PROLOGUS   TRUCULENTUS

TR perparvam partem postulāt Plautus locī

vostrīs magnīs atque amoenīs moenibus,

Athēnās quō sine architectīs cōnferāt.

quid nunc? datūrīn estis an nōn? annuont.

melior me quidem vobis ablātūrum sine morā

quid vostrō quippiam ōrem? | abnuont.

eu | hercle in vōbīs resident mōrēs prīstinī,

ad dēnegandum ut celerī linguā ūtāminī.

sed hoc̄ agāmus quoiā hūc ventum’st grātiā.

Athēnīs trāvehō ita ut hoc̄ est prōscaenium

tantisper dum trānsigimus hanc cōmoediam.

hīc habitāt mulier, nōmen quoi’st Phronēsium;

haec huius saeclī mōrēs in possidēt:

numquam ab amātōre postulāt id quod datum’st,

sed relicuom dat operam sīt relicuom

poscendō atque auferendō, ut mōs est mulierum.

nam omnēs id faciunt, quom amārī intellegunt.

ea peperisse puerum simulāt mīlitī,

quō citius rem ab āvorrāt cum pulvisculō.

quid multa? *  *  *stuic superet muliere

hiscum anima ad eum habenti erce teritur

*  *  *

1 (1.1)   DINIARCHUS

DI nōn omnis aetās ad perdiscendum sat est

amantī, dum id perdiscāt, quot pereāt modīs;

neque eam ratiōnem eapse umquam ēducēt Venus,

quam penes amantum summa summārum redīt,

quot amāns exemplīs lūdificētur, quot modīs

pereāt quotque exōrētur exōrābulīs:

quot ĭllīc blanditiae, quot ĭllīc īrācundiae

sunt, quot supplicia danda, vostram fidem, hui,

quid peierandum’st etiam, praeter mūnera:

prīmumdum mercēs annua, is prīmus bolu’st,

ob eam trēs noctēs dantur; intereā locī

aut aera aut vīnum | aut oleum | aut trīticum,

temptāt benignusne an bonae frūgī siēs:

quasi in piscīnam rēte quī iaculum parāt,

quandō abiīt rēte pessum, addūcit līneam;

inierīt rēte piscis, effugiāt cavēt:

dum hūc dum illūc rēte circumvortit, impedīt

piscīs ūsque adeō dōnicum ēdūxīt forās.

itidem’st amātōr: id quod ōrātur dedīt

atque est benignus potius quam frūgī bonae

adduntur noctēs, interim ille hāmum vorāt.

semel amōris pōculum accēpīt merī

eaque intrā pectus penetrāvīt pōtiō,

extemplō et ipsus periīt et rēs et fidēs.

īrātum scortum’st forte amātōrī suō,

bis perit amātōr, ab atque ab animō simul;

sīn alter altrī propitiu’st, īdem perīt:

rārās noctēs dūcit, ab animō perīt;

sīn incrēbrāvīt, ipsus gaudēt, rēs perīt.

iteca in aedibus lenosis

prius̆ quam ūnum dederīs, centum quae poscāt parāt:

aut periīt aurum | aut cōnscissa pallula’st

aut ēmpta ancilla aut aliquod vāsum argenteum

aut vāsum ahēnum antīquom aut lectus sculptilis

aut armāriola Graeca, aut aliquid semper est

quod praestēt dēbeātque amāns scortō suō.

atque haec cēlāmus nōs clam nimiā industriā,

quom rem fidemque nōsque nōsmet perdimus,

quī parentēs neu cognātī sentiant;

quōs quom cēlāmus faxīmus cōnsciōs,

quī nostrae aetātī tempestīvō temperent,

unde anteparta dēmus postpartōribus

[faxim lēnōnum et scortōrum plūs est]

et minus̆ damnōsōrum hominum quam nunc sunt siēt.

nam nunc lēnōnum et scortōrum plūs est ferē

quam ōlim muscārum’st quom calētur maxumē.

nam nusquam alibī sunt, circum argentāriās

scorta et lēnōnēs quī sedent cottīdiē,

ea nimia’st ratiō; quippe quī certō sciō,

ferē plūs scortōrum esse iam quam ponderum.

quōs equidem quam ad rem dīcam in argentāriīs

rēferre habēre, nisi prō tabulīs, nesciō,

ubi aera perscrībantur ūsūrāria

accepta dīcō, expēnsa quī cēnseāt.

postrēmō id magnō in populō multīs hominibus,

placidā atque ōtiōsā, victīs hostibus:

amāre oportēt omnīs quī quod dent habent.

nam mihi | haec meretrīx quae hīc habēt, Phronēsium,

su͜om nōmen omne ex pectore exmōvīt meō,

Φρονῆσιν, nam φρόνησις est sapientia.

nam fuisse huic fateōr summum atque intumum,

quod amantis multō pessumum’st pecūniae;

eadem postquam alium repperīt quī plūs darēt,

damnōsiōrem, me͜ō exinde immōvīt locō,

quem ante͜hāc odiōsum sibi ĕsse memorābāt mala,

Babylōniēnsem mīlitem. is nunc dīcitur

ventūrus peregrē; nunc commenta’st dolum:

peperisse simulāt sēsē, ut extrūdāt forās

atque ut cum sōlō pergraecētur mīlite;

eum esse simulāt mīlitem puerō patrem.

e͜ō istī suppositum puerum opīnōr pessumae.

mihi verba rētur dare ? | an cēnsuīt

cēlāre potesse, gravida forēt?

nam ego Lēmnō adveniō Athēnās nūdius̆ tertius,

lēgātus quō hinc cum pūblicō imperiō fuī.

sed haec quidem eius Astaphium’st ancillula;

cum quoque etiam mihi fuīt commercium.

2 (1.2)   ASTAPHIUM · DINIARCHUS

AS ad forĕs auscultāte atque | asservāte aedīs,

quis ădventōr graviōr ābaetāt quam adveniāt

neu quī manŭs attulerīt sterilīs intrō | ad nōs

gravidās forăs exportēt. nōvī ego hominum mōrēs,

ita nunc adulēscentēs mōrātī sunt. quīnī

aut sēnī adveniunt ad scorta congerrōnēs,

cōnsulta sunt cōnsilia: quandō intrō advēnērunt,

ūnus eōrum aliquī ōsculum amīcae ūsque oggerĭt, dum illī agănt cēterĭ cleptae;

sīn vidĕnt quempiăm asservāre, oblūdiănt quī custōdem oblectent

per ioculum et lūdum. nostrō saepe edŭnt; quod fartōrēs, faciunt.

fīt pol hocet pars spectātōrum scītis pol haĕc vōs haud mentīrī:

ibĭ’st ībus pugnae et virtūtī praedōnibus̆ praedam capere.

at ĕcastōr nōs rūrsum lepidē referimus̆ grātiăm fūribus̆ nostrīs;

nam ipsī vidĕnt quom | eōrum aggerimus bona ătque etiam ultrō ipsī aggerŭnt ad nōs.

DI illīs quidem haĕc verberăt verbīs,

nam | ego hūc bona mea dēgessī.

AS commeminī, iam pol ego e͜umpse ad nōs, domī erit, cum addūcam.

DI heus, manĕdum, Astaphium, prius̆ quam abīs.

AS quī revocāt? DI sciēs, respice hūc. AS quis est?

DI vōbīs quī multa bona | esse volt. AS datō,

esse vīs. DI faxō erunt. respice hūc modo. AS ōh,

ēnicăs miseram, quisquis es̄.

DI pessuma, manē.

AS optume, odiō’s̄.

Dīniarchusne illic est? atque is est.

DI salva sīs. AS et .

DI fer contră manum et pariter gradere.

AS tu͜īs serviō ătque audiĕns sum imperiīs.

DI quid agis? AS valeō et validum teneō.

peregrē quoniam advenīs, cēna dētur.

DI benignē dīcis, bene vocās, Astaphium. AS amābō,

sine īre, era quō iussīt. DI eās. sed quid aïs? AS quid vīs?

DI dīc quō | iter inceptās. quis est quem arcessīs? AS Archilīnem op-

stetrīcem. DI mala fēmina’s̄, olĕs unde’s̄ disciplīnam.

manufēstō mendācī, mala, teneō . AS quid iam, | amābō?

DI quia adductūram hūc dīxerās eumpse, nōn eampse;

nunc mulier facta’st iam ex virō. mala’s̄ praestrīgiātrīx.

sed tandem ēloquere, quis is homō’st, Astaphium? novos amātōr?

AS nimis ōtiōsum arbitrōr hominem esse. DI quī arbitrāre?

AS quia tu͜ō vestīmentō et cibō | aliēnīs rēbus cūrās.

DI vōs mihi dedistis ōtium. AS quī, amābō? DI ego expedībō.

rem perdidī | apŭd vōs, vōs me͜um negōtium apstulistis.

rem servāssem, fuīt ubī negōtiōsus essem.

AS an Veneris pūblicum aut Amōris aliā lēge

habēre posse postulās quīn ōtiōsus fīās?

DI illa, haud ego, habuīt pūblicum; pervorsē interpretāris.

nam advorsum lēgem me͜am ob meam scrīptūram pecudem cēpīt.

AS plērīque idem quod facis faciunt re͜ī male gerentēs:

ubi nōn est scrīptūram unde dent, incūsant pūblicānōs.

DI male vortit rēs pecuāriâ mihi apŭd vōs; nunc vicissim

volō habēre arātiunculam prō cōpiā hīc apud vōs.

AS nōn arvos hic, sed pāscuo’st ager. arātiōnēs

habiturīs, quĭ | arārī solent, ad puerōs īre meliu’st.

hunc nōs habēmus pūblicum, illī aliī sunt pūblicānī.

DI utrōsque pergnōvī probē. | AS em istōc pol ōtiōsu’s̄,

quom et ĭllīc et hīc pervorsus es̄. sed utrīscum rem esse māvīs?

DI procāciōrēs estis vōs, sed ĭllī periūriōrēs:

illīs perīt quicquid datur, neque ĭpsīs appārēt quicquam;

vōs saltem quid quaeritîs, ecbibitis et comēstis.

postrēmō illī sunt improbī, vōs nēquam et glōriōsae.

AS male quae in nōs dīcis, ea omnia tibi dīcis, Dīniarche,

et nostram et illōrum vicem. DI quī istuc̄? AS ratiōnem dīcam:

quia quī alterum incūsāt probrī, sumpse ēnitēre oportēt.

ā nōbīs sapiēns nihil habēs, nōs nēquam aps tēd habēmus.

DI ō | Astaphium, haud istōc modō solita’s̄ ante appellāre

sed blandē, quom illuc̄ quod apud vōs nunc est apŭd mēd habēbam.

AS dum vīvit, hominem nōverīs; ubi mortuo’st, quiēscāt.

dum vīvēbās nōveram. DI an mortuom arbitrāre?

AS quī potis, amābō, plānius? quī ante͜hāc amātōr summus

habitu’s̄, nunc ad amīcam venīs querimōniam referre.

DI vostrā hercle factum iniūriā, quae properāvistis ōlim:

rapere ōtiōsē oportuīt, diū ut essem incolumis vōbīs.

AS amātōr simili’st oppidī | hostīlis. DI quō argūmentō?

AS quam prīmum expugnārī potis, tam id optumum’st amīcae.

DI ego fateōr, sed longē aliter est amīcus atque amātōr;

certē hercle quam veterrumus, tam hominī optumu’st amīcus.

AS vīvit. DI nōn hercle occīdī, sunt etiam fundī et aedīs.

AS quōr, opsecrō, ergō ante ōstium prō ignōtō aliēnōque astās?

ī intrō, haud aliēnus quidem’s̄; nam ēcastōr nēminem hodiē

mage amāt corde atque animō suō, quidem habēs fundum atque aedīs.

DI in melle sunt linguae sitae vostrae atque ōrātiōnēs,

facta atque corda in felle sunt sita atque acerbō acētō:

e͜ō dicta linguā dulcia datis, corde amāra facitis.

[ AS amantēs quī nōn danuntnōn didicī fābulārī.

DIamantis si cui quod dabo non estnōn didicī fābulārī.]

AS nōn istaec, mea benignitās, decuīt fābulārī,

sed ĭstōs quī cum geniīs suīs belligerant parceprōmī.

DI mala’s̄ atque eadem quae solēs illecebra. AS ut exspectātus

peregrē advēnistī! quam, opsecrō, cupiēbāt era vidēre!

DI quid tandem? AS ūnum ex omnibus amāt. DI euge, fundī et aedīs,

per tempus subvēnistis. sed quid ais, Astaphium? AS quid vīs?

DI estne intus nunc Phronēsium? | AS utut aliīs, tibi quidem intus.

DI valētne? AS immō edepol melius iam fore spērō, ubi vidēbit.

DI hoc̄ nōbīs vitium maxumum’st, quom amāmus tum perīmus:

illud quod volumus dīcitur, palam quom mentiuntur,

vērum esse īnscītī crēdimus, ut iūstā ūtāmur īrā.

AS heia, haud ita’st rēs! DI ain eam amāre? AS immō ūnicē ūnum.

DI peperisse audīvī. AS āh | opsecrō, tacĕ, Dīniarche! DI quid iam?

AS horrēscō misera, mentiō quotiēns fīt partiōnis,

ita paene nūlla tibi fuīt Phronēsium. ĭ | ĭntrō, amābō,

vīse illam. — atque opperīminō: iam exībit, nam lavābāt.

DI quid ais ? quae numquam fuīt praegnās, quī parere potuīt?

nam | equidem illī uterum, quod sciam, numquam extumēre sēnsī.

AS cēlābāt metuēbātque , sibi persuādērēs

ut abortiōnī operam darēt puerumque ut ēnicārēt.

DI tum pol ĭstīc est puerō pater Babylōniēnsis mīles̄,

quoi͜us nunc ista adventum expetît. AS immō ab ut nūntiātum’st,

iam hīc adfutūrum aiunt eum. nōndum advēnisse mīrōr.

DI ībō igitur intrō? AS quippinī? tam audācter quam domum ad ;

nam quidem edepol noster es̄ etiam nunc, Dīniarche.

DI quam mox hūc recipis? AS iam hīc erō: prope’st profecta quō sum.

DI redĭ vērō āctūtum; ego interim hīc apud vōs opperībor.

3 (2.1)   ASTAPHIUM

AS hahahae, requiēvī quia intrō abiīt odium meum;

tandem sōla sum. nunc quidem me͜ō arbitrātū

loquār līberē quae volam et quae lubēbit.

huic hominī amantī mea era apud nōs naeniam dīxīt domī,

nam fundī et aedīs obligātae sunt ob Amōris praedium.

vērum apud hunc mea era sua cōnsilia summa ēloquitur līberē

magis̆que adeō e͜ī cōnsiliāriûs hic amīcu’st quam auxiliārius.

dum fuĭt, dedīt; nunc nihil habēt. quod habēbāt nōs habēmus;

iste id habēt quod nōs habuimûs. hūmānum facinus factum’st.

āctūtum fortūnae solent mūtārī, varia vīta’st.

nōs dīvitem istum meminimûs atque iste pauperēs nōs;

vortērunt sēsē memoriae. stultus sīt quī id mīrētur.

egēt, necesse’st nōs patī. | amāvīt: aequom e͜ī factum’st.

piāculum’st miserēre nōs hominum re͜ī male gerentum.

[bonĭs esse oportēt dentibus lēnam probam, ar-

rīdēre ut quisquis veniāt blandēque alloquī,

male corde cōnsultāre, bene linguā loquī]

meretrīcem similem sentis esse condecēt,

quemquem hominem attigerit, profectō aut malum aut damnum dare.

numquam amātōris meretrīcem oportēt causam nōscere,

quīn, ubi nīl dēt, prō īnfrequente e͜um mittāt mīlitiā domum.

nec ŭmquam erit probus̆ quisquam amātōr nisi quī re͜ī inimīcu’st suae.

nūgae sunt nisi, modo quom dederīt, dare iam lubeāt dēnuō;

is amātûr hīc apud nōs quī quod dedit, id oblītu’st datum.

probŭ’st amātōr, quī relictīs rēbus rem perdit suam.

dum habeāt, tum | amēt; ubi nīl habeāt, alium quaestum coepiāt.

aequō animō, ipse nihil habeāt, aliīs quĭ | habent dēt locum.

at nōs male agere praedicant virī solēre cum,

nōsque esse avārās. quī sumus? quid male nōs agimus tandem?

nam ēcastōr numquam satis̆ dedīt su͜ae quisquam amīcae amātōr

neque pol nōs satis accēpimus neque ŭmquam ūlla satis̆ poposcīt.

nam quandō sterilis est amātōr ab datīs,

negăt habēre quod dēt, sōlī crēdimus,

nec satis accipimus, satis̆ quom quod dēt nōn habēt:

semper datōrēs novŏs oportēt quaerere,

quī thēsaurīs integrīs dēmus danunt.

velut hic agrestis est adulēscēns quī hīc habēt,

nimis̆ pol mortālis lepidus nimis̆que probus̆ datōr.

[sed is clam patrem etiam hāc nocte illāc

per hortum trānsiluīt ad nōs. eum volō convenīre.]

sed est huic ūnus servos violentissumus,

quī ubi quamque nostrārum vidēt prope hăsce aedīs aggredīrī,

item ut frūmentō ānserēs, clāmōre apsterrēt, abigit,

ita’st agrestis. sed forēs, quicquid ĕst futūrum, feriam.

ĕcquis huic tūtēlam iānuae gerit? ecquis intus exīt?

4 (2.2)   TRUCULENTUS · ASTAPHIUM

TR quis ĭllic est quī tam prōtervē nostrās aedīs arietāt?

AS ego sum, respice ad . TR quidego”? nōnneegovideōr tibi?

quid tibi ad hāsce accessiō aedīs est prope aut pultātiō?

AS salvē. TR sat ’st tu͜ae salūtis. nīl morōr. nōn salveō.

aegrōtāre mālim quam esse tuā salūte sāniōr.

sed volŏ scīre: quid dēbētur hīc tibī nostrae domī?

AS comprime sīs eiram. TR erăm quidem hercle , quae solita’s̄, comprime,

impudēns, quae per rīdiculum rūsticō suādēs stuprum.

AS eiram dīxī! ut dēcēpistī! dēmpsistī ūnam litteram.

nimis̆ quidem hic truculentu’st. TR pergin male loquī, mulier, mihi?

AS quid ego male dīcō? TR quia enĭm truncum lentum nōminās.

nunc adeō, nisi abīs āctūtum aut dīcis quid quaerās cito,

iam hercle ego hīc , mulier, quasi sūs catulōs pedibus prōteram.

AS rūs merum hoc̄ quidem’st. TR pudendum’st vērō clūrīnum pecus.

advēnistī hūc ostentātum cum exōrnātīs ossibus,

quia tibī suāsō īnfēcistī propudiōsa pallulam?

an bella’s̄, quia ăccēpistī | armillās aēneās?

AS nunc placēs, quom inclēmenter dīcis. TR quid hŏc quod rogō?

mancupium quī accipiās, gestās cum ahēnōs ānulōs?

pignus ligneae haec sunt quās habēs Victōriās.

AS attigās . TR egon tangam? | ita amābit sarculum,

ut ego rūrī amplexārī māvelim patulam bovem

cumque noctem in strāmentīs pernoctāre perpetem

quam tuās centum cēnātās noctēs mihi dōnō darī.

rūs opprobrās? ut nāncta’s̄ hominem quem pudeāt probrī!

sed quid apud nostrās negōtī, mulier, est aedīs tibi?

quid hūc occursās, in urbem quotiēnsquomque advēnimus?

AS mulierēs volŏ convenīre vostrās. TR quās mulierēs

mihi narrās, ubi musca nūlla fēmina’st in aedibus?

AS nūllan istīc mulier habitāt? TR rūs, inquam, abiērunt. abī.

AS quid clāmās, īnsāne? TR abīre hinc properās grandī gradū,

iam hercle ego ĭstōs fictōs, compositōs, crispōs, cincinnōs tuōs

unguentātōs ūsque ex cerebrō exvellam. AS quānam grātiā?

TR quia ăd forīs nostrās unguentīs ūncta’s̄ ausa accēdere

quiaque bucculās tam bellē purpurissātās habēs.

AS ērubuī mēcastōr misera propter clāmōrem tuom.

TR itane? ērubuistī? quasi vērō corporī relīquerīs

tu͜ō potestātem colōris ūllī capiendī, mala!

buccās rubrīcā, crētā omne corpus intinxtī tibi.

pessumae estis. AS quid ĕst quod vōbīs pessumae haec male fēcerint?

TR sciō ego plūs quam arbitrāre scīre . AS quid id opsecrō’st

quod sciās? TR erīlis noster fīlius apud vōs Strabāx

ut pereāt, ut eum illiciātis in malam fraudem et probrum.

AS sānus videāre, dīcamdīcis contumēliam.”

nēmō homō hīc solēt perīre apud nōs. rēs perdunt suās;

ubi rēs perdidēre, abīre hinc, volunt, salvīs licēt.

ego ĭstunc nōn nōvī adulēscentem vostrum. TR vērōn sēriō?

quid māceria illa ait, in hortō quae’st, quae in noctēs singulās

latere fīt minōr, quā istō ad vōs damnī permēnsu’st viam?

AS nīl mīrumvetus est mācerialaterēs veterēs ruont.

TR ain vērō veterēs laterēs ruere? numquam edepol mihi

quisquam homō mortālis posthāc dụārum rērum crēduīt,

| ego erō maiōrī vostra facta dēnarrāverō.

AS estne item violentus ut ? TR nōn enim ill’ meretrīculīs

mūnerandīs rem coēgit, vērum parsimōniā

dūritiāque; quae nunc ad vōs clam exportātur, pessumae.

ea vōs ēstis, exunguiminī, ēbibitis. egone haec mussitem?

iam quidem hercle ībō ad forum atque haec facta narrābō senī

neque ĭstuc̄ īnsegestī tergō cōget exāmen malī.

AS ēcastōr hic homō sināpī vīctitēt, nōn cēnseam

tam esse trīstem posse. at pol erō benevolēns vīsu’st suō.

vērum ego ĭllum, quamquam violentu’st, spērō immūtārī pote

blandīmentīs, hortāmentīs, cēterīs meretrīciīs;

vīdī equom ex indomitō domitum fierī atque aliās bēluās.

nunc ad eram revidēbō. sed eccum | odium prōgreditur meum.

trīstis exīt. haud convēnīt etiam hic dum Phronēsium.

5 (2.3)   DINIARCHUS · ASTAPHIUM

DI piscīs ego crēdō, quī ūsque dum vīvont lavant,

minus̆ di͜ū lavāre quam haec lavāt Phronēsium.

proinde amentur mulierēs di͜ū quam lavant,

omnēs amantēs balneātōrēs sient.

AS nōn quīs parumper dūrāre opperīrier?

DI quīn hercle lassus iam sum dūrandō miser;

mihi quoque prae lassitūdine opus est ut lavem.

sed opsecrō hercle, Astaphium, | ī intrō ac nūntiā

adesse. ut properēt suādē, iam ut satis̆ lāverīt.

AS licet. DI audīn etiam? AS quid vīs? DI perduint

quī revocāvī. nōn tibi dīcēbamīmodo?

AS quidnam revocābās, improbe nihilīque homō?

tūte tibi mīlle passum peperistī morae.

DI sed quid haĕc hīc autem tam diū ante aedīs stetīt?

nescioquem praestōlāta’stcrēdō mīlitem;

illum student iam. quasi volturiī, trīduō

prius̆ praedīvīnant quō diē ēsūrī sient.

illum inhiant omnēs, illī’st animus omnibus;

nēmō magis̆ respiciet, ubi is hūc vēnerit,

quasi abhinc ducentōs annōs fuerim mortuos.

ut rem servāre suāve’st! vae miserō mihi,

post factum flectōr, quī antepartum perdidī.

vērum nunc qua optigerīt hērēditās

magna atque lūculenta, nunc postquam sciō

dulce atque amārum quid sīt ex pecūniā,

ita ego illam edepol servem itaque parcē vīctitem

utnūlla faxim cis diēs paucōs siēt.

ego ĭstōs quī nunc culpant cōnfūtāverim.

sed aestuōsās sentiō aperīrī forēs,

quae opsorbent quicquid vēnīt intrā pessulōs.

6 (2.4)   PHRONESIUM · DINIARCHUS

PHR num tibi nam, amābō, iānua’st mordāx mea,

quō intrō īre metuās, mea voluptās? DI vēr vidē!

ut tōta flōrēt, ut olēt, ut nitidē nitēt!

PHR quid tam inficētu’s̄ Lēmnō adveniēns quī tuae

nōn dēs amīcae, Dīniarche, sāvium?

DI vah, vāpulō hercle egō nunc, atque adeō male.

PHR quō āvortistī? DI salva sīs, Phronēsium.

PHR salvē. hīcine hodiē cēnās, salvos quom advenīs?

DI prōmīsī. PHR ubī cēnābis? DI ubi iusseris.

PHR hīc lubente faciēs. DI edepol magis.

nemp’ | eris hodiē cum, mea Phronēsium?

PHR velim, fierī possīt. DI cedo soleās mihi,

properāte, auferte mēnsam. PHR amābō, sānun es̄?

DI nōn edepol bibere possum iam, ita animō male’st.

PHR manē, aliquid fīet, | abī. DI āh, | aspersistī aquam,

iam rediīt animus. dēme soleās, cedo bibam.

PHR īdem es̄ mēcastōr quī solēs. sed dīc mihi,

benene ambulātum’st? DI hūc quidem hercle ad bene,

quia tu͜ī videndī cōpia’st. PHR complectere.

DI lubēns. heia, hoc̄ est melle dulcī dulcius.

hōc tu͜īs fortūnīs, Iuppiter, praestant meae.

PHR sāvium. DI immō vel decem. PHR em | ĭstōc pauper es̄:

plūs pollicēre quam aps poscō aut postulō.

DI utinam ā prīncipiō reī item parsissēs meae

ut nunc reparcis sāviīs. PHR quid tibi

compendī facere possim, factum edepol velim.

DI iam lauta’s̄? PHR iam pol mihi quidem atque oculīs meīs.

num tibi sordēre videōr? DI nōn pol mihi quidem.

vērum tempestās quondam, dum vīxī, fuīt,

quom inter nōs sordēbāmus alter alterō.

sed quod ego facinus audīvī adveniēns tuom,

quod hīc apsente novĭ negōtī gesserīs?

PHR quid id est? DI prīmumdum, quom ’s̄ aucta līberīs

quomque bene prōvēnistī salva, gaudeō.

PHR concēdite hinc vōs intrō atque operīte ōstium.

nunc superstēs sōlus sermōnī meō’s̄;

tibi mea cōnsilia summa semper crēdidī.

equidem neque peperī puerum neque praegnās fuī,

vērum assimulāvī esse praegnātem. haud negō.

DI quem propter, ō mea vīta? PHR propter mīlitem

Babylōniēnsem, quī quasi uxōrem sibi

habēbāt annō, dum hīc fuît. DI ego sēnseram.

sed quid ĭstuc̄? quoi re͜ī assimulāre rētulīt?

PHR ut essēt aliquis laqueus et redimīculum,

revorsiōnem ut ad facerēt dēnuō.

nunc hūc remīsīt nūper ad epistulam

sēsē expertūrum quantī sēsē penderem;

quod peperissem, id nōn necārem ac tollerem,

bona sua mēd habitūrum omnia. DI auscultō lubēns.

quid dēnique agitis? PHR mātēr ancillās iubēt,

quoniam iam decumus mēnsis adventāt prope,

aliam aliōrsum īre, praemandāre et quaerere

puerum aut puellam quī suppōnātur mihi.

quid multa verba faciam? tōnstrīcem Syram

nōvistī nostram? DI quaen ergā aedīs hāsce habēt?

nōvī. PHR haec, ut opera’st, circumīt per familiās,

puerum vestīgāt; clanculum ad dētulīt,

datum sibi esse dīxīt. DI ō mercis malae!

e͜um nunc nōn illa peperīt quae peperīt priōr,

sed posteriōr. PHR ōrdine omnem rem tenēs.

nunc, ut praemīsīt nūntium mīles̄ mihi,

nōn multō post hīc aderit. DI nunc interim

quasi prō puerperā hīc prōcūrās? PHR quippinī,

ubi sine labōre rēs gerī pulchrē potest?

ad su͜om quaestum aequom’st esse quemque callidum.

DI quid futūrum’st, quandō mīles̄ vēnerit?

relictusne aps vīvam? PHR ubi illud quod volō

habēbō ab illō, facile inveniam quō modō

dīvortium et discordiam inter nōs parem:

postid ego cum, mea voluptās, ūsque erō

assiduō. DI immō hercle vērō accubuō māvelim.

PHR dīs hodiē sacruficāre prō puerō volō,

quīntō diē quod fierī oportēt. DI cēnseō.

PHR nōn audēs aliquid dare mihī mūnusculum?

DI lucrum hercle videōr facere , volŭptās mea,

ubi quippiam poscis. PHR at ego ubi apstulī.

DI iam faxō hīc aderit. servolum hūc mittam meum.

PHR sīc facitō. DI quicquid attulerit, bonĭ cōnsulās.

PHR ēcastōr mūnus cūrātūrum sciō,

ut quoi͜us nōn paeniteāt mittātur mihi.

DI num quippiam aliud vīs? PHR ut quandō ōtium

tibi sīt, ad revīsās. nunc valeās. DI valē.

prōh immortālēs! nōn amantis mulieris,

sed sociāī ūnanimantis, fīdentis fuīt

officium facere quod modo haec fēcīt mihi,

suppositiōnem puerī quae mihi crēdidīt,

germānae quod sorōrī nōn crēdit sorōr.

ostendit sēsē iam mihī medullitus,

īnfidēlem numquam, dum vīvāt, fore.

egone illam ut nōn amem? egone illī ut nōn bene velim?

potius nōn amābō quam huic dēsīt amōr.

ego istī nōn mūnus mittam? immō ex hōc locō

iubēbō ad istam quīnque dēferrī minās,

praetereā opsōnārī ūnā dumtaxāt minā.

multō illī potius bene erit quae bene volt mihi

quam mihi, quī mihimet omnia faciō mala.

7 (2.5)   PHRONESIUM

PHR puerō istī date mammam. ut miserae

mātrēs sollicitaeque ex animō sumus̆ cruciāmur-

que! edepol commentum male, quomque e͜am rem in corde agitō,

nimiō minus̆ perhibēmur

malaĕ quam sumus ingeniō.

egō prīmā , domō docta, dīcō.

quanta’st cūra in animō, quantum corde capiō

dolōrem, dolus occidāt morte puerī.

mātēr dicta quod sum, e͜ō magis studeō vītae;

quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc aggrediār.

lucrī causā avārâ probrum sum exsecūta,

aliēnōs dolōrēs mihī supposīvī;

sed nūllam rem oportēt dolōsē aggredīrī,

nisi astūtē eam accūrātēque exsequāre.

vōsmet iam vidētîs ut ōrnāta incēdō:

puerperiō egō nunc mēd esse aegram assimulō.

male quod mulier facere incēpīt, nisi id efficere perpetrāt,

id ĭllī morbō, id illī seniō’st, ea ĭllī miserae miseria’st;

bene facere incēpīt, ei͜us re͜ī nimis̆ cito odium percipit.

[nimis̆ quam paucae sunt dēfessae, male quae facere occēperunt,

nimis̆que paucae efficiunt, quid facere occēperunt bene.

mulierī nimiō male facere levius onus est quam bene.]

ego quod mala sum, mātris operā mala sum et me͜āpte malitiā,

quae gravidam esse assimulāvī mīlitī Babylōniō.

e͜am nunc malitiam accūrātam mīles̄ inveniāt volō.

is hĭc haud multō post, crēdō, aderit; nunc prius̆ praecaveō sciēns

sumque ōrnāta ita ut aegra videār, quasi puerperiō cubem.

date hūc stactam atque ignem in āram, ut venerem Lūcīnam meam.

hīc appōnite atque abīte ab oculīs. eho, Pithēcium,

face ut accumbam, accēde, adiūtā. em sīc decēt puerperam.

soleās mihi dēdūce, pallium inice in hūc, Archilis.

ubi’s, Astaphium? fer hŭc verbēnam intus et bellāria,

date aquam manibus. nunc ēcastōr adveniāt mīles̄ velim.

8 (2.6)   STRATOPHANES · PHRONESIUM · ASTAPHIUM

STRAT exspectētis, spectātōrēs, me͜ās pugnās dum praedicem;

manibus dụella praedicāre soleō, haud in sermōnibus.

sciō ego multōs memorāvisse mīlitēs mendācium:

et Homēronida | et postillā mīlle memorārī pote,

quī et convictī et condemnātī falsīs pugnīs sient.

[nōn laudandu’st quoi plūs crēdit quī audīt quam ille quī vidēt]

nōn placēt quem illī plūs laudant quī audiunt quam quī vident.

plūris est oculātus testis ūnus quam aurītī decem;

quī audiunt audīta dīcunt, quī vident plānē sciunt.

nōn placēt quem scurrae laudant, manipulārīs mussitant,

neque ĭllī quōrum lingua gladiōrum aciem praestringit domī.

strēnuī nimiō plūs prōsunt populō quam argūtī et catī:

facile sibi fācunditātem virtūs argūtam invenīt,

sine virtūte argūtum cīvem mihi habeam prō praeficā,

quae aliōs collaudāt, eapse sēsē vērō nōn potest.

nunc ad amīcam decumō mēnse post Athēnās Atticās

vīsō, quam gravidam hīc relīquī me͜ō compressū, quid ea agāt.

PHR vidĕ quis loquitur tam propinquē. AS mīles̄, mea Phronēsium,

tibi adest Stratophanēs. nunc tibi opu’st, aegram ut assimulēs. PHR tacē.

quoĭ | adhūc ego tam mala eram monetrīx, maleficiō vincerēs?

STRAT peperīt mulier, ut ego opīnōr. AS n adeam ad hominem? PHR volō.

STRAT euge, Astaphium eccam īt advorsum. AS salvē ēcastōr, Stratophanēs.

salvom STRAT sciō. sed peperītne, opsecrō, Phronēsium?

AS peperīt puerum nimium lepidum. STRAT ehem, ecquid me͜ī simili’st? AS rogās?

quīn ubī nātu’st machaeram et clupeum poscēbāt sibi?

STRAT meus est, sciŏ iam argūmentīs. AS nimium tu͜ī simili’st. STRAT papae,

iam magnu’st? iamne iit ad legiōnem? ecquae spolia rettulīt?

AS gerrae! nudius quīntus nātus ille quidem’st. STRAT quid posteā?

inter tot diēs quidem hercle iam aliquid āctum oportuīt.

quid ĭllī ex uterō exitiō’st prius̆ quam poterat īre in proelium?

AS cōnsequere atque illam salūtā et grātulāre illī. STRAT sequōr.

PHR ubi ĭlla | opsecrō’st quae hīc relīquīt, e͜apse abiīt? ubi’st?

AS adsum, addūcō tibi ĕxoptātum Stratophanem. PHR ubi is est, opsecrō?

STRAT Mārs peregrē adveniēns salūtāt Nerienem uxōrem suam.

quom rēctē prōvēnistī quomque es̄ aucta līberīs,

grātulōr, quom mihi tibīque magnum peperistī decus.

PHR salvē, quī interfēcistī paene vītā et lūmine

vimque mihi magnī dolōris per voluptātem tuam

condidistī in corpus, quō nunc etiam morbō misera sum.

STRAT heia, haud ab , mea voluptās, tibi ĭstic obvēnīt labōs:

fīlium peperistī quī aedīs spoliīs opplēbit tuās.

PHR multō ēcastōr magis opplētīs trīticī opŭ’st grānāriīs

, ille prius̆ quam spolia capiāt, hīc nōs exstīnxīt famēs.

STRAT habĕ bonum animum. PHR sāvium pete hinc sīs. āh, nequeō caput

tollere, ita dolēt itaque ego male habeō, neque etiam queō

pedibus me͜ā sponte ambulāre. STRAT hercle ex mediō marī

sāvium petere tu͜om iubeās, petere hau pigeāt, mel meum.

id ita esse experta’s̄; nunc experiēre, mea Phronēsium,

amāre: addūxī ancillās tibi ĕccās ex Syriā duās,

īs dōnō. addūce hūc istās. sed ĭstae rēgīnae domī

su͜ae fuēre ambae, vērum e͜ārum patriam ego excīdī manū.

hīs dōnō. PHR paenitētne quot ancillās alam,

quīn exāmen super addūcās quae mihī comedint cibum?

STRAT hoc̄ quidem hercle ingrātum’st dōnum. cedo istam purpuram.

mea voluptās, attulī eccam pallulam ex Phrygiā tibi.

tenĕ tibi. PHR hoccin ob labōrēs tantōs tantillum darī?

STRAT periī hercle ego miser. iam aurō contrā cōnstāt fīlius:

etiam nihilī pendit addī purpuram. ĕx Arabiā tibi

attulī tūs, Pontō amōmum. tenĕ tibī, volŭptās mea.

PHR accipe hoc̄, Astaphium, abdūce hāsce hinc ē cōnspectū Syrās.

STRAT ĕcquid amās ? PHR nihil ēcastōr, neque merēs. STRAT nīlne huic sat est?

bonum verbum quidem ūnum dīxīt. vīgintī minīs

vēnīre illaec posse crēdō dōna quae e͜ī dōnō dedī.

vehementer nunc ’st īrāta, sentiō atque intellegō;

vērum abībō. quid aïs? nunc num nevĭs , volŭptās mea,

quō vocātus sum īre ad cēnam? mox hūc cubitum vēnerō.

quid tacēs? plānissumē edepol periī. sed quid ĭlluc̄ novī’st?

quis hic homō’st quī dūcit pompam tantam? certum’st quō ferant

opservāre. huic, crēdō, fertur. vērum iam scībō magis.

9 (2.7)   CYAMUS · PHRONESIUM · STRATOPHANES

CY īte, īte hāc simul, mulierī damnigerulī,

forās ēgerōnēs, bonōrum exagōgae.

satĭn, quis amăt, nequĭt quīn nihilī sīt atque improbĭs artibus exspoliāt?

nam | hoc̄ quī sciam, quis id quaerāt ex ,

domī’st quī facīt improba facta amātōr,

quī bona su͜a prō stercore habēt,

forăs iubēt ferrī. metuīt

pūlicēs, mundissumus̆ fīt,

pūrās esse sibī volt aedīs: domĭ quicquid habēt ē͜icitur ἔξω.

quandoquidem ipsus perditum īt, sēcrētō hercle equidem eum ădiūtābō,

neque meā quidem operā umquam hīlō minus̆ properē quam pote perībit.

nam iam hōc opsōniō minā ŭnā dēminuī modo

quīnque nummōsmihi dētrāxī partem | Herculāneam.

nam hoc̄ assimile’st quasi fluviō quĭ | aquam dērīvāt sibi:

nisi dērīvētur, tamen ea aqua | omnis abeāt in mare.

nam hoc̄ in mare abīt miserēque perīt sine bonā omnī grātiā;

haec quom videō fierī, suffūrōr, suppīlō,

praedā praedam capiō.

meretrīcem ego item esse reōr, mare ut est:

quod dēs dēvorāt nec datīs umquam abundāt.

hoc̄ saltem, rem servāt nec ūllī ubi sit ăppārēt:

dēs quantumvīs, nusquam appārēt neque datōrī neque ăcceptrīcī.

velut haec meretrīx meum erum miserum su͜ā blanditiā ĭmplicāt pauperiē:

prīvābit bonīs, lūce, honōre, atque amīcīs.

attāt, eccam adest propinquē. crēdō audīsse haec loquī.

pallida’st, ut peperīt puerum. | alloquār quasi nesciam.

iubeō vōs salvēre. PHR noster Cyame, quid agis? ut valēs?

CY valeō, et veniō ad minus̆ valentem, et melius quī valeāt ferō.

erus̆ meus, ocellus tu͜os, ad ferre haec iussīt tibi

dōna quae vidĕs illōs ferre, et hās quīnque argentī minās.

PHR pol haud perĭt quod ĭllum tantum amō.

CY iussīt ōrāre ut haec grāta habērēs tibi.

PHR grāta acceptaque ĕcastōr habeō. iubĕ | auferrī intrō, ī Cyame.

CY ecquid audītis haec quae vōbīs iam imperāt?

vāsa nōlō auferant: dēsiccārī lubēt.

AS impudēns mēcastōr, Cyame, es̄. CY egone? AS . CY bonā fidē?

ne ais impudentem esse, ipsa quae sīs stabulum flāgitī?

PHR dīc, amābō , ubi’st Dīniarchus? CY domī.

PHR dīc ob haec dōna, quae | ad mīserīt,

illum amāreplurumum omnium hominum ergo†,

que honōrem illī habēre omnium maxumum,

atque ut hūc veniāt opsecrā. CY īlicet.

sed quisnam ĭllic homō’st quī ipsus comĕst, trīstis, oculīs malīs?

animō hercle homŏ’st suō miser,

quisquis est. PHR dignu’st mēcastōr, nēquam’st. nōn nōstī, opsecrō,

mīlitem, hīc apud quĭ | erat? hui͜us pater puerī illic est.

ūsqueadecta culem iussit aliimānsīt, auscultāt, opservāt

quam rem agam. CY nōvī hominem nihilī.

illicine’st? PHR illic est. CY intuētur gemēns;

trāxīt ex intumō ventre suspīritum.

hoc̄ vidē: dentibus frendit, īcit femur.

num opsecrō nam hariolu’st, quī ipsus verberāt?

STRAT nunc ego me͜ōs animōs violentōs me͜amque īram ex pectore iam prōmam.

loquere: unde es̄? quoi͜us es̄? quōr ausu’s̄ inclēmenter dīcere? CY lubitum’st.

STRAT istucine mihī respondēs? CY hoc̄. nōn ego floccī faciō.

STRAT quid ? quōr ausa’s̄ alium dīcere amāre hominem? PHR lubitum’st.

STRAT ain tandem? istuc̄ prīmum experiār. n tantillī dōnī causā,

holerum atque ēscārum et pōscārum, moechum malacum, cincinnātum,

umbrāticulum, tympanotrībam | amăs, hominem nōn naucī? CY quae haec rēs?

me͜ōn , improbe, erō male dīcere nunc audēs, fōns vitī ĕt peiūrī?

STRAT verbum ūnum adde istōc: iam hercle ego hīc hāc offātim cōnficiam.

CY tange modō, iam ego hīc agnum faciam et medium distruncābō.

in legiōnī bellātōr cluĕs, at ego in cūlīnā clueō.

PHR aequom faciās, adventōrēs me͜ōs nōn incūsēs, quōrum

mihi dōna accepta et grāta habeō, tuaque ingrāta aps quae accēpī.

STRAT tum pol ego et dōnīs prīvātus sum et periī. PHR plānē istuc̄ est.

CY quid nunc ergō hīc, odiōse, manēs, cōnfectīs omnibus̆ rēbus?

STRAT periī hercle hodiē, nisi hŭnc ā abigō. | CY accēde hūc modo, adī hūc modo.

STRAT etiam, scelus̆ virī, minitāre? quem | ego iamiam concipulābō.

quid tibi hūc ventiō’st? quid tibi hanc aditiō’st?

quid tibi hanc nōtiō’st, inquam, amīcam meam?

ēmoriēre ōcius, manū vīcerīs.

CY quid? manū vīcerim? STRAT fac quod iussī, manē.

iam ego hīc offātim cōnficiam, sīc occīdī optumum’st.

CY captiō’st: istam machaeram longiōrem habēs quam haec est.

sed verum sinedum petere: siquidem belligerandum’st cum,

aberō dum ego cum, bellātōr, arbitrum aequom cēperim.

sed ego cessō hinc āmōlīrī, ventre dum salvō licēt?

10 (2.8)   PHRONESIUM · STRATOPHANES

PHR datĭn soleās? atque intrō āctūtum dūcite,

nam mihi ventō miserae condoluīt caput.

STRAT quid mihi futūrum’st, quoi duae ancillae dolent

quibus̆ dōnāvī? iamne abiistī? em sīc datur.

quō pactō exclūdī, quaesō, potuī plānius

quam exclūsus nunc sum? pulchrē lūdificōr. sine.

quantillō opere nunc persuādērī potest

ut ego hīs suffringam tālōs tōtīs aedibus.

num quippiam hārum mūtāt mōrēs mulierum?

postquam fīliolum peperīt, animōs sustulīt.

nunc quasi dīcātneque iubeō neque votō

intrō īre in aedīs.” at ego nōlō, nōn .

ego faxō dīcāt in diēbus pauculīs

crūdum virum esse. sequere hāc. verbum sat est.

11 (3.1)   STRABAX · ASTAPHIUM

STRAB rūs māne dūdum hinc īre iussīt pater

ut būbus glandem prandiō dēprōmerem.

post illōc quam vēnī, advēnīt, dīs placēt,

ad vīllam argentum me͜ō quī dēbēbāt patrī,

quī ovīs Tarĕntīnās erăt mercātus patre.

quaerit patrem; dīcō esse in urbe, interrogō

quid eum velīt   *    *    *    *    *    *    *    *

homō crumīnam sibi collō dētrahit,

minās vīgintī mihi dat. accipiō lubēns,

condō in crumīnam. ille abiīt; ego properē minās

ovĭs in crumīnā | hāc in urbem dētulī.

fuīt edepol Mārs me͜ō perīrātus patrī,

nam ovēs illīus hau longē apsunt ā lupīs.

ego ŭrbānōs istōs mundulōs amāsiōs

hōc ictū expōnam atque omnīs ēiciam forās.

ērādīcāre’st certum cumprīmīs patrem,

postid locōrum mātrem. nunc hoc̄ dēferam

argentum ad hanc quam mage amō quam mātrem meam.

tat, ecquis intu’st? ĕcquis hoc̄ aperīt ōstium?

AS quid ĭstuc̄? aliēnun es̄, amābō, Strabāx,

quī nōn extemplō intrō ierīs? STRAB anne oportuīt?

AS ita quidem, quī’s̄ familiāris. STRAB ībitur,

morārī cēnseās. AS lepidē facis.

12 (3.2)   TRUCULENTUS · ASTAPHIUM

TR mīrum vidētur rūre erīlem fīlium

Strabācem nōn rediissenisi clanculum

collāpsus est hīc in corruptēlam suam.

AS iam pol ĭllic inclāmābit aspexerit.

TR nimiō minus̆ saevos iam sum, Astaphium, quam fuī;

iam nōn ego sum truculentus, nōlī metuere.

quid ais? AS quid vīs? TR quīn tu͜am exspectō ōsculentiam.

dīc, imperā mihi quid lubēt quō vīs modō.

novŏs omnīs mōrēs habeō, veterēs perdidī.

vel amāre possum vel iam scortum dūcere.

AS lepidē mēcastōr nūntiās. sed dīc mihi,

habēnTRparasītum fortasse dīcere?

AS intellēxistī lepidē quid ego dīcerem.

STRAT heus , iam postquam in urbem crēbrō commeō,

dicāx sum factus. iam sum caullātōr probus.

AS quid id est, amābō? | istaec rīdiculāria;

cavĭllātiōnēsvīs, opīnōr, dīcere?

STRAT istud pauxillum differt ācavillibus.”

AS sequere intrō, amābō, mea voluptās. STRAT tenē hŏc tibi:

rabōnem habētō, | ut cum hanc noctem siēs.

AS periī, “rabōnem”? quam esse dīcam hanc bēluam?

quīn arrabōnemdīcis? STRATĀfaciō lucrī,

ut Praenestīnīscōnia’stcicōnia.”

AS sequere, opsecrō. STRAT Strabācem hīc opperiār modo,

rūre veniāt. AS ĭs quidem hīc apŭd nōs est Strabāx,

modo rūre vēnīt. STRAT prius̆ne quam ad mātrem suam?

eu | edepol hominem nihilī! AS iamne autem ut solēs?

STRAT iamnenihil dīcō. | AS ī intrō, amābō, cedo manum.

STRAT tenē. in tabernam dūcōr dēvorsōriam,

ubi male accipiār me͜ā mihī pecūniā.

13 (4.1)   DINIARCHUS

DI neque gnātu’st neque prōgignētur neque potest reperīrier

quoĭ | ego nunc aut dictum aut factum melius quam Venerī velim.

magnī, | ut ego laetus sum, | ut laetitiā differōr!

ita ăd magna nūntiāvīt Cyamus hodiē gaudia:

mea dōna deamāta acceptaque habita esse apŭd Phronēsium;

quom hoc̄ iam volup est, tum illuc̄ nimium magnae mellīnae mihi,

mīlitis odiōsa ingrātaque habita. tōtus gaudeō,

mea pila’st: repudiātur mīles̄, mulier cum erit.

salvos sum quia pereō; nōn peream, plānē perierim.

nunc speculābor quid ibi agātur, quis eāt intrō, quī forās

veniāt; procul hinc opservābō, me͜īs quid fortūnīs fuāt.

[quia nīl habeōnam āmōvī hūc omniaagam precāriō.]

14 (4.2)   ASTAPHIUM · DINIARCHUS

AS lepidē efficiam meum ego officium: vidē ĭntus modo ut tuom item efficiās.

amā, id quod decēt, rem tuam: istum exinānī.

nunc dum istī lubet, dum | habēt, tempus e͜ī re͜ī secundum’st;

prōme venustātem tuam amantī, ut gaudeăt quom perdis.

ego hīc interim restitrīx praesidēbō,

istic dum sīc faciāt domum ad exagōgam;

nec quemquam interim istōc ad vōs quī sīt odiō

intrō mittam. perge, ut lubĕt, lūdō in istōc.

DI quis iste’st, Astaphium, indicā, quī perit? AS amābō, hīcin erās?

DI molestusne sum? AS nunc magis quam fuistī,

nam quis nōbīs ūsu’st, nōbīs molestu’st.

sed opsecrō, operam, ut narrem quae volō.

DI nam quid est? num meā rēfert? AS nōn mussitō.

intus bolŏs quōs dat! DI quid? amātōr novŏs quispiam?

AS integrum et plēnum adorta’st thēsaurum. DI quis est?

AS ēloquār, sed tacētō. nōstīn hunc Strabācem? DI quidnī?

AS sōlus summam habēt hīc apŭd nōs, nunc is est fundus novos.

animō bonō male rem gerit. DI perit hercle, ego īdem

bona perdidī, mala repperī, factus sum extumus ā vōbīs.

AS stultus es̄ quī facta īnfecta facere verbīs postulēs.

Thetis̆ quoque etiam lāmentandō pausam fēcīt fīliō.

DI nōn ego nunc intrō ad vōs mittār? AS quīdum quam mīles̄ magis?

DI quia enim plūs dedī. AS plūs enim | es̄ intrō missus, quom dabās;

sine vicissim quī dant ob ĭllud quod dant operīs ūtier.

litterās didicistī: quandō scīs, sine aliōs discere.

DI discant, dum mihi commentārī liceāt, oblītus siem.

AS quid erit intereā magistrae, dum commentābere?

volt illa itidem commentārī. DI quid? AS rem accipere identidem.

DI dedī equidem hodiē: iussī e͜ī quīnque argentī dēferrī minās,

praetereā ūnam in opsōnātum. AS idem istuc̄ dēlātum sciō.

e͜ō nunc bene sunt tu͜ā virtūte. DI ei, meane ut inimīcī meī

bona ĭstīc caedant? mortuom hercle quam ut ĭd patiār māvelim.

AS stultu’s̄. DI quid id est? AS aperiam rem. DI quid iam? AS quia pol māvelim

mihi inimīcōs invidēre quam mēd inimīcīs meīs;

nam invidēre aliī bene esse, tibi male esse miseria’st.

quī invident egent; illīs quibus invidētur, ī rem habent.

DI nōn licēt dōnātī opsōnī participem fīerī?

AS volēbās participārī, auferrēs dīmidium domum.

nam | item ut Accheruntī, hīc apŭd nōs ratiō acceptī scrībitur:

intrō accipitur; quandō acceptum’st, nōn potest ferrī forās.

bene valē. DI resiste. AS omitte. DI sine eam intrō. | AS ad quidem.

DI immō istōc ad vōs volō īre. AS nōn potest, nimium petis.

DI sine ĕxperīrīAS immō opperīre. vīs est experīrier.

DI dīc adesse. AS abī, occupāta’st. rēs ita’st, frūstra sīs.

DI redĭn an nōn redīs? AS vocāt quae in potĕst plūs quam potes̄.

DI ūnō verbōAS ēloquere. DI mittin intrō? AS mendāx es̄, abī:

ūnum aiēbās, tria iam dīxtī verba, atque ea mendācia.

DI abiīt intrō, exclūsīt. egon ut haec mihi patiār fīerī?

iam hercle ego tibi, illecebra, lūdōs faciam clāmōre in viā,

quae advorsum lēgem accēpistī ā plūrumīs pecūniam;

iam hercle apŭd novŏs omnīs magĭstrātūs faxō erit nōmen tuom,

postid ego manum | iniciam quadrupulī, venēfica,

suppostrīx puerum. ego edepol iam tua probra aperībō omnia.

nīl prohibēt, perdidī omne quod fuīt: fīō impudēns,

nec adeō’st tantillum pēnsī iam quōs capiam calceōs.

sed quid ego hīc clāmō? quid iubeāt intrōmittier?

conceptīs nōn factūrum verbīs iūrem, velīt.

nūgae sunt. stimulōs pugnīs caedis, manibus plūs dolēt.

nihilō nihil est īrāscī quae nōn floccī facit.

sed quid hoc est? prōh immortālēs, Calliclem videō senem,

me͜us quī affīnis fuit, ancillās du͜ās cōnstrictās dūcere,

alteram tōnstrīcem | huius, alteram ancillam suam.

pertimuī: postquam ūna cūra cor̄ meum mōvīt modo,

timeō male facta antīqua mea sint inventa omnia.

15 (4.3)   CALLICLES · ANCILLA · DINIARCHUS · SYRA

CAL egŏn tibī male dīcam aut tibi ătque male velim? ut animus meu’st,

propemodum expertae estis quam ego sim mītis tranquillusque homō.

rogitāvī ego vōs verberātās ambās pendentīs simul.

commeminī, quō quicque pactō sītis cōnfessae sciō;

hīc nunc volŏ scīre e͜ōdem pactōn sine malō fateāminī.

quamquam vōs colubrīnō ingeniō ambae estis, ēdīcō prius,

duplicīs habeātis linguās, ego bilinguīs vōs necem,

nisi ad tintinnāculōs voltis vōs ēdūcī virōs.

ANC vīs subigit vērum fatērī, ita lōra laedunt bracchia.

CAL at vērum eritis fassae, vinclīs exsolvēminī.

DI etiamnum quid sīt negōtī falsus incertusque sum,

nisi quia timeō tamen egōmet quia quod peccāvī sciō.

CAL omnium prīmum dīvorsae stāte. em sīc, istuc̄ volō.

nēve inter vōs significētis, ego erō pariēs. loquere .

ANC quid loquār? CAL quid puerō factum’st, mea quem peperīt fīlia,

me͜ō nepōte? capita rērum | expedīte. ANC istae dedī.

CAL iam tacē. accēpistīn puerum | ab hāc? SYR accēpī. CAL tacē.

nīl morōr praetereā. satis es̄ fassa. SYR īnfitiās nōn .

CAL iam līvōrem verbō scapulīs istōc concinnās tuīs.

conveniunt adhūc utriusque verba. DI vae miserō mihi,

mea nunc facinora aperiuntur, clam quae spērāvī fore.

CAL loquere . quī dare huic puerum iussīt? ANC era maiōr mea.

[ CAL quid , quōr eum accēpistī? | SYR era mēd ōrāvīt minōr,

puer utī afferrētur eaque ut cēlārentur omnia.]

CAL loquere . quid e͜ō fēcistī puerō? SYR ad meam eram dētulī.

CAL quid puerō tua era fēcīt? SYR eraĕ meae extemplō dedīt.

CAL quoi, malum, erae? ANC duae sunt istae. CAL cave nisi quod rogō.

ex exquīrō. SYR mātēr, inquam, fīliae dōnō dedīt.

CAL plūs quam dūdum loquere. SYR plūs rogitās. CAL respondē ōcius:

quid ĭlla quoi dōnātus puer est? SYR supposīvīt. CAL quoi? SYR sibi.

CAL prō fīliolōn? SYR prō fīliolō. CAL , opsecrō, vostram fidem!

ut facilius alia quam alia eundem puerum ūnum parit;

haec labōre aliēnō puerum peperīt sine dolōribus.

puĕr quidem beātu’st: mātrēs du͜ās habet et aviās duās

iam metuō patrēs quot fuerint! vidĕ sīs facinus muliebre.

ANC magis̆ pol haec malitia pertinet ad virōs quam ad mulierēs:

vir ĭllam, nōn mulier praegnātem fēcīt. CAL īdem ego ĭstuc̄ sciō.

bona custōs fuistī. ANC plūs potest quī plūs valēt;

vir erat, plūs valēbāt. vīcīt: quod petēbāt apstulīt.

CAL et tibī quidem hercle īdem vir attulīt magnum malum.

ANC idem ĭstuc̄ ipsa, etsī taceās, rē͜apse experta intellegō.

CAL numquam facere hodiē quīvī ut is quis essēt dīcerēs.

ANC tacuī adhūc; nunc nōn tacēbō, quandō adest nec indicāt.

DI lapideus sum, commovēre miser nōn audeō.

rēs palam omnis est. meō illīc nunc sunt capitī comitia,

me͜um illuc̄ facinus, me͜a stultitia’st. timeō quam mox nōminēr.

CAL loquere, fīliam meam quis integram stuprāverīt.

ANC videō ego , propter male facta quī’s̄ patrōnus parietī.

DI neque vīvos neque mortuos sum neque quid nunc faciam sciō

neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam sciŏ. timōre torpeō.

CAL dīcin an nōn? ANC Dīniarchus, quoi illam prius̆ dēsponderās.

CAL ubi is homō’st quem dīcis? DI adsum, Calliclēs. per tua ŏpsecrō

genua ut ĭstuc̄ īnsipienter factum sapienter ferās,

mihique ignōscās quod animī impos̄ vīnī vitiō fēcerim.

CAL nōn placēt: in mūtum culpam cōnfers, quī nōn quīt loquī;

nam vīnum fābulārī possīt, dēfenderēt.

nōn vīnum virīs moderārī, sed virī vīnō solent,

quī quidem probī sunt; vērum quī improbu’st, quasi bibit

sīve adeō carēt tēmētō, tamen ab ingeniō improbu’st.

DI sciō equidem quae nōlō multa audienda ob noxiam.

ego tibī obnoxium esse fateōr culpae compotem.

ANC Calliclēs, vidē ĭn quaestiōne faciās iniūriam:

reus̆ solūtus causam dīcit, testīs vīnctōs attinēs.

CAL solvite istās. agite, abīte domum et autem domum.

ēloquere haec erae : puerum reddāt, quis eum petāt.

e͜āmus, , in iūs. DI quid vīs in iūs īre? ’s̄ praetōr mihi.

vērum opsecrō ut tu͜am gnātam dēs uxōrem, Calliclēs.

CAL e͜undem pol iūdicāsse prīdem istam rem intellegō.

nam haud mānsistī dum ego darem illamtūte sūmpsistī tibi.

nunc habeās ut nactu’s̄. vērum hōc ego multābō bolō:

sex talenta magna dōtis dēmam prō istā īnscītiā.

DI bene agis cum. CAL fīlium istinc tu͜om meliu’st repetere.

cēterum uxōrem quam prīmum potĕst abdūce ex aedibus.

ego abeō. iam illī remittam nūntium affīnī meō,

dīcam ut aliam condiciōnem fīliō inveniāt suō.

DI at ego ab hāc puerum reposcam, mox īnfitiās eāt;

nihil est, nam | e͜apse ultrō ut factum’st fēcīt omnem rem palam.

sed nimium pol opportūnē eccam | e͜apse ēgreditur forās.

ista stimulum longum habēt, quae ūsque illinc cor̄ pungit meum.

16 (4.4)   PHRONESIUM · DINIARCHUS · ASTAPHIUM

PHR blitea et lutea’st meretrīx nisi quae sapit in vīnō ad rem suam;

alia membra vīnō madeant, cor̄ sīt saltem sōbrium.

nam mihi dīvidiae’st tōnstrīcem me͜am sīc mulcātam male.

ea dīxīt e͜um Dīniarchī puerum inventum fīlium.

ubi id audīvīquamquam penes est mea omnis res et liberi

PHR videō eccum quī amāns tūtōrem mēd optāvīt su͜īs bonīs.

DI mulier, ad sum profectus. PHR quid agitur, volŭptās mea?

DI nōnvoluptās,” aufer nūgās; nīl ego nunc istāc agō.

PHR sciŏ mēcastōr quid velĭs et quid postulēs et quid petās:

vidēre vīs, ā īre postulās, puerum petis.

DI immortālēs, ut plāniloqua’st, paucīs ut rem ipsam attigīt.

PHR sciō equidem spōnsam tibi esse et fīlium ex spōnsā tuā

et tibi uxōrem dūcendam iam, esse alibī iam animum tuom

et quasi prō dērelictā. sciō, abitūru’s̄. sed tamen

cōgitātō mūs pusillus quam sīt sapiēns bēstia,

aetātem quī nōn cubīlī ūnī umquam committit suam,

quīn, ūnum opsideātur, aliud iam perfugium ēlēgerīt.

DI ōtium ubi erit, istīs rēbus tum amplius cum loquār;

nunc puerum redde. PHR immō, amābō, ut hōs diēs aliquōs sinās

e͜um esse apud . DI minumē. PHR amābō. DI quid opust? PHR in rem meam’st.

trīduom | hoc̄ saltem, dum aliquō mīles̄ circumdūcitur,

sine habēre: siquidem habēbō, tibi quoque etiam prōderit;

auferēs, ā mīlite omnis mihi spēs animam efflāverit.

DI factum cupiō, nam refacere velim, nōn est locus.

nunc puerō ūtere et prōcūrā, quandō quōr cūrēs habēs.

PHR multum amŏ ob ĭstam rem mēcastōr. ubi domī metuēs malum,

fugitō hūc ad : saltem amīcus estō manubiārius.

DI bene valē, Phronēsium. PHR iam tuom oculumnōn vocās?

DI id quoque interātim fūrtim nōmen commemorābitur.

numquid vīs? PHR fac valeās. DI operae ubī erit, ad vēnerō.

PHR ille quidem hinc abiīt, apscessīt. dīcere hīc quidvīs licēt.

vērum’st verbum quod memorātur: ubi amīcī, ibidem sunt opēs.

propter hunc spēs etiam’st hodiē tāctum | īrī mīlitem;

quĕm | ego ēcastōr mage amō quam , dum id quod cupiō inde auferō.

quae quom multum apstulimus, hau multum ei͜us appārēt quod datum’st:

ita sunt glōriae meretrīcum. | AS aha tacē. PHR quid ĕst, opsecrō?

AS pater adest puerī. PHR sine e͜umpse adīre hūc. sine, is est modo.

AS ipsus est. PHR sine e͜umpse adīre, ut cupit, ad . AS rēctam tenēt.

PHR