulēscentem ā patre ex Seleuciā

veniat, salūtem nūntiet verbīs patris:

illum bene gerere rem et valēre et vīvere,

et eum reditūrum āctūtum; ferat epistulās

duās, eās nōs cōnsignēmus, quasi sint ā patre:

det alteram illī, alteram dīcat tibi

dare sēsē velle. CALL perge porrō dīcere.

MEG que aurum ferre virginī dōtem ā patre

dīcat patremque id iussisse aurum tibi dare.

tenēs iam? CALL propemōdō, atque auscultō perlubēns.

MEG tum tu igitur dēmum adulēscentī aurum dabis,

ubi erit locāta virgō in mātrimōnium.

CALL scītē hercle sānē. MEG hōc, ubi thēsaurum effōderis,

suspīciōnem ab adulēscente āmōveris:

cēnsēbit aurum esse ā patre allātum tibi,

thēsaurō sūmēs. CALL satis scītē et probē;

quamquam hoc aetātis sȳcophantārī pudet.

sed epistulās quandō obsignātās afferet,

sed cum obsignātās attulerit epistulās

nōnne arbitrāris eum adulēscentem ānulī

paternī signum nōsse? MEG etiam tacēs?

sēscentae ad eam rem causae possunt colligī:

illum quem ⟨ante⟩ habuit perdidit, fēcit novom.

iam obsignātās nōn feret, dīcī hoc potest,

apud portitōrem eās resignātās sibi

īnspectāsque esse. in huius modī negōtiō

diem sermōne terere sēgnitiēs mera est:

quam vīs sermōnēs possunt longī texier.

abī ad thēsaurum iam cōnfestim clanculum,

servōs ancillās āmovē. atque audīn? CALL quid est?

MEG uxōrem quoque eampse hanc rem utī celēs face,

nam pol tacēre numquam quicquam est quod queat.

quid nunc stās? quīn hinc āmovēs et movēs?

aperī, dēprōme inde aurī ad hanc rem quod sat est,

continuō operītō dēnuō; sed clanculum,

sīcut praecēpī; cūnctōs exturbā aedibus.

CALL ita faciam. MEG at enim nimis longō sermōne ūtimur,

diem cōnficimus quod iam properātō est opus.

nihil est signō quod vereāre; vidē:

lepida illa est causa, ut commemorāvī, dīcere

apud portitōrēs esse īnspectās. dēnique

diēī tempus nōn vidēs? quid illum putās,

nātūrā illā atque ingeniō? iam dūdum ēbriu’st.

quidvīs probāre poterit; tum, quod maxumum est,

afferre, nōn petere hīc dīcet. CALL iam sat est.

MEG ego sȳcophantam iam condūcō forō

epistulāsque iam cōnsignābō duās,

eumque hūc ad adulēscentem meditātum probē

mittām. CALL ego igitur intrō ad officium meum.

istūc age. MEG āctum reddam nūgācissimē.

10 (4.1)   Charmides

CHA salsipotentī et multipotentī Iovis frātrī et Nēreī Neptūnō

laetus libēns laudīs agō et grātīs grātiasque habeō et flūctibus salsīs,

quōs penes meī fuit saepe potestās, bonis meīs quid foret et meae vītae,

cum suīs mēd ex locis in patriam urbem ūsque incolumem reducem faciunt.

atque ego, Neptūne, tibi ante aliōs deōs grātias agō atque habeō summās;

nam omnēs saevomque sevērumque atque avidīs mōribus commemorant,

spurcificum, immānem, intolerandum, vēsānum: contrā operā expertus,

nam pol placidō et clēmentī meō ūsque modō, ut voluī, ūsus sum in altō.

atque hanc tuam glōriam iam ante auribus accēperam, et nōbile est apud hominēs,

pauperibus parcere solitum, dītēs damnāre atque domāre.

abi, laudō, scīs ōrdine, ut aequom est, tractāre hominēs; hoc dīs dignum est.

semper mendīcīs modestī sint.

fīdus fuistī: īnfīdum esse iterant; nam apsque foret , sat sciō in altō

distrāxissent dīsque tulissent satellites tuī miserum foedē

bonaque omnia ⟨mea⟩ item ūnā cum passim caeruleōs per campōs:

ita iam quasi canes, hau secus, circum stābant nāvem turbines ventī,

imbrēs flūctūsque atque procellae ⟨ferrī⟩ īnfēnsae, frangere mālum,

ruere antemnās, scindere vēla, tua pāx propitia foret praestō.

apage ā sīs, dehinc iam certum est ōtiŏ dare ; satis partum habeō

quibus aerumnīs dēluctāvī, fīliŏ dum dīvitiās quaerō.

sed quis hic est, quī in plateam ingreditur

cum novō ornātū speciēque simul?

pol quamquam domi cupiō, opperiar,

quam hīc rem agāt animum advortam.

11 (4.2)   Sycophanta · Charmides

SYC huic ego diē nōmen Trinummō faciō: nam ego operam meam

tribus nummīs hodiē locāvī ad artīs nūgātōriās.

adveniō ex Seleuciā, Macedoniā, Asiā atque Arabiā,

quās ego neque oculīs nec pedibus umquam ūsūrpāvī meīs.

vidĕn egestās quid negōtī dat hominī miserō malī,

quīn ego nunc subigor trium nummum causā ut hāsce epistulās

dīcam ab homine accēpisse, quem ego quī sīt homŏ nesciō

neque nōvī, neque nātus necne is fuerit, id solidē sciō.

CHA pol hic quidem fungīnō genere est: capite tōtum tegit.

Hilurica faciēs vidētur hominis, ōrnātū advenit.

SYC ille quī condūxit, ubi condūxit, abdūxit domum,

quae voluit mihi dīxit, docuit et praemōnstrāvit prius,

quō modŏ quidque agerem; nunc adeō quid ego addiderō amplius,

conductor melius nūgās conciliāverit.

ut ille exōrnāvit, ita sum ōrnātus; argentum hoc facit.

ipse ōrnāmenta ā chorāgō haec sūmpsit suō perīculō.

nunc ego poterō ōrnāmentīs hominem circumdūcere,

dabō operam, ut esse ipsum plānē sȳcophantam sentiat.

CHA quam magis spectō, minus placet haec hominis faciēs. mīra sunt,

illic homō est aut dormītātor aut sector zōnārius.

loca contemplat, circumspectat sēsē atque aedīs nōscitat.

crēdō edepol, quō mox fūrātum veniat speculātur loca.

magis libīdō est observāre quid agat: reī operam dabō.

SYC hās regiōnēs dēmōnstrāvit ille conductor meus;

apud illās aedīs sistendae mihi sunt sȳcophantiae.

fores pultābō. CHA ad nostrās aedīs hic quidem habet rēctam viam.

hercle opīnor advenientī hāc noctū agitandum est vigiliās.

SYC aperīte hoc, aperīte. heus, ecquis hīs foribus tūtēlam gerit?

CHA quid, adulēscēns, quaeris? quid vīs? quid istās pultās? heus senex,

SYC cēnsus cum sum, iūrātōrī rēctē ratiōnem dedī.

...

Lesbonīcum hīc adulēscentem quaerō in hīs regiōnibus

ubi habitēt, et item alterum ad istanc capitis albitūdinem:

Calliclem aiēbat vocārī quī hās dedit epistulās.

CHA meum gnātum hic quidem Lesbonīcum quaerit et amīcum meum,

quoi ego līberōsque bonaque commendāvī, Calliclem.

SYC fac , scīs, certiōrem, hīsce hominēs ubi habitent, pater.

CHA quid eōs quaeris? aut quis es̄? aut unde es̄? aut unde advenīs?

SYC multa simul rogitās, nesciŏ quid expediam potissimum.

ūnum quicquid singillātim et placidē percontābere,

et meum nōmen et mea facta et itinera ego faxō sciās.

CHA faciam ita ut vīs. agedum nōmen tuom prīmum memorā mihi.

SYC Magnum facinus incipissis petere. CHA quid ita? SYC quia, pater,

ante lūcem ⟨hercle⟩ īre occipiās ā meō prīmō nōmine,

concubium sit noctis prius quam ad postrēmum pervēneris.

CHA opus factō est viāticō ad tuom nōmen, ut praedicās.

SYC est minusculum alterum, quasi vexillum vīnārium.

CHA quid est tibī nōmen, adulēscēns? SYC pāx, id est nōmen mihi.

hoc cottīdiānum est. CHA edepol nōmen nūgātōrium,

quasi dīcās, quid crēdiderim tibi, pāx periisse īlicō.

hic homŏ solidē sȳcophanta est. quid aīs? , adulēscēns? SYC quid est?

CHA ēloquere, istī tibi quid hominēs dēbent, quōs quaeritās?

SYC pater istīus adulēscentis dedit hās duās epistulās,

Lesbonīcī. is est amīcus. CHA teneō hunc manifēstārium.

sibi epistulās dedisse dīcit. lūdam hominem probē.

SYC ita ut occēpī, animum advortās, dīcam. CHA dabō operam tibi.

SYC hanc iussit Lesbonīcō suō gnātō dare epistulam,

et item hanc alteram suō amīcō Calliclī iussit dare.

CHA mihi quoque edepol, cum hic nūgātur, contrā nūgārī libet.

ubi ipse erat? SYC bene rem gerēbat. CHA ergō ubi? SYC in Seleuciā.

CHA ab ipsōn istās accēpistī? SYC ē manibus dedit ipse in manūs.

CHA quā faciē est homō? SYC sēsquipede quiddam est quam longior.

CHA haeret haec rēs, siquidem ego absēns sum quam praesēns longior.

nōvistīn hominem? SYC rīdiculē rogitās, quōcum ūnā cibum

capere soleō. CHA quid est nōmen? SYC quod edepol hominī probō.

CHA lubet audīre. SYC illī edepol illī illī vae miserō mihi.

CHA quid est negōtī? SYC dēvorāvī nōmen imprūdēns modo.

CHA nōn placet quī amīcōs intrā dentēs conclūsōs habet.

SYC atque etiam modo vorsābātur in labrīs prīmōribus.

CHA temperī huic hodiē antevēnī. SYC teneor manifēstō miser.

CHA iam recommentātu’s nōmen? SYC deum hercle atque hominum pudet.

CHA vidĕ modo ut hominem nōverīs. SYC tam quam . fierī istūc solet,

quod in manū teneās atque oculīs videās, id dēsīderēs.

litterīs recomminīscar. “C est prīncipium nōminī.

CHA Calliās? SYC nōn est. CHA Callippus? SYC nōn est. CHA Callidēmidēs?

SYC nōn est. CHA Callinīcus? SYC nōn est. CHA Callimarchus? SYC nīl agis.

neque adeō edepol floccī faciō, quandō egomet meminī mihi.

CHA at enim multī Lesbonīcī sunt hīc: nisi nōmen patris

dīcēs, nōn mōnstrāre istōs possum hominēs quōs quaeritās.

quod ad exemplum est? coniectūrā reperīre possumus.

SYC ad hoc exemplum est CHA an Charēs? an Charmidēs? SYC enim Charmidēs.

em istic erit. quī istum perdant. dīxī ego iam dūdum tibi:

...

CHA potius bene dīcere aequom est hominī amīcō, quam male.

SYC satin inter labra atque dentēs latuit vir minimī pretī?

CHA male loquere absentī amīcō. SYC quid ergō ille ignāvissimus

mihi latitābat? CHA appellāssēs, respondisset, nōmine.

sed ipse ubi est? SYC pol illum relīquī ad Rhadamantem in Cecrōpiō

CHA quis homō est īnsipientior, quī ipse, egomet ubi sim, quaeritem?

sed nīl discondūcit huic reī. quid aīs? quid hoc quod rogō?

quōs locōs adiistī? SYC nimium mīrimodīs mīrābilīs.

CHA lubet audīre, nisi molestum est. SYC quīn discupiō dīcere.

omnium prīmum in Pontum advectī ad Arabiam terram sumus.

CHA eho an etiam Arabia est in Pontō? SYC est: nōn illa ubi tūs gignitur,

sed ubi absinthium fit ac cunīla gallīnācea.

CHA nimium graphicum hunc nūgātōrem. sed ego sum īnsipientior,

quī egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;

nisi quia lubet experīrī, quō ēvāsūru’st dēnique.

sed quid aīs? quō inde istī porrō? SYC animum advortēs, ēloquar.

ad caput amnis, quod caelō exoritur sub soliō Iovis.

CHA sub soliō Iovis? SYC ita dīcō. CHA ē caelō? SYC atque ē mediō quidem.

CHA eho an etiam in caelum ēscendistī? SYC immō horiolā advectī sumus,

ūsque aquā advorsā per amnem. CHA eho an etiam vīdistī Iovem?

SYC aliī īsse ad vīllam aiēbant servīs dēpromptum cibum.

deinde porrō CHA deinde porrō nōlō quicquam praedicēs.

SYC ⟨Sed... CHA abe⟩ō hercle, es̄ molestus. nam pudīcum nēminem,

⟨Pāx, refer⟩re oportet, quī aps terrā ad caelum pervēnerit.

SYC ⟨Facia⟩m ita ut velle videō. sed mōnstrā hōsce hominēs mihi,

quōs ego quaerō, quibus oportet hās dēferre epistulās.

CHA quid aīs? nunc forte eumpse Charmidem cōnspexerīs,

illum quem tibi istās dedisse commemorās epistulās,

nōrīsne hominem? SYC edepol arbitrāre bēluam,

quī quidem nōn nōvisse possim quīcum aetātem exēgerim.

an ille tam esset stultus, quī mihi mīlle nummum crēderet

Philippum, quod aurum dēferre iussit ad gnātum suom

atque ad amīcum Calliclem, quoi rem aibat mandāsse hīc suam?

mihi concrēderet, nisi mēd ille et ego illum nōssem approbē?

CHA enim vērō ego nunc sȳcophantae huic sȳcophantārī volō,

hunc possum illō mīlle nummum Philippum circumdūcere,

quod sibi dedisse dīxit, quem ego quī sīt homŏ nesciō

neque oculīs ante hunc diem umquam vīdī. ne aurum crēderem,

quoi, capitis rēs sit, nummum numquam crēdam plumbeum?

aggrediundu’st hic homŏ āstū. heus, pāx, tribus verbīs volō.

SYC vel trecentīs. CHA habĕn id aurum quod accēpistī ā Charmidē?

SYC atque etiam Philippum, numerātum illīus in mēnsā manū,

mīlle nummum. CHA nempe ab ipsō id accēpistī Charmidē?

SYC mīrum quīn ab avō eius aut proavō acciperem, quī sunt mortuī.

CHA adulēscēns, cedo dum istūc aurum . SYC quod ego aurum dem tibi?

CHA quod a accēpisse fassu’s. SYC aps accēpisse? CHA ita loquor.

SYC quis homŏ es̄? CHA quī mīlle nummum tibi dedī ego sum Charmidēs.

SYC neque edepol is es̄ neque hodiē is umquam eris, aurō hūīc quidem.

abi sīs, nūgātor: nūgārī nūgātōrī postulās.

CHA Charmidēs ego sum. SYC nēquīquam hercle es̄, nam nihil aurī ferō.

nimis argūtē obrēpsistī in eāpse occāsiunculā:

postquam ego aurum ferre dīxī, post factu’s Charmidēs;

prius nōn eras, quam aurī fēcī mentiōnem. nihil agis;

proin , itidem ut charmidātus es̄, rūrsum recharmidā.

CHA quis ego sum igitur, siquidem is nōn sum quī sum? SYC quid id ad attinet?

dum ille sīs quem ego esse nōlō, sīs meā causā quī libet.

prius nōn is erās qui erās: nunc is factu’s quī tum nōn erās.

CHA age quid agis. SYC quid ego agam? CHA aurum redde. SYC dormītās, senex.

CHA fassu’s Charmidem dedisse aurum tibī. SYC scrīptum quidem.

CHA properās an nōn properās īre āctūtum ab hīs regiōnibus,

dormītātor, prius quam ego hīc iubeō mulcārī male?

SYC quam ob rem? CHA quia illum quem ēmentītus es̄, ego sum ipsus Charmidēs

quem tibi epistulās dedisse aiēbās. SYC eho, quaesō, an is es̄?

CHA is enim vērō sum. SYC ain tandem? is ipsusne es̄? CHA āiō. SYC ipsus es̄?

CHA ipsus, inquam, Charmidēs sum. SYC ergō ipsusne es̄? CHA ipsissimus.

abin hinc ab oculīs? SYC enim vērō sēriō, quoniam advenīs

vāpulābis meō arbitrātū et novōrum aedīlium.

CHA at etiam maledīcis? SYC immō, salvos quandoquidem advenīs

perdant, floccī faciō an periissēs prius.

ego ob hanc operam argentum accēpī, mactō īnfortūniō:

cēterum quī sīs, quī nōn sīs, floccum nōn interduim.

ībō, ad illum renūntiābō quī mihi trīs nummōs dedit,

ut sciat perdidisse. ego abeō. male vīve et valē.

quī omnēs advenientem peregrē perdant, Charmidēs.

CHA postquam illic hinc abiit, post loquendī līberē

vidētur tempus vēnisse atque occāsiō.

iam dūdum meum ille pectus pungit aculeus,

quid illī negōtī fuerit ante aedīs meās.

nam epistula illa mihi concenturiat metum

in corde et illud mīlle nummum quam rem agat.

numquam edepol temere tinnit tintinnābulum:

nisi quī illud tractat aut movet, mūtum est, tacet.

sed quis hic est, quī hūc in plateam cursūram incipit?

lubet observāre quid agat: hūc concesserō.

12 (4.3)   Stasimus · Charmides · Sycophanta

STA Stasime, fac properē celerem, recipe ad dominum domum,

subitō metus exoriātur scapulīs stultitiā tuā.

adde gradum, approperā. iam dūdum factum est, cum abiistī domō.

cave sīs tibi, būbulī in cottabī crēbrī crepent,

aberis ab erī quaestiōne. dēstiterīs currere.

ecce hominem , Stasime, nihilī: satin in thermopōliō

condalium es̄ oblītus, postquam thermopotāstī gutturem?

recipe et recurre petere ⟨rē⟩ recentī. CHA huic, quisquis est,

gurguliō est exercitōr: is hunc hominem cursūram docet.

STA quid, homŏ nihilī, nōn pudet ? tribusne potēriīs

memoriam esse oblītum? an vērō, quia cum frūgī hominibus

ibi bibistī, quī ab aliēnō facile cohibērent manūs?

strūthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobūlus, Collabus,

oculicrepidae crūricrepidae, ferriterī mastīgiae:

inter eōsne hominēs condalium redipīscī postulās?

cōram eōrum ūnus surrupuit currentī cursōrī solum.

CHA ita di ament, graphicum fūrem. SYC quid ego quod periit petam?

nisi etiam labōrem ad damnum appōnam epithēcam īnsuper.

quīn quod periit periisse dūcis? cape vorsōriam,

recipe ad erum. CHA nōn fugitīvŏ est hic homŏ, commeminit domī.

STA utinam veterēs homin⟨um mō⟩rēs, veterēs parsimōniae

potius ⟨in⟩ maiōre honōre hīc essent quam mōrēs malī.

CHA immortālēs, basilica hicquidem facinora inceptat loquī.

vetera quaerit, vetera amāre hunc mōre maiōrum sciās.

STA nam nunc mōrēs nihilī faciunt quod licet, nisi quod libet:

ambitiō iam mōre sāncta est, lībera est ā lēgibus;

scūta iacere fugereque hostīs mōre habent licentiam:

petere honōrem prō flāgitiō mōre fit. CHA mōrem improbum.

STA strēnuiōrēs praeterīre mōre fit. CHA nēquam quidem.

STA mōrēs lēgēs perdūxērunt iam in potestātem suam,

magisque īs sunt obnoxiōsae quam parentēs līberīs.

eae miserae etiam ad parietem sunt fīxae clāvīs ferreīs,

ubi malōs mōrēs affīgī nimiō fuerat aequius.

CHA lubet adīre atque appellāre hunc; vērum auscultō perlubēns

et metuō, compellābō, aliam rem occipiat loquī.

STA neque istīs quicquam lēge sānctum est: lēgēs morī serviunt,

mōrēs autem rapere properant quā sacrum quā pūblicum.

CHA hercle istīs malam rem magnam mōribus dignum est darī.

STA nōnne hoc pūblicē animum advortī? nam id genus hominum omnibus

univorsīs est advorsum atque omnī populō male facit:

male fidem servandō illīs quoque abrogant etiam fidem,

quī nīl meritī; quippe eōrum ex ingeniō ingenium hōrum probant.

hoc quī in mentem vēnerit mihi? ipsa modo commonitus sum.

quoi mūtuom quid dederīs, fit prō propriō perditum:

cum repetās, inimīcum amīcum beneficiō inveniās tuō.

mage exigere occupiās, duārum rērum exoritur optiō:

vel illud quod crēdiderīs perdās, vel illum amīcum āmīserīs.

CHA meus est hicquidem Stasimus servos. STA nam ego talentum mūtuom

quoi dederam, talentō inimīcum ēmī, amīcum vēndidī.

sed ego sum īnsipientior, quī rēbus cūrem pūblicīs

potius quam, id quod proximum est, meō tergō tūtēlam geram.

domum. CHA heus , āsta īlicō. audī. STA heus , nōn stō. CHA volō.

STA quid ego velle nōlō? CHA aha nimium, Stasime, saeviter.

STA emere meliu’st quoi imperēs. CHA pol ego ēmī atque argentum dedī;

sed nōn dictō audiēns est, quid agō? STA magnum malum.

CHA bene monēs, ita facere certum est. STA nisi quidem es̄ obnoxius.

CHA bonus es̄, obnoxius sum; sīn secus es̄, faciam ut iubēs.

STA quid id ad attinet, bonīsne servīs ūtāre an malīs?

CHA quia bonī malīque in pars tibi est. STA partem alteram

tibi permittō; illam alteram apud , quod bonī est, appōnitō.

CHA si eris meritus, fīet. respice hūc ad . ego sum Charmidēs.

STA hem quis est quī mentiōnem homŏ hominis fēcit optumī?

CHA ipsus homŏ optumus. STA mare terra caelum, vestram fidem,

satin ego oculīs plānē videō? estne ipsus an nōn est? is est,

certē is est, is est profectō. ō mi ere exoptātissime,

salvē. CHA salvē, Stasime. STA salvom CHA sciō et crēdō tibi.

sed omitte alia, hoc mihi respondē: līberī quid agunt meī,

quōs relīquī hīc fīlium atque fīliam? STA vīvont, valent.

CHA nempe uterque? STA uterque. CHA salvom et servātum volunt.

cētera intus ōtiōsē percontābor quae volō.

eāmus intrō, sequere. STA quō te agis? CHA quōnam nisi domum?

STA hīcine nōs habitāre cēnsēs? CHA ubinam ego alibī cēnseam?

STA iam CHA quid iam? SYC nōn sunt nostrae aedēs istae. CHA quid ego ex audiō?

STA vēndidit tuos nātus aedīs. CHA periī. STA praesentāriīs

argentī minīs numerātīs CHA quot? SYC quadrāgintā. CHA occidī.

quis eās ēmit? STA Calliclēs, quoi tuam rem commendāverās;

is habitātum hūc commigrāvit nōsque exturbāvit forās.

CHA ubi nunc fīlius meus habitat? STA hīc in hōc postīculō.

CHA male disperiī. STA crēdidī aegrē tibi id, ubi audīssēs, fore.

CHA ego miserrimīs perīclīs sum per maria maxuma

vectus, capitālī perīclō per praedōnēs plūrimōs

servāvī, salvos rediī: nunc hīc disperiī miser,

propter eōsdem quōrum causā fuī hāc aetāte exercitus.

adimit animam aegritūdō. Stasime, tene . STA vīsne aquam

tibi petam? CHA rēs cum animam agēbat, tum esse offūsam oportuit.

13 (4.4)   Callicles · Charmides · Stasimus

CALL quid hoc hīc clāmōris audiō ante aedīs meās?

CHA ō Calliclēs, ō Calliclēs, ō Calliclēs,

quālīne amīcō mea commendāvī bona?

CALL Probō et fidēlī et fīdō et cum magnā fidē.

et salvē et salvom advēnisse gaudeō.

CHA crēdō, omnia istaec si ita sunt ut praedicās.

sed quis iste est tuos ōrnātus? CALL ego dīcam tibi.

thēsaurum effodiēbam intus, dōtem, fīliae

tuae quae darētur. sed intus narrābō tibi

et hoc et alia. sequere. CHA Stasime. STA hem. CHA strēnuē

curre in Pīraeum, atque ūnum curriculum face.

vidēbis iam illīc nāvem quā advectī sumus.

iubētō Sangārionem quae imperāverim

cūrāre ut efferantur, et itō simul.

solūtum est portitōrī iam portōrium:

nihil est morae. i, i, ambulā, āctūtum redī.

STA illīc sum atque hīc sum. CALL sequere hāc intrō. CHA sequor.

STA hic meō erō amīcus sōlus firmus restitit,

neque dēmūtāvit animum firmā fidē,

quamquam labōrēs multōs * * * * *

sed hic ūnus, ut ego suspicor, servat fidem.

⟨quam⟩ ob rem labōrem eum ego cēpisse cēnseō.

14 (5.1)   Lysiteles

LYS hic homō est omnium hominum praecipuos,

voluptātibus gaudiĭsque antepotēns:

ita commoda quae cupiō ēveniunt,

quod agō assequitur, subest, subsequitur,

ita gaudiĭs gaudium suppeditat.

modo Stasimus Lesbonīcī servos convēnit domī;

is mihi dīxit, suom erum peregrē hūc advēnisse Charmidem.

nunc is properē conveniundu’st, ut quae cum eius fīliō

ēgī, ēī reī fundus pater sit potior. quantum potest.

sed fores hae sonitū suō mihi moram obiciunt incommodē.

15 (5.2)   Charmides · Callicles · Lysiteles · Lesbonicus

CHA neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terrā arbitror,

quoi fidēs fidēlitāsque amīcum ergā aequiperet tuam;

nam exaedificāvisset ex hīs aedibus, apsque foret.

CALL quid amīcum ergā bene fēcī aut cōnsuluī fidēliter,

nōn videor meruisse laudem, culpā caruisse arbitror.

nam beneficium, hominī proprīum quod datur, prorsum perit,

quod datum ūtendum est, repetundī id cōpia est quandō velīs.

CHA est ita ut dīcis. sed ego hoc nequeō mīrārī satis,

eum sorōrem dēspondisse suam in tam fortem familiam.

CALL Lȳsitelī quidem Philtonis fīliō. LYS enim nōminat.

CHA familiam optumam occupāvit. LYS quid ego cessō hōs colloquī?

sed maneam etiam opīnor, namque hoc commodum ōrdītur loquī.

CHA vāh. CALL quid est? CHA oblītus intus dūdum tibi sum dīcere:

modo advenientī nūgātor quīdam occessit obviam,

nimis pergraphicus sȳcophanta; is mīlle nummum aureum

meō datū tibi ferre et gnātō Lesbonīcō aibat meō;

quem ego nec quī esset nōram, neque eum ante usquam cōnspexī prius.

sed quid rīdēs? CALL meō allēgātū vēnit, quasi quī aurum mihi

ferret aps , quod darem tuae gnātae dōtem, ut fīlius

tuos, quandō illī ā darem, esse allātum id aps crēderet

neu quī rem ipsam posset intellegere, et thēsaurum tuom

esse penes, atque eum ā lēge populī patrium posceret.

CHA scītē edepol. CALL Megarōnidēs commūnis hoc meus et tuos

benevolēns commentu’st. CHA quīn collaudō cōnsilium et probō.

LYS quid ego ineptus, dum sermōnem vereor interrumpere,

sōlus stō nec quod cōnātus sum agere agō? hominēs colloquar.

CHA quis hic est, quī hūc ad nōs incēdit? LYS Charmidem socerum suom

Lȳsitelēs salūtat. CHA dent tibi, Lȳsitelēs, quae velīs.

CALL nōn ego sum salūtis dignus? LYS immō salvē, Calliclēs;

hunc priōrem aequom est habēre: tunica propior palliō est.

CALL deōs volō cōnsilia vestra vōbīs rēctē vortere.

CHA fīliam meam tibi dēspōnsam esse audiō. LYS nisi nevīs.

CHA immō hau nōlō. LYS spondēn ergō tuam gnātam uxōrem mihi?

CHA spondeō, et mīlle aurī Philippum dōtis. LYS dōtem nīl moror.

CHA illa tibi placet, placenda dōs quoque est quam dat tibi.

postrēmō quod vīs nōn dūcēs, nisi illud quod nōn vīs ferēs.

CALL iūs hic ōrat. LYS impetrābit advocātō atque arbitrō.

istāc lēge fīliam tuam spondēn uxōrem darī?

CHA spondeō. CALL et ego spondeō idem hoc. LYS ōh salvēte, affīnēs meī.

CHA atque edepol sunt rēs, quās propter tibi tamen suscēnsuī.

LYS quid ego fēcī? CHA meum corrumpī quia perpessu’s fīlium.

LYS id meā voluntāte factum est, ⟨est⟩ quod mihi suscēnseās.

sed sine hoc aps impetrāre quod volō. CHA quid id est? LYS sciēs.

quid stultē fēcit, ut ea missa faciās omnia.

quid quassās caput? CHA cruciātur cor , et metuō. LYS quidnam id est?

CHA cum ille ita est ut esse nōlō, id crucior; metuō, tibi

dēnegem quod ōrās, leviōrem ergā putēs.

nōn gravābor. faciam ita ut vīs. LYS Probus es̄. , ut illum ēvocem.

CHA miserum est, male prōmerita, ut merita sunt, ulcīscī nōn licet.

LYS aperīte hoc, aperīte properē et Lesbonīcum, domī est,

ēvocāte: ita subitō est properē quod eum conventum volō.

LES quis homō tam tumultuōsō sonitū excīvit forās?

LYS benevolēns tuos atque amīcus. LES satine salvē? dīc mihi.

LYS rēctē. tuom patrem rediisse salvom peregrē gaudeō.

LES quis id aīt? LYS ego. LES n vīdistī? LYS et tūte item videās licet.

LES ō pater, pater , salvē. CHA salvē multum, gnāte .

LES quid tibi, pater, labōris CHA nihil ēvēnit, timē:

bene gestā salvos redeō modo frūgī esse vīs.

haec tibi pācta est Calliclēī fīlia. LES ego dūcam, pater,

et eam et quam aliam iubēbis. CHA quamquam tibi suscēnsuī,

miseria ⟨ūna⟩ ūnī quidem hominī est affatim. CALL immō huic parum est,

nam prō peccātīs centum dūcat uxōrēs, parum est.

LES at iam posthāc temperābō. CHA dīcis, faciēs modo.

LYS numquid causa est quīn uxōrem crās domum dūcam? CHA optumum est.

in perendinum parātus sīs ut dūcās. Ω plaudite.