1

quaeritis unde mihī totiēns scrībantur amōrēs,

unde meus veniat mollis in ōra liber.

nōn haec Calliopē, nōn haec mihi cantat Apollō:

ingenium nōbīs ipsa puella facit.

sīve illam Cōīs fulgentem incēdere vīdī,

tōtum Cōā veste volūmen erit;

seu vīdī ad frontem sparsōs errāre capillōs,

gaudet laudātīs īre superba comīs;

sīve lyrae carmen digitīs percussit eburnīs,

mīrāmur, facilīs ut premat arte manūs;

seu compescentīs somnum dēclīnat ocellōs,

inveniō causās mīlle poēta novās;

seu nūda ēreptō cum luctātur amictū,

tum vērō longās condimus Īliadas;

seu quicquid fēcit sīve est quodcumque locūta,

maxima nihilō nāscitur historia.

quod mihi tantum, Maecēnās, fāta dedissent

ut possem hērōās dūcere in arma manūs,

nōn ego Tītānas canerem, nōn Ossan Olympō

impositam ut caelī Pēlion esset iter,

nec veterēs Thēbās, nec Pergama nōmen Homērī,

Xerxis et imperiō bīna coīsse vada,

rēgnave prīma Remī aut animōs Carthāginis altae,

Cimbrōrumque minās et bene facta Marī:

bellaque rēsque tuī memorārem Caesaris, et

Caesare sub magnō cūra secunda forēs.

nam quotiēns Mutinam aut cīvīlia busta Philippōs

aut canerem Siculae classica bella fugae,

ēversōsque focōs antīquae gentis Etrūscae,

et Ptolemaeēī lītora capta Pharī,

aut canerem Aegyptum et Nīlum, cum attractus in urbem

septem captīvīs dēbilis ībat aquīs,

aut rēgum aurātīs circumdata colla catēnīs,

Actiaque in Sacrā currere rōstra Viā;

mea Mūsa illīs semper contexeret armīs,

et sūmptā et positā pāce fidēle caput.

[Thēseus īnfernīs, superīs testātur Achillēs,

hic Ixīonidēn, ille Menoetiadēn]

sed neque Phlegraeōs Iovis Enceladīque tumultūs

intonet angustō pectore Callimachus,

nec mea conveniunt dūrō praecordia versū

Caesaris in Phrygiōs condere nōmen avōs.

nāvita ventīs, taurīs narrat arātor;

ēnumerat mīles vulnera, pāstor ovēs:

nōs contrā angustō versāmus proelia lectō.

quā pote quisque, in conterat arte diem.

laus in amōre morī; laus altera, datur ūnō

posse fruī. fruar ō sōlus amōre meō!

[ meminī, solet illa levīs culpāre puellās,

et tōtam ex Helenā nōn probat Īliada.]

seu mihi sunt tangenda novercae pōcula Phaedrae,

pōcula prīvignō nōn nocitūra suō,

seu mihi Circaeō pereundum est grāmine, sīve

Colchis Iōlciacīs ūrat aēna focīs,

ūna meōs quoniam praedāta est fēmina sēnsūs,

ex hāc dūcentur fūnera nostra domō.

omnīs hūmānōs sānat medicīna dolōrēs:

sōlus amor morbī nōn habet artificem.

tarda Philoctētae sānāvit crūra Machāōn,

Phoenīcis Chīrōn lūmina Phillyridēs,

et deus exstīnctum Crēssīs Epidaurius herbīs

restituit patriīs Androgeōna focīs,

Mȳsus et Haemoniā iuvenis quā cuspide vulnus

sēnserat, hāc ipsā cuspide sēnsit opem.

hoc quis vitium poterit mihi dēmere, sōlus

Tantaleae poterit trādere pōma manū;

dōlia virgineīs īdem ille replēverit urnīs,

tenera assiduā colla graventur aquā;

īdem Caucasiā solvet rūpe Promēthei

bracchia et ā mediō pectore pellet avem.

quandōcumque igitur vītam mea fāta reposcent,

et breve in exiguō marmore nōmen erō,

Maecēnās, nostrae spēs invidiōsa iuventae,

et vītae et mortī glōria iūsta meae,

forte meō dūcet via proxima bustō,

esseda caelātīs siste Britanna iugīs,

tāliaque illacrimāns mūtae iace verba favīllae:

huic miserō fātum dūra puella fuit.”

2

līber eram et vacuō meditābar vīvere lectō,

at compositā pāce fefellit Amor.

cūr haec in terrīs faciēs hūmāna morātur?

Iuppiter, ignōscō prīstina fūrta tua.

fulva coma est longaeque manūs, et maxima tōtō

corpore, et incēdit vel Iove digna soror,

aut ceu Dūlichiās Pallas spatiātur ad ārās,

Gorgonis anguiferae pectus operta comīs;

[quālis et Ischomachē Lapithae genus hērōīnē,

Centaurīs mediō grāta rapīna merō;

Mercuriō sacrīs fertur Boebēidos undīs

virgineum Brīmō composuisse latus.]

cēdite iam, dīvae, quās pāstor vīderat ōlim

Īdaeīs tunicās pōnere verticibus.

hanc utinam faciem nōlit mūtāre senectūs,

etsī Cūmaeae saecula vātis aget!

3

quī nūllam tibi dīcēbās iam posse nocēre,

haesistī: cecidit spīritus ille tuus!

vix ūnum potes, īnfēlīx, requiēscere mēnsem,

et turpis iam liber alter erit.”

quaerēbam, siccā posset piscis harēnā

nec solitus pontō vīvere torvus aper,

aut ego possem studiīs vigilāre sevērīs:

differtur, numquam tollitur ūllus amor.

nec tam faciēs, quamvīs sit candida, cēpit

līlia nōn dominā sint magis alba meā

[ut Maeōtica nix miniō certet Hibērō,

utque rosae pūrō lacte natant folia]

nec mōre comae per lēvia colla fluentīs,

nōn oculī, geminae, sīdera nostra, facēs,

nec quandō Arabō lūcet bombȳce puella

nōn sum nihilō blandus amātor ego

quantum quod positō fōrmōsē saltat Iacchō,

ēgit ut euhantīs dux Ariadna chorōs,

et quantum, Aeoliō cum temptat carmina plēctrō,

pār Aganippēae lūdere docta lyrae,

et sua cum antīquae committit scrīpta Corinnae,

carminaque Ērinnae nōn putat aequa suīs.

nam tibi nāscentī prīmīs, mea vīta, diēbus

candidus argūtum sternuit ōmen Amor:

haec tibi contulerunt caelestia mūnera dīvī,

haec tibi mātrem forte dedisse putēs.

nōn, nōn hūmānī partūs sunt tālia dōna:

ista decem mēnsēs nōn peperēre bona.

glōria Rōmānīs ūna es nāta puellīs:

post Helenam haec terrīs fōrma secunda redit.

nec semper nōbīscum hūmāna cubīlia vīsēs;

Rōmāna accumbēs prīma puella Iovī.

hāc ego nunc mīrer flagret nostra iuventūs?

pulchrius hāc fuerat, Trōia, perīre tibi.

ōlim mīrābar quod tantī ad Pergama bellī

Eurōpae atque Asiae causa puella fuit:

nunc, Pari, sapiēns et , Menelāe, fuistī,

quia poscēbās, quia lentus erās.

digna quidem faciēs prō quā vel obīret Achillēs;

vel Priamō bellī causa probanda fuit.

quis vult fāmā tabulās anteīre vetustās,

hic dominam exemplō pōnat in arte meam:

sīve illam Hesperiīs, sīve illam ostendet Eōīs,

ūret et Ēōōs, ūret et Hesperiōs.

·  ·  ·

hīs saltem tenear iam fīnibus! ei mihi, quis,

ācrius ut moriar, vēnerit alter amor!

ac velutī prīmō taurus dētractat arātra,

post venit assuētō mollis ad arva iugō,

sīc prīmō iuvenēs trepidant in amōre ferōcēs,

dehinc domitī post haec aequa et inīqua ferunt.

turpia perpessus vātēs est vincla Melampus,

cognitus Īphiclī surripuisse bovēs,

quem nōn lucra, magis Pērō fōrmōsa coēgit,

mox Amythāoniā nupta futūra domō.

4

multa prius dominae dēlicta querāris oportet,

saepe rogēs aliquid, saepe repulsus eās,

et saepe immeritōs corrumpās dentibus unguēs,

et crepitum dubiō suscitet īra pede.

nēquīquam perfūsa meīs unguenta capillīs,

ībat et expēnsō planta morāta gradū.

nōn hīc herba valet, nōn hīc nocturna Cytaeis,

nōn Perimēdaeae grāmina cocta manūs;

quippe ubi nec causās nec apertōs cernimus ictūs,

unde tamen veniant tot mala caeca via est.

nōn eget hīc medicīs, nōn lectīs mollibus aeger:

huic nūllum caelī tempus et aura nocet;

ambulat, et subitō mīrantur fūnus amīcī.

sīc est incautum, quicquid habētur amor.

nam cui nōn ego sum fallācī praemia vātī?

quae mea nōn deciēs somnia versat anus?

hostis quis erit nōbīs, amet ille puellās;

gaudeat in puerō, quis amīcus erit.

tranquillō tūtā dēscendis flūmine cumbā:

quid tibi tam parvī lītoris unda nocet?

alter saepe ūnō mūtat praecordia verbō,

altera vix ipsō sanguine mollis erit.

5

hoc vērum est, tōtā ferrī, Cynthia, Rōmā,

et nōn ignōtā vīvere nēquitiā?

haec meruī spērāre? dabis mihi, perfida, poenās;

et nōbīs aliquō, Cynthia, ventus erit.

inveniam, tamen ē multīs fallācibus, ūnam

quae fierī nostrō carmine nōta velit

nec mihi tam dūrīs īnsultet mōribus et

vellicet. heu sērō flēbis amāta diū!

nunc est īra recēns, nunc est discēdere tempus:

dolor āfuerit, crēde, redībit amor.

nōn ita Carpathiae variant Aquilōnibus undae

nec dubiō nūbēs vertitur ātra Notō

quam facile īrātī verbō mūtantur amantēs:

dum licet, iniūstō subtrahe colla iugō.

nec nōn aliquid, sed prīmā nocte, dolēbis:

omne in amōre malum, patiāre, leve est.

at per dominae Iūnōnis dulcia iūra

parce tuīs animīs, vīta, nocēre tibi.

nōn sōlum taurus ferit uncīs cornibus hostem,

vērum etiam īnstantī laesa repugnat ovis.

nec tibi periūrō scindam corpore vestēs

nec mea praeclūsās frēgerit īra forēs

nec tibi cōnexōs īrātus carpere crīnēs

nec dūrīs ausim laedere pollicibus;

rūsticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat

cuius nōn hederae circuiēre caput.

scrībam igitur quod nōn umquam tua dēleat aetās:

Cynthia, fōrma potēns; Cynthia, verba levis.”

crēde mihī, quamvīs contemnās murmura fāmae,

hic tibi pallōrī, Cynthia, versus erit.

6

nōn ita complēbant Ephyraeae Lāidos aedēs,

ad cuius iacuit Graecia tōta forēs;

turba Menandrēae fuerat nec Thāidos ōlim

tanta, in quā populus lūsit Erichthonius;

nec quae dēiectās potuit compōnere Thēbās

Phrȳnē tam multīs facta beāta virīs.

quīn etiam falsōs fingis tibi saepe propinquōs,

ōscula dēsint quī tibi iūre ferant.

iuvenum pictae faciēs, nōmina laedunt,

tener in cūnīs et sine vōce puer,

laedet multa tibī dabit ōscula māter,

soror et quandō dormit amīca simul

omnia laedent. timidus sumignōsce timōrī

et miser in tunicā suspicor esse virum.

hīs ōlim, ut fāma est, vitiīs ad proelia ventum est,

hīs Trōiāna vidēs fūnera prīncipiīs;

aspera Centaurōs eadem dēmentia iussit

frangere in adversum pōcula Pīrithoum.

cūr exempla petam Graium? crīminis auctor

nūtrītus dūrō, Rōmule, lacte lupae:

rapere intāctās docuistī impūne Sabīnās,

per nunc Rōmae quidlibet audet Amor.

fēlīx Admētī coniūnx et lectus Ulixis

et quaecumque virī fēmina līmen amat.

templa Pudīcitiae quid opus statuisse puellīs,

cuivīs nuptae quidlibet esse licet?

quae manus obscēnās dēpīnxit prīma tabellās

et posuit castā turpia vīsa domō,

illa puellārum ingenuōs corrūpit ocellōs

nēquitiaeque suae nōluit esse rudīs.

āh gemat in tenebrīs, istā quī prōtulit arte

orgia sub tacitā condita laetitiā!

nōn istīs ōlim variābant tēcta figūrīs:

tum pariēs nūllō crīmine pictus erat.

sed nunc immeritum vēlāvit arānea fānum

et mala dēsertōs occupat herba deōs.

quōs igitur tibi custōdēs, quae līmina pōnam

quae numquam suprā pēs inimīcus eat?

nam nihil invītae trīstis custōdia prōdest:

quam peccāre pudet, Cynthia, tūta sat est.

[nōs uxor numquam, numquam dīdūcet amīca:

semper amīca mihī, semper et uxor eris.]

7

gāvīsa es certē sublātam, Cynthia, lēgem,

quā quondam ēdictā flēmus uterque diū

nōs dīvideret, quamvīs dīdūcere amantēs

nōn queat invītōs Iuppiter ipse duōs.

at magnus Caesar.” sed magnus Caesar in armīs:

dēvictae gentēs nīl in amōre valent.

nam citius paterer caput hoc discēdere collō

quam possem nuptae perdere mōre facēs

aut ego trānsīrem tua līmina clausa marītus,

respiciēns ūdīs prōdita lūminibus.

āh mea tum quālīs caneret tibi tībia somnōs,

tībia fūnestā trīstior illa tubā!

unde mihī patriīs nātōs praebēre triumphīs?

nūllus nostrō sanguine mīles erit.

quod vēra meae comitārem castra puellae,

nōn mihi sat magnus Castoris īret equus.

hinc etenim tantum meruit mea glōria nōmen,

glōria ad hībernōs lāta Borysthenidās.

mihi sōla placēs: placeam tibi, Cynthia, sōlus.

hic erit et patriō nōmine plūris amor.

8

ēripitur nōbīs iam prīdem cāra puella,

et lacrimās fundere, amīce, vetās?

nūllae sunt inimīcitiae nisi amōris acerbae:

ipsum iugulā, lēnior hostis erō.

possum ego in alterius positam spectāre lacertō?

nec mea dīcētur quae modo dicta mea est?

omnia vertuntur, certē vertuntur amōrēs.

vinceris ā victīs: haec in amōre rota est.

magnī saepe ducēs, magnī cecidēre tyrannī,

et Thēbae steterunt altaque Trōia fuit.

mūnera quanta dedī vel quālia carmina fēcī!

illa tamen numquam ferrea dīxitamō.”

ergō iam multōs nimium temerārius annōs,

improba, quī tulerim que tuamque domum?

ecquandōne tibī līber sum vīsus? an ūsque

in nostrum iaciēs verba superba caput?

sīc igitur prīmā moriēre aetāte, Propertī?

sed morere: interitū gaudeat illa tuō.

exagitet nostrōs mānēs, sectētur et umbrās,

īnsultetque rogīs, calcet et ossa mea.

quid? nōn Antigonae tumulō Boeōtius Haemōn

corruit ipse suō saucius ēnse latus,

et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,

quā sine Thēbānam nōluit īre domum?

sed nōn effugiēs: cum moriāris oportet.

hōc eōdem ferrō stillet uterque cruor.

quamvīs ista mihī mors est inhonesta futūra,

mors inhonesta quidem, moriēre tamen.

ille etiam abreptā dēsertus coniuge Achillēs

cessāre in tēctīs pertulit arma sua.

vīderat ille fugā strātōs in lītore Achīvōs,

fervere et Hectoreā Dōrica castra face;

vīderat īnfōrmem multā Patroclon harēnā

porrēctum et sparsās caede iacēre comās,

omnia fōrmōsam propter Brīsēida passus:

tantus in ēreptō saevit amōre dolor.

at postquam sērā captīva est reddita poenā,

fortem illum Haemoniīs Hectora trāxit equīs.

īnferior multō cum sim vel mātre vel armīs,

mīrum iūre triumphat Amor?

9

iste quod est, ego saepe fuī, sed fors et in hōrā

hōc ipsō ēiectō cārior alter erit.

Pēnelopē poterat bis dēnōs salva per annōs

vīvere, tam multīs fēmina digna procīs;

coniugium falsā poterat differre Minervā,

nocturnō solvēns texta diurna dolō;

vīsūram et quamvīs numquam spērāret Ulixem,

illum exspectandō facta remānsit anus.

necnōn exanimem amplectēns Brīsēis Achillem

candida vēsānā verberat ōra manū

et dominum lāvit maerēns captīva cruentum,

prōpositum flāvīs in Simoente vadīs,

foedāvitque comās, et tantī corpus Achillī

maximaque in parvā sustulit ossa manū,

cum tibi nec Pēleus aderat nec caerula māter,

Scȳria nec viduō Dēidamīa torō.

tunc igitur vērīs gaudēbat Graecia nuptīs,

tunc etiamfēlīx inter et arma pudor.

at nōn ūnā potuistī nocte vacāre,

impia, nōn ūnum sōla manēre diem.

quīn etiam multō dūxistis pōcula rīsū;

forsitan et verba fuēre mala.

hic etiam petitur quī prius ipse relīquit:

faciant, istō capta fruāre virō!

haec mihi vōta tuam propter suscepta salūtem,

cum capite hōc Stygiae iam poterentur aquae

et lectum flentēs circum stārēmus amīcī?

hic ubi tum, prōh , perfida, quisve fuit?

quid longinquōs retinērer mīles ad Indōs,

aut mea stāret nāvis in Ōceanō?

sed vōbīs facile est verba et compōnere fraudēs:

hoc ūnum didicit fēmina semper opus.

nōn sīc incertō mūtantur flāmine Syrtēs

nec folia hībernō tam tremefacta Notō

quam cito fēmineā nōn cōnstat foedus in īrā,

sīve ea causa gravis sīve ea causa levis.

nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cēdam.

tēla, precor, puerī, prōmite acūta magis,

fīgite certantēs atque hanc mihi solvite vītam!

sanguis erit vōbīs maxima palma meus.

sīdera sunt testēs et mātūtīna pruīna

et fūrtim miserō iānua aperta mihi

nihil in vītā nōbīs acceptius umquam:

nunc quoque erit, quamvīs sīs inimīca, nihil.

nec domina ūlla meō pōnet vestīgia lectō:

sōlus erō, quoniam nōn licet esse tuum.

atque utinam, forte piōs ēdūximus annōs,

ille vir in mediō fīat amōre lapis!

·  ·  ·

nōn ob rēgna magis dīrīs cecidēre sub armīs

Thēbānī mediā nōn sine mātre ducēs,

quam, mihi mediā liceat pugnāre puellā,

mortem ego nōn fugiam morte subīre tuā.

10

sed tempus lūstrāre aliīs Helicōna chorēīs

et campum Haemoniō iam dare tempus equō.

iam libet et fortīs memorāre ad proelia turmās

et Rōmāna meī dīcere castra ducis.

quod dēficiant vīrēs, audācia certē

laus erit: in magnīs et voluisse sat est.

aetās prīma canat Venerēs, extrēma tumultūs;

bella canam, quandō scrīpta puella mea est.

nunc volŏ subductō gravior prōcēdere vultū,

nunc aliam citharam mea Mūsa docet.

surge, anime, ex humilī iam carmine; sūmite vīrēs,

Pīerides: magnī nunc erit ōris opus.

iam negat Euphrātēs equitem post terga tuērī

Parthōrum, et Crassōs tenuisse dolet;

India quīn, Auguste, tuō dat colla triumphō,

et domus intāctae tremit Ārabiae;

et qua extrēmīs tellūs subtrahit ōrīs

sentiat illa tuās postmodo capta manūs!

haec ego castra sequar; vātēs tua castra canendō

magnus erō. servent hunc mihi fāta diem!

ut caput in magnīs ubi nōn est tangere signīs,

pōnitur hīs īmōs ante corōna pedēs,

sīc nōs nunc, inopēs laudis cōnscendere culmen,

pauperibus sacrīs vīlia tūra damus.

nōndum etiam Ascraeōs nōrunt mea carmina fontēs,

sed modo Permessī flūmine lāvit Amor.

11

·  ·  ·

scrībant aliī vel sīs ignōta licēbit:

laudet quī sterilī sēmina pōnit humō.

omnia, crēde mihī, cum ūnō mūnera lectō

auferet extrēmī fūneris ātra diēs,

et tua trānsībit contemnēns ossa viātor

nec dīcetcinis hic docta puella fuit.”

12

quīcumque ille fuit, puerum quī pīnxit Amōrem,

nōnne putās mīrās hunc habuisse manūs?

is prīmum vīdit sine sēnsū vīvere amantēs

et levibus cūrīs magna perīre bona.

īdem nōn frūstrā ventōsās addidit ālās,

fēcit et hūmānō corde volāre deum,

scīlicet alternā quoniam iactāmur in undā,

nostraque nōn ūllīs permanet aura locīs.

et meritō hāmātīs manus est armāta sagittīs

et pharetra ex umerō Cnōsia utrōque iacet,

ante ferit quoniam tūtī quam cernimus hostem

nec quisquam ex illō vulnere sānus abit.

in tēla manent, manet et puerīlis imāgō;

sed certē pennās perdidit ille suās,

ēvolat heu nostrō quoniam pectore nusquam,

assiduusque meō sanguine bella gerit.

quid tibi iūcundum est siccīs habitāre medullīs?

pudor est, aliō trāice tēla, puer!

intāctōs istō satius temptāre venēnō;

nōn ego, sed tenuis vāpulat umbra mea.

quam perdideris, quis erit quī tālia cantet

haec mea Mūsa levis glōria magna tua est

quī caput et digitōs et lūmina nigra puellae

et canat ut soleant molliter īre pedēs?

13

nōn tot Achaemeniīs armāturEtrūsca sagittīs,

spīcula quot nostrō pectore fīxit Amor.

hic tam gracilīs vetuit contemnere Mūsās,

iussit et Ascraeum sīc habitāre nemus,

nōn ut Pīeriae quercūs mea verba sequantur

aut possim Ismariā dūcere valle ferās,

sed magis ut nostrō stupefīat Cynthia versū:

tunc ego sim Īnachiō nōtior arte Linō.

nōn ego sum fōrmae tantum mīrātor honestae,

nec sīqua illūstrīs fēmina iactat avōs:

iuvet in gremiō doctae lēgisse puellae,

auribus et pūrīs scrīpta probāsse mea.

haec ubi contigerint, populī cōnfūsa valētō

fābula, nam dominā iūdice tūtus erō.

quae forte bonās ad pācem verterit aurēs,

possum inimīcitiās tunc ego ferre Iovis.

·  ·  ·

quandōcumque igitur nostrōs mors claudet ocellōs,

accipe quae servēs fūneris ācta meī.

nec mea tunc longā spatiētur imāgine pompa

nec tuba sit fātī vāna querēla meī;

nec mihi tunc fulcrō sternātur lectus eburnō,

nec sit in Attalicō mors mea nīxa torō.

dēsit odōriferīs ōrdō mihi lancibus, adsint

plēbēī parvae fūneris exsequiae.

sat mea, sat magna est, trēs sint pompa libellī

quōs ego Persephonae maxima dōna feram.

vērō nūdum pectus lacerāta sequēris,

nec fueris nōmen lassa vocāre meum,

ōsculaque in gelidīs pōnēs suprēma labellīs,

cum dabitur Syriō mūnere plēnus onyx.

deinde, ubi suppositus cinerem fēcerit ārdor,

accipiat Mānēs parvula testa meōs,

et sit in exiguō laurus super addita bustō

quae tegat exstīnctī fūneris umbra locum,

et duo sint versūs: quī nunc iacet horrida pulvis,

ūnius hic quondam servus amōris erat.

nec minus haec nostrī nōtēscet fāma sepulcrī

quam fuerant Pthīī busta cruenta virī.

quoque quandō veniēs ad fāta, mementō,

hoc iter ad lapidēs cāna venī memorēs.

intereā cave sīs nōs aspernāta sepultōs:

nōn nihil ad vērum cōnscia terra sapit.

atque utinam prīmīs animam pōnere cūnīs

iussisset quaevīs tribus ūna soror!

nam quō tam dubiae servētur spīritus hōrae?

Nestoris est vīsus post tria saecla cinis:

cui longaevae minuisset fāta senectae

Gallicus Īliacīs mīles in aggeribus,

nōn ille Antilochī vīdisset corpus humārī,

dīceret autō mors, cūr mihi sēra venīs?”

tamen āmissō nōn numquam flēbis amīcō:

fās est praeteritōs semper amāre virōs.

testis, cui niveum quondam percussit Adōnem

vēnantem Īdaliō vertice dūrus aper:

illīs fōrmōsum lāvisse palūdibus, illīc

dīceris effūsā , Venus, īsse comā.

sed frūstrā mūtōs revocābis, Cynthia, Mānēs:

nam mea quid poterunt ossa minūta loquī?

14

nōn ita Dardaniō gāvīsus, Atrīda, triumphō es,

cum caderent magnae Lāomedontis opēs;

nec sīc errōre exāctō laetātus Ulixēs,

cum tetigit cārae lītora Dūlichiae;

nec sīc Ēlectrā, salvum cum aspexit Orestēn,

cuius falsa tenēns flēverat ossa soror;

nec sīc incolumem Mīnōis Thēsea vīdit,

Daedalium līnō cum duce rēxit iter,

quanta ego praeteritā collēgī gaudia nocte:

immortālis erō, altera tālis erit.

at dum dēmissīs supplex cervīcibus ībam,

dīcēbar siccō vīlior esse lacū.

nec mihi iam fastūs oppōnere quaerit inīquōs,

nec mihi plōrantī lenta sedēre potest.

atque utinam nōn tam sērō mihi nōta fuisset

condiciō! cinerī nunc medicīna datur.

ante pedēs caecīs lūcēbat sēmita nōbīs;

scīlicet īnsānō nēmō in amōre videt.

hoc sēnsī prōdesse magis: contemnite, amantēs!

sīc hodiē veniet sīqua negāvit herī.

pulsābant aliī frūstrā dominamque vocābant:

cum habuit positum lenta puella caput.

haec mihi dēvictīs potior victōria Parthīs,

haec spolia, haec rēgēs, haec mihi currus erunt.

magna ego dōna tuā fīgam, Cytherēa, columnā,

tāleque sub nostrō nōmine carmen erit:

hās pōnō ante tuam tibi, dīva, Propertius aedem

exuviās, tōtā nocte receptus amāns.

nunc ā , mea lūx, veniatne ad lītora nāvis

servāta, an mediīs sīdat onusta vadīs.

quod forte aliquā nōbīs mūtābere culpā,

vestibulum iaceam mortuus ante tuum!

15

ō fēlīcem! | ō nox mihi candida! et ō

lectule dēliciīs facte beāte meīs!

quam multa appositā narrāmus verba lucernā,

quantaque sublātō lūmine rixa fuit!

nam modo nūdātīs cum est luctāta papillīs,

interdum tunicā dūxit operta moram.

illa meōs somnō lāpsōs patefēcit ocellōs

ōre suō et dīxitsīcine, lente, iacēs?”

quam variō amplexū mūtāmus bracchia! quantum

ōscula sunt labrīs nostra morāta tuīs!

nōn iuvat in caecō Venerem corrumpere mōtū:

nescīs, oculī sunt in amōre ducēs.

ipse Paris nūdā fertur periisse Lacaenā,

cum Menelāēō surgeret ē thalamō;

nūdus et Endymiōn Phoebī cēpisse sorōrem

dīcitur et nūdus concubuisse deae.

quod pertendēns animō vestīta cubāris,

scissā veste meās experiēre manūs;

quīn etiam, ulterius prōvēxerit īra,

ostendēs mātrī bracchia laesa tuae.

necdum inclīnātae prohibent lūdere mammae:

vīderit hoc sīquam iam peperisse pudet.

dum nōs fāta sinunt, oculōs satiēmus amōre:

nox tibi longa venit nec reditūra diēs.

atque utinam haerentīs sīc nōs vincīre catēnā

vellēs ut numquam solveret ūlla diēs!

exemplō iūnctae tibi sint in amōre columbae,

masculus et tōtum fēmina coniugium.

errat quī fīnem vēsānī quaerit amōris:

vērus amor nūllum nōvit habēre modum.

terra prius falsō partū dēlūdet arantēs,

et citius nigrōs Sōl agitābit equōs,

flūminaque ad caput incipient revocāre liquōrēs,

āridus et siccō gurgite piscis erit,

quam possim nostrōs aliō trānsferre dolōrēs:

huius erō vīvus, mortuus huius erō.

quod mihi interdum tālīs concēdere noctēs

illa velit, vītae longus et annus erit.

dabit haec multās, fīam immortālis in illīs:

nocte ūnā quīvīs vel deus esse potest.

quālem cūnctī cuperent dēcurrere vītam

et pressī multō membra iacere merō,

nōn ferrum crūdēle neque esset bellica nāvis,

nec nostra Actiacum verteret ossa mare,

nec totiēns propriīs circum oppugnāta triumphīs

lassa foret crīnēs solvere Rōma suōs.

haec certē meritō poterunt laudāre minōrēs:

laesērunt nūllōs proelia nostra deōs.

modo, dum lūcet, frūctum dēsere vītae!

omnia dederīs ōscula, pauca dabis.

ac velutī folia ārentīs līquēre corōllās,

quae passim calathīs strāta natāre vidēs,

sīc nōbīs, quī nunc magnum spīrāmus amantēs,

forsitan inclūdet crāstina fāta diēs.

16

praetor ab Illyricīs vēnit modo, Cynthia, terrīs:

maxima praeda tibī, maxima cūra mihi.

nōn potuit saxō vītam posuisse Ceraunō?

āh, Neptūne, tibī quālia dōna darem!

nunc sine plēnā fīunt convīvia mēnsā,

nunc sine tōtā iānua nocte patet.

·  ·  ·

quārē, sapis, oblātās dēsere messēs

et stolidum plēnō vellere carpe pecus;

deinde, ubi cōnsūmptō restābit mūnere pauper,

dīc aliās iterum nāviget Illyriās.

at nunc nostrō, Venus, ō succurre dolōrī,

rumpat ut assiduīs membra libīdinibus!

·  ·  ·

ergō mūneribus quīvīs mercātur amōrem?

Iuppiter, indignā merce puella perit.

Cynthia nōn sequitur fascēs nec cūrat honōrēs:

semper amātōrum ponderat ūna sinūs;

semper in Ōceanum mittit quaerere gemmās,

et iubet ex ipsā tollere dōna Tyrō.

atque utinam Rōmae nēmō esset dīves, et ipse

strāmineā posset dux habitāre casā!

numquam vēnālēs essent ad mūnus amīcae,

atque ūnā fieret cāna puella domō;

numquam septēnās noctēs sēiūncta cubārēs,

candida tam foedō bracchia fūsa virō;

barbarus exūtīs agitat vestīgia lumbīs,

et subitō fēlīx nunc mea rēgna tenet

nōn quia peccārim, testor , sed quia vulgō

fōrmōsīs levitās semper amīca fuit.

[aspice quid dōnīs Eriphȳla invēnit amārīs,

ārserit et quantīs nupta Creūsa malīs.]

nūllane sēdābit nostrōs iniūria flētūs?

an dolor hic vitiīs nescit abesse tuīs?

tot iam abiēre diēs, cum nec cūra theātrī

nec tetigit campī, nec mea mēnsa iuvat.

at pudeat, certē pudeat, nisi forte, quod aiunt,

turpis amor surdīs auribus esse solet.

cerne ducem, modo quī fremitū complēvit inānī

Actia damnātīs aequora mīlitibus:

hunc īnfāmis amor versīs dare terga carīnīs

iussit et extrēmō quaerere in orbe fugam.

Caesaris haec virtūs et glōria Caesaris haec est:

illā quā vīcit condidit arma manū.

sed quāscumque tibī vestēs, quōscumque smaragdōs,

quāsve dedit flāvō lūmine chrȳsolithōs,

haec videam rapidās in vānum ferre procellās;

quae tibi terra velim, quae tibi fīat aqua.

nōn semper placidus periūrōs rīdet amantēs

Iuppiter et surdā neglegit aure precēs.

vīdistī tōtō sonitūs percurrere caelō,

fulminaque aetheriā dēsiluisse domō:

nōn haec Plēiades faciunt neque aquōsus Orīōn,

nec sīc nihilō fulminis īra cadit:

periūrās tunc ille solet pūnīre puellās,

dēceptus quoniam flēvit et ipse deus.

quārē tibi sit tantī Sīdōnia vestis

ut timeās quotiēns nūbilus Auster erit.

17

mentīrī noctem, prōmissīs dūcere amantem

hoc erit īnfectās sanguine habēre manūs!

hōrum ego sum vātēs, quotiēns dēsertus amārās

explēvī noctēs, frāctus utrōque torō.

vel Tantaleā moveāre ad flūmina sorte,

ut liquor ārentī fallat ab ōre sitim;

vel Sīsyphiōs licet admīrēre labōrēs,

difficile ut tōtō monte volūtet onus;

dūrius in terrīs nihil est quod vīvat amante,

nec, modo sapiās, quod minus esse velīs.

quem modo fēlīcem invidiā maerente ferēbant,

nunc decimō admittor vix ego quōque diē,

[nunc iacere ē dūrō corpus iuvat, impia, saxō,

sūmere et in nostrās trīta venēna manūs]

nec licet in triviīs siccā requiēscere lūnā

aut per rīmōsās mittere verba forēs.

quod quamvīs ita sit, dominam mūtāre cavēbō:

tum flēbit, cum in sēnserit esse fidem.

18a

·  ·  ·

assiduae multīs odium peperēre querēlae:

frangitur in tacitō fēmina saepe virō.

quid vīdistī, semper vīdisse negātō!

aut quid doluit forte, dolēre negā!

18b

·  ·  ·

quid mea cānīs aetās candēsceret annīs,

et faceret scissās languida rūga genās?

at nōn Tīthōnī spernēns Aurōra senectam

dēsertum Ēōā passa iacēre domō est:

illum saepe suīs dēcēdēns fōvit in undīs

nec prius abiūnctōs sēdula lāvit equōs;

illum ad vīcīnōs cum amplexa quiēsceret Indōs,

mātūrōs iterum est questa redīre diēs;

illa deōs currum cōnscendēns dīxit inīquōs,

invītum et terrīs praestitit officium.

cui maiōra senis Tīthōnī gaudia vīvī

quam gravis āmissō Memnone lūctus erat.

cum sene nōn puduit tālem dormīre puellam

et cānae totiēns ōscula ferre comae.

at etiam iuvenem ōdistī , perfida, cum sīs

ipsa anus haud longā curva futūra diē.

·  ·  ·

quīn ego dēminuō cūram, quod saepe Cupīdō

huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.

18c

·  ·  ·

nunc etiam īnfectōs dēmēns imitāre Britannōs,

lūdis et externō tīncta nitōre caput?

ut nātūra dedit, sīc omnis rēcta figūra est:

turpis Rōmānō Belgicus ōre color.

illī sub terrīs fīant mala multa puellae

quae mentīta suās vertit inepta comās!

dēme mihī! per poteris fōrmōsa vidērī:

fōrmōsa sat es, modo saepe venīs.

an caeruleō quaedam sua tempora fūcō

tīnxerit, idcircō caerula fōrma bona est?

cum tibi nec frāter nec sit tibi fīlius ūllus,

frāter ego et tibi sim fīlius ūnus ego.

ipse tuus semper tibi sit custōdia vultus,

nec nimis ōrnātā fronte sedēre velīs.

crēdam ego narrantīnōlī committerefāmae:

et terram rūmor trānsilit et maria.

19

etsī invītō discēdis, Cynthia, Rōmā,

laetor quod sine dēvia rūra colēs.

nūllus erit castīs iuvenis corruptor in agrīs

quī blanditiīs nōn sinat esse probam;

nūlla neque ante tuās oriētur rixa fenestrās,

nec tibi clāmātae somnus amārus erit.

sōla eris et sōlōs spectābis, Cynthia, montēs

et pecus et fīnēs pauperis agricolae.

illīc nūllī poterunt corrumpere lūdī,

fānaque peccātīs plūrima causa tuīs.

illīc assiduē taurōs spectābis arantīs

et vītem doctā pōnere falce comās;

atque ibi rāra ferēs incultō tūra sacellō,

haedus ubi agrestīs corruet ante focōs;

prōtinus et nūdā choreās imitābere sūrā

omnia ab externō sint modo tūta virō.

ipse ego vēnābor: iam nunc sacra Diānae

suscipere et Veneris pōnere vōta iuvat.

incipiam captāre ferās et reddere pīnū

cornua et audācīs ipse monēre canēs

nōn tamen ut vāstōs ausim temptāre leōnēs

aut celer agrestīs comminus īre suēs.

haec igitur mihi sit leporēs audācia mollīs

excipere et strūctō fīgere avem calamō,

quā fōrmōsa suō Clītumnus flūmina lūcō

integit, et niveōs abluit unda bovēs.

quotiēns aliquid cōnābere, vīta, mementō

ventūrum paucīs tibi Lūciferīs.

sīc nec sōlae poterunt āvertere silvae

nec vaga muscōsīs flūmina fūsa iugīs

quīn ego in assiduā metuam tua nōmina linguā:

absentī nēmō nōn nocuisse velit.

20

quid flēs abductā gravius Brīsēide? quid flēs

ānxia captīvā trīstius Andromachā?

quidve meā fraude deōs, īnsāna, fatīgās?

quid quereris nostram sīc cecidisse fidem?

nōn tam nocturnā volucris fūnesta querēlā

Attica Cecropiīs obstrepit in foliīs,

nec tantum Niobē, bis sex ad busta superba,

sollicitō lacrimāns dēfluit ā Sipylō.

licet aerātīs astringant bracchia nōdīs,

sint tua vel Danaēs condita membra domō,

in ego et aerātās rumpam, mea vīta, catēnās,

ferrātam Danaēs trānsiliamque domum.

quodcumque ad surdās mihi dīcitur aurēs,

modo dubitā gravitāte meā.

ossa tibī iūrō per mātris et ossa parentis

fallō, cinis heu sit mihi uterque gravis! —

tibi ad extrēmās mānsūrum, vīta, tenebrās:

ambōs ūna fidēs auferet, ūna diēs.

quod nec nōmen nec tua fōrma tenēret,

posset servitium mīte tenēre tuum.

septima iam plēnae dēdūcitur orbita lūnae,

cum et compita nūlla tacent:

intereā nōbīs nōn numquam iānua mollis,

nōn numquam lectī cōpia facta tuī.

nec mihi mūneribus nox ūlla est ēmpta beātīs:

quicquid eram, hoc animī grātia magna tuī.

cum tam multī peterent, ūna petīstī:

possum ego nunc cūrae nōn meminisse tuae?

tum vel tragicae vexētis Erīnyes, et

īnfernō damnēs, Aeace, iūdiciō,

atque inter Tityī volucrēs mea poena vagētur,

tumque ego Sīsyphiō saxa labōre geram!

supplicibus sīs venerāta tabellīs:

ultima tālis erit quae mea prīma fidēs.

haec mihi perpetuō laus est, quod sōlus amātor

nec cito dēsistō nec temere incipiō.

21

āh quantum Panthī tibi pāgina fīnxit,

tantum illī Panthō sit amīca Venus!

sed tibi iam videor Dōdōnā vērior augur:

uxōrem ille tuus pulcher amātor habet.

tot noctēs periēre. nihil pudet? aspice: cantat

liber, nimium crēdula sōla iacēs;

et nunc inter eōs sermō es, ille superbus

dīcit invītō saepe fuisse domī.

dispeream, quicquam aliud quam glōria

quaeritur: hās laudēs ille marītus habet.

Colchida sīc hospes quondam dēcēpit Iāsōn:

ēiecta esttenuit namque Creūsadomō.

sīc ā Dūlichiō iuvene est ēlūsa Calypsō:

vīdit amātōrem pandere vēla suum.

āh nimium facilēs aurem praebēre puellae,

discite dēsertae nōn temere esse bonae!

huic quoque quī restet iam prīdem quaeritur alter:

experta in prīmō, stulta, cavēre potes.

nōs quōcumque locō, nōs omnī tempore cum

sīve aegrā pariter sīve valente sumus.

22a

scīs here multās pariter placuisse puellās;

scīs mihi, Dēmophoōn, multa venīre mala.

nūlla meīs frūstrā lūstrantur compita plantīs:

ō nimis exitiō nāta theātra meō,

sīve aliqua in mollī dīdūcit candida gestū

bracchia seu variōs incinit ōre modōs!

intereā nostrī quaerunt sibi vulnus ocellī,

candida nōn tēctō pectore qua sedet,

sīve vagī crīnēs pūrīs in frontibus errant,

Indica quōs mediō vertice gemma tenet.

[quae forte aliquid vultū mihi dūra negārat,

frīgida tōtā fronte cadēbat aqua.]

quaeris, Dēmophoōn, cūr sim tam mollis in omnīs?

quod quaerisquārēnōn habet ūllus amor.

cūr aliquis sacrīs laniat sua bracchia cultrīs

et Phrygis īnsānōs caeditur ad numerōs?

ūnī cuique dedit vitium nātūra creātō:

fortūna aliquid semper amāre dedit.

licet et Thamyrae cantōris fāta sequantur,

numquam ad fōrmōsās, invide, caecus erō.

sed tibi exīlīs videor tenuātus in artūs,

falleris: haud umquam est culta labōre Venus.

percontēre licet: saepe est experta puella

officium tōtā nocte valēre meum.

Iuppiter Alcmēnae geminās requiēverat Arctōs,

et caelum noctū bis sine rēge fuit;

nec tamen idcircō languēns ad fulmina vēnit:

nūllus amor vīrēs ēripit ipse suās.

quid? cum ē complexū Brīsēidos īret Achillēs,

num fugere minus Thessala tēla Phryges?

quid? ferus Andromachae lectō cum surgeret Hector,

bella Mycēnaeae nōn timuēre ratēs?

ille vel hic classēs poterant vel perdere mūrōs:

hīc ego Pēlīdēs, hīc ferus Hector ego.

aspice utī caelō modo sōl, modo lūna ministret:

sīc etiam nōbīs ūna puella parum est.

altera cupidīs teneat foveatque lacertīs,

altera quandō nōn sinit esse locum;

aut forte īrāta meō sit facta ministrō,

at sciat esse aliam quae velit esse mea.

nam melius duo dēfendunt retinācula nāvem,

tūtius et geminōs ānxia māter alit.

22b

·  ·  ·

aut es dūra, negā, sīve es nōn dūra, venītō!

quid iuvat, heu, nūllō pondere verba loquī?

hic ūnus dolor est ex omnibus ācer amantī,

spērantī subitō qua venīre negat.

quanta illum tōtō versant suspīria lectō,

cum recipī quae nōn vēnerit ipse vetat,

et rūrsus puerum quaerendō audīta fatīgat,

quem quae scīre timet dīcere plūra iubet.

23

cui fuit indoctī fugienda et sēmita vulgī,

ipsa petīta lacū nunc mihi dulcis aqua est.

ingenuus quisquam alterius dat mūnera servō

ut prōmissa suae verba ferat dominae,

et quaerit totiēnsquaenam nunc porticus illam

integit?” etcampō quō movet illa pedēs?”

deinde, ubi pertuleris quōs dīcit fāma labōrēs

Herculis, ut scrībatmūneris ecquid habēs?”,

cernere utī possīs vultum custōdis amārī,

captus et immundā saepe latēre casā?

quam cārē semel in tōtō nox vertitur annō!

āh pereant, sīquōs iānua clausa iuvat!

contrā, reiectō quae lībera vādit amictū

custōdum et nūllō saepta timōre placet,

cui saepe immundō Sacra conteritur Via soccō,

nec sinit esse moram, quis adīre velit.

differet haec numquam, nec poscet garrula quod

astrictus plōret saepe dedisse pater,

nec dīcettimeō, properā iam surgere, quaesō.

īnfēlīx, hodiē vir mihi rūre venit.”

et quās Euphrātēs et quās mihi mīsit Orontēs

īuerint: nōlim fūrta pudīca torī.

lībertās quoniam nūllī iam restat amantī,

nūllus līber erit, quis amāre volet.

24a

loqueris, cum sīs iam nōtō fābula librō

et tua sit tōtō Cynthia lēcta forō?”

cui nōn hīs verbīs aspergat tempora sūdor?

aut pudor ingenuīs aut reticendus amor.

quod tam facilis spīrāret Cynthia nōbīs,

nōn ego nēquitiae dīcerer esse caput

nec sīc per tōtam īnfāmis trādūcerer urbem,

ūrerer et quamvīs, nōn mihi verba daret.

quārē tibi sit mīrum quaerere vīlīs:

parcius īnfāmant. num tibi causa levis?

·  ·  ·

et modo pāvōnis caudae flābella superbae

et manibus dūrā frīgus habēre pilā

et cupit invītum tālōs poscere eburnōs

quaeque nitent Sacrā vīlia dōna Viā.

āh peream, ista movent dispendia, sed

fallācī dominae iam pudet esse iocum!

24b

hoc erat in prīmīs quod gaudēre iubēbās?

tam fōrmōsam nōn pudet esse levem?

ūna aut altera nox nōndum est in amōre perācta

et dīcor lectō iam gravis esse tuō.

modo laudābās et carmina nostra legēbās;

ille tuus pennās tam cito vertit amor?

contendat cum ingeniō, contendat et arte,

in prīmīs ūnā discat amāre domō:

libitum tibi erit, Lernaeās pugnet ad hydrās

et tibi ab Hesperiō māla dracōne ferat,

taetra venēna libēns et naufragus ēbibat undās,

et numquam prō dēneget esse miser

quōs utinam in nōbīs, vīta, experiāre labōrēs! —

iam tibi timidīs iste protervus erit

quī nunc in tumidum iactandō vēnit honōrem:

discidium vōbīs proximus annus erit.

at nōn aetās mūtābit tōta Sibyllae,

nōn labor Alcīdae, nōn niger ille diēs.

mea compōnēs et dīcēsossa, Propertī,

haec tua sunt? ēheu, mihi certus erās,

certus erās, ēheu, quamvīs nec sanguine avītō

nōbilis et quamvīs nōn ita dīves erās.”

nīl ego nōn patiar, numquam iniūria mūtat:

ferre ego fōrmōsam nūllum onus esse putō.

crēdō ego nōn paucōs istā periisse figūrā,

crēdō ego sed multōs nōn habuisse fidem.

parvō dīlēxit spatiō Mīnōida Thēseus,

Phyllida Dēmophoōn, hospes uterque malus.

iam tibi Iāsoniā nōta est Mēdēa rapīnā

et modo servātō sōla relicta virō.

[dūra est quae multīs simulātum fingit amōrem,

et plūs ūnī sīqua parāre potest.]

nōlī nōbilibus, nōlī offerre beātīs:

vix venit, extrēmō quī legat ossa diē.

tibi nōs erimus: sed potius precor ut

dēmissīs plangās pectora nūda comīs.

25

ūnica nāta meō, pulcherrima cūra, dolōrī,

exclūdī quoniam sors mea saepe fuit,

ista meīs fīet nōtissima fōrma libellīs,

Calve, tuā veniā, pāce, Catulle, tuā.

mīles dēpositīs annōsus sēcubat armīs,

grandaevīque negant dūcere arātra bovēs,

putris et in vacuā requiēscit nāvis harēnā,

et vetus in templō bellica parma vacat.

at ab amōre tuō dēdūcet nūlla senectūs,

sīve ego Tīthōnus sīve ego Nestor erō.

nōnne fuit satius dūrō servīre tyrannō

et gemere in taurō, saeve Perille, tuō?

Gorgonis et satius fuit obdūrēscere vultū,

Caucasiās etiam paterēmur avēs.

sed tamen obsistam. teritur rōbīgine mucrō

ferreus et parvō saepe liquōre silex;

at nūllō dominae teritur sub crīmine amor quī

restat et immeritā sustinet aure minās:

ultrō contemptus rogat, et peccāsse fatētur

laesus, et invītīs ipse redit pedibus.

quoque quī plēnō fastūs assūmis amōre,

crēdule, nūlla diū fēmina pondus habet.

an quisquam in mediīs persolvit vōta procellīs,

cum saepe in portū frācta carīna natet?

aut prius īnfectō dēposcit praemia cursū,

septima quam mētam trīverit axe rota?

mendācēs lūdunt flātūs in amōre secundī:

qua venit sērō, magna ruīna venit.

tamen intereā, quamvīs dīligat illa,

in tacitō cohibē gaudia clausa sinū.

[namque in amōre suō semper sua maxima cuique

nescioquō pactō verba nocēre solent.]

quamvīs persaepe vocet, semel īre mementō:

invidiam quod habet, nōn solet esse diū.

at saecla forent antīqua hīs grāta puellīs,

essem ego quod nunc : tempore vincor ego.

nōn tamen ista meōs mūtābunt saecula mōrēs:

ūnus quisque suā nōverit īre viā.

at vōs quī officia in multōs revocātis amōrēs,

quantus sīc cruciat lūmina vestra dolor!

vīdistis plēnō teneram candōre puellam,

vīdistis fuscam: dūcit uterque color.

vīdistis quandam Argīvā prōdīre figūrā,

vīdistis nostrās: utraque fōrma rapit.

illaque plēbeiō vel sit sandȳcis amictū:

haec atque illa malī vulneris ūna via est.

cum satis ūna tuīs īnsomnia portet ocellīs,

ūna sat est cuivīs fēmina multa mala.

26a

vīdī in somnīs frāctā, mea vīta, carīnā

Īoniō lassās dūcere rōre manūs

et quaecumque in fuerās mentīta fatērī

nec iam ūmōre gravīs tollere posse comās,

quālem purpureīs agitātam flūctibus Hellēn,

aurea quam mollī tergore vēxit ovis.

quam timuī forte tuum mare nōmen habēret,

que tuā lābēns nāvita flēret aquā!

quae tum ego Neptūnō, quae tum cum Castore frātrī,

quaeque tibi excēpī, iam dea, Leucothoē!

at vix prīmās extollēns gurgite palmās

saepe meum nōmen iam peritūra vocās.

quod forte tuōs vīdisset Glaucus ocellōs,

essēs Īoniī facta puella maris,

et tibi ob invidiam Nērēides increpitārent,

candida Nēsaeē, caerula Cȳmothoē.

sed tibi subsidiō delphīnum currere vīdī,

quī, putō, Arīoniam vēxerat ante lyram.

iamque ego cōnābar summō mittere saxō,

cum mihi discussit tālia vīsa metus.

26b

·  ·  ·

nunc admīrentur quod tam mihi pulchra puella

serviat et tōtā dīcar in urbe potēns.

nōn, Cambȳsae redeant et flūmina Croesī,

dīcat nostrō surge, poēta, torō.”

nam mea cum recitat, dīcit ōdisse beātōs:

carmina tam sānctē nūlla puella colit.

[multum in amōre fidēs, multum cōnstantia prōdest:

quī dare multa potest, multa et amāre potest.]

26c

·  ·  ·

heu mare per longum mea cōgitat īre puella.

hanc sequar et fīdōs ūna aget aura duōs;

ūnum lītus erit sōpītīs ūnaque tēctō

arbor, et ex ūnā saepe bibēmus aquā;

et tabula ūna duōs poterit compōnere amantēs,

prōra cubīle mihī seu mihi puppis erit.

omnia perpetiar, saevus licet urgeat Eurus,

vēlaque in incertum frīgidus Auster agat,

quīcumque et ventī miserum vexāstis Ulixem

et Danaum Euboicō lītore mīlle ratēs,

et quī mōvistis duo lītora, cum ratis Argūs

dux erat ignōtō missa columba marī.

illa meīs tantum nōn umquam dēsit ocellīs,

incendat nāvem Iuppiter ipse licet.

certē īsdem nūdī pariter iactābimur ōrīs.

licet unda ferat, modo terra tegat.

sed nōn Neptūnus tantō crūdēlis amōrī,

Neptūnus frātrī pār in amōre Iovī:

testis Amȳmōnē, laticēs dum ferret, in arvīs

compressa, et Lernae pulsa tridente palūs;

nam deus amplexū vōtum persolvit, at illī

aurea dīvīnās urna profūdit aquās.

crūdēlem et Boreān rapta Ōrīthyia negābit:

hic deus et terrās et maria alta domat.

crēde mihī, nōbīs mītēscet Scylla, nec umquam

alternante vacāns vāsta Charybdis aquā,

ipsaque sīdera erunt nūllīs obscūra tenebrīs,

pūrus et Ōrīōn, pūrus et Haedus erit.

quod mihi pōnenda tuō prō corpore vīta,

exitus hic nōbīs nōn inhonestus erit.

27

at vōs incertam, mortālēs, fūneris hōram

quaeritis, et quā sit mors aditūra viā;

quaeritis et caelō Phoenīcum inventa serēnō,

quae sit stēlla hominī commoda quaeque mala.

seu pedibus Parthōs sequimur seu classe Britannōs,

et maris et terrae caeca perīcla viae;

rūrsus et obiectum flēmus caput esse tumultū,

cum Māvors dubiās miscet utrimque manūs;

praetereādomibus flammam domibusque ruīnās

neu subeant labrīs pōcula nigra tuīs.

sōlus amāns nōvit quandō peritūrus et ā quā

morte, neque hic Boreae flābra neque arma timet;

nam licet et Stygiā sedeat sub harundine rēmex,

cernat et īnfernae trīstia vēla ratis,

modo clāmantis revocāverit aura puellae,

concessum nūllā lēge redībit iter.

28

Iuppiter, affectae tandem miserēre puellae:

tam fōrmōsa tuum mortua crīmen erit.

vēnit enim tempus quō torridus aestuat āēr,

incipit et siccō fervere terra Cane.

sed nōn tam ārdōris culpa est neque crīmina caelī

quam totiēns sānctōs nōn habuisse deōs.

hoc perdit miserās, hoc perdidit ante puellās:

quicquid iūrārunt ventus et unda rapit.

num sibi collātam doluit Venus? illa peraequē

prae fōrmōsīs invidiōsa dea est.

an contempta tibī Iūnōnis templa Pelasgae?

Palladis aut oculōs ausa negāre bonōs?

semper, fōrmōsae, nōn nōstis parcere verbīs.

hoc tibi lingua nocēns, hoc tibi fōrma dedit.

sed tibi vexātae per multa perīcula vītae

extrēmō veniat mollior hōra diē.

versa caput prīmōs mūgīverat annōs;

nunc dea, quae Nīlī flūmina vacca bibit.

Īnō etiam prīmā terrīs aetāte vagāta est;

hanc miser implōrat nāvita Leucothoēn.

Andromedē mōnstrīs fuerat dēvōta marīnīs;

haec eadem Perseī nōbilis uxor erat.

Callistō Arcadiōs errāverat ursa per agrōs;

haec nocturna suō sīdere vēla regit.

quod forte tibi properārint fāta quiētem,

ipsa sepultūrā facta beāta tuā

narrābis Semelae quō sīs fōrmōsa perīclō,

crēdet et illa suō docta puella malō;

et tibi Maeoniās omnīs hērōidas inter

prīmus erit, nūllā nōn tribuente, locus.

nunc, utcumque potes, fātō gere saucia mōrem:

et deus et dūrus vertitur ipse diēs.

hoc tibi vel poterit coniūnx ignōscere Iūnō:

frangitur et Iūnō, qua puella perit.

·  ·  ·

dēficiunt magicō tortī sub carmine rhombī,

et iacet exstīnctō laurus adusta focō,

et iam Lūna negat totiēns dēscendere caelō,

nigraque fūnestum concinit ōmen avis.

ūna ratis fātī nostrōs portābit amōrēs

caerula in īnfernō vēlificāta lacū.

nōn ūnīus, quaesō, miserēre duōrum!

vīvam, vīvet; cadet illa, cadam.

prō quibus optātīs sacrō carmine damnō:

scrībam egoper magnum est salva puella Iovem”;

ante tuōsque pedēs illa ipsa operāta sedēbit

narrābitque sedēns longa perīcla sua.

·  ·  ·

haec tua, Persephonē, maneat clēmentia, nec ,

Persphōnae coniūnx, saevior esse velīs.

sunt apud īnfernōs tot mīlia fōrmōsārum:

pulchra sit in superīs, licet, ūna locīs.

vōbīscum Antiopē, vōbīscum candida Tȳrō,

vōbīscum Eurōpē nec proba Pāsiphaē

et quot Trōia tulit vetus et quot Achāia fōrmās

et Thēbae et Priamī dīruta rēgna senis;

et quaecumque erat in numerō Rōmāna puella

occidit: hās omnīs ignis avārus habet.

nec fōrma aeternum aut cuiquam est fortūna perennis:

longius aut propius mors sua quemque manet.

quoniam es, mea lūx, magnō dīmissa perīclō,

mūnera Diānae dēbita redde chorōs,

redde etiam excubiās dīvae nunc, ante iuvencae,

vōtīvās noctēs et mihi solve decem!

29a

hesternā, mea lūx, cum pōtus nocte vagārer,

nec servōrum dūceret ūlla manus,

obvia nescioquot puerī mihi turba minūtī

vēnerathōs vetuit numerāre timor

quōrum aliī faculās, aliī retinēre sagittās,

pars etiam vīsa est vincla parāre mihi.

sed nūdī fuerant. quōrum lascīvior ūnus

arripite hunc,” inquit, “nam bene nōstis eum.

hic erat, hunc mulier nōbīs īrāta locāvit.”

dīxit, et in collō iam mihi nōdus erat.

hīc alter iubet in medium prōpellere, at alter:

intereat quī nōs nōn putat esse deōs!

haec nōn meritum tōtās exspectat in hōrās:

at nescioquās quaeris, inepte, forīs.

quae cum Sīdōniae nocturna ligāmina mitrae

solverit atque oculōs mōverit illa gravīs,

afflābunt tibi nōn Arabum grāmine odōrēs

sed quōs ipse suīs fēcit Amor manibus.

parcite iam, frātrēs, iam certōs spondet amōrēs;

et iam ad mandātam vēnimus ecce domum.”

atque ita iniectō dīxērunt rūrsus amictū,

ī nunc et noctēs disce manēre domī.”

29b

māne erat, et voluī sōla quiēsceret illa

vīsere: at in lectō Cynthia sōla fuit.

obstipuī: nōn illa mihī fōrmōsior umquam

vīsa, neque ostrīnā cum fuit in tunicā,

ībat et hinc castae narrātum somnia Vestae,

neu sibi nēve mihī quae nocitūra forent:

tālis vīsa mihī somnō dīmissa recentī.

heu quantum per candida fōrma valet!

quid mātūtīnusaitspeculātor amīcae?

similem vestrīs mōribus esse putās?

nōn ego tam facilis: sat erit mihi cognitus ūnus,

vel vel quis vērior esse potest.

appārent nōn ūlla torō vestīgia pressō,

signa volūtantīs nec iacuisse duōs.

aspice ut in tōtō nūllus mihi corpore surgat

spīritus admissō mōtus adulteriō.”

dīxit, et oppositā prōpellēns sāvia dextrā

prōsilit in laxā nīxa pedem soleā.

sīc ego tam sānctī custōs dēlūdor amōris:

ex illō fēlīx nox mihi nūlla fuit.

30a

quō fugis āh dēmēns? nūlla est fuga: licet ūsque

ad Tanain fugiās, ūsque sequētur Amor.

nōn Pēgaseō vectēris in āere dorsō,

nec tibi Perseī mōverit āla pedēs,

vel