1

Cynthia prīma suīs miserum cēpit ocellīs

contāctum nūllīs ante cupīdinibus.

tum mihi cōnstantis dēiēcit lūmina fastūs

et caput impositīs pressit Amor pedibus

dōnec docuit castās ōdisse puellās

improbus et nūllō vīvere cōnsiliō.

et mihi iam tōtō furor hic nōn dēficit annō,

cum tamen adversōs cōgor habēre deōs.

Mīlaniōn nūllōs fugiendō, Tulle, labōrēs

saevitiam dūrae contudit Īasidos.

nam modo Partheniīs āmēns errābat in antrīs,

ībat et hirsūtās saepe vidēre ferās;

ille etiam Hȳlaeī percussus vulnere rāmī

saucius Arcadiīs rūpibus ingemuit.

ergō vēlōcem potuit domuisse puellam:

tantum in amōre precēs et benefacta valent.

in , tardus Amor nōn ūllās cōgitat artēs

nec meminit nōtās, ut prius, īre viās.

at vōs, dēductae quibus est fallācia lūnae

et labor in magicīs sacra piāre focīs,

ēn agedum dominae mentem convertite nostrae

et facite illa meō palleat ōre magis.

tunc ego crēdiderim vōbīs et sīdera et amnēs

posse Cytīnaeīs dūcere carminibus.

et vōs, quī sērō lāpsum revocātis, amīcī,

quaerite nōn sānī pectoris auxilia.

fortiter et ferrum saevōs patiēmur et ignēs,

sit modo lībertās quae velit īra loquī.

ferte per extrēmās gentēs et ferte per undās,

quā nōn ūlla meum fēmina nōrit iter.

vōs remanēte, quibus facilī deus annuit aure,

sītis et in tūtō semper amōre parēs.

in , nostra Venus noctēs exercet amārās

et nūllō vacuus tempore dēfit Amor.

hoc, moneō, vītāte malum. sua quemque morētur

cūra neque assuētō mūtet amōre locum.

quod quis monitīs tardās adverterit aurēs,

heu referet quantō verba dolōre mea!

2

quid iuvat ōrnātō prōcēdere, vīta, capillō

et tenuēs Cōā veste movēre sinūs

aut quid Orontēā crīnēs perfundere murrā

que peregrīnīs vēndere mūneribus

nātūraeque decus mercātō perdere cultū

nec sinere in propriīs membra nitēre bonīs?

crēde mihī, nōn ūlla tuae est medicīna figūrae:

nūdus Amor fōrmae nōn amat artificem.

aspice quōs summittat humus nōn fossa colōrēs,

ut veniant hederae sponte suā melius,

surgat et in sōlīs fōrmōsius arbutus antrīs

et sciat indocilīs currere lympha viās;

lītora nātīvīs persuādent picta lapillīs

et volucrēs nūllā dulcius arte canunt.

nōn sīc Leucippis succendit Castora Phoebē,

Pollūcem cultū nōn Helaīra soror,

nōn, Īdae et cupidō quondam discordia Phoebō,

Euēnī patriīs fīlia lītoribus,

nec Phrygium falsō trāxit candōre marītum

āvecta externīs Hippodamīa rotīs,

sed faciēs aderat nūllīs obnoxia gemmīs,

quālis Apellēīs est color in tabulīs.

nōn illīs studium vulgō conquīrere amantēs:

illīs ampla satis fōrma pudīcitia.

nōn ego nunc vereor sim tibi vīlior istīs.

ūnī qua placet, culta puella sat est;

cum tibi praesertim Phoebus sua carmina dōnet

Āoniamque libēns Calliopēa lyram,

ūnica nec dēsit iūcundīs grātia verbīs

omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.

hīs semper eris nostrae grātissima vītae,

taedia dum miserae sint tibi luxuriae.

3

quālis Thēsēā iacuit cēdente carīnā

languida dēsertīs Cnōsia lītoribus,

quālis et accubuit prīmō Cēphēia somnō

lībera iam dūrīs cōtibus Andromedē,

nec minus assiduīs Ēdōnis fessa chorēīs

quālis in herbōsō concidit Āpidanō,

tālis vīsa mihī mollem spīrāre quiētem

Cynthia nōn certīs nīxa caput manibus,

ēbria cum multō traherem vestīgia Bacchō

et quaterent sērā nocte facem puerī.

hanc ego, nōndum etiam sēnsūs dēperditus omnīs,

molliter impressō cōnor adīre torō;

et quamvīs duplicī correptum ārdōre iubērent

hāc Amor hāc Līber, dūrus uterque deus,

subiectō leviter positam temptāre lacertō

ōsculaque admōtā sūmere et arma manū,

nōn tamen ausus eram dominae turbāre quiētem,

expertae metuēns iūrgia saevitiae,

sed sīc intentīs haerēbam fīxus ocellīs,

Argus ut ignōtīs cornibus Īnachidos.

et modo solvēbam nostrā fronte corōllās

pōnēbamque tuīs, Cynthia, temporibus,

et modo gaudēbam lāpsōs fōrmāre capillōs;

nunc fūrtīva cavīs pōma dabam manibus,

omniaque ingrātō largībar mūnera somnō,

mūnera prōnō saepe volūta sinū.

et quotiēns rārō dūxtī suspīria mōtū,

obstupuī vānō crēdulus auspiciō,

qua tibi īnsolitōs portārent vīsa timōrēs

nēve quis invītam cōgeret esse suam,

dōnec dīversās praecurrēns lūna fenestrās,

lūna morātūrīs sēdula lūminibus,

compositōs levibus radiīs patefēcit ocellōs.

sīc aït in mollī fīxa torō cubitum:

tandem nostrō referēns iniūria lectō

alterius clausīs expulit ē foribus?

namque ubi longa meae cōnsūmpstī tempora noctis,

languidus exāctīs, ei mihi, sīderibus?

ō utinam tālīs perdūcās, improbe, noctēs,

miseram quālīs semper habēre iubēs!

nam modo purpureō fallēbam stāmine somnum,

rūrsus et Orphēae carmine fessa lyrae,

interdum leviter cum dēserta querēbar

externō longās saepe in amōre morās,

dum iūcundīs lāpsam Sopor impulit ālīs.

illa fuit lacrimīs ultima cūra meīs.”

4

quid mihi tam multās laudandō, Basse, puellās

mūtātum dominā cōgis abīre meā?

quid nōn pateris vītae quodcumque sequētur

hōc magis assuētō dūcere servitiō?

licet Antiopae fōrmam Nyctēidos, et

Spartānae referās laudibus Hermionae,

et quāscumque tulit fōrmōsī temporis aetās,

Cynthia nōn illās nōmen habēre sinat.

nēdum, levibus fuerit collāta figūrīs,

īnferior dūrō iūdice turpis eat.

haec sed fōrma meī pars est extrēma furōris.

sunt maiōra quibus, Basse, perīre iuvat:

ingenuus color et multīs decus artibus et quae

gaudia sub tacitā dīcere veste libet.

quō magis et nostrōs contendis solvere amōrēs,

hōc magis acceptā fallit uterque fidē.

nōn impūne ferēs. sciet haec īnsāna puella

et tibi nōn tacitīs vōcibus hostis erit,

nec tibi post haec committet Cynthia nec

quaeret. erit tantī crīminis illa memor,

et circum omnīs aliās īrāta puellās

differet. heu nūllō līmine cārus eris.

nūllās illa suīs contemnet flētibus ārās

et quīcumque sacerquālis ubīquelapis.

nōn ūllō gravius temptātur Cynthia damnō

quam sibi cum raptō cessat amōre decus,

praecipuē nostrō. maneat sīc semper, adōrō,

nec quicquam ex illā quod querar inveniam.

5

invide, tandem vōcēs compesce molestās

et sine nōs cursū quō sumus īre parēs!

quid tibi vīs, īnsānemeōs sentīre furōrēs?

īnfēlīx, properās ultima nōsse mala

et misera ignōtōs vestīgia ferre per ignēs

et bibere ē tōtā toxica Thessaliā.

nōn est illa vagīs similis collāta puellīs.

molliter īrascī nōn solet illa tibi.

quod forte tuīs nōn est contrāria vōtīs,

at tibi cūrārum mīlia quanta dabit!

nōn tibi iam somnōs, nōn illa relinquet ocellōs:

illa ferōs animīs alligat ūna virōs.

āh, mea contemptus quotiēns ad līmina currēs!

cum tibi singultū fortia verba cadent

et tremulus maestīs oriētur flētibus horror

et timor īnfōrmem dūcet in ōre notam

et quaecumque volēs fugient tibi verba querentī

nec poteris quī sīs aut ubi nōsse miser,

tum grave servitium nostrae cōgēre puellae

discere et exclūsum quid sit abīre domō

nec iam pallōrem totiēns mīrābere nostrum

aut cūr sim tōtō corpore nūllus ego.

nec tibi nōbilitās poterit succurrere amantī:

nescit Amor prīscīs cēdere imāginibus.

quod parva tuae dederis vestīgia culpae,

quam cito tantō nōmine rūmor eris!

nōn ego tum poterō sōlācia ferre rogantī,

cum mihi nūlla meī sit medicīna malī,

sed pariter miserī sociō cōgēmur amōre

alter in alterius mūtua flēre sinū.

quārē quid possit mea Cynthia, dēsine, Galle,

quaerere: nōn impūne illa rogāta venit.

6

nōn ego nunc Hadriae vereor mare nōscere cum,

Tulle, neque Aegaeō dūcere vēla salō,

cum quō Rhīpaeōs possim cōnscendere montēs

ulteriusque domōs vādere Memnoniās,

sed complexae remorantur verba puellae

mūtātōque gravēs saepe colōre precēs.

illa mihī tōtīs argūtat noctibus ignēs

et queritur nūllōs esse relicta deōs,

illa meam mihi iam dēnegat, illa minātur

quae solet ingrātō trīstis amīca virō.

hīs ego nōn hōram possum dūrāre querēlīs.

āh pereat, quis lentus amāre potest!

an mihi sit tantī doctās cognōscere Athēnās

atque Asiae veterēs cernere dīvitiās

ut mihi dēductā faciat convīcia puppī

Cynthia et īnsānīs ōra notet manibus

ōsculaque oppositō dīcat sibi dēbita ventō

et nihil īnfīdō dūrius esse virō?

patruī meritās cōnāre anteīre secūrēs

et vetera oblītīs iūra refer sociīs.

nam tua nōn aetās umquam cessāvit amōrī,

semper at armātae cūra fuit patriae.

et tibi nōn umquam nostrōs puer iste labōrēs

afferat et lacrimīs omnia nōta meīs!

sine, quem semper voluit fortūna iacēre,

huic animam extrēmam reddere nēquitiae.

multī longinquō periēre in amōre libenter,

in quōrum numerō quoque terra tegat.

nōn ego sum laudī, nōn nātus idōneus armīs:

hanc mīlitiam fāta subīre volunt.

at , seu mollis quā tendit Iōnia, seu quā

Lȳdia Pactōlī tingit arāta liquor,

seu pedibus terrās seu pontum rēmige carpēs,

ībis et acceptī pars eris imperiī.

tum tibi qua meī veniet nōn immemor hōra,

vīvere dūrō sīdere certus eris.

7

dum tibi Cadmēae dīcuntur, Pontice, Thēbae

armaque frāternae trīstia mīlitiae

atque, ita sim fēlīx, prīmō contendis Homērō

(sint modo fāta tuīs mollia carminibus),

nōs, ut cōnsuēmus, nostrōs agitāmus amōrēs,

atque aliquid dūram quaerimus in dominam.

nec tantum ingeniō quantum servīre dolōrī

cōgor et aetātis tempora dūra querī.

hīc mihi conteritur vītae modus, haec mea fāma est,

hinc cupiō nōmen carminis īre meī.

laudent doctae sōlum placuisse puellae,

Pontice, et iniūstās saepe tulisse minās;

legat assiduē post haec neglectus amātor,

et prōsint illī cognita nostra mala.

quoque certō puer hic concusserit arcū

quam nōlīs nostrōs heu violāsse deōs! —

longē castra tibī, longē miser agmina septem

flēbis in aeternō surda iacēre sitū.

et frūstrā cupiēs mollem compōnere versum

nec tibi subiciet carmina sērus Amor.

tum nōn humilem mīrābere saepe poētam,

tunc ego Rōmānīs praeferar ingeniīs,

nec poterunt iuvenēs nostrō reticēre sepulcrō

ārdōris nostrī magne poēta, iacēs.”

cave nostra tuō contemnās carmina fastū:

saepe venit magnō faenore tardus Amor.

8a

ne igitur dēmēns, nec mea cūra morātur?

an tibi sum gelidā vīlior Illyriā

et tibi iam tantī, quīcumque est, iste vidētur

ut sine ventō quōlibet īre velīs?

ne audīre potes vēsānī murmura pontī

fortis, et in dūrā nāve iacēre potes?

pedibus tenerīs positās fulcīre pruīnās,

potes īnsolitās, Cynthia, ferre nivēs?

ō utinam hībernae duplicentur tempora brūmae

et sit iners tardīs nāvita Vergiliīs

atque ego nōn videam tālīs subsīdere ventōs

nēve inimīca meās ēlevet aura precēs

nec tibi Tyrrhēnā solvātur fūnis harēnā

nec tibi prōvectās auferat unda ratēs

et dēfīxum vacuā patiātur in ōrā

crūdēlem īnfēstā saepe vocāre manū.

sed quōcumque modō , periūra, merēris,

sit Galatēa tuae nōn aliēna viae

et fēlīcī post lēcta Ceraunia rēmō

accipiat placidīs Ōricos aequoribus.

nam nōn ūllae poterunt corrumpere,

quīn ego, vīta, tuō līmine verba querar;

nec dēficiet nautās rogitāre citātōs

dīcite, quō portū clausa puella mea est?”

et dīcamlicet Artaciīs cōnsīdat in ōrīs,

et licet Hȳlaeīs, illa futūra mea est.”

8b

hīc erit, hīc iūrāta manet! rumpantur inīquī!

vīcimus! assiduās nōn tulit illa precēs.

falsa licet cupidus dēpōnat gaudia līvor:

dēstitit īre novās Cynthia nostra viās.

illī cārus ego et per cārissima Rōma

dīcitur, et sine dulcia rēgna negat.

illa vel angustō cum requiēscere lectō

et quōcumque modō māluit esse mea

quam sibi dōtātae rēgnum vetus Hippodamīae

et quās Ēlis opēs ante parārat equīs.

quamvīs magna daret, quamvīs maiōra datūrus,

nōn tamen illa meōs fūgit avāra sinūs.

hanc ego nōn aurō, nōn Indīs flectere conchīs,

sed potuī blandī carminis obsequiō.

sunt igitur Mūsae, neque amantī tardus Apollō,

quīs ego frētus amō: Cynthia rāra mea est.

nunc mihi summa licet contingere sīdera plantīs:

sīve diēs seu nox vēnerit, illa mea est,

nec mihi rīvālis certōs subdūcet amōrēs.

ista meam nōrit glōria cānitiem.

9

dīcēbam tibi ventūrōs, irrīsor, amōrēs,

nec tibi perpetuō lībera verba fore:

ecce iacēs supplexque venīs ad iūra puellae

et tibi nunc quaevīs imperat ēmpta modo.

nōn Chāoniae vincant in amōre columbae

dīcere quōs iuvenēs quaeque puella domet:

dolor et lacrimae meritō fēcēre perītum

atque utinam positō dīcar amōre rudis!

quid tibi nunc miserō prōdest grave dīcere carmen

aut Amphīoniae moenia flēre lyrae?

plūs in amōre valet Mimnermī versus Homērō:

carmina mānsuētus lēnia quaerit Amor.

ī quaesō et trīstīs istōs compōne libellōs,

et cane quod quaevīs nōsse puella velit.

quid nōn esset facilis tibi cōpia? nunc

īnsānus mediō flūmine quaeris aquam.

necdum etiam pallēs, vērō nec tangeris ignī:

haec est ventūrī prīma favīlla malī.

tum magis Armeniās cupiēs accēdere tigrēs

et magis īnfernae vincula nōsse rotae

quam puerī totiēns arcum sentīre medullīs

et nihil īrātae posse negāre tuae.

nūllus Amor cuiquam facilīs ita praebuit ālās

ut nōn alternā presserit ille manū.

nec dēcipiat quod sit satis illa parāta:

ācrius illa subit, Pontice, qua tua est,

quippe ubi nōn liceat vacuōs sēdūcere ocellōs

nec vigilāre aliō līmine cēdat Amor,

quī nōn ante patet dōnec manus attigit ossa.

quisquis es, assiduās heu fuge blanditiās!

illīs et silicēs et possint cēdere quercūs,

nēdum possīs, spīritus iste levis.

quārē, pudor est, quam prīmum errāta fatēre:

dīcere quō pereās saepe in amōre levat.

10

ō iūcunda quiēs, prīmō cum testis amōrī

affueram vestrīs cōnscius in lacrimīs!

ō noctem meminisse mihī iūcunda voluptās,

ō quotiēns vōtīs illa vocanda meīs,

cum complexā morientem, Galle, puellā

vīdimus et longā dūcere verba morā.

quamvīs lābentīs premeret mihi somnus ocellōs

et mediīs caelō Lūna rubēret equīs,

nōn tamen ā vestrō potuī sēcēdere lūsū:

tantus in alternīs vōcibus ārdor erat.

sed quoniam nōn es veritus concrēdere nōbīs,

accipe commissae mūnera laetitiae:

nōn sōlum vestrōs didicī reticēre dolōrēs

est quiddam in nōbīs maius, amīce, fidē.

possum ego dīversōs iterum coniungere amantēs

et dominae tardās possum aperīre forēs

et possum alterius cūrās sānāre recentīs

nec levis in verbīs est medicīna meīs.

Cynthia docuit semper quae cuique petenda

quaeque cavenda forent: nōn nihil ēgit Amor.

cave trīstī cupiās pugnāre puellae,

nēve superba loquī, nēve tacēre diū;

neu, quid petiīt, ingrātā fronte negāris,

neu tibi prō vānō verba benigna cadant.

irrītāta venit quandō contemnitur illa

nec meminit iūstās pōnere laesa minās.

at quō sīs humilis magis et subiectus amōrī,

hōc magis effectū saepe fruāre bonō.

is poterit fēlīx ūnā remanēre puellā

quī numquam vacuō pectore līber erit.

11

ecquid mediīs cessantem, Cynthia, Baiīs,

quā iacet Herculeīs sēmita lītoribus,

et modo Thesprōtī mīrantem subdita rēgnō

proxima Mīsēnīs aequora nōbilibus,

nostrī cūra subit memorēs addūcere noctēs?

ecquis in extrēmō restat amōre locus?

an nescioquis simulātīs ignibus hostis

sustulit ē nostrīs, Cynthia, carminibus?

atque utinam mage rēmīs cōnfīsa minūtīs

parvula Lucrīnā cumba morētur aquā

aut teneat clausam tenuī Teuthrantis in undā

alternae facilis cēdere lympha manū

quam vacet alterius blandōs audīre susurrōs

molliter in tacitō lītore compositam,

ut solet āmōtō lābī custōde puella,

perfida commūnīs nec meminisse deōs

nōn quia perspectā nōn es mihi cognita fāmā,

sed quod in hāc omnis parte timētur amor.

ignōscēs igitur, quid tibi trīste libellī

attulerint nostrī: culpa timōris erit.

ei mihi, nōn maior cārae custōdia mātris

aut sine vītae cūra sit ūlla meae.

mihi sōla domus, , Cynthia, sōla parentēs,

omnia nostrae tempora laetitiae.

seu trīstis veniam seu contrā laetus amīcīs

quicquid erōdīcamCynthia causa fuit.”

modo quam prīmum corruptās dēsere Baiās.

multīs ista dabunt lītora discidium,

lītora quae fuerunt castīs inimīca puellīs.

āh pereant Baiae, crīmen amōris, aquae!

12

quid mihi dēsidiae nōn cessās fingere crīmen,

quod faciat nōbīs cōnscia Rōma moram?

tam multa illa meō dīvīsa est mīlia lectō

quantum Hypanis Venetō dissidet Ēridanō,

nec mihi cōnsuētōs amplexū nūtrit amōrēs

Cynthia nec nostrā dulcis in aure sonat.

ōlim grātus eram: nōn ūllō tempore cuiquam

contigit ut similī posset amāre fidē.

invidiae fuimus. num deus obruit? an quae

lēcta Promēthēīs dīvidit herba iugīs?

nōn sum ego quī fueram. mūtat via longa puellās:

quantus in exiguō tempore fūgit amor!

nunc prīmum longās sōlus cognōscere noctēs

cōgor et ipse meīs auribus esse gravis.

fēlīx quī potuit praesentī flēre puellae;

nōn nihil aspersīs gaudet Amor lacrimīs.

aut dēspectus potuit mūtāre calōrēs,

sunt quoque trānslātō gaudia servitiō.

neque amāre aliam neque ab hāc dēsistere fās est:

Cynthia prīma fuit, Cynthia fīnis erit.

13

, quod saepe solēs, nostrō laetābere cāsū,

Galle, quod abreptō sōlus amōre vacem.

at nōn ipse tuās imitābor, perfide, vōcēs:

fallere numquam, Galle, puella velit.

dum tibi dēceptīs augētur fāma puellīs,

certus et in nūllō quaeris amōre moram,

perditus in quādam tardīs pallēscere cūrīs

incipis et prīmō lāpsus abīre gradū.

haec erit illārum contemptī poena dolōris:

multārum miserās exiget ūna vicēs.

haec tibi vulgārīs istōs compescet amōrēs,

nec nova quaerendō semper amīcus eris.

haec nōn sum rūmōre malō, nōn augure doctus:

vīdī ego. quaesō teste negāre potes?

vīdī ego tōtō vīnctum languēscere collō

et flēre iniectīs, Galle, diū manibus

et cupere optātīs animam dēpōnere labrīs

et quae deinde meus cēlat, amīce, pudor.

nōn ego complexūs potuī dīdūcere vestrōs,

tantus erat dēmēns inter utrōsque furor.

nōn sīc Haemoniō Salmōnida mixtus Enīpeō

Taenarius facilī pressit amōre deus

nec sīc caelestem flagrāns amor Herculis Hēbēn

sēnsit in Oetaeīs gaudia prīma iugīs.

ūna diēs omnīs potuit praecurrere amantēs.

nam tibi nōn tepidās subdidit illa facēs

nec tibi praeteritōs passa est succēdere fastūs

nec sinet: addictum tuus ardor aget.

nec mīrum, cum sit Iove digna et proxima Lēdae

et Lēdae partū, grātior ūna tribus;

illa vel Īnachiīs sit blandior hērōīnīs,

illa suīs verbīs cōgat amāre Iovem.

vērō quoniam semel es peritūrus amōre,

ūtere: nōn aliō līmine dignus erās.

quī tibi sit fēlīx, quoniam novus incidit, error;

et quodcumque volēs, ūna sit ista tibi.

14

licet abiectus Tiberīnā molliter undā

Lesbia Mentoreō vīna bibās opere

et modo tam celerīs mīrēris currere lintrēs

et modo tam tardās fūnibus īre ratēs

et nemus omne satās intendat vertice silvās,

urgētur quantīs Caucasus arboribus,

nōn tamen ista meō valeant contendere amōrī:

nescit Amor magnīs cēdere dīvitiīs.

nam sīve optātam cum trahit illa quiētem

seu facilī tōtum dūcit amōre diem,

tum mihi Pactōlī veniunt sub tēcta liquōrēs

et legitur Rubrīs gemma sub aequoribus,

tum mihi cessūrōs spondent mea gaudia rēgēs.

quae maneant dum fāta perīre volent!

nam quis dīvitiīs adversō gaudet Amōre?

nūlla mihī trīstī praemia sint Venere.

illa potest magnās hērōum īnfringere vīrēs,

illa etiam dūrīs mentibus esse dolor,

illa neque Ārabium metuit trānscendere līmen

nec timet ostrīnō, Tulle, subīre torō

et miserum tōtō iuvenem versāre cubīlī

quid relevant variīs sērica textilibus?

quae mihi dum plācāta aderit, nōn Lȳda verēbor

rēgna vel Alcinoī mūnera dēspicere.

15

saepe ego multa tuae levitātis dūra timēbam,

hāc tamen exceptā, Cynthia, perfidiā

aspice quantō rapiat fortūna periclō!

tamen in nōstrō lenta timōre venīs

et potes hesternōs manibus compōnere crīnēs

et longā faciem quaerere dēsidiā

nec minus Ēōīs pectus variāre lapillīs

ut fōrmōsa novō quae parat īre virō.

at nōn sīc Ithacī dīgressū mōta Calypsō

dēsertīs ōlim flēverat aequoribus:

multōs illa diēs incomptīs maesta capillīs

sēderat, iniūstō multa locūta salō,

et quamvīs numquam post haec vīsūra, dolēbat

illa tamen, longae cōnscia laetitiae.

[Alphesiboea suōs ulta est prō coniuge frātrēs,

sanguinis et cārī vincula rūpit amor.]

nec sīc Aesonidēn rapientibus ānxia ventīs

Hypsipylē vacuō cōnstitit in thalamō:

Hypsipylē nūllōs post illōs sēnsit amōrēs,

ut semel Haemoniō tābuit hospitiō.

coniugis Euadnē miserōs ēlāta per ignēs

occidit, Argīvae fāma pudīcitiae.

quārum nūlla tuōs potuit convertere mōrēs,

quoque utī fierēs nōbilis historia.

dēsine iam revocāre tuīs periūria verbīs,

Cynthia, et oblītōs parce movēre deōs

audāx āh nimium, nostrō dolitūra periclō,

quid forte tibī dūrius inciderit!

nūlla prius vāstō lābentur flūmina pontō,

annus et inversās duxerit ante vicēs

quam tua sub nostrō mūtētur pectore cūra.

sīs quodcumque volēs, nōn aliēna tamen.

tam tibi vīlēs istī videantur ocellī,

per quōs saepe mihī crēdita perfidia est!

hōs iūrābās, quid mentīta fuissēs,

ut tibi suppositīs exciderent manibus;

et contrā magnum potes hōs attollere sōlem

nec tremis admissae cōnscia nēquitiae?

quis cōgēbat multōs pallēre colōrēs

et flētum invītīs dūcere lūminibus?

quīs ego nunc pereō, similīs monitūrus amantēs

nōn ūllīs tūtum crēdere blanditiīs.

16

quae fueram magnīs ōlim patefacta triumphīs,

iānuaTarpeiae nōta pudīcitiae,

cuius inaurātī celebrārunt līmina currūs

captōrum lacrimīs ūmida supplicibus,

nunc ego, nocturnīs pōtōrum saucia rīxīs,

pulsāta indignīs saepe queror manibus

et mihi nōn dēsunt turpēs pendēre corōllae

semper et exclūsī signa iacēre facēs.

nec possum īnfāmīs dominae dēfendere noctēs,

nōbilis obscēnīs trādita carminibus;

[nec tamen illa suae revocātur parcere fāmae,

turpior et saeclī vīvere luxuriā.]

hās inter gravibus cōgor dēflēre querēlīs,

supplicis ā longīs trīstior excubiīs.

ille meōs numquam patitur requiēscere postēs,

argūtā referēns carmina blanditiā:

iānua vel dominā penitus crūdēlior ipsā,

quid mihi tam dūrīs clausa tacēs foribus?

cūr numquam reserāta meōs admittis amōrēs,

nescia fūrtīvās reddere mōta precēs?

nūllane fīnis erit nostrō concessa dolōrī,

turpis et in tepidō līmine somnus erit?

mediae noctēs, sīdera prōna iacentem,

frīgidaque Ēōō dolet aura gelū.

sōla hūmānōs numquam miserāta dolōrēs

respondēs tacitīs mūtua cardinibus.

ō | utinam trāiecta cavā mea vōcula rīmā

percussās dominae vertat in auriculās!

sit licet et saxō patientior illa Sicānō,

sit licet et ferrō dūrior et chalybē,

nōn tamen illa suōs poterit compescere ocellōs,

surget et invītīs spīritus in lacrimīs.

nunc iacet alterius fēlīcī nīxa lacertō,

et mea nocturnō verba cadunt Zephyrō.

sed sōla meī, maxima causa dolōris,

victa meīs numquam, iānua, mūneribus.

nōn ūlla meae laesit petulantia linguae,

quae solet ingrātōs dīcere pōta iocōs,

ut tam longā raucum patiāre querēlā

sollicitās triviō pervigilāre morās.

at tibi saepe novō dēduxī carmina versū

ōsculaque innīxus pressa dedī gradibus.

ante tuōs quotiēns vertī , perfida, postēs

dēbitaque occultīs vōta tulī manibus!’

haec ille et sīquae miserī nōvistis amantēs

et mātūtīnīs obstrepit ālitibus.

sīc ego nunc dominae vitiīs, nunc semper amantis

flētibus alternā differor invidiā.”

17

et meritō, quoniam potuī fūgisse puellam!

nunc ego dēsertās alloquor alcyonās

nec mihi Cassiopē solvit conversa carīnam

omniaque ingrātō lītore vōta cadunt.

quīn etiam absentī prōsunt tibi, Cynthia, ventī:

aspice quam saevās increpat aura minās.

nūllane plācātae veniet fortūna procellae?

haecine parva meum fūnus harēna teget?

tamen in melius saevās converte querēlās:

sat tibi sit poenae nox et inīqua vada.

an poteris siccīs mea fāta requīrere ocellīs

ossaque nūlla tuō nostra tenēre sinū?

āh pereat quīcumque ratēs et vēla parāvit

prīmus et invītō gurgite fēcit iter!

nōnne fuit levius dominae pervincere mōrēs

quamvīs dūra, tamen rāra puella fuit

quam sīc ignōtīs circumdata lītora silvīs

cernere et optātōs quaerere Tyndaridās?

illīc qua meum sepelissent fāta dolōrem,

ultimus et positō stāret amōre lapis,

illa meō cārōs dōnāsset fūnere crīnēs,

molliter et tenerā pōneret ossa rosā;

illa meum extrēmō clāmāsset pulvere nōmen,

ut mihi nōn ūllō pondere terra foret.

at vōs, aequoreae fōrmōsā Dōride nātae,

candida fēlīcī solvite vēla chorō.

quandō vestrās lābēns Amor attigit undās,

mānsuētīs sociō parcite lītoribus.

18

haec certē dēserta loca et taciturna querentī,

et vacuum Zephyrī possidet aura nemus.

hīc licet occultōs prōferre impūne dolōrēs,

modo sōla queant saxa tenēre fidem.

unde tuōs prīmum repetam, mea Cynthia, fastūs?

quod mihi dās flendī, Cynthia, prīncipium?

quī modo fēlīcīs inter numerābar amantēs

nunc in amōre tuō cōgor habēre notam.

quid tantum meruī? quae mihi crīmina mūtant?

an nova trīstitiae causa puella tuae?

sīc mihi referās, levis, ut nōn altera nostrō

līmine fōrmōsōs intulit ūlla pedēs.

quamvīs multa tibī dolor hic meus aspera dēbet,

nōn ita saeva tamen vēnerit īra mea

ut tibi sim meritō semper furor et tua flendō

lūmina dēiectīs turpia sint lacrimīs.

an quia parva damus mūtātō signa colōre,

et nōn ūlla meō clāmat in ōre fidēs?

vōs eritis testēs, quōs habet arbor amōrēs,

fāgus et Arcadiō pīnus amīca deō.

āh quotiēns vestrās resonant mea verba sub umbrās,

scrībitur et tenerīsCynthiacorticibus!

an tua quod peperit nōbīs iniūria cūrās

quae sōlum tacitīs cognita sunt foribus?

omnia cōnsuēvī timidus perferre superbae

iussa neque argūtō facta dolōre querī.

prō quō continuī montēs et frīgida rūpēs

et datur incultō trāmite dūra quiēs.

et quodcumque meae possunt narrāre querēlae

cōgor ad argūtās dīcere sōlus avēs.

sed quāliscumque es, resonent mihiCynthiasilvae

nec dēserta tuō nōmine saxa vacent.

19

nōn ego nunc trīstīs vereor, mea Cynthia, mānēs

nec moror extrēmō dēbita fāta rogō,

sed forte tuō careat mihi fūnus amōre

hic timor est ipsīs dūrior exsequiīs.

nōn adeō leviter nostrīs puer haesit ocellīs

ut meus oblītō pulvis amōre vacet.

illīc Phȳlacidēs iūcundae coniugis hērōs

nōn potuit caecīs immemor esse locīs,

sed cupidus falsīs attingere gaudia palmīs

Thessalus antīquam vēnerat umbra domum.

illīc quicquid erō, semper tua dīcar imāgō:

trāicit et fātī lītora magnus amor.

illīc fōrmōsae veniant chorus hērōīnae

quās dedit Argīvīs Dardana praeda virīs,

quārum nūlla tuā fuerit mihi, Cynthia, fōrmā

grātior etTellūs hoc ita iūsta sinat

quamvīs longae remorentur fāta senectae,

cāra tamen lacrimīs ossa futūra meīs.

quae vīva meā possīs sentīre favīllā!

tum mihi nōn ūllō mors sit amāra locō.

quam vereor contemptō, Cynthia, bustō

abstrahat ā nostrō pulvere inīquus Amor,

cōgat et invītam lacrimās siccāre cadentīs!

flectitur assiduīs certa puella minīs.

quārē, dum licet, inter nōs laetēmur amantēs.

nōn satis est ūllō tempore longus amor.

20

hoc prō continuō , Galle, monēmus amōre,

quod tibi vacuō dēfluat ex animō;

saepe imprūdentī fortūna occurrit amantī

crūdēlis, Minyīs dūrus ut Ascanius.

est tibi nōn īnfrā speciē, nōn nōmine dispar,

Theiodamantēō proximus ārdor Hylae;

hunc , sīve legēs Umbrae sacra flūmina silvae,

sīve Aniēna tuōs tīnxerit unda pedēs,

sīve Gigantēī spatiābere lītoris ōrā,

sīve ubicumque vagō flūminis hospitiō,

Nymphārum semper cupidā dēfende rapīnā

nōn minor Ausoniīs est amor Adryasin

tibi sint dūrī montēs et frīgida saxa,

Galle, neque expertōs semper adīre lacūs.

quae miser ignōtīs error perpessus in ōrīs

Herculis indomitō flēverat Ascaniō.

namque ferunt ōlim Pagasae nāvālibus Argō

ēgressam longē Phāsidos īsse viam,

et iam praeteritīs lābentem Athamantidos undīs

Mȳsōrum scopulīs applicuisse ratem.

hīc manus hērōum, placidīs ut cōnstitit ōrīs,

mollia compositā lītora fronde tegit.

at comes invictī iuvenis prōcesserat ultrā

rāram sēpositī quaerere fontis aquam.

hunc duo sectātī frātrēs, Aquilōnia prōlēs

nunc superat Zētēs, nunc superat Calaïs

ōscula suspēnsīs īnstābant carpere plantīs,

ōscula et alternā ferre supīna fugā.

ille sed extrēmā pendentēs lūdit in ālā

et volucrēs rāmō summovet īnsidiās.

iam Pandīoniae cessit genus Ōrīthyiae.

āh dolor, ībat Hylāsībat hamadryasin!

fōns erat Arganthī Pēgae sub vertice montis,

grāta domus Nymphīs ūmida Thȳniasin,

quem suprā nūllae pendēbant dēbita cūrae

rōscida dēsertīs pōma sub arboribus

et circum irriguō surgēbant līlia prātō

candida purpureīs mixta papāveribus.

quae modo dēcerpēns tenerō puerīliter unguī

prōpositō flōrem praetulit officiō

et modo fōrmōsīs incumbēns nescius undīs

errōrem blandīs tardat imāginibus.

tandem haurīre parat dēmissīs flūmina palmīs

innīxus dextrō plēna trahēns umerō.

cuius ut accēnsae Dryades candōre puellae

mīrātae solitōs dēstituēre chorōs,

prōlāpsum et leviter facilī traxēre liquōre.

tum sonitum raptō corpore fēcit Hylās.

cui procul Alcīdēs iterat respōnsa, sed illī

nōmen ab extrēmīs montibus aura refert.

hīs, ō Galle, tuōs monitus servābis amōrēs,

fōrmōsum nymphīs crēdere vīsus Hylan.

21

quī cōnsortem properās ēvādere cāsum,

mīles ab Etrūscīs saucius aggeribus,

quid nostrō gemitū turgentia lūmina torquēs?

pars ego sum vestrae proxima mīlitiae.

sīc servātō possint gaudēre parentēs:

haec soror ācta tuīs sentiat ē lacrimīs,

Gallum per mediōs ēreptum Caesaris ēnsēs

effugere ignōtās nōn potuisse manūs;

et quaecumque super dispersa invēnerit ossa

montibus Etrūscīs, haec sciat esse mea.

22

quālis et unde genus, quī sint mihi, Tulle, Penātēs,

quaeris prō nostrā semper amīcitiā.

Perusīna tibī patriae sunt nōta sepulcra,

Ītaliae dūrīs fūnera temporibus,

cum Rōmāna suōs ēgit discordia cīvēs

sīc mihi praecipuē, pulvis Etrūsca, dolor:

prōiecta meī perpessa es membra propinquī,

nūllō miserī contegis ossa solō

proxima suppositō contingēns Umbria campō

genuit terrīs fertilis ūberibus.